CAPUT XII.
Vane fìdit Israel in Ægypto, ut ab Assur liberetur : sed tam ipsi quam Juda reddet Dominus juxta merita ipsorum, qui immemores beneficiorum Jacob patriarchæ præstitorum, declinaverunt in avaritiam : quibus tamen pacem offert, carpens potissimum idololatriam Galaad.
Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat : et fœdus cum Assyriis initi, et oleum in Ægyptum ferebat.
Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob : juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
In utero supplantavit fratrem suum 4 : et in fortitudine sua directus est cum angelo 5.
Et invaluit ad angelum, et confortatus est : flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.
Et tu ad Deum tuum converteris : misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniain dilexit.
Et dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum, inveni ido-
lum mihi : omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes : nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.
Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israel in uxorem, et in uxorem servavit 3.
In propheta autem eduxit Dominus Israel, de Ægypto, et in propheta servatus est 4.
Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis : et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.
IN CAPUT XII OSEE
ENARRATIO.
« Ephraim pascit ventum. » Secundum
divisionem superius datam reprehenditur hic populus, quod Deo vocante ad utilia contempto, inutilibus occupabatur. Cum enim sperare deberet in auxilio Dei, semper quaesivit auxilium ab Ægyptiis et Assyriis. Propter quod dividitur capitulum in duas partes, in quarum prima
<--- Page Split --->
dicit, quod populus in judicio convincendus est de hoc. Secundo, ex parte Dei proponit beneficia, et ex parte populi occupationem circa inutilia, ibi, §. 3 : « In utero supplantavit. »
In prima parte proponit tria, scilicet occupationem circa inutilia per metaphoram : secundo, metaphoræ explanationem : tertio, judicii convictionem.
cat, » quantum ad fœdus Ægyptium, quod sibi fuit causa vastitatis. Prov. x, 4 : Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos : idem sequitur aves volantes. Eccli. xxxiv, 2 : Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum : sic et qui attendit ad visa mendacia. Hoc etiam dicitur de his qui temporalia prosequuntur. Psal. iv, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis nñendacium ? Dicit enim Augustinus, quod « temporalia om- « nia mentiuntur quæ promittunt. »
Dicit ergo : Judas descendit cum sanctis fidelibus, sed « Ephraim » aversus a Deo, « pascit ventum. » Seneca in libro Naturalium quæstionum dicit, quod « ven- « tus nihil aliud est, quam aer impulsus : » quamvis enim ventilabrum sit vapor terreus, tamen flatus aer impulsus est. Unde cum etiam verba quibus nihil subest, sint aer percussus et impulsus, « ventum pascit » qui multa loquitur quibus nihil subest, prout dicit Job, vi, 26 : Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Sic decem tribus fœdera componentes inter se et Assyrios, et inter se et Ægyptios, nihil fecerunt, nisi pascere ventum. « Et sequitur æstum. » Æstus quidam ventus est nocivus, meridionalis scilicet, qui laxat corpora et resolvit, et malas materias poris ingerit ad corporis magnum nocumentum et aliquando mortem : et qui sequitur talem æstum, mortem suam sequitur et venatur. Propter Assyrios ergo dicit, quod « pascit ventum, » propter Ægyptios autem dicit, quod « seguitur æstum. » Genes. xxxi,40 : Die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. Et signat eos qui pro labore terrenorum omni vento fortunæ, et omni æstu laboris se non timent exponere. Contra quod dicitur de Sanctis, Isa. xxxii, 2 : Erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate.
Quod autem metaphorice dixit, explanat : « Tota die mendacium, » quantum ad fœdus Assyriorum, « et vastitatem, » hoc est, causam vastitatis, « multipli-
In quo autem pascat ventum, et æstum sequatur, subdit : « Et fœdus cum Assyriis initi : » quod factum est, IV Reg. xiv, 19 et 29, sub Manahem : « et oleum in Ægyptum ferebat : » oleum purissimum in terra promissionis est, fæculentum autem in Ægypto, et inter cætera munera quæ regi Ægypti mittebant, etiam oleum miserunt. Et hoc est quod hic dicit, « oleum in Ægyptum ferebat. » Isa. xxxi, 1 : Væ qui descendunt in Ægypttum ad auxilium, in equis sperantes! Moraliter autem fœdus init cum Assyriis ambitiosus in alto sensu semper stans. Job, xii, 25 : Ipse est rex super universos filios superbiae. Oleum fert in Ægypttum, qui sæcularibus blanditur in peccatis. Psal. cxl, 5 : Oleum peccatoris non impinguet caput meum.
Subinfert autem quod de hoc vindijcandi sunt :
« Judicium ergo Domini, » quo scilicet convinci debeat ad poenam, « cum Juda, » hoc est, cum duabus tribubus, ideo scilicet quia visa captivitate decem tribuum pro peccato non se correxit. Ezech. xvi, 38 : Judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem. « Et visitatio, » per poenam, « super Jacob, » hoc est, super decem tribus. Exod. xx, 5 : Visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Psal. lxxxviii, 33 : Visitabo in virga iniquitates eorum : et in verberibus peccata eorum. Formam au-
<--- Page Split --->
tem judicii subdit: « Juxta vias ejus, » Jacob scilicet et Judæ. Et vocat vias tritas a patribus quasi hæreditaria peccata : et ideo subdit : « Et juxta adinventiones ejus, » quæ scilicet de novo invenerunt, « reddet ei. » Prov. i, 31: Comedent igitur fructus viae sua, suisque consiliis saturabuntur. Isa. iii, 9: Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala! Matth. xxi, 41: Malos maleperdet.
et benedictiones hæreditavit, et ad filios transmisit. Isa. LVIII, 14: Sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob patris tui.
Et subdit beneficium confortationis in via : « Et in fortitudine sua directus est cum Angelo. » Septuaginta : « Sic et in « labore suo prævaluit Deo, et conforta- « tus est cum Angelo et potuit. » Unde sensus est ut sic ordinetur littera : In fortitudine sua cum Angelo, quam habuit vel accepit, luctans cum Angelo, directus est, hoc est, rectissimus factus est et rectitudinis nomen accepit. Et tangit historiam quæ continetur, Genes. xxxii, 24 et seq., ubi dixit Angelus cum quo luctabatur : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur, nomen tuum, sed Israel. Israel enim vel directus, vel rectissimus interpretatur, ut dicit Hieronymus, et inducit id quod est Isa. xliv, 1 : Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israel, quem elegi.
« In utero supplantavit. » Hic tria proponit Dei beneficia, a quibus ille populus sequens ventum semper se avertit. Primum, est beneficium confortationis contra fratrem. Secundum, est beneficium eductionis de Ægypto, et illuminationis Prophetarum, ibi, « Et ego Dominus Deus tuus. » Tertium, est beneficium constructionis domus per uxores et divitias, ibi, « Fugit Jacob in regionem Syriæ. »
In prima parte duo sunt, scilicet beneficii descriptio et populi aversio, ibi, « Chanaan. »
In primo duo sunt, et tertium quod est conclusio ex duobus.
Duo autem prima sunt confortatio in utero, et confortatio in via, quando fugit Laban avunculum.
Dicit ergo: Jacob scilicet, « in utero supplantavit fratrem suum, » scilicet Esau, et tangit historiam quae continetur, Genes. xxv, 23, ubi dicitur : Protinus alter egrediens, scilicet Jacob, plantam fratris tenebat manu : et idcirco vocavit eum Jacob. Sic enim tenens plantam immisciuit se primogenitura, quod non erat infantis, nisi virtute Dei factum fuisset. Genes. xxvii, 36 : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me in altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Hoc ergo beneficium est, quo virtute Dei et promissiones paternas
« Et invaluit ad Angelum, » hoc est, ad Angelum, complectens scilicet et stringens eum valetudinem divinam accepit, cum esset timidus et imbecillis. Isa. viii, 13 et 14 : Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem, hoc est, in confortationem et valetudinem, unde Angelus dixit : Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis 1. Et hoc est quod sequitur : « Et confortatus est. » Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. II Reg. iii, 1 : David proficiscens, et semper seipso robustior.
Qualiter autem invaluit, subdit : « Flevit, et rogavit eum. » « Lacrymis enim, ut « dicit Hieronymus, pupugit, devotione « orationis vinxit, et sic lacrymis et ora- « tione, quasi duobus brachiis Angelum « strinxit. » Isa. xxxviii, 5 : Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. Jerem.
<--- Page Split --->
xxxii, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis : quia est merces operi tuo. Tobiæ, xni, 12, dixit Angelus : Quando orabas cum lacrymis,... ego obtuli orationem tuam Domino. Et quam paratus invenitur Angelus, subdit, et tangit historiam quae continéur' Genes. xxvni, 11 et seq., ubi cum Jacob de domo patris recederet, et in quodam loco requiescere vellet post solis occubitum, cœlum vidit apertum, et scalam descendentem ad terram de cœlo, et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. Et propter hoc locum illum Bethel vocavit, qui prius Luza dicebatur. Bethel enim domus Dei interpretatur. « In Bethel invenit eum. » Primum scilicet, et innuit quod omnis apparitia facta Patribus, per Angelos facta est. Ad Hebr. i, 1 : Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis. « Et ibi locutus est nobiscum. » Nobiscum Deus loquitur quando bonum nostrum loquitur. Osee, ii, 14 : Loquar ad cor ejus. Hæc simul moralia sunt. In lucta enim virtutis et fletu compunctionis, et oratione devotionis Angelos obtinemus. Hoc signátum est, Matth. iv, 11, ubi post luctam tentationis et victoriam, Angeli accesserunt et Domino ministraverunt'. Et Luc. xxni, 43, ubi cùni Dominus in agonia prolixius oraret, apparuit Angelus confortans eum 2, quod ut dicit Ambrosius, « non ad caput, sed ad « membrà referendum est. »
memoriale ejus. » Unde Septuaginta sic habent : « Dominus autem Deus omnipo- « tens erit memoriale ejus : » quod enim semper defensorem Patrum se exhibuit et exercitus angelicos in defensionem eorum misit, hoc debet esse memoriale apud homines. Unde Jacob Angelos videns, dixit : Castra Dei sunt hæc 3. Sic Angeli missi sunt ad Eliseum, IV Reg. vi, 16 et 17. Sic missi sunt sub Onia ad templum defendendum, II Machab. iii, 25 et 26. Sic missi sunt ad Judam Machabæum invulnerabilem custodiendum, II Machab. x, 29 et 30. Propter hoc dicitur, Isa. lxxii, 7 : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus, quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quæ largitus est eis. Tantorum enim beneficiorum nemo debet esse immemor.
Unde ex his concludit :
« Et tu, » supple, ergo « ad Deum converteris. » Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro. Thren. v, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Formam autem conversionis subdit : « Misericordiam, » ad te scilicet et proximum, « et judicium, » supple, in agendis, « custodi : » ut quid verum, quid falsum, quid bonum, quid malum sit, dijudices. Psal. c, 1 : Misericordiam, et judicium cantabo tibi, Domine. Et subjungit de ordine ad Deum : « Et sperà in Deo tuo semper, » non in Assyrio vel Ægyptio. In Deo autem sperare, est sperando in eum bonis operibus tendere. Psal. xxxvi, 3 : Spera in Domino, et fac bonitatem. Ad Rom. v, 5 : Spes non confundit. Ad Hebr. vi, 18 : Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem. « Semper » autem dicit, quia sicut dicit Glossa, « Omnis laus in fine rei ca-
Quod autem hoc a filiis in memoria teneatur, ostendit, subdens : « Et Dominus Deus exercituum, » hoc est, quod et Dominus sit, et Deus, èt exercituum Dominus, qui exercitibus suis et impugnare et salvare possit, supple, est « Dominus
1 Matth. iv, 11 : Tunc reliquit eum diabolus : et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei. 2 Luc. xxii, 43 : Apparuit illi Angelus de cæ-
lo, confortans eum. Et factus in agonia, protixius orabat.
3 Genes. xxxii, 2.
<--- Page Split --->
« nitur. » Matth. xxiv, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
« Chanaan. » Tangit hic populi ingrati tantis benefi ciis aversionem, et dicit in contractibus injustitiam, in violentiis calumniam ad proximum, et impietatem in Deum.
« Chanaan : » nominativus est absolutus. Ponitur enim ut sequens relatio locum habeat. Et est sensus : Populus iste non est de Jacob vel Israel, sed est de Chanaan, de semine iniquitatis. Daniel. xm, 36 : Semen Chanaan, et non Juda. Ezech. xvi, 3 : Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan. Unde autem hoc sciatur, subdit, et suppletur, quia « in manu ejus » supple, est « statera dolosa. » In omnibus contractibus statera dolosa est quæ deprimitur ad leve, et ascendit ad grave, in eo scilicet qui semper nititur dejicere proximum. Deuter. xxv, 13 et 14 : Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: nec erit in domo tua modius major et minor. Talis statera est eorum, qui multum ponderant temporalia, et parum spiritualia. Prov. xi, 1 : Statera dolosa, abominatio est apud Dominum : et pondus æquum, voluntas ejus. « Calumniam dilexit, » in oppressione scilicet pauperum. Isa. iii, 15 : Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? Isa.v,23 : Væ qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! Hæc clero conveniunt qui omnes causas per calumniam ad lucrum trahunt. Isa. x, 1 et 2 : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes, injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei !
Deus. Hieronymus : « Quasi dicat : Un- « decumque habeam, non curo, dummo- « do habeam : putat enim se esse divi- « tem in idolo vel in delectabili quod « consequitur, quamvis decipiatur. » Apoc. iii, 17 : Dici s : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nesci quia tu miser es, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. « Inveni idolum mihi, » supple, quod divitias reputo. Jerem. xvii, 11 : Fecit divitias, et non in Providentia Jeli non judicio. « Omnes labores mei, » quibus neganda. laboravi, « non invenient mihi, » per infictionem pœnae alicujus judicis, « iniquitatem quam peccavi. » Et est verbum desperantis, qui providentiam negat, et judicium futurum, contra quod dicit, Eccli, v, 3 : Ne dixeris : Quomodo potui ? aut quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Et ibidem, y. 4 : Ne dixeris : Peccavi, et quid mihi accidit triste ? Altissimus est enim patiens redditor. Eccle. v, 5 : Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam : neque dicas coram Angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
« Et ego Dominus Deus. » Secunda propositio est pro Domino in judicio, et habet duas particulas. Primo enim proponit pro Domino. Secundo, contra populum, ibi, « Si Galaad idolum. »
Pro Domino proponit duo, scilicet beneficentiam in Ecclesiis et in Sanctis, et certa responsa in dubiis, ibi, « Et locutus sum. »
Circa beneficentiam duo proponit, quorum primum est argumentum secundi. Primum est eudctio de terra Ægypti : secundum autem de terra Chaldæorum reductio.
« Et dixit Ephraim. » Tangit corruptionem ordinis ad Deum. « Et dixit Ephraim, » in corde scilicet : « Verumtamen dives effectus sum. » Psal. lii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est
« Et ego Dominus, » supple, sum potestate, « Deus » providentia, « tuus » beneficiis. « Ex terra Ægypti, » hoc est, qui eduxi te de terra Ægypti. Mich. vi, 8 : Quia eduxi te de terra Ægypti,
<--- Page Split --->
et de idomo servientium liberavi te : et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Haec autem reductio (sicut saepe dictum est) eductionem signat de peccatis. Isa. lxiii, 14 : Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Et ex praeterito subinfert spem futuri : « Adhuc, » supple, si pecnitueris, iterum « sedere te faciam, » celebrando festum, « in tabernaculis, » ut scilicet iteratum festum Tabernaculorum celebres pro reductione de captivitate, sicut celebrasti pro deductione de Ægypto. Et hoc est quod sequitur : « Sicut in diebus festivitatis, » Scenophegiae scilicet, quando celebrasti festum eductionis de Ægypto. Iste sensus juvatur ex eo quod dicitur, Jerem. xxiii, 7 et 8 : Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra : Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Ægypti : Sed : Vivit Dominus, qui eduxit et addu-xit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris, ad quas ejeeeram eos illuc. Sicut autem reductio de Ægypto signat eductionem de peccato, in qua cantatur canticum submersionis Ægyptiorum. Exod. xv, 1 : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est. Ita per eductionem de Chaldaea signatur reductio de tentationibus per profectum virtutum, in quo cantatur canticum graduum, quod quindecim gradibus determinatur, in Psal. cxxxvn, 5 : Cantent in viis Domini : quoniam magna est gloria Domini. Mich. vii, 15 : Secindum dies egressionis tuae de terra Ægypti ostendam ei mirabilia.
Et subjungit de secunda beneficentia ex parte Dei, scilicet quod eis dedit etiam responsa in dubiis.
« Et locutus sum super prophetas. » Supereminentiam notat Spiritus illuminantis prophetas. Isa. lxi, 1 : Spiritus
Domini super me. Act. 1, 8 ; Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos. Spiritus enim superior infra se continet spiritum humanum, ut errare non possit. Nec uno modo locutus sum, sed « et ego visionem multiplicavi, » ut scilicet modo sensibili, modo imaginabili, modo intellectuali in visione loquerer. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc locutus es in visione sanctis tuis. Isa. xxviii, 11 : In loquela labii, ex lingua altera, loquetur ad populum istum, scilicet Dominus. Ad Hebr. 1, 1 : Multifariam, cbrl multisque modis olim loquens Deus patribus in prophetis : « Et, » quod plus est, « in manu, » hoc est, in opere « prophetarum assimilatus sum, » ut operibus intelligerent quod verbis audire noluerunt. Sicut quod Moyses extensis brachiis in modum crucis stetit contra Amalec, Exod. xvn, 11 et seq. Sicut Isaias nudus ivit et, discalceatus tribus diebus, Isa. xx, 2 et seq. Sicut quod Jeremias calathis fieuum futura praefiguravit, Jeremiae, xxiv, 2 et seq. : et Ezechiel vasis transmigrationis, Ezechiel. xii, 3 et seq. : et Jonas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti fuit, Jona, ii, 1. Sufficientia ergo erat in Domino ad omnia haec quae a Deo requiruntur. Beneficium enim fuit in indigentiis, et responsa in dubiis, et ex hoc infert quod frustra errabant in idolis, quae neutrum horum facere possunt.
« Si Galaad idolum, » supple est, « ergo frustra erant : » et hic est punctuatio 4. Hieronymus : « Haec enim effi- « caciter in Deo, et inaniter in idolis re- « quiruntur. » Isaie, viii, 19 : Cum dixerint ad vos : Querite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis : Numquid non populus a Deo suo requiret pro vivis 'a mortuis ? Galaad enim civitas est ultra Jordanem, in sor-
<--- Page Split --->
tibus Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse, ubi Laban comprehendit Jacob 1. Et propter hoc locus venerabilis habebatur, et ideo ibi idolum erat quod venerabantur decem tribus. Osee, vi, 8 : Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. In hoc idolo frustra erant « in Galgal bobus immolantes. » Galgal sive Galgala, civitas est duarum tribuum juxta Bethel, ubi etiam fuit idolum quod duæ tribus venerabantur, quod etiam frustra fuit, cum Deus nec deesset in beneficiis, nec deesset in responsis. Deuter. iv, 7 : Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinguantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Osee, ix, 15 : Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos : propter malitiam adinventionum eorum. Et dicit bobus in derisionem et in signum concupiscentiæ. Bovem enim pro tauro ponit, qui lascivus est. Unde, Prov. vn, 22, ubi de meretrice loquitur, subjungit : Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens. Hanc litteram Haymo aliter punctuat, et legit sic : « Si, » hoc est, et si « Galaad, » hoc est, in decem tribubus, « est idolum, » propter hoc scilicet, quod nec templum, nec Prophetas : nec Sacerdotes habuerunt. Et legit tamen pro ergo sic : « Tamen frustra erant in Galgal, » hoc est, in duabus tribubus, « bobus immolantes. » Ibi enim erant Sacerdotes, et templum, et Prophetæ. Sed ne negare possint, convincit, subdens : « Nam et altaria eorum, » scilicet decem et duarum tribuum, apparent « quasi acervi, » hoc est, tumuli arenarum vel lapidum, « super sulcos agri. » Septuaginta : « Super desertum campi. » Et tangit quod hostibus venientibus, villis et campis desertis, templa idolorum fracta sunt, et tumuli ruinarum super campum desertum apparuerunt. Matth. xxiv, 2 : Non relinquetur hic
lapis super lapidem, qui non destruatur.
« Fugit Jacob. » Adhuc tertio proponit in judicio beneficia quæ Patri fecit in constructione domus, et filiis in illuminatione Prophetæ, et ex opposito aversionem ingrati populi.
« Fugit Jacob in regionem Syriæ : » quod fugit, erat metus ratione fratris sui, qui dixit, Genes. xxvii, 41 : Venient dies luctus patris mei, et occidam, Jacob fratrem meum. Quod autem in Syriam fugit, consilium fuit matris, quæ noluit ut de filiabus Heth uxorem duceret, sicut ibidem dicitur, cap. xxvii, 1 et 2 : Noli accipere conjugem de genere Chanaan : sed vade, et proficiscere in Mesopotamia miam Syriæ, ad domum Bathuel, patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban, avunculi tui. Et hoc tangit hic. « Et servivit Israel, » Laban scilicet avunculo suo, « in uxorem » habendam, Genes. xxix, 18 : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem amis : « et in uxorem servivit 2, » Liam scilicet aliis septem annis, ut ibidem dicitur : et sic Deus ordinatione uxorum, et procreatione filiorum, et multiplicatione possessionum domum construxit Jacob. Ruth, iv, 11 : Faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel, et Liam, quæ ædificaverunt domum Israel : ut sit exemplum virtutis in Ephrata. Signat autem hoc in spiritualibus fugam 'a sæculari conversatione in regionem Syriæ, quæ sublimis interpretatur, hoc est, in sublimitatem pœnitentiæ vel religionis. Jerem. xlvii, 28 : Estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
Et subdit de illuminatione Prophetae : « In propheta autem, » Moyse scilicet et Aaron et Maria et aliis septuaginta duo-
<--- Page Split --->
bus, qui Numer. xi, 23, prophetabant : « eduxit Dominus Israel de Ægapto, » ne scilicet incertas promissiones sequenrentur. II Petr. i, 16 : Non doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem. « Et in propheta servatus est, » hoc est, in successione prophetali, ita quod Doctor justitiæ numquam defuit. Eccli. xxiv, 46 : Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quaerentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.
Et subjungit de aversione populi a tantis beneficiis : et suppletur, et tamen « Ad iracundiam me provocavit Ephraim, » hoc est, regnum decem tribuum, vel in mundo fructificantes. Isa. xxx, 30 : Terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis. « In amaritudinibus suis, » hoc est, peccatis, quæ me pium
et dulcem ad amaritudinem provocant. Jerem. n, 21 : Quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena? Deut. xxxii, 33 : Fel draconum vinum eorum.
Ex omni ista disputatione triplici qua proposita est, infert sententiam : « Et » supple, ideo, « Sanguis ejus, » hoc est, causa sanguinis sive mortis, « super eum veniet : » ipse enim per peccatum sibi causa mortis est. II Reg. i, 16 : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te. « Et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus. » Opprobrium vocat probrosum peccatum, quod restituitur, « quando congrue punitur. Deuter. xxv, 2 : Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Isa. iii, 41 : Væ impio in malum : retributio enim manuum ejus fiet ei !