CAPUT IV.
Invehitur sub typo vaccarum pinguium in iniquos primates Samariæ, ipsorum subsannans idololatriam : et quia filii Israel variis flagellis a peccatis suis révocari non potuerunt, minatur eis Dominus similia his quæ prius passi fuerant : hortando ut ad Deum omnipotentem convertantur.
Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in montes Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes, quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.
Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.
Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.
Venite ad Bethel, et impie agite : ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate : sic enim
voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus.
Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris : et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui : pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.
Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ : et non redistis ad me, dicit Dominus.
<--- Page Split --->
Percussi vos in vento urente 4, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum, et vinearum vestrarum, oliveta vestra, et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.
Misi in vos mortem in via Ægypti : percussi in gladio juvenes vestrôs, usque ad captivitatem equorum vestrorum : et ascendere feci putredinem castrorum, vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.
Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham 2, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.
Quapropter hæc faciam tibi, Israel : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israel.
Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.
IN CAPUT IV AMOS
sciviae,calumniae,tyrannidis,oppressionis sive rapinae, et ebrietatis sive ingluviei.
ENARRATIO.
« Audite verbum hoc, vacce pingues. » Ostensa ratione visitationis, aggreditur visitationis modum : et habet partes duas, in quarum prima dicit, quod visitabitur culpa per poenam. In secunda describit per similitudines qualiter inducetur poena, infra, vii, 1, ibi, « Hæc ostendit mihi Dominus Deus. »
Prima pars dividitur in tres, in quarum prima exaggerat peccatum in Deum in comparatione ad poenam. In secunda, quantitatem mali describit per planctum, infra, v, 1, ibi, « Audite verbum istud. » In tertia, peccata describit carnalia, et peccata in proximum, ibi, y. 6 : « Unde et ego dedi vobis stuporem. »
Prima adhuc in duas : in quarum prima expresse describit peccatum, in secunda autem sub ironia, ibi, y. 4 : « Venite ad Bethel. »
Adhuc prima in duas, in quarum prinua exaggerat peccatum. In secunda confirmat poenam, ibi, « Juravit Dominus. »
« Audite verbum hoc, » Excitatio est ad auditum. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam potuerunt. « Vaccæ pingues : » vaccæ propter lasciviam, pingues propter ingluviem. Osee, x, 5 : Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ, » hoc est, lascivias inutiles : quia Bethaven domus inutilis interpretatur. Hieronymus : « Derisorie vaccas pingues « vocat, quia residentes domi, gulae et ven- « tri serviebant. » Ad Rom. xvi, 18 : Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium. Psal. lxxvii, 30 et 31 : Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum : et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum. « Quæ estis in monte Samariæ, » hoc est, in Samaria, quæ est terra montuosa. Et notatur in hoc superbia : esse enim in monte, est habitare in sublimitate. Zach. iv, 7 : Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum. Elevatio enim mentis in planum redigenda est.
<--- Page Split --->
Et subdit de peccato calumniae :
« Quæ calumniam faci tis egenis, » imponendo scilicet falsa crimina ut condementur. Osee, v, 11 : Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio : quoniam cæpit abire post sordes. Genes. xliii, 18 : Introducti sumus, ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti. Et nota quod calumnia in se peccatum est. Egenis autem facere calumniam, gravissimum est peccatum. Eccle. iv, 1 : Vidi calumnias quæ sub sole geruntur et lacrymas innocentium, et neminem consolatorem. Prov. xxviii, 17 : Hominem, qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
Et subdit de peccato tyrannidis :
« Et confringitis pauperes, » sustentammenta scilicet virium eorum auferendo, et ad labores corporales compellendo. Isa. iii, 15 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commoli tis ? Hoc peccato peccant Prælati Ecclesiae, omnia judicia sua convertentes ad lucrum.
Et subdit de peccato oppressionis et rapinae :
« Quæ dicitis dominis vestris : Afferte. Officiati enim et ministri sub majoribus constituti, superioribus dicebant quod afferrent, ut sic ad quæque illicita ministrarent. Prov. xxx, 15 : Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, Affer : una scilicet in dominis per malos ministros populum prædantibus, alia in ministris stipendia pro tali obsequio a Dominis accipientibus. Utrisque autem dicitur, Isa. iii, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. Et ibidem, 7. 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt.
« Et bibemus : » Innuit ebrietatem et ingluviem, quod scilicet spoliata a pauperibus, in ebrietates expenderunt. Isa. v, 11 : Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! Prov. xxxiii, 29 et 30 : Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ , cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffossio oculorum ? Nome
his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?
Et subdit de penæ confirmatione :
« Juravit Dominus Deus, » hoc est, per veritatis sententiam confirmavit, « in sancto suo, » id est, in fortitudine sua. Quidam tamen dicunt, « in templo, » et quidam, « in sancto, » pro sanctis : sed Dominus jurans in templo vel in sanctis, jurat in seipso. Ad Hebr. vi, 13 : Quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum. Psal. lxxxviii, 36 : Semel juravi in sancto meo. « Quia ecce dies venient. » Per adverbium ecce, demonstrandi notatur evidentia culpæ in pœna. Tobiæ, xiv, 3 : Video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei. Per hoc autem quod dicit Dominus, venient, notatur temporis propinquitas. Isa. xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus. « Super vos. » Per hoc notat quod pœna erit opprimens. Job, xxx, 16 : Nunc in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. « Et levabunt vos in contis. » Servat metaphorum vaccarum, quæ postquam interfectæ sunt et excoriatae, vecte levantur infixo per nervos posteriorum crurum, et sic suspensæ vaccæ deportantur conto. Vel contus est proprie instrumentum piscatorum quo anguillæ et cæteri pisces de limosis et lapidosis antris expelluntur in retia, et ita vult dicere, quod isti excoriati per exspoliationem, ligati per captivitatem deportabuntur in exsilium. Simile, Isa. xxii, 17 : Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus. Gallus enim gallinaceus similiter ligatis pedibus vecte portatur. « Et reliquias vestras in ollis ferventibus. » Reliquias vocat inferiora vitalia, hepar scilicet, et intestina. Ollæ autem ferventes sunt obsessæ civitates et munitiones, in quibus efferbuerunt vitalia eorum antequam caperentur. Et hæc similitudo describitur, Ezech. xxiv, 9 et 10 : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem fa-
<--- Page Split --->
riam pyram ! Congere ossa qua e igne succrudam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, hoc est, intestini et vitalia. Jerem. 1, 13: Ollam succusam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
« Et per aperturas exibitis. » Aperturus vocat fracturas parietum, quia per uistia, hoste obsidente, exire non audebant. Ezech. xii, 12 : In caligine egredietur : parietem perfodient ut edurant eum. Jerem. xxxix, 2 et 4 : Aperta est civitas.... Et omnes viri bellatores fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam qua erat inter duos muros, Chaldæis obsidentibus urbem in gyro. « Altera, » scilicet vacca, « contra alteram, » scilicet vaccam. Et in hoc notat; quod ita arctati erant ab hostibus, quod unus alterum comprimebat in exiendo. Isa. xxii, 3 : Fugerunt simul, dureque ligati sunt. « Et projiciemini in Armon. » Armon montes sunt Armeniæ protensi ad fines Medorum et Persarum : quia illic decem tribus captivatæ, sicut res viles projectæ sunt. Thren. v, 22 : Projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.
Hæc melius exponuntur de damnatis in judicio, quos dæmones in contis levabunt, hoc est, rigiditate et inflexibilitate sententiæ divinæ : et reliquias, conscientiarum scilicet, in ollis ferventibus succendent, hoc est, receptaculis inferni, in quæ secundum exigentiam meritorum projicientur. Ezech. xxiv, 11 : Pone ollam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefat æs ejus : et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. Et quod dicit, « per aperturas exibitis, » intendit quod anima per aperturam inferni, et corpus per aperturam sepulcri egredientur, et sic altera pars venit ad alteram, anima scilicet ad corpus, ut simul puniantur. Ezech. xxxvii, 12 : Ecce ego aperiam tumulos ve-
stros, et educam vos de sepulcris vestris. Et quod addit : « Projiciemini in Armon, » intendit de projectione in infernum. Armon enim exemplum tristitiae vel anathema mæroris interpretatur. Matth. xxii, 13 : Ligatis manibus, et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fasci in lacum, et claudentur ibi in carcere. « Dicit Dominus. » Confirmatio præteritorum est.
« Venite ad Bethel. » Per ironiam exaggerat peccatum hoc in Deum. Hoc autem facit quinque modis, sicut patebit per ordinem in littera.
Primo itaque tangit impietatem in adoratione idoli : « Venite ad Bethel, » agit. » Adoratio enim idoli impietas est in Deum. Job, xxxi, 28 : Quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. « Ad Galgalam, » supple, etiam venite, « et multiplicate prævaricationem, » id est, ex hoc multiplicabitis : in diversis enim locis idola coletis, quod est multiplicare prævaricationem. Galgal vel Galgala enim locus erat, in quo facta est secunda circumcisio. Osee, ix, 15 : Omnes nequitiae eorum in Galgal. Locus enim famosus erat, et confluxit illuc populus, propter quod ibi idola ponebant.
« Et afterte mane victimas vestras. » Et intendit mane crastinæ diei. Et tangit quædam sacrificia, ut sunt hostiæ pacificæ, de quibus præceptum est, quod usque mane non remaneant : quod præceptum violabant, victimas scilicet et hostias usque in mane reservantes. Levit. vii, 13 : Cujus carnes, scilicet hostiæ pacificæ, eadem comedentur die, nec remanebit eis quiddam usque mane, « Tribus diebus decimas vestras, » supple, afterte. Et tangit quædam sacrificia quæ in tertium diem differri non debebant, sicut voto vel sponte oblata. Levit. vii, 17 et 18 :
<--- Page Split --->
Quidquid tertius invenerit dies, ignis absumet. Si quis de carnibus victimæ pacificorum in die tertio comederit, irrita fiet ejus oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcunque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. Has oblationes decimas vocat, quia cum decimis offerebantur tribus vicibus per annum. Hoc præceptum isti non curantes in diem tertium oblata servaverunt.
« Et sacrificate de fermentato laudem. » Septuaginta, « Eucharistiam. » Eucharistia enim gratiarum actio est. Unde sensus Fermentum est : Sacrificate de fermentato laudem, hoc est, laudabilem oblationem. Et est ironia. Levit. II, 11 : Omnis oblatio, quae offertur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. Contra hoc tamen videtur esse quod dicitur, Levit. VII, 13 : Panes quoque fermentatos, offeres scilicet, cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis. Sed dicendum, quod fermentati panes quidam offerebantur Sacerdoti, sed super altare non ponebantur.
Quod autem ironice locutus sit, innuit subdens :
« Et vocate, » supple hoc, « voluntarias oblationes, » quæ sic scilicet contra legem oblatae sunt, de quibus dicitur, Malachiæ, I, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. « Et annuntiate, » aliis scilicet peccata, ut complices habeatis. Isa. III, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. « Sic enim voluistis. » Ac si dicat : Non ex me dixi quæ dicta sunt, sed ex voluntate vestra, quia sic voluistis, o « filii Israel, dicit Dominus Deus. »
Hoc spiritualiter exponitur de clericis et religiosis, qui veniunt ad Bethel, hoc est, ad domum Dei. Genes. XXVIII, 17 :
Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli, et impie agunt ibi. Jerem. xi, 13 : Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Hi veniunt ad Galgalam, hoc est, revelationem (quod Galgala interpretatur) hoc est, ad scientiam litterarum, et multiplicant prævaricationem : quia quo plus intelligunt, eo pejus agunt. Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant malum, bene autem facere nescierunt. Hi mane offerunt victimas, quia in crastinum, hoc est, in futurum oblata Sanctis, sibi thesaurizant, et sic ab Ecclesiis recedunt. Proverb. vii, 19 et 20 : Non est vir in domo sua, abiit via longissima. Sacculum pecuniæ secum tulit. Hi tribus diebus offerunt decimas, hoc est, oblata colligunt, De tribus enim decimæ offeruntur, agris scilicet, vineis, et animalibus : de decimis enim colligendis maxima cura est eis, de animabus vero nihil. Tales vocantur mercenarii. Joan. x, 13 : Mercenarius fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus : supple, quamvis pertineat ad eum de utilitate ovium. Ezech. XXXIV, 3 : Lac comedebatis, et lana operiebamini, et quod crassum erat occidebutis : gregem autem meum non pascebatis. Hi sacrificant de fermentato laudem, quia psalmodiam ore resonant, et vitæ corruptionem immiscent. I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio. Marc. viii, 15 : Videte, et cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis 1. Exod. xiii, 7 : Non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. Hi aliis nuntiant peccata sua per malum exemplum. Malach, n, 8 : Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. Hi obsequia divina quæ faciunt, voluntarias vocant oblationes, cum tamem spe mercedis temporalis conducti sint. Malach. I, 10 : Quis est in vobis, qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito?
<--- Page Split --->
« Unde et ego. » Tangit peccati incorrigibilitatem, et dicit duo : Penas per quas non correcti sunt, et si non corrigantur, parent se ad similes vel majores, ibi, 1. 12 : Postquam autem haec fecero tibi. »
Prima habet quinque penas hic inductas, quae patent in littera. Prima est fames, secunda siccitas, tertia ventus uren s, quarta gladius interficiens, quinta subversio. Quælibet istarum dividitur in duas.
magistratuum fuit in transgressione hac prima. Hi patiuntur indigentiam panis, verbi scilicet, Eucharistiae, et gratiae. Psal. cav, 16 : Vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. Isa. iii, 7 : In domo mea non est panis, neque vestimentum. « Et non estis reversi ad me, dicit Dominus. » Isa. ix, 13 : Populus non est reversus ad percutientem se.
Dicit enim ictum penae ferientis, et duritiam populi non revertentis :
« Unde et ego, » volens scilicet vos avertere avia iniquitatis, « dedi vobis stuporem dentium. » Sensus est : Afflixi vos ut stuperent dentes, quod ex nimia siccitate famis consuevit accidere. Subtracto enim nutrimento, dentes arescunt : quia de humido nutrimentali crescunt, et conlirmantur de radicali. Et tunc quod subditur : « In cunctis urbibus vestris, » generalitatem famis significat, et quod sequitur expositivum est praecedentis : « Et indigentiam panum in omnibus locis vestris. » Haec fames facta est, III Reg. xvii, 1 et seq., sub Elia, et IV Reg. vi, 25 et seq., sub Eliseo, quam deplorat Jeremias, Thren. v, 10 : Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempeslatum famis.
Et subdit poenam secundam :
« Ego quoque prohibui a vobis imbrem, » serotinum scilicet, « cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : » quod dicit Hieronymus a fine Aprilis esse usque ad principium Augusti, quando messis est. Propter quod etiam Dominus ante Passionem loquens Discipulis ait, Joan. iv, 35 : Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Hoc enim cum ante Pascha dixerit, in Martio dixit, et ideo tribus hic dictis unum apposuit. Imber autem ille ad maturitatem fructuum est ex quo grana formantur, ut quantitatem debitam accipiant, et digerantur ad maturitatem. Jerem. ii, 3 : Prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit.
Moraliter autem, dentes quibus masticatur cibus Scripturae, intellectus sunt et affectus, memoria, meditatio, et rationis collatio, et hujusmodi, de quibus dicitur, Thren. ii, 16 : Fregit ad numerum dentes meos. Hi stupescunt per peccatum quando dulcedinem cibi masticati non sentiunt, eo quod acerba in consolationibus mundanis masticaverunt. Ezech. xviii, 2 : Patres comederunt uram acerbam, et dentes filiorum obstupescunt. In cunctis urbibus est defectus iste, quia magis stupescunt dentes eorum qui sunt in præsidiis Ecclesiæ. Jerem. v, 5 : Optimates magis simul renfregerunt jugum, ruperunt vincula. 1 Esdræ, ix, 2 : Manus principum et
Et qualiter hoc malum per partes induxerit, subdit : « Et plui super unam civitatem, » supple, et illa fructus habuit. Psal. lxiv, 11 : In stillicidiis ejus lætabitur germinans. « Et super civittatem alteram non plui, » ut scilicet exemplo illius corrigeretur altera. Sap. xii, 2: Eos, qui exerrant, partibus corripis : et de quibus peccant, admones et alloqueris : ut relicta malitia, credant in te, Domine. « Pars una compluta est, » civitatis scilicet, vel terræ, « et pars altera super quam non plui, aruit.» Hoc ad litteram intelligitur,et factum est, III Reg. xvii, 1 et seq., sub Elia, quando non pluit annos tres et menses sex.
<--- Page Split --->
Cujus sicitatis signum ponit ulterius :
» Et venerunt duæ et tres civitates, » hoc est, plures et pauciores non complutæ scilicet, « ad unam civitatem, » complutam scilicet, « ut biberent aquam, » hoc est, ut sitim saltem refocillarent. Et hoc est quod sequitur : « 'Et non sunt satiatæ. » Jerem xiv, 3 : Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Et subdit de incorrigibilitate : « Et non redistis ad me, dicit Dominus, » per penitentiam scilicet. Isa. xlv, 22 : Convertimini ad me, et salvi eritis.
Ista siccitas ablationem doctrinae significat. Isa. v, 6 : Nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Tres menses usque ad messem, defectum significant trium illuminationum, scilicet fidei, spei, et charitatis. Osse, v, 7 : Nunc devorabit eos mensis cum partibus suis. Quod subdit, distinctionem significat. Super civitatem enim Sanctorum pluit et doctrinam et gratiam. Et iste est ros in concha, vellere, et area Gedeonis 1. Concha significat Virginis uterum, vellus hominem assumptum, area totius Ecclesiae infusionem. Et quod additur, quod pars una compluta est et alia aruit, distinctionem significat inter homines, ex quibus unus pluviam recipit, alter vero non. Ad Hebr. vi, 7 et 8 : Terra saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo : proferens autem spinas, ac tribulos, reproba est, et maledictioni proxima : cujus consummatio in combustionem, scilicet ignis est. Et quod additur, quod tres et duo miserunt ad unam, desiderium populi sitientis doctrinam significat, quamvis non inveniat. Joan. iv, 13 : Domine, da mihi hanc aquam. Et ibidem, 7. 10 : Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit
tibi : Da mihi bibere : tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Id autem quod de incorrigibilitate subditur, commune est utrique expositioni. Job, xxiv, 29 et 30 : Hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos. Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet in luce viventium.
« Percussi vos in vento urente, » quia ab Austro scilicet venit, et calore resolvit corpora, et humores laxat : et quia turbulentus est, venenosas materias per poros corporibus ingerit : propter quod pernecabilis est, ut dicunt medici. Et hoc est quod dicit, « percussi vos, » hoc est, occidi. « Et in aurigine, » hoc est, aurea rubigine, supple, percussi « multitudinem hortorum vestrorum, » ut scilicet quod residuum fuit sicciati, consumeretur aurigine. Hortus autem ab oriendo dicitur, et significat omnia quae in terra oriuntur. Et propter hoc sequitur : « Et vinearum vestrarum, » supple, percussi multitudinem, ut scilicet de terrænascentibus nihil remaneret ad esculentum, vel ad poculentum pertinens. Et subdit de pertinentibus ad condimentum : « Oliveta vestra, » scilicet oleum perunctionis portantia, « et ficeta vestra, » dulcedinis fructum portantia, « comedit eruca, » hoc scilicet quod superfuit ariditati et aurigini.
Hæc plaga spiritualiter significat superbiam : quæ (sicut dicit Augustinus) etiam bonis operibus insidiatur ut pereant, et semper quasi vento inflata tumescit. Job, xxvii, 21: Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. Job, 1, 19 : Repente ventus vehemens irruit a regione deserti, hoc est, a diabolo, et concussit quatuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos. Aurigo autem significat invidiam, superbæ (ut dicit Augustinus) pedissequam. Sap. ii, 24: Invidia au-
<--- Page Split --->
ten diaboli mors introivit in orbem terrarum. Hæc consumit hortos et vineas : quia quidquid viroris est in opere, et quidquid gaudii spiritualis in sancti Spiritus consolatione, arescere facit per detractionem. Joel, 1, 4 : Residuum bruchi comedit rubigo. Eruca vero significat libidinem, quæ maculat omne quod tangit, et comedit oliveta, pinguedinem scilicet devotionis quam aufert, et ficeta, dulcedinem scilicet virtutum. Joel, 1, 4 : Residuum erucæ comedit locusta. « Et non redistis ad me, dicit Dominus. » Jerem. iii, 1 : Revertere ad me, dicit Doninus, et ego suscipiam te.
dium mortalis peccati, quo multi in via Ægypti percussi sunt. Psal. xxxvi, 14 : Gladium evaginaverunt peccatores : intenderunt arcum suum. Equi illorum, effraens concupiscentiæ sunt in captivitatem diaboli redactæ. Psal. xxxi, 9 : Nolite fieri sicut equus et mulus. Fœtor cadaverum, infamia est carnalium peccatorum. Joel, 1, 17 : Computruerunt jumenta in stercore suo. Joan. xi, 39 : Jam fœtet, quatriduanus est enim.
Et subdit de poena quinta:
« Subverti vos, sicut subvertit Dominus Sodomam, et Gomorrham. » Similitudinem notat in parte et non in toto, quia sicut in Sodoma subversa liberati sunt pauci, Lot scilicet et filiæ et uxor, ita pauci ex istis liberati, et alii consumpti sunt. Et hoc legitur, IV Reg. xvi et xvii, ubi decem tribubus captivatis, pauci fugerunt ad duas tribus, et salvati sunt, revocati scilicet per Ezechiam 1. Sodomam et Gomorrham nominat, quamvis quinque fuerint, quia istae fuerunt principales. « Et facti estis quasi torris, » hoc est, titio « raptus ab incendio, » qui scilicet partim consumptus est et partim adhuc manet, sicut Lot qui exivit de Sodomis parte sui corporis, hoc est, uxore perempta, ita et vos magna parte consumpta facultatum et sociorum, paucissimi salvati estis. Zachar. iii, 2 : Numquid non iste torris est erutus de igne. « Et non redistis ad me, dicit Dominus, » obstinati scilicet in peccatis. Osee, ii, 3 : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi.
Hæc plaga spiritualiter desperationem significat, quæ totum subvertit ædificium spirituale. Psal. cxxxvi, 7 : Dixerunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Thren. iv, 6 : Major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
Et subdit poenam quartam : « Misi in vos mortem in via Ægyptti. » Narrat Hieronymus, quod « cum so- « lemmes nuntios mitterent in Ægyptum « ad petendum auxilium contra Assy- « rios, Assyrii insidiantes in via cepe- « runt nuntios, quibus occisis, equos in « spolium duxerunt, » et hoc tangit hic. Et sequitur : « Percussi gladio juvenes vestros, » illos scilicet qui in Ægyptum missi fuerant. Psal. lxxxvi, 63 et 64 : Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae. Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, etc. « Usque ad captivitatem equorum vestrorum, » quia sicut dictum est, equos abstulerunt. Et quia fugientes hostibus resistere non poterant, multis interfectis ad portas eorum, corpora sepelire non audebant, et sic prostrati fœtores ad nares eorum spargebant. Et hoc est : « Et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum, » hoc est, occisorum in castris, « in nares vestras. » Isa. i, 6 : Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. « Et non redistis ad me, dicit Dominus. » Jerem. ii, 24 : Nullus avertet eam : omnes, qui quærunt eam, non deficient.
Hæc plaga spiritualiter significat gau-
<--- Page Split --->
Aliquando tamen isti facti sunt, sicut torris raptus de incendio diaboli. I ad Corinth. nu, 15 : Ipse salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Consumptis enim jam viribus et aetate multi convertuntur. Hoc Hieronymus dicit significari, Ezech. xvi, 53 : Soror tua Sodoma, et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam. Hieronymus : « Ut qui suo vitio Sodo- « mites est, postquam in eo Sodomiae « opera arserint, in antiquum restituatur « statum. »
12
Et subdit generaliter :
« Quapropter, » scilicet quia plagis non corrigeris, « hæc faciam tibi, » hoc est, alias curas ingeram tibi, « o Israel. » Hieronymus : « Quid facturus sit tacet, « ut dum ad singula genera pœnarum « pendet Israel incertus, quæque terri- « biliora sunt inferenda suspicetur, et « saltem hoc terrore agat pœnitentiam. » Osec, vi, 1 : In tribulatione sua mane consurgent ad me.
« Postquam autem hæc » Secundum translationem Hieronymi et Septuaginta, exponuntur de consolatione. Secundum translationem Symmachi autem et quintæ editionis, exponuntur de plagis majoribus. Dicit autem duo : occursum populi, et magnificentiam Dei.
« Postquam autem hæc fecero tibi, » plagando te multis, Prov. xxviii, 33 : Verberaverunt me, sed non dolui : traxerunt me, et ego non sensi. Jerem. v, 3 : Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. « Præparare in occursum Dei tui, Israel. » Symmachus et quinta editio : « Præparare ut adverseris Deo tuo. » Deus enim ex tunc impugnavit te. Sap. v, 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Deut. xxvii, 63 : Laztabitur Dominus disperdens vos atque subvertens. Psal. xcii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ?
Et ne præsumat resistere, potentiam Dei subinfert :
« Quia ecce formans montes. » Exod. xv, 3 : Dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus. Septuaginta sic habent : « Verumtamen quia sic faciam « tibi, præparare ut invoces Deum tuum « Israel : » et secundum hoc hic promittit beneficia, et tunc ita exponitur : Postquam plagis veniam accepisti peccati, præparare pura conscientia et fidei devotione in occursum Dei tui, o Israel, qui jam scilicet venit per incarnationem et naturae sanctificationem. Isa. lxiv, 5 : Occurvisti latentii, et facienti justitiam. Sic occurrit Tobias pater Tobiae juniori, et osculatus est eum1.
« Quia ecce formans montes, » hoc est, vertices Sanctorum in gloria et gratia. Cant. ii, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus. Psal. cxxiv, 2 : Montes in circuitu ejus : et Dominus in circuitu populi sui. « Et creans ventum, » refrigerantem scilicet spiritum. Daniel. iii, 50 : Fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem. Ezech. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Primum horum facit Deus potestate, secundum bonitate, et subdit tertium quod facit sapientia.
« Et annuntians homini eloquium suum, » per inspirationem scilicet prophetalem. Amos, iii, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum adversos suos Prophetas. Joel, ii,28: Effundam spiritum meum super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri.
Et subdit quartum, quod procedit de largitate : « Faciens matutinam nebulam. » Glossa : « Nebula pinguedo aeris « est, et significat pinguedinem quam « omnibus dat devotionis et gratiae, qui « mane vigilant ad illum. » III Reg. viii,
<--- Page Split --->
12 : Dominus dixit ut habitaret in nebula. Eccli. XLIII, 24 : Medicina omnium in festinatione nebula.
Et subdit de quinto, quod est opus fortitudinis et justitiae : « Et gradiens super excelsa terrae, » hoc est, sublimia nundi conculcans. Eccli. XXIV, 11 : Omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Quædam Glossa excelsa exponit de celsitudine Sanctorum, in quibus Deus graditur per profectum virtutis. Isa. LVII, 13 : Hæc dicit Excelsus, et sublimis habitans æternitatem : et sanctum nomen ejus in excelso, et in sancto habitans. Glossa inducit illud. Apostoli,
ad Philip. ni, 20 : Nostra conversatio in cælis est. « Dominus, » possessione, « Deus, » providentia, « exercituum, » Deus habet tres exerquia semper tres habet exercitus, scilicet Angelorum disponentium, dæmonum instigantium, et hominum exsequentium suam voluntatem. Isa. vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum. III Reg. XXII, 19 : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris. « Nomen ejus, » quia per notitiam talis potestatis nominatur. Exod. xv, 3 : Omnipotens nomen ejus.