CAPUT IV.

Minatur terræ Israel, propter multa populi peccata, qui et scientiam repulit, et idololatriæ fuit deditus : dicit se relicturum Israel in peccatis suis, cupiens ne Juda ipsum imitetur.

  1. Audite verbum Domini, filii Israel, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

  2. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

  3. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre coeli : sed et pisces maris congregabuntur.

  4. Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

  5. Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

  6. Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi : et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

  7. Secundum multitudinem eorum

<--- Page Split --->

sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

  1. Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

  2. Et erit sicut populus, sic sacerdos1: et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10: Et comedent, et non saturabuntur : fornicati sunt, et non cessaverunt, quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

  1. Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

  2. Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei : spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

  3. Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama : subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus : ideo fornicabuntur filiæ

vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

  1. Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effæminatis sacrificabant : et populus non intelligens vapulabit.

  2. Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda : et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

  3. Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel : nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

  4. Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

  5. Separatum est convivium eorum : fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

  6. Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

IN CAPUT IV OSEE

ENARRATIO.

« Audite verbum Domini, filii Israel.» Post similitudines inductas inducit prophetiam juxta similitudinem sumptam, et more Prophetali dividitur in duas partes. In prima ponit terrorem peccantium : in secunda consolationem pœnitentium, infra, xiv, 2, ibi, « Convertere, Israel. »

Anterior pars in duas dividitur, in quarum prima ostendit fornicationem in abundantia peccatorum : in secunda spe-

cialiter reprehendit auctores alios inducentes in peccatum, infra, v, 1, ibi, « Audite hoc, sacerdotes. »

Prima adhuc in duas. In prima exaggerat reprehensionem a multitudine peccatorum : in secunda coaptat hoc ad similitudinem fornicationum, ibi, y. 10 : « Fornicati sunt, et non cessaverunt. »

Prima adhuc in duas. In prima tangit peccatorum multitudinem : in secunda, peccantium incorrigibilitatem, ibi, y. 4 : « Verumtamen unusquisque non judicet. »

In prima duo sunt, provocatio scilicet ad judicium, et causa judicii, ibi, « Non est enim veritas. »

<--- Page Split --->

Dicit ergo : « Audite verbum Domini. » Audite, inquam, intus ad perceptionem. Matth. xiii, 9 : Qui habet aures audiendi, audiat. Isa. lv, 2 : Audite audientes me. « Verbum, » quod fons sapientiae est ad intellectus illuminationem. Eccli. i, 5 : Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis. « Domini, » qui auctoritatem habet : Dominus enim audiendus est. Isa. i, 2 : Audite, caeli, et auribus percìpe, terra, quoniam Dominus locutus est. « Filii Israel, » ut scilicet tanti patris vos probetis esse imitatores. Israel enim et vidit et audivit Dominum. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Isa. xliv, 1 : Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israel, quem elegi.

Et subjungit causam quare audiendus sit : « Quia judicium Domino, » supple, est, et judicium discussionis, et convictionis. Mich. vi, 1 : Audite quæ Dominus loquitur : Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. « Cum habitatoribus terræ, » id est, contra habitatores terræ : et dicuntur terræ habitatores, terrenorum amatores. Mich. vi, 2 : Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ : quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Isa. xxiv, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.

Et subdit causam quia judicanda est. Primo in speciali peccato cordis, et oris, et operis. Et secundo in generali, deinde populo convicto interminatur pœnam.

Peccatum cordis exaggerat tripliciter, scilicet in defectu veritatis rectificantis, et defectu misericordiæ ad proximum inrlinantis, et defectu scientiæ ad Deum ordinantis.

« Non est enim veritas. » Veritas hic dicitur rectitudo rectificans omnia, quia ad vitam, et ad judicium, et ad doctrinam pertinent. Dicit enim Augustinus, quod « veritas est rectitudo sola mente percep- « tibilis, » qua scilicet mens quæ a mensu-

rando dicitur, omnia deducit ad rectum. Isa. xxxvii, 3 : Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate. Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Joan. m, 21 : Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. « Et non est misericordia, » inclinans scilicet ad compassionem sui vel proximi. Jerem. vi, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. Thren. 1v, 3 : Filia populi mei crudelis, quasi ovis paruit. struhtio in deserto, cujus naturae dicitur esse, quod etiam propriis ovis non miseretur. Job, xxxix, 14 et 15 : Struthio... derelinquit ova sua in terra. Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. « Et non est scientia Dei in terra. » Scientia dicitur habitus et virtus faciens scire quæ ad Deum justa sunt, hæc non est in terra, hoc est, in terrenis cordibus. Job, xxi, 14 : Dizerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum notumus. Jerem. ix, 6 : Renuerunt scire me. Econtra dicit Apostolus, I ad Corinth. ii, 2 : Non adjudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

« Maledictum. » Tangit peccata verbi, 2 maledictum scilicet, et mendacium. MaMaledictum. ledictum est idem quod male dictum, et est perversus actus in verbo. « Et mendacium, » quod est perversus actus in verbo cum injuria proximi. Ad Ephes. iv, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Mendacium autem quia deceptio est, Mendacium cum injuria proximi est. Ad Ephes. iv, 25 : Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.

Et subdit de peccatis operis : « Et homicidium, » quod est injuria proximi in substantia individui. Exod. xx, 13 : Non

<--- Page Split --->

occides. « Et furtum, » quod est injuria proximi in eo quod sustentat substantiam individui. Exod. xx, 15: Non furtum facies. « Et adulterium inundaverunt. » Adulterium, quod est injuria proximi in eo quod est ordinatum ad propagationem speciei. Exod. xx, 14: Non mæchaberis.

Et subjungit generaliter : « Et sanguis sanguinem tetigit. » Sanguis hic dicitur corruptio sanguinis. Unde quia de corruptione sanguinis peccata oriuntur, idem est dicere, quod corruptela peccati peccatum attraxit. Psal. 1, 16: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ.

Et exaggerat in pæna hic quod dixit in culpa.

« Propter hoc lugebit terra, » per metonymiam, hoc est, terreni. Peccatum enim non nisi luctum afferre potest. Ad Roman. vi, 26 : Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubesci tis. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, ut scilicet in pænis lugeant, qui in deliciis, in malis gaudiis vixerunt. Matth. v, 5 : Beati, qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. « Et infirmabitur omnis qui habitat in ea. » Dupliciter infirmabitur : uno quidem modo, quia cum hæc ad usum homini creata sint, deficiente habitatore et ipsa deficient, et hæc est sententia Augustini. Glossa : « Naturale est, ut ha- « bitatore sublato, bestiae quoque et vo- « lucres cæli et pisces deficiant, hæc enim « propter hominem creata sunt, et ho- « mine deficiente deficiunt. » « In bestia agri, et in volucre cæli. » Bestiae dicuntur quasi vastiæ, et signant tyrannos : volucres autem quasi volubiles dicte, leves signant et ambitiosos. Psal. cxlivii, 10 : Bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ. « Sed et pisces maris

congregabuntur. » Tres sunt fines terreterreni homin tres » speci norum, divitiae, deliciæ, et honores. Per avaros enim qui divitias concupiscunt signantur bestiæ, quia omnia vastant : volucres ambitiosos signant, quia sublimia petunt. Matth. xiii, 4 : Venerunt volucres cæli, et comederunt ea. Pisces autem signant voluptuosos qui deliciis intendunt. Psal. viii, 9 : Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. In aquis enim voluptatum nutriuntur.

« Verumtamen. » Hic tangit de incorrigibilitate. « Verumtamen unusquisque non judicet, » sanctus scilicet impium, quoniam correptionem non suscipit, et ideo correptio desperata est, propter quod judicium correptionis inutile est. Eccli. xxi, 7 : Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris. « Et non arquatur vir, » vires scilicet habens in peccatis, quia redargutionem non suscipit. Contra quod dicitur, Eccli. xx, 1 : Quam bonum est arguere, quam irræci! Psal. cxl, 5 : Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me.

Et subjungit causam : « Populus enim tuus, » non meus, « sicut hi qui contradicunt sacerdoti. » Sacerdos enim sancitate et reverentia audiendus erat, et Sac re ve n 1 2 : est au d facies senum non erubuerunt. Isa. xxiv, 2 : Et erit sicut populus, sic sacerdos. Ita enim facile contradicitur Sacerdoti sicut uni de populo, cujus ratio redditur in Psal. xiii, 1 et seq., quia scilicet Sacerdotes declinant in consensum peccati populi.

« Et corrues hodie. » Pœna est, et dicit « hodie, » quia in præsenti, durante scilicet præsentium vita. Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiæ : et manus peccatoris non moveat

1 Psal. xiii, 1 : Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum Et ibidem, §. 3 : Omnes de-

<--- Page Split --->

me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Isa. iii, 3 : Irruet populus, vir ad virum. « Et corruet etiam Propheta tecum, » dupliciter, bonus et malus. Malus, quia confortavit populum ad malum. Isa. ix, 13 : Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Unde Septuaginta in hoc loco sic habent : « Ut nullus ne- « que judicetur neque arguatur quis- « quam : populus enim meus quasi Sa- « cerdos cui contradicitur, et infirmabi- « tur per diem, et infirmabitur etiam « Propheta tecum. » Hieronymus : « Quod dicit, hodie, aut praesens tempus « signat, aut non fraude et insidiis, sed « clare luce in captivitatem deducendos. « Significat autem quod nec in hac die de « vita securi sumus. » Luc. xix, 42 : Et quidem in hac die tua, qua ad pacem tibi. Unde mortui introducuntur loquentes ad vivos, Eccli. xxxviii, 23 : Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie. Unde innuit, quod non expedit differre conversionem, Eccli. v, 8 : Non tardes converti ad Dominum. Et Martialis coquus :

tinctio, et quod pene ad peccatum erit proportio, et haec per ordinem sunt in littera.

Dicit igitur : « Nocte, » praesentis scilicet tribulationis. Noz enim a nocendo dicitur, et ablativus construitur in habitudine causae efficientis, « tacere, » hoc est, obmutescere, « feci matrem tuam, » Synagogam scilicet. Dicitur autem noz angustia, quia nocet ad libere utendum sensibilibus delectationibus. Mater autem dicitur Synagoga, et quilibet de populo dicitur filius. Hieronymus : « Tam gra- « ve erit hoc malum, quod in hac nocte, « hoc est, in tenebris et in angustia cap- « tivitatis non audebit quisquam pro- « ferre malum suum coram hostibus, sed « populus comprehensus tabescet silen- « tio. I Reg. ii, 9 : Impii in tenebris conticescent. Sap. xvii, 17 : Una catena tenebrarum omnes erant colligati. Hoc plangit Jeremias, Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Job, iii, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat 2.

Non est, crede mihi, sapientis dicere, Vivam. Sera nimis vita est crastina, vive hodie.

Propheta enim boni peccato populi corruunt propter compassionem, quia non recedunt ab eis. II Reg. xvii, 33 : Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi! fili mi Absalom! Prophetae autem mali merito peccati puniuntur. Isa. ix, 15 : Propheta docens mendacium, ipse est cauda.

« Nocte tacere. » Quia scilicet peccatum inundavit et correctio desperata est, non est nisi securim ponere ad radicem arboris 1. Et ideo subdit hic de pena, et dicit quatuor, scilicet quod acerbitas obnutescere faciet, quod omnes involvet, quod Sacerdotis a populo nulla erit dis-

Et quia metaphorice locutus est, ideo exponendo subdit : « Conticuit populus meus, » hoc est, Synagoga qua» mater vocabatur. Psal. lxii, 12 : Obstructum est os loquentium iniqua. Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit. Matth. xiii, 12 : At ille obmutuit. Et exponit metaphoram noctis : « Eo quod non habuerit scientiam, » intus scilicet cor tamquam dies illustrantem. Sapient. xvn, 20 : Solis illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, qua superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. Congruum enim fuit, ut de nocte interiori ad exteriorem noctem carceris ducerentur. Matth. xxii, 13 : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. Psal. lxxxv, 5 :

<--- Page Split --->

Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Lex enim et prophetia sapientiae divinae lumen sunt. Sap. xvii, 4: Inclusos custodicbant filios tuos, per quos incipicbat incorruptum legis lumen saeculo dari.

Et quia adhuc metaphorice locutus est, ulterius explanat: « Quia tu scientiam repulisti. » Aliud est enim ignorare, et aliud scire nolle. Joan. ii, 19: Lux venit in mundum, et dilezerunt homines magis tenebras quam lucem. Psal. xxxv, 4: Noluit intelligere ut bene ageret. I Reg. ii, 12 et 13: Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum. Et hoc est quod sequitur: « Repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. » Augustinus super epistolam Jacobi: « In officio sa- « cerdotis non potest non peccare qui « non habet scientiam. » Et litteraliter loquitur de illis sacerdotibus qui a Jeroboom e populo propter munera assumpti sunt ad idola, repulsis sacerdotibus Domini 4. Hæc repulsio etiam illis sacerdotibus dicitur, qui consentiunt in malis subditis suis. Hoc signatur, Isa. xxii, 15 et seq., per repulsionem Sobnæ, qui fuit præpositus templi. Sobna enim divertens vel diverticulum interpretatur. Unde, ibidem, 3. 19, dicitur: Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. Hinc ortum habuit Jus quod dicit, « propter ignorantiam electum in Episcopum esse deponendum. »

Et explanat ulterius : « Et » supple, quia « oblita es legis Dei tui, » quae scilicet incorruptum lumen facit in corde. II ad Cor. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuzit in cordibus nostris. Psal. 1, 2 : In lege ejus meditabitur die ac nocte. « Obliviscar filiorum tuorum et ego, » id est, a corde repellam quod non liberem Psal. LXXXVII, 6 : Quorum non est memor amplius : et ipsi de manu tua repulsi

sunt. Hæc sub eadem metaphora et sub eisdem auctoritatibus ad ignorantes et in infernum condemnandos referuntur. Job, ii, 4: Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.

Et subdit, quod omnes involvet, ut sicut similes sunt in culpa, sic similes fiant in pœna. Et hoc est: « Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi. » Hieronymus: » Quasi quot ho- « mines habuit Israel, tot aras exstruxit « demonibus. » Psal. xiii, 3: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum. Jerem. v, 1: Circuite vias Jerusalem, et adspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium et quærentem fidem: et propitius ero ei.

Et propter hoc subdit generalem pænam : « Gloriam eorum, » hoc est, id in quo gloriantur, « in ignominiam commultabo, » captivitatis scilicet vel damnationis. I Machab. 1, 42 : Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus. Apoc. xviii, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.

Et ne credatur Sacerdos distingui propter ordinem, subdit : « Peccata populi mei comedent,» supple, Sacerdotes, hoc est, pro peccatis oblata avide devorabunt etin deliciis consument. Unde do Sobna, Isa. xxii, 13, dicitur : Ecce gaudium et lætitia, occidere vìtulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : Comedamus, et bibamus. « Et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum, » malo scilicet exemplo, et doctrinae subversione. Unde Malach. n, 8, dicitur Sacerdotibus : Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege.

<--- Page Split --->

« Et, » supple, ideo « sicut populus, » supple, punietur « sic erit sacerdos, » et plus. Sap. vi, 7: Exiguo conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Isa. xxiv, 2: Et erit sicut populus, sic et sacerdos.

Et subdit de penea proportione contra culpam : « Et visitabo. » Visitare est frequenter ad virum reducere, ut actus et circumstantiae et fines circumspiciantur. Et hoc est quod hic dicitur : « Super eum, » hoc est, ad opprimendum eum, « vias ejus, » opera scilicet. Isa. xxiv, 21 : Visitabit Dominus super militiam celli in excelso. Isa. xiii, 41 : Visitabo super orbis mala. Psal. lviii, 6 : Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. Via autem sunt opera. Prov. iv, 19 : Via impiorum tenebrosa : nesciunt ubi corruant.

Et ne credatur, quod tantum opera condemnet, subinfert : « Et cogitationes ejus reddam ei, » id est, cogitationes condemnabo. Hieronymus : « Non solum « enim opus, sed et cogitatio operis mali « penas luit.» Ad Hebr. iv, 12 : Discretor cogitationum et intentionum cordis.

9 : Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis : non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam.

« Formicati sunt. » Tangit hic eorum quae dicta sunt adaptationem ad similitudines praemissas, ostendens quomodo luxuriar in idolis et delectabilibus fornicatio est. Et circa hoc dicit duo, scilicet fornicationem decem tribuum, et revocationem a fornicatione duarum, ibi, y. 15 : « Si fornicaris tu, Israel.

Dicit autem quinque in prima, scilicet quod fornicati sunt, in quo, et ubi, et subjungit penam fornicationis et impunitatem eorum qui fornicantur corporaliter, in penam fornicationis spiritualis.

« Formicati sunt, » per idola et delectabilia defluentes, haec enim est fornicatio spiritualis, « et non cessaverunt, » quia libido inexplebilis est etiam viribus deficientibus, ut dicit Hieronymus. Jerem. ii, 24 : Omnes, qui quaerunt eam, non deficient : in menstruis ejus invenient eam. « Quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo, » supple, praecepta ejus. Isa. 1, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.

Libido inexplebilis. est

Et subdit penam de tanta culpa : « Et comedent, et non saturabuntur : » in obsidione scilicet civitatis, non de tritico et vino, sed immundissimo cibo. Deut. xxviii, 36 et 57 : Tenera mulier, et delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiae suae carnibus, et illuvie secundarum, quae egredituntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Glossa tamen dicit, quod « iniquitas non satiat, sed ju- « stitia. » Matth. v, 6 : Beati qui esurirunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur. Prov. xiii, 23 : Justus comedit, et replet animam suam : venter autem impiorum insaturabilis. Eccli. xiv,

Et subjungit rationem : « Formicatio, » in amore scilicet delectabilium vel idolorum, « et vinum, » oppilans scilicet mentem in delectatione mundialium gaudiorum, « et ebrietas » saeculi vanitatum et deliciarum, « auferunt cor, » hoc est, regnum cordis. Unde Poeta :

Nox et amor, vinumque nihil moderabile sua- [dent: Illa pudore caret, liber amorque metu.

Item, Poeta alius :

Omnis amor caecus, non est judex amor aequus : Inde forma pecus congerit omne decus.

« Et vinum, » temporalis scilicet ju-

<--- Page Split --->

cunditatis. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. « Et ebrietas, » vel extra biram vel extra briantem, accepta bria mensura. Brians autem est scyphus sufficiens naturae hominis ad bibendum, et sicut dicit Hieronymus, « est hic emphasis. » Corporale enim refertur ad res spirituales, et auferre cor, est auferre regnum cordis. Quod enim fornicatio cor auferat, per hoc patet quod dicit Homerus : « Idoli « complicatrix Venus et cingulum Ve- « neris, hoc est, concupiscentia furata « est mentem valde sapientium. » Quod vinum auferat, Prov. xx, 1 : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur, non erit sapiens. Quod ebrietas auferat, per se patet, quia ebrii insani sunt. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.

enim fornicationum decepit cos, » vel spiritus scilicet malignus, vel proprius delectabili fornicationis informatus, ille enim spiritus multos decipit. Daniel. xiii, 56 : Species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Et ideo sequitur : « Et fornicati sunt a Deo suo, » per luxum scilicet diversorum delectabilium defluxerunt. Isa. xxiv, 4 : Defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terra.

Ubi autem, subdit : « Super capita montium, » ubi scilicet Jovi sacrificabatur. Psal. lxxxvi, 58 : In iram concitaverunt eum in collibus suis. « Sacrificabant, » Jovi scilicet, « et super colles, » inferiores scilicet, ubi diis inferioribus sacrificabant, diis scilicet quos putabant inferiorum dignitatum habere potestatem. Jerem. iii, 6 : Abiit sibimet super omnem montem excelsum. « Accendebant thymiama, » sicut dicitur, Exod. xxx, 1 et seq. De quatuor aromatibus componebatur, stacte scilicet, et onycha, galbano, et thure lucidissimo æqualis ponderis, quod non licebat offerre nisi soli Deo, quia devotionem cordis et orationis non licet offerre nisi Deo. « Sub tus quercum, » quæ cibum fert porcorum, hoc est, concupiscentiæ carnalis fomentum, « et populum, » qui juxta aquas insipidas stans, sæcularis famæ præstat odoramentum, « et terebinthum, » quæ balsami odorem mentitur, et signat hypoerisim in simulando virtutes et dissimulando vitia. Ubi scilicet Veneri sacrificabatur, sicut dicit Vitruvius, et ibi scilicet idola ponebant. Propter hoc præcipitur, ut dicit Glossa, quod « lucus circa « templum non plantetur.» Deut. xvi, 21 : Non plantabis lucum. Et subjungit rationem : « Quia bona erat umbra ejus, » id est, incitans ad delectationes Veneris. Jerem. ii, 20 : Sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix, sicut etiam sæculares refrigerium delectationum sæcularium quaerunt, sicut de diabolo mentium corruptore legitur, Job. xl,

In quo autem ita luxuriati sint, subdit : « Populus meus in ligno suo interrogavit, » hoc est, in idolis ligneis quæ sine vita sunt, « et baculus ejus annumtiavit ei. » Hieronymus « Genus erat « divinationis quod fiebat in ligno et « baculo, quo futurorum captabantur « auguria. » Unde et in Ezechiele legitur, cap. xxi, 21 : Stetit rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum divinationem quærens, commiscens sagittas. Et hoc est genus divinationis, quod radomantia vocatur, ubi scilicet sagitta vel hastulæ commiscentur, et diversis eventibus et nominibus inscribuntur, et postea casu levantur, et quæcumque occurrunt ad illius omen actus diriguntur. Et hoc est quod hic dicit. Isa. viii, 19 : Cum dixerint ad vos : Quærite a pythionibus, et a divinis: qui strident in incantationibus suis, supple, respondere : Nunnquid non populus a Deo suo requiret, visionem scilicet, pro vivis a mortuis ?

Et subjungit causam quare tam fatuas habebant interrogationes : « Spiritus

<--- Page Split --->

16: Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus.

Et propter hoc subdit justam poenam : « Ideo fornicabuntur filiæ vestræ, » quod est, ab hostibus corrumpentur in oculis vestris. Thren. v, 11: Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. Et hoc est quod sequitur : « Et sponsæ vestræ adulteræ erunt.» Sic enim Prælatis commissæ animæ et in proposito virginitatis et in sanctitate matrimonii quotidie corrumpuntur propter negligentias eorum. Job, xxxi, 10 : Scottum alterius sit uxor mea, et su per illam incurventur alii.

sisti pedes tuos omni transeunti. « Et cum effeminatis sacrificabant. » Effecminati dicuntur dupliciter, vel exseeti, vel qui se per sodomiam ephebos ademptis nuptiis (ut dicit Eusebius) consecraverunt. Unde Joel, iii, 3 : Posuerunt puerum in prostibulo. Isa. iii, 4 : Effeminati dominabuntur eis. Isti sunt (ut dicit Glossa) canonici Maacha, matris regis Asa, quae fecit templum et posuit, simulacrum turpissimum, Priapi scilicet, ad adorandum 1. Hoc est Phogor sive Beelphegor, quod fuit idolum Tentiginis. Psal. cv, 28 : Initiati sunt Beelphegor 2.

Quare autem ista omnia faciat, subdit : « Et » id est, quia « populus non intelligens, » hoc est, intelligere nolens, « vapulabit, » dignis scilicet plagis. Luc. xii, 47 : Servus, qui cognovit voluntatem Domini sui,... et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis, scilicet plagis.

Et quod hoc impune faciant, subdit : « Non visitabo super filias vestras, » per vindictam scilicet. Zelum enim aufert ab eis. « Cum fuerint formicati, » in domibus patrum suorum scilicet, « et super sponsas vestras, » hoc est, uxores, « cum adulteraverint: » quia coram justo judice fornicator fornicariæ et adulter adulteræ nihil potest objicere, et ideo judex non potest procedere. Joan. viii, 7 : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Cum enim conquerens et reus in simili peccato sunt, pari pœna feriendi sunt, et unus ad accusationem alterius non debet condemnari. Ad Roman. ii, 1 : In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.

Et hujus subjungit rationem :

« Quoniam ipsi » scilicet patres filiarum et mariti sponsarum, « cum meretricibus conversabantur. » Scenicae meretriculanuda curaebant circa templum Veneris, et moniales Veneris funibus sedebant colligatae omnium exposita libidini, ut dicit Hieronymus in epistola quadam : sicut et nostri temporis et virgines et mulieres faciunt. Ezech. xvi, 23 : Abominabilem fecisti decorem tuum : et divi-

Et ab his revocat Judam, dicens : « Si fornicaris tu, Israel, » hoc est, decem tribus, hoc est, quamvis fornicaris, « non delinquat saltem Juda, » id est, duæ tribus, quia illæ habebant Prophetas et Sacerdotes et templum, quæ omnia decem tribus abjecerant, et ideo irrationabilius est duas quam decem tribus post idola fornicari. Et hoc per simile dicitur Laico et Sacerdoti : inconvenientius est enim Sacerdotem peccare quam Laicum. Jerem. xi, 13 : Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ?

In quod autem fornicari possit, dissuadendo subdit : « Et, » id est « nolite ingredi in Galgala, » quod revelatio vel volutabrum interpretatur : revelatio scilicet, quia putabant ibi idola responsa dare : volutabrum autem secundum veritatem, quia luto idololatriæ et fornica-

<--- Page Split --->

tionis ibi polluebantur. II Petr. II, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : Et, Sus lota in volutabro luti. « Et ne ascenderitis in Bethaven, » quae prius Bethel, hoc est, domus Dei : vocabatur, postquam Jeroboam posuit ibi idolum, Bethaven, hoc est, domus inutilis, vocata est, quia populum Deo deditum inutilem fecit. Et intendit exstirpationem idolorum, ne in eorum fana introeantur, sicut et Clericis et Religiosis suadetur ne sæcularibus se misecant. II ad Corinth. vi, 15 et 16 : Quæ pars fidelis cum infideli ? Qui autem consensus templo Dei cum idolis ? « Neque juraveritis : Vivit Dominus. » Per mortuos enim deos, sicut per vivetem Deum jurari non potest : vanum enim esset, quia idolum non vivit. Exod. xx, 7 : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Psal. xlix, 16 : Peccatori autem dicit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ? Juramentum enim per mortuum deum non tenetur, quia scitur quod mortuus deus non vindicabit perjurium. Sapient. xiv, 29 : Dum confidunt in idolis, quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.

Et subdit causam : « Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel. » Vaeca magis lasciviens est quam hos, et signat eos qui propter lasciviam declinant a jugo Domini. Amos, iv, 1 : Audite verbum hoc, vaccæ pingues, qui estis in monte Samarie. Jerem. ii, 20 : A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam.

Et hujus peccati sequitur poena : « Nunc pascet eos Dominus, » hoc est spatiosa pascua exhibebit, ut per totum mundum per latitudinem captivi ducantur, « quasi agnum in latitudine. » Isa. xxii, 18 : Quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam : ibi morieris. Agnus enim ibi ponitur, non pro simplicitate, sed pro

fatuitate. Agnus enim sibi permissus ita in os lupi, sicut ad pastorem currit.

« Particeps idolorum Ephraim. » Pro parte enim quæ Deus est, idolum assumpsit. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea. Hæc pars non suffecit ei, sed commutavit illam partem in idolum. Num. xvii, 20 : Ego pars et hæreditas tua. Psal. xv, 5 : Dominus pars hæreditatis meæ. Et miserum est partem istam in dolum commutare. Ephraim autem vocat decem tribus propter Jeroboam, qui primus rex fuit earum qui fuit de Ephraim : et quia particeps idolorum est, supple, ideo « dimitte eum, » o Juda. Matth. xvii, 17 : Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus. I ad Corinth. v, 13 : Auferte malum ex vobis ipsis. Matth. v, 29 : Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te.

Supple, quia « Separatum est convivium eorum, » a tuo scilicet. Et videtur tangere illud, quod tribus vicibus ascenderunt in templum, ubi conviviis et epulis gaudebant coram Domino, sed modo quia decem tribus ibant ad idolum, dicit convivium esse separatum. Prov. xxiii, 20 et 21 : Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt : quia vacantes potibus, et dantes symbola consumentur. In epistola Judæ, §. 12 : Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes, hoc est, maculose, sine timore, semetipsos pascentes. Hoc contra gulosos est. Hinc ortum habuit, quod excommunicatis in mensa non licet communicare. I ad Corinth. v, 11 : Si is, qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax : cum ejusmodi nec cibum sumere.

In quo autem convivium sit separa-

<--- Page Split --->

tum, subdit : supple, quia « fornicatione fornicati sunt, » hoc est, fornicatione idolorum fornicati sunt, luxu delectabilium. Isa. LVII, 3 : Vos autem accedite huc, filii auguratricis : semen adulteri, et fornicariae.

Quæ autem sit causa fornicationis, subinfert : « Dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus, » hoc est, qui debebant esse protectores, Reges scilicet et Sacerdotes. « Dilexerunt, » hoc est, ex magna dilectione et delectatione « afferre ignominiam, » hoc est, ignominiosum idolum, quod nec nomine dignum est, et quod omnis mali causa est et initium et finis. Psal. LXXI, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum : transiverunt in affectum cordis.

eum spiritus in aliis suis, » hoc est Israelis. Homo enim duas alas habet liberas, rationem scilicet et voluntatem, quibus volare deberet ad verum, et ad bonum : sed ligatur ala voluntatis libidine, et ala rationis errore, et hoc a spiritu maligno qui idolorum spiritus est. Ista sunt dua ala, de quibus Apoc. XII, 14, dicitur : Data sunt mulieri ala dua aquila magna, ut volaret in desertum, in locum suum. Has optat Ecclesia in Psalm. LIV, 7 : Quis dabit mihi pennas, hoc est alas, sicut columba, et volabo et requiescam ? De ligamine autem dicitur, Daniel. IV, 12 : Alligetur vinculo ferreo et aeneo, etc. Supple, ideo « et confundentur a sacrificiis suis, » hoc est, pro sacrificiis suis : non enim sacrificia sunt, quia non sacrum faciunt, sed profanationes. Psal. XXIV, 4 : Confundantur omnes iniqua agentes supervace.

1 Quaë autem sit causa tantaë dilectionis in malo, subdit : supple, quia « Ligavit