CAPUT I.

Quo tempore Sophonias prophetaverit : qui primum peccatoribus universis, deinde Judæis comminatur, ob idololatriam et Dei contemptum, divinam ultionem : Jerusalem quoque lucernis scrutanda dicitur, et quam erit amara dies ultionis Domini.

  1. Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ. 2. Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus : 3. Congregans hominem et pecus, congregans volatilia coeli et pisces maris : et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus. 4. Et extendam manum meam super Judam, et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de

loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus : 5. Et eos qui adorant super tecta militiam cœli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom : 6. Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum. 7. Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini, quia præparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos.

<--- Page Split --->

  1. Et erit : In die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina :

  2. Et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa : qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.

  3. Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus a secunda, et contritio magna a collibus.

  4. Ululate, habitatores Pilæ : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.

  5. Et erit in tempore illo : Scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis : qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male.

  6. Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et ædificabunt domos, et non habitabunt : et

plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.

  1. Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis : vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.

  2. Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis 2.

  3. Dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.

  4. Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt : et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.

  5. Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini 3 : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra 4, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.

IN CAPUT I SOPHONLÆ

ENARRATIO.

« Verbum Domini quod factum est. » Ista Prophetia dividitur in titulum, et tractatum ibi, x. 2 : « Congregans congregabo. »

In titulo dicuntur modus revelationis, auctor, virtus verbi revelati, nomen Prophetae, et genus, et tempus Prophetiae.

« Verbum » notat quod per modum

oraculi facta est revelatio. Job, iv, 12 : Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. « Domini, » qui est auctor revelationis : construitur enim in vi causæ efficientis. I Reg. ii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. « Quod factum est. » Virtutem verbi revelati notat. Verbum enim Domini in facto plus est quam in dicto, et ad factum plus refertur quam ad auditum. Sap. xvii, 15 : Omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,... in mediam terram prosilivit. « Ad Sophoniam, » Praepositio ad notat appropinquationem verbi ad animum prophetae et intellectum. Deut. xxx, 14, et ad Roman. x, 8 : Prope est verbum

<--- Page Split --->

in ore tuo, et in corde tuo. Jacob. 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum. Glossa, « per naturam. » Sophonias nomen Propheta est, et specula (sicut in antehabitis dictum est 1) interpretatur. Ezech. iii, 17 : Speculatorem dedi te domui Israel. Et subdit de genere : « Filium Chusi, « qui humilitas, vel Æthiop s meus interpretatur, corde humilis et extra, jugi castigatione carnis. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Cant. i, 4 : Nigra sum, sed formosa. Et iterum, 3. 5 : Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol, hoc est, lumine veritatis et calore charitatis, verus sol istam inGodolias . duxit nigredinem. « Filii Godolize, » qui magnitudo Domini interpretatur, eo quod magnus fuit virtute. Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. Bernardus : « Magnus est, cui dignitas sæ- « culi si arrisit non irrisit : nec minor est « illo qui incidens in adversa, non excidit « vel parum a sapientia. » Ad Roman. viii, 30 : Quos justificavit, illos et magnificaAmarias. vit 4. « Filii Amariae, » qui sermo Domini interpretatur. Sermo enim Domini solus facit magnum. Eecli. 1, 1, dicitur de Simone, Oniae filio, quod fuerit sacerdos magnus 5. Et subjungitur, quod fuerit excelEzechias. sus in verbo gloriae. « Filii Ezeciæ 6, » qui fortitudo Domini interpretatur, quae ex virtute est. Unde, Daniel. x, 19, dicitur : Loquere, Domine mi, quia confortasti me. Exod. xv, 11: Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate?

Et subdit de tempore prophetiæ. « In diebus Josie, » de quo, IV Reg. xxii, 1 et seq. Et elevatio domini interpretatur : intelligitur autem de elevatione sanctitatis et contemplationis. Psal. viii, 2 : Elevata est magnificentia tua super cælos, Domine. « Filii Amon, » qui fides interpretatur. Fides enim purificat et ele-

vat intellectum in Deum, et facit adhærere veritati. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Omnia hæc faciunt ad auctoritatem prophetiæ. Et addit : « Regis Judæ, » quia « merito boni regis « sæpe fit revelatio, » ut dicit Chrysostumus. Per Judam autem intelliguntur duæ tribus, Juda scilicet, et Benjamin : quibus conjuncta fuit tribus sacerdotalis, de cujus commendatione satis dictum est in prologo.

« Congregans congregabo. » Hic incipit prophetia quæ habet quatuor partes, in quarum prima sub differentiis peccantium et peccatorum comminatur ponam. In secunda provocat ad pœnitientiam sub timore condemnationis gentium aliarum, infra, n, 1, ibi, « Convenire, congregamini. » In tertia reprehendit malitiam obstinatam, infra, n, 1, ibi, « Væ provocatrix, et redempta civitas ! » In quarta pœ nïntibus promittit consolationem infra, n, 8, ibi, « Quapropter exspecta me, dicit Dominus. »

Prima pars in duas dividitur. Primo enim comminatur pœnam. Secundo, indicit ululatum punitis ad pœnæ magnitudinem ostendendam, ibi, 3. 11 : « Ululate, habitatores Pile. »

In prima quinque sunt paragraphi. In primo enim puniendorum Congregatio. Secundo, ponitur virtutis punientis descriptio, ibi, « Et extendam manum meam, » In tertio, punitorum confusio, ibi, « Silete. » In quarto, puniendorum secundum peccata distinctio, ibi, « Et erit : In die hostiæ Domini. » In quinto, punitorum planctus et amaritudo, ibi, « Et erit In die illa, dicit Dominus, vor clamoris. »

« Congregans congregabo. » Inculcatio verbi generalem notat congregationem,

<--- Page Split --->

et certam in futuro : vel congregationem ad puniendum in anima, vel congregationem ad puniendum in corpore. Jerem. xii, 3 : Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. « Omnia, » homines scilicet, aninalia, et terrænascentia. Habacuc, 1, 13 : Totum in hamo suo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. « A facie terræ, » hoc est, a præsentia terræ. Psal. ciii, 35 : Deficiant peccatores a terra, et iniqui ita ut non sint. « Dicit Dominus, » confirmatio sermonis est : quia quod dicit Dominus, absque dubio implebitur. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege.

« Congregans hominem. » Hominem vocat malum quidem, sed civilem. « Et pecus, » qui in pecorinum sensum mutatus est. Psal. xlviii, 13 et 21 : Homo cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus. Isaie, xxiv, 22 : Congregabuntur congregatione unius fasci in lacum, et claudentur ibi in carcere. « Congregans volatilia cœli, » hoc est, superbos et instabiles, « et pisces maris, » per quos voluptuosi significantur, qui in aquis concupiscentiarum nutriuntur. Psal. vii, 9 : Volucres cœli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Matth. xii, 30 : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Hieronymus : « Etiam bruta animalia « sentient iram Dei, et subversis urbibus « et interfectis hominibus solitudo erit, et « raritas bestiarum et volucrum. » « Et, » supple, congregatis omnibus, « ruine impiorum erunt » in damnationem corporis et animæ. Isa. iii, 8 : Ruit Jerusalem, et Judas concidit : quia linguæ eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. « Et, » id est, « disperdam homines a facie terræ, » hoc est, a præsentia terræ, per captivitatem scilicet. Job,

xl, 6 et 7 : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Genes. iv, 14 : Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra. « Dicit Dominus, » confirmatio est sermonis. Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax.

« Et extendam manum meam. » « Ma- « nus extenditur (ut dicit Hieronymus) ad « percutiendum. » Isa, ix, 21 : In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. « Super Judam, » hoc est, super duas tribus, quantum ad sacerdotes et principes, « et super omnes habitantes Jerusalem, » quantum ad populum, ut scilicet similes in peccatis simili pœna feriantur. Jerem, v, 30 et 31 : Stupor et mirabilia facta sunt in terra : Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis : et populus meus dilexit talia. Ad Roman, i, 32 : Qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Et idcirco omnes percutientur. Sap. xviii, 16 : Stans replevit omnia morte. Amos, viii, 3 : Multi morientur : in omni loco projicietur silentium. Isa, xxiv, 2 : Et erit sicut populus, sic sacerdos. Deuter. xxxii, 23 : Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

Et per differentias subjungit, quod nulli parcit :

« Et disperdam de loco hoc, » templo scilicet, et Jerusalem, et Juda, « reliquias Baal, » qui deus Sidoniorum fuit, et absque jugo vel vorator interpretatur, et fuit idolum quod posuerant statim juxta ostium templi. Ezech. viii, 3 : Ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem. Spiritualiter autem vorator in templo Dei est, quando ministri altaris jugum disciplinæ abjicientes, ad

<--- Page Split --->

gulam et luxuriam convertuntur. Daniel. xiv, 5 : An non vides quanta comedat, et bibat quotidie ? Isa. xxn, 12 et 13 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci : et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum. Psal. lxxvii, 30 et 31 : Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum. « Et nomina ædituorum, » hoc est, custodum ædis sive templi, « cum sacerdotibus. » Æditous vocat sacerdotes minoribus officiis deputatos, sacerdotes autem majores. Psal. lxxvii, 64 : Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Et nota, quod primi interficiuntur sacerdotes majores et minores : quia sicut fuerunt exemplum perditionis, ita primi erunt in pœnis. Levitic. x, 3 : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Ezech. ix, 6, dixit Angelus percutientibus : A sanctuario meo incipite.

aure auditis, prædicate super tecta, hor est, publice. Et subdit de his qui partim idola, et partim Deum venerati sunt, qui significant hypocritas : « Et adorant, » divisa scilicet adoratione, « et jurant, » in confirmatione sermonis et causarum, « in Domino, » et cum hoc, « et jurant in Melchom, » quod fuit idolum Moabitarum, et interpretatur rex eorum, hoc est, tantum confidebant de divinitate Melchom, quantum de divinitate Domini. Tales sunt qui verbo Deum adorant, et diabolum facto. III Reg. xvii, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? Matth. xv, 8 : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est u me 1.

« Et qui avertuntur de post tergum Domini, » qui sunt communiter peccatores, Dominum non sequentes. Isa. lix, 13 : Aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri. Zachar. vii, 11 : Averterunt scapulam recedentem. Homo enim cæcus est, et nisi manu terga Domini tangat et ducatur, in foveam cadit. Job, xxm, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi. « Et qui non quæsierunt Dominum, » supple, per rectam intentionem. Hi sunt qui oculum mentis non purum, et intentionem tenebrosam habent. Matth. vi, 23 : Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Zachar. xi, 17 : Oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. « Nec investigaverunt eum, » scilicet per studium virtutis. Job, viii, 8 : Interroga generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam. Patres enim per studium virtutis investigaverunt Deum.

« Silete. » Hic ponitur punitorum confusio, et ideo indicitur eis silentium, ne saltem loqui audeant confusi in poenis : tum quia prope est judicium, tum quia

<--- Page Split --->

parati sunt ad mortem per malum meritum, tum quia parati sunt occisores eorum.

« Silete, » hoc est, obmutescite, « a facie Domini Dei, » hoc est, a præsentia majestatis ejus. I Reg. ii, 9 : Impiì in tenebris conticescent. Matth. xxii, 12 : At ille obmutuit « Quia juxta est dies Domini, » clara scilicet justitia qua condemnabimini. Jacob. v, 9 : Ecce judex ante januam assistit.

Et subjungit, quod parati sunt ad mortem per malum meritum : « Quia præparavit Dominus hostiam, » per ordinem 1 scilicet justitiae. Dicit enim Hieronymus, quod « mensuras habet justitia Dei, » scilicet per complementum iniquitatis. Isa. xxxiv, 3 : Inebriatus est in cælo gladius meus, hoc est, in ratione cœlestis justitiae, quod ulterius dissimulari non poterit. Hæc est exsecutio gladiì, quia peccatis nostris exigentibus exacuitur. Deuter. xxxii, 41 : Si acuero ut fulgur gladium meum. Isa. xxxiv, 6 : Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, hoc est, repletus est peccatis ex corruptione sanguinis procedentibus, et repletus est adipe, hoc est, dulcedine et delectatione quam habent in peccatis. Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Sic ergo præparata est hostia, quæ justitiae Dei sancificanda est. « Sanctificavit vocatos suos, » hoc est, sanctificavit contra vos et confortavit vocatos suos, hoc est, Babylonios, quos vocavit ut vos mactent et perdant. Habacuc, i, 12 : Domine, in judicium posuisti eum : et fortem, ut corriperes, fundasti eum. Et ita diabolus ex peccato nostro confortatur contra nos.

Genes. xli, 32 : Fiat sermo Domini, et velocius impleatur. « In die hostiae Domini, » hoc est, qua sacrificanda est hostia Domini ad interfectionem. Job, xx, 27 : Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. Hæc enim dicitur dies, revelatio scilicet iniquitatis ad justitiam. « Visitabo super principes, » qui scilicet causa fuerunt peccati in populo. Sapient. vi,7 : Potentes potenter tormenta patientur. « Et super filios regis, » ad litteram Josia, qui tres erant et omnes puniti et captivati 1 : vel quia usque ad illud tempus de stirpe David reges fuerunt, et postea defecerunt : vel hoc dicit contra nobiles qui sicut stemmate, ita alios excedunt vitiis. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. « Et super omnes qui induti sunt veste peregrina. » Peregrina vestis est quadrup liciter, scilicet, a lege, Levit. xix, 19 : Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris, scilicet non indueris veste lana linoque contexta : et significat hypocritas, qui duplicibus vestiti sunt : linum mollitiei carnalis concupiscentiae habent intus, lanam autem innocentiae exhibent foris. Et est peregrina vestis a statu sive professione, sicut matrona habet habitum meretricis, vel clericus habitum laici, vel monachus habitum sæcularis. Numer. xv, 38 et 39 : Loquere filiis Israel, et dices ad eos, ut faciant sibi fimbrias per quatuor angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas : quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini. Sic habitus uniuscujusque religionis in signum luctus inventus est, et quando mutatur in aliud, peregrinus est. Et dicitur peregrinus a professione, non enim apparet in eo, quod primo professus est: tales sunt monachi calceis nodatis et caligis sericatis et strictis, et tunicis coronatis induti. Tertio modo, peregrina vestis est a consuetudine : et hoc est quando in incisione et figura contra con-

<--- Page Split --->

suetudinem vestis mutatur, sicut quando Sacerdotes incisuram sumunt militum, vel etiam ribaldorum, et monachi similiter. II Machab. iv, 13: Erat hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis, et alienigenæ conversationis. Et, post pauca, y. 16: Eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. Quarto modo, peregrina vestis est a fortuna, quando pauper vult vestiri sicut dives, et ignobilis sicut nobilis. Matth. xi, 8: Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Contra quod dicitur, I ad Timoth. vi, 8: Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Omnes istos visitat Dominus. Psal. lviii, 6: Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.

ambulabant pedibus suis, et compositu gradu incedebant : decalvabit Dominus verticem filiarum Sion. Hanc visitationem faciet in die illa, quando clara scilicet ut dies erit justitia. I ad Corinth. iv, 5: Illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. « Qui complent domum Domini Dei sui iniquitate, » super illos, supple, visitabit. It tangit specialiter Sacerdotes, qui omni judicium, pœnam et dispensationem sacramentorum convertunt ad iniquum lucrum. Jerem. vii, 11: Numquid ergo spelunca latronum facta est domus isti, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ? Joan. ii, 16: Nolite facire domum Patris mei, domum negotiutionis. « Et dolo. » Hoc videtur tangere advocatos. Jerem. ix, 8: Sagitta vulurrans lingua eorum, dolum locuta est.

ganser ingreditur super limen in die illa.» Ad litteram loquitur de his qui ob venerationem idoli Dagon Philisthinorum limen calcare noluerunt, sed quasi pompam exhibentes limini, pedem transposuerunt. I Reg. v, 3: Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, super limen. Hanc, observationem Judaei ab Allophylis acceperunt. Vel, arroganter ingreditur super limen qui non dimisso capite, tonso pectore, oris supplicatione, ingreditur in templum, et irreverenter accedit ad sacra. Propter quod, Exod. iii, 5, dicitur Moysi: Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim in quo stas, terra sancta est. Amos, vi, 1: Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ : optimates capita populorum, ingredientes pompatico domum Israel ! Et de mulieribus, Isa. iii, 16 et 17 : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant,

« Et erit. » Quintus paragraphus in qui per clamorem, generalitatem significat mali. « In die illa, dicit Dominus, vox clamoris, » ejulantium scilicet in pœnis, « a porta Piscium. » Portu Piscium erat versus Joppen, in qua pisces de mari allati vendebantur. « Et ululatus a secunda. » Secunda porta secundi muri dicitur ex opposito. Et est sensus : A porta usque ad portam per longitudinem urbis, ita quod ubique clamor sit. Isa. xxii, 2 et 3: Clamoris pluna, urbs frequens, civitas exsultans, supple, quondam : sed nunc supple, interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. Cuncti principes tui fugarunt simul, dureque ligati sunt. « Et contritio magna a collibus. » Duo colles erant in Jerusalem, scilicet mons templi qui Moria dicebatur, et mons Sion in quo erat sedes regni : et vult dicere quod a superiori parte civitatis ubi potentes habitabant, clamor descendit usque ad ima, hoc est, a ditioribus et potentioribus usque ad pauperes. Sapi. vi, 7: Potentes potenter tormenta putientur. Majores enim primo contriti

<--- Page Split --->

sunt a Nabuchodonosor, et populus postea ductus est in captivitatem. Et hoc etiam fit a diabolo, qui primo occupat majores, et postea minores.

« Ululate. » Hic inducit ululatum, ut magnitudinem mali ostendat. Et habet quinque paragraphos, in quorum primo generalis inducitur contritio, quae est causa ululatus. In secundo aliam inducit causam, scilicet districtissimam visitationem, ibi, « Et erit in tempore illo. » In tertio dicit, quod malum est cui resisti non potest per aliquam fortitudinem, ibi, « Et erit fortitudo eorum. » In quarto quod prope et non longe est judicium, ibi, « Juxta est dies Domini. » In quinto, quod donis se liberare non possunt, ibi, « Sed et argentum eorum, et aurum. »

« Ululate, habitatores Pilæ. » Pila dicitur hic per metaphoram ad similitudinem pilæ, in qua ptisanæ contunduntur, et est instrumentum concavum. Pilum autem dicitur instrumentum quoddam rotundum, quod desuper ferit ut ptisanæ contundantur in concavo. Unde, Proverb. xxvii, 22 : Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. Et sic ædificata fuit civitas Jerusalem : quædam enim pars erat in monte, quædam in valle quæ dicebatur Mello, et illam vocat pilam ad similitudinem prædictæ pilæ. Est enim pila æquivocum multa significans. Unde versus :

Est pila pes pontis, pila ludus, pila taberna, Pila terit pultes, sed pila geruntur in hostes.

Et est sensus, quod descendente contritione a collibus, populus in vallibus habitans tamquam in pila nimio ululabit dolore. Et subdit causam, et suppletur, quia « Conticuit omnis populus Chanaan. » Chanaan vocat populum Jerusalem, non propter naturam, sed propter imitationem. Daniel. xiii, 36 : Semen Chanaan

et non Juda, species decepit te. Ezech. xvi, 3 : Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Chanaan enim interpretatur transmutatus : illi enim transmutati fuerunt in pænis. Dicuntur ergo conticuisse : quia etiam gemere et suspirare in pænis non audebant. I Reg. ii, 9 : Impii in tenebris conicescent. Et quia divites primi sunt in pænis, propter hoc nominat illos. « Disperierunt, » scilicet per peccatum et captivitatem, « omnes involuti argento, » hoc est, qui divitiis circumvoluti erant sicut veste : vel forte sapientes et loquentes intelligit, qui sapientia et eloquentia se liberare non poterant. Thren. iv, 2 : Filii Sion inclyti, et amiciti auro primo, quomodo computati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ?

« Et erit. » Secundus paragraphus in quo tangit severissimam visitationem. Praemittit autem confirmationem propheticam, ut indubitabilis sit sermo :

« Et erit in tempore illo, » judicii illius scilicet. Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. « Scrutabor, » per singula scilicet peccata, « Jerusalem, » per metonymiam, hoc est, habitantes in Jerusalem, « in lucernis, » hoc est, illuminationibus, ut omnia occulta manifestentur. I ad Corinth. iv, 3 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter. Et hoc quod dixit, exponit, subdens : « Et, » id est, « visitabo super viros defixos in fæcibus suis. » Visitatio est luminibus Domini occultorum manifestatio. Viri autem viriles in peccatis defixi pertinaces in fæcibus suis, in stercorosis et fœtidis peccatis. Isa. xxvi, 21 : Dominus egreditur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitaris terræ contra eum. Jerem. xlviii, 11 : Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in

<--- Page Split --->

fecibus suis. Joel, 1, 17 : Computruerunt jumenta in stercore suo. Quid autem in fecibus defi gat, subdit : « Qui, » hoc est, quia illi « dicunt in cordibus suis, » hoc est, cum consensu cordis, ut scilicet verbo et operi cor consentiat. Psal. xiii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. « Non faciet bene Dominus, et non faciet male, » hoc est, non est providentia apud Deum, nec retribuit malis mala, nec bonis bona. Job, xxi, 13 et 14, dicitur : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat. Hi licentiosse perpetrant omnia mala, quia non credunt judicium. Sap. ii, 21 et 22 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. Et nescierunt sacramenta Dei, nec mercedem speraverunt justitiae.

« Et erit. » Tertius paragraphus : « fortitudo eorum in direptionem, » hoc est, divitiæ in quibus se fortes esse putabant, ab hostibus diripientur. Psal. lxxxviii, 42 : Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Nahum, ii, 9 : Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum. « Et domus eorum in desertum, » supple, erunt. Hieronymus, « ut nec parietina relinquantur, sicut fit de « domibus sæculi post mortem divitum. » Isa. vi, 11 : Desolentur civitates sine habitatore, et domus sine homine. « Et » tamen dicta Prophetarum non attendentes, « ædificabunt domos, » sperantes quod habitaturi sint in eis, « et non habitabunt, » in eis scilicet. Amos, v, 11 : Domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis. Psal. li, 7 : Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Job, xvii, 14 : Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcei super eum, quasi rex, interitus. « Et plantabunt vineas, » hoc est, materiam gaudiorum sæcularium, « et non bibent vinum earum. » Amos, v, 11 et 12 : Vineas plantabitis

amantissimas, et non bibetis vinum earum. Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra.

« Juxta est dies. » Quartus paragraphus. Ne dicat quod in longum prophetet, et quod post mortem eorum ventura sunt quæ dicit, dicit quod « Juxta est dies Domini magnus. » Magnus quia multos involvit, et magnos punit. Isa. xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Et hoc est quod sequitur : « Juxta est et velox nimis, » appropinquando scilicet continuo. Habacuc, ii, 3 : Veniens veniet, et non tardabit. Luc. xii, 20 : Hac nocte animam tuam repetunt a te.

Et subdit de qualitatibus diei : « Vox diei Domini amara, » hoc est, vox quæ auditur de die Domini quæ post mortem est uniuscujusque, et in fine mundi de omnibus, est amara : quia tunc dulcis Dominus per naturam, peccatis nostris ad amaritudinem provocabitur, ut dicit Hieronymus. Eccli. xli, 1 et seq. : O mors, quam amara est memoria tua homini habenti pacem in substantiis suis, etc. « Tribulabitur ibi fortis. » Amos, ii, 14 : Fortis non obtinebit virtutem suam. Psal. xxxii, 16 : Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

« Dies irae, » scilicet Dei, « dies illa. » Tunc enim Deus irascetur inimcis. Apoc. vi, 16 et 17 : Dicunt montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni : quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare ? « Dies tribulationis, » in corpore scilicet, « et angustiae, » in corde. Isa. xxxvii, 3 : Dies tribulationis, et correpitonis, et blasphemiae dies haec. « Dies calamitatis et miseriae. » Calamitas est inedia ex defectu fructus calami suborta, miseria vero omnis boni destitutio. Haec enim erunt in judicio Domini, quando

<--- Page Split --->

mali separabuntur ab omni bono. Job, xvnn, 12 : Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. Psal. lvni, 7 : Famem patientur ut canes, et circuitunt civitatem, mendicantes scilicet, et nemo dabit eis. « Dies tenebrarum et caliginis : » tenebrarum in ratione, et caliginis in opere : in ratione enim non videbunt consilium, et in opere non habebunt effugium. Isa. lix, 10 : Impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. « Dies nebulæ et turbinis : » nebulæ ad litteram, quia pulvis elevatus videtur esse nebula : turbinis vero, quia impetum faciet hostis ut turbo. Nahum, 1, 3 : Dominus in tempestate et turbine via ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus. Hæc referuntur ad caliginem involventem impios in judicio. Joel, 11, 1 et 2 : Prope est dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis.

se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt, etc. « Et ambulabunt ut cæci, » effugium scilicet non videntes, nec pœnitentiam agentes. Isa. lix, 10 : Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attractavimus. Et horum omnium causam subdit : « Quia Domino peccaverunt, » hoc est, contra Dominum. Isa. iii, 8 : Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Isa. lix, 12 : Multiplicatae sunt iniquitates nostrae coram te, et iniquitates nostrae responderunt nobis. « Et effundetur sanguis eorum sicut humus, » hoc est, viliter sicut pulvis humi spargitur. Isa. xxxiv, 7 : Inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium. « Et corpora eorum sicut stercora, » supple, conculcabuntur. Psal. xvn, 43 : Ut lutum platearum delebo eos. Isa. xiv, 19 : Tu projectus es de sepulcro tuo, quasi stirps inutilis, pollutus, et obvolutus. Vult enim dicere quod abjicientur insepulti sicut stercora. Jerem. xxn, 19 : Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.

Quartus paragraphus : « Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos. » II Regum, xxi, 4 : Non est nobis super auro et argento quaestio, supple, ulla. Et, post pauca, §. 3 : Ut neque unus quidem residuus sit de stirpe ejus. Proverb. vi, 34 et 35 : Zelus et furor viri non parcit in die vindictæ, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Job, xv, 31 : Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. « In die iræ Domini. » Isa. xxxiv, 8 : Dies ultionis Domini, scilicet in corde meo, annus retributionum, supple, venit, quia « in igne zeli ejus, » hoc est, Dei, « devorabitur omnis terra, » Idem. infra, ii, 8 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra. Deutronom. xxxii, 22 : Ignis succensus est

« Dies tubæ et clangoris. » Tuba dicitur cornea qua convocantur exercitus cohortes minores. Clangor autem est sonus tubæ majoris, qua omnes hostes convocantur. Job, xv, 21 : Sonitus terroris semper in auribus illius. Jerem. iv, 21 : Usquequo videbo fugientem, audiam vocem buccinæ ? I ad Corinth. xv, 52 : Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. « Super civitates munitas, » victas scilicet. Jerem. iv, 26 : Omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus. « Et super angulos excelsos, » hoc est, super principes qui sicut anguli retinent parietes, ita ipsi tenebant populum in peccatis. Simile, Isa. xix, 13 : Deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus. Isa. x, 33 : Excelsi statura succidentur.

Et quod dixit, exponit, subdens : « Et tribulabo homines, » humum scilicet sapientes, hoc est, peccatores. Apoc. xvn, 9 : Et flebunt, et plangent

<--- Page Split --->

in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima, devorabitque terram cum germine suo. « Quia consummationem, » hoc est, vindictam omnia consumentem, « cum festinatione, » hoc est, cito « faciet, » scilicet Dominus, « cunctis habi-

tantibus terram, » per amorem scilicet, et delectationem. Isa. x, 23: Consunmationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terra.