D. ALBERTI MAGNI,
EPISCOPI RATISBONENSIS
DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI,
ORDINIS PRÆDICATORUM.
IN JOEL PROPHETAM ENARRATIO.
PROLOGUS .
Aperite mihi portas justitiae : ingressus in eas, confitebor Domino1. Phatuel aperiens Deus interpretatur, et signat Spiritum sanctum, qui ostiarius est, sicut dicitur, Joan. x, 3 2. Hic ostiarius aperit: qui nisi aperiat divina virtute, nemo ad intelligendum et docendum divina intrare poterit, eo quod consilium Dei scire nemo potest. Ad Roman. xi, 34 : Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Isa. xl, 13: Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illis? Joël autem interpretatur humilis descensus, quia prophetico Spiritu docet descendere ad humilitatem poenitentiae. Interpretatur etiam incipiens Deus, eo quod nihil praesumpsit incipere, cujus Deus non esset auctor. Eccli. xviii, 6: Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Hic ergo, aperiente sibi ostium Spiritu sancto, spiritualia praecepta de poenitentia docet. I ad Corinth. ii, 12 et 13: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est: ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur. Et per hanc portam ingressus ad veritatem et virtutem, confitetur
<--- Page Split --->
Domino in laude et prædicatione veritatis et virtutis. Ad Roman. x, 10: Corde creditur ad justitiam, ore autem con/essio fit ad salutem. Et ideo secundus in ordine ponitur, ut populus qui secundum prædicationem Osee fornicatus est a Domino, per prædicatam pœnitentiam Joël ad Dominum reverteratur. Jerem. III, 1: Fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, et ego suscipiam te.
<--- Page Split --->
Prologus D. Hieronymi in Joel prophetam 1.
Sanctus Joël apud Hebræos post Osee ponitur. Et sicut ibi sub nomine Kphraim, ad decem tribus confertur vaticinium, vel Samaria vel Israel sæpe memorantur: sic in hunc Prophetam 2 omne quod dicitur, principaliter 3 ad tribum Juda ad Jerusalem pertinere credendum est, et nullam omnino Israelis, id est, decem tribuum, in hoc fieri mentionem. Tempora quoque quibus prophetavit, eadem debemus accipere quæ in Osee legimus 4: in diebus Oziæ, Joathan, et Achaz, et Ezechië, regum Juda: in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel. Porro factum esse sermonem Domini, ad meritum ejus refertur cui fit, non ad conditionem illius qui fieri dicitur, ut alibi legimus: Dominus factus est mihi in salutem 5. Auditus autem in Scripturis sanctis non est ille qui in aure sonat, sed qui in corde percipitur, juxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Qui habet aures audiendi, audiat 6. Quod autem dicitur hebraice haazinu 7, græce εὐστίσασθαι 8, etla tine sonat auribus percipite, proprie non au re, sed corde percipitur. Qui senes sunt et coelestes, audiunt spiritualiter: qui autem habitant in terra appellanturque terreni, auribus percipiunt. Ubicumque autem hæc duo verba conjuncta 9 ponuntur, non ad simplicem tantum verborum sonum referuntur, sed ad reconditam quoque dictorum intelligentiam pertinent 10. In Genesi, Lamech loquitur ad uxores suas Ada et Sella: «Audite verba mea, uxores Lamech, auribus percipite sermones meos: quia virum occidi in vulnus meum, et juvenem in livorem meum 11. Et Isaias: Audite coeli, et auribus percipite, terra 12.
1 Ex principio Commentar. Hieronymi in Joel prophetam. 2 Hibl. Rob. Stephani, Parisiis, mxxxii, habet, in hoc propheta. 3 Hoc verbum principaliter deest in Bibl. Rob. Steph. 4 Vide dicta sub finem praefationis in XII prophetas. 5 Isal. cxvii, 14, 21, 28. 6 Matth. xi, 15; xiii, 9, 43; Marc. iv, 9; Luc. viii, 8; xiv, 35. 7 Melius, Ezeinu (προσευχη). 8 Vel ευστίσασθαι. 9 Hibl. Rob. Steph. juncta. 10 Hibl. Rob. Steph. pertinere intelligendum est. 11 Gines. v, 23. Vide infra textum Vulgata. 12 Isa. 1, 2.
<--- Page Split --->
PROLOGI DIVI HIERONYMI IN JOEL PROPHETAM EXPLANATIO.
« Sanctus Joel. » Huic Propheta Hie- ronymus praemittit prologum et argu- mentum.
In prologo quinque continentur. Ordo scilicet ad quos prophetat, et tempus prophetiae, et qualiter accepit inspiratio- nem, et qualiter audienda est enuntiatio prophetica.
Sanctum dicit, ut ad prophetandum sit idoneus. Psal. xlix, 16: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Eccli. xv, 9: Non est speciosa laus in ore peccatoris. Joel incipiens Deus dicitur, ut omne quod dicit, a Deo inci- pere credatur. Ad Roman. xv, 18: Non audeo aliquid logui eorum, quae per me non efficit Christus. « Apud Hebraeos, » apud quos est primus fons doctrina fidei. Prov. v, 16: Deriventur fontes tui fo- ras, et in plateis aquas tuas divide. « Post Osee, » hoc est, post librum Osee, « ponitur, » quia postquam fornicatus est populus, consequens est ut per pe- nitentiam revertatur. Penitentia enim supponit peccatum esse factum. II Para- lip. in oratione Manasses: Non posuisti penitentiam justis,... iis, qui tibi non peccaverunt.
Et subdit de materia, id est, ad quos prophetat.
« Et sicut ibi, » hoc est, in Osee, « sub nomine Ephraim, » quod signat regnum decem tribuum, « ad decem tribus con- fertur, » hoc est, componitur, « vatici- nium : » quæ scilicet decem tribus, « vel Samaria, » a metropoli, « vel Israel, » a primo patre, « sæpe memorantur, » hoc est, nominantur : « sic in hunc Prophe- tam omne quod dicitur. » Sic ordinatur littera : Sic omnes quod dicitur in hunc Prophetam, ad eos scilicet. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Domi-
nus Deus. II ad Cor. xii, 3 : An experi- mentum quaeritis ejus, qui in me loqui- tur Christus.« Principaliter ad tribum Ju- da, » hoc est, ad regnum Juda, quod fuit super duas tribus, « et ad Jerusalem, » metropolim scilicet, ubi sedes regni fuit, « pertinere credendum est. » Principaliter dicit, quia litteralis sensus ad duas tribus est : tropologicus autem ad omnes exten- ditur. « Et nullam omnino, » quoad sen- sum litteralem, « Israelis, id est, decem tribuum in hoc » libro Joelis « fieri mentionem, » supple, principaliter.
Et subdit de tempore.
« Tempora quoque quibus propheta- vit » Joel, « eadem debemus accipere, » secundum regulam Hebraeorum, quod Prophetas in quorum titulis tempora et reges non ponuntur, intelligere debemus temporibus eorumdem regum prophe- tasse, qui ponuntur in titulo immediate praecedentis Prophetae : « quæ in Osee le- gimus, » qui immediate istum praecedit. Et subdit de nominibus illorum : « In diebus Oziæ, » de quo IV Reg. xv, « Joa- « than, » de quo ibidem, « et Achaz, » de quo IV Reg. xvi, « et Ezechiae, » de Quo quo IV Reg. xvii et xviii, « regum Ju- da. » Isti enim quatuor reges fuerunt duarum tribuum. « In diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel, » de quorum utro- que habetur IV Reg. xiii.
Et subdit qualiter per inspirationem sermo Dei factus est ad ipsum.
« Porro factum esse sermonem Do- mini. » Sermo Domini in se factus non est. Dicit enim Augustinus et Chrysosto- mus, quod, « id per quod omnia sunt « facta, factum esse non potest : seque- « retur enim quod esset factum per seip- « sum. » Sunt autem omnia facta per ver- bum Dei. Joan. 1, 3 : Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. « Ad meritum ejus cui fit, refertur, » ut scilicet connotatum verbi in Propheta factum esse credatur, hoc est, inspiratio verbi ad prophetan- dum, « non, » hoc est, non refertur fa- ctio, « ad conditionem illius, » scilicet
<--- Page Split --->
sermonis, « qui fieri, » vel condi, « dicitur. » Et hoc est quod factio qua inportalur per participium factus, non ponatur circa rem substantivi sui quod est sermo, sed in re accusativi vel dativi, cum dicitur: Factus est ad Joe'em vel Joelì : illi enim vel ad illum aliquid factum est quod est inspiratio. Et hoc probat, subdens : « Ut alibi legimus, » scilicet in Psal. cxvii, 14 : « Dominus... factus est mihi in salutem.» Alia translatio, Salvatorem, ubi factio non ponitur circa rem accusativi. Salvator enim factus non est, sed ponitur circa rem dativi, hoc est circa eum qui salvatur et cui salus datur.
Et subdit de auditu enuntiationis propheticæ.
« Auditus autem, » quo scilicet audiuntur divina, « in Scripturis sanctis, » quae spiritualiter loquuntur, « non est ille, » exterior scilicet, « qui in aure » exteriori, « sonat » in aere. De illo enim dicitur, Isa. vi, 9 : Audite, audientes, et nolite intelligere : et videte visionem, et nolite cognoscere. « Sed qui in corde percipitur, » ad intellectum scilicet qui quasi locus est auditorum et vas, « juxta illud quod Dominus loquitur, » Matth. xiii, 9 : « Qui habet aures audiendi, audiat 2, » interius percipiendo. Aliter enim dicitur : Non audivit populus meus vocen meam : et Israel me non intellexit 3. Dicit enim, aures audiendi, eo quod via est ad auditum interiorem. Apoc. iii, 6 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Et hoc probat ex proprietate Graeci sermonis, subdens : « quod autem dicitur Hebraice haazenu 4, graece ευστέρασχει 5, et latine sonat, auribus percipite. » Et arguit ex hoc subdens : « Proprie non aure, » quae via scilicet est, et non vas, vel locus, « sed corde percipitur. » Percipitur enim quod
capitur; non enim capitur aliquid in quo est sicut in transitu : aure ergo non percipitur, quia non capitur. Subdit disting uens qui audiant et qui percipiant : « Qui senes sunt, » mentis scilicet canitie, de qua Sap. iv, 8 et 9 : Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita innacuulata. « Et cœlestes, » sensu scilicet et merito. Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœlis est. « Audiunt spiritualiter: » illi enim spiritum habent interius revelantem. Joan. xvi, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis. docebit vos omnem veritatem. « Qui autem habitant in terra, » hoc est, in terreno corpore, quod ab auditu spirituali impedit animam, Sap. ix, 15 : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem: « appellanturque terreni, auribus percipiunt, » quasi ab alio loquente. Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur.
Et subjungit documentum generale : « Ubicumque autem hæc duo verba, » audite scilicet, et auribus percipite, « conjuncta ponuntur, » in Prophetis scilicet, « non ad simplicem tantum verborum sonum referuntur, qui simplex sonus est in sensu litterali, « sed ad reconditam quoque, » spiritualem scilicet in litterali, « dictorum, » hoc est, eorum quae dicuntur, « intelligentiam pertinent. » Hoc autem probat, subdens : « In Genesi» Lamech, » qui a Cain descendit, « loquitur ad uxores suas Ada et Sella, » primus enim bigamiam introduxit : « Audite verba mea, uxores Lamech, » et hoc refertur ad auditum interiorem, « auribus percipite sermones meos, » quod refertur ad auditum exteriorem, « quia occidi virum in vulnus meum, » hoc est Cain, qui propter fratricidium profugus habitavit inter be-
1 Ut Vulgata, reliquimus illud nomen Joel indeclinabile. 2 Cf. etiam Matth. xi, 13, xiii, 43; Marc. iv, 9 ; Luc. viii, 8 et xiv, 35.
3 Psal. lxxx, 12, 4 Melius, eezinu, 5 Vel svortasas. 6 Cf. Genes. iv, 23 et seq.
<--- Page Split --->
stias, quem Lamech ad feram projiciens sagittam occidit. Et quod dicitur, in vulnus meum, sensus est, hoc est, in vulnus a me inflictum, « et juvenem in livore meo ». « Dicitur enim quod Lamech cæcus a juvene dirigebatur ad venationem, et quia Cain occidit vulnere sagitte, et hoc juvenis non prohibuit, iratus in ju-
venem, insurrexit, et liventibus ictibus per arcum juvenem occidit. Et hoc est quod dicitur, in livore meo. « Et Isa. 1, 2 : Audite, caeli, » hoc est, caelestes, quorum est intus auditus, « et auribus percìpe, terra, » hoc est, terreni, qui tantum exterius audiunt.
Argumentum D. Hieronymi in Joel prophetam, ex Prologo Galeato.
Joel, filius Phatuel, describit terram duodecim tribuum, eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam ; et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est, super centum vigint credentium nomina, et effusum iri ex cœnaculo Sion. Qui centum vigenti, abi uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur ad Paulinam.
Ex tribus generibus rhetorum haec sumuntur principia, et tres sunt argumentorum partes ex quibus solet omnis orator incipere : aut enim dociles, aut benovoslos, aut attentos debet efficere. Hic igitur propheta a magnitudine cladis sumens initium, eosque qui audituri erant volens ad poenitentiam provocare, reddit attentos, admirans futurum malum, et considerantes venture cladis asperitatem ocius arriperent poenitentiam. In hoc propheta idcirco, nec reges, nec tempora sunt prenotata , quia iisdem temporibus ac regibus quibus Osee, prophetavit.
Joel interpretatur incipiens, aut Domini descensus ; tropologice, hoc est, quod qui ostium et scientiam Dei habuerit apertam, recte incipit prophetae. Joel. de tribu Ruben natus, et iste de videntibus unus fuit, in agro Bethoron, ubi etiam in pace mortuus est atque sepultus.
<--- Page Split --->
res, fructus, et frondes extollitur, quæ erucæ et brucho superfuerunt. Rubigo autem quæ cum rore omnia tegit, nihil relinquit. Et sic in principio sui a quadruplici plaga, « vastante consumptam, » describit terram duarum tribuum.
In secunda autem parte : « Et » id est, etiam, « post eversionem prioris populi, » quæ eversio facta est per plagas, vel per pœnitentiam quam in secundo describit capitulo, supple, describit etiam in tertio capitulo « effusum iri Spiritum sanctum, » in Dei præordinatione, « super servos Dei et ancillas, » Apostolos scilicet et mulieres, quæ cum eis erant, sicut dicitur Act. i, 8. Et hoc explanat, subdens : « Id est, super centum viginti credentium nomina. » Nomina dicuntur nominati inter credentes et perfecti, quod adaptat ulterius, subdens : « Et, » id est, quia « fuerunt viri in cœnaculo montis Sion, » Apostoli scilicet et discipuli, centum viginti. Act. i, 15 : Erat turba hominum fere centum viginti : cujus numeri subjungit mysterium : « Qui, » scilicet centum viginti, « ab uno usque ad quindecim, » progressione scilicet continua, « paulatim, » ut scilicet quilibet numerus secundum se sigillatim accipiatur, « et per incrementa, » ut scilicet sequens numerus præcedenti semper adjungatur, « surgentes » numeri « quindecim graduum numerum efficiunt, » propter hoc quod progressio stat in quindecim. Gradus autem quindecim in Psal. cxix ad cxxxiv. Sunt qui dicuntur canticum graduum, eo quod signat profectus ascendentsi per gradus virtutum, et sunt ad Psal. cxix: Ad Dominum cum tribulare, inclusive, usque ad quatuordecim sequentes continue. Et hoc est quod sequitur : « Qui, » scilicet numerus, « in Psalterio mystice continetur. » Progressio autem continua vocatur numerus ab uno usque ad quindecim numeratus, ita quod quilibet numerus contentus inter quindecim omnibus præcedentibus se continuo supponatur. Sic scilicet duo uni addita faciunt tria. Tria autem duobus et
ARGUMENTI DIVI HIERONYMI IN JOEL PROPHETAM EXPLANATIO.
Post hunc prologum præmittit Hieronymus argumentum, in quo mentem aperit de contentis in prophetia. Accipitur autem istud de verbis Hieronymi in Prologo galeato.
Et sicut tria continentur in prophetia, ita et tria in argumento : scilicet clades evertens, poenitentia, et sanctificatio. « Joel, Phatuel filius, » hoc est, Propheta Prophetæ filius. Psal. xxiii, 6 : Hæc est generatio quærentium eum, scilicet Dominum : « describit terram duarum tribuum, » Judæ scilicet, et Benjamin, quibus immixti erant Sacerdotes, et tribus levitica. « Eruca, » quæ est ſvermis oleribus adhærens, et viride et molle quod est in folio consumens, sed non tangens stipitem folii, vel venas quæ de stipite in viridi folio disperguntur, eo quod ille duræ sunt. « Brucho, » hoc est, pullo locustæ, quando de semine primo egreditur, et nec saltum habet nec volatum. Sub quo etiam intelligitur attalagus, qui est bruchus aliquantulum grandiusculus, quando scilicet saltum parvum habet, sed non volatum. « Locusta, » quod idem quidem animal est, sed perfectum. Unde componitur a longo, et hasta : eo quod retro longa crura habet per modum hastæ quibus nititur et impingit se ad saltum; habet etiam alas, quibus utitur ad volatum. « Rubigine, » Rubigo dicitur ros incensus ab aere descendens, et viridia magis incendens, et primo ad minii colorem, postea autem in fuliginem convertens, et hoc modo adhærentia erucæ nociva est, dura tamen dimittit. Bruchus autem immobilitate, quia late et in diversis pastum quærere non potest, id quod remansit erucæ, totum medullitus exsugit. Locusta autem quæ altius volat, etiam ad arborum flo-
<--- Page Split --->
uni addita faciunt sex. Quatuor autem tribus et duobus et uni addita, faciunt decem. Et hoc modo progrediendo usque ad quindecim, surgit numerus centum viginti, nec plus nec minus.
Et hucusque completum est argumentum mentem aperiens de omnibus quae in prophetia continentur. Quod autem sequitur, Glossa est de originali sumpta, in quo ostendit modum principii in prophetia, et quare in titulo reges non ponuntur, et qualiter sibi nomen congruit et genus.
« Ex tribus generibus rhetorum, » hoc est, rhetor icorum locorum, « hæc sumuntur principia, » scilicet istius prophetiæ, quod explanans, subdit : « Et » idem « tres sunt argumentorum partes, » quibus scilicet advocatus mentem admonens judicis et assistentium, primo procemialiter proponit, « ex quibus solet omnis orator incipere. » Et enumerat locos illos : « Aut enim dociles, » juribus scilicet et rationibus propositorum allegatis, « aut benevolos, » favorabilitate causæ præposita, « aut attentos, » difficultate dicendorum ostensa, « debet efficere, » orator scilicet. Et hoc adaptat isti auctori, subdens : « Hic igitur Propheta, » Joel scilicet, recte secundum artem rhetoricam, « a magnitudine, » futuræ scilicet « cladis, » suæ scilicet prophetiæ, « sumens initium, » prophetandi scilicet, « eosque qui audituri erant » prophetiam « volens ad pœnitentiam provocare. » Isa. 1, 4 : Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, quo lassus est verbo. « Reddit attentos. » Isa. 1, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ut audiam eum quasi magistrum. Per quid autem reddit attentos, subdit : « Admirans, » hoc est, in admirationem ponens, « futurum malum, » quod scilicet terræ et hab itatoribus prophetat imminere. Et subdit intentionis suæ in hoc finem : « Ut considerantes, » auditores scilicet, « venturæ cladis asperitatem, » oculis magis cordis quam corporis, « ocius
arriperent pœnitentiam, » territi scilicet de malo futuro.
Et subjungit quare reges et tempora in titulo non ponuntur : « In hoc Propheta idcirco, nec reges, nec tempora sunt prænotata, » in titulo scilicet, « quia, » secundum regulam Hebræorum, « iisdem temporibus ac regibus quibus Osee, » supple, prophetavit, « prophetavit » et iste, et ideo post Osee immediate ordinatur.
Et subdit de nominis congruentia : « Joel interpretatur incipiens, aut Domini descensus. » Ptolomæus in Proverbii s : « Qui inter sapientes est humi- « lior, inter sapientes est sapientior, sic- « ut profundiores lacunæ, plures conti- « nent aquas. » Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Luc. xiv, 10 : Recumbe in novissimo loco. Et subdit mysterium, dicens : « Tropologic, hoc est, » significatum scilicet « quod qui ostium, et, » id est, « scientiam Dei, » hoc est, scientiam de divinis, « habuerit apertam, » hoc est, revelatam, quod Phatucl hujus Prophetæ pater interpretatur, « recte incipit prophetare, » et hoc in præhabitis ostensum est.
Deinde subdit de genere et sepultura ; « Joel, de tribu Ruben natus, » supple, fuit, et hoc competit, quia Ruben visio interpretatur. « et iste de videntibus, » hoc est, de Prophetis, « unus fuit. » I Reg. ix, 9 : Qui Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns. Et subdit de patria : « In agro » hoc est, villa agresti, « Bethoron, » quod interpretatur domus magistri, vel domus ascensus humilium, quod etiam competit, quia ibi Spiritum sanctum ut magistrum audivit, et ibi ab humilitate idiotæ ad sublimitatem prophetiæ ascendit. «Ubi etiam, » in agro scilicet Bethoron, « in pace, » supple, ante captivitatem et gladium, « mortuus est. » Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus, scilicet Dei. « Atque sepultus. » Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum.
<--- Page Split --->