CAPUT II.

Apparet vir mensuraturus Jesuralem, quæ post captivitatem solutam vehementer replenda est habitatoribus : cui Deus pro muro erit : et afflictis Chaldæis ac cæteris qui filios Israel affixerunt, multæ gentes una cum Sion lætæ venient ad serviendum Domino, quas ipse suscipiet in populum.

  1. Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.

  2. Et dixi : Quo tu vadis? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.

  3. Et ecce angelus quiloquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus.

  4. Et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.

  5. Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.

  6. O, o fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in qua-

<--- Page Split --->

tuor ventos cœli dispersi vos, dicit Dominus.

  1. O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :

  2. Quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :

  3. Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.

  4. Lauda, et lætare, filia Sion quia

ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.

  1. Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

  2. Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.

  3. Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.

IN CAPUT II ZACHARLÆ

ENARATIO.

« Et levavi oculos meos. » Hic ostenditur civitatis futurae recædificatio, et habet tres partes, scilicet ædificationis ostensionem, civium revocationem, ibi, y, 6 : « O, o, » et habitantium exsultationem, et gratiarum actionem, ibi, y. 19 : « Lauda, et lætare. »

In prima duo sunt, visio scilicet, et explanatio.

« Et levavi oculos meos, et vidi.» Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. II Paral. xx, 12 : Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. « Et ecce vir, » Angelus scilicet principalis inter tres in specie viri, qui Christum significat, « et in manu ejus funiculus mensorum, » sive mensurantium. Mensura primum formale est ad quod refertur totum ædificium, et significat charitatem ex tribus complexam, scilicet, ut

diligamus ex toto corde dulciter, ex tota mente sapienter, et ex omnibus viribus fortiter 1. Eccle. iv,12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. Ezech. xi, 3 : Ecce vir, cujus species quasi species æris, et funiculus lineus in manu ejus.

« Et dixi,» supple, quaerens illuminationem : « Quo tu vadis ? » hoc est, ad quem finem ? Joan. iii, 8 : Nescis unde veniat, aut quo vadat. « Et dixit ad me, » per illuminationem internam : « Ut metiar Jerusalem,» in locum scilicet sancificationis, « et videam, » in possessionem habitationis : quod litteraliter describitur, Ezech. xlv et xlvi per totum. Spiritualiter autem, Apocal. xxi per totum. « Quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus, » ab Oriente in Occidentem : sic enim etiam apud physicos latitudo et longitudo describitur civitatum. Spiritualiter autem latitudo est extensio charitatis usque ad inimicum. Psal. cxvii, 96 : Latum mandatum tuum nimis. Longitudo, perseverantia usque in finem. Matth. xxiv, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

<--- Page Split --->

3

Et subdit de interpretation :

« Et ecce Angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, » supple, apparuit, et erat Angelus ministrans in illuminatione Prophetae. Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, qui preparabit viam ante faciem meam. « Et Angelus alius, » tertius scilicet, « egrediebatur, » ab intimis scilicet contemplationis ad ministerium, « in occursum ejus, » hoc est, mei Angeli, qui me illuminabat, quem dicit Hieronymus fuisse Gabrielem. Et ita fuerunt tres Angeli : Michael scilicet qui habebat funiculum et omnia disposuit, et Angelus prophete qui prophetam illuminavit, et Gabriel in medio discurrens a Michaele illuminationes accipiens, et ad Angelum prophetae deferens. Dionysius in caelesti hierarchia : « Lex divinitatis est per prima « media, et per media ultima reducere. » Simile, Daniel. VIII, 15 et 16 : Ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istum visionem.

4

» Et dixit ad eum, » scilicet Michael ad Gabrielem : « Curre, » hoc est, festina. Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum. « Loquere ad puerum istum, dicens. » Puerum vocat prophetam, quia omnis sensus humanus puerilis est respectu cognitionis Angelorum. I ad Corinth. XIII, 11 : Loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus. Jorem. 1, 6 : A, a, a, Domine Deus : ecce nescio loqui, quia puer ego sum. « Absque muro habitabitur Jerusalem. » Psal. LXXXVI, 7 : Sicut latentium omnium habitatio est in te. « Prae multitudine hominum, et jumentorum. » Jerem. XXII, 27 : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum, et semine junctorum. « In medio ejus. » Sensus est : Tanta erit multitudo homi-

num et jumentorum in medio civitatis, quod Judæi in aurea Jerusalem exspectant futurum, adeo ut splendor auri stercoribus jumentorum inquinetur. Nos Eomult. muli, autem dicimus factum esse in Ecclesia, in qua sunt homines, viri scilicet litterati et sapientes : et jumenta, simplices scilicet et idiotæ fideles. Psal. XXXV, 7 et 8 : Homines, et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.

« Et ego ero eis, ait Dominus Deus, 3 murus, » hoc est, defensio. Isaïe, XXVI, 1: Urbs fortitudinis nostrae Sion: salvator ponetur in ea murus et antemurale. Isa. XLIX, 14 : Muri tui eorum oculis meis semper. « Ignis in circuitu » ejus, supple, ero consumens adversarios. Psal. XXVI, 3 : Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Ad Hebr. x, 27 : Terribilis autem quadam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. Deuter. IV, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est. « Et in gloria ero in medio ejus, » scilicet, civitatis. Psal. LXXXVI, 4 : Gloriosa dicta sunt [de te, civitas Dei. Ezech. XLVIII, 35 : Nomen civitatis ex ille die: Dominus ibidem. Gloriosus Deus in sanctis suis, mirabilis in majestate.

« O, o. » Posita mensura civitatis, 1 bonit revocationem habitatorum, et dicit duo : revocationem, et ad reditum alliciens. Revocationem ponit duplicem : in communi scilicet, et in speciali.

« O, o. » Bis dicit o, propter oppressionem servitutis, spoliationem hostis, crudelitatem interficientis, et temporaliter et spiritualiter. Apocal. VII, 13 : Væ, væ, væ habitantibus in terra! « Fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus, » 2 litteraliter et spiritualiter. Terra enim Terra A. 1. aquilonis nebulosa est et frigida propter

<--- Page Split --->

caliginem erroris contra fidem, et frigiditatem iniquitatis contra charitatem. Jerem. I, 14: Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ. Eccli. xliii, 22: Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Unde diabolus sedet in lateribus Aquilonis. Isa. xiv, 13: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Et ideo (ut dicit Dionysius in ecclesiastica hierarchia) « abrenuntiationes fiunt in baplum « tismo, et Evangelium legitur contra « Aquilonem, ut renuntiatur obscuræ et « frigidæ malitiae.» « Quoniam in quatuor ventos cœli dispersi vos, dicit Dominus,» hoc est, ad quatuor plagas mundi, a quibus nunc volo congregare. Isa. xliii, 5 et 6: Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Da: et Austro: Noli prohibere. Isti quatuor venti, quatuor passiones sunt, spes vana, timor inutilis, gaudium mundi, tristitia sæculi. Daniel. vii, 2: Quatuor venti cœli pugnabant in mari magno.

bant ei. « Post gloriam, » quam scilicet facturus est vobis in terra vestra. Isa. xlxi, 3: Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. « Misit me ad gentes quae spoliaverunt vos, » ut scilicet illis prædicam pœnas quas passuri sunt. Abdiae, y. 1: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit. Quod non legitur factum in synagoga, sed in Ecclesia, quæ postquam glorificata est per Christum, Apostoli ad Gentes missi sunt 2.

Et quare ad gentes miserit, subdit : « Qui enim tetigerit vos. » Hieronymus: « Tactus pro vexatione accipitur : » « tanget pupillam oculi mei. Hieronymus: « Qui ergo Sanctos Dei tangit, « sic est quasi vexare cupiat pupillam « oculi Dei, ut illum privet clara luce, « de qua in Evangelio : Vos estis lux « mundi2. » Psal. civ, 15: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Sapient. iii, 1: Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.

Et subdit de revocatione in speciali : « O Sion,» tribus scilicet regalis, vel fidelis anima, « surge 1, » sursum te age. Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis. « Quæ habitas apud filiam Babylonis, » litteraliter et spiritualiter. Filia enim lasciviam, Babylon confusionem significat. Isaiae, Iu, 2 : Consurge, sede, Jerusalem! solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Jerem. II, 50 : Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.

Et subdit de allectivo ad veniendum : « Quia hæc dicit Dominus exercituum, » cui scilicet militat omne quod est. Daniel-vn, 10 : Millia millium ministra-

« Quia ecce ego levo manum meam super eos, » Gentes scilicet, ut eos vel gladio materiali, vel gladio verbi interficiam. Eccli. xxxvi, 3 : Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. « Et erunt prædæ, » hoc est, ad prædandum « his qui serviebant sibi, » litteraliter et spiritualiter : salutari enim præda tracti sunt ad Ecclesiam. Isa. xi, 14: Volabunt in humeros Philistium, per mare simul prædabuntur filios Orientis. Isaie, ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. « Et cognoscetis, » sic, supple, per beneficia, « quia Dominus exercituum misit me » Matth. xxi, 37 : Novissime ad eos misit filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.

<--- Page Split --->

10

Et subdit de gratiarum actione :

« Lauda, et lætare, filia Sion.» Lauda virtutem, et lætare in bonis. Isaïæ, xxxv, 2 : Exsultabit lætabunda et laudans. « Quia ecce ego venio, » omnis boni fons et thesaurus. Aggæi, ii, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus. Tobiæ, xii, 3 : Bonis omnibus per ipsum repleti sumus. I Regum, iv. 7 : Venit Deus in castra. « Et habitabo in medio tui, ait Dominus, » ut scilicet omnibus sim communis. Ezechiel. xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Joan. i, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Baruch, iii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

« Et possidebit Dominus Judam, » redemptum scilicet a diis alienis. Isaïæ, xlix, 25 : Captivitas a forti tolletur : et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. « Partem suam, » hoc est, in sortem, a massa scilicet perditionis separatum. Deuter. xxxv, 9 : Pars Domini populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus. « In terra sanctificata. » supple, possidebit. Et alludit ei quod habetur, Ezechiel. xcv et xlvi, ubi terra dividitur in portiones sanctificatas. « Et eliget adhuc Jerusalem, » hoc est, ad Jerusalem pertinentes. Psal. cxxxii, 14 : Ilic habitabo, quoniam e'egì eam. Ad Galat. iv, 26 : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.

« Et applicabuntur gentes multæ, » ad fidem scilicet, et cultum veri Dei. Isaïæ, lx, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi, peribit. Psal. ii, 8 : Postula a me, et dabo tibi Gentes hæreditatem tuam. « Ad Dominum in die illa, » quando scilicet lucebit clara veritas. Psal. cxvii, 24 : Hæc est dies quam fecit Dominus. « Et erunt mihi in populum, » subjectum scilicet et servientem. Deuter. iii, 6 : Te elegit Dominus, Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Psal. xvii, 45 : Populus quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi. « Et habitabo in medio tui, » vel in templo, vel in corde. Psal. cxxxii, 13 : Elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi. « Et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. » Jeremiæ, xxxi, 34 : Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum.

Sequitur vox prophetæ, ut cuncta Creatori obediant :

« Sileat omnis caro a facie Domini. » Carnem vocat homines propter infirmitatis defectibilitatem. Septuaginta habent, « timeat. » I Regum, ii, 9 : Impii in tenebris conticescent. Jerem. x, 7 : Quis non timebit te, o Rex Gentium? tuum est decus : inter cunctos sapientes Gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. « Quia consurrexit, » in potentia scilicet miraculorum, et ostensione virtutis. Matth. viii, 26 : Surgens Jesus, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. « De habitaculo sancto suo, » vel de templo, vel (quod verius est) de Christo homine. Amos, 1, 2 : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam.

<--- Page Split --->