CAPUT XIII.
Abominationes Israel ostendit, propter quas ipsi minatur exitium : Dominus dicit se solum esse Deum et liberatorem, arguens Israel ingratitudinis de beneficiis in deserto acceptis, gravemque ob id vindictam illis comminatur : addens se eos de morte liberaturum, devictis morte et inferno.
Loquente Ephraim, horror invasit Israel : et deliquit in Baal, et mortuus est.
Et nunc addiderunt ad peccandum : feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate, homines vitulos adorantes.
tina, et sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
Ego autem Dominus Deus .t.uus, ex terra Ægypti : et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me 4.
Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
Idcirco erunt quasi nubes matu-
Juxta pascua sua adimpleti sunt et
<--- Page Split --->
saturati sunt : et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.
Occurram eis quasi ursa, raptis catulis : et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos.
Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum.
Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis : et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem, et principes 1.
Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
Colligata est iniquitas Ephraim : absconditum peccatum ejus.
Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.
De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos : ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne 2 ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem 3 : et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
IN CAPUT XIII OSEE
ENARRATIO.
« Laquelle Ephraim. » Secundum superius inductam divisionem duo intendit hic Propheta, peccati scilicet, et vanitatis accumulationem et condemnationem, et Prophetae constipationem, ibi, y. 14 : « De manu mortis liberabo eos. »
In prima parte duo sunt : peccati accumulatio, et peccati accumulati colligatio ad condemnandum, ibi, y. 12 : « Colligata est iniquitas. »
In prima adhuc duo sunt, scilicet, accumulatio idololatrie, et accumulatio ingratitudinis ibi, y. 4 : « Ego autem Dominus Deus tuus. »
In primo quatuor sunt, scilicet peccati principium, peccati additamentum, et quam sit irrationabile peccatum, et qualiter sit puniendum.
Dicit ergo : « Loquente Ephraim, » 1 rege scilicet decem tribuum Jeroboam, qui fuit de Ephraim : et intelligit, loquente, hoc est, præcipiente. Ezech. xxxiv, 4 et 5 : Cum austeritate imperabatis eis, et potentia. Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor. « Horror invasit Israel, » hoc est, horrendum peccatum idololatriæ. Job, iv, 15 : Cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. Eccli. xxvii, 15 : Loquela multum jurans, horripilationem capiti statuet. Austera enim præcipientes multum jurare consueverunt. « Et deliquit in Baal, » qui vel superior vel devorator interpretatur. Maxime enim hoc competit libidinosis et ambitiosis. « Et mortuus est, » hoc est, causam mortis accepit. Genes. n, 17 : Quocumque die comederis ex eo, morte morieris. Hoc sub eodem sensu ad Prælatos refertur, qui Ephraim sunt propter temporalium fructificationem, et verbo et opere loquuntur ad populi subversionem. I ad Corinth. xv, 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Psal.
<--- Page Split --->
xllx, 19 : Os tuum abundavit malitia : et lingua tua concinnabat dolos. Et sic horrendum peccatum invadit subditos. Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me. « Et deliquit in Baal, » hoc est, per luxuriam et avaritiam et superbiam.Baal enim, ut superior superbiam, ut vero devorator avaritiam, et quia colebatur per libidinem, luxuriam signat. Colebatur enim in idolo Phegor. I Joan. ii, 16 : Omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. Et sic moritur populus, sicut supra dictum est : « Ephraim educet ad interfectorem filios suos 1. »
suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile. Dicit autem quasi similitudinem, quia quidquid in vita diligitur, potius umbra quam veritas est. Judic. ix, 36 : Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.
Et subdit de peccati irrationabilitate. « Factura artificum totum est. » Artifex autem non potest dare substantiam. Sap. xiii, 10 : Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem. « His, » idolis scilicet, « ipsi, » Principes scilicet et Sacerdotes, « dicunt, » hoc est, præcipiunt : « Immolate, » cum inutile sit talibus immolare. Sap. xiii, 17 et 18 : Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est : et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. Et subdit : « Homines vitulos adorantes. » Glossa vult, quod homines, possit esse vocativi vel nominativi casus. Si est vocativi casus, refertur ad præcedens, et est sensus, quod Sacerdotes dicunt : O homines, immolate vitulis. Si nominativi est, refertur ad sequens sub hoc sensu : Cum sint homines, sunt adorantes vitulos. Deposita enim ratione, magis bruti quam etiam ipsi vituli efficiuntur. Isa. xlvi, 18 et 19 : Obliti sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. Non recogitant in mente sua, nec cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes : coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam, ante truncum ligni procidam. Psal. xlviii, 13 : Homo cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus. Hæc eadem dicuntur de Prælato qui fit ab hominibus et non ex Deo.
Et subdit de additamento peccati :
« Et nunc addiderunt ad peccandum, » per novas scilicet inventiones idolorum. Psal. lxvni, 28 : Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. In quo autem addiderint, subdit : « Feceruntque sibi conflatile, » scilicet vitulum, « de argento suo, » hoc est, de pretiosissimis quae habebant. Osee, ii, 8 : Ego argentum multiplicavi ei, et aurum quae fecerunt Baal. « Quasi similitudinem idolorum. » Quasi dicit, quia non erat vera similitudo, quia ad id quod nihil est non potest esse similitudo. I ad Corinth. vni, 4 : Scimus quia nihil est idolum in mundo. Istud moraliter refertur ad eos qui nova peccata veteribus addunt. Isa. xxx, 1 et 2 : « Ut adderetis peccatum super peccatum, qui ambulatis ut descendatis in Ægypttum. Ambulat enim in Ægyptum qui semper proficit in peccatis. Hi faciunt conflatile, desideriis enim et studiis delectabilia confiant sibi : et de argento faciunt, quia eloquia ad hoc componunt. Judic. xvii, 3 : Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea
<--- Page Split --->
Zach. xi, 17 : O pastor,et idolum,derelin: quens gregem. Hic enim in figura vituli ad libidines et lasciviam populi vel augendam vel dissimulandam formatus est. Psal. cv, 20 : Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli. Hic enim nihil venerabile habet, nisi pompam saeculi. Propter quod laudatur Mardochaeus, quod talem adorare noluit ', ne honorem divinum impenderet illi, quem Deus non constituerat.
homo post semina et labores hujus vitae in pulverem revertitur et dissipatur : corpus enim non est nisi pulvis compactus et in pelle una conglutinatus. Job, vn, 21 : Ecce, nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. I Machab. 11, 63 : Hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Psal. cxlv, 4 : Exibit spiritus ejus, et revertertur in terram suam, supple, corpus : in illa die peribunt.
Subdit autem de pœna per quatuor comparationes comprehendens eam, et est communis expositio ad litteram et ad mores.
Primo, ponit comparationem vitæ, dicens : « Idcirco erunt quasi nubes matutina. » Nubes matutina vapor est frigiditate noctis compressus, et radiis solis incontinentii dissolutus, et ita est de vita præsenti, quæ radiis solis justitiæ quando judicium demonstrat, statim dissolvitur. Jacob. iv, 15 : Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. Judas in epistola, y. 12 : Hi sunt nubes sine aqua, quæ a ventis circumferuntur.
Et subdit de profectu vitæ et prosperitate : « Et sicut ros matutinus præteriens. » Ros enim fœcundat sicut prosperitas : sed sicut ros mane, sole statim exsiccatur, ita prosperitas stultorum tacta luce justitiæ Dei in nihilum redigitur. Prov. 1, 32 : Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. Osee, vi, 4 : Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. Eccli. xl, 24 : Ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
Et subdit de comparatione spiritus qui vehiculum est vitæ et virtutis, qui in fumum resolvitur : « Et sicut fumus de fumario » raptus. Fumarium vocat, ut dicit Hieronymus, « cataractam sive « foramen muri per quod egreditur fu- « mus. » Sap. n, 3 : Spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis. De hoc sic in Moralibus dicit Gregorius : « Carnalis gloria dum nitet, cadit : et « dum apud se extollitur, repentino in- « terecpto fine terminatur. Sic namque « aurarum flatu in altum stipula rapi- « tur, sed ad ima casu concito revocatur. « Sic ad nubila fumus extollitur, sed re- « pente annihilatur, et intumescendo « dissipatur. Sic ab infimis nebula as- « cendendo se erigit, sed exortus hanc « solis radius ac si non fuit abstergit. « Sic in herbarum superficie nocturni « roris humor spargitur, sed divini lu- « minis subito calore siccatur. Sic spu- « mosse aquarum bullæ inchoantibus « pluviis excitatæ, ab infimis certatim « prodeunt : sed eo celerius diruptæ de- « pereunt, quo inflatæ altius extendun- « tur : cumque excrescunt ut appareant, « crescendo peragunt ut non subsi- « stant. »
Et subdit de corpore : « Sicut pulvis turbine raptus ex area. » In area enim ut seges contrita est et triturata, multus consuevit esse pulvis, qui turbine primo involutus et elevatus dissipatur, ita et
« Ego autem Dominus. » Tangit hic ingratitudinis accumulationem, et tan-
<--- Page Split --->
git tria, ex quibus concludit propositum, et illud est quartum. Primum est, propositio beneficiorum Domini : secundum, aversio ingrati populi : tertium, pœna qua sunt feriendi. Ex his concludit, quod non nisi in Deo est salus populi.
De primo dicit : « Ego autem, » cum idolum nihil sit, « Dominus Deus » sum, scilicet per naturae veritatem et omnium superpositionem : « tuus » autem per beneficiorum collationem. I ad Corinth. VIII, 5 et 6 : Et si sunt qui dicantur dii sive in cœlo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia. « Ex terra Ægypti, » hoc est, divinitatis meæ potentiam ostendi, in eductione de terra Ægypti, et litteraliter et spiritualiter. Exod. xx, 2 : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis : hoc enim quotidie facit de peccatis educendo. « Et Deum absque me nescies, » hoc est, Deum qui absque me est, mei scilicet nihil habens, nescies per approbationem. Exod. xx, 3 : Non habebis deos alienos coram me. Hoc enim non implet fornicator qui deam habet Venerem, nec avarus qui nummum adorat 1. Nec superbus qui in excelsis sacrificat. Et subdit : « Et salvator non est præter me. » Virtus enim salvandi non est nisi in ipso. Isa. xlv, 21 : Ego Dominus, et non est ultra Deus absque me, Deus justus, et salvans non est præter me.
Et subdit de beneficiis præstitis in deserto : « Ego cognovi te in deserto, » notitia scilicet dilectionis, electionis, et beneficiorum. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. In deserto autem dicit, propter privationem
cultus, ubi nullus potuit subvenire, nisi Deus. « In terra solitudinis, » ut etiam potentiam ad cultum auferat. Solitudo enim est terra quæ coli non potest propter malitiam. Deut. xxxii, 40 : Inventi eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis. Quod signat desertum in quo invenitur peccator, ubi nec Angeli nec Sancti habitant.
Signum autem hujus notitiæ supponit ex verbo Prophetæ : « Juxta pascua sua : » et est ac si aliquis quæreret, quo populum novit Deus ? Et respondet Propheta : « Juxta pascua sua. » Deut. VIII, 3 : Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. Pluit enim illis manna et conturnices, Exod. xvi, 13. Et dedit carnes ut egrederentur per nares, Numer. xi, 31. Aquam quoque de petra eduxit, cujus dulcedo melli comparatur, quæ continuo sequebatur populum per desertum, Numer. xx, 11. Psal. lxiv, 10 : Parasti cibum illorum : quoniam ita est præparatio ejus. Sap. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat : et uniuscujusque voluntati deserviens, ad quod quisque volebat convertebatur, cibus scilicet quem eis dedisti.
« Adimpleti sunt. » Tangit hic populi aversionem, quod super impletionem impleti, divitiis scilicet et deliciis, et honoribus. « Et saturati sunt : et levaverunt cor suum : » difficile enim est divitiis adimpletum cor non elevari, Ezech. xxviii, 17 : Elevatum est cor tuum in decore tuo. Jerem. v, 27 et 28 : Magnificati sunt et ditati. Incrassati sunt et impinguati : et præterierunt
1 Ad Ephes. v, 5 : Hoc scitote intelligentes, quod omnis fornicatur, aut immundas, aut ava-
<--- Page Split --->
sermones meos pessime. Hieronymus inducit hoc Deut. XXXII, 15: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus. « Et obliti sunt mei, » quod scilicet me prae oculis non habuerunt. Jerem. II, 32 : Populus meus oblitus est mei diebus innumeris. Isa. LVII, 11 : Mentita es, et mei non es recordata.
Subdit autem de pœna qua sunt puniendi, et ponit similitudines in crudelitate punientis.
« Et ego ero eis quasi leena, » quæ sævior leone esse dicitur. Genes. XLIX, 9 : Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leena, quis suscitabit eum ? Numer. XXIII, 24 : Ut leena consurget, et quasi leo erigetur : non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat. Et hoc est dictum propter sævitiam. « Sicut pardus in via Assyriorum, » supple, occurram eis. Et sicut dixit leena propter sævitiam, ita dicit pardus propter velocitatem, ne effugiant. Habac. I, 8 : Leviores pardis equi ejus. Et tunc, sicut dicit Amos, II, 14 : Peribit fuga a veloce. Jerem. v, 6 : Percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum. Dicit autem, in via Assyriorum, quia semper ad Assyrios fugere cogitabant. Jerem. II, 18 Quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ? sic etiam sæculares confugiunt semper ad altum sensum.
tis catulis, quia primo negantes tributum quasi catulos rapuerunt, et per hoc adversarios concitaverunt ad sævitiam. II Reg. XVII, 8 : Tu nosti patrem tuum, et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat. Hanc sævitiam exaggerat Salomon, Prov. XVII, 12 : Expedit magis ursæ occurrere raptis fætibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. « Et dirumpam interiora jecoris eorum, » hoc est, vitalia eorum, vel ea quæ amant, quia cogit amare jecur: separabuntur enim a peccatore omnia delectabilia sua. Osee, n, 12 : Comedet eam bestia agri. « Et consumam eos ibi, » in pœnis scilicet. Et modum tangit quando dicit : « Quasi leo. » Deut. XXXI, 26 : Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. Isa. XXXVIII, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. « Bestia agri scindet eos. » Bestia quasi vastia dicitur, et signat crudelitatem, vel Romanorum, vel dæmonum. Genes. XXXVII, 33 : Fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
Ex his concludit propositum, subdens : « Perditio tua, Israel. » Hoc est, o Israel, tu ipse es causa perditionis tuæ, qui semper a me, qui sum vita tua, aversus es. Psal. XXX, 13 : Factus sum tamquam vas perditum. « Tantummodo in me auxilium tuum, » qui semper cogitavi de salute tua. Isa. I, 7 : Dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus. Psal. cxx, 2 : Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
« Occurram eis quasi ursa raptis catulis : » de qua dicit Hieronymus, quod « qui scribunt de naturis animalium, « dicunt quod nihil ita sævit sicut ur- « sa, raptis catulis. » Et in illa sævitia et feritate dicit, quod occurrat per regem Assyriorum, vel spiritualiter per diabolum. Prov. XXVII, 15 : Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Dicit autem, rap-
Et excludit præsumptionem falsi auxilii, subdens : « Ubi est rex tuus ? » in quo scilicet auxilium præsumpsisti. Rex enim salvare non poterit. I Reg. VIII, 18 : Non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petisti vobis regem. Humana
<--- Page Split --->
enim virtus salvare non poterit : « maxime nunc salvet te, » tempore scilicet necessitatis : tunc enim debet succurrere rex et amicus. In necessitate enim probatur amicus 1. « In omnibus urbibus tuis, » hoc est, munitionibus, quas jam omnes expugnantur, vel per diabolum, vel per mortem, vel per tyrannum exteriorem. Isa. xxxvi, 1 : Ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas. « Et judices tui, » ubi sunt? hoc est, principes qui te judicant, qui modo scilicet subvenire non possunt. Deuter. xxxii, 38 : Surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. « De quibus dixisti, » per Samuelem scilicet, I Reg. viii, 4 et seq. « Da mihi regem, et principes. » Sic enim dixerunt : Rex erit super nos. Et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis 2.
ritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
« Colligata est. » Tangit hic de congregatione iniquitatis ad penea condemnationem :
« Colligata est iniquitas Ephraim. » Et dicitur, colligata, quasi simul in sacculo ligata, in quo scilicet ad judicium reservatur : et hic saccumus est in divina scientia nostrorum peccatorum memoria, et colligatio est non interrupta peccatorum nostrorum reminiscentia, et peccatorum accumulatio. Job, xiv, 16 et 17 : Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis. Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. Et sic id quod sequitur, expositio est praecedentis : « Absconditum peccatum ejus, » hoc est, in abscondito reservatum : vel dicatur quod absconditum est, eo quod per confessionem non est revelatum ad pcnentitam. Job, xxxi, 33 : Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Quasi dicat, male mihi accidit. Et haec expositio communis est ad litteralem et moralem. E converso, de confitentibus dicitur. Psal. xxxi, 5 : Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei. Isa. xliii, 26 : Narra si quid habes, ut justificeris. Qui autem abscondit scelera, non dirigetur, et ideo punitur.
Et hoc est quod sequitur : « Dolores parturientis venient ei. » Dolores parturientis sunt, quando id quod cum delec tatione conceptum est, prodit ad lucem, et arctat uterum, et torquet dolore scindente eam, quae concep it. Isa. LIX, 4 : Conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. Psal. vii, 15 : Concepit dolorem, et peperit iniquitatem. I ad Thess. v, 3 :
Et, supple, tunc respondi per Samulem : « Dabo tibi regem in furore meo, » qui scilicet te premat, et non defendat : « et auferam » hunc regem « in indignatione mea, » quia scilicet in Amalec debite non vindicavit. « In sig- « num autem hujus, ut dicit Hierony- « mus, mugire fecit tonitrua, et descen- « dere pluvias in die messis, quod in- « consuetum est in Palestina. » I Reg. xii, 17 : Numquid non messis tritici est hodie ? invocabo Dominum, et dabit vooes et pluvias : et scietis, et videbitis, qula malum grande feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. Similiter etiam peccant qui petunt sibi Prælatos non ex imperio Domini, sub quibus suas habeant libertates. II ad Timoth. iv, 3 et 4 : Erit tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros , prurientes auribus, et a ve-
1 Cf. Eccli. vi, 7 et seq.
<--- Page Split --->
Cum dixerint pax, et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti. Isa. xxxvii, 3 : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ dies hæc : quia venerunt filii usque ad partum, et non est virtus pariendi.
Quod autem causa doloris istius in ipso sit, subdit, et suppletur, quia « Ipse filius non sapiens, » qui scilicet pericula futura sapienter prævideat, et corrigat per pœnitentiam quod dereliquit. Osee, iv, 14 : Populus non intelligens vapulabit. Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et probat hoc per signum, subdens : « Nunc enim, » in proxima scilicet tribulatione captivitatis, « non stabit, » sed cadet « in contritione filiorum, » quando scilicet filii ejus conterentur, vel filii mei de duabus tribubus. Si enim duabus tribubus quæ templum non abjecerunt non pepercit, tunc nullo modo parcet illis qui templum abjecérunt. Jerem. xlv, 4 et 5 : Ecce quos ædificavi, ego destruo : et quos plantavi, ego cvolto, et universam terram hanc. Et tu quæris tibi grandia ? noli quærere : quia ecce ego adducam malum super omnem carnem. Luc. xxm, 31 : Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?
rum. Isa. xxxvni, 17 : Tu autem eruisti animam meam ut non periret, projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Mich. vi, 19 : Deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. « De morte redimam eos. » Ex quo redimit de manu mortis, per consequens, redimit de morte æterna. Ad Roman. iv, 25 : Traditus est propter nostra delicta, scilicet destruenda. Morte enim sua mortem nostram destruxit, et vitam resurgendo reparavit1. Quod figuratum est, Gen. l, 23, ubi dicitur : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista.
Qualiter autem hoc fiat, subdit :
« Ero mors tua, o mors. » Mors dicitur vivere secundum actum mortis, qua mortificare potest, et in morte detinere, quam potestatem amisit Christi morte, et ideo mortua dicitur esse. Apoc. xx,6, dicitur de hac morte : Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima. In his secunda mors potestatem non habet.
Et quia infernus receptaculum est mortuorum, propter hoc subdit : « Morsus tuus ero, inferne.» Adinfernum enim descendit anima Christi, et eos qui longa spe adventum suum exspectaverant, inde liberavit, et ita infernum momordit, scilicet limbum patrum, quasi dentibus abstrahendo, et receptaculum damnatorum et limbum parvulorum in originali decedentium derelinquendo. Septuaginta sic : « Ubi est, mors, causatua ? ubi est aculeus « tuus, inferne ?» Et hoc indicuit Apostolus, I ad Corinth. xv, 54 et seq., sic dicens : Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoriatua ? ubi est, mors, stimulus tuus ? Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum, qui scilicet mortuus est pro nobis. Et quod Apostolus sic exponit, praesumptuosum
« De manu mortis. » Quia jam dictum est quod ad finalem damnationem congregata est iniquitas, ideo ne desperet populus de liberatione, saltem ab inferno, subdit de liberatione futura per Christum : « De manu mortis liberabo eos. » Manus peccatum est, qua peccatores tenentur in morte. Sap. 1, 13 et 16 : Deus mortem non fecit :... impii autem manibus et verbis accersierunt illam. Liberando enim de peccatis, liberat de manu mortis. Matth. 1, 21 : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eo-
1 « Ipse enim verus est Agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo
destruxit, et vitam resurgendo reparavit. » Præf. pasch.
<--- Page Split --->
reputo aliter exponere. Quia vero ista liberatio in futurum promissa longe post tempora Propheta exhibita est, ideo subdit : « Consolatio abscondita est ab oculis meis : » præsens enim in carne non videbo ea. Isa. XXXVIII, 10 et 11 : Quæsivi residuum annorum meorum. Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium.
15
De quo autem maxime tristatur, subdit :
« Quia ipse, » infernus scilicet morsus, « inter fratres dividet, » hoc est, inter quoslibet vinculo amicitiæ conjunctos. Unus enim assumetur ad gloriam, et alter relinquetur ad pœnam. Matth. xxiv, 40 et 41 : Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et alter relinquetur. Duæ molentes in mola : una assumetur, et altera relinquetur : duo in lecto, unus assumetur, et alter relinquetur. Et de hoc testatur Propheta, quod aliquis de suis perditur, et a consortio beatorum separatur. I Reg. xv, 32 : Siccinc separat amara mors ?
Qualiter autem per imminentem captivitatem hoc fiat, subdit :
« Adducet Dominus, » sapientia scilicet sua, « urentem ventum, » hocest, exercitum levement velocem, potius flatu venti venientem quam ambulantem, qui sicut ventus uren s omnia exsiccabit. Ezech. 1, 4 : Ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone : et nubes magna, et ignis involvens, ut per ignem exsiccet, per nubem grandinet terrore et comminatione, per ventum vero velociter discurrat et undique diffundatur. Job, iv, 8 et 9 : Vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritum iræ ejus esse consumptos. Job, XXVII, 21 : Tollet eum ventus uren s. Aggæi, n, 18 : Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera
manuum vestrarum : et non fuit in vobis qui reverteretur ad me. « De deserto ascendentem. » De deserto dicitur venire ab effectu, quia desertum facit. Joel, n, 3 : Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti. Dicitur enim ascendere, quia opprimendo et subruendo venit. Job, 1, 19 : Ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos tuos. Haec eadem sub eodem modo referuntur ad suggestionem diaboli. « Et siccabit venas ejus. » Venæ sunt villæ et oppida a metropoli derivata, et venæ sunt etiam per quas vita, sensus et motus a corde fluunt in membra. Isa. XXXVII, 25, glorians dicit (auctor istius mortis) : Ego exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. Isa. XIX, 7 : Omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit. « Et desolabit fontem ejus, » vel metropolim in populo, vel cor in corpore, ut scilicet et metropolis destruatur, et homo moriatur. Eccle. XII, 6 : Conteratur hydria super fontem. Tunc erit verum quod dicitur in epistola Judæ, quod sunt fontes sine aqua 1. Isa. XIX, 5 et 6 : Fluvius desolabitur atque siccabitur, et defieient flumina : et attenuabuntur, et siccabuntur rivi aggerum. « Et ipse, » scilicet ventus qui exercitum signat vel divinum judicium, « diripiet, » hoc est, diripi faciet « thesaurum omnis vasis desiderabilis. » Victo populo thesaurus terræ direptus est, tam in vasis pretiosis quam in auro et in argento, sicut et ea quæ sunt hominis diripiuntur post mortem. Ezech. XXXVII, 13 : Ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum, et aurum, et auferas supellectilem, atque substantiam, et diripias manubias infinitas. In Glossis innuitur expositio, quod ventus sit Christus, uren s charitate, desertum faciens mundum a vanitate, et veniens de deserto generis humani, vel de deserto virginalis uteri, et siccans ve-
<--- Page Split --->
nas mortis, hoc est peccata, qui desolabit fontem, hoc est diabolum a quo peccata fluxerunt, qui diripit vasa desiderabilia, quia animas Sanctorum desiderabiles ab inferno abstraxit, et in paradiso collocavit. Luc. xi, 21 : Si fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat'. Hoc figuratur, Exod. xiv, 21 : Abstulit mare Dominus flante vento vehementi et urenti tota nocte, et vertit in siccum. Isa. 11, 10 : Numquid non tu siscasti mare, aquam abyssi vehementis : qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? Prima tamen expositio litteralis est. Et quia infernus et mors præsens sic dividunt inter fratres, et hoc peccatum fecit, ideo Propheta non tam imprecantis quam prædicentis modo subdit :
quod pereant, ne vivant in peccatis. Causam autem subdit : « Quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum, » qui scilicet dulcis est per naturam, amare irre efficitur propter peccatum. Jerem. 11, 21 : Quomodo conversa es in pravum vinea aliena? « In gladio pereant, » divine scilicet ultionis. Job, xix, 29 : Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est. Vel, pereat in gladio spiritus quod est verbum Dei 3. « Parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur.»Hoc legimus prædictum esse sub Benadab, de Hazahele : Juwenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides 4. Hoc tamen moraliter refertur ad hoc quod parvuli sint primi motus peccati, qui ad petram Christum elidendi sunt, ne nutriantur et crescant in peccatum : fœtæ autem sunt conceptus malorum propositorum, qui scindendæ sunt per pœnitentiam, ne ad lucem veniant. Matth. xxiv, 19 : Væ prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.