CAPUT III.

Domum Israel populum olim unice electum arguit variorum scelerum : ex quibus paucos dicit servandos in superventura afflictione, quam ipsis comminatur.

  1. Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens :

  2. Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae : idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.

1 Cf. III Reg. xv et xvi. 2 Ibidem.

3 Cf. IV Reg. ix.

<--- Page Split --->

  1. Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?

  2. Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit prædam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?

  3. Numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe? Numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit?

  4. Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?

  5. Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.

  6. Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?

  7. Auditum facite in ædibus Azoti, et in ædibus terræ Ægypti, et dicite : Congregamini super montes Samariæ, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus.

  8. Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in ædibus suis.

  9. Propterea hæc dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circuietur terra : et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur ædes tue.

  10. Hæc dicit Dominus : Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculæ, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.

  11. Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum :

  12. Quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israel, super eum visitabo, et super altaria Bethel : et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram.

  13. Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva : et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus.

IN CAPUT III AMOS

ENARRATIO.

« Audite verbum quod locutus est Dominus. » Ista pars est de comminatione visitationis, et in duas dividitur partes, in quarum prima rationem ostendit, quare specialiter inter alias gentes visitandi sunt. In secunda visitatoris ostendit exprobationem in culpa, et comminationem in pœna, infra, iv, 1, ibi, « Audite verbum hoc, vacce pingues. »

Prima pars in tres dividitur. Primo enim ex ratione ostendit, quod visitandi sunt. In secunda, ex judicio humano et

inimicorum, ibi y. 9 : « Auditum facite in ædibus Azoti. » In tertia concludit propositum, et indicit diem ad visitandum, ibi, y. 11 : « Propterea hæc dicit Dominus Deus : Tribulabitur. »

Prima adhuc in duas dividitur In prima convincit per rationem. In secunda, ostendit quod indicenda est per propheticam enuntiationem, ibi, y. 6 : Si erit malum in civitate. »

. Adhuc prima in duas. Primo enim ostendit per rationem, quod visitare debet. Secundo, confirmat hoc per sextuplicem similitudinem, ibi, y. 3 : Numquid ambulabunt duo pariter ? »

In prima adhuc duo facit, excitat scilicet ad auditum, et proponit quid audiant.

<--- Page Split --->

« Audite, » interiori scilicet auditu. Matth. xv, 10 : Audite, et intelligite. « Verbum, » scilicet quod voce significatur, et in corde remanet etiam voce transeunte. Ezech. iii, 17 : Audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis. « Quod locutus est Dominus. » Hoc enim habet auctoritatem. Dicit namque Hieronymus super Jeremiam, quod « servi est demis- « so vultu, aure patula, prompta volun- « tate ad obediendum audire vocem Do- « mini. » I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. « Super vos. » Notat oppressionem, quia de comminatione et terrore est, vel quia de divinis est quæ super nos sunt. Psal. xvii, 14 : Intonuit de cœlo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Ad Hebr. xii, 25 : Si illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de cœlo loquentem nobis avertinus, hoc est, recusamus audire : o « filii Israel, » hoc est, decem tribus. Genes. xlix, 2 : Congregamini : et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum.

Et ne dua tribus putent se ad hoc non pertinere, subdit : « Super omnem cognationem, » tribuum scilicet et familiarum, « quam eduxi, » in patribus scilicet, « de terra Ægypti, » supple, locutus est. Sap. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter est illi cura de omnibus. Marc. xiii, 37 : Quod vobis dico, omnibus dico. Et quod dicit de terra Ægypti, beneficium speciale commemorat, redemptionis scilicet, et liberationis. In quo speciali benevolentia patres cognovit. Mich. vi, 4 : Eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te. Et post pauca subdit, §. 5 : Popule meus, memento, quæso. Sicut et nobis memorandum est, quod sanguine Christi de peccato educti sumus. Thren. in, 19 : Recordare paupertatis et transgressionis meæ, absynthi, et fellis. « Dicens. » Ad hoc refertur quod locutus est.

Et proponit quid audiant.

« Tantummodo vos cognovi, » per beneplacitum scilicet, quia me vobis revelavi, legem vobis posui, promissiones adhibui, præniis remuneravi, prophetiis illuminavi. Psal. cxlivii, 20 : Non fecit taliter omni nationi : et judicia sua non manifestavit eis. Deuter. iv,36 et 37 : De cœlo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum : et audisti verba illius de medio ignis, quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Exod. xxxiii, 17 : Invenisti gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. « Ex omnibus cognationibus terræ, » Gentilium scilicet, vel peccatorum, de quibus dicit Christus, Matth. vii, 23 : Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos, eo quod ostendit eis incorruptum legis lumen, necnon benevolentiæ suæ vultum. Propter quod, Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus. Propter quod, Act. xvii, 23, Athenienses altare inscripserunt : Ignoto Deo, et Apostolus subjunxit : Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.

Ex hac ratione infert propositum.

« Idcirco visitabo, » hoc est, officio visitare debeo, « super vos, » comprimendos scilicet, « omnes iniquitates vestras. » Glossa, « ut sit nihil impunitum. » Justum enim est etiam inter homines, ut qui redemit et legem ponit, visitet secundum legem subjectos. Psal. lviii, 6 : Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. Isa. xxvi, 21 : Ecce Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum. I ad Corinth. v, 12 : Quid ad me de iis, qui foris sunt, judicare ? Ad Roman. ii, 12 : Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

<--- Page Split --->

Hanc rationem sex probat similitudi- nibus, subdens :

« Numquid ambulabunt duo pari- ter, » hoc est, per unum iter, « nisi convenerit eis, » hoc est, nisi una con- venientia voluntatum et amicitiae sit inter eos? sicut scilicet ambulavi vobiscum per desertum. Unde Exod. xxxiii, 13, dixit Moyses : Si non tu ipse praevedas, ne educas nos de loco isto. Sic Angelus Raphael ambulavit cum Tobia 1. Talis consensus ad Deum movit Jacob, quan- do dixit : Si fuerit Deus mecum, et cu- stodiverit me in via,per quam ego ambu- lo, etc. 2. Sic Dominus dicit suis, Apoc. iii, 4 : Ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. Per contrarium autem vult ex hoc intelligi, quod si non conve- nerit eis, sed dissentiant in voluntate, quod simul non ambulabunt. Numer xiv, 12 : Nolite ascendere : non enim est Domi- nus vobiscum. Ezech. iii, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo, supple, reces- sit. Sic recessit a Saul, et statim exagi- tabat eum spiritus nequam, a Domino 3.

Secundam inducit similitudinem, sub- dens :

« Numquid rugiet leo : » et inducitur ad separatos a Domino, qui statim incidunt in periculum. « Numquid rugiet leo, » comminando et frendendo. Leo autem dicitur, vel Deus comminans, vel me- lius, inimicus invadens, vel homo, vel diabolus. « In saltu. » In saltu enim moratur leo, ut dicit Glossa, et non in agris cultis vel vineis. « Nisi habuerit prædam ? » supple, sibi paratam. Sic re- cedens à Deo præda datur leoni. Jerem. iv, 7 : Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit : egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in so- litudinem. I Petr. v, 8 : Adversarius ve- ster diabolus tamquam leo rugiens cir- cuit, quærens quem devoret. Et est sen- sus : Si rugitum et fremitum hostium

auditis, non est mirum, quia non ambu- lantes cum Deo, dati estis hostibus in præ- dam. Job, xv, 21 : Sonitus terroris semper in auribus illius. Sap. xvii, 10 : Semper præsumit sæva perturbata conscientia.

Et subdit tertiam :

« Numquid dabit catulus leonis, » esuriens scilicet, « vocem, » in rugitu scilicet, « de cubili suo, » antro scilicet in quo cubat, « nisi aliquid apprehende- rit, » per se, vel patrem vel matrem, ut dicit Glossa. Et sensus est, quod catuli leonis subditi sunt magni leonis, regis Assyriorum vel diaboli, quos incitat in eos qui sibi in prædam propter peccatum dati sunt. Isa. v, 9 : Rugitus ejus ut leonis, rugiet ut catuli leonum : et fren- det, et tenebit prædam. Ezech. xix, 6 et 7 : Factus est leo, et didicit prædam capere, et homines devorare : didicit vi- duas facere, et civitates in desertum ad- ducere : et desolata est terra, et plenitu- do ejus a voce rugitus illius.

Et subdit quartam :

« Numquid cadet avis in laqueum ter- ræ, » hoc est, in terra absconditum, « absque aucupe ? » Et est sensus, quod quamdiu aves in aere alte volant, la- queum in terra positum et insidias au- cupis non timent. Tunc enim verum est quod dicitur, Prover. i, 17 : Frustra ja- citur rete ante oculos pennatorum. Ita et-vos, quoniam penis virtutum exalta- bimini in cœlum, non timuistis laqueos, hoc est, captivitates hostium nec decep- tiones aucupum, hoc est, falsas consola- tiones pseudoprophetaum et regum et sacerdotum vos ad idololatriam inducen- tium. Quoniam autem cecidistis in ter- ram per terrenum affectum, et in idolola- triam decepti sibilo aucupum, dæmonum vel malorum doctorum, captivitatis la- queus vos apprehendit. Etenim,

Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps.

<--- Page Split --->

Thren. 111, 32 : Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. Hoc nimis expresse dicitur, Job, xviii, 8 et seq. : Immisit in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis. Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.

Et subdit quintam :

« Numquid auferetur laqueus de terra, » supple, ab aucupe, « antequam quid, » hoc est, aliquid « ceperit? » Et est sensus, quod insidie aucupum, hoc est, hostium, non cessabunt ab eis, quamdiu in terra, hoc est, in terrenis viderint eos ambulare. Isaie, xxiv, 17 et 18 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. Et erit : Qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam : et qui se explicuerit de fovea, tenebitur laqueo, vel dæmonum scilicet, vel hominum insidiantium. Jerem. xlviii, 14 : Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam : et qui conscendit de fovea, capietur laqueo. Formido est in comminatione, laqueus in peccati obligatione, fovea in carceris condemnatione.

obtenebrata est in caligine ejus. Ezech. 111, 12 : Audivi post me vocem commotionis magnæ. Et talem terrorem indicit tuba vocans ad judicium. I ad Corinth. xv, 32 : In momento, in ictu oculi, in novissima tuba.

Et post omnia subdit pii Patris et Domini clementiam, qui suos præmunit ut per pœnitentiam resipiscant. Et tria dicit. Primum, quod mali futuri habet potestatem vel inducendi vel avertendi. Sccundum, quod per Prophetas facit admonitionem. Tertio, Prophetarum ponit excusationem, quia quod ipse injungit, dimittere non audent.

« Si, » hoc est, an « erit, » in futuro Pœna omnis, non scilicet, « malum, » pœnæ non culpæ, nisi beo volente infi- « in civitate, » hoc est, populi commugitur. nitate, « quod Dominus non fecerit, » hoc est, induxerit? Isa. xlv, 6 et 7 : Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum. Sapient. xvi, 13 : Tu es, Domine, qui vitæ et mórtis habes potestatem. Isa. xxxi, 2 : Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit. Isa. l, 11 : De manu mea factum est hoc vobis: in doloribus dormietis.

Et subdit sextam, quæ de præsenti malo est :

« Si clanget tuba, » hostium scilicet victorum, « in civitate, » capta scilicet jam, « et populus non expavescet ? » Capta enim civitate, tota terra capta est, quia munitio terrae est civitas. Et est sensus : Jam auditur tuba, quia aliae gentes destructæ sunt, et quod contra vos procedit hostis : et ideo mirum est quod per pœnitentiam non expavescitis. Osee, viii, 1 : In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini. Isa. v, 30 : Sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : adspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux

Et subdit de revelatione, ut per pœnitentiam resipiscant :

« Quia non facit Dominus Deus verbum, » scilicet de malo inducendo, pœnæ scilicet temporalis vel æternæ, « nisi revelaverit, » supple, prius, « secretum suum, » hoc est, præordinationis suæ absconditam voluntatem, « ad servos suos Prophetas, » qui scilicet præmuniant populum de pœnitentia. Iste sensus innuitur in translatione Septuaginta, qui sic dicunt : « Quia non faciet Dominus « aliquid, nisi revelaverit eruditionem « suam ad servos Prophetas. » Ideo, Ezech. ut, 17, dicitur : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Et subdit, 21 : Si tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens

<--- Page Split --->

vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti. Si autem non annumtiaveris, sanguinem ejus de manu tua requiram 1. Isa. xxi, 6 : Pone speculatorem : et quodcumque viderit, annuntiet. Secretum enim est quamdiu in Deo est dispositum, et tunc haberi non potest. Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Joan. xv, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

Et subdit de necessitate prophetandi, quando Dominus injungit. Et praemittit similitudinem pastoribus consuetam :

« Leo rugiet, quis non timebit ? » Glossa, « Cum Dominus revelet Prophe- « tis, quis. audeat tacere quod Dominus « revelat? sicut rugitum leonis nulla ani- « malia audent contemnere. » Joel, iii, 16, et Amos, i, 2 : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Et hoc est quod explanando subdit : « Dominus Deus locutus est, » supple, ad Prophetas. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. « Quis non prophetabit ? » Glossa, « Pauci viri sunt qui audeant, Domino Deo jubente, non prophetares. » Moysi enim excusalionem non recepit, propter hoc quod impediti labii 'fuit 2 : Isaiam audire noluit, quia polluti labii fuit 3 : Jeremias non evasit, quia puer erat 4 : Ezechiel propter timorem mortis et duritiam populi evadere non potuit 5 : Amos pastor et rusticus doctrinae non aptus, coactus est ad prophetandum 6 .

Tria autem facit : judices vocat, ad considerandum quid rectum sit monet, et de quo judicent proponit.

« Auditum facile, » o vos Prophetae, « in ædibus Azoti, » hoc est, in terra Philisthiim, vel sæcularium : quia Azotus interpretatur ignis uberum, et significat eos qui igniculo rationis tantum judicant, et cognitionem legis divinae non habent: « et in ædibus terrae Ægypti » hoc est, in civitatibus et villis, ubi etiam rudes habitant. Ægypti autem dicit, quia etiam ignorantia Dei circumdati hoc non judicarent, quod talibus esset parcendum. Hoc significatur, Matth. xxi, 41, ubi mali agricolæ sententiam contra se dederunt, dicentes : Malos male perdet. « Et dicite, » o Prophetae, « Congregamini, » ut scilicet simul consilium de judicio habeatis, « super montes Samariæ : » terra enim montuosa est : qui montes superbiam habitantium signifificant. Isa. v, 3 : Nunc ergo, habitatores Jerusalem, et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. « Et videte, » rationis intuitu scilicet, « insanias multas in medio ejus, » Samariae scilicet. Glossa : « Pro Deo vitulos adorant, et filios « suos immolant et necant ac si sint in- « sani. » Sap. xiv, 23 et 24 : Aut filios Idolat suos sacrificantes, aut obscura sacrificia est ima facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes, neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt. Unde in Psal. xxxix, 3, de viro sancto dicitur : Non respexit in vanitates et insanias falsas. Isa. xxxvii, 28 et 29 : Ego cognovi insaniam tuam contra me. Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Osee, ix, 8 : Laqueus ruina factus est super omnes vias ejus, insania in domo Dei ejus. « Et calumniam patientes. » Septuaginta sic habent : « Videte « mirabilia multa in medio et oppressio- « nem in ea. » Quod autem dicit, « In pe-

« Auditum facite. » Vocat hic ad judicium etiam ignotos et inimicos, ut judicio humano convincantur. Deuter. xxxii, 31 : Inimici nostri sunt judices.

4 Jerem. 1, 6. 5 Ezech. iii, 25 et seq. 6 Amos, vii, 14 et seq.

<--- Page Split --->

netraбилиbus ejus, » significare videtur, quod in abscondito simplices interfecerunt et oppresserunt. Psal. x secund. IIebr. 9 : Insidiatr in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatr ut rapiat pauperem : rapere pauperem dum attrahit eum. In occultis enim machinabantur contra innocentes. Psal. xxxvi, 14 : Ut dejiciant pauperem et inopem : ut trucident rectos corde.

« Et nescierunt, » hoc est, scire noluerunt, « facere rectum, dicit Dominus. » Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. « Thesaurizantes iniquitatem, » hoc est, peccatum peccato sicut thesaurum cumulantes. Ad Roman. ii, 5 : Thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei. Proverb. x, 2 : Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. « Et rapinas, » de bonis pauperum scilicet, « in ædibus suis. » Proverb. i, 13 : Implebimus domos nostras spoliis. Sicut enim leo ad antrum portat prædam, ita isti ad ædes suas pauperum bona. Exod. xv, 9 : Dizit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, im plebitur anima mea.

« Propterea hæc dicit Dominus Deus. » Positis rationibus, quare de officio suo visitandi sunt, ponit hic comminationem pœnæ infligendæ per visitationem. Et hanc in primo paragraho comminatur. In secundo autem prædicari præcipit, ut per pœnitentiam caveatur, ibi, §. 13 : Audite, et contestamini. »

In prima duo dicit, scilicet pœnæ involutionem, et paucorum bonorum liberationem.

« Propterea, » quia scilicet visitare deheo, « hæc dicit Dominus Deus, » qui summus visitator est. Isaie, xiii, 11 : Visitabo super orbis mala. Exod. xx, 5 :

Visitans iniquilatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. « Tribulabitur, » peccator scilicet. Sophon. I, 14 : Tribulabitur ibi fortis. Psal. lxxxviii, 33 : Visitabo in virga iniquitates eorum. Apocal. ii, 22 : Qui mæchantur cum ea, Jezabel scilicet, quæ fluxus sterquilini interpretatur, in tribulatione maxima erunt. « Et circuietur terra, » ut nullus scilicet tribulationem evadat. Isa. xxviii, 18 : Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. « Et detrahetur.ex te fortitudo tua. » Fortitudo dicitur in quo sicut in fortificatione confidebat, sicut substantiae divitiarum, munitiones locorum, multitudo militum, et adjutorum copia. Isa.

i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. Non enim est fortitudo contra Dominum. Amos, ii, 14 : Fortis non obtinebit virtutem suam. « Et diripientur ædes tuæ. » Per metonymiam intelliguntur etiam in ædibus congregata et possessiones ad ædes pertinentes. Eccli. x, 13 : Cum morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes : ut scilicet bestiæ, hoc est, dæmones diripiant animam, serpentes astuti et dolosi amici diripiant possessiones, vermes autem corpus. Jerem. i, 14: Debellate eam, non parcatis jaculis : quia Domino peccavit. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum : et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

Et subdit de liberatione paucorum : « Hæc dicit Dominus, » faciens omne quod dicit. Psal. cxlivii, 5 : Dixit, et facta sunt. Matth. vii, 28 : Erat docens eos sicut potestatem habens. « Quomodo si eruat pastor, » dirigens et custodiens gregem. I Reg. xvii, 34 et 35 : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, et toltebat arietem de medio gregis : et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum.

<--- Page Split --->

« De ore leonis. » Leo vel rex Babylonis est, vel diabolus. Os tyranni violentia est, os diaboli peccatum. Psal. XXI, 22 : Salva me ex ore leonis. « Duo crura, » vel masticata vel mortificata, scilicet per spolium, famem, obsidionem, et captivitatem : quæ duo crura significant proficientes in veritate. et virtute. « Aut extremum auriculæ, » comesto scilicet jam capite : et extremum auriculæ significat extremos pauperes, verbum Dei cum devotione audientes. « Sic eruentur filii Israel, » supple, cæteris consumptis, gradientes in veritate et virtute et obedientia sermonis Dei liberabuntur. Hoc significatum est, Exod. XII, 29, ubi percussis Ægyptiis, Hebræi liberati sunt. Ezech. IX, 6 : Super quem videritis thau, ne occidatis. Job, XIX, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. Job, XX, 15 : Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Divitiæ Sanctorum, merita sunt sanctitatis. « Qui, » scilicet filii Israel, « habitant in Samaria, », terra scilicet decem tribuum, « in plaga lectuli. » Unum substantivorum resolvendum est in adjectivum, hoc est, in lectulo plagato, sicut ibi, « Arma virumque cano I, » hoc est, armatum virum. « Et in Damasci grabato. » Intransitive debet construi, id est, in grabato quod est Damascus, sicut Genes XIX, 26, de uxore Lot dicitur, quod versa sit in statuam salis 2. Et dicitur plaga lectuli Syria, in cujus adjutorio quiescebant decem tribus, eo quod (sicut dicitur IV Reg. XV et XVI) regem Syriæ conduxerunt in adjutorem, et modicum quietis in confidentia illius habebant, sicut plagatus parvam quietem habet in lectulo. Derelicto enim auxilio divino, modicum auxilium est quod potest ferre homo. Isaie, XXX, 5 : Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit.

Nec enim fuit in auxilium nec in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium : propter quod dicitur baculus arundineus, cui cum aliquis innititur, confringitur et perforabit manum ejus 3. Job, vn, 13 et 14 : Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo : terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.

Et hoc exponens, subdit : « Et, » id est, « in Damasci grabato. » Grabatum est lectulus in quo præter caput nihil quiescit : et talis quies fuit Damascus, metropolis Syriæ, filiis Israel. Solum enim caput eorum mentis falsa spe quiescebat in eis, et veritatem quietis et securitatem non habebant. Isa. XVII, 1 : Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. De quiete autem qua sic quiescebant in eis, dicitur, Isaie, VII, 2 : Requievit Syria super Ephraim, quia per Ephraim decem tribus intelliguntur.

Hoc autem quod dictum est, facile adaptare est, per easdem auctoritates ad quiescentes in mundi deliciis tamquam in lectulo plagato multis curis, et in peccati delectamentis tamquam in Damasci grabato. Damascus enim potus sanguinis interpretatur : potus autem sanguinis delectamentum peccati significat. Osee, IV, 2 : Sanguis sanguinem tetigit. Psal. L, 16 : Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ.

« Audite. » Præcipit hic prædicari comminationem, ut per pœnitentiam caveatur vindicta divina. O Propheta, « audite, » ut ex ore meo proponatis, « et contestamini, » opere scilicet quod ore dicitis. Psal. XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Job, X, 17 : Instauras testes tuos contra me. « In do-

1 VIRGILIUS, Æneid, 1, 5. 2 Genes. XIX, 26 : Respiciensque uxor ejus, scilicet Lot, post se, versa est in statuam salis. 3 Isa. XXXVI, 6 : Ecce confidis super baculum

arundineum confractum istum, super Ægyptum : cui si innixus fuerithomo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam.

<--- Page Split --->

mo Jacob, » hoc est, in familia decem tribuum, vel in communitate populorum peccatorum : ut scilicet vel pœniteant, vel inexcusabiles sint si non pœniteant. Ad Roman. ii, 1 : Propter quod inexcussabilis es, o homo. « Dicit Deus exercituum. » Ab illo enim inchoandum est. Izech. iii, 11 : Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos, et dices eis : Hæc dicit Dominus : si forte audiant et quiescant.

« Quia in die, » claritate scilicet justitie lucescente. Isa. xviii, 4 : Considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara rst. « Cum visitare capero. » Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti. « Prævaricationes Israel, » quia scilicet legem naturalem et legem scriptam prævaricati sunt. Isa. xxiv, 5 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. « Super eum. » Oppressionem notat et conculcationem. Psal. lv, 3 : Conculcaverunt me inimici mei tota die. « Visitabo. » Septuaginta, « Ulicsar. » Psal. xcii, 1 : Deus ultionum Dominus. « Et, » id est, etiam, « super altaria Bethel : » ut sit verum quod dicitur, Eccli. xxvii, 3 : Conteretur cum delinquente delic tum. Sap. xiv, 9 : Odio sunt Deo impius et impietas ejus. Attende quod pluraliter dicit, altaria ; quia quilibet peccator adorat quod vult, et in unum non tendunt. Altare autem Dei unum solum est : quia licet in multis locis sit, tamen tendit in unum. Ad Hebr. xiii, 10 : Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Bethel autem dicit, quia in Bethel vitulus adorabatur, ubi (sicut dicit Hieronymus) dum offerret Jeroboam, venit Propheta de Juda, qui diceret : Altare, altare, hæc dicit Dominus. Et tunc scissum est altare in duas partes, et manus offerentis regis

exaruit 4. Altaria autem ista significant altaria Veneris, ventris, et avaritiae, in Bethel, hoc est, in Ecclesia ædificata. Quod figuratum est, Ezech. viii, 9, ubi dicitur : Vidi abominationes pessimas, quas isti fecerunt hic, hoc est, in templo. Jerem. xi, 15 : Quid est, quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ?

« Et, » supple, ideo, « amputabuntur cornua altaris : » quae potestatem ministrorum altaris significant. Psal. lxxiv, 11 : Omnia cornua peccatorum confringam. Hoc enim justum est. Exod. xxi, 29 et seq., præcipitur, ut bos cornupeta recludatur. Bos enim cornupeta est Prælatus lascivus impingens in innocentes cornupeta est coercendus.

« Et percutiam domum hiemalem. » « Ita delicati erant, ut dicit Hieronymus, « quod duas domos habebant : hiemalem, « versam ad Austrum propter tempera- « mentum frigoris, et æstivam, propter « temperamentum caloris versam ad « Aquilonem. » Et hoc est quod additur : « Cum domo æstiva. » Hiemalis significat ædes avarorum in quibus refriguit charitas. Jerem. xxxvi, 22 : Rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono : et posita erat arula coram eo plena prunis. Necesse quippe erat, ut se ad carbones temporalis consolationis calefaceret, in quo refriguerat igniculus charitatis. Matth. xxiv, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescat charitas multorum. Æstiva vero domus significat in concupiscentia carnali quiescentes. Unde, Judic. iii, 21, Eglon, qui vitulus mæroris vel juvencæ interpretatur, interfectus est ab Aod in æstivo cænaculo. Aod enim interpretatur devorans gloriosum.

<--- Page Split --->

« Et peribunt domus eburnea. » III Reg. vi, 8 et seq., legitur Salomon ædificasse filiæ Pharaonis domum de lapidibus pretiosis. Et ibidem, x, 18 et seq., et II Paral. ix, 17 et seq., quod ædificaverit thronum eburneum. Significant autem istae domus habitationes clericorum et religiosorum qui in voto castitatis existentes, quod ebur significat, contra votum lasciyiiunt. Amos, vi, 4 : Dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. « Et dissipabuntur ædes multa e, » hoc est, multitudinis. Isa. xxv, 2 : Posuisti civitatem in tumultum, urbem for-

tem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur. Ista ædes multa significant clericos in multis Ecclesiis beneficiatos, et divites in multis locis ædificantes, ut nunc hic nunc ibi gratia delectationis habitent. Jerem. xxii, 14 : Væ qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cænacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide! Habacuc, ii, 9 : Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus! « Dicit Dominus. » Confirmatio est prædictorum.