CAPUT III.
Rursum jubetur propheta diligere adulteram, quae tamen multis diebus illum exspectet, quia filios Israel multis diebus sine rege et sacrificio sedentes, tandem ad Dominum dicit reversuros.
Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei.
Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me : non fornicaberis, et non eris viro : sed et ego exspectabo te.
Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum1 : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.
IN CAPUT III OSEE
ENARRATIO.
« Et dixit Dominus ad me. » Similitudo tangitur hic adulteræ ad duas tribus. Dividitur autem in partes duas. In prima tangit culpæ exprobrationem. In secunda, populi pœnitentis ad Deum reversionem, ibi, y. 5 : « Et post haec revertentur. »
In prima duo sunt scilicet similitudinis positio, et ejusdem similitudinis explanatio, ibi, y. 4 : « Quia dies multos sedebunt filii Israel. »
In prima duo sunt, scilicet præceptum Domini, et obedientia servi, ibi, « Et fodi eam mihi. »
Dicit ergo : « Et dixit Dominus ad me, » in illuminatione scilicet prophetali. Amos, iii, 8 : Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit ? « Adhuc vade. » Adhuc dicit, quia similitudo prima ad totam malitiam repræsentandam perfecta non fuit. Job, xxxvi, 2 : Adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. Vade dicit, ut de intimis contemplationis ad exteriora denuntiationis sive prædicationis ad populum exeat. Isa. xxi, 15 : Vade, ingredere ad eum... et dices ad eum. Amos, vii, 15 : Tulit me Dominus cum sequerer gregem : et dixit Dominus ad me : Vade, propheta ad populum meum Israel. « Et dilig mulierem, » bene mulierem quæ ad multos emollita est. Jerem. ii, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis. Dilige dicit, non cognosce vel conjungere. Ex cognitione enim et conjuncione male mulieris sordidatur vir, et
<--- Page Split --->
mulier similiter. I ad Corinth. vi, 16 : Qui adhæret meretici, unum corpus efficitur. Et ibidem, 3. 15 : Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit. Ex dilectione enim sancti viri, sordida mulier attrahitur et sancitificatur. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans. Eccli. xxiv, 24 : Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei. « Dilectam amico, » hoc est, ab amasio, soluto concubitu abutente ea. Unde Septuaginta : « Diligentem mala, » et hæc est similitudo ad Synagogam ante primam Domini assumptionem. Tunc ea luxuriabatur per idola, quibus nulla lege conjungebatur. Hoc significatum est, Ezech. vn, 14, ubi mulieres domus Israel sedentes in templo, planxerunt Adonidem pulcherrimum Veneris amasium. « Et adulteram. » Hoc dicitur, quantum ad similitudinem duarum tribuum, quae retento templo tamquam thoro maritali, et retentis Sacerdotibus tamquam paranymphis, et retentis Prophetis tamquam nuntii sponsi, et retenta lege tamquam pacto matrimonii, idola assumpserunt in templum : quæ omnia decem tribus projecerunt antequam idola assumerent, sicut legitur, III Reg. xiv, 22 et seq., et ideo decem tribus fornicariae, duæ vero adulteræ similantur. Ezech. xvi, 31, 32 : Nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium, sed quasi mulier adultera, quæ super virum suum inducit alienos. Isa. lvii, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. « Sicut, » hoc est, in similitudine, qua « diligit Dominus filios Israel, » amore scilicet casto et sanctificante. Deuter. xxxui, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Hyppalage hoc est, omnes qui sunt in manu illius, sunt Sancti. « Et, » id est, quamvis « ipsi, » sicut ingrati tanto beneficio, « respiciunt, » per intentionem scilicet cordis et cultus, « ad deos alienos, » hoc est, ad idola aliena a divinitate, contra hoc
quod dicitur, Exod. xx, 3 : Non habebis deos alienos coram me. Deus enim incommunicabile nomen est, eo quod Deus non potest habere alium, nec consortem, nec comparem, nisi contrarium. Sap. xiv, 21 : Incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. Ad eos « respiciunt, » quia nuntius cordis est oculus. Ecli. xiv, 10 : Oculus malus ad mala. Matth. xx, 15 : Oculus tuus nequam est. Ecli. xxvi, 12 : Formicatio mulieris in extollentia oculorum ejus. « Et diligunt vinacia uvarum. » Vinacia sunt acini ab humore pietatis sicci, prava voluntate feticii, propter inutilitatem projecti, propter irrationabilem furorem acuti, tamen aliquando dulcedine amoris fuerunt pleni. Hieronymus : « Per vina- « cia intelliguntur dæmones, qui creati « sunt in magna pinguedine sancti Spi- « ritus, sed per superbiam arefacti de « cœlo projecti sunt, » sicut dicitur, Apocal. xi, 8 et 9 : Non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cœlo. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et satanas. Hoc plangit Jeremias, Thren. iv, 5 : Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Hoc sub eisdem auctoritatibus congrue refertur ad animam per delectabilia luxuriantem, et a Deo recedentem.
Et sequitur de obedientia servi sive Propheta : « Et fodi eam mihi. »
Duo dicit, pactum scilicet, et pœenam pacti violati, ibi, « Et dixi ad eam. »
Et quia de vinaciis et uvis dixit, ideo de metaphora adulteræ transit ad metaphoram vineæ.
« Et fodi eam, » ut vincam, « mihi, » hoc est, ut mihi fructus faceret. Isa. v, 1 et 2 : Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Et sepivit eam, et lapides elegit ex ea, et plantavit vineam electam. Palladius dicit in libro de Agricultura, quod « fossio fit ut « dulcedo cœelestis a superficie terræ in « intima defluens, ad radices ponatur, et
<--- Page Split --->
« stirpes inebriet. » Unde, Luc. xm, 8 : Immine, dimitte illam, scilicet ficum, et hor anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora. Unde Poeta :
Fossa dabit tellus optato tempore fructus.
« Quindecim argenteis. » Argentei tinnuli sunt et candidi, et significant plagas Ægypti tinnulas in fama, candidas in admiratione et splendore divinæ majestatis. Quindecim autem dicuntur propter numerum temporis, quia quintodecimo die mensis Nisan, hoc est, Martii vel Aprilis, quo Pascha celebrabatur, perfecta est plaga primogenitorum, qua educti sunt de Ægypto, et in quatuordecim diebus praecedentibus multæ de aliis plagis perfectæ sunt, quibus plagis quasi fossa est Synagoga, ut intimis suis cæleste beneficium reciperet et bonos fructus Deo offerret, Prophetæ loco Dei conjungerentur. Unde Septuaginta habent : « Conduxi eam mihi. » De his autem quindecim diebus habetur, Exod. xii et xiii.
Et subdit de alia conductione et fossione : « Et coro hordei, et dimidio coro hordei. » Hordeum signat, quod meretrix et adultera non sunt dignæ pane delicato. Matth. xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Concupiscentia enim carnalis hominem ad jumentum transfert, ut dicit Plato. Psal. xxxi, 9 : Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Daniel. iv, 13 : Cor ejus ab humano mutetur, et cor feræ detur ei.
Hordeum autem cibus est jumentorum, signat autem litteralem intelligentiam et temporales promissiones quibus animales homines nutriuntur. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei. Et talia Judæis exhibita sunt. Corus autem, ut dicitur Ezech. xlv, 11 et seq.1, triginta modios habet, dimidius autem quinde-
cim, qui simul juncti, faciunt quadraginta quinque, et signat, quod quadragesimo quinto die ab exitu de Ægypto ad montem Sina populus Israeliticus devenit, statimque voce præconis clamatum est quadragesimo sexto die, ut sanctificarentur per tres dies ad acceptionem legis, et quinquagesimo die Moyses in montem ascendit et legem accepit,. qua populus sicut vero viro, Deo conjunctus est. In quadraginta quinque ergo diebus semper modium divinæ gratiæ recepit, scilicet in columna ignis et nubis, in divisionibus maris, in submersione Ægyptiorum, in dulcoratione aquæ, in administratione mannatis et coturnicum, in victoria contra Amalec, et in aliis similibus quæ per singulos dies receperunt, et ideo quadraginta quinque modiis ad conjunctionem viri conducta est. Hordeo autem, quia meliori digna non fuit. III Reg. xxi, 27 : Sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ. Isa. xxx, 20 : Dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem.
« Et dixi ad eam, » enarrando scilicet 3 saepe pœenam debitam : « Dies multo exspectabis me, » per totum scilicet tempus Babylonica et Romanae captivitatis. Dicit autem « exspectabis : » Septuagita : « Sedebis, » quia (sicut ante dictum est) idolis per totum tempus non conjungentur, sed attendent ad misericordiam Dei revocantis. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea exspectabo eum. Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum. Et quia mulieri propter fornicationem a thoro viri separatae, licentia fornicandi non datur, ideo sequitur : « Non fornicaberis. » Ad Ephes. v, 5 : Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi, et Dei. Et quia
<--- Page Split --->
per totum tempus captivitatis, quod est quasi tempus pœnitentiae, vero Deo per cultum legis et templi non conjungitur, ideo sequitur : « Et non eris viro. » Hieronymus : « Nec mihi, a quo conducta « es, legitime conjungeris. » Isa. LIV, 6 : Ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam. Et quia iterum vir derelinquens uxorem non nubit alteri, sed exspectat reconciliationem, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. vn, 11, quod oportet eam manere innuptam, aut viro suo reconciliari, ideo sequitur : « Sed et ego exspectabo te. » Isa. XXX, 18 : Propterea exspectat Dominus ut miseretur vestri : et ideo exaltabitur parcens vobis : quia Deus judicii Dominus : beati omnes qui exspectant eum. Hoc sub eisdem auctoribus refertur ad animam propter peccatum ab amplexibus viri separatam in tristitia pœnitentiae sedentem, et viri reconciliationem præstolantem, ut iterato ad dulcissimos amplexus admittatur.
« Quia dies multos. » Explanat hic quod dixit, « non eris viro. » « Quia dies multos, » utriusque scilicet captivitatis Babylonicae et Romanae. Hieronymus in Epistola : « Ingressi in Babylo- « nem, eritis ibi annis plurimis, et in « tempus longum. » « Sedebunt. » Glossa, « Quasi contracti et mesti homines, « sicut pœnitentes sedere consueve- « runt. » Mich. vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit : quia levavit super se. « Filii Israel, » ad Deum scilicet pertinentes. Jerem. ii, 3 : Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus. « Sine rege, » qui scilicet in justitia regat, « et sine principe, » qui scilicet in partem sollicitudinis sit vocatus. Isa. XXXII, 32 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio oraeunt. Et hoc quantum ad rempublicam, et quantum ad Deum, subdit : « Et
sinesacrificio, » quo scilicet expiari possint peccata. Daniel. in, 38 et 39 : Non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiaram coram te, ut possimus invenire misericordiam tuam. « Et sine altari. » Non enim habebant locum memorialis tituli in templo vel altari. Thren. n, 7 : Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suae. « Et sine ephod. » Hieronymus : « Ephod proprie super humerale dicitur, « sed hic pro omni vestimento sacerdot- « tali accipitur. Unde sensus est : sine « omnibus præparamentis sacerdotali- « bus. » I Reg. n, 18 : Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo, quod ephod munditiam conversationis et castitatis corporis signat, quo videmus Sacerdotes nostri temporis esse destitutos. II Machab.
templo, et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palæstræ, et præbitionis ejus injustæ, hoc est, militaribus se dabant rebus. « Et sine theraphim. » Terap Theraphim idem est quod figura, et signat omnes figuras ad ornatum templi pertinentes, sicut Cherubin et cælatura palmarum, et figura boum sub mari æneo, et malogranatorum, et retiaculorum, et aliorum quæ ad speciem anagliphi in templo facta sunt. Signant autem exempla Sanctorum quibus peccator destituitur, quia nullum Sanctorum imitatur, sicut Jeremias conqueritur, Thren. i, 6 : Egressus est a filia Sion omnis decor ejus. Decor enim viri boni est, quod assimilatus sit exemplis Sanctorum.
« Et post hæc. » Tangit hic reversionem populi per pœnitentiam, maxime temporibus novissimis, quando videntes se deceptos in Antichristo, omnes revertentur ad Christum.
« Et post hæc, » scilicet tempora pœni-
<--- Page Split --->
tentia, « revertentur filii Israel, » per pcnitentiam scilicet. Baruch, iv, 28: Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo : decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Isa. lv, 7: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserbitur ejus. « Et quaerent Dominum Deum suum : » Dominum qui potestate continet, divitiis remunerat, auctoritate superpositionis legem ponit. Psal. xlix, 1: Deus deorum Dominus locutus est. Deum autem qui omnibus providet qui bonitate sua fruuntur. Deus enim a eoo (oaoqaioaoa), quod est video, vides ) dicitur. Psal. xxxix, 18: Dominus sollicitus est mei. Ad Roman. x, 12: Idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. « Et David regem suum, » supple, quaerent, quod quia litteraliter, nisi fabulose, intelligi non potest, ad Christum referimus. Ad Roman. i, 3: De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Jerem. xxiii, 4: Suscitabo
David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit. « Et pavebunt, » hoc est, stupebunt prae admiratione mirabilium, Domini scilicet, et ideo addidit « ad Dominum. » Jerem. v, 30: Stupor et mirabilia facta sunt in terra. « Et ad bonum ejus. » Bonum enim Filium misit in carnem ad sanctificandum naturam, bonum etiam Spiritum sanctum in mentem ad sanctificandam animam, et bona praeparavit ad remunerandum meritum. Jerem. xxxi, 12 : Confluent undique ad bona Domini. Psal. xxvi, 13: Credo videre bona Domini. Isa. lv, 2 : Audite audientes me, et comedite bonum. Jerem. xxxi, 14 : Populus meus adimplebitur bonis. « In novissimo dierum, » hoc est, vel in novissimo temporum post Antichristum, vel quando lux hujus saeculi occumbit ab appetitu. Isa. ii, 2 : Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini. Et post pauca : Et fluent ad eum omnes gentes.