CAPUT II.

Ultio Domini in Moab, Judam et Israelem, hisque minatur interitum, quem effugere non poterunt : quia acceptis beneficiis semper fuerunt ingrati, Deique legem abjecerunt.

  1. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.

  2. Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.

  3. Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus.

  4. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.

  5. Et mittam ignem in Juda, et devorabit ædes Jerusalem.

  6. Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.

  7. Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.

  8. Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.

  9. Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum 1, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus : et contrvii fructum ejus desuper, et radices ejus subter.

  10. Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhæi 2.

  11. Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris Nazaræos. Numquid non ita est, filii Israel? dicit Dominus.

  12. Et propinabitis Nazaræis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis.

  13. Ecce ego stridebo subter, vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.

  14. Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam :

  15. Et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :

  16. Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.

<--- Page Split --->

IN CAPUT II AMOS

ENARRATIO.

« Hæc dicit Dominus. » Sexto loco hic ponit onus Moab, qui etiam fuit filius Lot de incestu filiæ natus 1, et eumdem quem in aliis tenet ordinem.

etiam debacchati sunt in mortuum, quod nimia crudelitatis est argumentum. Dicit enim Hieronymus, quod « mortuum « effoderunt, et ossa ejus igne combus- « serunt, ut facerent mortuo quod non « poterant facere vivo, et ut nec mortem « paterentur esse finem malorum om- « nium. » Et ideo subdit : « Non convertam eum, » quia conversione indignus est. Isa. ii, 9 : Ne ergo dimittas eis.

Et subdit peccati actum :

Primo ergo auctoritatem ostendit sermonis, etc. « Hæc dicit Dominus. » Exod. xxiv, 3 : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. Hoc onus prolixius describitur Isa. xv, 1 et seq., xlviii, 1 et seq.

De circumstantia autem delicti, subdit : « Super tribus sceleribus Moab. » Moabita frequenter infesti fuerunt filiis Israel : nam pergentibus ad destinatam terram promissionis, proterve nimis obstiterunt, ne liceret illis per terminos eorum transire. Quod quia armata manu perficere non præsumebant, exemplo territi Chananeorum ac Amorrhæorum, quos superaverant filii Israel, ut habetur Num. xxii, pretio conduxit Balac filius Sephor rex Moab, Balaam filium Beor ariolum, qui populo Israel malediceret. Id vero cum prohibente Deo facere non auderet, victus tandem iniqui principis largitione, consilium dedit de submittendis ad castra filiorum Israel mulieribus, quarum illecebris ad fornicationem ac idololatriam protracti, irato Deo a Moabitis caederentur 2. In quo duplex peccatum commiserunt, alterum quod citra alicujus incommodum transitum petentibus cognatis negabant, alterum quod ad fornicationes ac idololatriam populum Dei induxerunt. Quibus a successoribus conjunctum est tertium, ruptio videlicet facderis quod fuit Moabitis cum rege Israel, ut habetur, IV Reg. ii. « Et super quatuor. » Quartum scelus est, quod

« Eo quod incenderit ossa regis IduContra mormææ, » jam mortui scilicet, « usque ad pugnandum. cinerem, » debacchantes etiam in ossa mortui, et partes partium ossium, ut nihil ejus integrum remaneret. Mich. iii, 3 : Ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete. Ezech. xxiv, 10 : Congere ossa, quæ igne succendam. Hieronymus : « Quod si Deus ita ulciscitur « eos, qui eum non cognoverunt, quid « faciet pro his qui eum colunt? »

« Et, » supple, ideo « mittam ignem » iræ meæ « in Moab, » hoc est, in populum, et in terram Moab. Deuter. iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est : « et devorabit ædes Carioth, » quæ fuit civitas metropolis Moabitarum, per cujus destructionem destructio regni significatur. Et hoc factum est per Nabuchodonosor regem. Jerem. xlviii, 24 et 23 : Super Carioth, et super Bosra : et super omnes civitates Moab, quæ longe, et quæ prope sunt. Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est. Ezech. xxviii, 18 : Producam ignem de medio tui, qui comedat te : et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. « Et morietur in sonitu Moab, » hoc est, in sonitu quem dabunt hostes clamando contra eos : Moab enim est nominativi casus. Psal. ix, 7 : Periit memoria eorum cum sonitu. Job, xxxix, 23 : Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus.

<--- Page Split --->

« In clangore tubæ, » supple, erit sonitus. Victores enim tuba clanxerunt super eos, et hoc sonitum vocat. Unde, Jerem. xlII, 14 : Ad terram Ægypti pergemus : ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus. Job, xv, 21 : Sonitus terroris semper in auribus illius.

« Et disperdam judicem, » hoc est, regem, « de medio ejus. » Psal. ii, 9 : Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. « Et omnes principes ejus interficiam cum eo, » ut auctores criminis, primi sint in pœnis. Malach. ii, 12 : Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob. « Dicit Dominus. » Confirmatio est eorum quæ dicta sunt.

Spiritualiter autem Moab ex patre interpretatur, et significat eos qui veritatem impugnant : hi enim ex patre diabolo sunt. Joan. vim, 44 : In veritate non stetit. Et post pauca : Mendoza est, et pater ejus. Horum tria scelera sunt : sermonis compositio, contra quod dicitur, I ad Corinth. ii, 1 : Veni ad vos non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. Secundum, sublimitatis divinae nimia perscrutatio, Sap. ix, 14 : Cogitationes mortalium timide, et incerte providentiae nostrae. Et post pauca, yj. 16 et 17 : Difficile aestimamus quae in terra sunt : et quae in prospectu sunt, invenimus cum labore. Quae autem in coelis sunt quis investigabit ? Sensum autem tuum quis sciet ? Prov. xxv, 27 : Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Tertium est per philosophicas rationes syllogismorum complexio contra veritatem : de quo dicitur, Job, xxxviii,2 : Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ? Quartum autem est peccatum in Spiritum sanctum, ex odio scilicet impugnatio veritatis agnita, quod faciunt hae-

retici : propter quod dicit Augustinus, quod « contra veritatem sine fœdere bel- « lant. » Contra quos dicitur, Joan. viii, 46 : Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ? II ad Timoth. iii, 8 : Quemadmodum Jamnes et Mambres resisterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Hi incendunt ossa regis Idumææ, hoc est, Christi. Ossa enim ejus sunt solida veritates de subtilitate divinitatis, opquæ isti incendunt zelo hæreticæ pravitatis. Contra quod dicitur, Joan. xix, 36. Os non comminuetis ex eo 1. Et « usque ad cinerem » deducunt, quando in conspectu populi veritatem vilem reddunt et conculcandam præbent ut cinis. Propter quod dicitur, Matth. vii, 6 : Nolite sanctum dare canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus. Propter quod ignis iræ Dei procedit in tales. Judith, xvi, 21 : Dabit ignem, et vermes in carnes eorum, ut utantur, et sentiant in sempiternum. Iste ignis « devorabit ædes Carioth, » quæ occursus ignis interpretatur, quia igne diaboli inflammati, veritati se opponunt. Sophon. iii, 8 et 9 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra. Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. Consumpto enim terreno intellectu, veritatis labium redditur. Hoc modo « in sonitu » moritur iste Moab. Sacri enim Doctores sonant contra eum, de quibus dicitur in Psal. xviii, 6 : In omnem terram exivit sonus eorum. « Judex dispergitur, » quia hæresiarcha qui hæresim invenit, vincitur et confunditur, ut Arius, Sabellius, et hujusmodi. II ad Timoth. iii, 9 : Ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus. « Principes » eorum, potentes sæculi sunt eis credentes, qui gladio verbi Dei interficiuntur. Isa. xi, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium.

<--- Page Split --->

« Hæc dicit Dominus. » Post onera Gentium transit ad onus Juda, hoc est, duarum tribuum, quæ in hoc plusquam decem tribus peccaverunt, quia Sacerdottes et Prophetas habuerunt, quorum monita contempserunt.

« Hæc dicit Dominus. » Modum enim tenet quem in aliis tenuit in divisione. Unde quod dicit, « Hæc dicit Dominus, » auctoritas sermonis est. IV Reg. x, 10 : Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram. « Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor. » Tria scelera sunt quæ in littera commemorat, scilicet legis abjectio, quia scire eam noluerunt. Job, xxi, 14 : Scientiam viarum tuarum nolumus. Secundum, mandatorum et præceptorum non observatio, quod corruptionem fecit in opere. Jerem. vi, 19 : Verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. Psal. cxviii, 21 : Maledicti, qui declinant a mandatis tuis. Tertium, ad idola conversio. Jerem. n, 5 : Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Iste sunt tres turmæ, de quibus dicitur, Job, 1, 17 : Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio. Hæc in una expositione communi exponuntur etiam de clericis qui legem non curant, mandata non servant, et simulacra in delectabilibus mundi venerantur. Quartum autem est, sacrati loci profanatio : sicut enim illi idolis templum, ita isti turpitudinibus Ecclesias profanant. Jerem. ii, 7 : Ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem. Et ideo dicit : « Non convertam eum, » non quin Deus paratus sit dare pœnitentiam, sed quia fructum conversionis dementerut pertinacia voluntatis. Jerem. xiii, 23 : Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.

De primo peccato subdit :

« Eo quod abjecerit legem Domini, » contra quod dicitur in Psal. xxxvi, 31 : Lex Dei ejus in corde ipsius. De secundo : « Et mandata ejus non custodierit, » moralia scilicet, quæ de lege naturæ sunt. Isa. xxiv, 3 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fedus sempiternum. De tertio subdit : « Deceperunt enim eos idola sua. » Bene dicit, « idola, » quia nihil est idolum in mundo 1, sed apparentia quædam est : apparens autem et non existens causa deceptionis est. III Reg. xxii, 22 : Decipies et prævalebis, dixit Dominus spiritui mendacii. « Post quæ, » scilicet idola, « abierant patres eorum, » et filios illius transgressionis hæredes constituerunt. Nehem. ix, 26 : Projecerunt legem tuam post terga sua. Et infra post pauca, 33 : Nos autem impie egimus, supple, qui sumus filii eorum. Thren. v, 7 : Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

Et subdit de poena :

« Et mittam ignem in Juda, » vindictam scilicet iræ meæ. Daniel. vii, 10 : Fluvius igneus, rapidusque egrediebatur a facie ejus. « Et devorabit ædes Jerusalem. » Jerusalem enim metropolis est duarum tribuum, et Ecclesiam significat, cujus ædes tali vitio consumptæ sunt. Isa. lxiv, 11 : Domus sanctificationis nostræ, et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facla est in exustionem ignis, libidinis scilicet. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

« Hæc dicit Dominus. » Ultimo ponit onus Israel, quia illic diutius vult immorari. Eumdem autem modum tenet divisionis quem et in aliis.

Dividitur autem in partes duas. Primo enim ponit onus per quatuor differentias

<--- Page Split --->

sicut in aliis : secundo, peccatum propter quod onus inducit, exaggerat, ibi, ʒ. 9 : « Ego autem exterminavi. »

Primo ergo morq suo auctoritatem inducit sermonis, dicens : « Hæc dicit Dominus. » Math. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege. « Super tribus sceleribus Israel, » hoc est, decem tribuum, « et super quatuor, » quæ per ordinem ponit in littera, scilicet justi venditionem, pauperum contritionem, via humilium declinationem, et quartum, matrimonii violationem. « Non convertam eum. » Impetus enim concupiscentiae quasi equus effrenis a Deo abducit. Jerem. ii, 24: Omnes, qui quærunt eam, non deficient: in menstruis ejus invenient eam, hoc est, in defectibus.

Exod. iii, 5 : Solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. Job, xxiv, 9: Vim fecerunt depredantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt, hoc est, pauperem publicum, qui etiam apud vulgum pauper reputabatur.

Et subjungit de secundo :

« Qui conterunt, » angaria scilicet corporis, « super pulverem terræ, » hoc est, ut plus communiti sint quam pulvis, « capita pauperum. » Septuaginta : « Qui percutiunt in capite pauperem. » Isa. iii, 15 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? Psal. cix, 6 : Conquassabit capita in terra multorum.

Et subjungit de peccato primo :

« Pro eo quod vendiderit pro argento justum, » masculine scilicet vel neutraliter, hoc enim faciunt expresse judices Ecclesiæ. Isa. v, 23: Væ qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! Deut. xvi, 19-20 : Non accipies personam, nec munera : quia munera excæcant oculos sapientium, et mutant verba justorum. Juste quod justum est persequeris.

Et exaggerat hoc peccatum ulterius : « Et pauperem pro calceamentis, » supple, vendiderunt. Septuaginta : « Et pauperem propter calceamenta, quæ calcant super pulverem terræ. » Hieronymus : « Primum ergo eorum scelus est, sive « impietas in tribus vel quatuor crimi- « nibus enumerata, quod propter pecu- « niam hominem vendiderunt, et homi- « nem justum, qui in eo admirabilior est, « quod nec paupertate superatus est, ut « iniquum aliquid faceret, nunc autem « pro re vilissima, calceamentis scilicet « quibus pulverem calcant et fimum, pre- « tiosam animam pauperis justi vendide- « runt. » Hoc calceamentum, nimiam curam significat hujus mortiferæ pellis.

Et subjungit de tertio :

« Et viam humilium declinant. » Humiles sunt simplices de populo, quorum viam declinant a mandatis Dei per scandalum. Malach. ii, 8: Vos recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege. Isa. iii, 12: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.

Et subdit de quarto :

« Et filius ac pater ejus ierunt ad patres puellam. » Septuaginta : « Ad eamdem puellam, » ut scilicet uni et eidem pater et filius commiscerentur, sicut Ruben, Genes. xlix, 4: Ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Contra quod dicitur, Levit. xviii, 8: Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies. I ad Corinth. v, 1: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris suis aliquis habeat. Hæc puella, ut dicit quaedam Glossa, pulchritudinem vanitatis mundi significat, ad quam et pater et filius vadunt, Prælatus scilicet, et subditus. De quo, Poeta Virgilius :

Malo me Galatea petit lasciva puella : Et fugit ad salices, et se cupit ante videri. 1

<--- Page Split --->

Galatea ista pulchritudinem mundi signilicans, interpretatur magnifica, quae multos invitat malo, hoc est, pomo, cum tamen fugiat ad salices, hoc est, ad sterilitatem, et nolit videri nisi ante et non post. « Ut violarent nomen sanctum meum. » Ut non notat causam, sed terminum operis. Ex hoc enim accidit, quod multi malo opere blasphemant nomen Domini. Ezech. xxxvi, 22 : Propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus.

Et hoc peccatum ulterius exaggerat : « Et super vestimentis pignoratis, » hoc est, pignoris loco acceptis, « accubuerunt, » talibus scilicet mulieribus. Contra quod dicitur, Exod. xxii, 26 et 27 : Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei : ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat. Hieronymus tamen in originali dicit propter litteram Septuaginta, quae sic habet : « Et vestimenta « sua alligantes funibus, faciebant um- « bracula juxta altare, quod super vesti- « mentis eorum qui ad idola ire nofe- « bant, sed ad templum Domini quae vi « extorserant in idolo epulantes accum- « bebant, et tantus erat contemptus in « Deum, ut ex illis παραπετσάμχτα, id est, « velamina vel tentoria facerent, quibus « obumbratos fornicantes nullus posset « adspicere : sicut legimus fecisse Absa- « lom ad consilium Achitophel1, quan- « do polluit concubinas patris sui. » « Juxta omne altare, » idolorum scilicet. Multa erant altaria idolorum, altare autem Domini non nisi unum. Osee, x, 1 : Secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. Hoc apud nos expositione non indiget, quia in Ecclesia et juxta altare concumbunt Sacerdotes cum mulieribus etiam sine

velaminibus. « Et vinum damnatorum, » hoc est, quos propter hoc damnabant ex calumnia, quod in Jerusalem ad templum Dei pergebant, « bibebant, » in luxuria scilicet, et ebrietate, « in domo Dei sui, » vituli scilicet, in Bethel, et in Dan : quod nostri Sacerdotes faciunt et judices, qui omne judicium per calumniam in lucrum convertunt, et illo lucro in domo Dei sui, mammona scilicet, ventris vel veneris abutuntur in lascivias. Job, xxiv, 5 et 6 : Vigilantes ad przedam, preparant panem liberis. Agrum non suum demetunt : et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

« Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum. » In hac parte per ingratitudinem exaggerat peccatum decem tribuum, primo ostendens beneficia præstita : secundo, ingratitudinem, ibi, 7. 12 : « Et propinabitis. » Tertio, ingratorum pœnam, ibi, 7. 13 : « Ecce ego stridebo. »

Beneficia vero ponendo, primo tangit quatuor beneficia, duo corporalia, et duo spiritualia. Secundo, convincit de veritate beneficiorum, ibi, 7. 11 : « Numquid non ita est ?

Duo corporalia beneficia sunt, prinum quidem factum per Josue et judices et reges Israel, hoc est, exterminatio inimici impedientis. Secundum autem eductio de Ægypto, quæ facta est per Moysen, Aaron, Mariam, et Hur.

De priori itaque beneficio corporali dicit :

« Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, » hoc est, a præsentia eorum ut liberam invenirent possessionem. Deut. vii, 1 : Cum introduxerit te Dominus Deus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Ilethæum, et Gergesæum, et Amorrhæum, et Chananæum, et Pherexæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu

<--- Page Split --->

es, et robustiores te. Et cum septem sint, tantum Amorrhæum nominavit, quia ille fortior fuit. Hic dicitur exterminatus, quia fuit extra terminos vitæ, et extra terminos terræ promissionis ejectus, ne aliquod scilicet posset procurare impedimentum, quin Israel liberam consequeretur possessionem.

Et subdit de fortitudine illius : « Cujus altitudo, » in sublimitate scilicet dignitatis, potestatis, et divitiarum, et corporis proceritate, « cedrorum altitudo ejus, » hic est pleonasmus et hyperbole. Pleonasmus, quia superfluit alterum relativorum, sicut ibi, Cujus participatio ejus in idipsum 1. Hyperbole autem, quia excessum facit in comparatione plus ponens et minus significans, sicut Numer. xiii, 34 : Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac, de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur. « Et fortis ipse, » Amorrhæus scilicet, « quasi quercus. » Quercus enim arbor durissima et fortissima est, unde et robur communi nomine vocatur. Ex cujus vocabulo Philo

Qualiter autem contriverit, subdit : « Et contrivi fructum ejus desuper. » Fructus dicuntur divitiae, ædificia, cultura, etc., quae ille populus perfecerat in terra ad fructificandum sibi. « Et radices ejus subter, » supple, contrivi. Radices dicuntur tribus familiae, et successio filiorum et nepotum, sicut Psal. xi, 7 : Evelett te, et emigrabit te de tabernaculo tuo : et radicem tuam de terra viventium.

Mystice autem Amorrhæus interpretatur amaricans, et peccatores significat, diabolum scilicet et diabolicos homines, qui ad amaritudinem provocant Deum. Osce, xii, 14 : Ad iracundiam me provecavit Ephraim in amaritudinibus suis. Habacuc, ii, 15 : Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut adspiciat nuditatem ejus ! Act. viii,

23, dixit Petrus ad Simonem : In felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. Hunc Deus exterminat, hoc est, extra terminos rationis et gratiae et vitae ponit. Job, xi, 6 et seq. : Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. Hujus altitudo comparatur cedro in superbia cordis. Psal. xxxvi, 33 et 36 : Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani. Et transivi, et ecce non erat. Isti adhaerent diabolo, sicut cauda corpori. Job, xi, 12 : Stringit caudam quasi cedrum. Psal. xxxvii, 5 : Vox Domini confringentis cedros. Fortitudo autem comparatur quercui : quercus enim fortis arbor est, fructus non ferens, nisi glandium, quas porci manducant, et significat gulosos et luxuriosos, qui sunt fortitudo diaboli, qua fere totum mundum vicit. Job, xi, 11 : Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus : ubi dicit Gregorius, quod « luxu- « ria virorum in lumbis est, feminarum « autem in umbilico. » Hæc est quercus, in qua mortuus est Absalom, II Reg. xviii, 9 : Cumque ingressus fuisset mulus, cui insedebat Absalom, subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui : et illo suspenso inter caelum et terram, mulus, cui insederat, pertransiit. Multi enim capite, hoc est, mente ad hanc quercum suspensi sunt, et maxime qui insident mulis, hoc est, irrationabilibus concupiscentiis. Psal. xxxi, 9 : Nolite fieri sicut equus et mulus. De exterminatione horum simul, Isa. ii, 12 et 13 : Dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsun, et super omnem arrogantem, et humiliabitur : et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan. Fructus harum arborum

<--- Page Split --->

sunt opera et delectationes ; radices autem, error in intellectu, et libido in affectu, quorum utrumque conterendum est. Sap. iv, 5 : Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Daniel. iv, 11 : Excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus. Isa. xiv, 22 : Consurgam super eos, dicit Dominus exercituum : et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem.

Et subdit de secundo beneficio corporali: « Ego sum, qui ascendere vos feci de terra Aegypti. » Ascendere dicit, quia Aegyptus plana terra est, et terra promissionis montuosa. Et ista ascensio ascensionem significat de vitiis ad virtutes, hoc est, de tenebris ad lumen intellectualium virtutum, et de mcerore ad gaudium virtutum moralium et heroicarum. Exod. xx, 2 : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Mich. vi, 4 : Memento... quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberari te : et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam, Moysen in exemplum virtutis, Aaron ad exemplum devotionis, Mariam ut esset forma penitentie et compunctionis. « Et duxi vos in deserto, » de mansione in mansionem, « quadraginta annis : » qui numerus quia partibus suis ad quinquaginta surgit, penitentiam significat, quae ad remissionis annum terminatur. Psal. xciv, 10 : Quadraginta annis proximus fui generationi illi. Osee, xi, 1 : Ex Aegypto vocavi filium meum. « Ut possideretis terram Amorrhæi, » quam Moyses divisit Ruben et Gad, et dimidia trihui Manasse 1. Hæc autem terra spiritualiter possidetur, quando in locum cadentium Angelorum, qui per Amorrhæum intelliguntur, felices animæ restituuntur. Eccli. x, 18 : Radices gentium superba-

rum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Luc. 1, 32 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Et subdit de beneficiis spiritualibus, quorum primum est ad informationem intellectus in veritate :

« Et suscitavi de filiis vestris in Prophetas, » quorum vicem tenent Doctores in Ecclesia. Joel, ii, 28 : Effundam spiritum meum super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ. Sap. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Joel, ii, 23 : Exsultate, et latamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ.

Et subdit de secundo, quod est ad exemplum virtutis :

« Et de juvenibus vestris Nazareos, » supple, suscitavi. Nazaræus sanctus vel floridus interpretatur, de quorum lege Numer. vi, 18 et seq. continetur. Fuerunt enim qui votum habebant, et pilos capitis non radebant, et vinum non bibebant, necaliquid quod inebriare potuit. Thren. iv, 7 : Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. Candidii enim fuerunt castitate, nitidi virtutis honestate, rubicundi Dei charitate, sapphiro pulchriores coelesti conversatione, quorum vicem religiosi deberent tenere in Ecclesia.

Et convincit eos de dictorum veritate : « Numquid non ita est, filii Israel, dicit Dominus ? » Veritas enim semper vincit et invalescit, sicut dicitur in libris apocryphis 2.

Et subdit de ingratitudine : « Et propinabitis Nazaræis vinum, » ut scilicet calore vini provocati, voti

<--- Page Split --->

sanctitatem macularent. Prov. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum : quia nullum secretum ubi regnat ebrietas. Hoc vinum, temporalis jucunditatis est gaudium. Isa. v, 22 : Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem, ut vino æstuetis ! Contra hoc tamen videtur esse quod dicitur (Jerem. xxxv, 2) ubi Dominus præcepti, quod Jeremias propinaret Rechabitis vinum, qui Nazaraei erant 1. Sed ad hoc respondetur, quod non propinabatur ut biberent, sed ut eorum comparatione cum non biberent, alii condemnerantur. « Et Prophetis mandabatis, dicentes : Ne prophetelis. » Hoc factum est, Amos vii, 12 et seq., ubi Amasias sacerdos prohibuit Amos ne prophetaret. Jerem. xxvi, 11 : Judicium mortis est viro huic : quia prophetavit adversus civitatem istam. Jerem. xxxvi, 23, Joakim, rex Juda, librum Jeremiae incidit et combussit. Isa. xxx, 10 et 11 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere ea, quæ recta sunt : loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. Sic adhuc Doctoribus veritatis silentium indicitur. Psal. xxxviii, 3 : Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis. Et præmisit, 2 : Cum consisteret peccator adversum me. Act. iv, 18 : Vocantes eos, Apostolos scilicet, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, nec docerent in nomine Jesu.

« Ecce ego stridebo. » Tangit hic pænam ingratorum, quam nec effugere poterunt nec resistere, quod per septem differentias ostendit.

« Ecce ego stridebo. » Hieronymus habet, « stridebam, » Septuaginta, « ego volvam subter vos, » sicut volvitur plaustrum plenum stipulæ. Et hoc est quod additur hic : « Subter vos, sicut

stridet plaustrum onustum feno. » Primo enim quando boni erant, gestavit eos Dominus in sinu suo, sicut nutrix infantem : postea autem cum mali erant, cum labore portavit eos, sicut plaustrum onustum, quatuor rotis, quatuor inductis beneficiis subvectum. Jerem, xxiii, 33 : Si interrogaverit te populus iste, vel Propheta, aut Sacerdos, dicens : Quod est onus Domini ? dices ad eos : Vos estis onus, projiciam quippe vos, dicit Dominus. Stridor significat comminationem, onus gravitatem. Isa. 1, 14 : Facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Fenum autem sive stipula significat, quod ut materia incendii portentur. Matth. vi, 30 : Fænum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Est ergo sensus, quod graviter Deus eos sustineat, et ad ignem continuo portet.

« Et peribit fuga a veloce, » ita scilicet, quod effugere non poterit. Prov. xix, 2 : Qui festinus est pedibus, offendet. Isa. xxx, 16 : Velociores erunt, qui persequentur vos. Veloces autem isti subtiles ingenio significant, qui tunc argumenta quibus effugiant non invenerunt. « Et fortis non obtinebit virtutem suam. » Fortis hic dicitur non a fortitudine virtutis, sed a fortitudine quæ est per exercitium et rei militaris experimentum, qui tunc resistere non poterit. Eccle. ix, 11 : Vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum. « Et robustus non salvabit animam suam. » Robustus dicitur a robore corporis, qui tunc conculcabitur. Anima dicitur animalis vita. Judic. v, 21 : Conculca, anima mea, robustos. Psal. xxxii, 16 : Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.

« Et tenens arcum non stabit, » hoc est, instructus armis bellicis, qui tunc ad impugnandum hostem stare non poterit.

<--- Page Split --->

Ezech. xxxix, 3 : Percutiam arcum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. Isti significant Doctores tenentes Scripturam, et vitam non conformantes ei quod docent. « Et velox pedibus suis non salvabitur, » qui scilicet cursu non equo velox est : in hoc enim differt a primo : significat autem instabiles, nunc huc nunc illuc velociter discurrentes. II Reg. ii, 18 : Porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus ex capreis, quæ morantur in silvis. Jerem. xiv, 10 : Populus hic dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit. « Et ascensor equi non salvabit animam suam. » Ascensor equi significat superbum. Psal. xxxii, 17 : Fallax equus ad salutem. Exod. xv, 19 : Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris, hoc est, æternæ amaritudinis.

« Et robustus corde inter fortes, » hoc est, magnanimus qui sibi cæteris fortior videtur. Jerem. ix, 3 : Non glorietur fortis in fortitudine sua. Isa. i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ. « Nudus fugiet, » hoc est, omni-

bus bonis et patria denudatus. Job, 1, 21 : Nudus egressus sum ex utero matris meæ, et nudus revertar illuc. « In die illa. » judicii mei scilicet, et clare justitie, « dicit Dominus. » Confirmatio est omnium prædictorum.

Hieronymus hæc adaptat secundum. Hebræos ad septem reges. Jeroboam enim velox fuit, qui fugit in Ægypttum et statim rediit 1. Baasa autem qui multa fortitudinis opera fecit, virtutem suam non obtinuit 2. Amri quoque qui erat robustus et Zambri interfecit, animam vero suam non salvavit. Jehu etiam qui sagitta Ochoziam interfecit, tenens arcum non stetit 3. Quamvis vero hi quatuor tempore istius prophetiæ mortui fuerint, tamen posteri eorum, hæc quæ dicta sunt, passi sunt. Manahem vero qui velox pedibus fuit, et modo ad regem Assyriorum, modo ad regem Ægyptiorum convolavit, salvatus non est 4. Phacee quoque, filius Romeliæ, qui cum Syris ascensor equorum fuit, animam suam non salvavit 5. Osee autem qui primo robustus corde fuit, ut populum ad Deum revocaret, non perseveravit, et ideo denudatus regno et honore, nudus profugit, omnibus fortibus suis destitutus 6.