CAPUT VIII.

Samariam prædicit cum vitulo suo destruendam per Nabuchodonosor, propter idololatriam : nec ipsorum hostiæ suscipientur : civitates autem Juda etiam concremabuntur.

  1. In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt.

  2. Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israel.

  3. Projecti Israel bonum, inimicus persequetur eum.

  4. Ipsi regnaverunt, et non ex me : principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.

  5. Projectus est vitulus tuus, Samaria : iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?

  6. Quia ex Israel et ipse est : artifex fecit illum, et non est Deus :

quoniam in aranearum telas erit vitulus Samarie.

  1. Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam.

  2. Devoratus est Israel : nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.

  3. Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi : Ephraim munera dederunt amatoribus.

  4. Sed et cum mercede conduxerint nationes : nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.

  5. Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, factæ sunt ei aræ in delictum.

<--- Page Split --->

  1. Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.

  2. Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et

visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur.

  1. Et oblitus est Israel factoris sui, et ædificavit delubra : et Judas multiplicavit urbes munitas : et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.

IN CAPUT VIII OSEE

ENARRATIO.

« In gutture tuo sit tuba. » Hucusque instructus est Propheta de peccato populi. Ab hoc loco præcipitur ut in enuntiatione prophetica populus redarguatur primo de peccato : secundo, de peccati multiplicatione, infra, x, 1, ibi, « Vitis frondosa Israel. »

Prima adhuc duo habet. Primo enim ponit detestationem : secundo, ad pænitentiam admonitionem, infra, ix, 1, ibi, « Noli lætari Israel. »

Istud autem capitulum in duo dividitur. Primo enim præcipit Propheta, ut peccatum populo annuntiet : secundo, quod in gemitum, nisi pænituerint, et captivitatem inducentur, ibi, y. 10: «Nunc congregabo eos. »

In prima tres paragraphi sunt. Primo enim Propheta quod prædict injungitur. Secundo, causa denuntiationis ponitur, ibi, « Ipsi regnaverunt. » Tertio inutilitas idoli demonstratur, ibi, « Quoniam in aranearum telas. »

In primo paragrapho tria sunt, scilicet, injunctio prædicationis, et quid prædicet docetur, et excluditur quædam tacita objectio.

1 Dicit ergo : « In gutture tuo, » o Propheta, « sit tuba, » hoc est, sonora prædicatio. Isa. LVIII, 1 : Clana, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et an-

nuntia populo meo scelera eorum. Isa. xxx, 9 : Exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dicit autem, in gutture, quia guttur continuatio est oris ad intima, et notatur in gutture quod sermo ab infimis suspiriis et dolore procedat. Cant. vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Sermo enim qui ex intimis procedit, cor accendit et lætificat, ut vinum, et saepe ad memoriam revocatur et ruminatur. Bernardus : « Talis « mihi placet prædicator, qui mihi plan- « ctum non sibi plausum excitet. » Et dicit, in gutture tuo, ne alterius gutture prædicet, sicut illi, de quibus dicitur, Jerem. XXIII, 30 : Qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.

Quid autem prædicet, subjungit : primo de pæna, secundo de culpa.

De pæna : « Quasi aquila super domum Domini, » et suppletur, quia veniet hostis. Unde sensus est : Quia hostis, rex scilicet Assyriorum vel Chaldæorum, vel diabolus, avidus scilicet ad prædam super domum Domini veniet. Habac. 1, 8 : Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis : et diffundentur equites ejus : equites namque ejus de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Hæc est aquila, sicut dicit Hieronymus, de qua Ezech. xvii, 3 : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis, et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. Inducit etiam hoc Prov. xxx, 17 : Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ,

<--- Page Split --->

suffodiant eum corvi de torrentibus, et eumedant eum filii aquilæ. Et dicit, super domum Domini, templum et familiam pertinentem ad templum signans: illi sunt enim in quos primo vindicat. Ezech. ix, 6, percutientibus populum dixit: A sanctuario meo incipite.

Culpam autem pro causa subjungit : « Pro eo quod transgressi sunt » filii mei « /edus meum, » quod scilicet in patribus pupigi, Abraham, Isaac, et Jacob : « et legem meam praevaricati sunt, » quam scilicet in corde et in tabula scripsi per Moysen 1. Isa. xxiv, 5 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fadus sempiternum.

Et subjungit de exclusione falsæ responsionis. Possent enim dicere, quod non transgressi sunt fedus, cum invocent adhuc Dominum : et respondet, quod hoc faciunt ore et non corde. « Me invocabunt : Deus meus, » hoc est, dicendo « Deus meus. » Isa. xxix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. Matth. xv, 8 : Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me. « Cognovimus te, Israel, » hoc est, nos qui sumus Israel cognovimus te, ut «x supposito fiat appositum, et e converso. Israel enim interpretatur vir videns Deum, quia Jacob hoc nomen accipiens dixit, Gen. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem. Videns autem in facie, cognoscit eum quem videt, et sic jactabant notitiam Dei, quam tamen per approbationem et devotionem non habebant. Isa. 1, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et usinus praesepe domini sui : Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Hoc idem dicitur de falsis Christianis. Ad Roman. 1, 28 : Sicut non probaverunt Deum habere in notitia,

tradidit illos Deus in reprobum sensum. Matth. v, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, etc...? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos.

Et ideo respondet per poenam subdens, et suppletur quia « Projecti Israel bonum : » bonum, inquam, quod est omnis boni bonum, quod est Deus, sicut ait Augustinus. Matth. xix, 17 : Unus est bonus, Deus. Hoc maxime projicit qui cultum Dei abjicit. Projicit etiam qui peccatum mortale committit. Ezech. v, 6 : Judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt 1. Projecerunt me post dorsum suum. Ezech. xxiii, 33 : Projecti me post corpus tuum 2. Et ideo, supple, « inimicus persequetur eum, » scilicet diabolus vel Assyrius persequetur eum. Propter peccatum enim traditur inimicis suis homo. Exod. xv, 9 : Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, etc.

Ostendit autem consequenter causam : primo in Prælatis, secundo in subditis.

De Prælatis inducentibus in peccatum dicit, et suppletur quia, « Ipsi regnaverunt, et non ex me. » Non ex Deo regnant, quia secundum Deum non regnant super subditos : licet Dominus iratus voluerit regnum Salomonis dividi, tamen populus secundum præceptum legis debuit interrogare Deum, quem vellet institui. Sic enim I Reg. ix, 16, fecit Samuel, sicut et præcepti Dominus 4. Ex Deo enim regnare, secundum formam Dei regnare est : non ex Deo regnare, est forma Dei deposita, tyranni formam assumere, sicut Prælati faciunt nostri temporis. Sap. vi, 5 : Cum essetis

1 Exod. xx, 1 et seq. 2 Cf. etiam Ezech. xx, 13. 3 III Reg. xiv, 9 : Me projecti post corpus

tuum : idcirco, etc. 3 Deutcr. xvii, 14 et seq.

<--- Page Split --->

ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. « Principes exstiterunt, » inferiores scilicet Prælati, « et non cognovi, » hoc est, non approbavi. Deus enim non approbat simoniacum, vel stultum, vel malum. Isa. xxxii, 5 et 6 : Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps : neque fraudulentus appellabitur major : stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem. In quo autem hoc potissimum fuerit, subdit : « Argentum suum » quod pretiosum est, « et aurum suum, » quod pretiosissimum est, « fecerunt sibi idola, » ut scilicet pretiositate materiae facilius inducerent populum ad venerandum. Argentum autem quia tinnulum est, eloquium signat : aurum vero sapientiam, quia quasi solis rubei videtur habere fulgorem. Quæ idola videmus præponi ab his qui student eloquentiae et sapientiae mundanae, sicut mali advocati. Osee, ii, 8 : Argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. Isa. ii, 7 et 8 : Repleta est terra argento et auro : et non est finis thesaurorum ejus : et repleta est terra ejus equis, scilicet idolis. « Ut interirent. » Haec conjunctio, ut, non notat causam finalem, sed consecutionem ad opus. Ex tali enim opere nihil sequebatur nisi interius. Simile, Isa. xxvii, 13 : Et erit eis verbum Domini : Manda remanda, manda remanda, exspecta reexspecta, exspecta reexspecta, modicum ibi, modicum ibi : ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueantur, et capiantur.

Quod autem dicit, « projectus est, » signat quod projectioni addictus est per sententiam damni. Projectus est autem ut vile quid et abominabile. Jerem. xv, 1 : Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Qualiter autem projiciendus sit, subdit et suppletur, quia « iratus est furor meus in eos, » in vitulos scilicet vel Samaritanos. « Furor, ut dicit Gregorius, est fervens ira. » Fervens autem ira procedit in pœenam. Deut. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo. Et subinfert admirationem, quod abs tam irrationabili peccato populus emundari non potuit : « Usquequo non poterunt emundari ? » Ac si dicat : Cum multoties percusserim eos, et multis beneficii allexerim, usquequo attentabo, vel per quid potero emundare populum ? Et est simile supra, vi, 4 : Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? Matth. xvii, 16 : O generatio incredula et perversa, quamdiu ero vobiscum ? usquequo patiar vos t ?

Et subjungit rationem, quare cito deberent emundari : « Quia ex Israel et ipse est. » Israel enim invenit eum, et ab aliis nationibus non accepit, sicut quædam alia idola accepit ab aliis nationibus, sicut Baala Sidoniis, Chamos a Moabitis, vitulum autem Jeroboam et populus Israel invenerunt. Psal. cv, 20 : Mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis femum. Et cum homo sit ex Deo, et non Deus ex homine, irrationabile fuit credere quod esset Deus. Et hoc confirmat addens : « Artifex fecit illum. » Irrationabile enim est ut credatur esse Deus quem artifex fecit. Isa. xliv, 19 et 20 : Non cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni : et coxi super carbones ejus panes : coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ? ante truncum ligni procidam ? Pars ejus cinis est :

<--- Page Split --->

cor insipiens adorabit illud. Et hoc est quod sequitur : « Et non est Deus : » arte enim Deus fieri non potest, eo quod Deus incommunicabile nomen est. Sap. xiv, 21 : Incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.

Et subdit de inutilitate :

« Quoniam in aranearum telas erit vitulus Samarie, » hoc est, sicut aranearum telae vento dissipantur, ita levi motu ira Dei dissipabitur vitulus. Venientibus enim Assyriis propter cupiditatem metalli conflatus est vitulus. Isa. lix, 6 : Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis : opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. Et attende quod aranea eviscerat se telas faciendo propter vilem praedam nuscarum, et significat avaros, qui pro vili praeda eviscerant seipsos. Eccli. x, 9 et 10 : Avaro nihil est scelestius : ... quoniam in vita sua projecit intima sua. Psal. xxxviii, 12 : Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.

Et subjungit rationem similitudinis : « Quia ventum seminabunt. » Semina sunt peccata sparsim facta. Ventus est impetus persecutionis quem producit peccatum. Sap. iv, 4 : Infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. « Et turbinem metent. » Turbo enim ventus involutus et involvens est, et significat poenam captivitatis populum involventem. Job, iv, 8 : Seminant dolores, et metent eos. Job, ix, 17 : In turbine conteret me, etc. Et metaphoram hujus seminis explanat, dicens : « Culumus stans non est in eo. » Culumus est calamus ex radice ortus, qui cum stat, grana pura germinat et plena : cum autem vento dejicitur ad terram, evanescit a germine granorum ; et ita dicreo vult, quod dejecti per captivitatem evanescent. Deuter. xxviii, 38 : Semen-

tem multum jacies in terram, et modieum congregabis. Aggæi, 1, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum.« Germen, » si quod fuerit, « non faciet farinam. » Farina pura est refectiva et candida, et signat puritatem virtutis qua candet honestate et reficit dulcedine. Opera autem malorum hoc non habent, quia etsi in cortice exterius aliquid appareat, nihil habent intus veritatis. II ad Timoth. ii, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, etc. Unde Hieronymus : « Cul- « mus qui non habet germen, est vita « meritis carens. Farinam culumus non « facit, cum is qui in præsenti sæculo « proficit, et nihil veritaris intelligit, et « nullum boni operis fructum reddit. » Sap. iv, 5 : Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum. Et ad hoc subdit : « Quod et si fecerit, » farinam scilicet, aliquam quæ magis videtur quam sit, « alieni, » sive hostes, sive dæmones « comedent eam. » Isa. i, 7 : Regionem vestram coram vobis alieni devorant. Et hoc signatum est Matth. xii, 4, 19, ubi dicitur, quod semen quod cecidit secus viam, volucres cæli comederunt ; quæ volucres a Domino dæmones dicuntur.

Et quod dixit, metaphorice explanat : « Devoratus est Israel, » ab hostibus scilicet consumptus. Isa. ix, 12 : Devorabunt Israel toto ore. Et ideo, supple, « nunc, » in præsenti tempore eorum qui jam vivunt, « factus est in nationibus » dispersus per captivitarem, « quasi vas immundum : » ad immunda enim et vilia deputabantur obsequia, sicut vasa immunda vilibus deputantur obsequiis. Unde in Psal. lxxx, 7, dicitur, secundum aliam translationem : Manus ejus in cophino servierunt 1. « Cophinus, ut dicit « Hieronymus, est vas quo stercora de « platea portantur. »

<--- Page Split --->

Qualiter autem hoc sit, subdit: « Quia ipsi, » scilicet Israelitici, « ascenderunt, » non sponte, sed inviti et tracti per captivitatem, « ad Assur, » hoc est, in terram Assyriorum, sicut et peccatores trahuntur a daemonibus. Thren. v, 3 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Ne autem hoc irrationabile videretur, subdit culpam per similitudinem, et suppletur, quia « onager oslitarius sibi Ephraim. » Onager est asinus agrestis, a graeco evoc, quod est asinus, et evp, venatio : et est animal furiosae concupiscentiae propter melancholiam ignitam, et signat concupiscentiam eorum ad idola, vel pronitatem ad peccatum. Et dicitur « solitarius, » quasi singularis : agrestis autem, quia nulla domitus est honestate. Ephraim autem dicitur populus propter regnum, quod incepit ab Ephraim. Jerem. ii, 24 : Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam : omnes qui quaerunt eam, non deficient : in menstruis ejus invenient eam.

Et hujus signum subjungit, et suppletur, quia « Munera dederunt amatoribus. » Sicut enim in praecedentibus dictum est, Manahem, rex decem tribuum, et Achaz, duarum tribuum, munera miserunt Assyriis pro auxilio, et deos eorum assumpserunt : propter quod Ezech. xvi, 34, dicitur : In eo quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium, scilicet contra consuetudinem mulierum.

qualiter in captivitatem inducentur ; et quia duplex est peccatum, videlicet in hominem commissum, et in Deum, quod si non expurgetur, poena dignum est, ideo quatuor dicit, scilicet peccatum in hominem, peccatum in Deum, et quod non expietur, et quod punietur.

« Nunc congregabo eos, » id est, faciam ut congregentur in pugnam scilicet, ut in pugna cadant et capiantur, qui dispersi simul capi non possent. Isa. viii, 9 : Congregamini, populi, et vincimini : et audite, universae procul terrae : confortamini, et vincimini: accingite vos, et vincimini. Jerem. viii, 13 : Congregans congregabo eos, ait Dominus. Et praemisit : Idcirco cadent inter corruentes. Jerem. xii, 3 : Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in diem occisionis. Ita congregantur peccatores ut similes in culpa similes accipiant poenas. Isa. xxiv, 22: Congregabuntur in congregatione unius fascia in lacum, et claudentur ibi in carcere.

Qualiter autem hoc fiat, subdit : « Et quiescent, » hoc est, cessabunt, « paulisper, » hoc est, parvo tempore, « ab onere regis, » hoc est, ab oneroso tributo regis Assyriorum, « et principum » ejusdem regis. Negabunt enim tributum, et sicrexet principes ejus commovebuntur contra eos, et in bello illo capientur : sicut fecit Sedecias 1. Dicit enim sic : Qui hactenus amabant adversariis dare munera quos diligebant, nunc cessare faciam ut suis principibus nulla tributa solvant, donec captivitati non tributa, sed seipsos ad omnes contumelias tolerandas praebeant. Contra hoc peccatum dicitur, ad Roman. xiii, 7: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum. Matth. xxii, 21 : Reddite qua sunt Cæsaris Cæsari, etc.

« Sed et cum mercede conduzerint nationes,» supple, alias ab Assyriis, Ægypttios vel Æthiopes, et alios ut essent eis in auxilium, sicut dicitur, Isa. xvii, 9 : Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.

« Nunc congregabo eos. » Hic tangit

Et subjungit de peccato commisso in Deum:

<--- Page Split --->

« Quia multiplicavit Ephraim altaria, « idolorum scilicet, « ad peccandum, » peccatum scilicet idololatria. Isa. LVII, 5 : Qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus. « Facte sunt ei arae in delictum, » hoc est, per delictum in ruinam. Jerem. II, 36 : Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.

Et subdit de peccati inexpiatione, secundum quod duobus modis peccatum expiatur, observatione scilicet legis, et sacrificiis.

Et hoc est :

« Scribam ei multiplices leges meas. » Remissive legendum est et ironice, hoc est, non scribam. Et dicit leges a ligando. Multiplices autem, quia multiplices sunt actus hominum, qui legibus sunt regulandi.

Quare autem non scribat; subdit : « Quæ, » hoc est, quia illæ, « velut alienæ, » hoc est, ad eos non pertinentes, « computatæ sunt. » Psalm. xlix, 17 : Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. Jerem. vi, 10 : Verbum Domini factum est illis in opprobrium : et non suscipient illud.

marum vestrarum, dicit Dominus ? plenus sum.

Et subjungit de pœna captivitatis : « Nunc recordabitur, » supple, Dominus, « iniquitatis eorum. » Contra quod dicitur in Psal. lxxxvii, 8 : Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. « Et visitabit, » lumine scilicet discussionis, et punitionis judicio, « peccata eorum. » Isa. xxiv, 21 : Visitabit Dominus super militiam cœli in excelso : et super reges terræ, qui sunt super terram. Et ut justior videatur visitatio, subdit repetendo culpam, et suppletur, quia « Ipsi in Ægyptum convertentur, » corde scilicet et opere, et ad auxilium eorum petendum, et ad Deos eorum colendos, contra quod dicitur, Isa. xxxi, 1 : Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes. Jerem. xln, 13 et 14 : Nec audiemus vocem Dei nostri, dicentes : Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus : ubi non videbimus bellum.

« Et oblitus est Israel factoris sui.» Deut. xxxii, 18 : Deum, qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. Isa. lvii, 11 : Mentita es, et mei non es recordata. « Et ædificavit delubra, » idolis scilicet vilibus. Delubrum dicitur a diluendo, et est templum in quo erat fons, in quo vestes et corpora diluerunt, qui ad sacrificandum venerant ad templum, cum potius in hoc polluerentur quam diluerentur. Job, ix, 30 et 31 : Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ : tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. Jerem. ii, 33 : Quid niteris bonam ostendere vitam tuam, ad quærendam dilectionem, quæ insuper et malitias docuisti vias tuas. « Et Judas, » hoc est, duæ tribus, « multiplicavit urbes munitas, » in quibus putavit se posse resistere ne captivetur : contra quod dicitur, Habac. i, 10 : Ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit ag-

1

Et subdit de sacrificiis.

« Hostias offerent, » scilicet ad Deum placandum : « immolabunt carnes, » in quibus pars erat Sacerdotis, et pars offerentis : « et comedent : » potius enim intendebant oblata devorare quam Deum placare. Isa. xxi, 13: Ecce gaudium et latitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : Comedamus, et bibamus : cras enim morienur. « Et Dominus non suscipiet eas. » Malach. i, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Isa. i, 11 : Quo mihi multitudinem vicit-

<--- Page Split --->

gerem, et capiet eam. « Et militam ignem in civitates ejus, » supple, munitas, « et devorabit ædes illius, » hoc est, ædificia illius. Isa. 1, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul «t non erit qui exstinguat. Thren.

11, 3 : Succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.

Hæc omnia sub eisdem auctoritatibus facile est referre ad peccatores, qui per delectabilia sæculi idola multiplicant, et falsa spe munitiones contra Dominum ædificant.