CAPUT VII.
Cum sanaturus esset Dominus Israel, obstiterunt iniquitates eorum : consentientes enim regum suorum malitia, omnes in idololatriam vehementer exarserunt : Dominoque relicto, conversi ad Ægypti auxilium, translati sunt in Assyrios.
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samarie, quia operati sunt mendacium : et fur ingresssus est spolians, latrunculus foris.
Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum : nunc circumdederunt eos adinventiones suæ, coram facie mea factæ sunt.
In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis suis principes.
Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente : quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.
Dies regis nostri : cæperunt principes furere a vino : extendit manum . suam cum illusoribus.
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis : tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammæ.
Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos : omnes reges eorum ceciderunt : non est qui clamet in eis ad me.
Ephraim in populis ipse commiscebatur : Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit : sed et cani effusi
<--- Page Split --->
sunt in eo, et ipse ignoravit. 10. Et humiliabitur superbia Israel in facie ejus : nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his.
Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Ægyptum invocabant : ad Assyrios abierunt.
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum : quasi volucrem cæli detraham eos, cædam eos secundum auditionem cœtus eorum.
Væ eis, quoniam recesserunt a me! vastabuntur, quia præva-
ricati sunt in me : et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis : super triticum et vinum ruminabant, recesserunt a me.
Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.
Reversi sunt ut essent absque jugo : facti sunt quasi arcus dolosus : cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ. Ista subsannatio eorum in terra Ægypti.
IN CAPUT VII OSEE
et quam generaliter, ibi, « Omnes calefacti sunt. »
ENARRATIO.
« Cum sanare vellem Israel. » Hic secundum divisionem superius induclam tangit qualiter populus inductus est in peccatum idololatrie. Et dividitur in partes duas : in quarum prima determinat inductionem jam dictam : in secunda pertinaciam in peccato inducto exaggerat, ibi, §. 8 : « Ephraim in populis. »
In prima quinque sunt paragraphi, in quorum primo ostendit Dominus bonam voluntatem ad sanandum peccatorem. In secundo, quod insidiose inductus est in peccatum, ibi, « Et fur ingressus. » In tertio, ut melius intelligatur, ostendit hoc per simile, ibi, « Omnes adulterantes. » In quarto, laetitiam exsultantium in peccato, ibi, « Dies regis nostri. » In quinto describit qualiter corrupti sunt
Dicit ergo : « Cum sanare vellem, » hoc est, intenderem « sanare Israel, » hoc est, decem tribus, supple, ab idololatria vituli. Apim enim in figura vituli venerati sunt in Ægypto, et ideo vitulum fecerunt ante montem 1 : quod peccatum irridens Psalmista in Psal. cv, 20 : Mutaverunt (inquit) gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum. Cum, inquam, peccatum vellem sanare, quod ostendi educendo populum de Ægypto, et conterendo idolum, et interficiendo peccatores coram monte, et constituendo templum Jerosolymis, et constituendo Reges et Sacerdotes qui in veneratione mea continerent populum, tunc, inquam, objiciens se mihi ad illam voluntatem perficiendam, « revelata est, » id est, apparuit « iniquias Ephraim, » hoc est, quam invenit Jeroboam, qui fuit de tribu Ephraim, sicut dicitur III Regum, xii, 25 et seq. Iniquitas enim dicitur positio vituli in
<--- Page Split --->
Bethel : « et » supple, revelata est « malitia Samarie», » subjecti scilicet populi consentientis in peccato : et bene dico, quod revelata est, « quia operati sunt, » publice scilicet, « mendacium. » Si enim « omne quod contrariatur veri- « tati mendacium est, » ut dicit Hieronymus, idololatria primo mendacium est, quia contrariatur primae veritati : nihilominus tunc mentiti sunt clamantes coram idolo, Exod. XXXII, 8 : Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduzerunt de terra Ægypti. Hoc refertur ad malos Prælatos qui malo exemplo inducunt populum ad peccatum. Gregorius in Pastorali : « Ne- « mo quippe in Ecclesia magis nocet, « quam qui male vivens culmen regimi- « nis accipit. Hunc quippe delinquentem « arguere nemo præsumit, et in exem- « plum culpa vehementer extenditur, « quando pro reverentia gradus peccator « honoratur, fitque ut cum pastor per « abrupta graditur, per præcipitium grex « sequatur. » Hoc signatum est II Machab. iv, 10, ubi dicitur, quod cum impiissimus Jason obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cœpit. Et tunc populus Samarie qui custodiri debebat, operatur mendacium, hoc est, peccatum. De talibus, Osee, v, 1, dicitur : Laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. Peccatum autem mendacium est, sicut dicitur in Psal. iv, 3 : Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Promittit enim delectationem quam non exhibet, Isa. XXVII, 15 : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Hoc enim dicit malitiam, quia non ex ignorantia, nec ex infirmitate procedit, sed ex affectato malo. Matth. XII, 33 : Malus homo de malo thesauro, scilicet cordis sui, profert mala. Matth. vn, 18 : Non potest arbor mala bonos fructus facere.
« Et fur ingressus est. » Secundus paragraphus, in quo ostendit qualiter astu-
tia serpentina inductus est populus ad peccatum.
« Et fur ingressus est spolians, » hoc est, Jeroboam ut fur paulatim ingressus est in corda hominum, attrahendo scilicet sibi assensum majorum primo, postea minorum, prætendens quod ab oppressione Roboam vellet liberare populum, et quod non intenderet populum a Deo separare, et sic in furno, id est, migro, venit, hoc est, in occulto tenebrarum. Dicit enim Labeo, quod « fur est. « qui in furno, id est, in tenebroso, hoc « est, clam accipit. » Et Aristoteles in sexto Topicorum : « Fur est qui clam « vult furari. » Isa. I, 23 : Principes tui infideles, socii furum. « Latirnculus foris, » supple, egressus est. Hieronymus : « Latro est qui vi et aperte rapit, » et ita fecit Jeroboam. Postquam enim occulte induxerat alios, violenter compulit : pergentes enim in Jerusalem interfici fecit. Jerem. III, 2 : In viis sedebas, exspectans eos quasi latro. Ita, « diabolus « primo venit ut fur per suggestionem, « ut dicit Gregorius, dum aut insidiando « circumvolat, aut promittendo decipit, « aut suadendo blanditur : postea venit « ut latro, dum aut minando terret, aut « opprimendo rapit, aut desperando fran- « git. » Propter hoc dicitur, Matth. VI, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in cælo,... ubi fures non effodiunt, nec furantur. Malus etiam Prælatus in ingressu Matu fur est, sed in potestate constitutus, spoliat ut latro : quæ duo conjungit Dominus, Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, ecce primum, et mactet, et perdat, ecce secundum.
« Et ne forte dicant in cordibus suis, » murmurantes contra justitiam meam scilicet. Psal. XII, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Ezech. XVII, 25 : Non est æqua via Domini : « Omnem malitiam eorum me recordatum » esse, avitam et paternam. Dixerunt enim, Ezech. XVII, 2 :
<--- Page Split --->
Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt, intendentes quod pro peccato antiquo paterno Deus puniret eos, ideo respondet : « Nunc » hoc est, in præsenti, « circumdederunt eos, » undique scilicet concludendo, « adinventiones suæ, » hoc est, nova peccata præteritis addita. Ad Roman. i, 30 : Inventores malorum, parentibus non obedientes. In malitia enim excesserunt eos patres, et ne inficientur, subdit : « Coram facie mea factæ sunt. » Isa. iii, 8 : Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
clibanus, suggestio injecta sit quasi ignis, coquens autem sicut Jeroboam vel diabolus. Fornax quidem signatur per fornacem Babylonis 1. Ignis est, de quo Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimima. Iste est ignis alienus quem filii Aaron obtulerunt in conspectu Domini, et eodem consumpti et mortui sunt coram Domino 1. Isa. l., 11 : Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis, vobis scilicet. Psal. xx, 10 : Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Thren. v, 10 : Pellis nostra quasi clibanus exusta est.
Et hoc ostendit per sequens : Et, supple, quia « In malitia sua, » hoc est, in consensu malitiae, « latificaverunt regem, » vel malum Prælatum. Malus enim Prælatus lætatur de peccato subditorum, ut semper habeat occasionem accipiendi, et ne sibi improperetur. Proverb. ii, 14 : Lætantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. « Et in mendaciis suis principes. » supple, latificaverunt. Principes vocat inferiores ad consensum regis inclinantes, et Prælatos inferiores qui gaudent de peccato populi. Isa. lix, 13 : Locuti sumus de corde verba mendacii. Et paulo ante, yj. 12 et 13 : Iniquitates nostras cognovimus, peccare et mentiri contra Dominum : et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri.
Quomodo autem hoc factum sit, subjungit sub alia metaphora, et debet suppleri, quia « Quievit paululum civitas, » Samaria scilicet, quæ populum signat, quiescere autem vocat dissimulare, « a commistione fermenti, » hoc est, persuasæ corruptionis, ne scilicet statim in principio reciperet eam ad publicam venerationem idolorum, « donec fermentaretur totum, » hoc est, donec omnes corrupti sunt, et uno consensu venerationem idoli susceperunt. Et sic etiam inducitur peccatum in populum. I ad Corinth. v, 6 et 7 : Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ? Exspurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio. Matth. xvi, 6 : Intuemini, et cavete a fermento Pharisæorum, et Sadducæorum. Fermentum Pharisæorum est hypocrisis, Sadducæorum heresis. Marc. viii, 13 : Videte, et cavete a fermento Pharisæorum, et a fermento Herodis. Fermentum Herodis est superbia, quia Herodes interpretatur glorians in pellibus. Exod. xii, 13, præcipitur, quod cum Pascha celebratur, nihil fermentati remaneat in domibus Pascha celebrantium 3.
« Omnes adulterantes. » Tertius paragraphus, in quo ostendit per simile qualiter inductus est populus in peccatum, et hoc est : « Omnes adulterantes » spiritualiter vel corporaliter, supple, sunt per similitudinem, » quasi clibanus succensus a coquente, » ita quod cor sit ut
vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.
<--- Page Split --->
« Dies regis nostri. » Quartus paragraphus, in quo ostendit in quanta lætitia postquam corrupti sunt, idololatriam susceperunt.
« Dies regis nostri. » Hoc enim clamaverunt in honorem regis et idoli, et est sensus : Dies ista tam celebris et tam solemnis est quam indixit nobis rex noster, sicut Ovidius in Fastis :
Salve, festa dies, toto venerabilis aevo.
Psal. lxxiii, 8 : Dizerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Sicut etiam mali subditi acclamant malis Prælatis et celebrant dies eorum. Act. xii, 22 : Populus acclamabat Herodi : Dei voces, et non hominis.
Qualiter autem hoc factum sit, subdit, et suppletur quia « Cæperunt principes furore a vino, » primo scilicet in consensu regis : et vinum vocat delectationem idololatriæ, et deliciarum hujus mundi. Unde Hieronymus inducit illud Deut. xxxn, 33 : Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Et illud Apostoli ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et illud Prov. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum. Et tunc, supple, rex « extendit manum suam, » hoc est, potestatem suam coactivam, supple, ad populum, « cum illusorbus, » principibus scilicet, ut per regem et principes etiam populus induceretuf ad malum Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt, virtute scilicet, et gratia, et fide. Isa. xxviii, 14, 22 : Audite verbum Domini, viri illusores,... ne forte constringantur vincula vestra. Prov. iii, 34 : Ipse deludet illusores.
Bene dico quod extendit, « Quia, » subditi scilicet, « applicuerunt quasi clibanum cor suum, » ad consensum scilicet regis et principum. Facile enim inducitur populus ad id quod multum
concupiscit. Isa. xlix, 16 : Vah! calefactus sum, vidi focum. Interjectio gaudensis est. « Cum, » hoc est, quamvis secundum veritatem « insidiaretur eis, » scilicet rex, ut perduceret ad malum. Psal. x sec. Hebr. 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem. Quod autem insidiaretur, probat subdens : « Tota nocte dormivit coquens eos : » noctem vocat tenebrosum et occultum suggestionis, quoniam scilicet primo occulte suggestit idololatriam vel peccatum. Et tunc dormivit, hoc est, violentiam dissimulavit, et pro illo tempore dicebatur fur. Job, xxiv, 14 et seq. : Per noctem erit quasi fur, etc. Perfodit in tenebris domos, sicut in die condizerant sibi, et ignoraverunt lucem. « Mane, » cum scilicet malitia prodiret in publicum, « ipse, » scilicet populus, « succensus, » supple, est, « quasi ignis flammæ, » ita scilicet, ut flammæ etiam lambebant alios ad simile peccatum. Hoc est mane, de quo dicitur, Job, xxiv, 14 : Mane primo consurgit homicida, et interficit egenum et pauperem. Sic etiam est in peccatis. Primo enim homo succensus, postea per malum exemplum quasi flamma comburit alios. Daniel. ii, 47 et 48 : Et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem : et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis, ministros scilicet regis, qui eam incendebant. Psal. cv, 18 : Flamma combussit peccatores.
« Omnes calefacti sunt. » Quintus paragraphus, in quo ostendit, quod omnes generaliter in peccatum idololatriæ declinaverunt, et est ac si dicat : Quid plura? « Omnes calefacti sunt quasi clibanus, » nullo excepto. Thren. ii, 3 : Succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. « Et, » quod pejus est, « devoraverunt judices suos, » hoc est, bonos viros qui se bene judi-
<--- Page Split --->
caverunt, et de peccato corripuerunt. Unde Amos corripentern in tempora clavo perforaverunt, sicut dicit Hieronymus super Amos. Et III Reg. ii, 33 et xiii, 1 et seq., cum Jeroboam diem solemnem constituisset, et vir sanctus de Juda venisset ut corriperet eum in sermone Domini, extendit manum ut percuteret eum, et clamavit ut teneretur, sicut adhuc mali indignantur de correptione bonorum. Amos, v, 10: Odio habuerunt corripentern in porta : et loquentem perfecte abominati sunt. Quod autem ita sit, probat subdens, et suppletur quia « Omnes reges eorum ceciderunt : » Jeroboam enim, de quo legitur III Reg. xiii, 34, qui fuit rex primus decem tribuum usque ad Osee, filium Hela, qui fuit rex ultimus 4, nullus fuit qui idolis non serviret. Et ideo dicitur Eccli. xlix, 5. quod omnes reges peccaverunt, praeter David, et Ezechiam, et Josiam 5. Sic et Prælati omnes in viam malam declinaverunt. Isa. lii, 6: Omnes nos quasi oves erravimus. Et, « Non est qui clamet in eis ad me : » idola enim potius invocant quam Deum. Isa. lxiv, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
« Et cum profecti fuerint. » In quinto, quasi ex conclusione ulteriori profert sententiam, ibi, « Væ eis ! »
Et hoc est: « Ephraim in populis, » hoc est, in ritu populorum et nationum per idololatriam, « ipse, » hoc est, per seipsum, « commiscebatur, » ut scilicet esset sicut ipsi sine Deo, et sine lege in hoc mundo. Psal. cv, 35 et 36: Commizti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum: et servierunt sculptilibus eorum. Clerici etiam habitu milites, quasi laici, avaritia negotiatores, ignorantia plebeii, verbis scurræ, concupiscentia fornicatores, commixti sunt inter Gentes. Osee, iv, 9, et Isa. xxiv, 2: Et erit sicut populus, sic sacerdos.
Et subdit de pertinacia in his : « Ephraim factus est subcinericius panis, » qui scilicet ab aliis sit devorandus, non enim se reficit, sed alios qui devorant eum. Psal. lii, 5 : Devorant plebem meam sicut cibum panis. Et dicitur subcinericius, quia cinis ad minima per ignem deductus est, et ita populus per ignem tribulationis in minima redactus fuit, et quæcumque habuit, ab aliis devorata sunt. Jerem. l, 17 : Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor, rex Babylonis. Jerem. li, 34: Absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea. « Qui non reversatur, » hoc est, ad aliud latus non convertitur. Quantumcumque enim tribularetur, in latere idololatriæ semper jacuit, et ad Dominum non conversus fuit, contra quod dicitur, Prov. xii, 7 : Verte impios, et non erunt, supple, impii. Thren. v, 21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur : innova dies nostros, sicut a principio.
« Ephraim in populis. » Hic pertinaciam in peccato inducto exaggerat, et dividitur in duo. In primo enim exaggerat pertinaciam per causas pertinaciæ : in secundo per modos ingratitudinis pertinaciam consequentis, ibi, J. 13 : « Et ego redemi eos. »
In primo quinque sunt paragraphi. In primo ostendit pertinaciam. In secundo, pertinaciæ pœnam, ibi, « Et humiliabitur. » In tertio, per simile probat pertinaciæ causam , ibi, « Et factus est Ephraim quasi columba. » In quarto, hujus causæ ponit propriam pœnam, ibi,
Et prosequitur metaphoram panis, subdens : supple, quia « Comederunt
1 Cf. IV Reg. xvii, 1 et seq. 2 Eccli xlix, 5 : Præter David, et Ezechiam,
et Josiam, omnes peccatum commiserunt.
<--- Page Split --->
alieni robur ejus, » hoc est, divitias, triticum, et vinum quibus roborari debebat, comederunt alieni, hoc est, Ægyptii, Assyrii, vel dæmones. Job, xviii, 13: Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors. Genes. xli, 24: Priorum pulchritudinem devoraverunt. Et paulo ante, yj. 20 et 21: Quæ, devoratis et consumptis prioribus, quarum mira speciës et habitudo corporum erat, nullum saturitatis dedere vestigium. « Et ipse nescivit, » hoc est, causam quare percuteretur scire noluit, quod maximæ fatiitatis est. Jerem. v, 3: Percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Ad hoc enim percutitur puer a patre, quod sciat quare percutitur et caveat, et propter hoc talis percussio disciplina vel eruditio vocatur. Ad Hebr. xii, 8: Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis.
Sed quia aliquis posset dicere, quod pueri essent sensibus et aetate, quod talia scire non possent, ideo subdit: « Sed et cani effusi sunt in eo. » Effusio notat abundantiam canorum, et est ac si dicat : Fatiitatem suam usque ad ultimam canitiem perduxit. Daniel. xiii, 52 : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius. Isa. lxv, 20 : Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. « Et ipse ignoravit, » supple, quia mirum erat, quod in tanta aetate ad sensum non rediit. Unde Eccli, xxv, 4, dicitur, quod inter ea quæ odit Deus, est senex fatuus4. Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. I ad Corinth. xiv, 38 : Si quis ignorat, ignorabitur.
« Et humiliabitur. » Secundus paragraphus, ubi ponit pœnam pertinaciœ inductœ.
« Humiliabitur. » hoc est, ad humum deposita dignitate prosternetur « superbia Israel, » hoc est, decem tribuum. Isa. n, 11: Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo vitorum. « In facie ejus, ut scilicet magis torqueatur visa tribulatione. Prov. xvi, 18: Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
Et ostendit quantitatem pertinaciæ, subdens : « Nec reversi sunt, » supple, per pœnitentiam, et devotionem, « ad Dominum Deum suum. » Jerem. iii, 7 : Et dixi, cum fecisset hæc omnia : Ad me convertere : et non est reversa. « Et non quæsierunt eum, » in operibus scilicet bonis, « in omnibus his, » supple, tribulationibus, quod mirum erat. Zacha. vii, 11 : Averterunt scapulam recedentem.
« Et factus est. » Tertius paragraphus, et probat hic per simile causam pertinaciæ.
« Et factus est Ephraim quasi columba seducta. » Columba dicitur propter incontinentiam, colens lumbos. Isa. lxx, 11 : Quasi columbæ meditantes gememus, pro absentia scilicet delectabilium et concupiscentiarum : seducta dicitur, hoc est, a veritate seorsum ducta per idololatriam. II ad Corinth. xi, 3 : Timeo ne sicut serpens Hewam seduxit, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. « Non habens cor, » scilicet hominis, quod est ad intelligendum quid verum, quid falsum, quid bonum, quid malum. Jerem. v, 21 : Audi, popule stulte, qui non habes cor. Job, xxxix, 17 : Privavit eam, scilicet struthionem, Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. Daniel. iv, 13 : Cor ejus ab humano commutetur, et cor fere detur ei.
In quo autem cor non habuerit, subdit : « Ægyptum invocabant, sup-
<--- Page Split --->
ple, ad auxilium. Deo contempto, et deos Ægyptiorum colendo: sicut et sæculares remedia quærunt sæcularia Deo contempto. Isa. xxx, 3 : Erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam. « Ad Assyrios abierunt, » supple, pro auxilio, sicut legitur IV Reg. xv, 19, quod fecit Manahem, rex decem tribuum, quod plangit Jeremias, Thren. v, 6 : Ægypto dedimus manum, et Assyriis, ut saturaremur pane. Ad Ægyptum abeunt, qui solatia sæcularia requirunt in lucris : ad Assyrios autem, qui confidunt in ambitione dignitatum. Assyrii enim sustollentes vigilias interpretantur, quæ solatia et turbida et frigida et insipida sunt..Jerem. ii, 18 : Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ?
« Et cum profecti fuerint. » Quartus paragraphus, ubi poenam describit hujus recessus, et hoc est :
« Et cum profecti fuerint, » supple, in Ægyptum, pro auxilio, et ad Assyrios, Jerem. xvii, 5 : Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium « suum: expandam super eos rete meum, » captivitatis scilicet. Thren. i, 13 : Expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum. Sic omnes a se recedentes ad damnationem retrahit Dominus. Job, xviii, 8 et 9 : Immisit in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Tenebitur planta illius lagueo. « Quasi volucrem væli, » quæ devia est, et involutam et nuutplicem habet viam, « detraham eos. » Glossa : « Ab altitudine superbiae « suæ deponam eos. » Isa. xiv, 11 : Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum. Et hic, supple, « cædam eos, » hoc est, percutiam, « secundum auditionem cætus eorum. » Cætum dicit, quia tota congregatio mala fuit. Isa. i, 13 : Iniqui sunt cætus vestri. Eccli. xxt, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. Dicit autem, secundum au-
ditionem, quia peccatum eorum clamavit coram Domino, et excitavit ad judicium. Genes. xviii, 20 : Clamor Sodomorum et Gomorrha multiplicatus est. Jacob. v, 4 : Merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. Secundum auditionem ergo cædere, idem est quod plagas secundum merita peccatorum mensurare. Deuter. xxv, 2 : Pro mensura peccati erit et plagarum modus.
« Væ eis ! » Quintus paragraphus, in quo quasi ex ulteriori conclusione infert sententiam damnationis.
« Væ, » scilicet æternæ damnationis, « eis, » supple, erit, « quonam recesserunt a me, » bono scilicet incommutabili contempto, conversi sunt ad bonum commutabile, vel etiam ad malum. Thren. v, 16: Væ nobis, quia peccavimus! « Vastabuntur » hostibus, scilicet hominibus, et dæmonibus. Psal. lxxxviii, 42 : Diripuerunt eum omnes transeuntes viam : factus est opprobrium vicinis fuis. « Quia prævaricati sunt in me, » legem scilicet transgrediendo. Isa. xlviii, 8 : Scio quia prævaricans prævaricaberis, et transgressionem ex utero vocavi te. Jerem. v, 6: Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos.
« Et ego redemi eos. » Exaggerat hic
ingratitudinem, quia sicut poenis non correcti sunt, ita nec beneficiis.
Dicit autem hic tria, scilicet quod pro beneficiis ingrati fuerunt, quod Dominum suis armis impugnaverunt, et quod radicatam ab antiquo malitiam non deseruerunt.
« Et ego redemi eos, » de Ægyptiaca scilicet servitute, vel sanguine meo a diabolo. Psal. 'cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. « Et ipsi locuti sunt contra me mendacia, » clamantes
<--- Page Split --->
scilicet de vitulo: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduzerunt de terra Ægypti 1. Vel, mendatia sunt vota et promissa quae non solvuntur, vel in baptismo, vel in pœnitentia, vel suscepto ordine, contra quod dicitur, Eccli. xxix, 20: Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. Eccle. ix, 15: Inventus est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
et patres eorum nauseabant super mannate 3. Et sicut videmus divites hujus mundi, clericos et laicos facere, nec tamen superflua pauperibus erogare. Cant. vii, 9: Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum 4. « Recesserunt a me. » Deuter. xxxii, 15: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
« Et non clamaverunt ad me, » supple, qui solus liberare possum, « in corde suo, » hoc est, ex devotione cordis, contra quod dicitur, Isa. xix, 20: Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis, et mittet eis salvatorem, et propugnatorem, qui liberet eos. « Sed ululabant in cubilibus suis. » Cubilia vocat obscura templa et antra, in quibus obscænum cultum diis exhibebant in scenicis meretriculis, in sacris Veneris, in obscænitate religionis Priapi. In his autem ululabant, ut dicit Hieronymus, quia « lanceolis vulneran- « tes se sanguine perfuderunt : » sicut III Reg. xvii, 28, dicitur de prophetis Baal 1. Et oratio et cantus eorum, ululatus canum reputatur. Isa. lxv, 14 : Clamabitis præ dolqre cordis, et præ contritione spiritus ululabitis. Isa. xiii, 22 : Respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus.
Et subdit de beneficio corporali quotidie præstito : « Super triticum et vinum ruminabant. » Repletorum usque ad nauseam propter casum appetitus et fastidium cibi, ruminare est et non comedere, esurientium autem comedere : et significat, quod ita pleni erant, quod nauseabant super tritico et vino, sicut
« Et ego erudivi eos. » Tangit beneficium pertinens ad perfectionem intellectus. Erudivit enim eos per Moysen et alios Prophetas. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. « Et confortavi brachia eorum, » in bellis scilicet per judices, supple, et David et alios propugnatores. Psal. cxliii, 1 : Qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum : « Et in me, » hoc est, contra me, « cogitaverunt malitiam, » peccati scilicet. Jerem. ix, 2 et 3 : Omnes adulteri sunt, cætus prævaricatorum. Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.
« Reversi sunt, » ad ritum scilicet gentilem, et hoc est quod sequitur : « Ut essent absque jugo, » legis scilicet. Jerem. n, 20 : A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula, et dixisti : Non serviam. « Facti sunt quasi arcus dolosus, » armis suis Deum impugnantes. Arcus enim dolosus revertitur in eum pro quo pugnare debuit. Jerem. ix, 3 :
<--- Page Split --->
Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis. Econtra de bonis et gratis Deo dicitur, II Reg. 1, 22 : Sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum. « Cadent in gladio, » hostium scilicet et meæ vindictæ. Job, xix, 29 : Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est. « Principes eorum, » supple, ut capitibus percussis, corpus ad nihil redigatur. Habàcuc, iii, 13: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum ejus usque ad collum. « A furore, » hoc est, pro furore « linguæ suæ, » quia scilicet me furiose blasphemantes, idola vel peccata laudaverunt. Isa. lix, 3 : Labia vestra locuta
sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
Et subdit de antiqua radicatione istius mali : « Ista subsannatio eorum, » hoc est, peccatum subsannatione dignum. Hieronymus : « Subsannatio est despe- « cito cum contractione naris. » « In terra Ægypti : » ibi enim primo hoves et vitulos adorare didicerunt. Job, xxxiv, 7 et 8 : Quis est vir ut est Job, qui bibit subsamationem quasi aquam ? Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ? Jerem. xiii, 23 : Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.