CAPUT II.

H ortatur propheta populum ut ad Deum convertatur, priusquam ira Domini ei superveniat, omnesque mansuetos terrae ut Dominum quaerant : denuntians destructionem imminere Philistheis, Moabitis, Ammonitis, Æthiopibus et Assyriis.

  1. Convenite, congregamini, gens non amabilis,

  2. Priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.

  3. Quærite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati : quærite justum, quærite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.

  4. Quia Gaza destructa erit, et Accaron eradicabitur.

  5. Ve qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philistinorum : et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.

  6. Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum :

  7. Et erit funiculus ejus, qui remanserit de domo Juda : ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deum eorum, et avertet captivitatem eorum.

  8. Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.

  9. Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha, siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum : reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos.

  10. Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.

  11. Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium.

  12. Sed et vos, Æthiopes, interfecti gladio meo eritis.

  13. Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.

  14. Et accubabunt in medio ejus gre-

<--- Page Split --->

ges, omnes bestiae gentium 4 : et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur : vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.

  1. Hæc est civitas gloriosa habitans

in confidentia, quæ dicebat in corde suo : Ego sum, et extra me non est alia amplius. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.

IN CAPUT II SOPHONIÆ

ENARRATIO.

« Convenite. » Hic movet ad pœnitentiam, exemplum pœnitentium inducens, ut magis timeant. Et ideo dividitur in partes duas. Primo enim ad pœnitentiam movet. Secundo, exemplum inducit, ibi, y. 4 : « Quia Gaza destructa erit. »

In prima tria sunt. In primo enim convocat ad cor unum, in quo pœniteant. Secundo, qualiter convertantur, docet. Tertio, quem interpellent, et propter quid.

« Convenite, » in unum scilicet cor, et unam animam, et unum spiritum. Act. iv, 32 : Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una. Ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. « Congregamini, » ad Ecclesiæ scilicet unitatem. Non enim sufficit Deo reconciliari, nisi aliquis reconcilietur Ecclesiæ : congregatio enim proprie est ovium ad caulas. Unde congregatio dicitur, quasi gregum aggregatio. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel, patrem vestrum.

Quod autem congregatione opus sit, subdit : « Gens non amabilis, » hoc est, qui fecistis vos amore Dei indignos per

peccatum. Secundum Septuaginta, « gens inerudita. » Deuter. xxxii, 28 et 29 : Gens absque consilio est et sine prudentia. Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. II Paral. ultimo, in oratione Manassæ, sub finem : Excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci. Et, post pauca : Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.

Et subdit aliquid de comminatione, si non faciant :

« Priusquam pariat jussio. » Jussionem appellat præceptum, quod in dispositione Dei jam secundum præceptum præscientiæ Dei non prædestinationis Sententia Dei irrevode puniendis peccatoribus ordinatum cabiliis. de puniendis peccatoribus ordinatum cabiliis. futit. Hoc enim per pœnitentiam revocarit poterit antequam procedat in opus : si autem operi mancipatum fuerit, revocari non poterit. « Priusquam pariat jussio : » parit enim jussio per effectum operis, et tunc revocari non potest, sicut dicitur, Jerem. xvni, 10 2. Postquam autem in opere completa est jussio, pœnitentiam non habet locum. Ad Hebr. xni, 17 : Non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam.

Quid autem pariat jussio, sequitur : « Quasi pulverem transeuntem diem. » Sic ordinanda est littera. Diem vitii scilicet talis quod facit nos transire quasi pulverem, in captivitatem scilicet vel

1 Isa. xxiv, 11. 2 Jerem. xvii, 10 : Si fecerit, scilicet populus, malum in oculis meis, ut non audiat vocem

m e a m , pœnitentiamagamsuperbonoquodlo - cutussumutfaceremei .

<--- Page Split --->

Nabuchodonosor, vel diaboli, in qua scilicet dispergamini , sicut pulvis ante faciem venti. Psal. xxxiv, 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et Angelus Domini coarctans eos. Sic enim sufflatione diaboli per diversa peccata disperguntur impii. Psal. i, 4 : Non sic impii, non sic : sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.

Et hoc explanans, subdit :

« Antequam veniat super vos, » supple, opprimendos, « ira, » hoc est, vindicta « furoris Domini, » ferventis scilicet indignationis in damnationem vestram. Job, xx, 23 : Emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum : quod bellum est in continua successione pœnarum. Et subdit, qualiter convenire debeant, et ut Sanctos assumant, qui pro eis intercedant : « Antequam veniat super vos dies indignatiolis Domini. » Indignatio est in aversione vultus, aversio vero vultus subtractionem gratiae significat, post quam non est locus pœnitentiae. Psal. xxix, 6 : Ira in indignatione ejus. Indignatio enim est quando nec dignatur respicere. Proverb. xvi, 14 : Indignatio regis, nuntii mortis : et vir sapiens placabit eam.

3

« Quærite Dominum. » Hic tangit qualiter convertantur, et ut Sanctos assumant, qui pro eis intercedant.

« Quærite Dominum » corde, ore, et opere. Isa. LV, 6 : Quærite Dominum, dum inveniri potest : invocare eum, dum prope est. Matth. VII, 7 : Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. Daniel. III, 41 et 42 : Et nunc sequimur te in toto corde,

et timemus te, et quærimus faciem tuam. Ne confundas nos. « Omnes mansueti Mansuetus. terræ. » Augustinus : « Mansuetus est « qui injuria neminem provocat, nec alie- « na provocatur injuria. » Ille est qui in pœnitentia nihil reluctatur, vel contra-

dicit. Et mansuetudo est idem quod mititas. Matth. v, 4 : Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram. Moysi*» erat mansuetissimus omnium virorum qui erant super terram 1. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Jacob. i, 21 : In mansuetudine suscipite insitum, verbum, quod potest salvare animas vestras. « Qui judicium ejus estis operati. » Cum mansuetudine jungit obedientiam : judicium enim Domini est, quod faciendum judicavit onnibus. Psal. cxvnr, 121 : Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me. Qui enim judicium operatus est pro se, non habet quod timeat, et illa pro alio intercedere potest. Isaie, xxvi, 8 : In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ.

Et subdit duo respondentia duobus praecedentibus :

« Quærite justum, » supple, qui judicium ejus estis operati. Jeremiæ, xxiii, 6 : Hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit. « Quærite mansuetum. » qui etiam peccatoris pœnitentes in mansuetudine recipit, cujus exemplum est, Lucæ, xvi, 20 et seq., in filio prodigo, quem in omni mansuctudine recepit pater. Daniel. iii, 42 et 43 : Fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem miscricordiæ tuæ : et erue nos. « Si quomodo, » per pœnitentiam scilicet, « abscondamini, » a pœna scilicet, « in die furoris Domini. » Isaie, iv, 5 et 6 : Super omnem gloriam protectio. Et tabernaculum in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine, et a pluvia. Isaie, xxxii, 2 : Erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate.

Et subdit de exemplo non pœnitentium,

<--- Page Split --->

inducens quinque genera hominum, sub quatuor tamen differentiis, scilicet Philisthæos: Ammonitas et Moabitas simul, ibi, « Audivi opprobrium Moab : » et tertio, Æthiopes, ibi, « Sed et vos Æthiopes : » et quarto, Assyrios, ibi, « Et extendet manum suam super Aquilonem. »

De Philisthæa dupliciter loquitur, scilicet sub distinctione civitatum, et in communi de terra.

« Quia Gaza destructa erit. » Gaza metropolis est Philistinorum, quae non pænituit, et ideo destructa fuit : interpretatur autem fortitudo ejus, et superbiam significat. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit. Tob. iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Prudentius :

Frangit Deus omne superbum.

M. « Et Ascalon, » quae est secunda cvitas Philisthinorum, « in desertum, » supple, erit. Ascalon impensa sive ignis infamis interpretatur: significat autem avaritiam, nam congregata ex avaritia in desertum erunt. Luce, xii, 20 : Quæ parasti, cujus erunt ? Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole : divitiae conservata in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima. Psal. lxxxv,6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. Job, xxvii, 16 et 17 : Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta : præparabit quidem, sed justus vestietur illis : et argentum innocens dividet. « Azotum, » supple, sitam « in meridie ejicient, » Chaldæi scilicet, vel dæmones. Azotum interpretatur ignis uberum, vel ignis generationis, et significat luxuriam quae in meridie vult esse, hoc est, media die : quia tunc calor nativus accenditur in juventute scilicet, quando in summa luce floret juventus. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans ge-

nimina. Hæc ejicietur ab omni bonorum consortio. Matth. xxv, 30 : Ejicite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. « Et Accaron eradicabitur. » Alludit nominis interpretationi : quia Accaron eradicata interpretatur, et pigritiam sive acediam significat. Pigri enim eradicandos se putant. Sap. iv, 4 : A nimietate ventorum eradicabuntur. Psal. li, 7 : Evelet te, et emigrabit de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

Post destructionem civitatum in speciali, subdit de destructione terrae in communi:

« Væ qui habitatis funiculum maris! » Funiculus hæreditas dicitur, propter hoc quod hæreditas funiculo mensuratur : terra enim Philisthinorum juxta mare sita fuit, et significat eos qui in mundo sollicite quaerunt hæreditatem, in qua numquam invenient requiem : et tamen delectantur in ea. Eccli. xlii, 26 : Qui navigant mare, enarrent pericula ejus. Deuter. xxxii, 19 : Inundationem maris quasi lac sugent. « Gens perditorum, » hoc est de numero perditorum. Tales enim omnes jam in causa perditi sunt, quia a Deo recedunt. Psal. lxxii, 27 : Perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

Qualiter autem sit eis væ, subdit : et suppletur quia « Verbum Domini super vos, » supple, est, ut opprimens, « Chanaan, » hoc est, o Chanaan : Philisthæi enim pars terrae Chanaanæ sunt, ut dicit Hieronymus : et transmutata interpretatur : mundani enim semper fraudum collusione transmutantur. Osee, xii, 7 : Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. Et hoc ulterius explanans, subdit : « Terra Philisthinorum. » Dixerat enim in communi Chanaan, quæ magna terra est, et multis possessa, quibus Deus non comminatur : et ad distinctionem illorum, addit terram Philisthinorum, qui potione cadentes interpretantur, et significant eos qui facile,

<--- Page Split --->

ut potum, gluttiunt iniquitatem. Job, xxxiv, 7 : Qui bibit subsannationem quasi aquam. Et quare dixerit Væ ! exponit : « Et disperdam te, » in captivitatem scilicet et poenam, « ita ut non sit habitaro, » supple, in civitatibus tuis. Simile, Isa. vi, 11 : Desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine.

6

Pcenam autem illorum convertit in consolationem bonorum :

« Et erit funiculus maris, » hoc est, terra Philisthinorum, « requies pastorum, » hoc est, pastores Judæi de Babylonica captivitate redeuntes, pascent pecora in terra Philistinorum, quæ in prata conversa est, propter carentiam cultorum. Moraliter tunc exponitur hoc de pastoribus Ecclesiæ, qui labores sæcularium possident, qui quasi in mari, hoc est, in amaritudine sæculi fluctuant. Psal. civ, 44: Dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. « Et caulæ pecorum, » supple, erunt domus eorum in parietina redacta. Isa. vii, 25: Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. Secundum mysterium, caulæ istae significant Ecclesias collegiatas, in quibus oves Dei pascuntur et congregantur. Ezech. xxxiv, 13 : Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam.

7

Et quod dixit, ulterius exponit :

« Et erit funiculus, » scilicet maris, sive terra Philisthinorum, « ejus, » scilicet possessio, « qui remanserit, » de captivitate scilicet revertens, « de domo Juda, » hoc est, de duabus tribubus, vel Ecclesia. Isa. lxi, 5 : Stabunt alieni, et pascent pecora vestra. Et hoc est quod sequitur : « Ibi pascentur, » supple, pecora, « in domibus Ascalonis, » hoc est, quæ quondam fuerunt Ascalonis, urbis superbæ et inclytæ : nunc autem in possessionem Judæorum, vel Ecclesiæ re-

dactæ. Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi. « Ad vesperum requiescent. » Postquam scilicet tota die in pratis pastæ sunt, in domos Ascalonis ad vesperam tamquam ad caulas reducentur, quæ vespera finem mundi significat, quæ a Christo incepit, quando Ecclesiæ congregari et ædificari cæperunt : quod significatur, Luc. xxiv, 29 : Mane nobiscum, Domine : quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Quo autem operante hoc fiat, subdit : « Quia visitavit eos, » Judæos scilicet vel Ecclesiam, hoc est, luminesuæ misericordiæ invisit, « Dominus Deus eorum. » Lucæ, 1, 78 : Per viscera miserordiæ Dei nostri : in quibus visitavit nos, oriens ex alto. « Et avertet captivitatem eorum, » ut scilicet de cætero non captiventur, et ab ista captivitate liberentur. Jerem. xxix, 14 : Reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus, et de cunctis locis. Psal. cxxv, 1 : In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sunus sicut consolati.

« Audivi. » Tangit hic destructionem Moabitarum et Ammonitarum, qui etiam populo Dei infesti fuerunt, cum destrucretur a Chaldæis. Dicit autem hic tria. Primo enim improperat peccatum. Secundo, interminatur poenam. Tertio, tangit fructum disciplinæ, Dei scilicet confessionem.

« Audivi, » hoc est, animadverti per vindictam, « opprobrium Moab, » quo scilicet exprobraverunt populo meo. Isaie, xvi, 6 : Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : superbia ejus et arrogantia ejus, et indignatia ejus plus quam fortitudo ejus. Moab enim ex patre interpretatur, et significat eos qui ex patre diabolo sunt, qui semper exprobrant bonis, et persequuntur eos. Psal. lxviii, 13 : Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum. « Et

<--- Page Split --->

blasphemias filiorum Ammon, » supple, audivi. Ammon autem populus inutilis interpretatur, et significat eos qui vanitatibus dediti sunt, qui Sanctis improperant: unde in inferno dicunt, Sap. v, 3: Ili sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. « Quæ, » scilicet opprobria et blasphemias, « exprobraverunt populo meo. » Opprobrium enim populi Dei, blasphemia est in Deum. Psal. lxviii, 10: Opprobria exprobrantium tibi, ceciderunt super me. « Et magnificati sunt super terminos eorum, » hoc est, divitiis et possessionibus magnificati sunt, attrahentes sibi terminos Sanctorum. Hoc idem litteraliter describitur, Jeren. xlix, 1, ubi sic dicitur : Numquid non filii sunt Israel ? aut hæres non est ei ? Cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit ? Melchom deus fuit Moabitarum, et sensus est, quod Moabita injuste usurpaverunt sibi terminos filiorum Israel, cum superstites essent hæredes veri, qui in captivitatem ducebantur. Moraliter autem significat eos qui Sanctos persequuntur ut res eorum obtineant. Thren. v, 2: Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.

Et subjungit de interminatione pœnae, et dicit tria, scilicet malorum punitionem : et ex pœna malorum sanctorum consolationem : et pœnae ad culpam proportionem.

« Propterea, » scilicet quia hoc fecerunt, « vivo ego, » hoc est, per vitam meam juro : sicut enim vita Dei stabilis et immutabilis est, sic et dictum. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur. « Dicit Dominus exercituum, » hoc est, cui cœlestes et terrestres et infernales exercitus obediunt, ideo dicitur ter

sanctus, Isaie, vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, hoc est, exercituum. « Deus Israel, » semper enim Deus bonorum est. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum. « Quia Moab ut Sodoma erit, » hoc est, sicut absque posteris Sodoma periit, sic peribit Moab, et omnes qui ex patre diabolo sunt. Isaie, xiv, 20 et 21 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum : non consurgent, etc. « Et filii Ammon, » inutilis scilicet populus erit, « quasi Gomorrha, » quæ cæcitas interpretatur : quia ad tenebras exteriores mittentur. Psal. xlviii, 20 : In æternum non videbit lumen. Matth. xxi, 13 : Mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium.

Et hanc desolationem exaggerat, subsollicitudo sæculi versensu est, quod Moea in et ama- Deisuffocat. erit terra eorum : in siccis enim et ama- ris locis spina crescunt, quæ puncturas et sollicitudines mundi significant. Mat- thæi, xiii, 7 : Alia ceciderunt in spinas, et creverunt spina, et suffocaverunt ea. Et infra, 7. 22 : Qui seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fru- ctu efficitur. Isaie, vii, 24 : Vepres et spina erunt in universa terra. Ad Hebr. vi, 8 : Terra proferens spinas ac tribulos, reproba est, et maledictæ pro- xima, cujus consummatio in combustio- nem. « Et acervi salis. » Ubi sal spargi- tur, terra in sterilitatem redigitur, et si- gnificat quod terra eorum perpetuo ste- rilis erit propter malitiam eorum. Psal. cvi, 34 : Terram fructiferam in salsugi- nem, a malitia inhabitantium in ea. Ju- dic. ix, 45, capta urbe Sichem, Abime- lech sparsit in ea sal, in signum perpe- tua sterilitatis '. Significat autem quod tales ut sal per exemplum sua pœnae

1 Jud. ix, 45: Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem, scilicet Sichem: quam cepit,

interfectis habitatoribus ejus, ita ut sal in ea dispergeret.

<--- Page Split --->

condiunt alios, ne silentia audeant perpetrare : sicut et Genes. xix, 26, uxor Lot conversa est in statuam salis. Propter quod dicitur, Matth. v, 13 : Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? Sap. x, 7 : Quibus in testimoniumnequitæ fumigabunda constat sdeserta terra. Et post pauca : Et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. « Et desertum usque in æternum, » supple, erit terra eorum, ut scilicet nec ab hominibus bonis, nec ab Angelis incolatur. Sap. v, 24 : Ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. Matth. xxiii, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

De hac autem destructione, subdit consolationem Sanctorum : « Reliquiæ populi mei, » hoc est, pauci post captivitatem a gladio, fame, et peste relicti, « diripient eos, » supple, de captivitate non revertentes. Isaie, xi, 14 : Per mare simul prædabuntur filios Orientis : Dumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. Et hoc exponens, subdit : « Et residui gentis meæ, » hoc est, de gente mea, « possidebunt illos, » hoc est, terram eorum : quia Sanctis inserisanctis reservatis post persecutionem ilconfictatio. lam finaliter condemnabuntur, et sic Sancti ditabuntur, et meritis propriis et victoria super inimicos. Sap. x, 19 et 20 : Justi tulerunt spolia impiorum, et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum. Genes. xxxi, 1 : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus. Isaie, ix, 3 : Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe : sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.

« pro superbia sua, » quam scilicet Deus sustinere non potest. Job, xl, 6 : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. « Quia blasphemaverunt » supple, Deum, falsum crimen imponentes ei, scilicet, quod non posset salvare. Matth. xii, 31 et 32 : Spiritus blasphemiæ non remittetur,... neque in hoc seculo, neque in futuro 1. Isaie, i, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel. « Et magnificati sunt, » divitiis scilicet et potentatu, « super populum Domini exercituum, » opprimentes scilicet et spoliantes eum : hanc enim magnificentiam punit Dominus. Jacob. ii, 6 : Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Job, xxii, 6 : Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.

Et ne credatur durum judicium, subdit de fructu :

« Horribilis Dominus, » in pœnis scilicet, est « super eos, » pœnas scilicet horribiles inferendo. Sap. vi, 6 : Horrende et cito apparebit vobis. Ad Hebr. x, 31 : Horrendum est incidere in manus Dei viventis. « Et » supple, ideo « attenuabit, » id est, annullabit et infirmabit, « omnes deos terræ » hoc est, omne id quod colitur ab homine. Hoc enim deus ejus est. Jerem. x, 11 : Diï, qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra. « Et adorabunt eum viri, » virilem scilicet animam assumentes, et idolis renuntiantes, « de loco suo, » supple, unusquisque, in quo scilicet se in Deum fundavit, et Deum recognovit. Genes. xxvii, 17 : Terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et portu cæli. Psal. cii, 22 : Benedictine Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. « Omnes insulæ gentium, » supple, adorabunt. Insulæ sunt

<--- Page Split --->

in salo maris posita, et fluctibus maris tunsa, et significant Sanctos in persecutione viventes. Isaie, xlix, 1 : Audite, insula : et attendite, populi de longe. Isaie, lxvi, 19 : Mittam ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annumtiabunt gloriam meam Gentibus.

vium,» ut scilicet nec Angeli, nec Sancti transeant per eam, « et quasi desertum,» ut scilicet a gratia et ab omni bono deseratur. Isa. xiii, 20 : Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque in generationem. Isa. xxxiv, 11 : Extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendicularum in desolationem.

« Sed et vos, Æthiopes.» Tertio tangit destructionem Æthiopum, qui sicut dicitur Isaie, xi, 11, in persecutione populi Dei fuerunt, et caliginosi et tenebrosi interpretantur.

Et subdit quintum, probans haec per signa desolationis. Et duo dicit, scilicet desolationem, et desolatorium irrisionem.

« Sed et vos, Æthiopes, » peccatis tenobrosi et ignorantia caliginosi, populi mei persecutores. Sapient. xvii, 17: Una catena tenebrarum omnes erant colligati. « Interfecti gladio meo eritis, » hoc est, sententia judicii. Exod. xv, 9 : Interficit eos manus mea. Job, xix, 29 : Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.

« Et accubabunt in medio ejus greges,» in signum scilicet desolationis, « omnes bestia gentium. » Bestias gentium vocat greges animalium, et bestias (qua quasi vastia dicuntur) eo quod ceu barbare gentes terram vastant, et significat quod terra in pascua et solitudinem convertenda sit. Isa. vii, 25 : Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris, « Et onocrotabus, » quod dicitur ab evo; quod est asinus, et xpoteo, crocito, quia voce terribili crocitat ut asinus. Et dicit Hieronymus, quod « duo sunt genera hu- « jus avis : unum aquatile quod infixo in « limum mollem rostro, stridorem emittit « terribilem : aliud solitudinis, quod infixo « rostro in cortices terribiliter sonat.» « Et ericius, » spinosum scilicet animal, « in liminibus ejus morabuntur,» quae animalia in solitudine morari consueverunt, et daemones significant : onocrotalus quidem daemonem superbiae, qui in eis terribiliter intonat : ericius autem daemonem irae et furoris, qui spinis verborum et verberum mites compungit. Isa. xxxiv, 11 : Possidebunt illam onocrotalus, et ericius. « Vox cantantis in fenestra.» Hieronymus varias volucres intelligit, quae solent in desertis urbibus morari : ut ubi fenestra decora fuerunt, nunc aves immunda» clament ad se invicem. Apocal. xviii, 2 : Facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris im-

« Et extendet manum suam. » Hæc est quarta gens a Domino destruenda, Assyrii scilicet. Et tria dicit, scilicet qualiter destruet, et quid destruet, et quantum.

« Et extendet manum suam, » ad percutiendum scilicet. Isaie. v, 25 : Non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. « Super Aquilonem, et perdet Assur, » hoc est, partes aquilonares, in quibus est Assyria, et Chaldea qua repopulum Dei vexaverunt. Assyria enim extollens vigilias interpretatur, et significat eos qui vigilant ut studiose perpetrent mala. Michae, n, 1 : Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. Quid autem destruet, subdit: « Et ponet speciosam » hoc est, Niniven mundum significantem, « in solitudinem,» ut scilicet non incolatur, « et in in-

<--- Page Split --->

mundæ, et odibilis. Isa. xxxiv, 14: Occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum. « Corvus in superliminari, » supple, manebit. Corvus gulosum pœnitentiam procrastinantem significat, unde vox ejus est, cras, cras, propter quod, Genes. vi, 6 et 7, de arca emissus reversus non est, sed in cadavere requievit. Isa. xxxiv, 11: Ibis et corvus habitabunt in ea. Et subdit horum omnium causam: « Quoniam altenuabo, » potentia scilicet virtutis meæ, « robur ejus,» divitias scilicet et potestatem, in quibus robur habuit. Isaie, x, 16: Mitet dominator Dominus exercituum in pinguibus ejus tenuitatem.

15

Et subdit de irrisione : « Hæc est civilitas gloriosa, » supple, quondam. Osee, iv, 7 : Gloriam eorum in ignominiam commutabo. « Habitans in confidentia, » virium suarum scilicet. Ezech. xxviii, 2 : Elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi. « Quæ dicebat in corde suo, » consentiens scilicet in dictum. Psal. xiii, 1 : Dixit insipiens in corde

suo : Non est Deus. « Ego sum, » supplui, singulariter splendens, « et extra me non est alia amplius, » quæ mihi scilicet valeat comparari. Apoc. xviii, 7 : Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. « Quomodo facta est in desertum, » ex tanta scilicet cadens gloria in tantam ignominiam, ut ab omnibus tamquam horribilis deseratur. Psal. lxxii, 19 : Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt : perierunt propiter iniquitatem suam. « Cubile bestiæ, » hoc est, in quo bestiæ cubant. Isa. xiii, 21, et xxxiv, 13, penitus idem est. Unde ibi dicitur : Replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones. « Omnis qui transit per eam, » sanctus scilicet, vel Angelus, « sibilabit, » magnitudinem pœnae ostendens, et irridens : « et movebit manum suam, » plausu scilicet indicium peccati faciens. Thren. ii, 15 : Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam : sibilaverunt, «1 moverunt caput suum. Psal. li, 8 et 9 : Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent : Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum.