Propheta Judæis crudelitatem hostium suorum denuntiat, et quam terribilis erit ipsis dies illa : quapropter ad pænitentiam eos hortatur : et conversis magnam pollicetur Dominus prosperitatem, seque daturum spiritum suum super omnem carnem, et magna prodigia ante Diem Domini magnum et terribilem ; eritque salvus omnis qui invocaverit nomen Domini.
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis : quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Quasi adspectus equorum, adspectus eorum : et quasi equites sic current.
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prœlium.
A facie ejus cruciabuntur populi : omnes vultus redigentur in ollam.
Sicut fortes current : quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
Unusquisque fratrem suum non coarctabit: singuli in calle suo ambulabunt : sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
A facie ejus contremuit terra, moti sunt cœli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum 1.
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui : quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia, et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde : et quis sustinebit eum 2 ?
Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra : et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia 3.
Quis scit si convertatur 4, et ignoscat, et relinquat post se bene-
<--- Page Split --->
dictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?
Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum 1,
Congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera : egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo : et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?
Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis : et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti : quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem ju-
stitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.
Et reddam vobis annos quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.
Et comedetis vescentes, et saturabimini : et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum : et non confundetur populus meus in sempiternum.
Et scietis quia in medio Israel ego sum : et ego Dominus Deus vester, et non est amplius : et non confundetur populus meus in æternum.
Et erit post hæc : Effundam spiritum meum super omnem carnem 2 : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Et dabo prodigia in cœlo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem 3, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.
Et erit : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 4 : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.
<--- Page Split --->
IN CAPUT II JOEL
ENARRATIO.
« Canite tuba. » Hic vocat ad pœnitentiam. Et dividitur in tria. Primo enim ponit terrorem hostium, ut concutiantur corda. Secundo, docet pœnitentiae modum pro impetranda venia, ibi, y. 12 : « Nunc ergo dicit Dominus : Convertimini. » Tertio, respondet pœnitentibus verba consolatoria, ibi, y. 18 : « Zelatus est Dominus terram suam. »
In primo duo sunt, scilicet propositio terroris, et conclusio ex hoc, quod magna et terribilis erit judicii dies, ibi, in fine y. 11 : « Magnus enim dies. »
In primo ex duodecim sumit terrorem, quae per ordinem dicentur in littera.
lectores. II ad Corinth. vii, 8 et 9 : Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me pœnitet : nisi pœniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit ; nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Isa. xxiv, 19 et 20 : Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra. Psal. lix, 4 : Commovisti terram, et conturbasti eam : sana contritione ejus, quia commota est. Isa. xxiv, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terra.
Et subdit secundum paragraphum, in quo hujus fletus dicit causam :
« Quia venit dies Domini, » judicii scilicet, quod tripliciter exercetur, temporaliter scilicet, per hominem hostem : æternaliter in anima, in morte cujuslibet, per hostem dæmonem : et universaliter in die judicii, per exercitum dæmonum et Angelorum. Habac. ii, 3 : Veniens veniet, et non tardabit. Prov. vi, 34 : Zelus et furor viri non parcer in die vindictæ. « Quia prope est. » Glossa, « Non differtur. » Isa. xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Jacob. v, 9 : Judex ante januan assistit.
Dicit ergo : Ex quo tot mala ventura sunt per erucam, et bruchum, locustam, et rubiginem, supple, ergo, « Canite tuba, » vel prædicatores, vel Angeli vocantes ad judicium. Osee, vim, 1 : In gulture tuo sit tuba. Isa. lviii, 1 : Quasi tuba exalta vocem tuam. « In Sion, » ut scilicet in Sion congregentur ad plangendum. Psal. cxxxvi, 1 : Sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Thren. 1, 4 : Viae Sion lugent. In Ecclesia enim plangendum est, et extra Sion planctus non exauditur. « Utulate in monte sancto meo, » templo scilicet, pro amisso regno et sacerdotio. Isa. ii, 14 : Dies Domini exercituum super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. Thren. v, 18 : Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo : sicut et in Ecclesia sublimitas speculationis, et altitudo sanctitatis disperierunt. « Conturbentur, » ad pœnitentiam scilicet, « omnes habitatores terrae, » id est, terra di-
Et describit mala dioi :
« Dies tenebrarum, » privans scilicet luce gaudii. Jerem. iv, 23 : Adspecxi calos, et non erat lux in eis, hoc est, qui in sublimitate coelesti ambulabant et in mundo fulgebant. « Et caliginis. » Caligo dicitur obscuritas densa aeris, quae fit ex pulvere terrestri incenso per modum nubis elevato, et significat fumum peccatorum qui tunc elevatur ante judicem. Job, ni, 5: Obscurent eum tenebrae, et umbra mortis : occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Sap. xvii, 17 : Una catena tenebrarum omnes erant colligati. Exod. x, 21 : Sint tenebrae super terram Ægypt-
<--- Page Split --->
ti tam densæ, ut palpari queant. Dicitur etiam « tenebrarum, » propter ignorantiam, quia prævideri non potest. Job, III, 23: Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. « Caliginis » autem dicitur, quia nescit homo quam sententiam reportabit. Eccle. IX, 1: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. « Dies nubis. » Nubes hic dicitur obscuritas irati judicis, ex qua in peccatores tonitrua comminationum, grandines maledictionum, et fulgura sententiarum procedunt. Sap. v, 22, 23: Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines. « Et turbinis. » Turbo hic dicitur sententia involvens, et rapiens, et in penam trahens. Nahum, I, 3: Dominus in tempestate et turbine via ejus. In tempestate, quantum ad iram. In turbine, quantum ad sententiae involutionem.
Et subdit qualiter omnes operiet : « Quasi mane expansum super montes. » Quod dicit, exponitur a Hieronymo sic : « Radius matutinus citius tangit montes, « et paulatim crescens etiam campos il- « lustrat, et sic claritas judicii Domini a « sublimibus incipit. Sap. vi, 7 : Po- « tentes potenter tormenta patientur. Et « sic usque ad plana subditorum de- « scendit. Jerem. iv, 24 : Vidi montes, et « ecce movebantur : et omnes colles con- « turbati sunt. » Alia expositione est, quod mane dicatur matutina nebula, quae cacumina montium operit, et tenebris involvit. Sic enim tunc tenebris tristitiae involventur peccatores. Osee, v, 1 : Facti estis... rete expansum super Thabor. Unde, Isa. xm, 2 : Super montem caliginosum levate signum. Mons caliginosus dicitur caligine oppressus.
Et in tertio paragrapho subdit eorum quae de die dixit explanationem :
« Populus multus, » exercitus scilicet Chaldeorum, vel daemonum, vel etiam
Angelorum bonorum, qui ministrabunt in judicio. Habac. I, 6 : Ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram, et velocem, ambulantem super latitudinem terræ. « Et fortis, » cui nullus resistat. Habac. I, 12 : Domine, in judicium posuisti eum : et fortem ut corriperes, fundasti eum, hoc est, tu posuisti ut judicium tuum per eum exerceres, et fortem fundasti eum ut peccatores per eum corriperes. « Similis ei non fuit a principio, » in fortitudine scilicet. Ante Chaldeos enim et Assyrios nulla fuit similis fortitudo. Similiter daemonum fortitudini nihil comparatur in inferioribus. Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quæ compáretur ei, qui factus est ut nullum timeret. Isa. xix, 4: Tradam Ægyptum, hoc est, peccatores, in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. « Et post eum non erit, » non simpliciter, sed « usque in annos generationis, » Medorum scilicet et Macedonum, « et generationis, » supple, Romanorum, per quos omnes daemones signantur. Matth. xm, 39 : Generatio mala, et adultera. Prov. xxx, 14: Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut cojnedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
Et in quarto paragrapho ostendit de effectu :
« Ante faciem ejus, » hoc est, ante præsentiam ejus, judicis scilicet et exercitus, « ignis vocans.» Hieronymus: « Quia « quidquid attigerit quasi vorax flamma « consumit. » Psal. xcv, 3: Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Isa. xxx, 27: Ardens furor ejus, et gravis ad portandum. « Et post eum exurens flamma. » Ribaldorum enim et nebulonum multitudo sequi consuevit, quæ quæque vilia tollit, quæ exercitus dimisit. Isaxxxm, 12: Erunt populi quasi de incendio cinis, spina congregatae igni com-
<--- Page Split --->
burentur. Matth. xm, 30 : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum. Psal. cv. 18 : Flamma combussit peccatores. « Quasi hortus voluptatis, » scilicet in amenitate viridium, pulchritudine florum, et ubertate fructuum, « terra, » supple, fuit disposita « coram eo, » hoc est, antequam exercitus veniret, ita quod nullius rei indigentia fuit in terra. Universa terra irrigabatur sicut paradisus 1. Cant. v, 13 : Emissiones tuæ paradisus. Hortus enim voluptatis paradisus est. Unde Genes. 11, 8, secundum translationem Septuaginta, « Plantaverat Dominus « Deus paradisum in Eden 2. » Eden deliciæ interpretatur. « Et post eum, » exercitum scilicet Chaldæorum, vel dæmonum, « solitudo deserti, » supple, est omnibus depopulatis. Jerem. iv, 23 : Adspeczi terram, et ecce vacua erat, et nihilì. Psal. cvn, 34 : Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitanJudiciumDei tium in ea. Isa. vi, 11 et 12 : Terra nullus effuget. relinquetur deserta. Et longe faciet Dominus homines. « Neque est qui effugiat eum, » judicem scilicet et exercitum. Amos, 11, 14 : Peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam.
eruat. « Et quasi equites, » supple, super veloces equos ascendentes, « sic current : » de loco scilicet ad locum, ut omnia capiant. Habac. 1, 8 : Diffundentur equites ejus : equites namque ejus de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
Et subdit sextum paragraphum de tumultu quadrigarum portantium cibos, et arma:
« Sicut sonitus quadrigarum, » supple, sonat, ita scilicet sonabunt « super capita montium,» quia etiam altissima et munitissima loca operient, nec locus est quem non capiant, unde glorians dicit rex Assyriorum, Isa. xxxvii, 24 : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, juga Libani. Hoc etiam competit diabolo,cujus quadriga est peccatum cordis, oris, operis, et consuetudinis, qua capita montium, hoc est, superborum ascendit. Isa. v, 18 : Væ qui trahitis, iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! De montibus autem dicitur, Job, xxviii, 9 : Subvertit a radicibus montes. « Exsilient, » de loco suo scilicet ad locum alium, « more locustarum, ut dicit Hieronymus, saliet qua- « si cervus claudus 3. » « Sicut sonitus flammæ ignis,» qui similis est tonitruo. Quando enim ex re combusta vapor terrestris egreditur cum impetu, flammam percutit, et tumultum ad modum tonitrui facit ; et ita in tumultu venit ille exercitus, sive hominum, sive dæmonum. Isa. v, 30 : Sonabit super eum in die illa sicut sonitus moris. Eccli. xlviii, 18 : Vox tonitrui ejus verberabit terram. « Devorantis stipulam. » Stipula dicuntur peccatores, quia apti sunt igni. Isa. 1, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ,
Et subdit quintum paragraphum de fremitu :
« Quasi adspectus equorum, adspectus eorum,» supple, erit. Prov. xix, 12 : Sicut fremitus leonis, ita et regis ira. Jerem. viii, 16 : A Dan auditus est fremitus equorum ejus, a voce himnituum pugnatorum ejus commota est omnis terram : in furore obstupefacies gentes. Fremdentes enim, et frementes, et Chaldæi, et dæmones irruunt in peccatores. Isa. v, 29 : Et frendet, et tenebit prædam : et amplexabitur, et non erit qui
<--- Page Split --->
et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat.
Et septimo, subjungit de instructione ad bellum : « Velut populus fortis, » fortitudine scilicet utens pro jure. Sap. u, 11 : Sit fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est, inutile invenitur. « Praeparatus ad proelium, » hoc est, omnibus armis et praeparamentis instructus, sicut est ars bellica, et exercitium, et hujusmodi. Job, xxxix, 25 : Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. I Reg. xvii, 33 : Hic vir bellator est ab adolescentia sua.
Et subjungit in nono paragrapho de impetu:
« Sicut fortes current. » Fortes dicit, qui non lassantur. Isa. v, 26 et 27 : Ecce festinus velociter veniet. Non est deficiens, neque laborans in eo : non dormitabit, neque dormiet. Daemon enim semper discurrit ad nocendum, sicut et tyrannus. « Quasi viri bellatores, » hoc est, scientes bellum et audaces, « ascendent murum, » hoc est, munitiones spirituales et corporales. Isa. xxi, 3 : Dies interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum in valle visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. Jerem. lii, 14 : Totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum.
Et subdit in octavo paragrapho de cruciatu :
« A facie ejus » hoc est, a praesentia ejus, « cruciabuntur populi. » Unde de locustis, Apoc. ix, 5 et 6, dicitur : Cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. « Omnes vultus redigentur in ollam. » Loquitur hoc ad modum locustarum, ut dicit Hieronymus, quae quando elevantur, irruunt in facies hominum, et dimordentes vultum, luridam nigredinem inducunt, ac si facies lepra combusta sit. Isa. xiii, 8 : Faciens combustae vultus eorum. Quod spiritualiter daemones in anima faciunt, imaginem Dei deformantes. Thren. iv, 8 : Denigrata est super carbones facies eorum. Et ibidem, iv, 2 : Filii Sion inclyti, et amiciti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manum figuli ?
Et subjungit in decimo paragrapho de ordine pugnantium :
« Viri, » viriles scilicet, « in viis suis gradientur, » ordinate scilicet, ut quilibet locum suum custodiat, ne exercitus dividi possit. Job, xli, 6 et 7 : Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis sese prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. « Et non declinabunt a semitis suis. » Semite dicuntur officia militum in exercitu, scilicet ut sagittarius suum custodiat officium, satelles suum, dux suum, et miles suum. Jerem. xlvi, 22 : Cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei.
« Unusquisque fratrem suum non coarctabit, » impediendo scilicet, sed promovebit ad bellum, propter quod dicitur, Matth. xii, 26, et Luce, xi, 18 1, quod Satanas in Satanam non est divisus, quia sicut hic dicit Glossa, « in « hoc se promovent, quod ad peccatum « inducant. » Et hoc est quod sequi-
1 Matth. xii, 26 : Et si Satanus Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
Luc. xi, 18 : Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ?
<--- Page Split --->
tur. « Singuli in calle suo ambulabunt. » Glossa, « Proprium implentes « officium, quae officia non sunt nisi « impugnationis et tentationis. » Dicit Hieronymus, quod « hæc etiam faciunt « locustæ ordinate volando, et vias suas « custodiendo. » Prov. xxx, 27 : Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas. Propter quod dicitur, Cant. vi, 9 : Terribilis ut castrorum acies ordinata.
Et subjungit in undecimo paragrapho aviditate de ad prædam :
« Sed et per fenestras cadent, » non exspectantes scilicet ostii apertionem, « et non demolientur, » passive scilicet, hoc est, demolitionem ex casu non sentient aviditate rapiendi. In spirituali autem impugnatione, fenestre sunt apertiones sensuum. Jerem. ix, 21 : Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras.
« Urbem, » supple, munitam, « ingredientur, » quasi sine obstaculo. Jerem, iv, 29 : Ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes : universæ urbes derelictæ sunt. Munimenta enim hujusmodi capit diabolus, quando etiam verticem rationis expugnat. Eccle. ix, 14 : Civitas parva, et pauci in ea viri : venit contra eam rex magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. « In muro current, » ad murum scilicet dissipandum : qui murus significat munimenta sanctorum patrum et præceptorum. Thren. ii, 5 : Præcipitavit omnia mœnia ejus : dissipavit munitiones ejus. « Domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur. » Hieronymus : « Sicut fur intrans « per fenestras solet occulte rapere ; sic « illi clausis januis non timore, sed præci- « pitati audacia, per fenestras aviditate di- « ripiendi intrant. » Joan. x, 1 : Qui non
intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro. Istum modum, ut dicit Hieronymus, etiam locustæ tenent, sicut dicitur Exod. x, 13 et 14 1.
Et subjungit in duodecimo paragrapho de multitudine, quæ scilicet terram movet et cœlum claudit, ac si nube spississima obvolutum sit.
« A facie ejus, » hoc est, a præsentia ejus, « contremuit terra, » hoc est, terreni : « moti sunt caeli, » hoc est, celestes, id est, Sancti. Isa. xii, 13 : Super hoc cœlum turbabo : et movebitur terra de loco suo. Jerem. ii, 12 : Obstupescite, caeli, super hoc. « Sol et luna obtenebrati sunt, » « non luminis amis- « sione, ut dicit Hieronymus, sed quan- « do locustæ de loco ad locum trans- « eunt, sua multitudine solent radios « solis a terra excludere, et terram qua- « si nubes obumbrare, et ita vult quod « tantus fuerit exercitus, quod pulvis « elevatus, quasi nubes impedit solem « et lunam lucree super terram. » Vel, « sol et luna obtenebrati sunt, » quando nulla claritas gaudii in majoribus vel minoribus invenitur. Isa. xxxiv, 4 : Complicabuntur sicut liber caeli : et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de fieu. Apoc. ix, 2 et 3 : Obscuratus est sol et aer de fumo putei : et de fumo putei exierunt locustæ in terram. « Et stellæ retraxerunt splendorem suum, » ex simili causa. Stellæ autem dicuntur singulares personæ claritatem dignitatis in populo hahentes, quæ splendorem hunc retraxerunt, vel tentatione diaboli, vel angustia hostis et tyranni. Isa. xiii, 10 : Stellæ caeli, et splendor earum non expandent lumen suum : obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Apoc. vi, 12 et 13 :
1 Exod. x, 13 et 14 : Mane facto, ventus urens levavit locustas, quæ ascenderunt super univer-
<--- Page Split --->
Sol factus est niger tamquam sæcus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stelle de cælo ceciderunt super terram.
His omnibus adjungit adjutorium divinum, quia etiam Deus cum inimicis pugnabit contra eos.
« Et Dominus dabit vocem suam, » præcepti scilicet comminationis et terroris. Amos, 1, 2 : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Psal. xvni, 14 : Intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Terribilis enim vox est, quando præcipitur hosti quod impugnet ; et miser pec-
nur caro terretur, ne respicere audeat. Et 1 ad hoc est quod sequitur : « Ante faciem 1 tum exercitus sui. » Glossa, « daemonum qui sunt castra Dei, quia etiam ei nolentes militant. » Job, xxxvii, 5 : Tonabit Deus in voce sua mirabiliter. « Quia multa sunt nimis castra ejus, » Dei scilicet ad subvertendos peccatores. Sap. v, 18 : Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Et ibidem, 7. 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. « Quia fortia, » ex sententia divina confortata. Et ideo dicuntur multa nimis et fortia, quia omnibus prevalentia. Luc. xi, 21 : Cum fortis arnatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. Thren. 1, 16 : Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. « Et facientia verbum ejus, » hoc est, Domini : non enim sine obedientia etiam daemones super homines habent potestatem, sicut patet, Job, 1 et ii. Psal. cit, 20 : Benedicte Domino, omnes Angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Ex omnibus his concludit : « Magnus enim dies Domini, » judicii scilicet. Magnus autem dicitur virtute constringendi inimices. Nahum, 1, 3 : Dies magna, et amara valde. Et hoc est quod
sequitur : « Et terribilis valde, » propter sententiam condemnationis. Ad Hebr. 'xii, 21 : Ita terribile erat quod videbatur, quod Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus. « Et quis sustinebit eum? » Malach. iii, 2 : Quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum ? de propriis scilicet meritis habens fiduciam.
« Nunc ergo dicit Dominus. » Invitat hic ad pœnitentiam, et dicit duo, scilicet quare, et qualiter convertendi sint, et ad quem. Secundo, quam generaliter, et quam instanter sit petenda venia, ibi, 7. 15 : « Canite tuba. »
In primo dicit tria. Primo et secundo adjungit causam, quare ad Deum convertendi sint.
« Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me. » Convertimini dicit, quia non vult mortem peccatoris. Eccli. xii, 3 : Altissimus odio habet peccatores, et miseritus est pœnitentibus. Ezech. xxxiii, 11 : Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat? « Ad me, » misericordem scilicet. Jerem. xv, 19 : Propter hoc dicit Dominus : Si converteris, scilicet ad me, convertam te. Perversus est enim qui ad Dominum non est conversus. Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. « In toto corde vestro, » ut cor vestrum sit totum, idque quadrupliciter, scilicet ut sit indivisum, integrum, perfectum, et omnia sua intra se continens. Indivisum ad Deum adunatum, Osee, x, 2 : Divisum ad eos, ex toto corde.
<--- Page Split --->
totum ordinem corporis. Matth. xxii, 37: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. « Corde » autem dicit, ut de profundis visceribus fiat conversio : profundissimum enim est cor. Unde etiam in Psalm. cxxix, 1, dicitur : De profundis clanavi ad te, Domine. Quando ex profundis pœenitens non convertitur, inanis ac ficta reputatur penitentia. Cor etiam ex fortissima carne est, et multis nervis ligatum : in quo notatur, quod fortissime teneat conceptam conversionem, et fortissime sit alligatus Deo, quasi impossibilis ad separationem. De primo, Eccli. xxı, 17 : Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. De secundo, Act. xx, 22 : Alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem. Isa. vııı, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. « Vestro » autem dicit, non alieno, sicut hi qui ore convertuntur, et corda eorum vagantur circa diversa. Vel, « vestro » dicit, ut faciamus quod in nobis est. Prov. xxııı, 26 : Præbe, fili mi, cor tuum mihi. « In jejunio. » Glossa, « ut in futuro saturemi-
ni. » Bernardus : « Non magnum est ut « venter jejunet usque ad rugitum, qui « sæpe repletus est usque ad vomitum. » II ad Corinth. xi, 27 : In jejuniis multis. « Jejunio enim mortificantur pestes cor. « poris,» ut dicit Beda. Psal. xxiv, 13: Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in jejunio animam meam, hoc est, animalitatem meam. Matth. xvıı, 20 : Hoc genus, dæmoniorum scilicet, non ejicitur, nisi per orationem et jejunium. Unde Ninivitæ jejunio propitiationem invenerunt 1. Et Levit. xvi, 29, dicitur : Affligetis animas vestras, in jejunio scilicet. Et illa dies vocabatur propitiationis, quia in jejunio propitiatio Dei inveniebatur. « Et in fletu. » Glossa, « ut in futuro « rideatis. » Joan. xvi, 20 : Plorabitis, et flebitis vos. Matth. v, 5 : Beati qui lu-
gent. Luc. vi, 21 : Beati qui nunc fletis : quia ridebitis. Thren. 1, 2 : Lacrymæ ejus in maxillis ejus. « Et in planctu. » Glossa, « ut in futuro consolemi- « ni. » Plancus autem est compositum lamentum ex vocibus querulis, significantibus causas doloris. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.
« Et scindite corda vestra. » Scinditur quod violenter et difficulter separatur, et ita vult, quod violentiam faciamus nobis, ut cor separetur a delectabilibus peccatorum præteritorum. Et hoc est idem quod contritio cordis, quando scilicet in minima scinditur cor, et ubique separatur a peccato. Jerem. iv, 19 : Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me. Venter cordis dicitur memoria peccatorum, quæ dolore plena debet esse et scissionibus, et cor debet esse turbatum in omni sensu vitæ. Unde Glossa : « Scindite, « hoc est, aperite corda vestra per confes- « sionem.» Corda enim quasi utres sunt plena peccatis, et nisi scissa fuerint sponte rumpentur. « Et non vestimenta vestra. » Mos Judæorum erat tempore tristitiae scindere vestimenta, et hoc hic interdicti, ne in exteriori apparatu tantum pœenitere videantur, quod hypocritarum est. Matth. vi, 16 : Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Quidam dicunt, quod vestimenta virtutum non sunt scindenda. Eccle. ix, 8 : Omni tenpore sint vestimenta tua candida. Et hæc expositio non est ad propositum.
Et subdit ad quem convertantur :
« Et convertimini, » supple, sic, « ad quatuDominum Deum vestrum, » ad Dominum remuneratorem scilicet, quia dives est. Ad Roman. x, 12: Idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum, Deum scilicet propitiatorem.
<--- Page Split --->
Mich. vii, 18 : Quis Deus similis tui, qui auferis iniquitatem ? Nostrum autem benefactorem. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum.
Et subdit causam quare ad Dominum converti debeant :
« Quia benignus. » Aristoteles in magnis Moralibus dicit, quod « bonitas et « benignitas non sunt virtutes, sed dis- « positiones ad virtutem : bonitas enim « est cordis diffusio in omni pncentia « boni, benignitas autem est quando per « ignem amoris bonum ejus large fluit « in alia. Unde dicitur benignitas quasi « bona igneitas. » Deut. iv, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est. Ad Rom. ii, 4 : An ignoras quoniam benignitas Dei ad pcnitentiam te adducit ? Bonus enim et benignus est in seipso.
Et subjungit qualis sit ad nos : « Et misericors est, » effectu scilicet in miseriae ablatione : statim enim aufert miseriam ab afflictis. Jacob. ii, 13 : Superexaltat misericordia judicium, et in ira non obliviscitur misericordiae. Psal. lxxvi, 10 : Aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira misericordias suas ? Habac. iii, 2 : Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. « Patiens, » dissimulando scilicet peccata hominum, et exspectando ad pcnitentiam. Eccli, v, 4 : Altissimus est patiens redditor. Augustinus : « Quid faciet de illo desuper inspectore, « quem latere nihil potest, qui tanto vi- « det patientius, quando sapientius? » Nec dicitur patiens, quod passio cadat in ipsum, sed quod exhibet patientis effectum. « Et multae misericordiae, » hoc est, multiplicis. Quaecunque enim peccata sint, dimittit, et non uno bono, sed multiplicibus exornat. Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum : quoniam multus est ad ignoscendum. Jona, iv, 2 : Scio quia tu Deus clemens, et misericors es, patiens, et multe miserationis, et ignoscens super malitia. Et hoc est quod hic sequitur : « Et
præstabilis super malitia, » hoc est, facile præstans veniam super malitia præterita, ei qui vere est pœnitens. Luca, vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Mich. vii, 19 : Deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Jerem. xxxi, 34 : Propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.
Et subdit de sollicitudine tardæ conversionis, et est ac si dicat illud Isaie, lv, 6 : Quærite Dominum, dum inveniri polest : invocate eum, dum prope est. Et illud Eccli. v, 8 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Si enim tardaveris et Deum quæsieris, quando longe est, « Quis scit si convertatur, » ab ira scilicet ad misericordiam? Licet enim verum sit quod dicitur, Ezech. xviii, 21, 22, quod quacumque die peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor : tamen valde incertum est, utrum ei qui pœnitentiam differt usque ad ultimam ætatem, vel infirmitatem, Deus gratiam gemendi dare velit. In tali enim casu dicit Gregorius, quod « qui non vult cum « potuerit, justum est ut infligatur ei non « posse cum voluerit. » Prov. 1, 24 et seq. : Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit. « Et ignoscat, » scilicet Deus : hoc est, quis scit si ignoscere velit, quia quamvis certum sit quod contrito ignoscat, tamen incertum est utrum aliquis vere contritus sit. Eccle. vii, 14 : Nemo potest corrigere quem ille despexerit. II Machab. ix, 13 : Orabat hic scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus Unde, Genes. iv, 5 : Ad Cain, et ad munera illius, non respexit Deus. Et Num. xvi, 15, Moyses de qui-
<--- Page Split --->
busdam dixit : Ne respicias sacrificia eorum. « Et relinquat post se benedictionem, » hoc est, Quis scit si Deus post tardationem pœentientiae relinquat benedictionem et non maledictionem. Indignus enim benedictione videtur, qui motioni divinae non statim obtemperat. Prov. i, 28 : Tunc invocabunt me, et non exaudiam : mane consurgent et non invenient me. « Sacrificium, et libamen Domino Deo vestro, » hoc est, Quis scit si talem dabit benedictionem, per quam efficiamur sacrificium et libamen Domino Deo nostro. Sacrificium per contribulatum cor, libamen autem per dulcissimum gustum virtutis. Quibusdam enim dicit, Malach. i, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Job, xlui, 7 : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos. Et post pauca dicit, quod non recipiet sacrificium ab eis 1.
« Canite tuba'in Sion, » Postquam dixit, qualiter pœenitendum est, subjungit de generalitate pœenitentium, et qualiler a deliciis abstinendum sit, et qualiter plangendum, et quid in planctu dicendum. Et ista sunt quae hic dicuntur per ordinem :
« Canite tuba in Sion, » accusativi casus, hoc est, in Sionem, vocando scilicet ut ante Dominum plangant. In Sion enim sive in Ecclesia planctus auditur, et non extra. Psal. lxxxvi, 3 : Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. « Sanctificate jejunium. » In praehabitis dictum est, quomodo jejunium sanctificatur confortatione et munditia. Et ibi dictum est, qualiter tuba canitur. Jona, ii, 5 : Praedicaverunt jejunium, et induti sunt saccis a majore usque ad minorem. « Vocate coitum. » Coitus hic vo-
catur congregatio majorum, qui regebant populum, ut qui primi fuerunt in peccatis, primi etiam sunt in pena. Genes. xlix, 2 : Congregamini et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum.
« Congregate populum, » non tam in unum locum, quam in unum cor : unde Glossa, « ut qui dispersus erravit a Deo, « congregatus in unum Deo placeat. » Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus. Ambrosius super Luc. xi, 23, super illud : Qui non colligit mecum, dispergit. « Opus Dei, congregare est : opus « autem diaboli, dispergere. « Sanctificate Ecclesiam, » ut merito sanctitatis Ecclesiae facilius impetretis. Eccli. xxiv, 16 : In plenitudine sanctorum detentio mea. Et ibidem, yj. 3 et 4 : In plenitudine sancta admirabitur, et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur. « Coadunate senes. » Glossa, « non tam aetate quam « sapientia, quorum scilicet consilio san- « c tificationem ordinetis. » Alia Glossa : « Senes aetate jubentur adunari, ut sal- « tem in extremo vita termino pœeni- « teant. » Maledicti enim sunt qui nec in extrema senectute revertuntur. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit. II Paral. xvi, 12, de Asa dicitur, quod nec in infirmitate quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte contisus est 1. Et post pauca dicitur, quod mortuus est in unguentis meretriciis 3. « Congregate parvulos, » vel aetate vel humilitate. Marc. x, 14 : Sinite parvulos venire ad me :... talium est enim regnum caelorum. « Et sugentes ubera, » ut scilicet merito innocentium vobis parcatur : vel eos dicit sugentes, qui in contemplatione sugunt uberasapientiae. Glossa inducit hoc I Petri, ii, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac
1 Cf. Job, xlii, 8 et seq. 2 Il Paralip. xvi, 12 : Ægrotavit Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quaesivit Domi-
<--- Page Split --->
concupiscite : ut in eo crescatis in salutem. Et illud Psal. vn, 3 : Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. « Egrediatur sponsus. » Hic ostendit, quod tempore pœnitentiae abstrahantur a deliciis etiam licitis, ut facilius gratia impetretur. « Egrediatur sponsus de cubili suo. » Cubile a cubando dicitur, eo quod in eo ad amplexus cubatur. I ad Corinth. vn, 29 : Qui habent uxores, tamquam non habentes sint. I Machab. 1, 28 : Omnis maritus sumpsit lamentum : et quæ sedebant in thor o maritali, lugebant.« Et sponsa de thalamo suo : » deliciæ enim in tristitiam convertendæ sunt. Eccle. un, 5 : Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. II Machab. iii, 19 : Accinctæ mulieres cilicis pectus, per plateas confluebant : sed et virgines, quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam.
Et subdit de Sacerdotibus supplicantibus pro populo. In necessitate enim recurrendum est ad patres, maxime spirituales.
« Inter vestibulum et altare. » Vestibulum ante portam templi fuit, in quo Sacerdotes sacris vestibus induti ad altare accedebant : vel, « vestibulum est « porticus vestiens murum, » ut dicit Hieronymus. Altare autem duplex erat, altare interius quod erat altare incensi, et aliud extra templum quod erat altare holocaustorum, et inter interius et exterius jacebant sacerdotes deprecantes pro populo. « Plorabunt sacerdotes, ministri Domini, » inferiores scilicet levitæ : horum enim est pro populo deprecari, quia suscipiunt curam populi. Unde, Sap. xvii, 21, dicitur, quod properans homo sine querela, sacerdos scilicet summus, deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati : propter quod etiam quidam sacerdotes et ministri reprehenduntur, Ezech. xiii, 3 : Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis, vos
scilicet, murum pro domo Israel. De bonis autem e contrario dicitur, II Machab. xv, 14 : Hic est fratrum amator, et populi Israel : hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate.
Quid autem orantes dicant, subdit :
« Et dicent : Parce, Domine, » fragilitati scilicet peccantium, « parce populo tuo, » hoc est, devotioni pœnitentium qui jam populus tuus sunt. Hieronymus tamen allegorice exponens hunc locum, dicit, quod « altare est crux, in « quo Christus obtulit seipsum : vestibu- « lum autem resurrectio, qua resurgens « indutus est lumine sicut vestimento. « Et inter hæc duo plorandum est, ut « scilicet per mortem nostrum destruat « peccatum, et per resurrectionem in- « duat nos justitia sicut lumine. » Ad Rom. vi, 23 : Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Exod. xxxu, 12 : Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. « Et ne des hæreditatem tuam in opprobrium. » Hæreditas ab hærendo dicitur, quia immobiliter ex jure adhæret possessori. Isa. xix, 23 : Hæreditas mea Israel. In opprobrium autem datur, quando ab inimicis, vel dæmonibus opprobrium patitur. Psal. xlii, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. Ita dico, ne des in opprobrium, « ut dominentur eis nationes. » Nationes dominantur quando nationum mores dominantur, ut scilicet Sanctus gentiles mores assumat. Thren. v, 8 : Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum. Ostendit etiam ulterius blasphemiam quæ consurgit in Deum : « Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ? » Psal. iii, 3 : Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
« Zelatus est Dominus. » Hic tangitur consolatio pœnitentium, primo in temporalibus, secundo in spiritualibus, ibi;
<--- Page Split --->
y. 28 : « Et erit post hæc : Effundam. » Tertio, in ultione inimicorum, ibi, y. 29 : « Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis. »
In primo duo sunt, scilicet gratia, ad quam recipiuntur pœnitentes, et restitutio in præterito perditorum ut efficiantur abundantes, ibi, y. 25 : « Et reddam vobis annos.
In prima duo sunt, pœnitentium receptio, et receptorum in bonis omnibus fructificatio, ibi, y. 21 : « Noli timere, terra. »
In prima adhuc tria sunt, scilicet movens ad reconciliationem, receptio reconciliatorum, et ablatio inimicorum reconciliationem impedientium.
« Zelatus est Dominus terram suam, » per metonymiam, hoc est, homines terræ suæ : hujus enim meritum nostrum non fuit causa, sed zelus divini amoris. Isa. ix, 7 : Zelus Domini exercituum faciet hoc. Psal. lxxvii, 10 : Zelus domus tuæ comedit me. Isa. lix, 17 et 18 : Opertus est quasi pallio zeli. Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis. Et est idem quod dicitur, Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Et hoc est quod sequitur : « Et pepercit populo suo, » hoc est, indulsit peccatum. Luc. ii, 14 : In terra pax hominibus bonæ voluntatis. Exod. xxxn, 12 : Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. Parcit autem dupliciter, scilicet culpam dimittendo, et reatum pœnæ æternæ in pœnam temporalem commutando, et etiam pœnæ expiativæ magnam partem dimittendo, quia pœnas dignas pro peccatis nullus solvere possit. Job, xi, 6 : Intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua.
licet populo et pœnitenti. Desiderio enim Sanctorum respondet Dominus per gratiae appositionem. Psal. ca, 24 : Respondit ei in via virtutis suæ. « Et dixit populo suo. » Psal. lxxxiv, 9 : Loquetur pacem in plebem suam. Et super sanctos suos : et in eos, qui convertuntur ad cor. Et specificat, subdens : « Ecce ego mittam vobis frumentum, » quod significat stabilimentum virtutis, « et vinum, » quod signat spirituale gaudium, « et oleum, » quod ministrat lumen veritatis in intellectu, et condimentum pinguedinis devotionis in affectu, et unctionem suavitatis in conscientia. Genes. xxvii, 37 : Frumento et vino stabilivi eum. « Et replebimini eis, » frumento scilicet, vino, et oleo, ita quod divisim referatur ad hæc omnia. Repletio autem saturitatem prementem sonat, ita quod inducit nauseam et vomitum, quod in bonis accipitur in eructatione verborum, et maxime in productione operum. Jerem. xxxi, 14 : Populus meus bonis meis adimplebitur. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exsultavimus, et delectati sumus.
Et subdit de ablatione malorum, primo in communi, et postea in speciali :
« Et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. » Est responsio ad id quod ante dictum est: « Ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes '. » Iniqui enim dominatores et captivatores multa sanctis inferunt opprobria. Psal. xliii, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro. Isa. iv, 1 : Aufer opprobrium nostrum. Hoc enim Dominus aufert, quando aufert dominium inimicorum. Psal. cxvii, 22 : Aufer a me opprobrim, et contemptum : quia testimonia tua exquisivi. Et hic habetur, quod etiam dæmones faciunt opprobria consentientibus sibi.
<--- Page Split --->
procul fit a nobis, quando peccatum et vis daemonis a nobis aufertur, ita quod etiam tentatio provenit nobis ad profectum. Ad Rom. xvi, 20 : Deus paeis conterat satanam sub pedibus vestris velociter. Expellitur in terram inviam, hoc est, in peccatores, et desertam, quia peccatores invii sunt Angelis, et deserti a cultura virtutis. Matth. xii, 43 : Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida. Facies diaboli, una ad Orientem est in his qui semper quaerunt oriri in dignitatibus saeculi. Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Facies alia in avaris ad Occidentem est, qui in fine suo avariores sunt quam a principio. Prov. xxx, 16 : Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. Et quo plus ponitur in lignis, eo magis æstuat. Isa. xxx, 33 : Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa : flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. Utraque facies ad mare est, hoc est, ad saeculi amariudinein. Ambitio enim amara est, similiter et avaritia. Isa. lvii, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Utriusque putredo in fœtore peccati et infamia ascendit et inficit. Amos, iv, 11 : Ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.
quando de intimis exsiliens, viret, floret, et fructificat. Lætatur, quando hanc amœnitatem ubique dilatat, et litteraliter et spiritualiter. Isa. xxxv, 1 et 2 : Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans. « Quoniam magnificavit Dominus ut faceret, » hoc est, magnificus Dominus magnifice et in magnis effluentiam suæ largitatis exhibuit, et ideo dicit, ut faceret, simpliciter, et non dicit hoc vel illud, quia hoc parum esset. Psal. cxxv, 3 : Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus lætantes. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro... Dei perfecta sunt opera.
« Nolite timere, animalia regionis. » Respondet ad hoc quod in principio dictum est : Quid ingemuit animal 1 ? Et ideo consolatur animalia et silvestria et domestica : et consolatur animalia, hoc est, animales homines, « quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum. » Deserta dicuntur derelicta a cultu, ut ferant pastum animalibus : speciosa deserti sunt gramina in pastum animalium, quæ germinat desertum. Ezech. xxxvi, 8 : Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel. Et hoc lignum significat fideles animas fructum virtutis producentes. Jerem. xvii, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : et non timebit cum venerit æstus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. « Ficus, et vinea dederunt virtutem suam, » in germinando, scilicet ficus in dulcedine virtutis, et vinea in jucunditate cœlestis gaudii. Cant. ii, 13 : Ficus protulit grossos suos : vi-
Post repressionem populi terræ, tangit reconciliationem populi sui :
« Noli timere, terra. » Et est responsio ad hoc quod dixit supra, Ignis comedit speciosa deserti ', sed modo confortatur, quia virtutem accipiet germinandi. « Noli timere, » scilicet mala præterita, quia indulta sunt. Isa. xi, 2 : Completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. « Exsulta, et lætare. » Terra exsultat,
<--- Page Split --->
neæ florentes dederunt odorem suum.
« Et filii Sion,» hoc est, totus populus ad Sion pertinens, secundum fidei speculationem. Psal. lxxxvi, 7 : Sicut letantium omnium habitatio est in te. « Exsultate » corpore, « et laetamini » corde, « in Domino Deo vestro, » et non in aliquo alio bono. Habac. iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo : et exsultabo in Deo Jesu meo. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. « Quia dedit vobis doctorem justitiae, » cœtum scilicet Prophetarum, et maxime Christum, qui dicit, Isa. lxiii, 1 : Ego, qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Isa. xxx, 20 et 21 : Non faciet avolare a te ultra doctorem tuum : et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum. Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis : Hæc est via, ambulate in ea : et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. « Et descendere faciet, » Dominus de cœlesti scilicet beneficio, « ad vos, » hoc est, ad utilitatem vestram, « imbrem matutinum, » ad fecundanda semina, « et serotinum, » ad fructus maturandos, « sicut in principio, » antequam scilicet terra corrumperetur per peccatum. Thren. v, 21 : Innova dies nostros, sicut a principio. Spiritualiter autem, imber matutinus est doctrina Veteris Testamenti, serotinus vero doctrina Novi. Osee, vi, 3 : Veniet nobis quasi imber temporaneus, et serotinus terræ. Psal. lxvii, 10 : Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ. Deuter. xxviii, 12 : Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo.
« Et implebuntur aræ», » hoc est, agri, « frumento, » vel etiam animæ
fidelium frumento gratiæ et virtutum : « et torcularia, » id est, studiosi, qui quasi in torculari se premunt quotidie, « vino redundabunt, » cœlestis scilicet doctrinæ, et gaudii cœlestis. Redundare autem est per doctrinam et exempla ad alios effluere. Prov. iii, 10 : Et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. « Et oleo, » quod significat unguentum devotionis et illuminationem veritatis et condimentum saporis spiritualis. Deuter. xxviii, 11 : Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ. II ad Corinth. ix, 10 : Multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ. Osee, ii, 8 : Ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum.
« Et reddam vobis annos. » Tangit hic restitutionem præteritorum : « Reddam annos, » hoc est, fructus annorum in præterito ablatorum. Et hoc est vehemens argumentum, quod bona ablata per peccatum, reviviscunt per pœnitentiam. Genes. xxxi, 39 : Ego damnum omne reddebam : Quidquid furto peribat, a me exigehas. « Quos comedit locusta, » inanis gloria scilicet, « bruchus, » pigritia, « et rubigo, » invidia, « et eruca, » carnalis concupiscentia. Hieronymus : « Per quot annos famem susti- « nuisti, per tot annos iterum duplicabo « fructus. » Job, xlii, 10 : Addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. Sic videmus in pœnitentibus, qui propter memoriam præteritorum peccatorum ferventiores sunt, et quotidie duplicant fructus operum. II ad Corinth. vii, 11 : Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderum, sed æmulationem, sed vindictam : in omnibus exhi-
<--- Page Split --->
buistis vos, incontaminatos esse negotio. Ecce quomodo pro uno bono perdito, septem surrexerunt. Hæ sunt septem spicae quæ pullulabant in culmo uno plenaæ atque formosæ 1. Sic dictum est, ad Rom. viii, 28, quod diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum. Et dicit Glossa, « etiam peccatum, quia per peccatum « ferventiores resurgunt penitentes. » « Fortitudo mea magna. » Hieronymus vult, quod hoc non referatur nisi ad erucam, dicit enim sic : « Eruca vix move- « tur et levi contactu conteritur, in quo « fortitudo Dei magna et humana fragi- « litas demonstratur, sicut per scinipes « in Ægypto 2, quæ tam parvæ sunt ut Deus fortia « vix cernantur. Poterat quidem Deus prosternit per infirma. « cuncta diluvio operire, vel fulmine « cremare ; sed potentiam suam et no- « stram fragilitatem per hujusmodi os- « tendit. Si enim hæc tam parva sunt « homine fortior3, unde gloriatur terra « et cinis 3 ? » « Quam misi in vos, » hoc est, contra vos, destruendos scilicet : hæc enim vim non habuissent ad nocendum, nisi a Deo missa essent. Job, ix, 19 : Si fortitudo quæritur, robustissimus est. Deuter. xxviii, 25 : Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos.
scilicet. Psal. xxi, 27 : Laudabunt Dominum qui requirunt cum. Eccli. 11, 13 : Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione. « Qui fecit mirabilia vobiscum, » resuscitando scilicet antiquum miraculum quo turbas pavit, in deserto 4. Psal. cx, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus : escam dedit timentibus se. « Et non confundetur populus meus in sempiternum. » Glossa, « si permanserit incepto opere poenitentiae. » Isa. 1, 7 : Dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus : ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. Psal. xxiv, 3 : Universi, qui sustinent te, non confundentur.
« Et scietis, » per experimentum scilicet gratiae, « quia in medio Israel ego sum, » sine personarum acceptione omnibus æqualiter paratus. Ezech. xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Joan. 1, 26 : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Luc. xxii, 27 : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. « Et ego Dominus Deus vester, » supple, sum. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. « Et non est amplius, » supple, præter me Deus. Isa. xlv, 21 : Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me ? Deus justus, et salvans non est præter me. « Et non confundetur populus meus in æternum, » confusione scilicet præteriti peccati. Isa. liv, 4 : Confusionis adolescentiae tuæ oblivisceri, et opprobri viduitalis tuæ non recordaberis amplius.
« Et comedetis vescentes. » Vescor ab esca et væ componitur : quia (sicut dicit Augustinus) « non nisi pro væ necessitatis esca sumi debet. » Psal. xxi, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur. Pauperes dicuntur de necessitate famis deperditi sibi non sufficientes. « Et saturabimini. » Prov. xiii, 25 : Justus comedit et replet animam suam : venter autem impiorum insaturabilis. Iloc etiam spiritualiter intelligitur de esurientibus justitiam. Matth. v, 6 : Beati, qui esurirunt, et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur. « Et laudabitis nomen Domini Dei vestri, » in gratiarum actione
<--- Page Split --->
« Et erit post hæc. » Tangit consolationem in bonorum spiritualium collatione, et tria dicit, in communi scilicet Spiritus effusionem : spiritus ostensionem, ibi, « Et dabo prodigia : » et judici terrorem, ibi, « Sol convertetur. »
In primo tria sunt, largitas scilicet Spiritus effusi, generalitas, et distributio per effectus.
« Et erit, » certitudinis significativum est. I Regum, ix 6 : Omne, quod loquitur, sine ambiguitate venit. « Post hæc, » ordinem notat veritatis ad figuram. I ad Corinth. xv, 46 : Non prius quod spirituale est, sed prius quod animale.
« Effundam. » Largitatem doni et munoris significat, et quod Spiritus qui prius fuit in Dei occultis, nunc ad exteriora diffunditur. Ad Tit. ii, 5 et 6 : Per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde. Effunditur autem Spiritus sicut aqua, scilicet mundificans, refrigerans, reficiens, et rigans. Mundificans a sorde, Ezech. xxxii, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Refrigerans a concupiscentia, Daniel. xiii, 15 : Susanna voluit lavari in pomario : æstus quippe erat. Voluit ergo lavari, hoc est, refrigerari ab æstu. Reficiens verbo Dei et sacramento altaris, Psal. xxii, 2 : Super aquam refectionis educavit me, rigans interiori consolatione. Eccli. xxiv, 41 et 42 : Ego quasi fluvius dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. Dixi : Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Dioryx medicamentum generationis interpretatur, aquæductus vero abundantiam fluxus significat. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam. quasi fluvium pacis. Joan. vii, 38 et 39 : Flumina de ventre ejus fluent aquæ vive. Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant
credente sineum. Eccli. xxiv, 40 : Ego sapientia effudi flumina. Et attende quod cum impetu fluit Spiritus, quem impellit interior Spiritus. Isa. lix, 19 : Timebunt qui ab occidente, nomen Domini : et qui ab ortus solis, gloriam ejus : cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. Pietate enim charitatis violenter compellitur ad nos. Effusio autem notat in exterioribus manifestationem, ut scilicet non tantum in occulto Angelorum contineatur. Prov. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
« Spiritum, » qui principium vitæ est, et principium illuminationis, et principium operis ; et sic operatur vitam in gratia, illuminationem in revelatione, et virtutem in opere. De primo, Joan. vi, 64 : Spiritus est, qui vivificat. De secundo, II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris. Propter hoc dicitur Spiritus veritatis. Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. De principio operis, quod est virtus, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. I ad Corinth. xn, 11 : Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus. Et attende, quod non dicit, de Spiritu, quia quod ex parte est, imperfectum est 1. Tria sunt autem in quibus Spiritus datur perfecte, scilicet ad sancificatoris inhabitationem, ad sanctitatis demonstrationem, et ad sanctitatis perfectionem. Primum facit Spiritus per seipsum, secundum per gratiam gratum facientem tertium per gratiam gratis datam. De primo dicitur, IV Reg. ii, 13 : Requievit spiritus Eliz super Eliseum. Isa. xi, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini. I ad Corinth. iii, 16 : Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in
Spiritus fluit cum impetu.
Spiritu datur trita.
<--- Page Split --->
vobis 1 . Desecundo , A c t . n , 4 : R e - pletisuntomnesSpiritusancto . A c t . x , 4 3 : InnationesgratiaSpiritusanctieffusaest . Detertio , IIMach . u n , 2 4 : SpiritusomnipotentisDeima - gnamfecitsuæostensionisevidentiam . IadCorinth . x i i , 7 : UnicuiquedaturmanifestatioSpiritusadutilitatem . ManifestaturenimSpiritusingratiisgratisdatis , quæsuntsermosapientiæ , sermoscientiæ , operatiomiraculorum , etaliaquæinduodenarionumeronenu - meratApostolus 2 . Hæctriasignifican - turpertriaquædeditEliasEliseo 3 , d u - plicemscilicetSpiritumetpallium , D u - plexenimSpiritusestadinhabiandumetgratumfaciendum , palliumautemoperimentumestgratiægratisdatæ . CuiadhæctriadaturSpiritus , sicutEccle - s i æ , daturSpiritusnonpartitus : cuiautemadultimum , tantumportioSpiri - tusdatur . UndehisquiadprophetiamacceperuntSpiritum ( quæestgratiagra - tisdata ) diciturNumer . x u , 1 7 : A u f e - ramdespiritutuo , tradamqueeis , scili - cetseptragintaviris . SanctisautemNoviTestamentinonpartitusdaturSpiritus . J o a n . x x , 2 2 : Insufflavit , etdixiteis : AccipiteSpiritumsanctum , etnondeSpiritusancto .
« Meum, » divinum scilicet, qui vos ad me convertet, et reducet. Ad hoc enim missus replet nos Spiritus ( ut dicit Dionysius) ut convertat nos ad congregantis Patris unitatem qui dedit Spiritum. Eccle. xii, 7 : spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Isa. lxiii, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit. Eccle. i, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Job, xxxiv, 14 : Si direxerit ad Deum cor suum, Spiritum illius et flatum ad se trahet. « Super omnem carnem. » Caro secundum Philosophum
sola susceptibilis est spiritus ad manifestam vitam. Plantae enim vivunt vita occulta, unde caro hic per synedochen ponitur pro homine, in quo homine omni modo manifestatur spiritus. Glossa inducit illud Isa. xl, 3 : Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Et significat, quod sine distinctione personarum, Judæi et Græci, omni carni datur Spiritus. Act. x, 44 : Cecidit Spiritus super omnes qui audiebant verbum. Unde tunc dixit Petrus, ibidem, 34 : et 33 : In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus : sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. Sap. 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terraum, et hoc, quod continet omnia, hoc est, cælum. Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Psal. xviii, 7 : Nec est qui se abscondat a calore ejus.
Et subdidit distributionem quantum ad omnes diversitates hominum. « Et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ » Prophetia est (ut dicunt Augustin us et Hieronymus) doctrina de divinis, quæ non nisi Spiritu Dei cognosci possunt. Eccli. xxiv, 46 : Doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam. Sap. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. I ad Corinth. xiv, 31 : Potestis omnes per singulos prophetares : ut omnes discant, et omnes exhortentur. Filii et filiæ discernunt sexum, et sicut in Veteri Testamento prophetaverunt filiæ Debora 4, Holda prophetissa 5, Judith, Esther, et aliæ : ita in Novo Testamento prophetaverunt filiæ, Beata Virgo, Elisabeth, Anna prophetissa, et sicut dicitur Act. xxi, 9, filiæ Philippi, quæ in Antiochia prophetaverunt. In Veteri autem
<--- Page Split --->
Testamento prophetaverunt filii, totus cuneus Prophetarum : et in Novo ccetus Apostolorum, et Agabus 1. Et si objiciatur illud Matth. xi, 13 : Omnes enim prophetae, et lex usque ad Joamnem, Dicendum, quod prophetia stetit in Joanne quantum ad novae gratiae prædictionem, sed quantum ad doctrinam Spiritus numquam stabit. Eccli. xxiv, 46 : Non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum. Filii tamen perfectiorem nativitatem in filiis Dei significant. Joan. i, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Filiæ autem imperfectionem et tamen fecundam. Isa. ix, 4 : Filii tui de longe venient, et filiæ tuæ de latere surgent.
Et subdit aliam differentiam, aetatis scilicet :
« Senes vestri somnia somniabunt. » Senes dicuntur canitie mentis plusquam aetatis, de quibus dicitur, Job, xn, 12 : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Hi somnia somniabant, non secundum quod somnium est passio dormientis, sed secundum quod somnium est oculorum et sensum clausio ad exteriora, ut interius percipiatur revelans Spiritus. Cant. v, 2 : Ego dormio,et cor meum vigilat. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Revelatio autem somnium dicitur, quia sicut somnium aliquando visio intellectualis, et aliquando ostensio imaginum corporalium dicitur : ita Spiritus revelat se quandoque in intellectuali, aliquando in imaginaria visione. Et sic duobus modis etiam docentur divina : Aliquando enim traduntur explicite, Joan. xvi, 29 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Aliquando per figuras, sicut in parabolis, Matth. xiii, 33 : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Sic somniavit Jacob scalam se videre,
cujus cacumen cœlos tangebat ».Sic somniavit Daniel in porta Ulai 4. Hujusmodi enim senes in tali somnio nihil somniant, nisi Deum, ut dicit Chrysostomus.
« Et juvenes vestri, » qui adhuc scilicet non habent perfectum sensum et intellectum, « visiones videbunt : » visiones visas a senioribus, videbunt per intellectum sibi expositas. Isa. xxxii, 3 et 4 : Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Haec (ut dicit Hieronymus) expositio litteralis est. Quidam tamen dicunt, quod juvenes visiones videbunt, quia etiam juvenes Spiritu Dei illuminabuntur. Daniel. xii, 43 : Suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris. Et Jerem. i, 6 : Ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Secundum primam expositionem tangitur ordinatio Ecclesiae, qua juvenes pacifice audiunt senes. Prov. i, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia, et intellectus. Et tollitur confusio prioris populi, de qua Isa. iii, 3 : Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Osee, iv, 4 : Populus tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti. Quare, Job, xvi, 9 : Suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi ?
« Sed et super servos meos. » Servi sunt humiles, praecepta Dei custodientes. Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus. « Et ancillas, » quae significant animas infirmas et humiles in obsequis Dei circumferentes se et in alio servire nescientes, nisi quod in humilitate serviant Domino. Luc. 1, 38 : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. I Reg. xxv, 41 : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei. Et super tales effundit Dominus Spiritum suum. « In
<--- Page Split --->
diebus illis, » lucentis scilicet gratiae, « effundam spiritum meum. » Jacob. iv, 6: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Et subdit de signis talis distributionis Spiritus :
« Et dabo prodigia in cælo. » In cælo dedit prodigia in Novo Testamento. Luc. xxii, 43 : Obsecratus est sol. Isa. xiii, 10 : Obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Ista enim sunt prodigia in cælo. « Et in terra » dabo prodigia, quæ quidem facta sunt in Veteri Testamento, quando Elias mortuum suscitavit, et Eliseus alium 2. « Sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. » In Veteri Testamento sanguinem in holocaustis et victimis pacificis, et sanguine vitulæ rufæ : ignem autem in incendio sacrificiorum : vaporem fumi in odoramento thymiamatis : in Novo autem Testamento sanguinem qui fluxit de latere Salvatoris 3, ignem, quo Spiritus sanctus insedit super Apostolos 4, vaporem fumi, qui est in devotione cordium fumantium in oratione : de quo III Reg. xviii, 39 : Dominus, qui exaudit per ignem, ipse est Deus. II Machab. i, 22 : Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. Act. ii, 3 : Apparuerunt Apostolis disperitæ linguæ tumquam ignis, seditque super singulos eorum, Spiritus sanctus scilicet. Luc. xii, 49 : Ignem veni militere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? De tertio, Cant. iii, 6 : Quæ est ista, quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatbus myrrhæ, et thuris ?
Qualiter autem hoc fiat, subdit :
« Sol convertetur in tenebras, » quod in Veteri Testamento non legitur esse factum, sed in Novo Testamento. Luc. xxiii, 44 : Tenebræ factæ sunt in universam terram : cum scilicet Christus sol justitiæ exanimis et exsanguis pependit in cruce. Apoc. vi, 12 : Sol factus est niger tamquam sæcus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis. « Et luna in sanguinem. » Luna, qui mutuat lumen a sole, Ecclesiam signat sanguine Christi rubricatam ; sol enim vestit lunam lumine suo, et quando lumen solis sanguineum est, necesse est lunam sanguineam esse, ita et advenit Christo (qui sol est justitiæ) in passione rubricato. Isa. lxiii, 2 : Quare ergo rubrum est indumentum tuum ? Ecclesia etiam rubricata est ut sanguis, quæ et usque hodie tota clamat pro sanguine Christi innocenter effuso. Job, xvi, 19 : Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Apoc. vi, 10 : Usquequo non vindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra ? Psal. lxxviii, 10 : Innotescat... ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est. « Antequam veniat dies Domini, » judicii scilicet. Isa. lxiii, 4 : Dies ultionis in corde meo. « Magnus, » potestate scilicet, quia miram tunc magnitudinem potentiae Deus in condemnatione impiorum, et in remuneratione justorum ostendet. Sophoniae, i, 13 : Dies iræ, dies illa, etc. Idem dicitur, Amos, v, 18 5. « Et horribilis, » peccatoribus scilicet. Sap. vi, 6 : Horrende et cito apparebit vobis. Ad Hebr. x, 31 : Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
« Et erit » certitudo est prophetiæ. Matth. xxiv, 33 : Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non præter-
<--- Page Split --->
ibunt. « Omnis qui invocaverit, » hoc est, in se vocaverit, ut experimentum in se accipiat. Jonæ, 11, 3 : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me. Psal. iv, 2 : Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiæ meæ. « Nomen Domini, » hoc est, notam divinitatis ejus per effectum. Jerem. xiv, 9 : Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. « Salvus erit, » a periculo scilicet diei illius. Habac. 111, 18 : Exsultabo in Deo Jesu meo, id est, Salvatore meo.
Et subjungit rationem:
« Quia in monte Sion, » in eminentia
speculativæ vitæ, « et in Jerusalem, » in pace activæ vitæ, « erit salvatio. » Isa. xlvi, 13 : Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus : et habitatio ejus in Sion. « Sicut dixit Dominus, » qui mentiri non potest. Ad Tit. 1, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. « Et in residuis, » qui scilicet reducti sunt per pœnitentiam, et supersunt gladidio diaboli vel hostis. « Quos Dominus vocaverit, » vel adduxerit, ita scilicet quod revocaverit eos a gladio hostis. Isa. iv, 3 : Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur.