CAPUT VII.

Jejunia quibus Judæi per 70 annos captivitatis jejunaverunt, non placebant Domino, quia in iniquitatibus suis permanebant : proinde hortatur eos ad resipiscentiam ; nam quia prophetas olim non audierant, dispersit eos Dominus in gentes, terraque desolata facta est propter ipsorum iniquitates.

  1. Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.

  2. Et miserunt ad domum Dei, Sarasar, et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini :

  3. Ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes : Numquid flendum est mihi in quinto mense,

vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis?

  1. Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :

  2. Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens : Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi 1 ?

  3. Et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?

<--- Page Split --->

  1. Numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur, et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitaretur?

  2. Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens :

  3. Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo.

  4. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari 1 : et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.

  5. Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et

aures suas aggravaverunt ne audirent.

  1. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum : et facta est indignatio magna a Domino exercituum.

  2. Et factum est sicut locutus est, et non audierunt : sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.

  3. Et dispersi cos per omnia regna quæ nesciunt : et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens : et posuerunt terram desiderabilem in desertum.

IN CAPUT VII ZACHARLE

ENARRATIO.

commutatione, ante finem cap. octavi, ibi, viii, 18 et 19 : « Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Jequinium quarti. »

« Et factum est in anno quarto Darii regis. » Secunda pars libri incipit hic, et dividitur in tres partes. In prima languntur quæ facta sunt anno quarto Darii, regis Medorum, sub regno Medorum. In secunda, quæ quidem revelata sunt anno eodem quarto scilicet, sed facta sunt sub regno Græcorum, et incipit, infra, xi, 1, ibi,« Aperi, Libane, portas tuas. »

Prima in tres dividitur. Primo enim ponitur quaestio Medorum principum de sanctificatione. In secunda, occasione accepta populus instruitur de vera et non vera sanctificatione, ibi, y y, 4 et 5 : « Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens : Loquere ad omnem populum terræ. » In tertia ponitur responsio principum de mæroris in gaudium

In prima ostenduntur quatuor, quando scilicet, a quibus, de quo, et quibus est quaestio.

« Et factum est in anno quarto, » ex quo scilicet regnare cœpit, « Darii regis, » filii scilicet Hystaspis, qui clemens fuit Judæis, « factum est verbum Domini ad Zachariam, » sicut ad speculatorem et nuntium. Ezech. iii, 17 : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. « In quarta,» scilicet die.» Quarta dies secundum Hieronymum ad quatuor illuminationes virtutum pertinet vel Evangeliorum. « Mensis, noni, qui est Casleu, » dictus apud Hebræos scilicet : apud nos autem December.

<--- Page Split --->

« Et miserunt ad domum Dei : » ideo quia responsa de domo Dei dari debebant. Isa. ii, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. « Sarasar, et Rogommelech, » principes scilicet Medorum, « et viri, qui erant cum eo, » vel in comitiva, vel in professione. Dicunt enim Hebræi, quod hi duo principes Persarum fuerunt, et proselyti Judæorum, et ideo jejunantibus Judæis jejunaverunt, et hoc dicunt ostendere interpretationes nominum. Rogommelech enim interpretatur magister foveæ partis, Sarasar autem princeps tribulationis : eo quod unus præfuit fodiendis, alter autem tribulandis.

« Ad deprecandam faciem Domini, » forte cum oblationibus: audientes enim instauratum esse templum, non valentes per se venire, saltem nuntiis et oblatis limina Domini visitaverunt. II Machab. iii, 1 et 2 : Propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent. Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum sanctum tuum. Facies autem Domini dicitur præsentia, quam in templo exhibere consuevit, sicut dicitur in Psal. lxvii, 18 : Ne avertas faciem tuam a puero tuo.

manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini. Audiant hoc illi qui reditus et oblata templi suscipiunt, et custodias non observant de quibus dicitur, Proverb. vii, 19 et 20 : Non est vir in domo sua, abiit via longissima. Sacculum pecuniae secum tulit (quia videlicet Ecclesiæ reditus imbursavit, et recessit) In die plenæ reversurus est in domum suam, hoc est, tempore messis, quando fructus Ecclesiæ reviviscunt et recolliguntur. « Et Prophetis, loquentes. » Propheta enim per inspirationem, Sacerdotes autem de lege respondebant. Deuter. xvii, 13 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies.

Et subdit quaestionem :

« Numquid flendum est mihi in quinto mense ? » Quinto mense Judæi et proselyti eorum flebant : quia tunc capta est Jerusalem 1. « Vel sanctificare me debeo ? » Glossa : « Fletus et jequinum Sanctificatio 2. « sanctificatio dicitur quia per abstinen- « tiam curati sanctificantur. » Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vetro, in jequino, et in fletu, et in plantu. « Sicut jam feci multis annis, » septuaginta scilicet. Psal. cxxxvi, 1 : Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

« Ut dicerent sacerdotibus : » horum enim respondere est de lege. Aggæi, ii, 12 : Interroga Sacerdotes legem. « Domus Domini exercituum. » Sacerdotum enim est in domo Dei habitare tempore orationis et laudis. Domus enim Domini dicitur hic templum cum atriis et omnibus ædificiis ad templum pertinentibus : Nos et ibi erant excubiaæ Sacerdotum. Levit. 3. VII, 33 : De ostio tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae. Et paulo post, §. 35 : Die ac nocte

« Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens.» Hic incipit secunda pars, et habet quatuor partes. In prima docet, qualiter non vera sanctificatio non profuit in præterito. In secunda describit, quæ sit vera sanctificatio, ibi, « Et factum est verbum Domini. » In tertia, qualiter puniuntur non vere sanctificati, ibi, « Et noluerunt attendere. » In quarta, qualiter veri sanctificati præmiantur, infra in principio octavi, ibi, viii, 1 : « Et factum est verbum Domini. »

In prima tria dicit. Ostendit enim in

<--- Page Split --->

præterito jejunium non valuisse. Secundo, causam hujus subdit inobedientiam fuisse. Tertio, innuit non veram sanctificationem causam subversionis fuisse.

et otium ipsius, et filiarum ejus : et manum eqeno et pauperi non porrigebant.

« Numquid non sunt verba, » hoc est, effectus verborum, « quæ locutus est Dominus in manu, » hoc est, in opera- tione testificante verba « Prophetarum priorum, » Isaïæ et Osee et aliorum, qui comminabantur vobis captivitatem propter peccatum. Thren. 1, 8 : Pecca- tum peccavit Jerusalem, propterea insta- bilis facta est. « Cum adhuc Jerusalem habitaretur, » cive scilicet frequentis- simo, « et esset opulenta, » omnibus scilicet bonis affluens. I ad Corinth. 1, 5 : In omnibus divites facti estis in illo. « Et ipsa, » scilicet metropolis, « et urbes in circuitu ejus » hoc est, ad eam pertinentes, « et ad austrum, » ubi terra aridior fuit, « et in campestribus, » alia- rum scilicet plagarum mundi, « habita- retur. » Psal. xxm, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

» Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens. » Hæc in præcedentibus satis exposita sunt. Isa. ix, 8: Verbum misit Dominus in Jacob.

« Loquere ad omnem populum, » quia quod ad omnes pertinet, omnibus proponendum est, « et ad Sacerdotes, dicens : quia qui alios docent et arguunt, et ipsi docendi et arguendi sunt. Job, xi, 2 : Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? « Cum jejunaretis, » a cibis scilicet, et non a vitiis abstinentes, « et plangeretis, » Glossa, « planctu exte- « riori pro amissa temporali lætitia, » « in quinto, » scilicet mense, quando capta est Jerusalem, « et septimo » mense, quando scilicet interfectus est Godolias 1, « per hos septuaginta annos, » desolationis scilicet templi, et subversionis Jerusalem. « Numquid jejunium jejunastis mihi? » acceptabile scilicet. Isa. lxvii, 5 : Numquid tale est jejunium quod elegì, per diem affligere hominem animam suam ? numquid contorquere quasi circulum caput suum ?

« Et factum est verbum Domini. » Instruit hic de vera jejunii sanctifica- tione. « Ad Zachariam, » ut scilicet per Prophetam instruat populum. « Dicens : Hæc ait Dominus exercituum, dicens. » Confirmatio sermonis est per auctorita- tem Domini.

« Et cum comedistis, » supple, in festis, « et bibistis, » in lætitia scilicet, « numquid non comedistis vobis, et vobismetipsis bibistis ? » Quasi dicat : Non ad honorem meum, sed vestram saturitatem. Psal. lxxvii, 30 et 31 : Adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei Trita vulgo ascendit super eos. Amos, vi, 6 : Bibentes vivendi formuia. vinum in phialis, et optimo unguento delibuti : et nihil patiebantur super contritione Joseph. Ezechiel. xvi, 49 : Hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ : superbia, saturitas panis et abundantia,

« Judicium verum judicate, » judicio scilicet doctrinae, vitæ, et causæ. Job, vi, 29 : Quod justum est, judicate. Judicium doctrinae est ad veritatem fidei, judicium vitæ ad rectitudinem virtutis, judicium causæ ad merita causæ cujuscumque. Deuter. 1, 17 : Ita parvum audietis ut magnum : nec accipietis cujusquam personam, quia Lomini judicium est. Matth. vii, 2 : In quo judicio judicaveritis, judicabimini.

<--- Page Split --->

Et subdit de miserabilibus personis, quod ad vitae veritatem pertinet : « Et misericordiam, » quantum ad compassionem, « et miserationes, » quantum ad effectum operis, « facile, unusquisque cum fratre suo : » quos licet inferiores fecerit fortuna, tamen fratres sunt 'professione et natura. Micheæ, vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requiret a te : Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

res suas aggravaverunt, » contra verbum scilicet, « ne audirent.» Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava : et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur et sanem eum.

« Et cor suum posuerunt, » in obstinatione scilicet, « ut adamantem, » qui nec duro frangitur, nec molli emollitur. Act. vii, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus, et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. « Ne audirent legem, » quae scilicet regula est operum. Contra quod dicitur in Psal. lxxxvii, 1 : Attendite, popule meus, legem meam : inclinate aurem vestram in verba oris mei.

Et hoc est quod sequitur : « Et verba quae misit Dominus exercituum, » qui scilicet potens est, et exsequens per ministros, « in Spiritu suo, » qui scilicet inspiravit Prophetas. II Petr.1, 21 : Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. « Per manum, » hoc est, opera testificantia, « Prophetarum priorum. » Luc. 1, 70 : Sicut locutus est per os sanctorum, qui a seculo sunt, Prophetarum ejus.

Et subdit poenam :

« Et facta est indignatio magna a Domino exercituum, » in gratiae scilicet subtractione. Psal. xxix, 6 : Ira in indignatione ejus.

« Et noluerunt. » Tangit hic inobedientiam rebellium, et poenam eorum :

Et noluerunt attendere, » hoc est, ad me tendere per devotionem et voluntatem. Job, xxi, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. « Et averterunt scapulam recedentem, » a me scilicet. Isa. i, 4 : Derelinquerunt Dominum, blasphenaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Glossa, « ex habitu corporis mea improperia respuentes. » « Et au-

« Et factum est, » scilicet in effectu, « sicut locutus est, » supple, per Prophetas. Isaïe, xxxi, 2 : Ipse autem sapiens adducit malum, et verba sua non abstulit. «Et, » supple, ideo, «sicut non audicerunt, » supple, voces Prophetarum, « sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. » Proverb. 1, 28 et 29 : Tunc invocabunt me, et non

<--- Page Split --->