CAPUT XI.
Beneficiis ostendit Dominus se diligere populum Israel : sed propter illius scelera tradidit eum Assyriis : attamen propter suam misericordiam reducet eos, ut in terra sua servant Domino, una cum gentibus ad Deum conversis.
Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum : et ex Ægypto vocavi filium meum 1.
Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum : Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis : et nescierunt quod curarem eos.
In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis : et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
Et populus meus pendebit ad reditum meum : jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israel ? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim 1 ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
Non faciam furorem irae meae : non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo : in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
Post Dominum ambulabunt : quasi leo rugiet : quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
Circumdedit me in negatione -Ephraim, et in dolo domus Israel : Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
IN CAPUT XI OSEE
ENARRATIO.
« Sicut mane transiit. » Tangit hic admonitionem populi per consideratio-
nem plagarum et beneficiorum Dei, et ideo tres partes sunt in capitulo isto.
Primo tangit ingratitudinem ad beneficia eductionis de Ægypto. Secundo, describit misericordiam Dei punientis pro peccato, ibi, y. 8, « Quomodo dabo te, Ephraim? » Quia vero misericordis non est punire, idcirco tertio ostendit, quid compulerit Deum ad puniendum,
<--- Page Split --->
ibi, 7. 12, Circumdedit me in negatione.
In primo horum tria sunt. Primo enim ostendit quod ablationis regni et regis causa fuit abjectio regni Dei. Secundo, beneficia Dei quae ut rex et pater exhibuit, commemorat, et ingratitudinem populi, ibi, « Quia puer Israel. » Tertio, qualiter populus sicut effrenis equus non reducitur, nisi freno pœenarum, ibi, « In /uniculis Adam. »
Dicit ergo : « Sicut mane transit, » velociter scilicet et cito « pertransiit rex Israel, » hoc est, decem tribuum. Unde, Osee, xm, 10 : Ubi est rex tuus : mazime nunc salvet te. Hoc autem dicitur populo qui in protectione Dei constitutus fuit et regimine, et illo contempto hominem in regem petiit. I Reg. vn, 7 : Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Et quia sic contra voluntatem Domini obtentus est, stare non potuit, sed transitit sicut mane, hoc est, subito et velociter, ita scilicet quod sol claritatis et prosperitatis ejus ad summum non pervenit : antequam enim illucesceret per claritatem ablatus fuit. Job, m, 4 : Dies ille vertatur in tenebras, nec requirat eam Deus desuper, et non illustretur lumine. Sic dictum est de Nabuchodonosor, Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Sic potentia et claritatis mundi cito transit. Eccli. x, 11 : Omnis potentatus brevis vita. Isa. xxxvn, 12 : Dum adhuc ordirer, succidit me.
Et quale fuerit regnum Dei quod abjecerunt, subdit : « Quia puer Israel, » supple, erat imbecillis sensu, quando legem non habuit, et infirmus virtute, quando violentia Pharaonis in Ægypto tenebatur oppressus. I ad Cor. xm, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam
ut parvulus. « Et dilexi eum, » hoc est, signa dilectionis exhibui cum non meruisset. Deuter. xxxm, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Deut. x, 14 et 15 : En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra et omnia, quæ in ea sunt : et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos. « Et ex Ægypto vocavi filium meum, » hoc est, ex Ægypto vocavi eum ut esset liber, ut filius meus servitute aliena de cætero non oppressus, et in hæreditate mea positus. Numer. xxiv, 8 : Deus eduxit illum de Ægypto. Mich. vi, 4 : Eduxit te de terra Ægypti. Hoc etiam refertur ad eos moraliter, quos Deus educit de servitute peccati ad libertatem virtutis. Psal. xxxix, 3 : Eduxit me de lacu miseriz, et de luto fæcis. Unde, Exod. iv, 22, 23, dicit Pharaoni, qui signat diabolum : Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi : Dimitte filium meum.
Qualiter autem eduxerit, subdit : « Vocaverunt eos, » Moyses scilicet et Aaron, duces et nuntii mei, sicut dicitur, Exod. m et iv et usque ad xn. Prov. ix, 3 : Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad maenia civitatis. « Sic, » supple, vocati a tantis et a talibus, « abierunt a facie eorum, » hoc est, a docrtina eorum recesserunt. Exod. xxxm, 7 et 8 : Peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis. Jerem. n, 5 : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ? « Baalim immolabant. » Primum et medium et ultimum peccatum conjungit. Primo enim a facie Moysi recesserunt per vitulum : postea in terra sancta existentes sub Achab Baalim adoraverunt 1 : postea in fine multiplicantes idololatriam simulacris sacrificaverunt,
<--- Page Split --->
singularum gentium idola sumentes. Jerem. ii, 28 : Secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda. Illud idem sub eisdem auctoritatibus refertur ad clerum et ad populum, qui ab institutis primorum patrum recessit per lasciviam vituli, et postea abjecto jugo per malam libertatem servivit Baal, qui interpretatur absque jugo, deinde fingens delectabilia diversis seducitur spectaculis. Et hoc est quod sequitur : « Et simulacris sacrificabant. »
xxvii, 9 : Iste omnis fructus ut auferatur peccatum ejus, et hoc scire noluerunt. Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. Act. vii, 23 : Existimabat autem, supple, Moyses, intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt. Eccli. xxix, 22 : In gratus sensu derelinquet liberantem se.
Subjungit autem quod non retrahentur a malis, nisi per pœenas : « In funiculis Adam traham eos. » Funiculi Adam sunt pœenae et maledictiones, quibus vinctus est Adam a Domino cum peccaret. Prov. v, 22 : Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Quia vero pius pater punit ad correctionem, ideo subsequitur : « In vinculis charitatis. » Pcenam enim vincientem ex charitate inductam dicit, sicut flagella super filium. Eccli. xxx, 1 : Qui diligit filium suum, assiduat ei flagella 1. Ad Hebr. xii, 7 : Quis filius, quem non corripit pater ? Haec expositio litteralis est. Hieronymus tamen aliter exponit, dicens, quod « fu- « nicul! Adam sunt, quibus vinctus « Christus Adam fecit sanctum : eisdem « enim, vinculis charitatis vinctus voluit « eos curare et sanctificare, et ad se tra- « here. » Jerem. xxxi, 9 : In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserams. Joan. xii, 32 : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Sic Pater trahit ad Filium. Joan. vi, 44 : Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Sic Filius trahit ad fidem per illuminationem : sic etiam trahit ad seipsum, sicut jam dictum est : sic Spiritus vinculo charitatis ad sanctitatem. Ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Et est iste funiculus triplex qui difficile rumpitur 2.
Et subjungit de beneficiis in deserto exhibitis :
« Et ego, » supple, eram « quasi nutritius Ephraim, » hoc est, decem tribuum. Nutritius enim semper cibum parat infantulo, et sic paravit cibum, manna scilicet, et coturnices. Psal. lxiv, 10 : Parasti cibum illorum : quoniam ita est praeparatio ejus. Exod. xvi, 13 et seq., ubi pluit manna, unde gloriantes dicunt, Joan. vi, 49 : Patres vestri manducaverunt manna in deserto. « Portabam eos in brachiis meis, » signis scilicet et portentis et victoriis sustentando. Deut. 1, 31 : Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis. Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, factas ipse portabit. Sic etiam a peccatis reductos Dominus nutrit gratia, et sacramento Eucharistiae, et collatione virtutis portat. Luc. xv, 5 et 6 : Imponit eam in humeros suos gaudens : et veniens domum convocat amicos, et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.
Et subdit de ingratitudine : « Et nescierunt, » hoc est, scire noluerunt per beneficia, « quod curarem eos, » hoc est, quod omnis mea intentio esset ut curarentur a peccato et idololatria. Isa.
Quia vero sic trahi non possunt, sicut
1 Cf. Proverb. xiii, 24 et xiii, 13. 2 Eccle. iv, 12 : Funiculus triplex difficile rum-
<--- Page Split --->
propter duritiam oris equus effraenis, oportet quod camo trahantur, et hoc est. « Et ero eis, » ex quo aliter esse non potest, « quasi exaltans jugum super maxillas eorum. » Et litteraliter intelligitur de captivitate Assyriorum, quod exaltatur in maxillis, quando constringuntur maxille blaspheme per ipsum. Jacob. iii, 3: Si autem equis frana in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. Psal. xxxi, 9: In camo et fraeno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. Glossa hoc aliter legit. Dicit enim quod « exaltatur jugum quan- « do aufertur, quando autem ponitur « fortiter ad collum, deprimitur. » Et est sensus secundum Glossam : Jugum quod est super maxillas eorum ero exaltans per ablationem, ubi scilicet jugum Gentium auferetur ab eis. Isa. ix, 4 : Jugum oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti. Genes. xxvii, 40 : Tempus veniet, cum excutias, et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. Psal. ii, 3 : Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Quædam etiam Glossa legit de jugo legis Dei, quod superexaltatur, quando magnifice impletur. Matth. xi, 29: Tollite jugum meum super vos. Thren. iii, 27 : Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Super maxillas autem ponitur, quando die et nocte meditatur et quasi ruminatur.
Et subjungit de beneficio præstito in deserto : « Et declinavi ad eum » manna (Exod. xvi, 13 et seq.), « ut vesceretur : quod signat declinationem corporis et sanguinis Domini ad Ecclesiam. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam fluvium pacis, et quasi torrentem invindantem gloriam gentium, quam sugetis. Psal. lxxvii, 23 et seq. : Januas caeli aperuit Dominus. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis. Panem Angelorum manducavit homo. Apoc. ii, 17 : Vincenti dabo manna
abconditum. Sap. xvi, 20 : Parætvm panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Qualiter autem infrænet eos, ostendit subdens: « Non revertertur in terram Ægypti, » populus scilicet. Concupiscentiæ enim Ægyptiacæ semper erant in corde populi. Propter quod, IV Reg. xv, 19 et seq., sub Manahem rege Israel a facie Assyriorum voluerunt redire in Ægyptum. Similiter post interfectionem Godoliæ, contra consilium Jeremiæ in Ægyptum redierunt (Jerem. xli, 17 et xlii), quod Domino non placuit, sicut patet, Isa. xxx et xxxi, quod fuit contra præceptum Domini. Deut. xvii, 16, ubi dicitur de rege, quod non reducet populum in Ægyptum. Et ideo dicit, quod sub Manahem non poterunt redire. Osee, ii, 6 et 7: Sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos. Et hoc est quod sequitur : « Et Assur ipse rex ejus, » qui etiam in Ægypto comprehendet eos. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. Numer. xxiv, 21 et 22 : Si in petra posueris nidum tuum, et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te. Signat autem captivitatem peccatorum a diabolo : Assur enim altus sensus interpretatur, et signat diabolum, a quo postquam peccator capitur ad Ægyptiaca desideria redire non poterit. Bernardus : « In æternum non obtinebit « quod vult, et tamen quod non vult in « perpetuum sustinebit. » Septuaginta hic multum differunt ab Hebræo. Dicunt enim sic : « Habitabit Ephraim in Ægy- « pto, et Assur ipse rex ejus. » Causam autem hujus subjungit : « Quoniam noluerunt converti. » Si enim conversi fuissent ad Dominum, non traditi fuissent captivitati regis Assyriorum. Je-
<--- Page Split --->
rem. iv, 1 : Si reverteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere: si abstuleris offendicula a facie mea, non commoveberis.
Qualiter autem traditi sint, subjungit : « Cepit 1 gladius in civitatibus ejus. » Gladius dicitur capere, quando non inanem aerem verberat, sed stringitur in vulneribus. Thren. 1, 20 : Foris interficit gladius, et domi mors similis est: Et dicit, in civitatibus, ut civitatibus expugnatis spes resistendi villis non remaneat. Isa. xxxiii, 8 : Projecti civitates, non reputavit homines. Isa. vi, 11 : Desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine. Iste gladius signat peccatum, quo peccatores interficiuntur. Psal. ix, 7 : Inimici defecerunt framea in finem : et civitates eorum destruxisti. « Et consumet electos ejus, » gladius scilicet. Electi dicuntur bellatores, nobiles, et divites, qui primo interfecti sunt. Psal. lxxvii, 64 : Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt. Deut. xxxii, 23 : Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem. « Et comedet capita eorum, » hoc est, Principes, et Reges, et Sacerdotes. Habac. iii, 14 : Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus. Et ibidem, j. 13 : Percussisti caput de domo impii. Gladius dicitur comedere quando consumit. Deut. xxxii, 42 : Gladius meus devorabit carnes, de cruore occisorum, et de captivitate, nudati inimicorum capitis.
tantummodo in me auxilium tuum. Deut. xxxii, 39 : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me. Quo autem cogente revertantur et suspirent ad Dominum, subdit : « Jugum autem imponetur eis, » durissimae scilicet servitutis et captivitatis. III Reg. xii, 11 : Pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum. Hoc jugum peccati jugum est, de quo dicitur, Thren. 1, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convoluta sunt, et imposita collo meo. « Simul, » omnibus scilicet quod nullus effugiet, « quod non auferetur, » vi scilicet humana. Usque hodie tenentur captivi in montibus Persarum. Eccli. xl, 1 : Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam. Illo enim domare necesse fuit cervicosam superbiam eorum.
« Quomodo dabo te? » Compassionis affectum ostendit hic miserator et misericors Pater, dicens, quod victus misericordia condignam pœenam inferre non potest.
Dicit autem duo, scilicet compassionis affectum, et effectum, ibi, « Post Dominum ambulabunt. » Affectum exprimit per quaestionem modi et cordis conversionem, et duritiae, sive severitatis abdicationem. Quaestionem facit quadruplicem :
Prima est : « Quomodo dabo te, Ephraim ? » Septuaginta : « Quid faciam tibi, Ephraim ? » Unde sensus secundum Hieronymum est : « Ex quo multis bene- « ficiis et multis plagis converti nolui- « sti, quomodo, hoc est, ad quem mo- « dum ponam te ut convertaris ? ini- « quitas enim tua non admittit clemen- « tiam, affectui autem meo repugnat se- « veritas, et ergo difficilis est modus quo « convertaris. » Osee, vi, 4 : Quid faciam tibi, Ephraim ? Isa. v, 4 : Quid est
<--- Page Split --->
sanctus, et non ingrediar civitatem, » hoc est, qui hactenus in medio tui ostendi me essem sanctum, hoc est, omnino ab omni pollutione alienum et incontaminatum, in judicio iræ meæ non ingrediar civitatem, ut scilicet ad modum legum civilium, quibus utuntur in civitatibus vindices. Unde Hieronymus : « Hoc est, non sum unus de « his qui in urbibus habitant, qui huma- « nis legibus vivunt, qui crudelitatem « arbitruntur justitiam, et jus summum « malitia est : mea autem lex, meaque « justitia est salvare corruptos. » Job, xxxiii, 24 : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier. Judæi exponunt hoc, quod Deus exspectavit reditum eorum, et quod alienæ gentis civitatem non ingrederentur, ut ibi habeant templum et cultum.
Post misericordiæ autem affectum, subdens ostendit effectum, promittens pænitentiam populo, ut locum habeat miseratio.
« Post Dominum ambulabunt : » et est vox Prophetae. Daniel. iii, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus. Ambulare autem, hoc est, proficere. Psal. cxviii, 1 : Beati immaculuti in via : qui ambulant in lege Domini. Habita autem pænitentia populi, statim subjungit qualiter congregabuntur virtute Dei : « Quasi leo rugiet, » et suppletur, quia scilicet Dominus rugiet ut leo, in terrorem omnium captivantium Israel. Amos, i, 2 : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Amos. iii, 8 : Leo rugiet, quis non timebit ? « Quia ipse rugiet, » per seipsum scilicet comminabitur. Hieronymus : « Cum leo ru- « git, volatilia et bestie terrore vocis « gradu fixo se movere non possunt :
« ita Domino comminante, necesse est « quod omnes contremiscant, » et ideo sequitur : « Et formidabunt filii maris. » Filii maris dicuntur qui fluctus amaritudinis inducunt. Isa. lvii, 20 : Impiì quasi mare fervens, quod quiescere non potest.
Illis autem territis, quid futurum sit, subjungit : « Et avolabunt, » supple, captivi. Hieronymus legit, « volabunt quasi avis ex Ægypto. » Quidam enim fugientes Assyrios et Ægyptios transfugerunt, et illos dicit se revocaturum, sicut et eos qui ad conversationem sæcularem convertuntur revocat. De qua ave, in Psal. x, 2, dicitur : Transmigra in montem sicut avis, secundum aliam translationem «. « Et quasi columba de terra Assyriorum, » qui scilicet ab Assyriis captivati sunt. Et intendit dicere, quod ubicumque captivi sunt, reducet eos terrore suæ potentiae, sicut et nunc congregavit Ecclesiam. Isa. xlii, 5 et 6 : Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Dicam aquiloni : Da : et austro : Noli prohibere. Matth. vn, 11 : Multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum. De Ægypto veniunt qui a concupiscentia carnali et desideriis sæculi veniunt. De Assur, qui de superbia et fastu ambitionis. Hæc duo conjungit Isaias, lx, 8 : Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columba ad fenestras suas ? « Et collocabo eos, » sic venientes, « in domibus suis : » reducens scilicet ad patriam et ad possessiones suas. Jerem. xxxii, 43 : Et possidebuntur agri in terra ista. Peccatorem autem revertentem in domum conscientiae reducit Dominus. Sap. vn, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, neque tædium convictus il-
<--- Page Split --->
lius. « Dicit Dominus. » I Reg. ix, 6 : Omne, quod loquitur, sine ambiguitate venit.
Quia vero posset aliquis dicere vel quaerere, quare contra affectum suum populum captivitati tradiderit, ideo respondet, et suppletur, quia
« Circumdedit me, » ut scilicet judicium effugere non possem, « in negatione, » qua me, Sacerdotes et Prophetas negavit et abjecit, « Ephraim, » hoc est, regnum decem tribuum, sicut continetur, Daniel. ix, 26 : Non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Sic negant, de quibus dicitur ad Titum, 1, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Hoc maxime facit Ephraim, qui frugifer interpretatur, quia divites hujus sæculi maxime negant Deum, ad minus opere. » Et in dolo, » quo scilicet a rege circumventus est, me negavit « domus Israel, » hoc est populus qui negavit me metu principis. Sic et populus Christianus dolo circumventus a sacerdotibus negat Dominum. Dicunt enim sacerdotes consuetudines bonas debere teneri, et consuetudines bonas vocant, quas iniquis legibus dictaverunt in lucrum suum. Psal. v, 7 : Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Sanguinum enim vir est, qui sanguinem pauperis defraudat. Eccli. xxxiv, 25 : Panis egentium vita
pauperum est : qui defraudat illum, homo sanguinis est.
Quia autem aliquis posset quaerere, Quare Judam tunc non tradidit in captivitatem, quando decem tribus, respondet: « Judas autem, » hoc est, duæ tribus, « testis, » virtutis scilicet et veritatis, ut dicit Glossa. Apoc. ii, 14 : Hæc dicit : Amen, testis fidelis, et verus. « Descendit cum Deo, » hoc est, spe divini adjutorii, et tangit historiam Exodi, xiv, 21 et seq., ubi dicitur, quod filiis Israel conclusis montibus et mari et Ægyptiis, divisum est mare, et quando nulla tribus fuit ausa in mare descendere, tribus Juda descendit adjutorio Dei confisa. « Et cum sanctis fidelis, » Moyse scilicet, et Aaron. Vel quando decem tribus separatæ sunt a Deo et regno David (III Reg. xii, 20 et seq.), Judas descendit a dignitate pristina, quæ tribubus duodecim imperare consueverat usque ad imperium duarum tribuum, « cum sanctis fidelis, » hoc est, cum templo, sacerdotibus et prophetis cum quibus remansit, sicut et nunc Judas, hoc est, confitens, verbo, ore, et opere, descendit, hoc est, humiliatur cum sanctis fidelibus 1, hoc est, cum vere sanctis, qui coram Deo humiliantur. Eccli. xvii, 25 et 26 : In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. Non demoreris in errore impiorum.
4 Vulgata, uti vidimus, habet « cum sanctis fidelis. » Hebr. אורח-ער, Qedoshim, ait Keil,
est quoddam plurale majestatis. Cf. Prov. ix, 10.
<--- Page Split --->