CAPUT I.
Joel, parabola proposita de eruça, locusta, brucho, et rubigine, quatuor plagas contra Judam vaticinando, hortatur omnes, et potissimum sacerdotes ad planctum, jejunium et orationem, plangens et ipse vastitatem terræ suæ.
Verbum Domini, quod factum est ad Joel, filium Phatuel.
Audite hoc, senes : et auribus percipite, omnes habitatores terrae: Si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?
Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii corum generationi alteræ.
Residuum eruæe comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
Expergiscimini, ebrii : et flete, et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis : et molares ejus ut catuli leonis.
Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit : nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.
Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
Periit sacrificium et libatio de domo Domini : luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
Confusi sunt agricolæ, ululaverunt
vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
Vinea confusa est, et ficus elanguit : malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris : ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri 't, et clamate ad Dominum.
A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio ?
Computurerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum.
Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? Quia non est pascua eis : sed et greges pecorum disperierunt.
Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
<--- Page Split --->
- Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te : quoniam exsiccati sunt fon-
tes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
IN CAPUT I JOEL
ENARRATIO.
« Verbum Domini. » Prophetia hæc primo in tres partes dividitur, scilicet in titulum, excitationem ad auditum, et prophetiæ contextum.
Titulus est iste : « Verbum Domini. » Quod ideo dicitur verbum singulariter, quia cum sit unicum et increatum, secundum quod in Deo est, tamen ratio et causa et forma multorum est verborum, quibus scilicet secundum diversos effectus exprimitur, de qua unitate dicitur, Job, XXXIII, 14 : Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. « Quod factum est. » Glossa, « non « quantum ad se, » sicut in præcedentibus dictum est, eo quod factio non ponitur circa Verbum : et ideo addit, « ad Joel, » ut in anima Prophetae factio per inspirationem esse intelligatur. Et subdit de parente : « Filium Phatuel : » ut sicut carnaliter, ita spiritualiter a tanto patre descendisse sciatur. Eccli. XLIV, 11 : Cum semine eorum permanent bona.
ctus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata : cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Et horum (sicut jam in praecedentibus dictum est) audire est : « Et auribus percipite, » corporis scilicet, « omnes habitatores terrae. » Horum enim audire exteriori audire est, quia spiritum loquentem ad aurem interiorem non habent. Deut. XXXII, 1 : Audite, caeli, quae loquor : audiat terra verba oris mei. Caeli, id est, caelestes sunt qui hic senes. Terra vero, id est, terrestres, qui hic habitatores terra appellantur. Isa. 1, 2 : Audite, caeli, et auribus percipet, terra : quoniam Dominus locutus est.
Et subdit de raritate facti : « Si factum est istud in diebus vestris, » præsentium scilicet, « aut in diebus patrum vestrorum, » præteritorum scilicet, quorum exstat memoria. Et sicut dicit Hieronymus : « Patres vocat, patres, avos, « proavos, et atavos, et subavos. » Daniel. XII, 1 : Veniet tempus quale non fuit ab eo, ex quo gentes esse caperunt, super terram scilicet, usque ad tempus illud. Matth. XXIV, 21 : Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
Et subjungit de derivatione hujus 3 prophetiæ ad posteros : « Super hoc filiis Parens vestris narrate. » Glossa, « omni futurae annuntium Dei magna nobili. » Psal. LXX, 18 : Donec annum- li. tiam brachium tuum generationi omni, quæ ventura est. « Et filii vestri, » sup- ple, narrent, « filiis suis, » « ut (sicut « dicit Augustinus) cum propagatione « seminis fiat propagatio doctrinae reli- « gionis : » « et filii eorum, » supple, narrent, « generationi alteræ, » in suc- cessiones perpetuas. Deuter. XXXII, 7 :
<--- Page Split --->
Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. Hoc signatur, Isa. vi, 3, ubi dicitur, quod « Seraphim clamabant alter ad alterum. Marc. xi, 9 : Qui præibant, et qui sequebuntur, clamabant dicentes : Hosanna. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xxiv, 14 : Enarrabodoctrinam usque in longinquum. Et post pauca, y, 46 : Doctrinam quasi prophetiam effundam, et rèlinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.
« Residuum cruce». » Hic incipit prophetia, et habet tres partes. In quarum prima per terrorem concutit corda ad pœnitentiam. In secunda docet pœnitentiam veram, infra, 11, 1, ibi, « Canite tuba. » In tertia, pœnitentibus vere Spiritus sancti promittit abundantiam, et super hostes victoriam, infra, 111, 1, ibi, « Quia ecce in diebus illis.
Prima harum dividitur in duas. Primo enim describit pœnæ magnitudinem : et quia metaphorice locutus est, secundo describit metaphore explanationem, ibi, y. 6 : « Gens enim ascendit. »
In prima duo paragraphi sunt. Primo enim describit futurum malum. Secundo, ex hoc excitat ad pœnitentiæ fletum.
« Residuum cruce, » scilicet quod eruca non comedit, « comedit locusta. » Isa. xiv, 11 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Exod. x, 4 et 5 : Ecce ergo inducam cras locustam in fines tuos, quae operiant superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat. Et post pauca, y. 5 et 6: Corrodet omnia ligna quae germinant in agris, Et implebunt domus tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum : quantam non viderunt patres tui, et uvi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. « Et residuum locustæ comedit bruchus. » Psal. civ, 34 : Venit locusta et bruchus, cujus non
erat numerus. « Et residuum bruchi comedit rubigo. » Psal. lxxvii, 46 : Dedit æruginì fructus eorum : et labores eorum locustæ. Ærugo et rubigo pro eodem hic sumuntur, Jacob. v, 3 : Aurum, et argentum vestrum æruginaverunt : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Hæc quatuor exponens Hieronymus litteraliter, dicit : « Per erucam « Assyrii, Chaldæi, et Babylonii signifi- « cantur, qui decem tribus tempore « Ezechiæ (IV Reg. xviii) et duas tribus « cum tribu sacerdotali tempore Joakim, « nepotis Josiæ (IV Reg. xxiv) captivave- « runt. Per locustam, Medi et Persæ « signantur. Per bruchum, Macedones, « et omnes Alexandri successores, ma- « xime Antiochus, cognomento Epi- « phanes, qui more bruchi sedit in Ju- « dæa, et omnes reliquias priorum re- « gum devoravit. Per rubiginem signan- « tur Romani, qui penitus omnem « Judæam vastaverunt. » Dicit etiam Hieronymus, quod « Hebræi dicunt, « quod ante captivitatem his quatuor « plagis ad litteram Judæa vastata fue- « rit. » Gregorius explanat moraliter, sic dicens : « Per erucam nota libidinem, « quæ sicut eruca corruptæ naturæ ad- « hæret. Job, xvii, 14 : Putredini dixi : « Pater meus es : mater mea, et soror « mea, vermibus. Per locustam, inanem « gloriam, quæ circunvolat et alta requi- « rit. Apocal. ix, 3 : De fumo putei exie- « runt locustæ in terram, et data est « illis potestas, sicut habent potestatem « scorpiones terræ. Per bruchum, inglue- « viem ventris, quæ quasi immobilis « est, et immunda, et rodit quæcumque « sunt viridia. Isa. xxxii, 3 : Congrega- « buntur spolia vestra sicut colligitur « bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint « de eo. Per rubiginem, iram : multi enim « domant libidinem, sed inde erigun- « tur in superbiam, de superbia ruunt in « ingluviem, de nimia comestione et « ebrietate in iram et furorem. Prov. « xxv, 4 : Aufer rubiginem de argento,
<--- Page Split --->
« et egredietur vas purissimum. Qui « his perturbationibus obvolvuntur, lu- « men sapientiæ intueri non possunt. » Hieronymus moraliter sic exponit. « Per « hæc quatuor significantur quatuor ani- « mi passiones, quæ si ultra modum « dominantur, auferunt salutem animæ. « Duæ harum sunt de præsenti, tristi- « tia scilicet de præsenti adversitate, « gaudium de præsenti prosperitate. De « tristitia dicitur, II ad Corinth. vii, 10 : « Sæculi tristitia mortem operatur. De « gaudio, Sap. xiv, 28 : Dum lætantur, « insanìunt. Duæ vero sunt de futuro, « timor scilicet de futuro malo, spes de « futuro bono. De timore, dicitur in « Psal. xiii, 5 : Trepidaverunt timore « ubi non erat timor. De spe, Sap. v, « 13 : Spes impii tamquam lanugo est, « quæ a vento tollitur. » De his quatuor passionibus simul dicit Philosophia ad Boetium :
Gaudia sperne, Pelle timorem, Nec dolor adsit Spemque fugato. Nubila mens est Vinctaque frænis, Hæc ubi regnant.
Adhuc Gregorius aliam ponit expositionem sic dicens : « Ego reor erucam esse « incipientem in animo passionem, quæ « tarda est, et discurrere non potest. » Unde vult quod morosa cogitatio sit eruca. « Locusta autem quæ avolat et de- « vorat quidquid attingit, significat opus « instabile. Bruchus autem qui insi- « det, consuetudinem significat. Ru- « bigo vero quæ omnia consumit despe- « rationem. »
tuum. Ad Ephes. v, 14: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis. Ad Roman. xiii, 11: Hora est jam nos de somno surgere. Hos etiam vocat ebrios, quia peccato rationem habent ligatam, et maxime libidine. I Reg. 1, 14: Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades. Isa. xxviii, 1: Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim! His dicit, « Expergiscimini. » I ad Corinth. xv, 34: Evigilate, justi, et nolite peccare. « Et flete, » sicut dicit Ambrosius : « Lacry- « mæ lavant delictum, quod voce pudor « est confiteri. » Psal. vi, 7: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Jerem, ix, 1: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte. Thren. iii, 48: Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei. « Et ululate. » Ululatus proprie luporum est, quando infausta voce querulas, et tristitiæ plenas voces emittunt, et hoc modo ululare dicitur pœenitens, quando tales emittit voces. Jerem. vi, 26: Accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.
Quibus autem talem ululatum indicat, subdit: « Omnes, qui bibitis vinum, » temporalis scilicet gaudii et delectationis, « in dulcedine, » hoc est, pro dulcedine, quibus scilicet bibendi causa dulcedo vel voluptas est, et non necessitas. Prov. xxiii, 31 et 32: Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitio color ejus : ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber. Et subjungit causam fletus et luctus, dicens : « Quoniam periit ab ore vestro: » quia aut vini sapor perit ab ore, quando aufertur : aut os perit a vini sapore, quando senescit et infirmatur. Psal. cxliv, 4: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
« Gens enim. » Hic explanat ea quæ metaphorice dixerat, et dividitur hæc
<--- Page Split --->
pars in duas, in quarum prima explanat terribilitatem eorum quæ dixerat. In secunda, ad pœnitentiam invitat, ibi, « Sanctificate jejunium. »
In prima harum tria sunt. Primum est ferocitas hostium. Secundum, defectus Sacerdotum, ibi, « Periit sacrificium. » Tertium, luctus omnium, ibi, « Luxit humus. »
Dicit ergo : « Gens enim. » Gens dicitur quæ generatione corrupta nihil amplius habet. Sap. xii, 10 et 11 : Quoniam non poterat mutari cogitatio eorum in perpetuum : semen enim erat maledictum ab initio, et naturalis malitia ipsorum. « Ascendet, » viribus scilicet tentationis et oppressionis. Deut. xxviii, 44 : Ipse, scilicet inimicus, erit in caput, et tu eris in caudam. « Super terram meam. » Per metonymiam terreni signantur per terram, super quos ascendit tribulatio. Isa. xxxii, 13 : Super humum populi mei, spina et vepres ascendent. « Fortis, » hoc est, in fortitudine propria confidens. Isa. xix, 4 : Rex fortis dominabitur eorum. « Et innumerabilis. » Sap. iv, 3 : Multigena impiorum multitudo non erit utilis. Eccle. i, 15 : Stultorum infinitus est numerus.
Et subdens describit hostium ferocitalem :
« Dentes ejus, » quibus scilicet scindunt pauperes, « ut dentes leonis. » Secundum Naturales dentes anteriores divisores sunt, et significant majores principes qui dividunt omne quod bonum est in populo. Prov. xxx, 14 : Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. Leo autem ferocitatem significat, sive in hominibus, sive in daemonibus. Isa. xxvii, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. « Et molares ejus ut ratuli leonis. » Iucisores dentes mandant cibum molaribus conterendum. Unde molares significant inferiores officiatos, vel daemonum, vel hominum, quia
omnia comminuunt. Job, iv, 10 : Rugitus leonis, et vox leena, et dentes catulorum leonum contriti sunt. Catuli etiam leonis quia per se venari non possunt, quidquid a parentibus offertur, totum medullitus exsugunt et corroduit, sic et faciunt officiati inferiores. Psal. lvii, 7 : Molas leonum confringet Dominus.
Et subjungit de effectu :
« Posuit vineam meam in desertum. » Isa. v, 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est. Unde animæ fideles germinantes spiritualia gaudia, vineæ dicuntur, quas exterminant tyranni sæculares per subtractionem temporalium, spirituales autem per spiritualium omnimodam desolationem. Psal. lxxxviii, 42 : Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Habac. iii, 17 : Non erit germen in vineis. Ablatum est enim gaudium spirituale ab Ecclesia, et quod plus est, in desertum posuit, ut iterum non colatur. Unde, Isa. vii, 23, dicitur : Ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt. In sollicitudinem enim temporalium quæ per spinas, et in tenacitatem avaritiae quæ per vepres intelligitur, omnia quæ in mundo sunt, conversa sunt.
Et subjungit de destructione dulcedinis virtutis : « Et ficum meam decorticavit. » Ficus stipitem virtutum significat, qui est charitas. Judic. ix, 11, dixit ficus : Numquid possum deserere dulcedinem meam, qua utuntur dii et homines, fructusque suavissimos. Ista decorticata est, quando corticem humilitatis amisit. Mich. iii, 3 : Pellem eorum desuper excoriaverunt. « Nudans, » a gratuitis scilicet, « spoliavit eam, » supple, a virtulibus. Luc. x, 30 : Qui etiam despoliaverunt eum. « Et projecit, » quasi vilem et inutilem in terram, ut scilicet terrena concupisceret, et in Deo nullam haberet partem. Thren. 1, 9 : Deposita est vehementer, non habens consolatorem. « Albi facti sunt rami ejus. » Albi,
<--- Page Split --->
id est aridi : lignum enim album aren sed abscit, et albedo destitutionem naturalis significat caloris. Job, viii, 12 : Ante onnes herbas arescit. Rami ejus significant ramificatores virtutum in bona opera, qui aridi sunt quando fructum bonorum operum non ferunt. Jerem. xvii, 6 : Erit quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum.
Ex omnibus his concludit propositum: « Plange, » hoc est, ergo plange, « quasi virgo accincta sacco. » Saccus accingitur propter peneintiae asperitatem. Job, xvi, 16 et 17 : Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Facies mea intumuit a fletu. « Super virum pubertatis suæ, » quae scilicet virginitatem amisit, et delicias pubertatis non retinuit. Sic duæ tribus cum idolis virginitatem amiserunt, et delicias quas speraverunt in idolis, non retinuerunt. Prov. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Job, xxi, 13 : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
9
Et causam dicit planctus Sacerdotum : « Periit sacrificium. » Sacrificium est de aridis, ut de granis et farina, « et libatio de domo Domini, » supple, periit. De domo Domini autem dicitur, quia in domo Domini non offertur. Sacrificium autem aridum compunctionem spiritus significat. Psal. 1, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Daniel. iii, 39 : In animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. Libamen autem quod a gustando dicitur, prægustationem significat æternorum gaudiorum. Joel, ii, 14 : Sacrificium, et libamen Domino Deo vestro. Quæ duo videmus periisse ab Ecclesia, supple, et ideo, « luzerunt sacerdotes, » hoc est, sacræ dotes Dei, et sacra dantes. Causa autem luctus erat, quia non erat qui decimas vel primitias
offerret in templum, quibus sustentarentur. II Machab. iii, 16 : Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, menti vulnerabatur : facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem. Dolent enim boni Sacerdotes, saquod sacrificia spiritualia in templo Dei dinon offeruntur. Et subjungit quam irrationabile sit quod plorant « ministri Domini. » Ministrorum enim Domini est lætari et exsultare si non esset culpa in subjectis, vel in vita propria. Isa. lxi, 6 : Vos autem Sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi : et dispensatores mysteriorum Dei. Horum enim lætari est, Psal. lxxxvi, 7 : Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
Et subjungit de planctu omnium, dicens :
« Depopulata est regio, » hoc est, populo inimico vastata, et hoc in Ecclesia est, quia populo divino destituta est. Isa. 1, 7 : Regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. Et explanat hanc causam per partes, triticum scilicet, et vinum, et oleum, et lignum pomiferum. « Luxit humus.» Glossa, « Habitatores hu- « mi qui mercedem de humo sperabant.» Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte. « Quoniam devastatum est triticum, » litteraliter scilicet. Isa. xvii, 11 : Ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter. Triticum etiam est refectio verbi Dei, et refectio sacramenti, quæ vastata sunt, vel ita ut non sint, vel ut non digne sint. Judic. vi, 4 : Sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gaze : nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel. « Confusum est vinum, » et litteraliter, et vinum etiam spiritualium gaudiorum. Isa. v, 4 : Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labru-
<--- Page Split --->
scas. Isa. xvi, 10 : Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat. « Elanguit oleum, » litteraliter scilicet, et oleum pietatis quod ab Ecclesia deficit. De his dicitur, Deuter. xxvut, 38 et seq. : Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis, quia lorustæ devorabunt omnia. Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam, quoniam vaslabitur vermibus. Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo, quia defluent, et peribunt.
1 His autem ablatis, subdit de confusione laborantium :
« Confusi sunt agricolæ, » fructum solum. laboris scilicet non invenientes. Jacob, v, 7 : Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum. Agricolæ autem sunt Prælati et Prædicatores. I ad Corinth. III, 9 : Dei agricultura estis. Hi confusi sunt quando in populo fructum debitum non inveniunt. Jerem. xiv, 4 : Confusi sunt agricolæ, operuerunt capita sua. « Ululaverunt vinitores, » fructum scilicet vini non invenientes, eo quod destructa est vinea. Psal. lxxxviii, 42 : Diripuerunt eum omnes transeuntes viam. Hoc autem spiritualiter est, quando ecclesiæ gaudia non profert populus, sed amaritudines peccatorum, et sæcularium negotiorum. Jerem. ii, 21 : Quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena?
Super quo sic confusi sunt, subdit : « Super frumento, » scilicet ablato, quod est refectio hominum, « et hordro » ablato, quod est cibus jumentorum. Isa. xxxii, 11 et 12 : Accingite lumbos vestros. Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. Isa. xv, 6 : Aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Frumen-
tum autem est refectio spiritualis, quæ clericis et religiosis proponenda est. Hordeum autem quod grossum et asperum est, grossam signat doctrinam corporalibus similitudinibus propositam, quæ laicis exhibenda est sicut jumentis. In signum hujus panibus hordeaceis pavit Dominus turbas 1. Et cum laica peteret panem delicatum, respondit Dominus : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus 2.
Et subjungit de sterilitate in generali : « Quia periit messis agri, » hoc est, omnis fructus bonorum operum. Isa. xvi, 9 : Super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit, omnia scilicet auferentium. Isa. xvii, 11 : Ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter.
Et hoc ostendit per partes :
« Vinea confusa est, » et corporalis et spiritualis. Habac. III, 17 : Ficus enim non florebit : et non erit germen in vineis. Et hoc est quod sequitur : « Et ficus elanguit, » per peccatum scilicet, ne dulcem fructum virtutis proferre posset. Luc. xiii, 7 : Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam. « Malogranatum, » supple, elanguit et litteraliter et spiritualiter. Malogranatum significat collegiatas Ecclesias, in quibus multi sub uno tecto vivunt, mundissimo panno albo involuti per votum castitatis, et uno cortice teguntur per observantiam regiminis, et immunitates privilegiorum. Unde tintinnabula aurea et mala punica præcepit Dominus affigi tunicæ summi Sacerdotis in inferiora ora 3, ut tintinnabulum sonum doctrinae daret, malum punicum de custodia subditorum moneret. Unde, Cant. vi, 10 : Descendi in hortum mecum, ut viderem poma convallium, et inspicerem
<--- Page Split --->
si floruisset vinea, et germinassent mala punica. « Et palma » supple, elanguit. Palma autem, quia ex multis crescit, et non ex uno, et crescit ex multis sibi invicem implexis, Prælatos dignitatis superioris significat. Ad Hebr. v, 1: Omnis pontifex ex homibus assumptus, pro hominibus constituitur. Haec palma rectitudine stipitis, rectitudinem vitae signat; implexione multorum, signat connexionem virtutum: unde spatulis erectis et viridibus, virorem et rectitudinem signat virtutis. Unde Levit. xxiii, 40, præcepit Dominus ut tollant ramos ligni densarum frondium, spatulasque palmarum, et latentur coram Domino Deo suo. Elatæ autem, in quibus pendet fructus dactylorum utiles ministros significant, et officiatos dulcem fructum consolationis procurantes. Cant. v, 11: Comæ ejus sicut elatæ palmarum. Sicut enim coma capiti, ita officiati adhaerent Prælato. Psal. xci, 13: Justus, ut palma florebit. Job, xxix, 18: Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. « Et malum, » arbor scilicet mala ferens, quæ salubris est in umbra, pulcherrima in flore, et suavissimam in fructu, et signat Ecclesiasticos viros in inferioribus dignitatibus constitutos, salubrem umbram defensionis, florem honestatis et fructum operis multum exhibentes. Cant. ii, 3: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus ejus dulcis gulturi meo.
Et subinfert generaliter de omnibus: « Et omnia ligna agri aruerunt » pomifera scilicet. In epistola Judæ, §. 12: Arbores autumnales, infructuose, bis mortuæ, eradicatæ. Tales enim hodie sunt qui videntur in Ecclesiis.
Ex omnibus his subinfert conclusionem intentam: « Quoniam confusum est gaudium a filiis hominum, » hoc est,
gaudii materia. Prov. xiv, 13: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Thren. v, 16: Cecidit corona capitis nostri. Et praemittit, §. 15: Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster. Et dicit: « A filiis hominum » qui rationales sunt. Gaudere enim in defectu boni bestialium hominum est. Prov. ii, 14: Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.
« Accingite vos. » Dicit quatuor, qui scilicet plangant, et qualiter, et qua de causa, et ad quem converti debeant.
« Accingite vos, » armis scilicet pœnitentium, ut tentatori resistere valeatis. Prov. xxxi, 17: Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Lumbos quidem, ne in libidinem pœnitentem titillarent: brachium, ut virtutum operibus hostem prosterneret. Ad Ephes. vi, 13: Accipite armatarum Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. « Et plangite, sacerdotes, » qui causam scilicet aliorum suscepistis. Unde de Domino summo nostro Sacerdote dicitur, ad Hebr. v, 7: Qui in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum qui ponit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, in omnibus scilicet exauditus est pro sua reverentia. Job, xvi, 17: Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. « Ululate, ministri altaris, » peccatoribus scilicet compatientes. Matth. ii, 18: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus. « Ingredimini, » in templum scilicet, vel in Ecclesiam per pœnitentiam. Extra Ecclesiam enim oratio non auditur. Psal. xcix, 3: Introite portas ejus in confessione. Genes. xxiv, 31: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? « Cubate in sacco, » ut scilicet delicias in asperi-
<--- Page Split --->
tatem convertatis. Job, xvi, 16 : Saccum consuí super cutem meam, et operui cinere carnem meam. « Ministri Dei mei : » illi enim magis tenentur, et facilius exaudiuntur. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
Et subdit causam : « Quoniam interiit de dono Dei vestri, » de templo scilicet, vel Ecclesia, « sacrificium, » de aridis scilicet, « et libatio, » supple, de liquidis. Sacrificium autem significat id quod est in contritione spiritus oblatum : libatio vero quod in dulcedine charitatis et devotionis, quorum utrumque defecit ab Ecclesia. Daniel. iii, 38 : Non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te.
1
Et subdit qualiter plangendum sit : « Sanctificate jejunium. » Jejunium sanctificatur quando a peccatis homo mundatur, et oratione et eleemosyna confortatur : sanctum enim et mundum est, et forte. Isa. lviii, 6 : Nonne hoc est majus jejunium, quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, hoc est, peccata. De secundo, Tobie, xii, 8 : Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere. « Vocate ccetum, » ut omnes scilicet simul clament. Dicit enim Augustinus, quod « impossi- « bile est multorum preces non exaudi- « ri. » Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. « Congregate senes, » canitie mentis scilicet, ut pro vobis intercedant. Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus : qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. « Et omnes habitatores terre, » hoc est, eos qui terrena dilexerunt, et modo pœenitent. Psal. xlviii, 3 : Quique terrigene, et filii hominum : simul in unum dives et pauper. Ad Rom. iii, 23 : Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. « In
domum Dei vestri, » supple, congregate eos, ut ex veneratione loci citius exaudiamini. Exod. ii, 5 : Locus in quo stas, terra sancta est. II Machab. iii, 18 : Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
« Et clamale ad Dominum, » ut intentio vocis magnitudinem doloris pœnitentium significet. Jona, ii, 8 : Operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine. Baruch, iii, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anzius clamat ad te, Domine.
Quid autem clament, subdit : « A, a, a, diei ! » A hic non est littera, sed interjectio dolentis pro triplici vastitate, regni scilicet, sacerdotii, et populi : vel pro peccato omissionis, commissionis, et consuetudinis : vel pro peccato proprio, proximi, et incolatu miseriae : vel pro tribus plagis, fame scilicet, peste, et gladit. Jerem. 1, 6 : A, a, a, Domine Deus. Jerem, xiv, 13 : A, a, a, Domine Deus. Ezech. iv, 14 : A, a, a, Domine Deus. Septuaginta : « Heu, heu, heu, diei ! » Diei autem dicit, quia luce visitationis divinae, peccata manifestantur ad poenam. Isa. lxiii, 4 : Dies ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. Quia non timentur mala nisi sint propinqua, ideo subdit : « Quia prope est dies Domini, » ultionis scilicet divinae. Amos, v, 18 : Dies Domini tenebrae, et non lux. Isa. x, 3 : Quid facietis in die visitationis, scilicet Domini. « Et quasi vastitas a potente veniet. » A potente dicit ut nullus valeat resistere. Job, xxxi, 30 : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducentur. Job, ix, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est : si aequitas judici, nemo audet pro me testimonium dicere. Psal. lxxxviii, 9 : Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
<--- Page Split --->
16
Beneficia ecclesiastica non sunt indignis conferenda.
Et subdit de causa:
« Numquid non coram oculis vestris, » convincens ex proprio testimonio. « Numquid non coram oculis vestris, » vobis scilicet testificantibus, alimenta perierunt, » et supple, ex vestra culpa ? Hoc maxime potest dici Prælatis nostris, qui videntes quod pabula spiritualia perierunt ex inutilitate personarum, tamen bonos non vocant ad præbendas, sed malos. Habac. ut, 17 : Arva non afferent cibum. Isa. ut, 7 : Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum. « In domo Deinostri, » supple, periit « lætitia, et exsultatio, » hoc est, causa lætitiæ et exsultationis, propter hoc quod et temporalia et spiritualia ablata sunt. Isa. xxiv, 7 et 8 : Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde. Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.
Et hæc quidem de hominibus, et subdit de jumentis:
« Computurerunt jumenta in stercore suo, » litteraliter quidem, quia pascua non habentia jumenta, in stabulo, loco scilicet stercorum, contabuerunt, sicut etiam propter defectum spiritualis pabulli, jumenta, hoc est, laici, in stercore temporalium et vitiorum computrescunt. Thren. iv, 5 : Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. « Demolita sunt horrea. » Septuaginta : « Dissipati sunt thesauri ; » propter quod patet quod demolita est correpta penultima. Moliri enim ex insidiis est malum parare : demolitum autem esse, mola tribulationis ad minima confractum. Horrea autem ista grana Ecclesiæ reservantia, animæ sunt Doctorum, de quibus dicitur in Psal. cxliii, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud : quæ nunc demolita sunt, quia non est quod inveniatur in eis nisi vanitas, quæ
per zizaniam significatur, cum tamen dicat Dominus, Malach. iii, 10 : Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea. « Dissipatae sunt apothecae. » Apotheca dicitur reservatorium alimentorum ad cibum sufficienter paratorum, quæ in Ecclesia nec temporaliter nec spiritualiter deesse deberet, aliter enim destituitur ministris domus Domini. Unde Rebecca invitans servum Abrahæ, dixit : Palearum et fæni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum 1. Genes. vi, 21 : Tolles tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
Et subjungit causam : « Quoniam confusum est triticum. » Confusum dicitur triticum, quando confusi sunt sperantes in tritico, eo quod in eo nihil inveniunt. Thren. n, 12 : Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis : cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum, hoc est, Ecclesiarum in quibus nutrita sunt.
Et ab eis quærit testimonium, subdens :
« Quid ingemuit animal? » Alia translatio, « cur, » et animal dicitur, vel litteraliter, vel animalis homo qui in thesauris Ecclesiæ non invenit pabulum. Unde translatio Septuaginta : « Quid reponemus ? » Jerem. xiv, 12 : Gladio, et fame, et peste consumam eos. « Mugierunt greges armenti, » simplices scilicet de populo : mugiendo enim petunt cibum, et non habent, nec datur eis, quia non est. I Reg. vi, 12 : Ibant in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames, hoc est, ad domum solis, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes. Nullo autem respondente, ipsemet re-
<--- Page Split --->
spondet : « Quia noz est pascua eis : » propter hoc scilicet et animal ingemuit, et greges mugierunt. Dicitur autem pascua, pascua, et pascua, pascuorum, quia heteroclitum est. Jerem. xiv, 5 : Cerva in agro peperit, et reliquit : quia non erat herba. « Sed et greges pecorum disperierunt, » fame scilicet consumpti, quia pastores pabulum non habebant. Ezech. xxxiv, 5 : Dispersa sunt oves mea, eo quod non esset pastor, scilicet qui pasceret eas. Propter hoc Petro dixit Christus, Joan. xxi, 17 : Pasce oves meas. Et ter dixit ut pasceret, verbo scilicet, et exemplo, et temporali subsidio.
et malum opus significat in propatulo factum, « succendit omnia ligna regionis, » eos scilicet qui in saeculo videbantur virentes. Judith, xvi, 21 : Dabit ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum.
« Sed et bestia e agri, » hoc est, agrestes, qui signant laicos, « quasi area sitiens imbrem, » supple, sanae doctrinae et gratiae. Jerem. xiv, 3 : Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua : confusi sunt et afflicti. « Suspexerunt ad te, » petentes scilicet gratiam. Isa. xxxviii, 14 : Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Psal. xli, 1 : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. « Quoniam exsiccati sunt fontes aquarum. » Litteralis sensus planus est. Spiritualiter autem fontes aquarum sunt Doctores Scripturarum, qui licet habeant Ecclesiae doctores Eccelesie confirmas comparanut.
Et subdit ad quem debeant converti:
« Ad te, Domine, clamabo. » Nullus enim potest auxiliari nisi tu. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos dirigamus ad te. Et causam clamoris subjungit : « Quia ignis, » hoc est, vastatio hostis, « comedit speciosa deserti. » Glossa, « Plana camporum, « aut prata, vel quaelibet loca herbis vi- « rentia quae pascua dabant jumentis. » Et hic ignis ignem libidinis significat, qui comedit desertum a gratia, et omnem consumit virtutis virorem. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. « Et flamma, » quae lucens est,
<--- Page Split --->