CAPUT II.
Minatur Dominus Israel i tamquam uxori adulteræ repudium, et sepit vias ejus spinis, ut ad virum suum revertatur : cumque non advertat a quo habeat bonorum abundantiam, ablaturum se ab ea dicit cuncta in quibus delectatur : sicque ipsum tandem ad se reducturum, magnaque felicitate donaturum : et de gentium vocatione.
Dicite fratribus vestris : Populus meus ; et sorori vestræ : Misericordiam consecuta.
Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum :
Ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
Et filiorum illius nqo miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.
Quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos : quia dixit : Vadam post amato-
res meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos : et quæret eos, et non inveniet : et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
Et hæc nescivit quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.
Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo,
<--- Page Split --->
et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.
Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus : et vir non eruet eam de manu mea :
Et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.
Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit : Mercedes hæ mæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei : et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem : et canet ibi juxta dies juventutis suæ, et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.
Et erit in die illa, ait Dominus, vocabit me Vir meus : et non vocabit me ultra Baali.
Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.
Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cœli, et cum reptili terræ : et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.
Et sponsabo te mihi in sempiternum : et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.
Et sponsabo te mihi in fide : et scies quia ego Dominus.
Et erit in die illa : exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cœlos : et illi exaudient terram.
Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et hæc exaudient Jezrahel.
Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.
Et dicam Non populo meo : Populus meus es tu : et ipse dicet : Deus meus es tu 1.
IN CAPUT II OSEE
ENARRATIO.
« Dicite fratribus vestris. » Hic secundum inductam divisionem judicio filiorum condemnanda ostenditur mater, et habet duas partes. In prima, propter peccatum idololatriæ et ingratitudinis condemnabilis esse convincitur : in se-
cunda, ne desperet, more prophetali consolatio promittitur pœnitenti, ibi, 7. 14 : « Propter hoc ecce ego lactabo eam. »
In prima parte duo sunt, scilicet, judicium condemnationis pro idololatria, et judicium condemnationis pro ingratitudine, ibi, 7. 8 : « Et hæc nescivit. »
In prima adhuc duo sunt. Primo enim provocantur nati ad judicium matris : secundo profertur forma judicii, ibi, 7. 2. « Auferat fornicationes. »
<--- Page Split --->
Dicit ergo : « Dicite fratribus vestris : Populus meus. » Secundum Hieronymum nunc loquitur ad duas tribus et est sensus : O vos duæ tribus, « dicite fratribus vestris, » hoc est, de nomine quod per adoptionem acceperunt, monete decem tribus, et hoc nomen est « populus meus, » et contestamini eos per nomen illud quod matrem judicent. « Et sorori vestræ, » eisdem decem tribubus captivatis, supple, dicite : « Misericordiam consecuta : » hoc enim nomen oblivioni tradendum non est, et per hoc nomen soror contestata est, quod filia contra matrem pro Domino tenetur judicare. Luc. xii, 33 : Pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, etc. Et Matth. x, 21 : Insurgent filii in parentes 1. In tali enim judicio correptionis fraternae nulli parcredito cendum est. Unde Exod. xxxii, 27 : Ite, darmi dux est et redite de porta usque ad portam per templa. medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. Occiditur enim quantum ad vitam peccati, quando corripitur et ad bonum convertitur. Adhuc, Quia fratres et sorores sunt, ex ordine charitatis tenentur eis, ut judicium condemnationis judicent, et sic per timorem a peccatis convertantur. Ad Roman. ix, 2 et 3 : Tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem. Adhuc, Qui factus est populus et misericordiam consecutus, ex beneficio recepto tenetur alios corripere, et ad similem gratiam revocare. I ad Timoth. 1, 16 : Ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. Apoc. xxii, 17. Et spiritus, et sponsa dicunt : Veni. Et qui audit, dicat : Veni.
Et postquam rationes dixit quare judicare debent matrem, subdit, provocans ad judicium :
« Judicate matrem vestram, judicate. » Matrem vestram dicit, et non uxorem meam, quia (sicut dictum est) filii in fornicatione idolorum nati sunt, in qua generatione conjunctionem cum Deo non habuit. Item, cum assumpta esset, et sanctificata, et filii adoptati, ut ad novam prolem gratiae a Deo faccundaretur, in fide thori non remansit, et ita matrem filiorum se exhibuit, non uxorem mariti. Judicate autem dicit, et iterum judicate, quia et de idololatria et ingratitudine convincenda fuit. Est enim istud judicium discussionis et correptionis, in quo ostendit homini propter quod condemnandus sit nisi pieniteat. I ad Corinth. xi, 31 : Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Joan. vii, 24 : Justum judicium judicate. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. Et ibidem, v, 3 : Nunc ergo, habitatores Jerusalem, et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. Et bene dico, judicate : « quoniam ipsa non uxor mea. » In Chaldea enim et in Ægypto non mihi, sed idolis conjuncta fuit, et in illa fornicatione vos genuit. Isa. liv, 6 : Ut mulierem derelictam et mærentem spirtu vocavit te Dominus, et ut uxorem ab adolescentia abjectam. « Et ego non vir ejus, » quia non ex semine meo mihi genuit filios, sed idolis. Ezech. xvi, 32 : Facta es quasi mulier adultera, quæ super virum suum inducit alienos. Eccli. xxii, 25 : Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam Adulterium grande est crimen. traum, etc. Et post pauca, yj. 32 et 33 : sicut, peccabit scilicet, mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio : primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit :
4 Matth. x, 21 : Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes,
<--- Page Split --->
secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et filios ex alio viro statuit sibi. Haec sub eisdem auctoritatibus de illis dicuntur qui post baptismum Dominum derelinquant, et delectabilia mundi sequuntur.
Et subdit de judicii forma, et duo dicit : accusationem scilicet, et conjunctionem, ibi, y. 5 : « Quia dixit: Vadam post amatores meos. » Accusationem proponit dupliciter, in detestatione scilicet culpæ, et in comminatione pœnae, ibi, y. 3 : « Ne forte exspoliem. »
Dicit ergo : « Auferat fornicationes suas, » quibus scilicet cum idolis fornicatur, de idolo scilicet in idolum, vel delectabili in delectabile, « a facie sua, » ut scilicet non inspiciat eas ut rem dilectam, sed avertat faciem sicut a re detestabili. Osee, iv, 10 : Fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. « Et adulteria sua, » supple, auferat « de medio uberum suorum, » quia etiam postquam mihi conjuncta est, cum idolis et delectabilibus adulterata est. De medio uberum dicit, quia inter ubera cor est, et in uberibus titillatio concupiscentiae sentitur. Unde Prov. vii, 18, meretrix dicit : Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus. Isa. i, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. In quibus autem viget concupiscentia, pacem non habent. IV Reg. ix, 22, dixit Joram rex ad Jehu : Pax est Jehu ? At ille respondit : Quæ pax? adhuc fornicationes Jezabel matris tuæ, et veneficia ejus multa vigent.
Et subdit de pœna, in se scilicet, et in filiis.
In se dupliciter, scilicet in pœna damni, et damni quantitate, et hoc est :
« Ne forte. » Forte dicit propter mobilitatem liberi arbitrii, quod ad bonum et ad malum inclinabile est. Eccli. xxxi, 10 : Potuit transgredi, et non est transgressus. « Exspoliem eam nu-
dam, » hoc est, exspoliem, ita quod nuda appareat, interiori scilicet, et exteriori habitu ablato. Exterior habitus fuit cultus templi, divitia, gloria, et hujusmodi. Interior, habitus gratia, et virtutum. Ezech. xvi, 39 : Denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui : et derelinquent te nudam, plenamque ignominia. Propter hoc dicitur, Apoc. xvi, 15 : Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus. « Secundum diem nativitatis suæ, » hoc est, sicut nuda fuit, quando in me primo fuit renata, in Ægypto scilicet, vel in Chaldea, quando nullo decore vestita fuit. Sine Deo enim, et sine lege, et sine promissionibus fuit. Ad Ephes. ii, 12 : Eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
Et subdit de quantitate damni :
« Et ponam eam quasi solitudinem, » supple, si converti noluerit. Solitudinem dicit, quia eis ductis in captivitatem, terra vacuatur. Isa. vi, 11 : Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. Et longe faciet Dominus homines. Et hoc est quod sequitur : « Et statuam eam velut terram inviam, » hoc est, ita longe faciam duci in captivitatem, quod viam redeundi non invenient. Prov. vii, 19 : Non est vir in domo sua, abiit via longissima. Isa. xxiii, 7 : Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. Hoc dicitur eis, qui per peccata recedunt a Domino, et ad pœnitentiam redire non cogitant. Luc. xv, 13 : Peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam, vivendo luxuriosé, scilicet cum meretricibus. « Et interficiam eam siti. » Hieronymus : « Ut cadat in terram alie- « nam pâtiens sitim omnium bonorum, « et nihil eorum quæ desiderat obtineat. » Hoc significatum est, Genes. xxi, 14
<--- Page Split --->
et seq., ubi Agar cum filio recedens a domo Patriarchæ, sitim intolerabilem passa est usque ad desperationem. Justum enim est, quod sitis insatiabilis peccati, omnium bonorum defectu et siti condemnetur. Unde dives, Luc. xvi, 24 et seq., guttam aquæ impetrare non valuit. Propter hoc dicitur, Jerem, n, 25: Prohìbe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a sìti.
4
Et subdit de poena filiorum :
« Et filiorum illius, » supple, non meorum, « non miserebor, » ut scilicet liberem eos. Et subdit causam : « Quoniam filii fornicationum sunt, » imitatores scilicet ignominiosæ matris. Osee, iv, 11 : Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
di obstinata sequuntur voluntate. I ad Corinth. xii, 2 : Ad simulacra muta prout ducebamini euntes, supple, eratis. Et subdit causam : « Qui dant panes mihi, » hoc est, refectionem, » et aquas meas, » supple, dant mihi, hoc est, esculentum et poculentum, « oleum meum, » condimentum scilicet, et « la- « nam meam, » ex qua fit vestis, « et linum meum, » quo suaviter foveatur mollities carnis, « et potum meum, » quo scilicet utar in deliciis, sicut est vinum, et vinum conditum, et hujusmodi. Hæc enim omnia dicebat se habere ab idolis, cum dona Dei essent. Ezech. xvi, 18 et 19 : Sumpsisti vestimenta tua multicolorìa, et operuisti illas, scilicet imagines masculinas : et oleum meum, et thymiama meum posuisti coram eis. Et panem meum, quem dedì tibi, similam, et oleum, et mel, quibus endrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis. Hoc dicitur eis, qui dona Dei suis viribus, vel suis meritis attribuunt.
« Quia fornicata est mater eorum, » cum idolis scilicet, vel delectabilibus. Psal. lxxii, 27 : Perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. « Confusa est quæ concepìt eos, » non confusione verecundiæ, sed confusione ignominiæ, quia scilicet in peccato deprehensa est. Jerem. ii, 26 : Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel. Eccli. iv, 23 : Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
Et subdit de obstinatione in peccato :
« Quia dixit. » Hic autem tria dicit : peccandi obstinatam voluntatem, pocnam ad reditum cogentem, et reditum ad virum misericorditer suscipientem. Et hoc est : « Vadam post amatores meos. » Glossa : « Fide et dilectione se- « quar deos, et imitabor gentes quarum « deos colo. » Jerem. ii, 25 : Dixisti : Desperavi, nequaquam faciam : adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. Iloc opere dicunt, qui delectabilia mun-
« Propter hoc » peccatum scilicet, « ecce ego sepiam viam tuam spini», « hoc est, punctionibus dolorum in paupertate et miseria. Genes. iii, 17 et 18 : Maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tua. Spinas et tribulos germinabit tibi. « Et sepiam eam maceria. » Maceria macer murus est, congregatione lapidum sine cæmento factus, et (ut Hieronymus dicit) signat dura obstacula, quibus quis a proposito mali impeditur. Thren. iii, 7 : Circumædificavit adversum me, ut non egrediar 1. Unde, Isa. ix, 10, dicitur : Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus, hoc est, obstacula parva non reputant, sed magna ponemus. Job, v, 12 : Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint
1 Cf. etiam Thren. iii, 9 : Conclusit via meas
<--- Page Split --->
implere manus eorum, quod caperant. « Et semitas suas non inveniet, » me scillicet impediente. Numer. XXII, 32 : Perversa est via tua, mihique contraria.
Et sequetur amatores suos, » Assyrios scilicet, vel Ægyptios, vel peccatores : « et non apprehendet eos, » nullum enim ferent auxilium. Isa. XXXI, 3 : Corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. « Et quæret eos » desiderio scilicet, « et non inveniet, » supple, ad aliquod solatium. Isa. XXX, 5 : Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit : non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.
Et subdit de coacta reversione:
« Et dicet » tunc, supple, coacta pecnis : « Vadam, » cordis conversione, « et revertar, » operis satisfactione, « ad virum meum priorem » qui scilicet dignitate omnes præcellit, et me primo post formicationes assumpsit. Lucæ, XV, 18 et 19 : Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis. Cant. III, 2 : Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea. Tunc enim alios experta, dicet : Psal. LXXXV, 8 : Non est similis tui in diis, Domine : et non est secundum opera tua. « Quia bene mihi erat tunc, » scilicet quando verum animæ colui virum, « magis quam nunc, » in cultura scilicet deorum alienorum. Psal. XV, 1 et 2, secundum Hieronymi translationem : Serva me, Domine, quoniam speravi in te. Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam mihi bene non est sine te¹. Item, Psal. XV, 10 : Delectationes in dextera tua usque in finem. Tobiæ, X, 3 : Omnia
in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis.
« Et hæc nescivit. » Improperat hic ingratitudinem, et tangit duo : culpæ scilicet exprobationem, et pœnæ comminationem, ibi, « Idcirco convertar. »
Dicit ergo: « Et hæc nescivit, » hoc est, scire noluit. Psal. XXXV, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. « Quia ego dedi ei frumentum, » scilicet litterale, et spirituale in verbo Dei. Psal. CXLVII, 14 : Adipe frumenti satiat te. « Et vinum, » litteraliter scilicet, et spiritualiter in gaudio spirituali. Prov. III, 10 : Et implebuntur horrea tua saturitale, et vino torcularia tua redundabunt. « Et oleum, » litterale in cibi dulcoramentum, et spirituale in lucis ministerium, quod est sacræ doctrinæ scientia. Deuter. XXXIII, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti et vini. Psal. IV, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. « Et argentum, » litteraliter scilicet, et spiritualiter in eloquentia, scilicet tinnitum sancti eloquii. Psal. XI, 7 : Argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum. Aggæi, II, 9 et 10 : Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ. « Multiplicavi ei et aurum, » et litteraliter et spiritualiter in sapientia, « quæ fecerunt Baal », hoc est, idolum vel Sidoniorum, vel Babyloniorum. Converterunt enim argentum et aurum in simulacra fusilia. Isa. n, 7 et 8 : Repleta est terra argento et auro : et non est finis thesaurorum ejus : et repleta est terra ejus equis : et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis. Judic. XVII, 3 : Consecravi et vovi argen-
4 Vulg. habet, Psal. XV, 1 et 2 : Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Dixi Domino :
<--- Page Split --->
tum hoc Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile. Propter hoc conqueritur, Isa. i, 3: Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui : Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Et subdit de pœna, et dicit duo. Primo enim exaggerat pœnam. Secundo repetit culpam, ut justior appareat condemnatio, ibi, 1. 15: « Et visitabo super eam. »
Tripliciter autem exaggerat pœnam indamno, confusione et desolatione.
Dicit ergo: « Idcirco convertar, » ad eam scilicet puniendam et condemnandam. Isa. 1, 25: Convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam. « Et sumam, » hoc est, auferam a te, « frumentum meum, » hoc est, esculentum meum, quo pavi te, litteraliter et spiritualiter. Deuter. xxvii, 33: Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos comedat populus, quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens. « In tempore suo » hoc est, tempore messis. Glossa: « Quia tunc major erit dolor, « cum jam in horreum ducenda, et quo- « dammodo tenta rapientur e manibus. » Isa. xvii, 11: Ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter. « Et vinum meum, » litteraliter et spiritualiter in gaudio spirituali. Deuter. xxvii, 39: Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quia vastabitur vermibus. « In tempore suo, » hoc est, tempore vindemia, quando jam de prælo ad cellarium ducendum erat. Isa. xvi, 10: In vineis non exsultabit neque jubilabit: vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli. « Et liberabo lanam meam. » Hieronymus: « Cum ipsi sint servi diaboli, sub « illa servitute tenent lanam et linum « quasi violenter subjiciendo: sed libe- « rat ea, ne ab iniquis dominis possi-
« deantur. » Et dicit ideo in originali, quod « creaturæ non ex voluntate exhi- « bent se ad usum peccatorum, sed vio- « lentor ab eis usurpantur : » et inducit hoc, quod est Apostoli ad Rom. vii, 21 : Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. Sap. xix, 6: Omnis creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. Lana autem signat exempla Sanctorum, quæ valent calefacere peccatores. Job, xxxi, 20: Si non benedixerunt mihi latera pauperis, et de velleribus ovium mearum calefactus est. « Et linum meum, » quod signat candorem innocentiae et castitatis. Proverb. xxxi, 13: Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manum suarum. « Quæ operiebant ignominiam ejus, » ne scilicet appareret concupiscentie peccatum, quod ignominiosum est. Ezech. xvi, 8: Expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam.
Et subdit de exaggeratione confusionis:
« Et nunc revelabo stultitiam ejus, » hoc est, quod stulta est, manifestabo per pœnam, scilicet in instanti captivitate. Ezech. xvi, 37 : Nudabo ignominiam tuam coram amatoribus tuis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. Stultus dicitur a stoliditate : quam stultus enim fit homo in culpa, revelatur in pœna, quia sicut dicit Gregorius : « Oculos quos « culpa claudit, pœna aperit. » Job, xx, 27 : Revelabunt cali iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. Et hoc est quod sequitur : « In oculis amatorum ejus, » ut scilicet eosdem habeat tortores in pœna quos incentores habuit in culpa. Isa. xx, 4: Minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus ad ignominiam Ægypti. « Et vir non eruet eam de manu mea. »
<--- Page Split --->
Deuter. XXXII, 39: Non est qui de manu mea possit eruere.
« Et cessare faciam omne gaudium ejus, » hoc est, causas gaudii in Babylonica servitute.Thren.v,15 et 16: Versus est in luctum chorus noster.Cecidit corona capitis nostri. I Machab. 1, 28 et 29: Omnis maritus sumpsit lamentum: et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant: et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Jacob induit confusionem. « Solemnitatem ejus, » supple, cessare faciam, Pascha scilicet et Pentecostes, et Scenopegia, quæ festa abjecit Deus: ut jam non tantum evacuata sint, sed etiam nociva et mortifera celebrantibus ea. Amos, v, 21: Odi, et projecí festivitates vestras: et non capiam odorem coetuum vestrorum. « Neomeniam ejus, » festum scilicet novæ luna et Calendarum. Isa. 1, 14: Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta. « Sabbatum ejus, » cessare scilicet faciam.Thren. 1, 7: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. Glossa: « In « quo epulis et otio vacabant, et non Do- « mino. » Et generaliter subdit: « Et omnia festa, » sicut scilicet Enceñiorum et aliorum gaudiorum, quæ celebrabant. Tobiae, II, 6: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. « Et tempora ejus, » supple, cessare faciam. Tempora vocat ex tempore festa emergentia, sicut interfectionis Sisarae a Jahel, Judic. v, 26 et 27: et interfectionis Holophernis, Judith, XII, 10: et dies sortium de liberatione ab Aman, Esther, VII, 10. Omnes istas lætilias in lamentum deduxit, et ut vile stercus abjici fecit. Isa. XXIX, 2: Solemnitates evoluta sunt. Et circumvallabo Ariel, et eris tristis et mærens.
Et exaggerat adhuc desolationem : « Et corrumpam vineam ejus, » hoc est, plantationes, quæ materiam gaudii ministrant. Amos, v, 11: Vineas plantabitis amantissimas, et non bibetis vinum earum. « Et ficum ejus, » dulcedines scilicet consolationum. Joel, 1, 7: Ficum meam decorticavit, nudam spoliavit eam, et projecit. « De quibus dixit, » hoc est, quia illa idolis attribuit: « Mercedes hæ meæ sunt, » quibus scilicet ad idololatriam conducta sum, « quas dederunt mihi amatores mei : » sicut et ipse diabolus dicit, Matth. iv, 9: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Ita multi dona Dei ad mundana referunt, quasi a mundanis habeant, quæ non nisi dono Dei perceperunt. Contra quod dicitur, I Paral. XXIX, 14: Quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. « Et ponam eam in saltum, » hoc est, in silvestreitatem, ubi scilicet pilosi habitant. Isa. VII, 25: Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. « Et comedet eam bestia agri, » hoc est, agrestes tyranni. Hieronymus inducit illud Psal. LXXIX, 13 et 14: Vindemiant eam omnes, qui prætergrediantur viam. Exterminavit eam aper de silva : et singularis ferus depastus est eam.
Et repetit culpam ut justior sit pcna : « Et, » id est, quia « visitabo super eam, » hoc est, opprimens eam. Hieronymus : « Cum visitare frequentius in bono soleat « accipi, hic in malo ponitur pro affli- « ctione. » Psal. LVIII, 6: Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. « Dies Baalim, » hoc est, festa Baalim. Hieronymus : « Baalim plurali numero idolum « Baal in multis locis positum signat, cui « idolo festa magna celebrabant. » Unde, Osee, VII, 3: Dies regis nostri : caperunt principes furere a vino. Sicut et mundani dies gaudiorum suorum celebrant. Psal. XLVIII, 12, secundum aliam translationem : Celebraverunt nomina sua in
<--- Page Split --->
terris suis 1. « Quibus accendebat incensum, » in signum scilicet devotionis : de quo dicitur, Isa. i, 13 : Incensum abominatio est mihi. « Et ornabatur inaure sua, » in signum scilicet obedientiae ad idola. Cant. i, 10 : Murenulas aureas faciemus tibi. « Et monili suo. » Isidorus : « Monile quasi munile, quia munit sinum, « ne adulter inserat manum. » Ille autem munierunt sinum, ut solum in corde retinerent idolum. Cant. vii, 1 : Juncturae femorum tuorum sicut monilia. « Et ibat post amatores suos, » profectu scilicet idololatriae. Jerem. ii, 5 : Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. « Et mei obliviscebatur, dicit Dominus. » Jerem. ii, 32 : Populus meus oblitus est mei diebus innumeris. Isa. lvii, 11 : Mentita es, et mei non es recordata, quia nec per beneficia Deum cognoscere voluit.
pus eorum in saecula. Et cibavit eos ex adipe frumenti. Ac si dicat, inimici puniti redire noluerunt : et ideo cibavi eos, ut redirent. « Ecce ego lactabo eam, » ubere scilicet consolationis et ubere exhortationis, ut scilicet consolatione dulcedinem lactis, exhortatione candorem veritatis experiatur. Isa. lxvi, 12 : Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Isa. lx, 16 : Suges lac gentium, et mammilla regum lactaberis.
Et subdit de amcentiate via :
« Et ducam eam in solitudinem, » supple, sicut feci de Ægypto egredientem : quod vocat solitudinem, quia nemo alienus particeps est gaudiorum illorum. Exod. iii, 18 : Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit : quia levavit super se.
« Propter hoc. » Tangitur hic consolatio : et habet partes duas, consolationem scilicet in exitu de captivitate, et consolationem in bonorum Dei optima dispositione, ibi, y. 16 : « Et erit in die illa. »
In exitu quinque dicit, blandimentum scilicet educentis, viam egressionis, cruditionem .cordis, spei confirmationem, optimam in principibus populi dispositionem, et laetitie cordis per cantum demonstrationem.
« Propter hoc. » Hoc quod dicit, propter hoc, non continuatur ad praecedens, cum praecedens immediate potius sit causa oppositi : sed ita continuandum est, quia scilicet omnino nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat 2 : et verberibus non corrigitur. « Propter hoc, ecce ego lactabo eam, » consolationibus scilicet, ut vel sic revertatur, et hoc est propter hoc, et similis tropus est in Psal. lxxx, 16 et 17 : Inimici Domini mentiti sunt ei : et erit tem-
Et subdit de eruditione : « Et loquar ad cor ejus. » Ideo ad cor loquitur, qui cordi tristato ex annuntiato gaudio satisfacit. Isa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam. Sap. viii, 17 et 18 : Immortalis est in cogitatione sapientix, et in amicitia illius delectatio bona.
Et subdit de optima populi dispositione :
« Et dabo ei vinitores ejus, » hoc est, qui colligant vinum ejus litteraliter et spiritualiter in spiritualibus gaudius, « ex eodem loco, » id est, ut alieni labores ejus de caetero non diripiant, sive spiritualiter, sive corporaliter, sed ipsi qui colunt, fructum laboris accipiant. Amos, ix, 14 : Plantabunt vineas, et bibent vinum earum : et facient hortos, et comedent fructus eorum. Hic inducunt Sancti per hoc probare intendentes, quod de Ecclesiae gremio Prælatus eligendus sit : tum quia vinitores ejus dicuntur, et non simplici-
1 Vulg. habet, Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis. 2 Cf. Ezech. xviii, 24 et 22, et ibidem, xxxiii,
41 : Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat.
<--- Page Split --->
ter vinitores : tum quia ex eodem loco esse dicuntur. Osee, xiv, 8: Germinabunt quasi vinea: memoriale ejus sicut vinum Libani. Melius ad hoc facit, quod dicitur ad Hebr. v, 1: Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur. Caput enim monstruosum est, quod de eodem corpore, cujus caput est, non crevit.
Et tangit de corroboratione spei, subdens :
« Et vallem Achor, » hoc est, ubi lapidatus est Achor 1. Quo interfecto, debilitas populi versa est in fortitudinem, paupertas in abundantiam, tristitia in gaudium : quae omnia in valle pœnitentiae promittit se daturum : et hoc est quod sequitur : « Ad aperiendam spem, » sicut dicit Glossa, « ut ex perceptione præsen- « tium munerum, firma sit exspectatio fu- « turorum. » Ad Hebr. vi, 18 : Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem. Zachar. i, 13: Respondit Dominus Angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
Et subdit de cantico lætitiæ, quod cantabunt in egressione de captivitate spirituali vel litterali, dicens :
« Et canet ibi, » hoc est, in egressione, « juxta dies juventutis suæ, » hoc est, sicut cecinit, quando in juventute prima conjungebatur mihi, scilicet in egressu de Ægypto, et de Mari rubro, quando scilicet Maria sumpsit tympanum, et mulieres egressæ sunt post eam et cantaverunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est 2. « Et, » id est, « juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti. » Hoc spiritualiter impletur, quando de vitiis ascendimus ad virtutes. Ad Ephes. v, 18 et 19 : Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Psal. cxxxvii, 5 : Cantent in
vius Domini : quoniam magna est gloria Domini.
« Et erit. » Tangit hic consolationem in bonorum Domini optima dispositione, et describit eam : scilicet in verbi devotione, fœderis confirmatione, pacis securitate, nova ad Deum desponsatione, omni bonorum prosperitate, et in cultus pietate. Et hæc per ordinem plane continentur in littera.
Dicit ergo : « Et erit, » versus, et dicitur pro certitudine prophetali. I Reg. ix, 6 : Omne, quod loquitur, sine ambiguitate venit. « In die illa, ait Dominus, » claritatis scilicet et consolationis. Psal. cxvii, 24 : Hæc est dies, quam fecit Dominus. « Vocabit me, » populus scilicet decem tribuum ad me conversus, « Vir meus, » verus animæ vir : Deus enim est fecundans animam ad fœtus spirituales. Unde, Joan. iv, 16 : Voca virum tuum. « Et non vocabit me ultra Baali. » Baalim interpretatur habens me, quod secundum significationem idem est, quod vir meus. Mulieres enim non dicunt de viro, habens me, nisi de viro suo. Glossa. « Licet « recte possit dici de Deo, habens me, « tamen propter similitudinem nominis « idoli debet vitari, ne dum virum no- « minat, idolum cogitet, quod potest pro- « pter ambiguitatem verbi contingere. » Et hic habemus ex solis vocibus inordinate prolatis hæresim posse incurri. Ad Ephes. v, 3 : Fornicatio, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos.
Et hoc est quod sequitur :
« Et » id est, « auferam nomina Baalim de ore ejus, » quod scilicet nec nominare dignetur. Isa. xxx, 22 : Contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. « Et
<--- Page Split --->
non recordabitur ultra nominis eorum, » idolorum scilicet. Isa. xxvi, 3: Vetus error abiit. Isa. lxv, 17: Non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
suis, ut comedat inopes de terra. Bellum, tumultuosos et schismaticos. Isa. n, 4: Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium 1. Psal. lxvii, 31: Dissipa gentes, quæ bella volunt. « Et dormire eos faciam » hoc est, requiescere in bonis meis spiritualibus, et temporalibus, « fiducialiter, » supple, timore malorum sublato. Psal. iv, 9: In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Job, v, 24: Scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Jerem. xxiii, 6: In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitaibi confidenter.
Et subdit de fœderis confirmatione, et hoc est :
« Et percutiam cum eis fœdus, » hoc est pactum confirmatum, « in die illa, » clare scilicet consolationis. Jerem. xxi, 31 et 32: Feriam domui Israel et domui Juda fœdus novum : non secundum pactum, quod pepiqi cum patribus eorum. Et post pauca, §. 33: Hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam.
Et subdit de securitate pacis :
« Cum bestia agri, » hoc est, cum eo qui modo est bestia, sed in mansuetudinem mutabitur. Job, v, 23: Bestia terrae pacificæ erunt tibi, « Et cum volucre cœli, » hoc est, cum instabilibus et rectam viam non curantibus versis ad stabilitatem, et per contemplationem ad cœlum volantibus, et dicentibus illud Apostoli ad Philip. ni, 20: Nostra conversatio in cœlis est. « Et cum reptili terrae, » hoc est, cum dolosis et astutis ad simplicitatem conversis. Isa. xi, 8 et 9: Super foramine aspidis, et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo. Et hoc inducit Glossa. « Et arcum » quod est instrumentum longe feriens, « et gladium, » quod est instrumentum prope feriens, « et bellum » quod in ipsa impugnatione sentitur, « conteram de terra. » Arcus autem signat insidiosos, Jerem. ix, 8: Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Gladius, minaces et iracundos, Prov. xxx, 14: Generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus
Et subdit de desponsatione charitatis : « Et sponsabo te mihi in sempiternum, » charitatis scilicet conjunctione, quam violari non licet. II ad Corinth. xi, 2: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quæ desponsatio in quinque fit, quæ per ordinem subjungit, et Desponsatio Dei cum unam conhoc est : « Et sponsabo te mihi in justianima consistit in quinquæ. tia, » quæ scilicet ad hanc vitam pertinet, et est observatio omnis virtutis cum impletione legis, ut scilicet nusquam maculata sit in vita. Ad Ephes. v, 27: Ut exiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam. « Et judicio, » hoc est, boni et mali discretione. Mich. vi, 8: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: Utique facere judicium. Psal. xvi, 2: De vultu tuo judicium meum prodeat. « Et in misericordia, » ad miserorum scilicet miseriam compassione. Osee, vi, 6, et Matth. ix, 13: Misericordiam volo, et non sacrificium. « Et in miserationibus, » hoc est, effectibus misericordiae per opus. I Joan. iii, 17: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo Dei charitas manet in eo.
1 Mich. iv, 3 : Non sumet gens adversus gen-
<--- Page Split --->
« Et sponsabo te mihi in fide, » ad meipsum scilicet. Augustinus: « Fides « componitur a fio, et dico : ut scilicet, « dictafiant, scilicet quaecumquedixit Deus « praecipiendo, et quae nos vovendo et pro- « mittendo.» Eccli. xlv, 4 : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Apoc. 11, 10 : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. « Et scies, » supple, in his beneficiis meis, « quia ego Dominus. » Exod. xx, 2 et 3 : Ego sum Dominus Deus tuus... Non habebis deos alienos coram me.
Et subjungit de bonorum omnium prosperitate :
« Et erit. » Nota certitudinis prophetalis est. Genes. xli, 32: Firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et volocius impleatur. « In die illa, dicit Dominus, » claritatis mea scilicet, quando demonstrabo me populo, « exaudiam coelos, » litteraliter et spiritualiter : a virtutibus enim coeli terra fecundatur et litteraliter et spiritualiter. Deuter. xxxiii, 28 : Coeli caligabunt rore. « Et illi, » scilicet coeli, « exaudient terram, » infundendo ei scilicet germinandi virtutem et gratiam. Isa. xlv, 8 : Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum : aperiatur terra, et germinet salvatorem. Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber, et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum, quod egreditur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad qua misi illud.
« Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, » ut scilicet abundanter proferantur de terra et spiritualiter et temporaliter, frumentum in refectione verbi, vinum in gaudio spirituali, oleum
in pinguedine devotionis. Joel, 11, 19 : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis. Deut. xxxiii, 28 : Oculus Jacob in terra frumenti, et vini. Psal. iv, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. « Et haec exaudient Jezraeli. » Jezrahel metropolis Samariae, Samariam signat : Samaria per metonymiam, decem tribus: per interpretationem nominis, omnes conversos ad Dominum signat. Jezraeli enim semen Dei interpretatur. Isa. iv, 2 : Erit germen Domini in magnificentia, et gloria, et fructus terre sublimis. Psal. lxxxiv, 13 : Dominus dabit benignitatem : et terra nostra dabit fructum suum.
« Et seminabo eam mihi in terram, » ubertate scilicet perpetua. Jerem. xxxi, 27: Seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum, et semine jumentorum. Matth. xiii,8 : Alia, scilicet semina, ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
Et subdit de cultu :
« Et miserabor ejus quæ fuit Absque misericordia, » quæ populum captivum signabat, vel in peccatis, vel in Babylon. Isa. liv, 8 : In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui.
« Et dicam non populo meo : Populus meus es tu. » Psal. xvii, 43 : Populus, quem non cognovi, servivit mihi : in auditu auris obedivit mihi. « Et ipse dicet, » corde, et ore, et opere, « Deus meus es tu » Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Apoc. xxi, 3 : Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
<--- Page Split --->