CAPUT IX.
Dominus in populum Israel famem et captivitatem propter ipsius peccata immittet : nec grata ipsi erunt eorum sacrificia : et quia in peccatis perseverant, perpetuo ejecti a Domino permanebunt, vagi inter nationes.
Noli lætari, Israel, noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
Non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium : omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animæ ipsorum, non intrabit in domum Domini.
Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?
Ecce enim profecti sunt a vastitate. Ægyptus congregabit eos : Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israel, stultum prophetam, in-
sanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ. 8. Speculator Ephraim cum Deo
meo : propheta laqueus ruina factus est super omnes vias ejus, insania in domo Dei ejus.
Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa : recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
Quasi uvas in deserto inveni Israel : quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
Ephraim quasi avis avolavit : gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
Quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus : sed et væ eis cum recessero ab eis !
Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine : et
<--- Page Split --->
IN CAP. IX OSEE ENARRATIO.
Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
gam eos : omnes principes eorum recedentes.
Da eis, Domine. Quid dabis eis ? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos 1 : propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos : non addam ut dili-
Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient. Quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum : et erunt vagi in nationibus.
IN CAPUT IX OSEE
ENARRATIO.
« Noli lætari, Israel. » Hic secundum superius inductam divisionem, inclinat populum ad dolendum de peccato commisso : et quia ad duo inclinat, propter hoc in duo dividitur. Primo enim inclinat ad hoc, quod a lætitia peccati convertatur in tristitiam pænæ. Secundo, quod peccatum deserat a pulchritudine et honestate patrum, ibi, y. 10 : « Quasi uvas in deserto. »
In primo sunt tres paragraphi. Primo, enim ostendit, quod lætitia convertetur in tristitiam. Secundo, quam solemniter hoc fiet, ibi, « Quid facietis in die solemi ? Tertio, quantæ stultitiae sit sic lætari, ibi, « Scitote, Israel, stultum. »
In primo quatuor dicit. Primo enim prohibet in malis exsultare : secundo ostendit, quod hæc lætitia convertatur in tristitiam per pœnam damni : tertio, quod non expiabitur oblatione sacrificii : quarto, causam inducit quare per sacrificium non possit expiari.
Dicit ergo : « Noli lætari, Israel. » Lætabantur enim in festo idoli, sicut et peccatores lætantur in peccatis. Et est
lætitia gaudium cordis, quasi latitia dicta, eo quod dilatat cor. Prov. u, 14 : Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Et attende, quod nolo, non vis, per totum condeliniurn, voluntatem habet affirmatam, et negatio refertur ad volitum. Unde sensus est: Noli lætari, velis non lætari, hoc est tristari. Voluntaria enim tristitia pœnitentiae tristitia est quæ sola secundum Deum est. II ad Cor. vii, 10 : Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. « Noli exsultare sicut populi. » Exsultatio ad corpus refertur, quando scilicet gaudium cordis in signis apparet corporis, sicut in risu, plausu manuum, tripudio, et hujusmodi : sicut in deserto fecerunt patres eorum ante idolum. Exod. xxxii, 6 : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Et ludus ille fuit in choreis et cantibus ante vitulum, quem ludum detestabatur Sara, ubi fecit ancillam ejici et filium ejus, cum vidisset filium ancillæ Ægyptiæ ludentem cum Isaac *. Prov. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Quod autem dicit, sicut populi, intelligit populos nationum qui lætabantur in diis suis, vel sicut populares lætantur, qui lætantur in peccatis, cum eis quæ male desiderant, ad votum proveniunt. Job, xxi, 12 et 13 : Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos,
<--- Page Split --->
et in puncto ad infernum descendunt. De quo autem non laetetur, subdit : « Quia fornicatus es a Deo tuo,» id est, de hoc non debes laetari, quod fornicatus es, assumens deos alienos in conjunctionem amoris tui, credens te per hoc liberatum esse ab obligatione legis, quod diu desiderasti. Jerem. ii, 20 : A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. Bene dico, « noli laetari, » quia per hoc perdes omne quod dilexisti.
Et hoc est, supple, quia « Dilexisti mercedem super omnes areas tritici, » hoc est, triticum super omnes areas crescens dilexisti pro mercede. Non enim habes oculum nisi ad temporalia. Deuter. xxxm, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini. Psalm. iv, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
Et hoc totum perdes, supple, quia « Area et torcular non pascet eos, » deficiente pane et vino, quæ fames primo sub Elia et Achab facta est 1. Secundo, autem facta est sub Eliseo 2, ita quod etiam matres comederunt filios. Psal. civ, 16 : Vocavit famem super terram : et omne firmamentum panis contrivit. Unde etiam, IV Reg. vi, 26 et 27 : Mulier quædam exclamavit ad regem dicens : Salva me, domine mi rex. Qui ait : Non te salvat Dominus, unde te possum salvare ? de area, vel de torculari ? « Et vinum mentietur eis, » quando cultus et labor et expensæ adhibita sunt, et fructum non reddit, tunc vinum mentitur. Habac. iii, 17 : Mentietur opus olivæ : et arva non afferent cibum. Isa. xvii, 11 : In die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit : ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter. Hæc eadem referuntur ad mercenarios clericos, qui non ministrant
nisi pro fructu area et vineæ, et idcirco judicio Dei dissipatur utrumque. Isa. xvi, 10 : Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit.
Famem autem sequetur captivitas. Et hoc est quod subjungit : « Non habitabunt in terra Domini. » Terra enim decem tribuum terra Domini erat, quam illi, quantum in eis erat, Domino abstulerunt et idolis deder unt, et idcirco ejeeti sunt et tracti ad terras idolorum quae coluerunt. Jerem. ii, 7 : Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructus ejus, et optima illius : et ingressi contaminastis terram meam, et hæreditatem meam posuistis in abominationem. Ideo dicitur, Jerem. v, 19 : Sicut... servistis deo alieno in terra vestra, ita servietis alienis in terra non vestra. Hoc idem dicitur clericis et laicis peccatoribus, quibus propter peccata, et fames spiritualis et corporalis inducitur, et de terra Domini, hoc est, ab Ecclesia in infernum projiciuntur. Psal. cni, 35 : Deficiant peccatores a terra, etc.
Et subjungit causam, et suppletur, quia « Reversus est Ephraim, » regnum scilicet decem tribuum, et Israel, hoc est, populus decem tribuum « in Ægypttum, » hoc est, ad conversationem et imitationem Ægyptiorum, vitulos scilicet colendo sicut illi boves : « et in Assyriis pollutum comedit, » hoc est, in imitatione Assyriorum, quorum idola etiam assumpserunt et conversationem imitati sunt. Jerem. ii, 18 : Quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ? Sic revertuntur in Ægyptum religiosi et clerici, qui peccata sæcularium in concupiscentia carnali quæ signatur per Ægypttum, et in fastu ambitionis quæ signatur per Assyrium, quæ interpretatur altus
<--- Page Split --->
sensus, imitantur. Contra primum horum dicitur, Eccli. xviii, 30 : Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Contra secundum dicitur, ad Roman. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ad Philip. ii, 3 : Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu. Quod autem dicitur pollutum comedisse idolothytum, intelligit quod idolis Ægyptiorum vel Assyriorum fuerat immolatum. Ezech. iv, 13 : Comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas ejiciam eos. Pollutum etiam comedit, qui indigne pabulum præbendæ sumit. Ad Tit. i, 15 : Coinquinatis, et infidelibus nihil est mundum.
• Et subdit, quod hoc peccatum non potest expiari sacrificiis :
« Non libabunt Domino vinum. » Libare idem est quod gustare, quia ea qua de liquidis offerebantur, primo gustabantur an digna essent ad offerendum. Causam subjungit : « Et, » id est, supple, quia « non placebunt ei sacrificia eorum. Manus enim quaediolis elevantur, sacrificare Deo non possunt, sicut et a peccatoribus oblatio non recipitur. Gen. iv, 3 : Ad Cain et ad numera illius Dominus non respexit. Eccli. xxxiv, 21 : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata. Malach. i, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Attende quod vinum libatur in sanguine Christi, et sacrificium de area in corpore, quod in manibus malorum et bonorum sacerdotum aequale est. Unde quod dicitur, non libabunt, intelligitur quod non libant ad salutem, sed ad damnationem. I ad Cor. xi, 29 : Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat, et bibit : non dijudicans corpus Domini. Et secundum litteram vult dicere, quod quia indigne libaverunt ido-
lis, faciet quod prae paupertate et captivitate, nec Domino, nec idolis libare possint. Daniel. iii, 38 et 39 : Non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam tuam.
Et subjungit causam, quare non sit acceptum sacrificium, et supletur, quia « quasi panis lugentium » mortuum, supple, est oblatio eorum. Panis lugentium dicitur cœna qua præparatur lamentantibus mortuum, qui panis immundus reputatur secundum legem Levitici 1 : et hoc est quod sequitur : « Omnes qui comedunt eum, contaminabuntur, » hoc est, immundi reputabuntur.
Et hujus etiam subjungit causam : « Quia panis eorum, » hoc est, lugentium, « animæ ipsorum, » hoc est, mortuorum scilicet pollutus est, et idcirco contingentes cadaver mortui vel comedentes in domo, in qua est, polluuntur, et ab ingressu templi suspenduntur. Et hoc est quod sequitur : « Non intrabit in domum Domini. » Hoc etiam videmus spiritualiter impleri in Religiosis et Sacerdotibus, qui panem lugentium comedunt pro animabus mortuorum oblatum, et obsequium quod debent non solvunt, et per vitam malam indignos se exhibent. Osee, iv, 8 : Peccata populi mei comedent, et ad iniquitalem eorum sublevabunt animas eorum. Ad Hebr. xiii, 10 : Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo, id est, corpori, deserviunt. Tales etiam ab Ecclesia expellendi essent. Ad Rom. xvi, 18 : Hujuscomodi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones, et benedictiones, seducunt corda innocentium. De his dicitur, Joan. vi, 26 : Amen, amen dico vobis : quaritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
<--- Page Split --->
« Quid facietis in die solemni. » Tangit hic quam solemniter judicium de eis fiet, et dicit tria : solemnitatem scili- cet judicii, convictionem rei, et damna- tionem convicti.
« Quid facietis in die solemni ? » Dies dicitur propter claritatem lucis justitiae. I ad Corinth. iv, 5 : Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebra- tum, et manifestabit consilia cordium. So- lemnis dicitur, quia communis omnibus, δῶν enim Grāce Latine sonat commune. Psal. cxvii, 27 : Constituite die solemnem in condensis. « In die festivitatis Domi- ni, » quando scilicet judex faciet festum vos idolis per gladium sacrificando. Isa. xxxiv, 6 : Victima Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. Fere idem, Isa. x, 3 : Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe ve- nientis ? ad cujus confugietis auxilium ? et ubi derelinquetis gloriam vestram ?
idola illa venerati sunt propter auxilium. Jerem. n, 16: Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad ver- ticem. Hoc idem dicitur eis qui propter vastitatem paupertatis clericatum assu- munt, vel religionem, qui semper corde revertuntur in Ægyptum, hoc est, ad sæculi conversationem, quod significatur, Num. xi, 4 et 5, ubi dicitur : Vulgus fla- gravit desiderio, carnium scilicet, sedens et flens,. . . ait : Quis dabit nobis ad ve- scendum carnes ? Recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis. Hi sunt qui omne obsequium convertunt ad lucrum, et ad ventrem. Ad Philip. iii, 18 et seq. : Multi ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in cælis est. « Desiderabile argentum eorum. » Posset aliquis di- cere : Quid fieret de possessionibus eo- rum eis captivatis? et ad hoc respondet. Et vocatur argentum, quidquid argento mensuratur ad valorem. Unde Glossa : « Per argentum signantur omnia quæ « argento emuntur. « Desiderabile ar- gentum eorum, » hoc est, possessiones argento æstimatas, « urtica hæredita- bit, » hoc est, ita desolabitur, quod urti- ca ibi crescet. Urtica autem ab urendo dicitur, significat sensibilem dolorem et ustivum, qui succedit de possessioni- bus avarorum. Jacob. v, 3 : Aurum, et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et man- ducabit carnes vestras sicut ignis. Prov. xxiv, 30 et 31 : Per agrum hominis pi- gri transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urticæ, et ope- ruerant superficiem ejus spinæ. « Lappa in tabernaculis eorum » Lappa lati folii est, sed acuti. Unde et contra scabiem datur et significat vermem conscientiæ, qui semper remordet et acutus est. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Taber-
Et subdit, de convictione rei.
« Ecce enim profecti sunt » supple in Ægyptum, « a vastitate, » hoc est, timentes vastitatem Chaldæorum. Et tan- git hoc quod habetur Jerem. xlii, 2 et seq., et xliii, 1 et seq., quod contra con- silium Domini et Jeremiæ, fugerunt in Ægyptum interfecto Godolia. Isa. xxx, 1 et 2: Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me : et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum : qui ambulatis ut descenda- tis in Ægyptum!
Et subdit damnationem.
Et ideo, « Ægyptus congregabit eos, » ut scilicet omnes inveniantur ad gladium. Jerem. xi, 3 : Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. « Memphis sepeliet eos. » Memphis metropolis erat Ægyti, antequam Alexandria ædificaretur, et ad illam civitatem plurimi confugerunt, et
<--- Page Split --->
nacula autem dicuntur habitationes vel exteriores vel interiores.
Quod autem tempus sit in solemnitate Domini haec faciendi, subdit : « Venerunt dies visitationis, » in quibus scilicet peccatum manifestetur ad judicium. Isa. xxvi, 21 : Visitet Dominus iniquitatem habitatoris terræ contra eum. « Venerunt dies retributionis. » Isa. xxxiv, 8 : Dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Isa. lxiii, 4 : Dies ultionis in corde meo, annus redemptionis meæ venit.
« Scitote, Israel, stultum. » Tangit hic privitionem rationis et profunditatem peccati ad puniendum, et ideo duo dicit : rationis privationem, et peccati profunditatem, ibi, « Profunde peccaverunt. »
In primo describit rationis privationem a tribus, scilicet, ex parvitate discretionis, ex multitudine iniquitatis, et ex negligentia officii.
Dicit ergo : « Scitote, Israel, stultum. » Stultus dicitur a stoliditate, qui non sapiens tantum non est, sed etiam capax sapientiae non est. Eccle. r, 15 : Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. In quo autem stultus sit, subjungit : « Prophetam, insanum virum spiritualem » Meo judicio convertenda est propositio hoc modo. Scito illum esse virum spiritualem, hoc est, spiritu Dei plenum, quem judicasti Prophetam esse insanum. Et tangit historiam, quae habetur, Jerem. xm, 2 et seq., et xm, 1 et seq., quod scilicet Jeremias Propheta, spiritu Dei plenus, judicabatur ab eis insanus, et mendacium loquens, et contra consilium et praeceptur tum ejus fugerunt in Ægyptum. Et quod vir spiritualis fuerit Jeremias, habetur Eccli. xm, 9, ubi dicitur : Male traclaverunt illum, qui a ventre matris con-
seeratus est propheta. Quod autem eum dixerunt insanum, acceperunt IV. Reg. ix, 1 et seq., ubi Eliseus misit discipulum suum prophetam ad inungendum Jehu, et quæsiverunt ab eo : Quid venit insanus iste ad te ? Sæculares enim spirituales homines reputant insanos. Sap. v, 3 et 4 : Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam. Hieronymus tamen aliter legit, dicens : « Sci- « tote prophetam insanum, qui prophe- « tat tibi impunitatem in peccatis, cum « Deus peccantibus non parcat. » Ad Hebr. n, 2 : Omnis inobedientia accepit justam mercedis retributionem. « Virum spiritualem, » hoc est, qui putabas te esse virum spiritualem. Et signat hypocritas, qui se reputant spirituales cum carnales sint. Matth. vm, 15 : Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
Et explanat multitudinem amentiae, subdens : « Propter multitudinem iniquitatis tue, » hoc est, quia diligis iniquitatem, et hoc est contra Deum et contra homines : « et multitudinem amentiae : » affectus enim ligat intellectum ne veritatem agnoscat. Psal. xlviii, 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit, etc. Osee, iv, 11 : Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
Et subdit de negligentia officii :
« Speculator Ephraim cum Deo meo. » Meo judicio loquitur hic de Ahia, de quo legitur III Reg. xi, 30 et seq., et xu, 1 et seq., quod scidit pallium in duodecim partes, et decem partes dedit Jeroboam, duas relinquens Roboam, et dixit : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus 2. Non autem dixit : Scindam a templo et a cultu Dei. Et hic Propheta fuit cum Deo meo, quia
<--- Page Split --->
imperio Dei fecit, et tamen per occasionem non per causam. « Propheta laques ruinæ factus est super omnes vias ejus, » quia scissio regni occasionavit scissionem a templo, et a cultu divino. Simile est, Luc. ii, 34, Simeon dixit de Christo : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel : et in signum, cui contradicetur. Christus enim in resurrectionem est per causam : sed in ruinam non potest esse, nisi per occasionem, scilicet, quia alii peccant in ipsum, non ipse in alios. Hieronymus tamen hic aliter legit, sic dicens : « Deus constituit Reges et Sacer- « dotes et Prophetas, ut providerent po- « pulo. » Unde dicit ad Ezechielem. iii, 17, et xxxiii, 7 : Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Dicit ergo : « Ephraim, » hoc est, Jeroboam, « cum Deo meo, » hoc est, secundum voluntatem Dei mei constitutus est « speculator, » ad hoc ut ipse et sequaces ejus populo Dei utilia providerent, et sicut Prophetae ad bonum erigerent. Sed in omnibus viis et actionibus « factus est laqueus, » quia suadendo et cogendo ad idololatriam inducebat. Et hoc dici potest de malis Prælatis, qui juxta vias, hoc est, opera hominum ponunt scandala mali exempli. Osee, v, 1 : Laqueus facti estis speculationi. Psal. cxxxix, 6 : Juxta iter scandalum posuerunt mihi.
Et subdit explanans illud, et suppletur, quia « insania in domo Dei ejus. » Insania enim bene est propter idola pervertere vitam. Sap. xiv, 23 et 24 : Aut obscura sacrificia facientes, aut insania plenas vigilias habentes, neque vitam, neque nuptias mundas custodium.
Et subdit de profunditate peccatorum dicens :
« Profunde peccaverunt. » Qui adhuc spirat in profundo non est submersus, ita dum peccator spirat in proposito
pœnitendi submersus non est : quando vero desperat, submersus est. Prov. xviii, 3 : Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. « Sicut in diebus Gabaa. » Legitur Judic. xix, 26, quod uxore Levitœ cum marito revertente de Bethlehem in Gabaa, incredibili stimulo libidinis Gabaonitarum est inGabaon rum nef terfecta : Dominus, sicut dicit Philo in dum sec libro centum trium quæstionum, vindicavit, et in Israelitas, et in Gabaonitas. In Israelitas, quia bis ceciderunt. In Gabaonitas, quia ex libidine uxorem alterius et violaverunt et occiderunt. Causa vindicationis in Israelitas hæc fuit ut dicitur, quia uxorem Levitœ quæ propter adulterium a marito recesserat, et secundum legem lapidanda fuerat vindicaverunt, et idolum quod in domo Michæ invenerunt 1, secum asportaverunt, et in Micham non vindicaverunt, cum tamen adulterium minus scelus sit quam idololatria. In Gabaonitas autem, quia contra honestatem humanam uxorem sacerdotis stimulo libidinis interfecerunt, et ita isti fecerunt, quia, sicut dicitur ad Ephes. iv, 19 : Desperantes, semetipsos dederunt impudicitiæ. Aliter exponitur ab Hieronymo, quod Gabaa civitas fuit, in qua unctus fuit Saul 2. Et sicut Saul contra Dominum regnavit, ita Jeroboam : et sicut peccatum Saulis profundum fuit et remedium non habuit, ita et peccatum Jeroboam. Exod. xv, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis.
Propter quod sequitur: « Recordabitur iniquitatis eorum, » antiquæ scilicet ad vindictam quam ex patribus hæreditaverunt. Exod. xx, 5 : Visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. « Et visitabit peccata eorum, » quæ scilicet veteribus addiderunt. Psal. cxxxviii, 5 : Tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Singuli enim pro omnibus peccatis digna recipiunt. Psal. lxi, 13 : Tu reddes unicuique juxta opera sua.
<--- Page Split --->
« Quasi uvas in deserto. » Tangit hic quod casus a pulchritudine et honestate patrum debet ei esse causa doloris pœnitentiae, et habet duas partes. Primo enim dicit casum : secundo autem causam casus, ibi, 13: « Omnes nequitiae eorum. »
Prima habet duo. In primo tangit casum a desiderabilitate patrum. Qui fuerunt viri desideriorum, et hic est casus a gratia et virtute. Secundo, tangit casum a multitudine patrum et copia divitiarum, et hic est casus a gloria, ibi, « Gloria eorum a partu. »
In primo tria sunt, scilicet quam suaves in gustu fuerunt patres, quam abominabiles filii, quam facile ad malum inducti.
Dicit ergo : « Quasi uvas in deserto inveni Israel. » Sensus est : Inveni perditum peccatis, et assumpsi ad gratiam meam Israel, populum scilicet decem tribuum in deserto, quando eduxi eos de Ægypto, et legem dedi quasi uvas gustu desiderabiles, cordis gaudium generantes, propter bonitatem patrum. Deuter. xxxii, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis. De uvis autem, Cant. i, 13 : Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Tunc enim ubera populi assimilata sunt botris, sicut dicitur, Cant. vii, 7 1. Ubera ejus fuerunt doctrina, et exhortatio : ubera doctrinae fuerunt lac veritatis ad fidem, uber exhortationis fundebat lac dulcissimae consolationis ad virtutem et bonitatem : de quibus dicitur, Cant. i, 1 et 2 : Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Et quod dicit, in deserto, non tantum notat locum, sed etiam desertum tunc fuisse mundum a cultu divino, ut scilicet omnibus aliis neglectis, hunc populum solum elegerit. Unde Deut. vii, 6 : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Hoc sub eodem sensu refertur ad primitivam Ecclesiam, et primitivam religionem, et clerum.
Et subjungit similitudinem a dulcedine
virtutis : « Quasi prima poma ficulneæ, » supple, inveni eos. Prima poma ficulneæ grossi sunt, qui propter raritatem plus desiderantur, et ita primi patres desiderabili dulcedine virtutis Deo adhæserunt. Michaæ, vii, 1 : Præcoquas ficus desideravit anima mea. De utrisque dicitur, Cant. ii, 13 : Ficus protulit grossos suos : vineæ florentes dederunt odorem suum.
Et innuit expositionem metaphoræ, subdens : « In cacumine ejus, » hoc est, ficulneæ, « vidi, » hoc est, lumine meo illustravi et perfudi « patres eorum, » qui lumine meo calefacti ad charitatem, et digesti ad virtutis dulcedinem, charissimi mihi fuerunt. Umbra enim in refrigerio concupiscentiæ dulcis fuit, fructus autem in opere virtutis suavissimus. Cant. ii, 3 : Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi : et fructus ejus dulcis gutturi meo. Et attende quod in cacumine arboris, quanto magis succus a radice ( quæ virtutem terræ habet) sublevatur ad cacumen, tanto magis digeritur, subtiliatur, et liberius soli exponitur, et fructus affert dulciores. Isa. xvii, 6 : In cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel. Elevati enim a terra et exhibiti soli justitiæ fructum dulcissimum ferunt. Hoc signatum est, Jerem. xxiv, 2 : Calathus unus ficus habebat malas nimis, ut solent ficus esse primi temporis. Hoc totum simul refertur ad statum primitivæ, in clerp, in populo, et in religiosis, sicut dicitur ad Roman. xi, 28 : Secundum electionem autem, charissimi propter patres.
Subjungit autem qualiter in filiis facti sunt abominabiles :
« Ipsi autem, » quamvis a bonis geniti, « intraverunt ad Beelphegor. » BeelBeelphegor, phegor componitur a Bel et phegor, quod est idolum tentiginis, quod, sicut dicit Hieronymus, « Imago fuit viri nu-
<--- Page Split --->
« di, et habebat pellem mortui in ore, « ut significaret quod non esset reme- « dium mortalitatis, ita quod natura fu- « giens teneri non posset, nisi per os in « cibo et potu ministraretur materia li- « bidini, ita quod per Priapum in coitu « natura fugiens teneretur, unde exten- « sum habebat veretrum 1. » Quod autem populus huic morbo subjacuerit, dicitur, Numer. xxv, 1 et seq. : Fornicatus est populus cum filiabus Moab. Quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum. Initiatusque est Israel Beelphegor. Psal. cv, 28 : Initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. II Paral. xv, 17, laudatur Asa eo quod matrem suam Maacha ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi, quod omne contrivit in frusta comminuens. Maacha ventris percussio interpretatur, eo quod ictibus concupiscentiæ in umbilico tundebatur, quæ deponenda est ne libidini serviat, et ipsa libido per carnis afflictionem est comminuenda. « Et abalienati sunt » a Deo, vero scilicet. Isa. 1, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. « In confusionem, » damnationis scilicet et mortis : quia etiam confusio magna est servire turpitudini libidinis. Psal. cvni, 29 : Operiantur sicut diploide confusione sua. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. « Et facti sunt abominabiles, » supple, mihi et omnibus bonis, ita scilicet ut nauseam provocent. Apocal. iii 16 : Incipiam te evomere ex ore meo. « Sicut ea quæ dilezerunt, » supple, sunt abominabilia, sicut idola et concupiscentiæ. Sap. xiv, 9 : Similiter odio sunt Deo impius, et impietas ejus. Job, xv, 16 : Abominabilis et inutilis
est homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem.
Et subdit quam leviter a Deo recessit : « Ephraim quasi avis avolavit. » Avis componitur ab a quod est sine, et via quasi sine via, quia nullam certam viam tenet, et cito recedit a loco in quo est : sic populus de facili et cito deseruit legem Dei. Exod. xxxn, 8 : Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis. Sap. v, 11 : Tamquam avis, quæ transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris. Hæc per omnem eumdem modum, et sub eisdem auctoritatibus referuntur ad populum clerum et religiosos, qui formam primitivorum patrum relinquunt et libidini serviunt.
« Gloria eorum a partu. » Tangit hic casum a gloria dupliciter. Ceciderunt enim a gloriosa multitudine successorum, et a copia divitiarum.
« Gloria eorum, » hoc est, gloriatio eorum, est « a partu » quem gloriosum ediderunt, quod signatum est, Genes. xxx, 13, ubi dixit pariens Lia : Hoc pro beatitudine mea : Beatam quippe me dicent mulieres. « Et ab utero, » qui scilicet nobilis et fide thori et castitate matrimoniali erat. Unde, Joan. viii, 41, dicunt : Nos ex fornicatione non sumus nati. Cantic. vii, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis, hoc est, ut triticum purus et desiderabilis, et ut lilium omni flore, castitate mirabilis. « Et a conceptu, » quem scilicet usque ad debitum tempus partus retinuerunt, et aborsum non patiebantur. Job, xxi, 10 : Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fætu suo.
4 S. HIERONYMUS, Comm. in Osee, lib. II, cap. 9 : « Interpretatur Beelphegor, idolum tentigi- « nis, habens in ore, id est, in summitate, pellem,
<--- Page Split --->
Quia autem ab his filii ceciderunt, propter hoc sequitur :
« Quod et si enutrierint filios suos, » quos scilicet ad formam sui peccati nutriunt, « absque liberis eos faciam in hominibus. » I Reg. xv, 33 : Absque liberis erit inter mulieres mater tua. Liberi dicuntur filii de utero libero et ad liberos virtutis actus nati. Ad Galat. iv, 31 : Non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christisus nos liberavit. Unde non negat quin servos possit habere filios. Joan. vni, 34 : Qui facit peccatum, servus est peccati. Et hunc sensum innuit persequens : « Sed et væ eis, » scilicet æternæ damnationis, « cum recessero ab eis, » per gratiae scilicet subtractionem. Jerem. xvii, 13 : Recedentes a te, in terra scribentur. Hoc signatum est, I Reg. xvi, 14, ubi dicitur quod spiritus Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus malus statim 1. Hæc omnia referuntur ad clerum et religiosos qui gloriantur in multitudine partus, quod scilicet multos ad formam suam ducunt et generant, et ab utero libidinis qua uterum Ecclesiæ corruperunt, et a contemptu, quod scilicet in magnis Ecclesiis concepti sunt: cum tamen dicat Psal. xvii, 4 : Erraverunt ab utero : locuti sunt falsa. Non enim sunt de illis, de quibus dicitur, Isa. xxvi, 18 : Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Sed figurantur, I Reg. vi, 2, per uxorem Phinees, qui os mutum interpretatur, quæ moriens in partu vocavit filium suum Ichabod, hoc est, inglorium, dicens : Translata est gloria de Israel.
vitiarum, de qua multum legitur, Ezech. xxvii, 12 et 13 : et inter cætera dicitur ibi: Tu signaculum similitudinis, plenus scientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Et hoc est quod sequitur : « Fundata in pulchritudine, » hoc est, potentatu, divitiis, et splendore honoris. Ezech. xxvii, 3 : O Tyre, tu dizisti : Perfecti decoris ego sum. Hoc idem nunc de Ecclesiis et claustris dici potest, et hæc omnia per peccatum auferentur. Et hoc est quod sequitur : « Et Ephraim educet. » Sic continuandum est : In pulchritudine fundata fuit, sed quia cor elevatum est in pulchritudine ejus, Ezech. xxvii, 17 : Elevatum est cor tuum in decore tuo, ideo ad tantam inediam deducetur, quod Ephraim educet de civitate, supple, præ inedia famis, « ad interfectorem filios suos, » potius volens eos interfici quam fame tabescere. Quod litteraliter factum est, IV Reg. vi, 23, ubi habetur quod Benadab rege Syrie obsidente Samariam, facta est fames tam valida, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars căbi stercoris columbarum quinque argenteis. Stercore enim columbarum (ut dicit Josephus) Hebræi pro sale utebantur. Stercus enim columbarum propter caliditatem et siccitatem fortiter aquæ commixtum, et ad modum salinarum decoctum salem reddit. Unde tunc Samaritani cogitaverant exire ad inimicos ut interficerentur. Thren. iv, 9 : Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame : quoniam isti extabuerunt. Hoc etiam refertur ad personas ecclesiasticas, quæ fundatæ erant in pulchritudine, modo ad tantam inopiam revertuntur, ut ad interfectorem, hoc est, sæcularem conversationem filios educent : sæcularibus enim negotiis sunt intenti. Thren. 1, 20 : Foris interfecti gladius, et domi mors similis est.
Et subdit de casu a copia divitiarum, dicens :
« Ephraim, ut vidi, » hoc est, ut eum luce prosperitatis perlustravi, « Tyrus erat, » hoc est, similis Tyro in copia di-
no.
<--- Page Split --->
Et ideo subddit Propheta prophetiam sub oratione : « Da eis, Domine. » Psal. xcni, 2 : Redde retributionem superbis. « Quid dabis eis ? » Ex desiderio quaerit : tanta est enim culpa eorum, quod nescit quid pro retributione petat. Exigentia enim culpa vinci omnem pcnnam. Unde, Isa. i, 5 : Super quo percutiam vos ultra ? Id tamen quod magis congruit, subdit : « Da eis vulvam sine liberis. » Vulva a volendo dicitur, quia semper concupiscit. Unde Proverb. xxx, 15 et 16, inter insatiabilia computatur os vulva, et concupiscentiam signat, quia avarus non replebitur pecunia 4 . Jerem. xvii, 21 : Fiant uxores eorum absque liberis. Est autem sine liberis, quia nihil liberum conciperunt. « Et ubera arentia. » Uber ab ubertate dicitur, quia ubertim fundit. Duo enim ubera, doctrinae scilicet et exhortationis arent in eis. Ruth, i, 11 : Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ? Cant. vii, 8 : Soror nostra parva est, et ubera non habet.
pulum istum. Moraliter autem, Galgal interpretatur revelatio vel volutabrum : revelant enim et prædicant peccata sua in scandalum. Isa. iii, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Et in volutabro concupiscentiarum tota die volvuntur. II Petr. ii, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti, quos exosos habet Dominus. Psal. cxviii, 113 : Iniquos odio habui. « Propter malitiam adinventionum eorum, » quia scilicet nova genera peccatorum invenerunt. Isa. iii, 8 : Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum. « De domo mea ejiciam eos. » Psal. c, 7 : Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam. Genes. xxi, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus. « Non addam ut diligam eos, » Glossa, « in errore manentes. » Aliter contrarium esset ei quod dicitur, Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee : quoniam aversus est furor meus ab eis.
Et subdit causam, et suppletur, quia « Omnes principes eorum recedentes, » supple, sunt : a primo enim Jeroboam (III Reg. xni) usque ad ultimum Osee (IV Regum xvi) nullus fuit regum Israel qui non faceret malum in conspectu Domini. Sic etiam principes malorum recedunt a Deo. Isa. i, 23 : Principes tui infideles, socii furum.
« Omnes nequitiae eorum.» Tangit causam casus et a gratia et a gloria. « Omnes nequitiae eorum, » hoc est, causa omnis nequitiae, « in Galgal, » supple, initium habuit. Galgal sive Galgala locus est ubi Josue secundam circumcisionem fecit, sicut dicitur Josue, v, 9. Et propter hoc locus in veneratione fuit, propter quod idolum in loco illo posuerunt, ut ex loci veneratione facilius populum ad idololatriam inclinarent. I Reg. ix et x, dicitur, quod Samuel in Galgalis Saul in regem unxit, qui contra Dominum fuit, et ideo et quantum ad idololatriam et quantum ad tyrannidem regiam, in Galgalis peccatum incipit. Et hoc est quod sequitur : « Quia ibi, » hoc est, propter peccatum inibi factum, « exosos habui eos. » Jerem. xv, 1 : Non est anima mea ad po-
Et tangit de desperatione redeundi ad bonum :
« Percussus est Ephraim, » hoc est, abscissus. Luc. iii, 9 : Securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Luc. xm, 7 : Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ? Et ne aliquis di-
<--- Page Split --->
cat quod de radice aliquid oriri posset, respondet subdens : « Radix eorum exsiccata est, » nullo scilicet humore pietatis infusa, et radix dicitur cor vel liberum arbitrium. Isa. xl, 24 : Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum : repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. « Fructum nequaquam facient, » boni operis scilicet et virtutis. Judas in epistola, §. 12 : Arbores autumnales, infructuose, bis mortue, eradicatae. « Quod et si genuerint, » supple, per spuria vitulamina, sive per adulterinas plantationes. Deut. xxxii, 5 : Generatio prava atque perversa. « Interficiam amantissima uteri eorum. » Uterus enim fedus est, et amantissima uteri feditate sunt informata. Isa. xiv, 20 et 21: Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Praeparate filios ejus occisioni.
Causam autem subdit :
« Abjiciet eos Deus meus, » sicut contemptos scilicet. I Reg. xvi, 1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ? Psal. v, 11 : Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. « Quia non audierunt eum, » hoc est, non exaudierunt, ut obedirent. Prov. i, 24 et 26 : Quia vocavi et renuitis: extendi manum meam et non fuit qui adspiceret... Ego quoque in interitu vestro riedbo. « Et erunt vagi in nationibus, » hoc est, per diversos errores et delectabilia nationum errantes. Genes. iv, 12 : Vagus et profugus eris super terram, scilicet omnibus diebus vitae tuae. Prov. xi, 18 : Impius facit opus instabile. Thren. i, 8 : Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est.
Haec expositio communis est ad litteralem et moralem intellectum.