CAPUT VI.

Reversi in tribulatione ad Dominum, magna fiducia salutem sibi ab eo promittunt : expostulat Dominus cum Israel et Juda, quod neque beneficiis, neque prophetarum comminationibus ab idolatria aliisque iniquitatibus sint revocati, cum præferat misericordiam sacrificio.

  1. In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,

  2. Quia ipse cepit, et sanabit nos : percutiet, et curabit nos.

  3. Vivificabit nos post duos dies 1 : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terra.

  4. Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.

  5. Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei; et judicia tua quasi lux egredientur. 6. Quia misericordiam volui, et non sacrificium 2 : et scientiam Dei plus quam holocausta. 7. Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati in me. 8. Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. 9. Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt. 10. In domo Israel vidi horrendum :

1 I ad Corinth. XV, 4-6. 2 I Reg. XV, 22 ; Eccli. IV, 17 ; Matth. IX, 13,

<--- Page Split --->

ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel. 11. Sed et Juda, pone messem tibi,

cum convertero captivitatem populi mei.

IN CAPUT VI OSEE

ENARRATIO.

« In tribulatione sua. » Tangit hic coactam et tardam ad Dominum conversionem, et dividitur in duo. Primo enim dicit, qualiter revertitur populus ad Dominum. Secundo, qualiter respondet Dominus, ibi, y. 4: « Quid faciam tibi, Ephraim? »

In prima tria sunt, scilicet coacta conversio : unius ab altero vocatio ibi, « Venite et revertamur. » Parata a Deo receptio, ibi, « Quasi diluculam. »

« In tribulatione sua » a qua scilicet liberari non possunt per alium nisi per me : quae sua dicitur, quia peccatis meruerunt. « Mane consurgent, » hoc est, mane et velociter, « ad me. » Dixerat enim quod tribulatione deficientes sic quaererent faciem ejus, et ideo nunc dicit qualiter tribulati veniunt per coactionem. Isa. xxvi, 16: Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Isa. xxviii, 19: Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui. Quod autem tunc mane veniant, habetur, Isa. xxvi, 9: Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu neo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. lxii, 2: Deus, Deus meus, ad te de tuce vigilo. Ad me autem dicit, quia in aliis diis auxilium non inveniunt. Deuter. xxxii, 37 et seq.: Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ? de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in neces-

sitate vos protegant. Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me. Psal. x sec. Hebraeos, 14: Tibi derelictus est pauper. Et secundum aliam translationem: Tu laborem et dolorem consideras.

Et subdit de adhortatione eorum ad invicem, et est vox bonorum alios vocantium ad pœenitentiam.

« Venite, » devotione scilicet cordis, « et revertamur, » supple, per pœenitentiam « ad Dominum, » a quo scilicet per inobedientiam aversi sumus. Isa. xlv1, 8 : Redite, praevaricatores, ad cor. Cantic. vi, 12 : Revertere, revertere : revertere a tentatione, revertere a consensus voluntate, revertere ab actione, revertere tandem a peccati delectatione, ne ducat in consuetudinem. Hoc signatum est IV Reg. xix, 16 et seq., ubi Ezechias misit nuntios qui revocarent populum ad Dominum Deum patrum suorum.

Subjungit autem rationem quare revertendum sit : « Quia ipse, » scilicet Deus, « cepit, » hoc est, captivari fecit per Nabuchodonosor, « et sanabit nos » a captivitate sive ab infirmitate captivitatis. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt. « Percutiet, et curabit nos. » Percutit enim pater, et curat : hostis percutit, et interficit. Deuter. xxxii, 39 : Ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo. In signum hujus nullum tetigit Dominus Jesus Christus, nisi sanaret eum. Vel, melius exponitur allegorice : « Ipse cepit, » hoc est, accepit nos per Incarnationem. Ad Hebr. ii, 16 : Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit : « et sanabit nos, » scilicet ab errore per veritatem doctrinae : a peccato autem per

<--- Page Split --->

infusionem gratiae per sacramentum. Et attende quod dicit Haymo, quod « cepit nos, sicut sêrvum fugitivum, a « luce ad tenebras fugientem. » In signum hujus dicit, « cum Dominus sta- « ret in cruce, quod faciem habuit con- « versam ad Occidentem, quasi respi- « ceret post servum fugientem. » Job, x, 16 : Propter superbiam quasi lexnam capies me. De curatione dicitur in Psal. cvn, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos : et eripuit eos de interitionibus eorum. « Percutiet, et curabit nos. » Miles percutitur, quando scutum percutitur, ita Pater percussit nos quando Filium percussit pro nobis. Isa. liii, 8 : Propter scelus populi mei percussi eum. Unde vadens ad Passionem, dixit discipulis illud Zachar. xm, 7 : Percute pastorem, et dispergentur oves 1. « Et curabit nos, » unguento scilicet sacramentorum suorum. Septuaginta : « Curabit nos linteolis. » Hieronymus : « Linteola inferuntur vulneribus, ut pu- « tridas carnes comedant, et extrahant « purulentias. » Et intendit de his quae medici tentas vocant, quae de lino facta usque ad profundum vulnerum immittuntur, ut vulnus a fundo sanetur. Eecli. xxxvii, 7 : In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.

re sabbati, quæ lucescit in prima sabbati. Tunc enim surrexit, et hoc signat, ut dicit Augustinus, quod « sua « luminosa morte quæ per sabbatum si- « gnatur, duas mortes nostras obscuras « ad lucem terminavit. » Nox enim Paraseves terminata ad sabbatum, noctem peccati terminatam signat ad lucem gratia. Psal. cxxxviii, 11 et 12 : Nox illuminatio mea in deliciis meis. Quia tenebra non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur. Eccli. xxiv, 43 : Penetrabo omnes inferiores partes terra, et inspiciam omnes dormientes, et illumiinabo omnes sperantes in Domino. « In die tertia suscitabit nos, » per suam scilicet resurrectionem, quæ causa est nostra resurrectionis. Isa. lviii, 8 : Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur. Et paulo post, 7. 10 : Orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tuæ erunt sicut meridies. Fulgentius dicit « tres dies esse « tres ortus solis. » Primus ortus est de cœlo, de sinu scilicet Patris, lux de luce, lumen de lumine, Eecli. xxiv, 6 : Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens. Psal. cix, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Secundus ortus est in utero virginali, Psal. xvii, 6 : In sole posuit tabernaculum suum : et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Tertius est de corde terra sive de sepulcro, II Machab. 1, 22 : Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. De omnibus istis ortibus simul, Malach. iv, 2 : Oritur vobis timentibus nomen meum Sol justitia, et sanitas in penis ejus. Hieronymus dicit, quod « primus dies est « humilis Salvatoris adventus : secun- « dus, cum ab omnibus in gloria videbi- « tur in carne : tertius, quando peracto « judicio ampliorem gloriam sua claritatis « electis monstrabit. » Dicit hoc significari, Gen. xxii, 4, ubi Abraham inmo-

Et ad hoc allegant amplius de spe beneficiorum Dei.

« Vivificabit nos post duos dies, » quibus scilicet in sepulcro jacebit. Jacuit autem partem Paraseves cum nocte sequenti : pars autem diei, dies est. Jacuit sabbatum cum nocte sequenti, et in aurora tertii diei surrexit; et sic noctem Paraseves in lucem sabbati continuavit : noctem autem sabbati in lucem sequentis diei produxit. Unde Matth. xxvii, 1 : Vespe-

<--- Page Split --->

laturus filium, tertio die ad montem visionis devenit. Judæi dicunt, quod secundus dies est adventus sui Messiæ : tertius autem lex justitiæ qua liberandi sunt a captivitate. Sed quia primum invenire non possunt, etiam secundum et tertium perdiderunt : quia secundus et tertius respectu primi dicuntur. Psal cxviii, 85 : Narraverunt mihi iniqui fabulationes : sed non ut lex tua. « Et vivemus in conspectu ejus. » In lumine enim conspectus Dei vita est, extra conspectum Dei in tenebris mors est. Joan. 1, 4 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. « Sciemus, » per approbationem scilicet, et per experimentum notitiam Dei habebimus. Jerem. xvi, 21 : Ostendam eis manum meam et virtutem meam : et scient quia nomen mihi Dominus. « Sequemurque, » per operis scilicet imitationem. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodiivi. « Ut cognoscamus, » futura scilicet perfecta comprehensione, « Dominum. » I ad Corinth. xiii, 9 et 10 : Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Glossa inducit illud Joan. xvii, 3 : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.

Et subinferunt quam pius est in recipiendo.

« Quasi diluculum præparatus est egressus ejus. » Egressus diluculi est a tenebris proficiendo ad plenam lucem. Et sic egreditur Deus in beneficiis, liberando hominem a tenebris, et in plenam lucem deducendo consolationis. Et dicit quod est præparatus, hoc est semper paratus, sicut pius pater filium longe venientem suscepit1. Jerem. iii, 1 : Revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Cantic. vi, 9: Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens?

Et subjungunt de utilitate adventus ejus : « Et veniet quasi imber nobis temporaneus. » Deut. xxxii, 2 : Quasi imber super herbam, et quasi stille super gramina. Temporaneus autem dicit imber, qui in vere descendit ad seminum pullulationem et augmentationem. « Et serotinus terræ. » Serotinus imber est autumnalis, qui grana intumescere facit, et ad quantitatem debitam deducit. Signant autem ista deuè pluvia gratiam prævenientem, et gratiam subsequentem. Per prævenientem enim informat voluntatem ut bene velit, per subsequentem coadjuvat voluntatem, ne frustra velit bene, sed exerceat se in operibus virtutum et meritorum. Jerem. v, 24 : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuamessis custodientem nobis. Psal. lxvii, 10 : Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tua.

« Quid faciam tibi, Ephraim? » Tangit hic responsionem Domini, et dicit duo. Primo, quod non in ipso Patre manet misericordiæ receptio. Secundo, quod hoc est ex populo, qui peccatis impedivit Domini misericordiam, ibi, §. 7 : « Ipsi autem sicut Adam. »

In primo tria dicit, scilicet se omnia fecisse quæ debuit, Prophetas misisse qui monerent, et veram conversionem semper libenter acceptasse.

« Quid faciam tibi, Ephraim ? » hoc est, regnum decem tribuum, quod scilicet non feci. Quid restat de faciendis? Et, « quid faciam tibi Juda, » hoc est, regnum duarum tribuum ? In pœnis quidem fecit omne quod potuit ad correctionem. Isa. i, 5 et 6 : Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem ? omne caput languidum, et omne cor mœrens. A planta pedis usque

<--- Page Split --->

ad verticem, non est in eo sanitas. In beneficiis fecit plusquam debuit. Mich. vi, 3: Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui vibi ? Responde mihi. Et ex quo nec penis es correctus, nec beneficiis attractus, dicam, Isa. v, 4: Quid est quod debui ultra facere vinea mea, et non feci ei ? Non est ergo ex me, supple, sed ex vobis. « Misericordia vestra, » hoc est, quam a me petitis, « quasi nubes matutina, » supple, est. Nubes matutina modico calore aurora elevatur, et statim orto sole ardore solis consumitur : et signat refrigerium captivitatis quod modica devotione, et potius coacti quam ex charitate petierunt, quod statim ardore concupiscentiae, et luce temporalis prosperitatis dissipatum est. Jacob. iv, 13: Qua est vita vestra ? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. « Et quasi ros mane pertransiens. » Ros cum mane elevatur, 'statim sole orto exsiccatur, et sic per modicam tentationem devotio ab instabili et ingrato corde aufertur. Jacob. i, 8 : Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Bernardus : « Ingratitu- « do est ventus urenus, exsiccans fontem « pietatis et rorem misericordiae. »

quaginta prophetas Baal, ne populo essent in scandalum : et IV Reg x, 23, Jehu innumerabilem multitudinem occidit prophetarum Baal. Isa. xi, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et, supple, ideo, « Judicia tua, » quibus scilicet retribuit tibi secundum merita, « quasi lux egredientur, » nusquam scilicet obscurata : quia nec personam accipio, nec munera, nec iniquitatem dissimulo. Proverb. iv, 18 : Justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem.

In quo autem sint sicut lux, ostendit. « Quia misericordiam volui, » quam scilicet proximo faceres et tibi ipsi, « et non sacrificium, » supple, sine misericordia. Vos autem (sicut in praecedenti capitulo dictum est) venistis quaerere me in gregibus et armentis ad quaerendam faciem meam, deserta scilicet misericordia. « Et scientiam Dei, » supple, volui ex intentione, « plus quam holocausta. » Scientiam colendi Deum et serviendi sibi. Unde Apostolus, I ad Timoth. iv, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. Psal. xxxix, 7 : Holocaustum et pro peccato non postulasti. Mich. vi, 6, quaerit populus : Quid dignum offeram Domino?... numquid offeram ei holocaustomata, et vitulos anniculos ? Et post pauca, §. 8, respondit : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. In me ergo non remanet misericordia, sed in populo.

« Ipsi autem. » Dicit hfc duo, scilicet punitionem Ephraim, et punitionem Juda, ibi, §. 11 : « Sed et Juda. »

In primo tria dicit, scilicet, transgressionem. Secundo, in quo transgressi

<--- Page Split --->

sunt, ibi, « Galaad civitas : » et tertio, transgressionis generalitatem, ibi, « In domo Israel. »

« Ipsi autem, » cum ego intenderem corrigere eos, « sicut Adam, » supple, transgressus est in paradiso, « transgressi sunt pactum, » supple, legis meæ. Isa. xxiv, 5 : Transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fædus sempiternum. « Ibi, » in parentibus scilicet in paradiso, et in transgressione « prævaricati sunt in me, » hoc est, contra me. Isa. xliii, 27 : Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me.

In quo autem peccato et ubi, subjungit, et tangit quatuor peccata in singulari, et in communi subjungit peccatores esse : et hoc est, supple, quia

« Galaad civitas operantium idolum, » supple, est. Galaad civitas est in tribu Gad ultra Jordanem, quæ fuit civitas refugii ultra Jordanem, et ideo fuit de possessione Sacerdotum, sicut dicitur Josue, xiv, 3 et 4 1. Erat etiam in latere montis, in quo Laban comprehendit Jacob, et fecerunt acervum testimonii, propter quod etiam Galaad dicitur, quod acervus testimonii interpretatur 2. Et quia in latere montis erat, propter hoc Ramoth Galaad dicitur, hoc est, excelsa Galaad. Ex Patriarcha ergo habuit religionem, ex refugio immunitatem, ex possessore summo Sacerdote auctoritatem, et propter ista omnia posuerunt ibi idola, ut ex loci veneratione facilius inclinarent populum ad idololatriam. Sap. xiv, 8 : Per manus quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud. Hoc ergo est unum peccatum. Secundum est, « supplantata sanguine, » hoc est, reatu sanguinis innocenter effusi. Isa. 1, 21 : Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.

Et subjungit tertium : « Et quasi fauces virorum latronum, » hoc est, qui viriliter latrocinia exercent. Erat enim civitas inter desertum et Jordanem posita, et erat receptaculum latronum spoliantium eos et interficientium, qui vel de deserto transmisso Jordane venerunt in Jerusalem, vel de Jerusalem transito Jordane voluerunt ire per desertum. Glossa tamen legit moraliter, quia incautos sicut latrones malo exemplo interfecerunt. Jerem. vii, 10 : Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum? Matth. xxi, 13 : Vos fecistis illam, scilicet domum meam, speluncam latronum. Psal. xlix, 18 : Si videbas furem, currebas cum eo.

Et subjungit de quarto peccato : « Partieeps sacerdotum. » Attende quod Galaadita domi erant vespillones, vi vias et viatores spoliantes, et insuper erant participes et socii Sacerdotum cis Jordanem de Samaria, qui posuerunt in Sichem custodes, ut qui venirent de decem tribubus in Jerusalem per Sichem, per quam erat transitus, spoliarentur ab eis et interficerentur, ne venirent ad templum Domini. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum. « In via interficientium pergentes de Sichem. » Psal. cxli, 4 : In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.

In communi autem subjungit : « Quia scelus operati sunt, » hoc est, opere perfecerunt. Isa. 1, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis !

Et subjungit de generalitate : « In domo Israel, » hoc est, in familia tota Israel decem tribuum, « vidi horrendum, » facinus scilicet. Quod autem illud sit, subdit, ibi, « Formicationes Ephraim, » hoc est, fornicationes inventæ a rege Jeroboam, qui fuit de tribu Ephraim, diffusæ sunt in totam do-

<--- Page Split --->

mum Israel. Sap. xiv, 12 : Initium fornicationis est exquisitio idolorum : et adinventio illorum corruptio vitae est supple, et ideo « contaminatus est Israel, contaminatione scilicet corruptionis idololatrie. Malach. ii, 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculo Jacob.

sem tibi, » hoc est, para te, ut messione colligaris et abscindaris. Apocal. xiv, 15 : Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. « Cum convertero captivitatem populi mei : » ecliptica est oratio. Hieronymus supplet eam sic : « Quasi Chaldæi te metent, sed inde te « reducam, quod erit sub Cyro, et Da- « rio, et Artaxerxe, cum convertero cap- « tivitatem populi mei. » De hac conversione non fit promissio decem tribubus, quæ perpetua captivitate tenentur. Psal. cxxv, 1 : In convertendo Dominus captivitalem Sion : facti sumus sicut consolati.

Et subdit, quod pro simili peccato duæ tribus captivabantur.

« Sed et Juda, » qui etiam particeps es idolorum, « pone, » vel para « mes-