CAPUT I.

Quo tempore Osee prophetaverit ; qui jussus fornicariam accipere uxorem, duos filios unamque filiam ex ea generavit : quibus nomina jubetur imponere juxta effectus quos Dominus in populo suo decreverat inducere : de gentium conversione, et futuro eodem capite filiorum Judæ et Israel.

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda : et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel.

  1. Principium loquendi Domino in Osee: et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino. 3. Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium. 4. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel. 5. Et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel. 6. Et concepit adhuc, et peperit

filiam. Et dixit ei : Voca nomen ejus Absque misericordia : quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.

  1. Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo : et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.

  2. Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.

  3. Et dixit : Voca nomen ejus Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.

  4. Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur 3. Et erit in loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Fil.i Dei viventis.

<--- Page Split --->

  1. Et congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter : et ponent sibimet caput unum, et ascendent

de terra, quia magnus dies Jezrahel.

IN CAPUT I OSEE

ENARRATIO.

« Verbum Domini. » Incipit Osee, qui contra decem et duas tribus prophetat de idololatria. Et dividitur in partes duas, in titulum, scilicet, et in prophetiam. Prophetia ibi incipit, y. 4 : « Et dixit Dominus ad Osee : Vade. »

Titulus duplex est, scilicet enuntiationis propheticae, et inspirationis. Titulus enuntiationis ad tempus refertur, in quo facta est enuntiatio, hoc est, ad reges illorum temporum. Titulus inspirationis ad Deum refertur, qui per Spiritum dat inspirationem.

Et hoc est :

« Verbum Domini, » supple, non hominis. I ad Thessal. n,13: Acceptisis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei. Hoc dicitur « verbum » in singulari, quia in Deo unum est, quod tamen effective et formaliter multorum et causa et ratio est : ideo quum verbum singulariter diceret, « Domini » addidit. Unde Joan. 1, 2, de Verbo, quod erat in principio apud Deum, subditur, Omnia per ipsum facta sunt. « Quod factum est. » Verbum enim factivum est, et potius faciendo quam dicendo ostendit seipsum. Et ideo dicit ibi Glossa, quod deificat. Joan. x, 35 : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est. « Ad Osee. » Nomen Prophetae est, quod salvator interpretatur, eo quod gratia sermonis multos salvat. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Ma-

gnus seeundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei. « Filium Beeri. » Notatur quod pater propheta fuit. Dicit enim Hieronymus, quod « patres « prophetarum in titulis positi, prophetae « fuerunt. » Psal. civ, 13 : Nolite tangere christos meos : et in prophetis meis nolite malignari. Interpretatur autem Beeri putei mei, et profunditatem mysteriorum signat. Joan. iv, 11 : Puteus altus est. Hi sunt putei, quos foderunt Patriarcha, et Allophyli terra repleverunt1. Num. xxi, 17 et 18 : Tunc cecinit Israel carmen istud : Ascendat puteus. Concinebant : Puteus, quem foderunt principes, et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De veritate enim legis et rectitudine virtutis, quae per baculum significatur, aqua istius putei attingitur.

« In diebus Oziæ, Joathan, » filii Oziæ, de quibus legitur IV Reg. xv, « Achaz, » de quo IV Reg. xvi, « Ezechiaæ, » de quo IV Reg. xviii, « regum Juda : » hi enim in duabus tribubus regnaverunt. « Et in diebus Jeroboam, » qui pronepos fuit Jehu, « filii Joas, » de quibus IV Reg. xiii, « regis Israel. » Jeroboam enim regnavit super decem tribus, et fuit filius Joas, nepotis Jehu : filius enim Jehu fuit Joathan, qui filium reliquit Joas, qui pater fuit Jeroboam, sicut legitur IV Reg. xiv. Utriusque, scilicet decem tribuum et duarum ponit reges, quia de utrisque prophetavit, licet principaliter de decem tribubus.

Et subdit titulum inspirationis : « Principium loquendi Domino in Osee, » supple, est istud, quod duos sensus habet. Potest enim significare, quod cum et alii

<--- Page Split --->

Prophetæ, sicut Isaias, Joel, Abdias, Michæas, sub eisdem regibus, qui nominati sunt, prophetaverunt : tamen, Domino inspirante, principium fuit loquendi in Osee, ante alios scilicet Prophetas. Potest etiam esse sensus quod de muliere fornicationis principium sumpsit Dominus loquendi in Osee. Dicit autem, « in Osee, » et non, ad Osee. Si enim ad Osee diceret, sermo ad Osee dirigeretur, quod non est verum, sed potius Osee pro instrumento utitur loquendi ad alios, et ideo in Osee loquitur sicut spiritus in lingua. Psal. xliv, 2 : Língua mea calamus scribe. II ad Corinth. xiii, 3 : An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus ? Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.

« Et dixit Dominus. » Hic incipit prophetia, et dividitur in partes duas. Primo enim prophetatur per rerum similitudines, arguens idololatriam. Secundo, sub attestatione veritatis, infra, iv, 1, ibi, « Audite verbum Domini, filii Israel. »

Prima dividit in duas. Primo enim ponit similitudinem fornicarie, arguens decem tribus. Secundo, similitudinem adultere, arguens duas, infra, iii, 1, ibi, « Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade. »

Prior adhuc in duas dividitur. Primo enim ponit res, in quibus accipit similitudinem : secundo, ex similitudinibus arquens per recti judicii convincit rationem, infra, ii, 1, ibi, « Dicite fratribus vestris : Populus meus. »

Prior harun adhuc in duas dividitur, in quarum prima exprobando idololatriam, comminatur poenam : in secunda vero, ne desperent, promittit liberationis gratiam, ibi, y. 10 : « Et erit numerus filiorum Israel. »

Adhuc prior in duo dividitur. Ponit enim primo similitudinem a fornicaria : secundo, a natis ejus, ibi, « Et concepit, et peperit ei filium. »

In primo duo dicuntur : præceptum Domini, et obedientia Propheta.

Et hoc est ergo quod dixit : « Et dixit Dominus ad Osee, » præcipiendo scilicet : Amos, iii, 7 : Non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. « Vade, sume tibi uxorem fornicationum. » Sic resolvenda est constructio secundum Hieronymum in originali : « Vade, » a me scilicet missus. « Uxorem fornicationum. » hoc est, quae tota fornicationibus dedita est, ita quod constructio sit inter genitivum et accusativum ad demonstrationem excellentiae : « sume tibi, » hoc est, ad formam tui, non illius, ut ipsa scilicet deposita immunditia ex te sanctificetur, et tu non inquineris ex illa. I ad Corinth. vii, 14 : Sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem. Unde Hieronymus : « Non « enim qui bonus permanet, polluitur, « si societur malo ; sed qui malus est, « in bonum vertitur, si boni exempla « sectetur. » Sic (ut dicit Hieronymus, vir eruditissimus) Xenocrates laudatur, qui Polemonem luxuriosissimum juvenem, et inter psaltrias, atque tibiicines impudicas mulieres ebrium, et hedera coronatum sumpsit sibi, et fecit obedire sapientiæ, et adolescentem turpissimum mutavit in sapientissimum Philosophorum. Sic Socrates ad cœlum levatur laudibus, qui Phædonem (ex cujus nomine Platonis liber est de animæ immortalitate) de lupanari ob crudelitatem et avaritiam domini multorum libidini servientem, in Academiam transtulit, et honestissimum fecit. Et ideo dicit : « Sume tibi, » et non simpliciter, Sume : nec dicit, Conjungo te illi. Apocalyp. xvii, 1 : Ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas. Fornicatrix tamen inhonestior est quam meretrix. Fornicatrix enim mente et corpore corrupta non quærit nisi libidinem. Meretrix autem a merendo dicta, requirit mercedem. « Et fac tibi filios fornicationum. » Sic ordinanda est constructio : « Filios fornicationis, » hoc est,

<--- Page Split --->

de fornicatione natos, « fac tibi, » hoc est, fac ut tui sint per adoptionem. Non ergo vult dicere, quod fornicarie generet, sed quod natos ex fornicatione sibi faciat, et informet, et reducat ad fidei castitatem : et sic similitudo respondet significationi. Vult enim dicere, quod Synagogam primo fornicantem in Chaldea, et postea in Ægypto cum filios sibi fecerit, et a sordibus purgaverit, quod ostenditur Ezech. xvi, 6 et seq., ubi dicit, quod conculcatam in sanguine sordidam assumpsit, et amictum suum super eam expandit, et subjungit rationem : « Quia fornicans fornicabitur terra a Domino. » « Fornicans » scilicet in idolis, « fornicabitur » in mundi delectationibus, « terra » per metonymiam dicitur, hoc est, habitantes in terra, « a Domino, » supple, recedens. Jerem. iii, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus : et ego suscipiam te. Psal. lxxii, 27 : Perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.

quaeduplex est, in culpa scilicet, et in pena. Similitudo in culpa representatur per filiam, ibi, y. 6 : « Et concepit adhuc. »

In similitudine in culpa tria notanda sunt. Primo, quod per locum in quo culpa perpetrata est, significatur culpa ab eventu, scilicet quia ita evenit, quod in tali loco culpa facta est : secundum, quod sub eodem nomine culpa ad alios transit, qui simile peccatum commiserunt : tertium, quod similis pœna debetur simili culpa.

Dicit ergo : « Et concepit. » Secundum Hieronymum, non concepit ex propheta, sed ex fornicatione. Psal. vii, 13 : Concepit dolorem, et peperit iniquitatem. « Et peperit ei filium, » non ei sicut carnali patri, sed ei sicut adoptanti et assumenti sibi filium. Sic enim Judæos, filios Synagogæ, in fornicatione idolorum natos assumpsit Dominus, et adoptavit, et hoc modo dicitur pater. Deuter. xxxii, 6 : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?

« Et abiit. » Tangitur obedientia Prophetæ. « Et accepit Gomer, » quæ consummata, vel perfecta interpretatur. Pro co autem, quod non tantum perfecta, sed etiam expleta erat in fornicationibus, dicit eam « filiam Debelaim, » quæ interpretatur massa caricarum, sive ficuum, eo quod in se multas dulcedines fornicationum commassaverat, ut sit fornicaria filia fornicariæ. Ezech. xvi, 45 : Filia matris tuæ es tu. Poeta :

Mater venalis facit ut sit filia talis.

Hæc similitudo congruit, quia immundam et contaminatam sibi accepit Deus Synagogam, et mundavit eam lege, sacramentis, et prophetia.

« Et concepit. » Tangit hic generationem, in qua similitudo populi accipitur,

« Et dixit Dominus ad eum, » hoc est, ad prophetam : « Voca nomen ejus Jezrahel. » Jezrahel civitas est in qua innocenter interfectus est Naboth 1, et a loco peccatum accipit nomen. Unde tantum valet ac si diceret : Voca nomen ejus interfectorem innocentis. IV Reg. xxiv, 4 : Implevit Jerusalem cruore innocentium. Et rationem hujus nominis subjungit : « Quoniam adhuc modicum, » supple, tempus erit. Ad Hebr. x, 37 : Adhuc modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet. « Et visitabo, » per vindictam scilicet, « sanguinem Jezrahel, » Glossa habet, « occisionem po- « puli mei innocentis, » « super domum Jehu, » hoc est, super generationem Jehu, et hoc peccatum in simili nomine transit ad invitantem. Sicut enim legitur

<--- Page Split --->

IV Reg. ix et x, Jehu sollicite vindicavit sanguinem innocentem Naboth in domum Achab, interfectis septuaginta filiis ejus, et præcipitata Jezabel, uxore sua, interfecto etiam rege Juda, genero Achab, interfectis etiam quadraginta viris de cognatis suis, et postea a simili peccato non cavit : et ideo simili modo in eum vindicavit, et post modicum, quia Jeroboam pronepote Jehu, sub quo Osee prophetavit, mortuo, Zacharias filius ejus sibi successit, quem sexto mense regni sui occidit Sellum, qui de alia stirpe fuit, et vindicavit in eum, quod ipse in Achab vindicaverat, sicut legitur IV Reg. xv, 8 et seq. Psal. lviii, 6 : Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan serpentem vectem. Psal. c, 8 : In matutino interficiebam omnes peccatores terræ. « Et quiescere faciam, » hoc est, cessare, « regnum domus Israel, » decem scilicet tribuum. Interfecto enim Zacharia sub nepote Jehu, statim reges

charia usque ad captivitatem non fluxerunt nisi quadraginta novem anni. Eecli. x, 8 : Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.

« Et in illa die, » talis scilicet vindictae, « conteram arcum Israel, » hoc est, arma decem tribuum, ut per partem totum significetur per synecdochen, « in valle Jezrael, » hoc est, in valle perti-

nente ad Jezrael civitatem. Sunt enim ibi latissimi campi, et extensæ valles, in quibus pugna fuit, cum rex Assyriorum caperet decem tribus et Samariam. Psal. xlv, 10 : Arcum conteret, et confringet arma : et scuta comburet igni.

« Et concepit adhuc. » Tangit statum populi captivati. Unde Hieronymus : « Postquam confractus est Israel, et reg- « num ejus destructum, ex tunc non Jez- « rahel, id est, semen Dei, nec masculus, « sed femina imbecillis nascitur, quæ « vitiorum patet injuriis, et habet femi- « neum animum. » « Et peperit filiam, » hoc est, populum femininum animum habentem, quod contra dicitur, II Machab. vii, 20 : Supra modum mater mirabilis, et bonorum memoria digna. Et post pauca, §. 21 : Et femineæ cogitationi masculinum animum inserens. « Et dixit ei, » scilicet prophetae : « Voca nomen ejus Absque misericordia, » quia misericordiam liberationis a captivitate non consequetur. Jacob. n, 13 : Judicium sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Et rationem hujus nominis subjungit : « Quia non addam ultra misereri domui Israel. » Sæpe enim liberavit eos : sed cum videret eos in malitia obstinatos, ultra liberare noluit, sicut expresse legitur IV Reg. xvii, 40*, et propter obstructionem eorum in malis, noluit misereri Dominus. Job, xxx, 21 : Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tua adversaris mihi. Ezech. ix, 10 : Meus non parcer oculus, neque miserebor : vium eorum super caput eorum reddam. Et hoc est quod sequitur : « Sed oblivione obliviscar eorum. » Psal. lxxxvii, 6 : Quorum non es memor amplius : et ipsi de manu tua repulsi sunt. Unde Ezech. v, 12, dicitur, quod in captivitate positis, non est misertus, sed nudavit gladium post

<--- Page Split --->

eos'. Contrarium tamen videtur per Psalmistam, Psal. LXXVI, 10 : Aut obliviscetur misereri Deus : aut continebit in ira sua misericordias suas. Hoc solvit Chrysostomus dicens, quod « duplex est misericor- « dia, liberans et relaxans. Misericor- « diam relaxantem numquam dimittit « Deus, citra condignum enim punit. « Sed misericordiam liberantem aliquan- « do intermittit, quia non semper libe- « rat. » Ita etiam solvitur hoc quod objicitur, Isa. XLIX, 13 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Prov. VI, 34 et 35 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

Ab hac autem oblivione misericordiae distinguit duas tribus, et hoc est quod subdit : « Et domui Juda miserebor, » hoc est, duabus tribubus : ita scilicet quod tunc non permittam eos a rege Assyriorum captivari. Thren. III, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus. « Et salvabo eos, »1 a rege scilicet Assyriorum, « in Domino Deo suo, » hoc est, in virtute Domini Dei sui, et non in virtute humana. Isa. XLV1, 13 : Dabo in Sion salutem, et in Jerusalem gloriam meam. Et hoc est quod sequitur : « Et non salvabo eos in arcu, » qui longe ferit, « et gladio, » qui propinque vulnerat, « et in bello, » exercituum scilicet, « et in equis, » bellicis scilicet dextrariis, « et in equitibus, » militibus scilicet peritis in arte pugnandi. Et hoc factum est, IV Reg. XVII et XIX, ubi merito Ezechiae misit Dominus Angelum suum, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. De primis duobus dicitur in Psal. XLII, 7 : Non enim in arcu meo sperabo : et gla-

dius meus non salvabit me. De tertio, Judic. v, 8 : Nova bella elegit Dominus. De quarto et quinto, item in Psal. XXXII, 16 et 17 : Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Fallax equus ad salutem, etc. Amos, n, 13 : Tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam.

Quod autem decem tribubus consolationem subtrahit, per similitudinem exprimit, subdens : « Et ablactavit, » ipse scilicet Propheta, non mulier fornicationum, hoc est ab omni dulcedine legis, et prophetiae, et consolationis abstraxit. Isa. XXVIII, 9 : Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? per pœenas scilicet, ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Et hoc est : « Eam, quae erat Absque misericordia, » id est, decem tribus, quae usque hodie dulcedinem liberationis a Deo non receperunt. Thren. III, 15. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio.

« Et concepit. » Tangit hic similitudinem ad duas tribus, et hoc est quod dicit : « Et peperit filium, » mutans sexum. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi.

« Et dixit, » supple, Dominus ad Prophetam : « Voca nomen ejus Non populus meus. » Cujus ratio tangitur IV Reg. XXIII et XXIV. Quia captivatis decem tribubus, nec duae tribus in cultu Dei permanserunt, sed idola coluerunt, et se non ut populus Dei gesserunt. Job, XXI. 14 : Dizerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Et hoc est quod sequitur : « Quia vos non populus meus, » hoc est, ideo quia vos non geritis pro populo meo. Apoc. II, 9 : Se dicunt Judaeos esse, et

<--- Page Split --->

non sunt, sed sunt synagoga satanæ. « Et, » supple, ideo, « ego non ero vester,» scilicet Deus. Transferam enim illos ad terram illorum deorum, quos coluerunt. Jerem. v, 19 : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.

« Et erit numerus. » Post desolationem comminationis, promissionem tangit futurae consolationis ne desperent. Et tangit quatuor : dispersorum multiplicationem, multiplicatorum conversionem, conversorum congregationem, congregatorum sub uno capite adumationem.

Et hoc est : « Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris. » Multi enim sunt qui ad informem fidem venient temporibus novissimis. Psal. cxxxviii, 18 : Dinumerabo eos, quasi dicat, non, et super arenam multiplicabuntur. Eccli. 1, 2. Arenam maris, et pluviae guttas, et dies sæculi quis dinumeravit? « Quæ sine mensura est,» latitudinis scilicet, et longitudinis, quia in toto orbe dispersi sunt. Isa. xxvii, 6 : Implebunt faciem orbis semine. Psal. xviii, 3 : In omnem terram exivit sonus eorum. « Et non numerabitur, » Glossa, « præ multitudine. » Unde dictum est Abrahaæ, Genes. xv, 5 : Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum. Apoc. vii, 9 : Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat.

Et subdit de conversione multiplicatorum.

« Et erit : » versus, et dictum est hoc pro certitudine prophetali. I Reg. ix, 6 : Omne, quod loquitur, sine ambiguitate venit. « In loco » hoc est, in Chaldea, vel allegorice in Ecclesia, « ubi dicetur eis, » quando ducentur in captivitatem :

« Non populus meus vos, » hoc est, isti sunt non populus Dei, quia si esset Deus eorum, protegeret eos. Unde, Thren. iv, 15 : Recedite polluti, clamaverunt eis : recedite, abite. Et post pauca : Dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis. « Dicetur eis, » propter conversionem et pœnitentiam : « Filii Dei viventis, » quando Deus sicut filios consolabitur eos. Isa. lxvi, 13 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Joan. 1, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus. Hanc auctoritatem inducit Apostolus ad Romanos, xi, 28 et seq., et exponit eam de conversis ad Christum in tempore novissimo1.

Et subdit de conversorum congregatione.

« Et congregabuntur filii Juda, » hoc est, duarum tribuum, « et filii Israel, » hoc est, decem tribuum, pariter in unam terram et cor : quod non potest intelligi de decem tribubus, quia illæ non redierunt, sed intelligitur de quibusdam de decem tribubus, qui immixti fuerunt duabus. In fine autem mundi omnes congregabuntur ad Christum, et hoc expresse dicitur, Ezech. xxix, 28 et 29 : Scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel. Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una.

Et subdit de adunatione sub caput unum.

« Et ponent sibimet caput unum. » Quod Judæi dicunt David suscitatum in aurea Jerusalem, mendacium et fabula

<--- Page Split --->

est, et ideo exponendum est de Christo. Ixech. xxxvii, 22 : Rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra dux gentes, nec dividentur amplius in duo regna. Et paulo post, yv. 23 et 24 : Ego ero eis Deus : et servus meus David rex super eos, et pastor. unus omnium eorum. Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor. « Et ascendent de terra » captivitatis, vel de terrenis ad cœelestia. Psal. lxxxiii, 6 et 7 : Ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum. Ad Philip. ui, 20 : Nostra conversatio in cœelis est. « Quia magnus dies Jezra-

hel, » hoc est, magna et clara justitia apparebit in piena iniquorum, qui seminis Dei fuderunt innocentem sanguinem. Psal. cxvii, 24 : Hæc est dies, quam fecit Dominus. Esther, viii, 16 : Judæis nova lux oriri visa est. Cant. iii, 11 : Videte, filiæ Sion, regem Salomonem, hoc est, pacificum, in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lælitiae cordis ejus. Tunc enim in lætitia cordis iterato, Deus sibi desponsavit populum, sicut statim dicet Propheta in capitulo sequenti.