CAPUT XIV.

Perditionem annuntiat Israeli propter ipsius peccata : revocat tamen ad se, et conversis plurima bona promittit.

  1. Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

  2. Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

  3. Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum : et dicite

ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum : et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

  1. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra : Dii nostri opera manuum nostrarum, quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

  2. Sanabo contritiones eorum, dili-

<--- Page Split --->

gam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.

  1. Ero quasi ros : Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

  2. Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, ct odore jus ut Libani.

  3. Convertentur sedentes in umbra ejus : vivent tritico, et germinabunt quasi vinea : memo-

riale ejus sicut vinum Libani. 9. Ephraim, quid mihi ultra idola ? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem : ex me fructus tuus inventus est. 10. Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sicut haec ? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis : praevaricatores vero corruent in eis.

IN CAPUT XIV OSEE

ENARRATIO.

« Converte, Israel. » Hoc divisum est contra praecedens : totum est enim de consolatione pœnitentium.

Dividitur autem in partes tres. In prima docet conversionem. In secunda ponit benignam Domini ad conversos responsionem, ibi, y 5 : « Sanabo. » In tertia invitat ad intelligendum hujus prophetica prolatuni sermonem, ibi, y. 10: « Quis sapiens. »

In prima duo dicit : cordis scilicet conversionem, et qualibus verbis impetrent propitiationem, ibi, « Tollite vobiscum. »

Continuatio ad praecedens : Ex quo tantis malis digni sunt qui peccant, et per pœnitentiam tot mala declinant conversi, ergo « Converte, Israel. » Conversio mutatio situs est, ut scilicet superius fiat inferius, et e converso : et dextrum sinistrum, et e converso : et anterius posterius, et e converso : et interius exterius, et e converso. In peccatore enim ratio inferior est, et sensualitas superior, quod convertendum est. Prov.

xxx, 21 et seq. : Per tria movetur terra, et quartum non polest sustinere : per servum cum regnaverit : per stultum cum saturatus fuerit cibo : per odiosam nulierem cum in matrimonio fuerit assumpta : et per ancillam cum fuerit haeres dominæ suæ. Servus inferior est ad dominum, et signat hominem in comparatione ad Deum, qui super Dominum esse vult, quando Domino non supponitur. Ezech. xxvni, 2 : Cum sis homo, et non Deus, et dixisti cor tuum quasi cor Dei. Ancilla autem sensualitas est, et domina ratio : qui ordo in peccatore pervertitur, sed debet restitui per pœnitentiam, quod signatum est, Genes. xvi, 9, ubi Angelus dixit ad ancillam Agar : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. Stultus autem saturatus cibo, concupiscentia est per quem etiam regnum justitiæ turbatur, et ideo mente et spiritu reprimendus est. Job, v, 3 : Vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Dextera autem signat spiritualia, et sinistra temporalia : sed peccator spiritualia habet a sinistris, quia parvi momenti sunt apud illum, sicut sinistra pigra est, et temporalia habet a dextris. Matth. vi, 3 : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Peccator etiam interiora habet sordida, et exteriora pulchra, quod etiam convertendum est. Psal. xliv, 14 : Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus. De pulchri-

1 Expositio primi versus secundum divisionem Vulgata invenitur in fine capitis praece-

<--- Page Split --->

tudine autem exteriori, Prov. xxxi, 30 : Fallax gratia, et vana est pulchritudo. Peccator etiam aeterna habet posterius, transitoria vero anterius, quod iterum convertendum est. Ad Philip. iii, 13 : Quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quæ sunt priora, extendens meipsum. Sic ergo, « Convertere, o Israel, » hoc est, rectifica te, o Israel, fortis inopere, et qui vides Deum per fidem, ad hunc intus ascende per affectum in contemplatione. Isa. xlv, 21 : Convertimini ad me, et salvi eritis omnes fines terra.

Ad quem autem convertatur, subdit : « Ad Dominum Deum tuum. » Ad Dominum propter debitum, Psal. cxxn, 2 : Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum : sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. « Deum, » quia necessarium. Deus enim eòs; græce dicitur : eòs; autem a eòùmæi quod est video, vides, derivatur. Necessarium enim est ad eum converti, qui hominem et omnes actus ejus circumspicit. Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Boetius in Consolatione philosophiæ : « Magna necessitas vobis « bene agendi indicta est, qui omnia agi- « tis ante oculos cuncta cernentis. » « Tuum, » quia utile : dicitur enim tuus, quia beneficus. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.

A quo autem convertatur, subdit : « Quoniam corruisti in iniquitate tua.» Iniquitas enim et peccatum ruina est, et casus : in casu autem et ruina nemo stat nec stare potest. Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, et nanus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Isa. iii, 5 : Corruet populus vir ad virum, propter quod necesse est ut erigatur et convertatur. Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis. Isa.

LxIV, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.

Et subdit de verbis quibus poterunt impetrare propitiationem :

« Tollite vobiscum verba, » hoc est, verba quæ vobiscum sint, et pro vobis, et non contra vos. Hæc sunt verba supplicationis in oratione, veritatis in prædicatione, veræ confessionis coram Sacerdotibus, jubilationis in laude. Matth. xii, 37 : Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Eecli. xiv, 2 : In verbis suis monstra placavit. Hæc autem verba, corde, ore, et opere pronuntianda sunt. Ad Ephes. iv, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. « Et convertimini ad Dominum, » verbis scilicet et operibus. Thren. v, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Jerem. xv, 19 : Si converteris, convertam te. « Et dicite ei, » verbis devotionis scilicet, Genes. xvii, 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis : « Omnem aufer iniquitatem » ut nihil scilicet peccati remaneat, ne mali seminis pullulent rediviva plantaria. Michææ, vii, 18 : Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ? delendo enim transit ac si non videat. II Paralip. xxxiv, in oratione Manasses : Remitte mihi, Domine, remitte mihi, et ne simul perdas me cum iniquitatibus meis, neque in æternum iratus, reserves mala mihi. Psal. i, 11 : Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas' dele. « Accipe bonum. » Hieronymus : « Te auferente malum, « poterimus offerre bonum. » Et est sensus: Accepta bonum quod offerre possumus, et hoc est spiritus contribulatus. Dan. iii, 39 : In animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. « Et reddemus vitulos labiorum nostrorum. » Septuaginta : « Fructum labiorum no-

<--- Page Split --->

strorum, » in gratiarum scilicet actione, quae vitulis comparatur, eo quod mixta est saltibus gaudiorum teneritudo consolationum (occidit pater vitulum saginatum 1), et labori seges virtutum. Ad Hebr. xii, 13 : Offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. Psal. lxxvii, 31 et 32 : Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude : et placebit Deo super vitulum novellum. Item, Psal. 1, 21 : Tunc imponent super altare tuum vitulos. I Reg. 1, 24, Anna adduxit Samuelem in templum in vitulis tribus, hoc est, hilaritate orationis, laudis, et gratiarum actionis.

abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam, etc.

Et subdit de sufficientia propitiationis in Deo : « Quia ejus, qui in te est, » hoc est, qui fide, spe, et charitate in te manet, « misereberis pupilli. » Septuaginta : « Populi. » Pupillus fuit populus in peccato Deo patre destitutus. Thren. v, 3 : Pupilli facti sumus absque patre. Pupillus est penitens a patre diabolo relictus, et matre concupiscentia. Psal. xxvi, 10 : Pater meus, et mater mea dereliquerunt me : Dominus autem assumpsit me. Glossa adducit illud Psal. x sec. Hebr. 14 : Tibi derelictus est pauper : orphano tu eris adjutor. De mansione in Deo dicitur, Joan. xv, 9 : Manente in dilectione mea.

Et quia ad falsa auxilia aliquando confugerant, illa abdicat, subdens :

« Assur non salvabit nos,» hoc est, confidentiam in auxilio Assyriorum non habebimus, sed in te solo. Assur autem, id est, altus sensus, signat superbiam, in qua non est confidendum. Tobiae, iv, 14: Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. « Super equum non ascendemus, » hoc est, in Ægyptiorum auxilio qui equis abundant, spem non ponemus. Equus autem signat luxuriam, quæ abdicanda est. Isa. xxxi, 1 : Væ qui descendant in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes ! Amos, ii, 15 : Ascensor equi non salvabit animam suam. Exod. xv, 1: Equum et ascensorem djeciit in mare. « Nec dicemus ultra, » per idololatriam : « Dii nostri opera manuum nostrarum. » Osee, ii, 17 : Auferam nomina Bantim de ore ejus. Moraliter autem opera manuum suarum adorat, cui placent opera sua, et sufficientia esse putat. Isa. ii, 8 : Opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. Quod detestatur Job, xxxi, 27 : Si letatum est in

« Sanabo contritiones. » Tangit hic benignitatem recipientis Domini in duobus, in affectu scilicet, et effectu.

De affectu dicit : « Sanabo contritiones eorum. » Bonum naturale conteritur per peccatum, sicut bonum corporis conteritur per penas. Sanatur autem quando per gratiam reparatur. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero. Psal. cxliv, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.

Qualiter autem ista sanitas perficiatur, subdit : « Diligam eos spontanee. » Spontaneum est quod totum in libertate voluntatis consistit et nulla coactione compellitur, nullo pretio emitur, nullo obsequio prævenitur, et talis est dilectio Dei in nobis. I Joan. iv, 10 : In hoc est charitas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat autem charitatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Talem etiam charitatem diligit in nobis. Judic. v, 9 : Cor meum

<--- Page Split --->

diligit principes Israel. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino, « quia aversus est furor meus ab eis, » hoc est, causa furoris per penitentiam. Mich. vii, 18 : Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. Exod. xxxii, 14 : Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

 Et subdit de effectu :

« Ero quasi ros. » Ostendens primo quoniam virtus germinativa in ipso est, propter quod rori se comparat, quia ros fecunditatem terrenascentibus tribuit et confortationem. Cant. v, 2 : Caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Isa. xxvi, 19 : Ros lucis ros tuus, et terram gigantium detrahes in ruinam. Eccli. xlui, 24 : Ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum, Aquilonem scilicet. Isa. xlv, 8 : Rorate, cœli, desuper. « Israel germnabit quasi lilium, » illo scilicet rore infusus. Lilium rectum, in toto stipite viride, multorum florum, in flore candens, in centro floris croceum, in folio floris repandum, odoriferum, tumentibus pulmonibus aptum. Rectitudo justitiam signat, viriditas virorem fidei et virtutis, multitudo foliorum connexionem virtutum, candor castitatem, croceum in centro carnis mortificationem, repandum ad se incurvatum per discussionem suiipsius. Unde, III Reg. vii, 26, dicitur, quod lilium sit repandum. Justus germinabit sicut lilium, et florebit in æternum ante Dominum 1. Cant. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Odoriferum autem per famam bonæ opinionis. Cant. iv, 5 : Qui pascuntur in liliis. Tumido pulmoni medica mentum, virtute castitatis et humilita-

tis. Cant. vii, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.

Et subdit de profectu : « Et erumpet radix ejus, » in multas scilicet stirpes et germina virtutum scilicet et operationum. Job, xxix, 19 : Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione me.« Ut Libani, » qui mons calidus est, in quo mirabiliter emittunt radices. Jerem. xvn, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit æstus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Libanus autem candidatio interpretatur, quia omnia hæc debent esse in candore virtutis. Thren. iv, 7 : Candidiores Nazaræi ejus nive.

Et subdit de pulchritudine honestatis : « Ibunt rami ejus, » hoc est, eundo dilatabuntur, in ramificationem scilicet virtutum, et meritorum, et multiplicationem fidelium. Ezech. xxxvi, 8 : Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum afferatis populo meo Israel. Daniel. iv, 18 : Rami ejus pulcherrimi. Eccli. xxiv, 22 : Rami mei honoris et gratiae.

Et subdit de pulchritudine :

« Eterit quasi oliva gloria ejus. » Oliva ministra lucis est, et signat doctrinam veritatis. Zachar. vi, 3 : Duæ olivæ super candelabrum : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus, hoc est, doctrina veritatis de æternis, et doctrina veritatis de temporalibus. Oliva etiam unctiva est infirmitatis, et signat misericordiam quæ ungit infirmos. Eccle. ix, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat, quia misericordia a nobis deficere non debet. Etiam est cibi conditiva oliva. Eccli. xxiv, 19 :

4 Vulg. habet, Psal. xci, 13 : Justus, ut palma florebit, etc. Et Isa. xxxv, 1 : Lætabitur deser-

<--- Page Split --->

Quasi oliva speciosa in campis, omnibus scilicet communis.

Et subdit de suavitate opinionis : « Et odor ejus ut Libani, » qui est odor thuris in diffusione sanctitatis. Cant. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Sicut enim gloriatur in nitore conscientiæ apud Deum, quod signalur per oleum, ita providet bona coram hominibus in odore bona fame. II ad Corinth. n, 13 : Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt.

8

Et subdit de securitate quiescentium in tali regno :

« Convertentur » ad Dominum tota devotione. I Petr. n, 25 : Conversi estis nunc ad Pastorem et Episcopum animarum vestrarum. « Sedentes, » hoc est, quiescentes « in umbra ejus, » scilicet protectionis. Cant. ii, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram, sedi: et fructus ejus dulcis gutturi meo. Psal. lvi, 2 : In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

Et subdit de edulio :

« Vivent tritico. » Septuaginta : « Inebriabuntur tritico, » litterali scilicet, et verbi Dei et corporis Jesu Christi. Psal. cxliv, 14 : Adipe frumenti satiat te. Osee, ii, 22 : Terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum : et hæc exaudient Jezrahel. Genes. xxvn, 37 : Frumento, et vino stabilivi eum.

« Et germinabunt quasi vinea, » in fructum scilicet dulcissimum, Deum et hominem latificantem, in spiritualibus scilicet consolationibus. Eccli. xxiv, 23 : Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Vinea enim jucunda est pampinis, hoc est, foliis, quæ verba signant ædificationis : super vicinas arbores repausat, quod signat congruentiam conformitatis et applicabilitatis ad homines. De pampino dicitur, Osee, x,

1 : Vitis frondosa Israel. De antibus dicitur, I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Est etiam diffusa palmitibus in exemplis. Psal. lxxix, 12 : Extendit palmites suos usque ad mare : et usque ad flumen propagines ejus. In amaritudine quoque constitutos lætificat, et defluentes deliciis tenet et sistit. Minimi floris est tamen odoriferi, ita quod dubitatur apud Philosophos, utrum floreat, eo quod flos infixus viti non invenitur, sed tamquam pulvis circumpositus ? quia in mundo in paucis floret, quamvis odorem virtutis longe lateque diffundat. Cant. n, 13 : Vineæ florentes suum odorem dederunt. In fructu autem gaudium et lætitiam generat. Judic. ix, 13, dixit vitis : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines ?

« Memoriale ejus, » apud posteros scilicet, in quorum recordatione semper sunt. Eccli. xliv, 10 : Illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt, sicut et nos memoriam Sanctorum habemus in laudibus. Isa. xxvi, 8 : Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ. « Sicut vinum Libani. » Glossa Hieronymi : « Libanus apud Græ- « cos et Hebræos mons dicitur, et thus ; « hic autem pro thure ponitur, unde vi- « num Libani gaudium spirituale est, « thure devotionis conditum. » Cant. vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum 1. Eccli. xlix, 1 et 2 : Memoria Josie in compositionem odoris facta est opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria.

Et subdit de propitiatu :

« Ephraim, quid mihi ultra idola, » supple, opponis ? Deum enim non debes eligere præter me, cum ego in omnibus

4 Cant. viii, 2 : Dabo tibi poculum ex vino con-

<--- Page Split --->

mUficiam.II ad Corinth. vi, 16 : Qui consensus templo Dei cum idolis ? I ad Cor. vii, 5 et 6 : Etsi sunt qui dicantur dii, sinr in ceto, sive in terra (siquidem sunt dri multi, et domini multi) : nobis tamen rst unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum. Indignum enim Deo est, quod aliud idolum secum colatur.

Et subdit, quam paratus est in propitiatu: « Ego exaudiam, » in oratione scilicet. Jerem. xxxiii, 3 : Clama ad me, et ego «raudiam te : et annuntiabo tibi grandia. « Et dirigam eum, » in prosperis scilicet et omni rectitudine virtutis. Psal. xxxix, 3 : Statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos. Tobiae, iv, 20 : Pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. « Ego ut abietem virentem » ponam eum. Isidorus : « Abies ab abeundo « dicitur, quia in altissimum abit, et si- « gnat intentionem coelestium. » Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Virentem autem dicit propter virorem mentis semper recentem. Jerem. xvii, 8 : Erit folium ejus viride.

Et subdit de multiplicatione fructus. « Ex me fructus tuus inventus est, » et propter hoc multiplex est, quia ex Deo est. Ezech. xlvii, 12 : Non defluet folium cr eo, et non deficiet fructus ejus.

« Quis sapiens. » Tangit hic Propheta invitationem ad intelligentiam istorum sermonum.

« Quis sapiens. » Sapiens proprie dicitur, qui sapore divinorum et experimento divinae sapientiæ, virtutis, et bonitatis accepit notitiam. Isa. xi, 2 et xci. : Requiescet super eum spiritus Do-

mini : spiritus sapientiæ, etc. « Et intelliget ista ? » quæ scilicet de Deo dicta sunt : et quis notat raritatem talium et commendabilitatem. Psal. cvi, 43 : Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ? Prov. i, 5 : Audiens sapiens, sapientior erit : et intelligens, gubernacula possidebit. « Intelligens, et sciet hæc ? » Gregorius : « Intellectum « dat, dum de intellectis mentem illumí- « nat. » Unde intellectus est illuminatio de Scripturis : ille enim hæc scire poterit et intus legere, hoc est, intelligere. Psal. xxxi, 8 : Intellectum tibi dabo, et instruam te. Eccli. xvii, 5 et 6 : Disciplina intellectus replevit illos. Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum : et mala et bona ostendit illis.

Quid autem intelligant, subdit : « Quia rectæ viae Domini, » hoc est, mandata et judicia ipsius. Ezech. xviii, 29 : Numquid viae meæ non sunt æquæ, domus Israel, et non magis viae vestræ pravæ ? Psal. xviii, 9 : Justitiæ Domini rectæ. « Et justi ambulabunt in eis, » ? hoc est, proficient. Isa. xxi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. » « Prævaricatores vero. » Prævaricator est, ut dicitur ad Galat. ii, 18, qui destruit ea quæ fecit1. Sic qui qui ore dicunt et opere negant, prævaricatores sunt. II Reg. xxiii, 6 : Prævaricatores quasi spinæ evellentur universi. « Corruent in eis, » viis Domini scilicet, quod tamen non est ex viis, sed ex pravitate pedis ambulantis, sicut equus cespitans plus cespitat in via plana quam in aspera. Glossa adducit hoc quod habetur, Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel.

<--- Page Split --->