CAPUT V.

Luget casum Israelis propheta, revocans eos ad-quærendum Dominum, ut ita possint evadere afflictiones suis peccatis debitas, propter quas ubique planctus erit : odit Dominus festivitates ac sacrificia eorum, quibus propter idololatriam minatur captivitatem.

  1. Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat.

  2. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.

  3. Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum : et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israel.

  4. Quia hæc dicit Dominus domui Israel : Quærite me, et vivetis.

  5. Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia

Galgala captiva ducentur, et Bethel erit inutilis.

  1. Quærite Dominum, et vivite : ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui exstinguat Bethel.

  2. Qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis.

  3. Facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem : qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ 1 : Dominus nomen est ejus.

  4. Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.

<--- Page Split --->

  1. Odio habuerunt corripi entem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.

  2. Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis : vineas plantabitis amantissimas, et non bibetis vinum earum 4.

  3. Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

  4. Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

  5. Quærite bonum, et non malum, ut vivatis : et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

  6. Odite malum, et diligite bonum 5, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

  7. Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus : et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.

  8. Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.

  9. Væ desiderantibus diem Domini 3! ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebræ, et 4non lux.

  10. Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus : et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

  11. Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux : et caligo, et non spendor in ea?

  12. Odi, et projecifestivitates vestras 4, et non capiam odorem cœtuum vestrorum. 22. Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam : et vota pinguium vestrorum non respiciam.

  13. Aufer a me tumultum carminum tuorum : et canticá lyræ tuæ non audiam. '

  14. Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

  15. Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel 5?

  16. Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus Dei vestri, quæ fecistis vobis.

  17. Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus, Deus exercituum nomen ejus.

IN CAPUT V AMOS

ENARATIO.

« Audite verbum istud. » Exaggerat hic magnitudinem mali per planctum.

J \ \ i \ \ autem in duas partes. Primo enim ostendit, quod sit plangendum, et quid plangendo quærendum. Secundo, removet malum modum quærendi Dominum, ibi, y. 21 : « Odi, et projecì festivitales vestras. »

Prior adhuc in duas dividitur. In prima plangit pœnam damni : in secunda

<--- Page Split --->

pœnam sensus, ibi, y. 18 : « Vœ desiderantibus diem Domini ! »

Adhuc prior istarum in tres dividitur. In prima enim ostendit, quid plangendo quaerendum sit. Secundo, comminatur non quaerentibus, ibi, y. 6 : « Quærite Dominum, et vivite : ne forte. » Tertio, docet qualiter quaerendum, ibi, y. 14 : « Quærite bonum, et non malum. »

Prior istarum in tres dividitur. Dicit enim quia, et quid plangendum est, et quid quaerendum, ibi, y. 4 : « Quærite me. » Et quid non quaerendum, ibi, y. 5 : « Et nolite quærere Bethel. »

In primo tria sunt, scilicet quia plangendum, et quid plangendum in culpis, et quid plangendum in poenis.

« Audite, » interiori auditu. Prov. xx, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. « Verbum istud : » hoc enim solum salvare vos potest. Jacob, ii, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Eccli. xlv, 2 : In verbis suis monstra placavit. « Quod ego, » in figuram et exemplum vestri. Ezech. xxiv, 24 : Erit Ezechiel vobis in portentum. « Levo super vos, » oppressionem scilicet vestram significando. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravate sunt super me. « Planctum. » Plancus est vox querula causas doloris ingeminans. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Plancus levatur, quando usque ad cœlum et Deum tollitur. Simile, Isa. xxxvii, 4 : Leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt. Genes. xxix, 11 : Elevata voce flevit. Jerem. xxxi, 13 : Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari, quia non sunt 1. « Domus Israel. » Hoc enim ad praecedens refertur, quia vocativi ca-

sus est. Si autem legitur in nominativo, tunc ad sequens refertur.

Et subdit quid plangat in culpis : « Cecidit, » casu scilicet culpa, et maxime per idololatriam. Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cœlo, lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram ? Psal. xxxv, 13 : Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. « Et non adjiciet ut resurgat. » Hieronymus : « Per seipsum: per « sé enim cadit, sed per Deum resurgit, « si resurgit. « Vel, « non adjiciet ut resurgat » ad pristinae statum dignitatis : amissa non statum enim immunitatis peccati non potest recuperare.

Et hoc videtur notare quando addit : « Virgo Israel. » Hieronymus : « Non « negat posse resurgere, sed non resur- « get virgo : quia semel aberrans a gre- « ge, et si reportetur humeris pii pasto- « ris, non habet eamdem gloriam cum « eo qui numquam aberravit. » Quod intelligitur de gloria qua est de dignitate, et non de gloria qua est remuneratio beatitudinis æternæ. Dignior enim et purior et felicior status est numquam peccasse, quam peccasse et pœnituisse. Jerem. viii, 4 : Numquid qui cadit, non resurget? Litteraliter dicere vult, quod populus sicut meretrix per idololatriam cecidit, et sicut meretrix propter inexplebilem sitim fornicandi non surgit : ita nec populus. Ezech. xvi, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti. « Projecta est in terram suam. » Loquitur ad modum fornicariæ, quæ in pulverem et sordes dejicitur. Eccli. ix, 10 : Omnis mulier, quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. Isaie, li, 23 : Dizerrunt animæ tuæ : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. « Non est qui suscitet eam, » a morte scilicet peccati. Psal. lxxxvii, 11 : Num-

filius suos, et noluit consolari, quia non sunt.

<--- Page Split --->

quid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? Solus enim Deus vitam gratiae reparare potest: suscitant tamen Sancti per intercessionem, sicut Moyses populum mortuum per idololatriam suscitavit 1. Sed tales suscitatores modo defecerunt. Isa. LXIV, 7 : Non est qui invocet nomen tuum : qui consurgat, et teneat te.

3

Et bene dico quod cecidit,

Quia hæc dicit Dominus Deus, » qui non nisi verum dicit. Ad Roman. II, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax. « Urbs, de qua egrediebantur mille, » viri scilicet, vel familiæ, « relinquentur in ea centum, » hoc est, decima pars tantum. Si autem in urbe, quæ præsidium fortitudinis est, hoc fit, in villis et in campis nullus remanebit. Jerem. XLII, 2 : Derelicti sumus pauci de pluribus. « Et de qua, » scilicet urbe, « egrediebantur centum, » viri scilicet, vel familiæ, « relinquentur in ea decem, » quod iterum est decimatio, « in domo Israel, » hoc est, in familia decem tribuum. Isa. VI, 13 : Adhuc in ea decimatio : et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus. Et ex hoc videtur quod decima relicta sit. Cui contrarium videtur esse quod dicitur, Ezech. v, 2 et 3, ubi dicitur : Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis : et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui.

Videtur autem secundum hanc supputationem, quod non remanserit ibi nisi pars tertia, qua rursus in partes æquales divisa, altera quidem in summitate ligata pallii, altera vero vel in ignem abjecta, vel in omnem ventum dispersa (ut ibidem Propheta inquit) remanet pars sexta

totius. Nam partis tertiæ pars dimidia, sexta est. Videtur ergo quod sexta relinquitur et non decima.

Ad hoc dicendum, quod in Ezechiele reliquiæ non numerantur nisi secundum plagas, obsidionis scilicet, gladii, et captivitatis ; et pars captiva non tota rediit, propter quod pars partis illius reservari dicitur. Hic autem per decimationem intelligitur paucitas relictorum ad perfectionem denarii secundum aliquem modum pertinentium. Hieronymus hic in Glossa dicit et in originali, quod « uni- « tas quæ indivisibilis est, significat uni- « tatem innocentium semper Deo adhæ- « rentium mente virginea et integra. » Inducit hoc Apostoli II, ad Corinth. xi, 2 : Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et Cant. vi, 8 : Una est columba mea. Et his attribuit millenarium, qui perfectus in cubum, numerus est decalogi et virtutis, deducens perfectionem ad felicitatis perfectissimum statum. Opus enim inducit in virtutem, et virtus perducit ad beatitudinem : sicut denarius ductus in se crescit in centenarium, et perductus in centenarium, augetur in millenarium. Isa. LX, 22 : Minimus erit in mille. Minimus enim unus et indivisus est. Et intendit dicere, quod qui cadit a millenario, perfectæ scilicet felicitatis, si resurgat, vix resurget ad centenarium et non ad millenarium. Et hoc intelligitur, quia jam amisit felicitatem quantum ad id quod condecorat eam, quod est dignitas indivisionis a Deo : stat tamen in centenario, hoc est, in perfectione virtutis, quam centenarius significat qui quadratus numerus est et perfectus. In virtutibus enim cardinalibus perfectio dicitur ad virtutem : quæ quidem quatuor sunt, fortitudo, temperantia, justitia, et prudentia. Cadens ergo a centenario virtutis, licet non statim resurgat ad perfectionem eamdem, sed primo. quidem ad perfectionem decalogi, quæ est perfectio operis : per opus ta-

<--- Page Split --->

men paulatim ascendit ad virtutem, «I per virtutem ad felicitatis perfectionem.

« Quia hæc dicit Dominus domui Israel. » Tangit hic quid in planctu quærendum sit. « Quærite me, et vivetis, » quia ego sum fons vitæ, per gratiam scilicet, et gloriam, et etiam per naturam. Act. xvii, 28 : In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus :

Et subdit quid non quærendum : « Et nolite quærere Bethel, » ubi scilicet idolum posuit Jeroboam 1. Mystice autem Bethel quærit, qui stipendia vel præbendam in domo Dei quærit, et non domum Dei. Joan. vi, 26 : Amen, amen, dico vobis : quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. Bethel etiam quærit, qui prætextu domus Dei omnia credit sibi licere, sicut mali religiosi. Jerem. vii, 4 : Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. « Et in Galgalam nolite intrare. » Ibi enim idola etiam posita fuerunt, sicut sæpe dictum est. Galgala autem interpretatur revelatio, ad quam intrant qui bona quæ faciunt, ostentant. Matth. vi, 5 : Non eritis, sicut hypocritæ, qui omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. « Et in Bersabee non transibitis. » Bersabee puteus septem interpretatur, propter septem agnas quibus confirmatus est puteus. Interpretatur etiam puteus juramenti, quia ibi inter Isaac et Abimelech firmatum est fœdus pacis 2. Et propter hoc etiam venerabilis fuit lorus, et posita ibi idola. Spiritualiter autem significatur, quod ad abundantiam non est intrandum. Psal. lxi, 11 : Divitür si affluant, nolite cor apponere.

Et subjungit causam :

« Quia Galgala captiva ducent, » in infernum scilicet, vel in Assyrios. Isa. v, 13 : Captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. « Et Bethel inutilis erit, » profanata scilicet, per idololatriam et malam vitam. Jerem. vi, 11 : Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?

Ex hoc concludit :

« Quærite Dominum, et vivite. » Joan. 1, 4 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Deuter. iv, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. « Ne forte comburatur ut ignis, » hoc est, ut materia ignis, « domus Joseph, » hoc est, regnum decem tribuum, quod vocat Joseph, quia Jeroboam, primus rex Israel, erat de genere Joseph, id est, de Ephraim, qui fuit filius Joseph. Ignis vero vocat consumptivam tribulationem. Psal. cxxxix, 11 : In ignem dejicies eos : in miserii non subsistent. « Et devorabit, » supple, ignis, « et non erit qui exstinguat Bethel, » accusativi casus. Judith, xvi, 21 : Dabit ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. Maxime enim punientur qui in domo Dei pereunt.

Quod autem digni sunt comminatione, subdit :

« Qui convertitis in absinthium judicium. » Tripliciter : vel causam scilicet protelando per calumniam, vel in pretio judicando, vel innocentem opprimendo per sententiam iniquam. Thren. iii, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. « Et justitiam in terra relinquitis. » Isa. v, 23 : Væ qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! Isa. lix, 14 : Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit.

1 Cf. III Reg. 1 et seq.

2 Cf. Genes. xxvi, 32 et 33.

<--- Page Split --->

8

Et ne hoc parum sit, subdit :

« Facientem Arcturum, » supple, relinquitis omnium Creatorem Deum. Arcturus enim sunt septem stellæ micantes in minori ursa, quæ super nos semper volvuntur et numquam occidunt, et significant universitatem Sanctorum, qui non occidunt per peccatum. « Et Orionem. » Alia translatio, « astra fulgentia. » Est autem Orion constellatio meridiana lucidis valde stellis, æstate tecta, radiis solis hieme orta ἁλαχως, hoc est, de sub radiis solis, et significat martyres in persecutionis hieme ortos, et mundi tenebras illuminantes. Significant etiam patientes in tribulatione, lucem suæ claritatis expandentes Litteraliter tamen sensus est : Qui stellas facit in diversa claritate a polo arctico, hoc est, aquilonari, usque ad polum antarcticum, hoc est, meridionalem. Job, ix, 9 : Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri. Psal. cxliv, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. « Et convertentem in mane tenebras, » hoc est, noctem in diem, « et diem in noctem mutantem, » hoc est, vicissitudinem noctis et diei facientem. Genes. viii, 22 : Noz et dies non requiescent. Spiritualiter autem tenebræ mutantur in mane, quando tristitia præsentis vitæ in auroram mutatur felicitatis æternæ. Joan. xvi, 20 : Tristitia vestra vertetur in gaudium. Psal. xxix, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Diem autem mutat in noctem, quando claritatem præsentis sæculi in tenebras commutat inferni. Job, ii, 4 : Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eam Deus desuper, et non illustretur lumine.

« Qui vocat aquas maris, » in altum scilicet, per nebulas et nubes, « et effendit eas super faciem terræ, » in pluvii scilicet. Job, xxxvii, 28 : Quis est pluvia pater? vel quis genuit stillas roris? Spiritualiter Deus vocat aquas maris, quando profundum sapientiae suæ ponit in cor hominis : effundit autem super faciem

terræ, quando per doctrinam compluit et rigat corda simplicium. Psal. cxliv, 8 : Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam. Job, xxxvii, 34 : Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? « Dominus est nomen ejus. » Psal. lxvii, 5 : Dominus nomen illi, supple, est. Esther, xiii, 11 : Dominus omnium es. Dominus enim est qui omnium habet potestatem.

« Qui subridet vastitatem, » hoc est, qui subridendo infert poenam vastitatis, « super robustum, » hoc est, super eum qui in robore alios oppressit. Isa. xxxiii, 1 : Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis? Robur enim hominis irridet fortitudo divina. Psal. xxxvi, 13 : Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. « Et depopulationem super potentem affert. » Depopulatio dicitur præda populi, qua nihil relinquitur : quia quod non placet uni, placet alteri. Isa. xxi, 2 : Qui depopulator est, vastat. Similiter fit de peccatore, quia bona diripiunt parentes et amici, corpus vermes, et animam dæmones. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum : et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Hanc pecnam affert super potentem : ut quod aliis fecit, ipse patiatur. Apoc. xvii, 6 : Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis, et duplicitate duplicia secundum opera ejus.

Quomodo autem hoc fecerint, subdit, et suppletur quia

« Odio habuerunt corripientem in porta. » Judicium enim exercebatur in portis publice, et corripiens in porta est corripiens publice, de perversa sententia. Prov. xxix, 1 : Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus. « Et loquentem perfecte abominati sunt. » Glossa : « Per- « fecte loquitur qui non odio, sed sicut

<--- Page Split --->

« Deus præcipit, ex dilectione corripit. » III Reg. xxii, 8 : Ego odi cum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. Sapient. ii, 12 : Contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. Et post modicum, 7. 15 : Gravis est nobis etiam ad videndum.

« Idcirco, pro eo. » Tangit pœnam per iniqua judicia deprimentium pauperes : et est pœna damni, ut hoc amittant quod illicite rapuerunt. « I ro eo quod diripiehatis pauperem. » Pauper diripitur, quando substantia pauperis diripitur. Sap. ii, 12 : Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Isa. iii, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. « Et prædam electam tollebatis ab eo. » Electam dicit, quia pretiosa quæque abstulerunt, vilia quædam vix relinquentes. Prov. i, 13 : Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Thren. i, 10 : Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. Jerem. ii, 34 : Replevit ventrem suum teneritudine mea. « Domos quadro lapide ædificabitis. » Septuaginta : « Polito, » « et non habitabitis in eis. » Hæc enim pœna justa est. Deuter. xxviii, 30 : Domum ædifices, et non habiles in ea. Avari domos ædificant, qui divitias colligunt per rapinam. Ditare enim domum ædificare est. Habacuc, ii, 9 : Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus ! Propter hoc, Isa. v, 8 et 9 : Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! numquid habitabitis vos soli in medio terræ? In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum. Nisi donus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitafore. Quadrum in lapide dicitur firmum et solidum et politum.

scilicet vobis continuo gaudia mundi germinent. Deuter. xxvii, 39 : Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus. Isa. xvi, 10 : In vineis non exsultabit neque jubilabit : vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat. Cujus causa dicitur, Prov. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Et hoc est quod sequitur : « Et non bibetis vinum earum. »

Et subdit causam, ut justior sit condemnatio :

« Quia cognovi multa scelera vestra. » Scelus est crimen accusatione dignum. Et non solum multa, sed « et fortia peccata vestra. » Et dicuntur fortia secundum Glossam, ad provocandam iram Dei. Isa. 1, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! I Reg. xvii, 28 : Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui.

« Hostes justi. » Neutrius generis, hoc est, justitiæ. Michææ, iii, 9 : Qui abominæmini judicium, et omnia recta pervertitis. Psal. xxxv, 3 : Adstitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit. « Accipientes munus, » vendentes scilicet sententias et judicia. Deuter. xvi, 19 : Non accipies personam, nec munus : quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. Isa. 1, 23 : Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. « Et pauperes, » supple, qui munera non habent, « deprimentes in porta. » Hoc enim in judicio, quia in portis judicium exercebatur. Deuter. xvi, 18 et 19 : Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas : ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declineit. Isa. 1, 23 : « Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad eos.

« Vineas plantabitis amantissimas, » quæ

<--- Page Split --->

Et subinfert de obstinatione :

« Ideo, » supple, quia obstinati estis in talibus malitiis, « prudens, » propheta scilicet intelligens, « in tempore illo, » scilicet obstinate malitie, « tacebit, » a redargutione scilicet peccatorum, videns quod non emendat, sed potius ad deteriora provocat. Psal. xxxviii, 2 et 3 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Obmutui, et humiliatus sum, et silvi a bonis. Et hoc est quod subdit : « Quia tempus malum est. » Glossa : « Quia nullus est qui velit « audire recte judicantem. » II ad Timoth. iv, 4 : A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Ad Ephes. v, 16 : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

« Quærite bonum. » Tangit hic qualiter quærendum est, et dividitur in duo. Primo docet quærere, secundo plangere.

« Quærite bonum : » neutrius generis, vel bonum Deum. Luc. xviii, 19: Nemo bonus nisi solus Deus. Isa. lv, 6: Quærite Dominum, dum inveniri potest. Ad Galat. iv, 18: Bonum æmulamini in bono semper. « Et non malum, » supple, quærite, neutrius generis: vel mundum, ut dicit Glossa, qui in maligno positus est 1. Eccli. vii, 1 et 2: Noli facere mala, et te non apprehendent. Discede ab iniquo, et deficient mala abs te. Isa. 1, 16 et 17: Quiescite agere perverse, discite benefacere. « Ut vivatis. » Ipse enim fons et principium vitæ est. Joan. x, 10: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. « Et erit Dominus Deus exercitium vobiscum, » in consensu scilicet voluntatis, et in adjutorio operis. Isa. vii, 14: Vocabitur nomen ejus Emmanuel, hoc est, Nobiscum Deus 2. Ruth, ii, 14: Dominus vobiscum. « Sicut di-

zistis, » hoc est, sicut olim in patribus promisistis. Exod. xix, 8: Cuncta qua locutus est Dominus, faciemus, scilicet erimus obedientes.

« Odite malum. » Psal. cxviii, 113 : Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. « Et diligite bonum. » Bonum enim solum diligibile est. Eccli. xxiv, 24 : Ego mater pulchræ dilectionis. Pulchra enim dilectio est, quæ non diligit nisi bonum. Sap. vi, 22 et 23 : Diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis : diligite lumen sapientiæ omnes qui præestis populis.« Et constituite in porta judicium, » rectum scilicet. Isa. xvi, 5 : Sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. Job, vi, 29 : Loquentes id quod justum est, judicate. « Si forte misereatur Dominus Deus exercituum. » Forte dicit, non quia dubium sit, sed quia proprio libero arbitrio poterant nolle converti, vel quia Deus forte misericordia liberante non miserebitur, quamvis certum sit quod semper miseretur misericordia relaxante. Thren. iii, 22 : Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus. « Reliquiis, » quæ superfuerunt gladiis Assyriorum vel dæmonum. Isa. xxxvii, 4 : Leva orationem pro reliquiis, quæ repertæ sunt. « Joseph, » hoc est, decem tribuum, quarum primus rex fuit de Joseph 3.

« Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum dominator, » hoc est, præpositus omnibus, dives in omnes et omnia continens. Isa.xvi, 1: Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ. Esther,

1 I Joan. v, 19. 2 Matth. 1, 23 : Et vocabunt nomen ejus Emmanuel : quod est interpretatum, Nobiscum Deus. 3 Cf. superius enarrationem in §. 7 hujus

capitis, ubi dicit D. Albertus Jeroboam, primum regem Israel fuisse de genere Joseph, quia erat de tribu Ephraim, qui fuit filius Joseph.

<--- Page Split --->

XIII, 9 : Domine, Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita. « In omnibus plateis planctus, » supple, erit. Platea dicitur a graeco τλαντὸ quod est latum : et plateae sunt loca, in quae multi conveniunt ad plangendum, et significant latas vias peccatorum quae plangendae sunt. Matth. vii, 13 : Lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem : et multi sunt qui intrant per rum. « Et in cunctis quae foris sunt, » hoc est, villis et campis, « dicetur vae, vae! » bis scilicet, propter mortem corporis et animae. Ezech. ii, 9 : Scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae. Lamentationes penitentibus, carmen innocentibus, et vae peccatoribus obstinatis. Ezech.xvi, 23 : Vae, vae tibi! Apoc. viii, 13 : Vae, vae, vae habitantibus in terra ! « Et vocabunt agricolam ad luclum, » propter hoc scilicet, quia periit fructus laboris ejus. Jerem. xiv, 4 : Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. Joel, i, 11 : Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri. Hoc spiritualiter interpretatur de Prælatis et prædicatoribus, qui agrum cordis sine fructu excolunt. « Et ad planctum, » supple, vocabunt « eos qui sciunt plangere. » Hieronymus, id est, « qui sciunt pertinentia ad concitan- « das lacrymas. » Jerem. ix, 17 : Vocate lamentatrices, et veniant, etc. Tales autem sunt sancti Prædicatores. Matth. v, 5 : Beati, qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. Isa. xxii, 12 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci. Bernardus : « Ta- « lem diligo Prædicatorem, qui mihi « planctum, non sibi plausum excitet. »

in quibus necesse est plangere peccatores. Thren. i, 2 : Lacrymae ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam. Et subdit causam : « Quia pertransibo in medio tui, » undique scilicet interficiens, « dicit Dominus, » sicut scilicet pertransivi per Ægyptum percutiens primogenita Ægyptiorum 1. Ezech. ix, 5 et 6 : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini. Senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres infertficle.

« Væ desiderantibus ! » Tangit hic causam tanti planctus. « Diem Domini, » judicii scilicet particularis vel universalis, temporalis vel æterni. Et loquitur de duabus tribubus desiderantibus captivitatem decem tribuum, ut dilatarent terminos suos. Loquitur etiam de præsumentibus de propria justitia, qui securos se fore putant in judicio. Loquitur etiam de desiderantibus judicium ut vindicentur de inimicis, quibus compati deberent et orare pro ipsis. Contra quod dicitur, Job, iii, 24 et 25 : Antequam comedam, suspiro : et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus : quia timor, quem timebam, evenit mihi. Job, xxxi, 14 : Quid faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi? « Ad quid eam vobis, » supple, desideratis : in districto enim judicio, nemo securus est. Unde et Isa. lx iv, 9, tremens petit : Ne irascaris, Domine, satis. I Petr. iv, 18 : Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt. « Dies Domini ista, » judicii scilicet. « Tenebræ, » angustiae scilicet, et tribulationis. Isa. xxxvii, 3 : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ dies hæc. Sophon. i, 15 et 16 : Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,

« Et in omnibus vineis erit planctus. » Vinea significant cogitationes et opera,

<--- Page Split --->

dies tubæ et clangoris. « Et non lux, » lætitiæ scilicet alicujus. Thren. 11, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.

10 Et hujus ponit similitudinem :

« Quomodo si fugiat vir a facie leonis. » Nabuchodonosor regem Chaldæorum, leonem vocat. Jeremiæ, iv, 7 : Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit. Quem cum effugerunt Judæi, fit quod sequitur : « Et occurrat ei ursus, » qui significat Assuerum regem Persarum et Medorum, qui sicut legitur Esther, iii, 8 et seq., edictum dedit ut omnes Judæi simul interficerentur. Prov. xxviii, 13 : Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. « Et, » supple, ursum effugiens, « ingrediatur domum, » supple, suam, de captivitate revertens, « et imitatur, » hoc est, velit requiescere, « manu sua, » lassa scilicet, et fracta per captivitatem, « super parietem, » domus suæ scilicet, de ruinis ædificatum, « et mordeat eum coluber. » Coluber dicitur colens umbras, quia in occultis et in antris habitat, et significat coluber Antiochum Epiphanem, qui Judæis, postquam de captivitate redierunt, plurima mala intulit. Genes. xlix, 17 : Fiat Dan, hoc est, judicium, coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Hæc tria significant sententiam leonis, Dei scilicet judicis, ursus infernum magno rictu gluttientem peccatores, serpens dæmones de pœna in pœnam trahentes. De leone, Amos, iii, 8 : Leo rugiet, quis non timebit? De urso, Osee, xiii, 8 : Occurram eis quasi ursa raptis catiulis. De serpente, Eccli. x, 13 : Cum morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.

« Numquid non tenebræ, dies Domini, et non lux? » Isa. L, 10 : Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei. « Et caligo, » quæ vaporibus et fumis inspissantibus aerem fit, et significat mentis cæcitatem. Exod. x, 21 : Sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. « Et non splendor in ea, » justitiæ scilicet, et gratiæ vel cognitionis. Sap. v, 6 : Justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.

« Odi, et projecì. » Odi corde, et projecì opere, « festivitates vestras, » in quibus scilicet non ad me laudandum, sed ad concupiscentias explendas convenitis. I ad Corinth. xi, 17 : Hoc autem præcipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius conveni tis. Isa. 1, 14 : Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea. Malach. n, 3 : Dispergan super vultum vestrum stereus solemnitatum vestrarum, dum scilicet cor fœtet et lingua laudat. « Et non capiam odorem cœtuum vestrorum. » Isa. 1, 13 : Iniqui sunt cœtus vestri. Odor autem est thus et thymiama quod offerebant corde fœtente. Isaie, lxvi, 3 : Qui recordatur thuris, quasi qui benedicat ídolo.

« Quod si obtuleritis mihi holocaustomata, » quæ scilicet tota incenduntur, et fuerunt de agnis pro mansuetudine innocentium, de vitulis pro labore activorum, de hircis pro gemitu pœnitentium. « Et munera vestra, » quæ non necessitate præcepti legis, sed libera voluntate offerebantur. I Paral. xxix, 17 et 18 : Populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio, tibi offerre donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem. Isa. 1, 11 : Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum : holocausta arietum, et adipem pinguium,

<--- Page Split --->

et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. « Non suscipiam. » Malach. 1, 10 : Non est mihi voluntas in robis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. A tempore enim quo Christus obtulit se in cruce, facta sunt haec mortua, et a tempore prædicationis Apostolorum facta sunt mortifera. « Et vota pinguium ve- strorum, » hoc est, quae sponte vovetis ad offerendum, « non respiciam, » quia sci- licet de rapina pauperum offertis. Genes. iv, 3 : Ad Cain, et ad munera illius non respexit. Eccli. xxxiv, 24 : Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.

Et revelabitur, » in oculis scilicet omniun, « quasi aqua, » scilicet ubique omnia operiens, « judicium, » scilicet quo redditur unicuique secundum sua merita. Isa.x, 22: Consummatio abbreviata inundabit justitiam. Eccli. xxiv, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. « Et justitia, » qua quilibet est dignus poena vel premio, supple, revelabitur, « quasi torrens fortis, » supple, qui cuncta rapit, et cui nihil resistit. Psal. cx, 7 : De torrente in via bibe!. Isa. lxxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam sicut fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis.

Et quia possent confidere in laudibus psalmorum, propter hoc subdit :

« Aufer a me tumultum carminum tuorum. » Tumultus sonus confusus est, qualis solet audiri in foro, ut dicit Glossa, et significat eos qui distincte voces non proferunt, nec resonantias notarum in cantibus Ecclesiæ. Matth. xv, 8 : Populus hic me labiis honorat, cor autem eorum longe est a me Isa. xxix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. « Et cantica lyre tua non audiam. » 1. Lyram ponit pro omnibus instrumentis 2. musicalibus, quibus scilicet laus Dei et cantica Ecclesiæ ad lasciviam protrahuntur. Isa.xxiii, 15 : Erit Tyro quasi canticum meretricis. Meretricio enim modo quidam cantant in Ecclesia. Unde sequitur, ibidem, y. 16 : Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.

Probationem autem eorum quae dixit, subdit :

« Numquid hostias, » de animalibus scilicet, « et sacrificium, » de aridis scilicet et liquidis, « obtulistis mihi in deserto, » per quod scilicet eduxi vos de Ægypto, « quadraginta annis ? » Psal. xxiv, 10 : Quadraginta annis offensus fui generationi illi. « Domus Israel, » hoc est, familia decem tribuum. Quasi dicat : Non. Et dicit Hieronymus, quod « ex quo sacrificaverunt vitulo in deserto', « numquam sponte obtulerunt Domino, « sed penis potius coacti, et ideo dicit Sacrificia coacta sunt Deo ingrata.

« Et portastis tabernaculum Moloch. » Moloch interpretatur rex eorum : et

<--- Page Split --->

tabernaculum Moloch portat qui per superbiam, habitationem daemonis se facit. Job, xli, 23: Omnes sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae. Et hoc est quod sequitur : « Vestro, » id est, regi vestro, « et imaginem idolorum vestrorum, » supple, portastis vobiscum per desertum, ut occulte illis offeretis. Contra quod dicit, Genes. xxxv, 2 : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini. Peccatores enim vix ab imaginibus peccatorum separantur. « Sidus Dei vestri, » supple, portastis vobiscum. Et hoc dicit Hieronymus « sidus esse luciferi, vel hesperi, quod « adorabant.» Propter quod, Jerem. xix, 13, dicitur quod sacrificabant militiae celi 1. Septuaginta sic habent : « Assumpsistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham. » Et hanc translationem inducit Stephanus 2. Rempham autem interpretatur requies, quia in illo sidere requieverunt : propter fulgorem enim sideris numen putabant inesse divinitatis, unde in necromantia libri sunt inscripti de Sigillis planetarum, et Liber imaginum et speculorum et annulorum

Venerisque, omnia fiunt ad cœeli imagines. Osee, xii, 8 : Dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi. « Quæ fecistis vobis, » fiduciam scilicet ponentes in eis.

Et subdit poenam :

« Et, » supple, ideo « migrare vos faciam, » per captivitatem, « trans Damascum,» ubi scilicet sunt montes Medorum et Persarum in regno Assyriorum. Ezech. xii, 11 : In transmigrationem, et in captivitatem ibunt. Vel, trans Damascum, hoc est, ultra potantem sanguinem, usque ad daemones in infernum. In Actibus tamen Apostolorum, vii, 43, dicit Stephanus in Babylonem 2, et intelligit de duabus tribubus. « Dicit Dominus. » Confirmatio præteritorum est. IV Reg. x, 10 : Non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est. « Deus exercituum nomen ejus. » Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.