CAPUT III.

Arguit Jerusalem, et præcipue rectores ejus, quibus minatur celerem Dei vindictam, quod neque beneficiis neque flagellis sint ad ipsum conversi : de felicitate novæ legis, ac multiplicatione credentium, pænaque iniquorum prædicitur.

  1. Væ provocatrix, et redempta civitas, columba! 2. Non audivit vocem, et non suscepit disciplinam : in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.

  2. Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes 1 : judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.

  3. Prophetae ejus vesani, viri infideles : sacerdotes ejus polluerunt

<--- Page Split --->

sanctum, injuste egerunt contra legem.

  1. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem : mane mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur : nescivit autem iniquus confusionem.

  2. Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum : desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat : desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.

  3. Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam : et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi . eam : verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.

  4. Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei : in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra 4.

  5. Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviunt ei humero uno.

  6. Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei : filii dispersorum meorum deferent munus mihi.

  7. In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.

  8. Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum : et sperabunt in nomine Domini.

  9. Reliquiæ Israel non facient iniquitatem, nec loquenturmendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.

  10. Lauda, filia Sion : jubila, Israel : lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.

  11. Abstulit Dominus judicium tuum, avertit in:micos tuos : rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra.

  12. In die illa dicetur Jerusalem : Noli timere : Sion, non dissolvantur manus tuæ.

  13. Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit : gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.

  14. Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant : ut non ultra habeas super eis opprobrium.

  15. Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo : et salvabo claudicantem, et eam quæ ejecta fuerat congregabo : et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum,

  16. In tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terræ, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.

<--- Page Split --->

IN CAPUT III SOPHONIAE

ENARRATIO.

« Væ provocatrix! » In capitulo isto, primo improperat obstinationem in peccato, ad quam concludit captivitatem futuram. Secundo, ex captivitate promittit consolationem, ibi, ʒ. 9 : « Quia tunc reddam. »

In prima parte duo sunt, improperatio scilicet obstinationis, et conclusio captivitatis, ibi, ʒ. 8: « Quapropter exspecta me.

In prima duo sunt, scilicet obstinatio peccati, et justitia punientis Dei, ibi, « Dominus justus in medio ejus. »

Obstinationem improperat duobus modis, in genere scilicet, et in specie, ibi, « Principes ejus. »

In genere sex modis, provocatione scilicet, ingratitudine, inobedientia, indisciplinabilitate, spei defectione, indevotione.

« Non audivit vocem, » per filiorum scilicet inobedientiam. De primo, Cantic. 1, 14 : Oculi tui columbarum. De secundo, Psal. xvn, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. Isa. 1, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicida. « Et non suscepit disciplinam, » hoc est, indisciplinabilis fuit per flagella. Jeremiae, v, 30 : Frustra percussi filios vestro s : disciplinam non receperunt. Sap. xvii, 1 : Indisciplinatae animae erraverunt.

Et subdit de spei defectione : « In Domino non est confisa, » supple, civitas, etiam prementibus malis. Jerem. xvii, 5 : Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Sap. v, 15 : Spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur. « Ad Deum suum non appropinquavit, » supple, per devotionem. Et est figura quae dicitur liptote a Donato, minus enim dicit et plus significat. Per hoc enim quod dicit, quod non appropinquavit, notat quod a Deo se elongavit. Jerem. n, 5 : Elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani fati sunt.

« Væ provocatrix ! » quæ dulcem et misereri volentem in amaritudinem provocavit. Deuter. xxxn, 21 : Ipsi me provocaverunt in eo quod non est Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis. Et hæc provocatio proprie impietatis est : quia contra dulcem patrem est, ut dicit Tullius, quia pietas est benevolentia in parentes. « Et redempta civitas. » Ingratitudo tangitur : quia cum sæpe redempta sit, grata non exstitit redemptori. Osee, vii, 13 : Ego redemi eos : et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Quod autem dicit, « Civitas, » notat consensum in malum. Psal. LIV, 10 : Vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. « Columba, » supple, olim, per patrum simplicitatem.

Et subdit in speciali exprimens determinatas personas :

« Principes in medio ejus quasi leones rugientes. » Non enim desiderabant utilitatem publicam, sed rapinam. Proverb. xxvn, 15 : Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Psal. x secundum Hebraeos, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem. Dicit autem quod in medio furunt, quia oculi omnium diriguntur ad Praelatos. III Regum, 1, 20 : In te oculi respiciunt totius Israel. « Judices ejus lupi vespere, » hoc est, vespertini qui avidiores sunt propter diurnum jejunium.

<--- Page Split --->

Eccli. xiii, 21 : Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Et hoc est quod sequitur : « Non relinquebant in mane, » aliis scilicet quod possent rapere: primus enim ita totum diripuit, quod secundus nihil invenit. Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves. Jerem. v, 6 : Lupus ad vesperam vastavit eos.

« Propheta ejus vesani, » hoc est, sanum spiritum non habentes. Osee, ix, 7 : Scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem. « Viri infideles. » Hieronymus : « Loquebantur quasi « ex ore Dei, et contraria Deo predica- « bant. » III Regum, xxi, 22 : Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Jerem. xxiii, 14 : In prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii : et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua. « Sacerdotes ejus polluerunt sanctum, » templum scilicet, in quo idola coluerunt. Jerem. xi, 15 : Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? Isaie, lvii, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Hoc tangit sacerdotes in Ecclesia polluta facientes. Psal. lxxviii, 1 : Polluerunt templum sanctum tuum. « Injuste egerunt contra legem, » transgrediendo scilicet praecepta. Malach. ii, 8 : Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos. Daniel. ix, 9 et 10 : Recessimus a te, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege ejus.

stus Dominus, et justitias dilexit. « In medio ejus, » undique scilicet propsiciens. Ezech. xliii, 7 : Locus solii mei, et Deus in melocus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. « Non faciet iniquitatem, » scilicet reddens eis pro meritis. Ad Roman. iii, 5 : Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? Quasi dicat : Non. Ezech. xviii, 23 : Numquid via mea non est æqua, et non magis via vestræ pravæ sunt ? « Mane mane, » hoc est, cito, velociter, « judicium suum, » condemnationis scilicet, « dabit in lucem, » hoc est, in manifestum. Isa. xvi, 5 : Judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. I ad Corinth. iv, 5 : Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et hoc est quod sequitur : « Et non abscondetur, » judex scilicet, vel judicium ejus. II Reg. xii, 12 : Tu enim fecisti abscondite : ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. Psal. xlix, 3 : Deus manifeste veniet : Deus noster, et non silebit.

Et subdit, qualiter stultus peccator hoc non praemeditatur : « Nescivit autem iniquus, » id est, scire noluit, « confessionem, » supple, futuram. Deuter. xxxii, 29 : Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret.

Et subdit de severitate penea corripientis :

Et subdit, qualiter Dominus justus hoc vindicabit :

« Dominus justus. » Dicit autem quatuor, scilicet justitiam Dei vindicantis, negligentiam peccatoris hoc non praemeditantis, asperitatem penea punientis, indisciplinabilitatem peccatorum contra intentionem flagellantis.

« Dominus justus. » Psal. x, 8 : Ju-

« Disperdidigentes. » Hieronymus, « a « soliis et possessionibus suis et cathe- « dris suis propter peccata. » Psal. xliii, 3 : Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos : afflizisti populos, et expulisti eos. Eccli. x, 15 : Subvertet peccatorem in finem. Et hoc est quod sequitur : « Et dissipati sunt anguli earum, » hoc est, principes qui continebant eos sicut anguli parietes. Isaie, xix, 13 : Deceperunt Aegyptum, angulum populorum ejus.

<--- Page Split --->

Et hoc exaggerat ulterius : « Desertas feci vias eorum, » qua scilicet prius fuerunt trita frequenti habitatore, « dum non est qui transeat, » supple, modo per eas. Thren. 1, 4 : Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem. Psal. 1, 6 : Iter impiorum peribit. « Desolata sunt civitates eorum, » conventicula scilicet malorum. Isaiae, xxv, 2 : Posuisti civitatem in tumultum, urbem fortem in ruinam. « Non remanente viro, » viriliter scilicet agente. Isa. vi, 11 : Desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine. « Neque ullo habitatore, » bono scilicet, vel Angelo. Unde Jeremiae, 11, 9, dicunt Angeli : Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam : quoniam pervenit usque ad coelos judicium ejus.

Et subdit quod haec omnia faciens corrigere intendit, sed populus corrigi noluit:

« Dixi, » ipsa scilicet intentione flagelli : « Attamen timebis me. » Ac si dicat : Si noluisti timere propter beneficia, tamen timebis propter verbera : timor enim Domini, ut dicitur, Eccli. 1, 27, expellit peccatum. « Suscipies disciplinam, » hoc est, per verbera correctionem, sicut et ille qui dixit Jerem. xxxi, 19 : Postquam convertisti me, egi poenitentiam. Et ibidem, §. 18 : Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus. « Et non peribit habitaculum ejus, » hoc est, Jerusalem templum, vel Ecclesia, castigato scilicet populo. Psal. cxvii, 18 : Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. II Machab. vi, 16 : Corripiens in adversis, populum suum non derelinquit. « Propter omnia, » supple, peccata, « in quibus, » hoc est, pro quibus, « visitavi eam, » visitatione scilicet verberum. Psal. lxxxvii, 33 : Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.

Et subdit qualiter econtra populus correctiones despexit : « Verumtamen diluculo, » hoc est, cito, « surgentes, » hoc est, in superbiam se erigentes, Job, xxiv, 14 : Mane primo consurgit homicida : « corruperunt omnes cogitationes suas, » quia de verberibus unde debebant cogitare correctiones, indurati sunt. Proverb. 1, 25 : Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

Ex omnibus his concludit captivitatem futuram in quo corrigentur : « Quapropter exspecta me. » Duo dicit, populi scilicet captivitatem, et captivantium condemnationem.

« Quapropter, » quia per verbera corrigi nolebas, « exspecta me, » in carceribus scilicet, et pecnis, « dicit Dominus. » Osee, iii, 3 : Dies multos exspectabis me : non fornicaberis, et non eris viro. Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum. Psal. xxvi, 14 : Exspecta Dominum, viriliter age. Mich. vii, 7 : Ego autem ad Dominum aSpiciam, exspectabo Deum salvatorem meum. « In die resurrectionis meae in futurum, » quando scilicet resurgam ad liberationem tuam, sicut feci a principio. Psal. lxxv, 9 et 10 : Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in judicium Deus. Et hoc potest legi deResurrectione Christi. Psal. lxvii, 2 : Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus. Tunc enim dissipati sunt Judaei,inimici Christi. Et hoc est quod sequitur : « Quia judicium meum, » quo scilicet judicabo mundum, vel adversarios Sanctorum, « ut congregem gentes, » scilicet adversus Babylonem, « et colligam regna, » Persarum scilicet, et Medorum, « et effundam super eos, » Babylonios scilicet, « indignationem meam. » Vel mystice in primo adventu congregantur gentes ad unam fidem, et colliguntur regna in unam potestatem Ecclesiæ. Melius tamen exponitur de ultimo adventu, quoniam congregabuntur omnes ad judicium. Joel, ii, 2 : Congregabo omnes gentes, et de-

<--- Page Split --->

ducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis ibi. Matth. xxv, 32: Congregabuntur ante eum omnes gentes : et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis. Et huic congruit quod sequitur : « Effundam super eos « indignationem meam, » Babylonios scilicet, vel reprobos in die judicii. Thren. 11, 4 : Effudit quasi ignem indignationem suam. « Omnem iram furoris mei, » supple, effundam : quia perpetuis incendiis condemnabo.

Quod qualiter fiat, subdit : « In igne enim zeli mei, » hoc est, in igneo zelo meo quo scilicet liberabo meos, et condemnabo impios, « devorabitur omnis terra, » id est, terram diligens. Deut.xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo. ApiriQuidam tunc exponunt hoc de igne moti. sancti Spiritus, qui combussit terrenum affectum in fidelibus. III Reg. xvii, 24 : Deus, qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. II Machab. 1, 22 : Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. Thren. 1, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Luc. xii, 19 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?

« Quia tunc, » post purgationem Babylonicae captivitatis, vel persecutionis Antichristi, « reddam populis, » scilicet meis, » sicut habuerunt in patribus, « labium electum. » Est autem labium electum quod non nisi verba Dei sonat: vel labium electum est, quod omnibus linguis loquitur, sicut Apostoli fecerunt 1. Hoc significatum est, Isa. vi, 3, ubi cum Isaias gemens, dixisset : Vir pollutus labiis ego sum : statim sequitur, yj. 6 et 7 : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus,

quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Psal. 1, 17 : Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Hoc enim labium electum est. « Ut invocent omnes in nomine Domini, » relictis scilicet omnibus idolis et simulacris, quae quilibet corde suo confinxit colenda. Joel, 11, 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Sophon. 11, 11 : Attenuabit omnes deos terræ : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium. De hoc labio dicitur, Proverb. xii, 19 : Labium veritatis firmum erit in perpetuum. « Et serviunt ei humero uno, » hoc est, concordi virtute onus ejus portantes. Matth. xi, 30 : Jugum meum suave est, et onus meum leve. Isti sunt asini Domini in simplicitate portantes jugum ejus. Genes. xlix, 14 et 15 : Issachar asinus fortis accubans inter terminos. Vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. Hoc expressius dicit littera Septuaginta, quæ habet, « sub uno jugo. »

Post conversionem captivorum subjungit consolationem et dicit tria, scilicet congregationem consolandorum, purgationem peccatorum, ibi, « In die illa. » Gaudium et jubilum redemptorum, ibi, « Lauda. »

« Ultra flumina Æthiopiæ, » hoc est, Flumina Æthiopiæ de ultra flumina Æthiopiæ, « inde supplices mei, » supple, venient, reducti scilicet in Jerusalem. Vel, flumina Æthiopiæ (quæ tenebrosa interpretatur) flumina sunt concupiscentiæ, de ultra quæ peccatores ad Dominum convertuntur. Hoc significatur, III Reg. x, 1 et seq., ubi regina Saba de illis partibus venit audire sapientiam Salomonis. Significatur etiam (ut dicit Hieronymus) Act. viii,

<--- Page Split --->

38, ubi vir Æthiopis, eunuchus Candacis reginæ, baptizatus est a Philippo. Significatur etiam (ut idem dicit) Numer. xii, 1, ubi Æthiopissa nubit vero legifero. Hæc regio Sabæa vocatur. Isaiæ, lx, 6 : Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Unde etiam Saba convertens interpretatur. Et hocj est quod sequitur : « Filii dispersorum meorum, » congregati scilicet, « deferent munus mihi, » hoc est, laudis sacrificium. Psal. xxvi, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis. Isa. lxvi, 20 : Adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino. Malach. i, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda.

do, « magniloquos superbìæ tuæ, » eos scilicet qui magna loquuntur, et parva faciunt. Psal. xi, 4 : Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Job, xv, 12 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos ? Psal. lxxii, 9 : Posuerunt in cælum os suum, « Et non adjicies, » supple, secundo, sicut antiquitus fecisti, « exaltari amplius. » hoc est, superbire, « in monte sancto meo, » in templo, vel in Ecclesia. Psal. cxxx, 1 : Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis. Et videtur loqui contra eos, de quibus dicitur, Amos, vi, 1 : Ingredientes pompatice domum Israel.

Et subdit de humilitate liberatorum :

« Et derelinquam in medio tui populum pauperem, » ad litteram : quia aliis captivatis quidam de pauperibus terræ derelicti sunt 1. Similiter qui primitivi erant in Ecclesia, pauperes et simplices fuerunt. I ad Corinth. I, 26: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum. « Et egenum. » Egenus dicitur qui mendicat. II ad Corinth. vn, 9: Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. « Et sperabunt in nomine Domini, » nihil præter Deum requirentes. Jerem. xvii, 7: Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Psal. lxx, 3: Domine, spes mea a juventute mea.

« In die illa. » Tangit congregatorum purgationem et dicit quinque : præteriti peccati emendationem, occasionum peccati ablationem, consolandorum devotionem, devotorum puritatem, et depuratorum securitatem.

« In die illa, » claritatis scilicet gratiae meæ, « non confunderis super cunctis, » hoc est, pro cunctis « adinventionibus tuis, » quia scilicet confusio pænitentiæ abstulit confusionem æternæ pænæ. Eccli. iv, 25 : Est confusio adducens gloriam et gratiam. Isa. liv, 4 : Noli timere quia non confunderis, neque erubesces : non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris. « Quibus prævaricata es in me, » legem scilicet transgrediendo. Lucæ, vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa : quoniam dilexit multum.

Et subdit de remotione occasionum peccati :

« Quia tunc auferam de medio tui, » scilicet vel interficiendo, vel converten-

1 Jerem. lii, 16 : De pauperibus terræ reliquit Nabuzardan princeps militias vinitores, et agri-

<--- Page Split --->

13 Et subdit de humiliatorum puritate :

« Reliquiæ Israel non facient iniquitatem, » in opere scilicet : et intelligitur iniquitas mortale peccatum, sine venialibus enim nemo est. I Joan. 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Hoc intelligi non potest de revertentibus de captivitate, nec de pauperibus qui remanserunt sub Godolia : quia utrique multas iniquitates commiserunt : sed intelligitur de primitivis in Ecclesia, vel de convertendis in tempore novissimo. Isaiae,1x, 21 : Populus tuus omnes justi, in perpetuum hæreditabunt terram. In persona horum dicitur, Isa. xxxviii, 3 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. « Nec loquentur mendacium, » maxime perniciosum. Ad Ephes. 1, 11 : Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Sap. 1, 11: Os quod mentitur, occidit animam. Ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior, etc. Ergo puri erunt opere, et puri ore.

Et subdit de corde :

« Et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, » quæ aliud scilicet dicat, et aliud corde intendat, vel machinetur. I Petr. ii, 22 : Nec inventus est dolus in ore ejus. Malach. ii, 6 : Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace, et in æquitate ambulavit mecum.

Et quia cultus justitiæ est pax (ut dicitur Isaiae xxxii, 17 4 ), ideo subdit de pacis securitate :

« Quoniam ipsi pascentur, » pabulo scilicet verbi, sacramenti, et temporalis subsidii. Joan. x, 9 : Ingredietur,et egredietur, et pascua inveniet. Ezech. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pa-

scua earum. « Et accubabunt. » unusquisque scilicet in domicilio, vel in Ecclesia sua, vel in conscientia. Ezech. xxxiv, 15 : Ego pascam oves meas : et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. « Et non erit qui exterreat, » supple, inimicus. Nahum, 1, 15 : Non adjiciet ultra, ut pertranseat in te Belial : universus interiit. Apocal. xxi, 4 : Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra.

« Hæc dicit Dominus Deus *. Gadium dicit hic electorum, et dicit tria, scilicet gaudii materiam, et gaudii prædicatam famam, et inimicorum ignominiam.

« Hæc dicit Dominus Deus. » Confirmatio sermonis est. Ad Titum, 1, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. « Lauda, filia Sion. » Hoc dicit propter duas tribus : « Jubila, Israel, » propter decem. Vel Sion vocat contemplativos, Israel activos. Est autem laus præconium virtutis, quæ ostensa est in opere. Psal. cxLVII, 12 : Lauda Deum tuum, Sion. Jubilus vero vox inarticulata et illitterata, signum gaudii tanti, quod nec corde potest contineri, nec voce litterata et articulata valet exprimi. Psal. lxxxviii, 16 : Beatus populus qui scit jubilationem. « Lætare » corde, « et exsulta » corpöre, « in omni corde, » ut scilicet gaudium totum cor obtineat. Joan. xvi, 24 : Petite,et accipietis,ut gaudium vestrum sit plenum. « Filia Jerusalem, » hoc est, quæcumque anima pertinens ad Jerusalem, maxime supernam. Ad Galat. iv, 26 : Illa quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra. Zachar. ix, 9 : Exsulta satis, filia Sion : jubila, filia Jerusalem. Psal. lxxxix, 15 : Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti.

pædactum sum.

sum.

Et quia cultus justitiæ est pax (ut dicitur Isaiae xxxii, 17 4 ), ideo subdit de pacis securitate :

« Quoniam ipsi pascentur, » pabulo scilicet verbi, sacramenti, et temporalis subsidii. Joan. x, 9 : Ingredietur,et egredietur, et pascua inveniet. Ezech. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pa-

<--- Page Split --->

Et subdit tanti gaudii materiam, primo in ablatione mali :

« Abstulit Dominus judicium tuum, » hoc est, damnationem, qua damnata fuisti : cessante enim peccato cessat poena condemnationis. Isaie, 11, 22 : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae, non adjicias ut bibas illum ultra. Michae, VII, 9 : Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. « Avertit inimicos tuos » a te, supple, homines et demones, ne scilicet nocere possint. Psal. XXXVII, 17 : Nequando supergaudeant mihi inimici mei. Ad Roman. VI, 14 : Peccatum vobis non dominabitur. Et subdit de adeptione boni : « Rex Israel Dominus in medio tui, » supple, erit. Glossa inducit hoc Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ezechiel. XLVIII, 35 : Nomen civitatis ex illa die : Dominus ibidem. « Non timebis malum ultra. » Job, V, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Sex tribulationes ad praesentem vitam perSeptima tritinent, quae sex diebus agitur, septima lulatio justis non vero ad futuram : a quibus omnibus liinferenda. berat Dominus.

Confortate manus dissolutas. Ad Hebr. xii, 12 : Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite. II Paral. xx, 17 : O Juda, et Jerusalem, nolite timere, nec pavaetis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.

Et hoc est quod sequitur : « Dominus Deus tuus in medio tui fortis. » Joan. 1, 26 : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Numer. XXIV, 8 : Cujus fortitudo similis est rhinocerotis ? Job, IX, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. « Ipse salvabit. » Matth. 1, 21 : Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Levit. XXVI, 11 : Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.

Et subdit de consolatione :

« Gaudebit super te in lætitia, » hoc est, faciet te gaudere. Isa. LXI, 5 : Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

Et subdit de dilectione in quatuor, scilicet dulcedine dilectionis, revocatione fratrum a peccatis, interfectione hostis, et reductione omnimoda et consolatione captivitatis.

Et subjungit de hujus gaudii prædicata fama in tribus, scilicet divino gaudio in confortatione, et divino gaudio in consolatione, et divino gaudio in dilectione. « In illa die dicetur, » late scilicet prædicato præconio. Isaie, XXIV, 16 : A finibus terræ laudes audivimus, gloriam justi. « Jerusalem, » hoc est, o Jerusalem, « noli timere. » Psal. XC, 10 : Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Sapient. 11, 1 : Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. « Sion, non dissolvantur manus tuæ. » Effectum pro causa ponit. Dissolutio enim manuum per tremorem, effectus pavoris est. Isa. XXXV,3 :

« Silebit, » amplius scilicet non comminans, non terrens, non puniens, « in dilectione sua, » hoc est, pro dilectione sua. Osee, XIV, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Joan. XV, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. « Exsultabit super te in laude. » Glossa : « Accipiet « laudem a te, tamquam pinguissimam « hostiam, vel gaudebit te esse laudabi- « lem. » Proverb. XXXI, 31 : Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.

<--- Page Split --->

■ Etsubdit de conversione fratrum :

« Nugas, » id est, vanos, « qui a lege recesserant, » et propter hoc vani facti sunt. Jerem. ii, 5 : Elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Psal. lxi, 10 : Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris : ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. « Congregabo, » ut scilicet ad te revertantur, et nullum gregis tui patiaris detrimentum. Baruch, v, 5 : Vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. « Quia ex te erant, » hoc est, ad te pertinebant ad minus per prædestinationem. Ad Roman. viii, 29 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui,... hos et vocavit. « Ut non ultra habeas super eis opprobrium, » hoc est, ne objiciantur tibi in opprobrium. Opprobrium est enim sanctis homo apostata : improperatur enim aliis. Proverb. vi, 12 : Homo apostata, vir inutilis. Psal. xlun, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris.

III Regum, xvni, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum. Psal. xvii, 46 : Inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. « Et eam, quæ ejecta fuerat, » scilicet propter delectationes delectabilium et idolorum, « congregabo, » ad thorum scilicet, vel ad Ecclesiam. Jerem. ni, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Idem quod hic dicitur, dicitur Mich. iv, 6 : In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem : et eam, quam ejeceram, colligam : et quam affixeram, etc. Isa. liv, 6 : Ut mulierem derelictam et ærentem spiritu vocavit te Dominus. « Et ponam eos in laudem, » hoc est, ut laudentur ab omnibus. Isa. lxi, 9 : Omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. « Et in nomen, » quantum ad famam. Eccli. xli, 15 : Boni nominis habenda est ratio. Curam habe de bono nonis habenda mine : hoc enim magis permanebit tibi, est raio. quam mille thesauri pretiosi et magni. « In omni terra confusionis eorum, » hoc est, ut ab illis laudentur a quibus ante vituperabantur. Isa. lxi, 7 : Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam. Osee, i, 10 : In loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.

Et subdit de inimicorum dejectione : « Ecce ego interficiam omnes, » supple, inimicos tuos, « qui afflixerunt te. » Glossa inducit illud Psal. c, 8 : In matutino interficiebam omnes peccatores terræ. Eccli. xli, 11 et 12 : Væ vobis viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! Et si nati fueritis, in maledictione nascimimi : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. Psal. xliii, 8 : Odientes nos confudisti. « In tempore illo, » extremi scilicet judicii quo justitias judicabo. Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

Et subdit de congregatione captivorum et consolatione :

« Et salvabo claudicantem, » id est, quæ olim claudicaverat a semitis meis, partim mihi, partim idolis adhærendo : vel ore mihi, opere autem diabolo.

« In tempore illo, » revelatæ scilicet gratiae. II ad Corinth. vi, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. « Quo adducam vos, » ad patriam scilicet vel ad fidem. Isaie, lxiii, 14 : Sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen glorie. « Et in tempore quo congregabo vos, » vel in unam patriam cœli, vel in cor unum et animam unam. Ezech. xxxiv, 13 : Congregabo eas de terris. Et, xxxvii, 21 : Congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.

« Dabo enim vos in nomen. » Isaie,

<--- Page Split --->

Lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. « Et in laudem omnibus populis terræ, » ut scilicet ab omnibus laudentur. Hoc est quod dicitur, Joan. xii, 26 : Honorificabit eum Pater meus, scilicet qni est in cœlis. Psal. cxlix, 3 : Laudent nomen ejus in choro, hoc est, in toto concentu celestium, « cum convertero captivitatem vestram, » qua scilicet a diabolo vel a Nabuchodonosor captivi tenebamini. Psal. cxxv, 1 : In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut con-

solati. « Coram oculis vestris, » ut magis scilicet gaudeatis. Isaie, Lx, 5 : Tunc videbis, et afflues : mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Joan. xvi, 23 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum.

Et quia haec secundum inferiores causas videntur non posse fieri, subdit de omnipotentia facientis: « Dicit Dominus. » Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile? Luc. 1, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum.

<--- Page Split --->