CAPUT XXVII.
Judas, relatis argenteis, laqueo se suspendit : Jesus coram Pilato accusatus, non respondet : uxor autem Pilati dicit ipsum justum : præeligitur tamen Barabbas : Pilatus lotis manibus Jesum flagellatum tradit crucifixendum : qui a militibus multipliciter illusus dicitur ad crucifixendum : et felleo vino potatus, inter latrones crucifixitur, divisis ipsius vestimentis : et a variis multæ jactantur in ipsum blasphemiæ : suboriuntur tenebræ : et clamans Jesus Eli, acetoque potatus, cum clamore exspirat, ac signa varia fiunt : corpus Jesu a Joseph sepultum, custoditur a militibus.
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi 1.
Tunc videns Judas; qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sasacerdotum et senioribus,
Dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.
Et projectis argenteis in templo, recessit, et abiens laqueo se suspendit 2.
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam, quia pretium sanguinis est.
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
Propter hoc vocatus est ager ille Haceldama, hoc est, ager san-
guinis, usque in hodiernum diem 3.
Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appetiaverunt a filiis Israel 4 :
Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
Jesus autem stetit ante præsidern : et interrogavit eum præses, dicens 5 : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent.
<--- Page Split --->
Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis? Barabban, an Jesum qui dicitur Christus?
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban, Jesum vero perderent 1.
Respondens autem praeses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabban.
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?
Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur.
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: In nocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.
Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
Tunc dimisit illis Barabban, Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
Tunc milites praesidis, suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem 2.
Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei : 29. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus 3. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave, rex Judaeorum. 30. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. 31. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. 32. Exuentes autem, invenerunt hominem Cyrenaem, nomine Simonem 4 : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. 33. Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvarie locus 5. 34. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes, ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 7. 36. Et sedentes servabant eum. 37. Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic EST JESUS, REX JUDEO RUM. 38. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris. 39. Praetereuntes autem blasphemanbant eum, moventes capita sua, 40. Et dicentes : Vah qui destruis templum Dei et in triduo illud
<--- Page Split --->
reaedificas, salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce 1.
Similiter et principes sacerdotum, illudentes cum Scribis et seniosenioribus dicebant:
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimusei 2.
Confidit in Deo 4, liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
Idipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me 4 ?
Quidam autem illic stantes et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Caeteri vero dicebant : Sine videamus an veniat Elias liberans eum.
Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum 5, et terra mota est, et petrae scissae sunt,
Et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt.
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt
in sanctam civitatem, et . apparuerunt multis.
Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terrænotu et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :
Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu 6.
Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulcrum.
Altera autem die, quæ est post Paraseven, convenerunt Principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum,
Dicentes : Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
<--- Page Split --->
Ait illis Pilatus : Habetis custodiam : ite, custodite sicut scitis.
Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus.
IN CAPUT XXVII MATTHÆI
ENARRATIO.
« Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. »
Ab hoc loco ostendit Evangelista traditionem prosequi, qua traditus est Christus gentibus ad crucifigendum, qua sicut reus malorum condemnatus est, et cum sceleratis deputatus ad crucem.
Tangit igitur tria, in quibus hoc perfecte ostenditur, scilicet, innocentem condemnatum, impie crucifixum, et potestatem mortis habere etiam mortuum. Secundum est, ibi, §. 27 : « Tunc milites præsidis. » Tertium, ibi, §. 43 : « A sexta autem hora, etc. »
Prima harum partium adhuc habet tria, scilicet accusantium malitiam : excusantium sufficientiam, ibi, §. 3 : « Tunc videns Judas. » Et inique datam vel potius permissam, secundum ipsius judicis protestationem, sententiam, ibi, §. 24 : « Videns autem Pilatus. »
In prima harum partium duo inducuntur : malitia et violentia, ibi, §. 2 : « Et vinctum adduxerunt. »
Malitia autem tradentium Judæorum exaggeratur in sex, scilicet in fervore, studio, consensu ad malum, potestate, malignitate, et intentionis perversitate.
Fervorem eorum ad nocendum /notat in hoc, quod dicit :
anticipaverunt judicem ex nimio occidendi desiderio. Job, xxiv, 14 : Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.
« Consilium inierunt. » Ecce studium. Isa. xxx, 1 : Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me. Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunt adversum me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium.
« Omnes. » Ecce ad malum consensus. Psal. xiu, 3 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Jerem. xv, 10 : Omnes maledicunt mihi, dicit Dominus.
« Principes. » Ecce potestas duplex : auctoritatis et consilii. Auctoritatis, quia dicitur : « Principes sacerdotum. » Ezechiel. xxii, 27 : Principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem.
Consilii autem et senatus potentia notatur in hoc, quod dicit : « Et seniores populi. » Daniel. xii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Ezechiel. viii, 12 : Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israel faciunt in tenebris.
« Adversus Jesum » Salvatorem. Ecce malignitas in Deum salvantem. Malach. iii, 8 : Si affliget homo Deum, quia vos configitis me ? I Reg. ii, 25 : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Osee, ix, 9 : Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.
« Ut eum morti traderent. » Ecce intentionis perversitas : quia non correctioni, sed morti studuerunt. Isa. x,
<--- Page Split --->
7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Sapient. 11, 20 : More turpissima condemnemus eum.
« Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. »
Hic tangit violentiam ligationis, quæ aufert motus libertatem : tractionis, quæ infert motus violenti voluntatem. Joan. xxi, 18 : Alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Et tradionis, quæ sistit ad condemnationem. Dicit ergo : « Vinctum. » Ezechiel. 11, 23 : Fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis : et non egredieris.
« Et adduxerunt, » hoc est, traxerunt. Nahum. 11, 7 : Miles captivus abductus est.
« Et tradiderunt, » proditione emptum, « Pontio Pilato præsidi. » Pontius dicitur ab eventu, quia devicit Pontum, et subjecit Romanis : Pilatus proprio nomine : præses autem potestate dignitatis : unde, Joan. xviii, 35 : Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi, quid fecisti ? Psal. lxxxvii, 9 : Traditus sum, et non egrediebar.
« Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus. »
Hic tangitur de ostensione innocentiae Domini. Et habet partes duas : in quarum prima sufficienter innocens ostenditur Dominus : in secunda, quod non valuerunt efficere per justitiam, suadent et efficiunt per tumultum populi, ibi, §. 20 : Principes autem sacerdotem suaserunt populo, etc. »
Adhuc, prior harum partium subdividitur secundum ea quæ excusant Do-
minum : et hæc sunt traditoris confessio, judicis diligens inquisitio et absolutio, uxoris judicis revelatio : et hæc patent in littera.
Traditoris confessio cum suis circumstantiis describitur hic tripliciter : in pœnitentia Judæ : in dissimulatione sacerdotum, qui dissimulant Judæ pœnitentiam, et obumbrant eam, ne veniat in lucem, et ex ea putetur Dominus innocens : et in confirmatione prophetiae.
Pœnitentia Judæ tangitur in dolore cordis, in confessione oris, et in quadam satisfactione operis : quæ per ordinem patent in littera.
Dicit igitur : « Tunc, » quando traditus est præsidi, « videns Judas, qui eum tradidit, » ad differentiam Judæ Thaddæi, qui eum non tradidit, « quod condemnatus esset » Jesus jam linguis Judæorum, et ad occidendum traditus : ut opere completerur per gentes, quod jam linguis sententiaverant : « pœnitentia ductus. » Ecce dolor, qui peccata non delevit, quia cum spe veniæ non fuit : et intelligitur, quod Judas non credidit, quod sacerdotes deberent eum interficere, sed emendatum per flagella dimittere. Sapient. v, 3 : Dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii.
« Retulit triginta argenteos, » quos adhuc apud se habuit : avarus enim erat, et diligenter conservavit. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur pecunia. Et, Eccli. xiv, 9 : Insatiabilis oculus cupidi.
« Principibus sacerdotum et senioribus populi, » a quibus acceperat, ut restituto pretio Christus liberaretur. Job, xx, 13 : Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Retulit autem cum proposito reddendi. Genes. xliv, 8 : Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan. Hæc autem
<--- Page Split --->
pœnitentia est, de qua, ad Hebr. xii, 17, dicitur : Non invenit pœnitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam.
4 « Dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.
Et projectis argenteis in templo, recessit, et abiens laqueo se suspendit. »
Ecce confessio oris et dolor cordis cum proposito satisfactionis. Et tanguntur duo : confessio proditoris ad exemplum sacerdotum facta, et sacerdotum pertinacia in malitia.
Confessio est, quae dicta est : et exprimit reatum, cum dicit : « Peccavi : » et ingratitudinem, cum dicit : « Tradens : » et peccati speciem, cum dicit : « Sanguinem : » et peccati ex circumstantia quantitatem, cum dicit : » Justum. » Et haec omnia frustra sunt propter veniae desperationem. Genes. iv, 13 : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Sanguis autem clamaret pro eo, si veniam speraret. Ad Hebr. xii, 24 : Accessistis ad sanguinis apersionem melius loquentem quam Abel. Sanguis enim Abel loquitur vindictam. Genes. iv, 10 : Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Sanguis Christi clamat veniam. Luc. xxiii, 34 : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Et quia veniam non speravit, fiebat in eo quod dicitur, Genes. xiii, 22 : En sanguis ejus exquiritur. Et illud Apostoli ad Hebr. x, 29 : Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit ?
« At illi dixerunt : Quid ad nos. »
Pertinacia est sacerdotum : quia videntes Judam pœnitere, non sunt compuncti : et haec verba possunt referri ad hoc, quod dictum est : Retulit triginta argenteos. Vel ad hoc, quod dixit : Peccavi.
Primo quidem modo sensus est : Quid ad nos de pecunia? « Tu videris : » quando ponderasti et probasti eam sufficiens esse pretium pro vendito sanguine justi : igitur posside eam, quia nos tenebimus quod nobis vendidisti. Secundo autem modo sensus est : Quid ad nos si peccasti? « Tu videris, » si contra conscientiam operatus es : quia nos de peccato tuo non curamus, dummodo voluntas nostra perficiatur. Hi sunt figura malorum sacerdotum, qui non curant peccata subditorum, sed mittunt ad interitum. Osee, vi, 9 : Particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem. Unde quoad hoc, sceleratiores fuerunt sacerdotes quam Judas : sed quoad ingratitudinem et desperationem, Judas omnibus fuit sceleratior. Psal. cviii, 7 : Oratio ejus fiat in peccatum.
« Et projectis argenteis. »
Hic ponitur satisfactio operis informis et infamis. Ad hoc enim projecit, quia recipere noluerunt : in templo autem projecit, ut oblatio satisfaciens esset, et in thesaurum Dei reponerentur.
« Recessit, et abiens. » Sapient. ii, 3 : Abierunt ab itinere recto in externinium 1.
« Laqueo se suspendit. » I ad Timothy. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem. II Regum, xvii, 23 : Achitophel videns, quod non fuisset factum consilium
<--- Page Split --->
suum..., abiit in domum suam, et disposita domo sua, suspendio interiit. Hic pendet Aman iniquus in ligno, quod Mardochæo paravit 1. Act. i, 18 : Suspensus Judas crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus.
« Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonan, quia pretium sanguinis est.
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
Propter hoc vocatus est ager ille Haceldana hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem. »
Hic tangitur confessionis hujus obumbratio per sacerdotes, ne per eam Christus credatur innocens : et ideo pretium tamquam immundum in templo relinquere noluerunt. Et dicuntur hic tria, scilicet, ejectio pretii de templo, et emptio agri, et nomen.
Dicit igitur : « Principes autem sacerdotum, » qui auctores sunt et capita malitiae, « acceptis argenteis, » de loco, in quo projecerat eos Judas, « dixerunt, » eadem impietate, qua primo eos dederant : « Non licet eos mittere in corbonam. » Tria erant in templo reservatoria oblationum : Musach sabbati, in quo principum oblata reponebantur : et Gazophylacium, in quo reponebantur oblata plebis : et Corbona, in quo ponebantur oblata sacerdotum. Quia igitur Judas
obtulit eam sacerdotibus, et a sacerdotibus acceperat, ideo ad corbonam pertinere videbatur : et ideo dicunt : « Non licet eos mittere in corbonam, » tamquam immundos : et reddunt causam : « Quia pretium sanguinis est. » Proverb. xv, 8 : Victimæ impiorum abominabilcs. Eccli. xxxiv, 21 : Immolantis ex iniquo, oblatio est maculata.
« Consilio autem inito, »
Qualiter Dominum redderent accusabilem. Job, xxi, 16 : Consilium impiorum longe sit a me. Eccli. xxvii, 30 : Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvertur.
« Emerunt ex illis agrum figuli. » Vel, qui possessio erat figuli : vel, qui erat de terra fictili, significante Spiritu sancto eis invitis, quod ficti de luto figuli redempti essent isto pretio. I ad Corinth. vi, 20 : Empti estis pretio magno. Glorificate et portate Deum corpore vestro.
« In sepulturam peregrinorum. » Antiquitus locus immundus sepulturae exsulum deputabatur. Quasi dicat : Ipso facto quod immunditiae esset signum, quia immundi hominis pretio esset comparatum. Contra quod dicitur, Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum. Genes. xxiii, 20 et 21 : Confirmatus est ager... Abrahæ in possessionem, scilicet sepulcri, videntibus filiis Heth.
« Propter hoc vocatus est, etc. »
Tangit monumentum per nomen. « Ager ille Haceldama 2, ut esset per-
1 Cf. Esther, vii, 10.
2 Haceldama ; plus exactement Hakal-Dema, les deux mots araméens 1 2 3 4 qui signifient « champ du sang ». D'après S. Mathieu, le sang serait celui de Jésus, ce qui fait dire à S. Jean Chrysostôme : « Hoc vero et testimonium contra illos et proditions argumentum fuit. Nomen quippe loci clarius quam tuba cædem ab illis perpetratam omni-
bus proclamat. » Hom. l.xxxv in Matth. D'après S. Pierre, Act. i, 18, 19, ce serait celui de Judas, car c'est dans le champ du potier qu'auraient eu lieu le suicide du traître et l'effusion affreuse de son sang. Mais rien n'empêche que les deux circonstances réunies aient contribué à la formation du nom Haceldama. (Fillion, Not. in Matth.)
<--- Page Split --->
tetuum monumentum, et detestatio nominis Jesu Christi usque in hodiernum diem. Et est nomen impositum ab eventu, sicut etiam simile dicitur, II Reg. n, 16 : Vocatum est nomen loci illius : Ager robustorum in Gabaon.
« Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos, pretium appetiati, quem appretiaverunt a filiis Israel :
Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. »
Tangitur hic confirmatio per prophctam : et est hic quaestio, quia hoc, quod hic dicitur, in Jeremia non invenitur : et ideo dicit Hieronymus in originali super locum istum, quod antiqui latini codices hic habeant sic : « Tunc impletum est quod dictum per Asaph prophetam. » Quod quidam non intelligentes, correxerunt per Isaiam, quidam autem per Jeremiam, et quidam aliter. Sed in Hebræo, in quo scripsit Matthæus, invenitur sicut hic continetur : et ideo dicit Hieronymus, quod nuper invenit quædam Jeremiæ apocrypha, in quibus de verbo ad verbum scriptum fuit sicut hic habetur : et de istis apocryphis etiam fit mentio in II Machab. n, 4 et seq. Legitur in descriptionibus Jeremiæ, quod arcam contutavit in locum secretum, et oravit, ut omnibus incognitus esset locus, etc. Et bene potest esse, quod Jeremias
in illis descriptionibus ista dixerit : licet ad nos non venerit ista scriptura. Augustinus dicit quod Spiritu sancto ordinante Evangeliste subvenit de Jeremia, licet hoc dixerit Zacharias 1, ut ex hoc intelligatur omnes Prophetas uno spiritu esse locutos : et ideo uni attribui quod alius dixit. Possumus tamen dicere, quod hoc, quod dixit Evangelista, non refertur ad immediatum, sed ad hoc, quod dicitur : « Et dederunt eos in agrum figuli, » quia de agri emptione hic agitur, et non de quantitate pretii, de cujus quantitate supra determinatum est.
Unde sensus : « Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, » qui dicit hanc sententiam de agri emptione. Bene dico quod impletum est : quia ipsi sacerdotes « acceperunt triginta argenteos » quod erat « pretium » Judæ « appetiati, quem » sacerdotes « appretiaverunt a filiis Israel, » assumptum non ab alienigenis, quia minus esset inconveniens, si hoc fecisset alienigena : et sicut dixit Jeremias, xxxii, 7 et seq. : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, etc.
« Dederunt eos in agrum figuli, »
Sicut mihi, Jeremiæ, constituit, hoc est, ex revelatione sua præcepti Dominus. Verba autem Jeremiæ, xxxii, 8 et 9, sunt hæc : Intellexi quod verbum Domini esset : et emi agrum ab Hanameet, filio patrui mei. Et iste est sensus litteræ 2.
1 Zachar. xi, 12 : Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.
2 Super explationem yj. 9 et 10 Matthæi, hæc ait D. Fillion (Not. in Matth. xxvii, 9 et 10, pp. 533 et 534) : « Le nom de Jérémie que l'on rencontre dans la plupart des manuscrits et des versions, crée en cet endroit de très sérieuses difficultés, car on ne trouve dans les écrits de ce prophète rien qui ressemble au passage cité par S. Matthieu. D'un autre côté, Zacharie a quelques lignes qui sont à peu près identi-
<--- Page Split --->
« Jesus autem stetit ante præsidera, et interrogavit eum. præses, dicens: Tu es rex Judæorum ? Dixit illi Jesus : Tu dicis. »
taciturnitatis, quod etiam præses admiratur.
Dicit igitur: « Jesus autem, » ut judicandus, « stetit, » constanter agonizans ante præsidera. Sapient. v, 1: Stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt.
Hic ostenditur Dominus innocens per præsidis inquisitionem et interrogationem. Hic autem duo dicuntur: unum est diligens auditus accusantium, et interrogatio veritatis : secundum autem est voluntas absolutionis Christi post inventam insufficientiam accusationis, ibi, §. 15 : « Per diem autem solvemem. »
« Et interrogavit eum præses, » volens formam servare justitiæ : quia ex ore, vel ex testimonio quisque condemnandus est. Eccli. xi, 7 : Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interroga veris,corripe juste. Job, xxix, 16 : Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam.
In prima parte duo sunt : interrogatio præsidis, et auditus accusationis.
Interrogationi præsidis respondet Dominus per confessionem veritatis : accusationi auditus tanta respondet patientia
« Tu es rex. Judæorum ? »
Objiciunt tria, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et
manuscrits 33 et 157, les versions syriaque, persane, etc., omettant le nom de Jérémie, plusieurs auteurs ont pensé qu'il s'était glissé dans le récit par suite d'une interpolation. Ils rétablissent donc ce qui était suivant eux le texte primitif, en supprimant 'Ιερεμίσιο. D'autres, qui croient la leçon actuelle authentique (Origène, S. Augustin, de Cons. Evang. 11, 7, S. Jérôme affirment expressément qu'elle l'est en réalité), supposent que S. Matthieu mentionne soit une prédiction orale de Jérémie, restée inédite jusque-là, soit un passage de ses écrits qui se serait perdu (Berlepsch, Ewald, etc.), ou qui aurait été supprimé à dessein par les Juifs (S. Jean Chrysostôme), soit un texte de quelque ouvrage apocryphe faussement attribué au prophète (Origène; S. Jérôme est hésitant). Lighfoot qui prétend prouver à l'aide de diverses traditions juives, que le livre de Jérémie a occupé pendant quelque temps la première place parmi les ὈΡΙΝΩΝ ὈΝΕΣ de la Bible hébraïque, conclut de là que S. Matthieu a voulu désigner tous les écrits prophétiques en nommant Jérémie : les mots, per Jeremiam prophetam, équivaudraient donc à « per prophetas » (c'est du reste l'opinion d'Albert-le-Grand). Tout cela est assez abritraire. Nous aimerions à penser avec Jansénius que la variante δάζεσος Ζαγαρίσου, qu'on trouve dans le Cod. 22 et ailleurs, représente le vrai texte officiel; la question serait alors bien simplifiée. Mais qu'est-ce que deux ou trois
autorités contre cent témoins sérieux? Il reste encore une conjecture qui nous semble mériter assez de confiance. Elle consiste à dire que S. Matthieu, usant d'une liberté dont on trouve plus d'un exemple chez les vieux écrivains Juifs, aurait combiné, amalgamé ensemble plusieurs passages prophétiques. tirés en partie de Jérémie, en partie de Zacharie, et donné au texte ainsi produit le nom du plus célèbre des deux prophètes. Plusieurs passages de Jérémie, en particulier XVIII, 2 et seq., XXXII, 8-14, peuvent se prêter à une combinaison de ce genre. Le prophète d'Anathoth y parle d'un champ, et même d'un champ de potier situé dans la vallée d'Hinnom, que le Seigneur ordonna d'acheter. Dans la prédiction de Zacharie, il n'est pas question de champ ; mais les trente pièces d'argent y sont nettement déterminées. Pourquoi S. Matthieu, éclairé par l'Esprit-Saint, et envisageant les prédictions antiques au brillant reflet de l'histoire de Jésus, n'aurait-il pas composé un alliage qui manifestait mieux la pensée des Prophètes? D'ailleurs, des les premières pages de son Evangile, il extrait de tous les prophètes réunis un texte qu'aucun d'eux pris à part n'avait écrit : Nazareus vocabitur. C'est un résumé analogue, quoique moins extraordinaire, qu'il fait à la dernière page du même Evangile. (On trouvera dans Hengstemberg, Christologie des A. Test. t. II, p. 237. et seq., des preuves détaillées de cette opinion qui remonte du reste
<--- Page Split --->
prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum Regem esse 1 : et de duobus quidem non interrogat præses, quia primum frivolum reputabat : de secundo autem audierat oppositum, quod dixerat : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo 2. Et ideo quærit solum de tertio, quod remansit.
bum, ita ut miraretur præses vehementer. »
Istud est secundum de auditu accusationum : hoc enim exigit ordo judiciarius. Joan. viii, 51 : Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso ?
« Dicit ei Jesus : Tu dicis »
Tamen dicit Joannes, quod addidit : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Judæis 3 Et quod dicit : « Tu dicis, » sensus est : Tu dicis, sicut se habet veritas. Nulla autem causa fuit condemnationis, nisi ista confessio : et ideo hæc titulo crucis inscribebatur.
« Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
Dicuntur hic quatuor, accusatio sacerdotum, taciturnitas Domini, provocatio judicis ad respondendum, et admiratio patientiae.
De primo dicit : « Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, » in quibus potestas, « et senioribus » populi, in quibus debuit esse veritas, « nihil respondit. » Chrysostomus : « Quia omni- « bus patuit, quod non erant convenien- « tia testimonia : et etiam quod digni « non fuerunt. » Judici autem respondit : quia ad minus ille formam justitiæ tenuit, et invitus fecit quod fecit. Tacuit autem, ut adimpleretur quod dicit Isaias, luit, 7 : Quasi agnus coram tondente se obmutesect.
Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
Et non respondit ei ad ullum ver-
« Tunc dicit illi Pilatus, »
Libenter volens audire accusatio - nem. « Non audis quanta, » hoc est, quot, « adversum te dicunt testimonia ? » Non
jusqu'à Sanctius). Mais comme sa citation se rattache davantage au texte de Zacharie, pour l'expliquer nous aurons plus spécialement recours aux paroles de ce prophète. Dans son douzième chapitre, Zacharie agit au nom de Jéhova, et représente d'une manière symbolique l'ingratitude de la nation juive à l'égard de son Dieu. Il est pasteur d'un troupeau qui figure Israel ; fatigué des ennuis que lui causent ses brebis, il demande son compte pour se retirer ensuite. On lui offre le prix dérisoire de trente deniers ; mais Dieu lui commande de jeter cet argent dans le Temple. « Et je saisis, raconte-t-il d'après le texte hébœu, les trente deniers. » Jéhova lui dit : Jettele au potier, ce prix magnifique auquel ils m'ont estimé. » Il obéit aussitôt à cet ordre : « Et je les jetai au potier dans la maison du Seigneur. »
D'après S. Matthieu, les trente pièces d'argent prophétisaient la somme pour laquelle Jésus-Christ, le bon pasteur, fut livré à ses ennemis : pretium appreciati. C'est à ce vil prix qu'il fut taxé par les princes des prêtres, comme autrefois Zacharie, représentant de Jéhova. L'évangéliste cite librement, à la façon des Targums, afin de rendre l'application plus sensible. De là les changements de personnes, les insertions de mots nouveaux et les autres modifications qu'il introduit dans le texte prophétique. Mais il ne change rien à la substance de la prédiction. »
<--- Page Split --->
dicit probant, sed dicunt, quia nihil poterant probare eorum quae dicebant. Jerem. ix, 8: Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Psal. xiii, 3: Venenum aspidum sub labiis eorum.
« Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses. »
Eccli. xx, 7 : Homo sapiens tacebit usque ad tempus. Psal. xxxviii, 2 et 3 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Obmutui, et silui a bonis. Isa. xlii, 14 : Tacui semper, silui, patiens fui.
« Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent.
16 Habebat autem tunc vinctum insisignem, qui dicebatur Barabbas.
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis^dimittam vobis : Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus ?
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. »
Hic post inventam veritatem quaerit innocentis absolutionem, sed humano timore detentus, quaerit hoc facere de bona eorum voluntate. Et dicuntur hic quatuor: primo enim Evangelista facilem absolutionem allegat nactus temporis opportunam consuetudinem: secundo, ejus qui cum Domino captus erat, secleris immanitatem: tertio, proponit quaestionem: quarto, allegat causam, quare quaesivit liberationem.
Dicit igitur : « Per diem autem solemnem » Pascha, quo liberati fuerant ab Aegyptiaca captivitate, « consueverat præses, » captans amorem populi, ne
diutius eum sustinerent, « populo » petenti « dimittere unum vinctum, » in memoriam antiquae liberationis de Aegypto : « quem voluissent, » ut daretur honor populo. Isa. lviii, 6 : Dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe.
« Habebat autem tunc vinctum in signem, »
Hoc est, vulgatum in malitia : vel secundum alios insignem, id est, nobilem. « Qui dicebatur Barabbas. » Marc. xv, 7, qui propter seditionem et homicidium, quod commiserat in civitate, positus erat in carcerem. Et captavit Pilatus illum nominare: quia probabile erat multos esse potentes, quos ille offenderat, ut illi peterent Jesum dimitti, et persuaderent populo, quod ideo peterent secum : de quo dicitur, Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere.
« Congregatis autem illis, dixit Pilatus. »
Congregati autem tunc ad serviendum Domino in die festo. Psal. ci, 23: In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
« Quem de duobus vultis vobis dimitti ? Barabbar » latronem, « an Jesum qui dicitur Christus ? » A populo unctus vocabatur, et rex irrororie : sed a Sanctis secundum veritatem. Joan. xi, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Jerem. xxi, 8 : Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis. Deuter. xxx, 15 : Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et econtrario mortem et malum.
« Sciebat enim, quod per invidiam tradidissent eum, »
Et hac de causa quæsivit eum liberare. Genes. xxxvii, 33 : Fera pessima
<--- Page Split --->
comedit filium meum, bestia devoravit Joseph, hoc est, invidia. Sapient. 11, 24: Invidia diaboli mors introivit in orbem errarum.
illis præses : Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes : Crucifigatur. »
« Sedente autem illo pro tribunali. »
Ecce excusatio facta per revelationem diaboli, qui per uxorem quaesivit subvertere fortitudinem Christi, sicut dejecti Samsonem per Dalilam 1. Incipiebat enim jam aestimare Christum Dominum esse, et se perditurum potestatem per ejus crucifixionem : et immisit terribilia visa uxori, si crucifigeretur Dominus. Est autem tribunal sedes judicum, sicut solium est sedes regis, et cathedra sedes doctorum.
« Misit ad eum uxor ejus dicens, » inspirata per diabolum : « Nihil tibi et justo illi. » Hic est enim justus, de quo, Proverb. xii, 24 : Qui negligit damnum propter amicum, justus est.
Hic incipit pars illa, quæ est petitio condemnationis Christi per tumultum iniquæ voluntatis, qui condemnari non poterat propter accusationem alicujus iniquitatis.
Dicit ergo : « Principes sacerdotum, » quos non excusat impotentia, « et seniores, » quos non excusat ignorantia, « persuaserunt populis ut peterent Barabbam, » homicidam et latronem et seditiosum, « Jesum vero perderent, » hoc est, perdi postularent. Jerem. viii, 3 : Eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima. Proverb. xvii, 15 : Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
« Multa enim passa sum hodie » terribilia, « per visum propter eum. » Hæc autem justitiae Christi indicia immisit diabolus vera visa, non ex voluntate : quia sicut dicitur, Joan. viii, 44 : Mendax est, et pater ejus : sed magis volebat uni parcere et omnes perdere. Eccli. xxxiv, 6 : Sicut parturientis, cor tuum phantasiais patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, etc.
« Respondens autem præses ait illis, »
Refricando quaestionem : « Quem vultis vobis de duobus dimitti ? » Quasi dicat : In electione vestra pono. Eccli. xv, 17 : Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris, porrige manum tuam.
« At illi dixerunt : Barabbam. » Act. iii, 14 et 15 : Petistis virum homicidam dari vobis : auctorem vero vitæ interfecistis.
« Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
Respondens autem præses ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.
Dicit illis P ilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?
Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait
« Dicit illis Pilatus, »
Adhuc instans pro liberatione : « Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus ? Quasi dicat : Rex vester est : magnum dedecus facilis. Luc. 1, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum.
<--- Page Split --->
« Dicunt omnes. »
Josue, ix, 1 et 2 : Congregati sunt cuncti pariter qui erant trans Jordanem, ut pugnarent contra Josue et Israel uno animo, eademque sententia.
« Crucifigatur. » Joan. xix, 15 : Tolle, tolle, crucifige eum.
« Ait illis prases: Quid enim mali fecit? » Joan. xix, 4 : Ego nullam invenio in eo causam. Job, xvi, 18: Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
« At illi magis clamabant, dicentes : Crucifigatur. » Isa. v, 7 : Exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas : et judicium, et ecce clamor. Luc. xxin, 23 : At illi instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur. Et patet, quod a judice absolvendus judicatur : nec causa condemnationis habetur nisi proterva voluntas.
Et hæc est pars prima istius partis, in qua per disceptationem populi et judicis Dominus probatur innocens.
tur reatus sanguinis, et traditio facta per judicem ad crucifigendum Dominum.
De primo dicit : « Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, » instando pro liberatione. Proverb. 1, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet, innoxium. Psal. xm, 3 : Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
« Sed magis tumultus fieret, » etiam in periculum judicis et Reipublicæ subversionem. Isa. ii, 5 : Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem suscitabitur. « Accepta aqua, lavit manus suas. » Ista ablutio non justificat, cum tradat eum voluntati populi, quem liberare debuerat. Proverb. xxiv, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Job, xix, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. « Coram populo. » Non coram Deo. Supra, xxii, 28 : Aforis paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate. Non enim profuit, quod innocentem absolvendum judicavit, et postea crucifigendum tradidit, nisi in testimonium suæ condemnationis.
« Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. »
In secunda autem parte se innocentem a sententia ostendit, et causam voluntati eorum et favori condescendens, Christum crucifigendum tradit. Et ideo hic tria dicuntur, scilicet falsa innocentia judicis, a Judæis electio ut sibi impona-
« Dicens, » ut quos signo sedare non poterat, verbo sedaret.
« Innocens ego sum a sanguine justi hujus. »
Eccle. vii, 16 : Justus perit in justitia sua, et impius multo tempore vivit in malitia sua. Isa. lvii, 1 : Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo.
« Vos videritis, » ex quibus allegationibus eum condemnetis : quia in eo non est causa ex allegatione. Sed nonne, Joan. xix, 7, dicunt : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ? ergo sufficiens erat allegatio. Ad hoc dicendum, quod Pilatus videns eum infirmum stare coram se, reputavit hoc frivolum.
<--- Page Split --->
« Et respondens universus populus, dixit, »
Quia inducti per Pontifices concordes erant in malum. Genes. vi, 12 : Omnis caro corruperat viam suam.
« Sanguis ejus super nos, »
Hoc est, reatus sanguinis, « et super filios nostros, » per successionem. Exod. xx, 3: Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Et iste reatus opprimit eos hodie, quod dati sunt in reprobum sensum. Dictum tamen optimum licet perverse intellexerunt: super quem enim sanguis Jesu non est, non sanctificatur: et super cujus filios non est, non mundatur ab originali generatio illa. Ad Hebr. ix, 14: Sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ab operibus mortis, ad serviendum Deo viventi.
« Tunc dimisit illis Barabbam, »
Justificans impium pro dilectione sua potestatis, « Jesum autem » injuste « flagellatum tradidit eis. » Condemnans Justum : et ideo ex duabus causis Deo abominabilis. Daniel. xm, 53, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies. Sapient. vi, 5: Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ.
« Ut crucifigeretur, cum horrore penalis mortis confusionem copulans, ut ostentui habeatur. Ad Hebr. vi, 6 : Crucifigentes Filium Dei, et ostentui habentes. Joan. xix, 1, apertius dicitur : Tunc apprehendit Pilatus Jesum, et, scilicet in conspectu Judæorum, flagellavit eum. Psal. xxxvi, 18: Ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Et ideo merito dicitur eis illud Jeremiæ, ii, 13: Duo mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas,
cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Et, III Reg. xx, 42: Quia dimisisti virum dignum morte, erit anima tua pro anima ejus.
« Tunc milites præsidis, suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem.
Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei:
Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave, rex Judæorum.
Et expuentes in eum, acceperunt 30 arundinem, et percutiebant caput ejus. »
Hic agitur de Domini crucifixione. Et dicuntur duo: illusio videlicet præambula, et crucifixio : et hæc patent in' littera.
Illusio autem componitur ex tribus : derisione, vilificatione, et ex afflictione.
Derisio autem describitur ex ministris ejus, et loco, et spectaculo, et instrumentis sive modis.
De ministris dicit : « Tunc milites, » quia ministri erant sceleris : contra illud, quod dicitur eis, Luc. iii, 14 : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendis vestris. Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ? Nihil autem horum isti fecerunt, sed erant ministri diaboli.
« Suscipientes Jesum in prætorium. » Ecce locus incongruus derisioni, eo quod debuit esse locus justitiæ. Amos, vi, 3 : Separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis.
« Congregaverunt ad eum universam cohortem. » Ecce spectaculum universale fecerunt de Filio Dei, ut ab omnibus derideretur. Psal. xxi, 8 : Omnes videntes
<--- Page Split --->
me, deriserunt me. Jerem. xx, 7: Factus sum in derisum, scilicet omni populo meo.
homo, confringetur, et perforabit manum illius 2.
« Et exuentes eum, »
« Et genuílexo ante illum, illudebant ei. »
Propriis vestibus. Cantic. v, 7 : Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
« Chlamydem coccineam circumdederunt ei. » Tria erant insignia regalia, chlamys coccinea, corona, et sceptrum : et per hæc tria deridetur : quia confessus fuit illam accusationem coram judice, quod diceret se esse regem Judæorum : et illi intulerunt, quod in hoc contradiceret Cæsari : et hoc tangit hic in modo derisionis. Et quod chlamys fuerit de insignibus regalibus habetur, I Machab. xiv, 43 et 44; ubiDemetrius rex concessit Simoni uti chlamyde coccinea. Erat autem purpura, qua reges induebantur. Herodes autem derisit eum indutum veste alba 1. Proverb. xxxi, 22 et seq. : Byssus et purpura indumentum ejus, etc.
Tangit modum honoris regalis tractum in derisum. Eccli. xix, 23 : Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo.
« Ave, rex Judæorum. »
Isa. xxix, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me : cor autem ejus longe est a me.
« Et exspuentes in eum. »
Ecce vilificatio, quam etiam supra passus est a' suis. Isa. lvii, 3 et 4 : Filii auguratricis, semen adulteri et fornicarie, super quem lusistis, super quem ejecistis linguam ? Job, xxx, 10 : Faciem meam conspuere non verentur.
« Et plectentes coronam de spinis, »
Hoc est, de juncis spinatis et aculeatis, quae plexæ fuerant ad modum capillorum feminae, et aculei conversi ad interius circuli, ut caput compungerent.
« Acceperunt arundinem. « Erat autem arundo magna, quæ sambucus vocatur : « et percutiebant caput ejus. » Ecce illusio afflictionis. Michææ, v, 1 : In virga percutient maxillam judicis Israel. Job, xvi, 11 : Exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pænis meis.
« Posuerunt super caput ejus. » Cantic. m, 11 : Egredemini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua, scilicet synagoga.
« Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucificerent.
« Et arundinem in dextera ejus, » loco sceptri regalis, in signum quod vacuum et inane fuerit regnum ejus et instabile. Supra, xi, 7 : Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam ? Unde, Isa. xxxvi, 6, regnum Ægypti dicitur baculus arundineus, cui si innixus fuerit
Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. »
Tangitur hic crucifixio cum suis cir-
1 Cf. Luc. xxiii, 11. 2 Isa. xxxvi, 6 : Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum :
cui si invixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam.
<--- Page Split --->
cumstantiiis praecedentibus, concomitantibus et sequentibus eam : et secundum istud dividitur.
Dicit autem duo praeambula, reinduitionem, et eductionem, in qua notatur crucis portatio.
De reinduitione dicit sic : « Et post quam illuserunt ei, » quod ipse, Supra, xx, 19, praedixerat : Tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifixendum. « Exuerunt eum chlamyde. » Jusserunt deponere signa regalia, cum tamen ipse esset, de quo dicitur, ad Philip. ii, 9 et seq. : Donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelstium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
« Et induerunt eum vestimentis suis, » in signum assumptae paupertatis et infirmitatis. II ad Corinth. vni, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives : ut illius inopia vos divites essetis. Job, xvi, 16 : Saccum consui super cutem meam. Psal. xxix, 12 : Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia.
« Et duxerunt eum, » hoc est, traxerunt eum, sed obedientem. Unde hanc ductionem vocat portationem, Jerem. xi, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam.
« Ut crucifgeretur. » Job, vii, 15 : Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
« Exeuntes autem. »
Hic tangit communicationem crucis Christi in via eductionis factam gentili, antequam communicaretur Israeli, in signum redemptionis gentilium.
Dicit igitur, quod « invenerunt, » divina ordinatione procurante hoc in præsagium futurorum, « hominem » natura, licet moribus esset silvestris. Psal. cxxxii, 6 : Invenimus eam in campis silvæ.
« Cyrenæum » de Cyrene, quæ est in Lybia, ubi gentilitas habitabat. « Nomine Simonem, » propter futuram obedientiam mandatorum.
« Hunc angariaverunt. » Angaria est servitus violenter exacta, et in propria persona exhibita : perangaria autem est servitus violenta in rebus personæ impensa, et non in propria persona : et significat eos, qui invite Christi crucem propter carnis contradictionem suscipiunt, et tamen portant. Ad Galat. v, 24 : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis. « Ut tolleret crucem ejus. » Supra, xi, 29 : Tollite jugum meum super vos, etc. Ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Christus enim sicut dicitur, Joan. xix, 17, primo exivit bajulans sibi crucem. Deinde infirmatus lassitudine illusionum et verberum, quæ tota nocte et parte diei sustinuerat, volens nobis veræ infirmitatis ostendere indicia, destitutus infirmitate, supportante indiguit : et ad hanc compassionem gentilis subservivit. Et dicitur, Marc. xv, 21, quod iste Simon fuit pater Alexandri et Rufi : qui rustici noti erant ab omnibus, et post Resurrectionem fidem suscipientes.
« Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.
Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Et sedentes servabant eum.
Et imposuerunt super caput ejus
<--- Page Split --->
causam iqsius scriptam : Hic est Jesus, rex Judæorum.
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris. »
Hæc sunt crucifixionem concomitantia : horror loci, potus amaritudius, exspoliatio et suspensio nudæ veritatis, circumvallatio violentæ crudelitatis, superscriptio reatus, et turpium associatio, quos idem locus optimo Domino sociavit.
dicitur hic felle mistum. Prima responsio convenientior est. Psal. lxxvii, 22 : Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Quidam etiam dicunt, quod potaverunt eum, ut citius moreretur : et hoc falsum est, quia non compatiebantur ei : et non est naturale, ut homo citius moriatur propter potum, nisi cum febre moriatur : sed ideo voluit hoc Christus fieri, ut dilueret delectationem vetiti, quam gustavit Adam. Thren.
gressionis meæ, absynthii, et fellis.
Dicit igitur : « Et venerunt in locum » supplicii, « qui dicitur Golgotha, » quod Evangelista interpretatur, « quod est Calvarie locus. » Non a Calvaria Adæ, quem ibi quidam sepultum mentiuntur, cum Adam in Josue, xiv, 15, juxta Hebron sepultus esse legatur : sed quia ibi calvariæ jacebant latronum et damnatorum per justitiam publicam. Et hoc fuit, ut ipse horror loci, morti pœnam cumularet. Ad Hebr. xiii, 12 et 13 : Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
« Et dederunt ei »
Debilitato et lassato verberibus e tt ractibus sienti ti, « vinum bibere cum felle mistum, » ut im pleretur quod dictum est, Deut er. xxxii, 32 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Et attende, quod his potatus est suspendendus, et in cruce suspensus. Suspendendus hic, Habacuc, ii, 15 : Væ qui potum dat amico suo immitens fel ! Dicit autem, Marc. xv, 23, quod dederunt ei vinum myrrhatum 1. Et dicendum, quod myrrhatum, et felle mistum fuit : vel propter amaritudinem
« Et cum gustasset, »
Ad fauces et linguam, « noluit bibere, » gluttiendo : unde Marc. xv, 23, dicitur, quod non accepit : quia quamvis accepit ad gustandum, non tamen accepit ad gluttendum.
« Postquam autem crucifixerunt eum. »
In ipsa crucifixione, « diviserunt sibi » quatuor « vestimenta ejus : » quilibet tollens unum vestimentum : sicut dicitur, Joan. xix, 23, 24, sortem mittentes de quinto vestimento, quod erat tunica inconsultuis 2 : unde, Joan. xix, 24 : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit . Proverb. xvi, 19 : Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. Isa. ix, 3 : Sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. Job, xxiv, 6 et 7 : Agrum non suum demetunt : et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes.
« Ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea » quatuor, « et super vestem meam, » quintam tunicam inconsu-
1 Marc. xv, 23 : Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit. 2 Joan. xix, 23 : Milites ergo cum crucifixissent cum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt qua-
<--- Page Split --->
tilen, « miserunt sortem 1. » Job, xix, 9 : Spoliavit me gloria mea.
« Et sedentes. »
Quiescentes crudeliter in pœnis ejus, « servabant eum, » ne turbis abeuntibus a discipulis deponeretur. Job, xix, 12 et 13 : Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
« Et posuerunt super caput ejus, »
In tabula affixa cruci contra caput, « causam ipsius scriptam, » quam confessus est coram Pilato, quia aliud probare non poterant.
« Hic est Jesus, Rex Judæorum. »
Unde, Joan. xix, 21 : Noli scribere, Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum. Rex tamen est, quia titulus crucis eum Regem fecit. Jerem. xxii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Et potest esse quod quia prædicavit novum regnum, judex credidit quod hoc esset mundanum : et quod se regem vellet facere in illo.
« Tunc, »
In ipsa crucifixione, « crucifixi sunt cum eo, » ut major esset sui detestatio, quasi fuisset socius latronum, « duo latrones, » propter duo genera latronum spiritualium, Adam, qui surripere voluit divinitatem secundum omnem scientiam, et qui in actuali peccato surripere vult Deo honorem imperii, quia non vult subdi præcipienti Deo. « Unus a dextris, » qui penituisse dicitur, « et alter a sinistris, » qui remansit in pertinacia. Mare. xv, 28 : Et impleta est Seriptura quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est. Isa. lii, 12 : Cum sceleratis re-
putatus est. Habacuc, 11, 2, secundum translationem Septuaginta : In medio duum animalium innotesceris, hoc est, duorum bestialiter viventium. Et significat spiritum salutis in medio carnis et mundi crucifixum.
« Prætereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua,
Et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud ræedificas salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.
Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis et senioribus, dicebant :
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei.
Confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum. »
Hic tangit sequentia crucilixionem. Et horum quaedam sunt facientia ad honorationem infirmitatis : quaedam autem ad demonstrandam potestatem majestatis, ibi, y. 45 : « A sexta autem hora, etc. »
Prima harum partium dividitur secundum differentiam eorum qui Domino illuserunt : et isti sunt plebeii, et principes, et latrones.
De plebeiis dicit : « Prætereuntes autem blasphemabant eum, » hoc est, maledicebant ei. Speciem enim pro genere ponit : vel quia sedixit Deum, irrisio majestatis (quæ in infirmitatem conversa esse videbatur) blasphemia vocatur. Matth. xii, 31 et 32 : Spiritus blasphemia non remittetur... neque in hoc sæculo, neque in futuro.
« Moventes capita sua. » Psal, cviii, 23 :
<--- Page Split --->
Factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua. IV Reg. xix, 21, et Isa. xxxvii, 22: Despexit te, et subsamavit te virgo filia Sion: post te caput movit filia Jerusalem. (Motus autem capitis atrocitatem significat cordis).
« Et dicentes, »
Irrisorie :
« Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas. »
Dictum est duorum falsorum testium in præcedenti capitulo positum, quod modo sine scitu ipsorum impleri incepit: quia modo templum solverunt.
« Si Filius Dei es. » Sapient. ii, 13, 16 : Filium Dei se nominat, et gloriatur Patrem se habere Deum.
« Descende de cruce. » Jerem. xiv, 9 : Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare, etc. Habacuc, iii, 4 et 5 : Ibi abscondita est fortitudo ejus : ante faciem ejus ibit mors.
« Similiter et principes sacerdotum illudentes. »
I Esdræ, ix, 2 : Manus principum et magistratuum erat in transgressione hac prima,
« Cum Scribis. » Isa. xxxiii, 18 : Ubi est litteratus, ubi legis verba ponderans ? Psal. lxx, 13 et 16 : Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini.
« Et senioribus. » Job, xxxii, 9 : Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
« Dicebant : Alios salvos fecit. »
Ironice dicunt. Luc. iv, 23 : Utique di-
cetis mihi hanc similitudinem : Medice, cura teipsum.
« Seipsum non potest salvum facere. » Contra hoc dicitur, Isa. lix, 1 : Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat.
« Si rex Israel est, » sicut dicit jactando. Isa. ix, 7 : Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret amodo et usque in sempiternum.
« Descendat nunc de cruce, » liberans se a passione : contra quod est consilium Patris de cœlo. Eccli. vii, 28 : Non credas te odibili in toto corde tuo 1. Preverb. 1, 10 : Fili mi, ne acquiescas eis.
« Et credimus ei. » Mentiuntur. Sed dicerent sibi sicut supra, xii, 24, in Beelzebub principe daemoniorum hoc fieri.
« Confidit in Deo. »
Daniel. xiii, 35 : Erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
« Liberet nunc, si vult eum. » Eccli. ii, 11 et 12 : Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?
« Dixit enim : Quia Filius Dei sum. » Propterea persequebantur eum Judæi : non solum quia hoc fecit in die Sabbati, sed quia dixit se Filium Dei, æqualem se faciens Deo 2.
« Idipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. »
Tertia est pars. Jerem. xv, 10 : Omnes maledicunt mihi. Et, Jerem. xx, 7 : Omnes subsamant me. Sed contrarium videtur dici, Luc. xxiii, 40 et 41, ubi dicitur, quod unus latronum arguit alium dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem
1 Vulgata habet, Eccli. vii, 28 : Odibili non cre das te. In toto corde tuo honora patrem tuum.
2 Joan. v, 18 : Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.
<--- Page Split --->
damatione es : et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit. Respondens autem Augustinus dicit, quod plurale ponitur pro singulari, sicut usitato nomine dicimus, scilicet, rustici derident nos, quamvis non rideat nisi unus. Melius dicitur, quod primo ambo improperabant : et postea dexter videns signa, compunctus est, et socium in perversitate perdurantem arguit.
« A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam, »
Hic incipit agere de demonstratione divinae virtutis Christi patientis, quae usque huc abscondita fuit in passione assumptae infirmitatis. Argumenta autem ostensionis sumit a sex differentiis, sicut et principium mundi in senario est perfectum. Sumit enim a destitutione ornatus cœlestis : et a calamitate assumpti hominis, qui etiam clamavit se derelictum propter protoplasti peccatum : sumit etiam a mysticis argumentis aperte revelatis : et sumit a mundi elementis revelationem : sumit etiam a mortuis sanctis : et sumit a confessione facta a vivis. Primum ostendit patientis autoritatem, secundum passibilis naturae veritatem, tertium figurarum impietionem, quartum Passionis virtutem, quintum sanctam ex Passione redemptionem, sextum futuram ex passione fidei dilatationem.
Circa primum dicit tria, scilicet, quid factum, quamdiu, et quantum secundum latitudinem terrarum.
Quid, quia « tenebra facta sunt. » Quamdiu ? quia « a sexta hora usque ad nonam, » quod est per tres horas, quamdiu eclipsis naturalis non durat. Quantum dilatatae per terras ? quia « per universam terram : » aut Judæorum, ut dicit Ori-
genes : aut etiam simpliciter, sicut videtur Dionysius dicere, qui dicit se hanc eelyp sim cum saacto Apollophane vidisse apud Heliopolim civitatem Ægypti : et dicit quod facta fuit, cum luna jam deesset : et hoc est, cum esset quinta decima, quando nulla potest esse naturalis eelypsis, quia illa non fit nisi in conjunctione luminarium : unde et multa dicit fuisse in illa eelypsi : quod videlicet luna tantum in tribus horis movebatur, quantum in triginta diebus moveri debuit : et quod per eamdem portionem circuli ad solem accessit et recessit : et quod obscuritas solis a parte Orientis incepit, et ex parte Occidentis incepit reilluminari : quorum quodlibet magis fuit impossibile secundum astrorum cursum quam ipsa eelypsis : et quod hæc omnia indicabant pati Jesum, qui est omnium causa : et hoc dicit Dionysius in duabus Epistolis, quarum unam scripsit Polycarpo, et alteram Apollophani '.
Dicit igitur :
« A sexta autem hora. »
Et videtur esse contrarietas : quia, Marc. xv, 25, dicitur: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Et dicendum secundum Augustinum, quod in tertia condemnatus est. Et ut notetur crucifixus magis linguis Judæorum clamantium : Crucifige, crucifige, quam manibus gentilium, ideo dicit tunc in hora tertia crucifixum. Potest etiam dici, quod Marcus tangit inceptionem crucifixionis, et hæc fuit sententia, et reductio, et hujusmodi. Matthæus autem ponit ipsam horam suspensionis.
« Tenebra facta sunt, » per lunam se soli supponentem, ut dicit Dionysius, et non per retractionem luminis, ut quidam mentiuntur. Amos, viii, 9: Occidet sol in meridie, et obtenebrescere faciam terram in die luminis. Job, v, 14 : Per diem
<--- Page Split --->
incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Joel, 11, 10: Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. Justum profecto fuit, ut cum incorruptibile lumein, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, patiebatur eelypsim, etiam exterius lumen occumberet, ne interioris luminis defectum adspiceret.
« Super universam terram. » Origenes dicit, quod sicut, Exod. x, 22 et 23, Ægyptiis fuerunt tenebræ, et sanctis lux in eadem terra, ita nunc Judæis conversis in Ægyptios erant tenebræ, et aliis hominibus lux. Dionysius autem dicit quod tenebræ extendebantur usque in Phrygiam ad partes Iliacas, ubi fuit Troja. Sapient. xvii, 19 et 20 : Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine... Selis autem illis super posita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat.
« Usque ad horam nonam, » durantibus tenebris : quando etiam lumen gratiæ in Adam occubuit. Genes. iii, 8 et 9, dum deambularet Dominus in paradiso ad auram post meridiem clamavit, et dixit : Adam, ubi es ? Et in eadem hora postea clamavit in cruce obtenebrata utraque interiori luce.
Et hoc est, quod sequitur :
Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. »
« Et circa horam nonam clamavit Jesus. » Et hoc est, quod ibi ostenditur, veritas assumpta infirmitatis. Et dicuntur tria. Primum est clamor pro magnitudine causæ Passionis, quæ est peccatum protoplasti : secundum est pertinax malitia turbæ circumstantis : tertium est iteratus clamor pro magnitudine passionis.
Dicit igitur : « Et circa horam nonam, » quando sol declinaverat. Jerem. vi, 4 : Væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !
« Clamavit Jesus, » licet esset debilitatus. Et cum in debilibus, et præcipue qui exsangues, et jam pene exanimes facti sunt, sit vox acuta et debilis, tamen clamavit « voce magna, dicens : » ut demonstraret illud quod dixit, Joan. x, 17 : Nemo tollit animam meam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et eadem virtute transcendens debilitatem nunc clamat. Ad Hebr. v, 7 : Qui in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad Deum..., cum clamore valido et lacrymis offerens, in omnibus exauditus est pro sua reverentia.
Et hæc est vox turturis, quæ audita est in terra nostra 1.
« Eli, Eli. »
« Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
Quidam autem illic stantes et audientes dicebant : Eliam vocat iste.
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Cæteri vero dicebant : Sine videæmus an veniat Elias liberans eum.
Bis dicit : quia in duabus naturis vere filius fuit : et in utraque Pater vere suus Deus sibi in identitate essentiae secundum deitatem, et in inhabitatione summæ gratiae secundum humanitatem conjunctus. Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
<--- Page Split --->
« Lamma sabacthani. »
Miseriam protoplastorum deplorat, pro qua redimenda protectio divinitatis infirmitatem humanitatis passioni exposuerat, et sic dereliquerat.
« Hoc est, Deus meus, etc. » Verbum est Evangeliste interpretantis sermonem hebraicum. Isa. LIV, 7 : Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magis congregabo te. Isa. LX, 10 : In indignatione mea percussi te, et in reconciliatione mea miseritus sum tui. Isa. LIII, 4 : Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. Dicunt quidam, quod post hunc clamorem Salvator legit centum quinquaginta versus, qui ab hoc loco psalterii usque ad istum versum Psalmi XXX, 6 : In manus tuas commendo spiritum meum, continentur 1.
« Quidam autem »
Romanorum gentilium ignari sermonis hebraici, « illic stantes, » et custodientes eum, « et audientes dicebant : Eliam vocat iste, » propter figuram dictionis similem Eli et Elias : et perversi cordis pertinacia, quod judicabant eum alieno indigere auxilio, cum de eo dicat Jeremias, XXXII, 17 : Ecce tu, Domine, fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna...: non erit tibi difficile omne verbum. Isa. XL, 13 : Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?
« Et continuo currens unus ex eis, »
Volens ut magis puniretur, « acceptam spongiam, » quae multum in se trahit humorem, « implevit aceto, » quod acutum est in actione et penetrativum, « et imposuit arundini, » sambuco videlicet, ut tangere posset ad os exaltati in cruce, « et dabat ei bibere, » ut
impleretur illud Thren. III, 13 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Joan. XIX, 28, dicitur, quod in cruce pendens dixit : Sitio : et quod tunc accurrens iste, fecit quod hic dictum est : et sic bis potatus in lingua sustinuit passionem, eo quod linguacongruit in duo officia, in gustum et in interpretationem : in quorum utroque peccavit protoplastus gustando vetitum, et loquendo cum serpente.
« Cæteri vero, »
Dannabili detenti curiositate, « dicebant : Sine. » Non inferendo ei acetum, quod exasperat arteriam vocalem, et sic raucescere facit vocem. Ac si dicat : Permitte eum clamare et invocare Eliae auxilium. « Et videamus an veniat Elias liberans eum. » Isa. XXVIII, 11 : In loquela labii, et lingua altera loquetur ad populum istum. Et sequitur, 1. 12 : Et noluerunt audire, dicit Dominus.
« Jesus autem iterum, »
Præ magnitudine passionis, « clamans voce magna. » Erat enim passio Domini omnibus passionibus major. Et hoc tribus de causis : quarum una est melior omnibus natura, unione deitatis nobilitata, peccato non corrupta, non infirmitate, vel senio destituta : et ideo necesse est amarissimam fuisse separationem.Alia est bonitas vitæ, quæ maxime diligitur ab anima : ex malitia enim vitæ quidam tædium vitæ concipientes interficiunt seipsos. Tertia causa est sumpta ex circumstantiis : quia innocens : quia coram notis : quia a vilibus personis sacerdotum ministris : quia ex causa invidie, et hujusmodi. De prima dicitur, Thren. 1, 12 : O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! De secunda dicitur, Jerem.
<--- Page Split --->
xii, 7 : Reliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam : dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. Et Aristoteles in Ethicis, quod « fortis « virtuosus amariori morte moritur, in « quantum multis bonis privatur sciens t. » Et Augustinus narrat, quod quidam stoicus magnæ virtutis in periculo maris valde timere inventus est, in quo servus nauticus inventus est non timere : et cum a periculo maris liberatus servus nauticus insultaret stoico, dicens quare timuisset, cum probatum sit apud stoicos perturbationem non cadere in sapientem. Respondit stoicus non esse mirum quod timuit, cum sciret quantis bonis privaretur per mortem : sed mirum esse quod servus non se diu in mare præcipitaverit, cum desiderio sibi esse deberet ut a tam turpi vita citius absolveretur. De tertio dicitur, Cantic. i, 12 : Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Quid autem clamaverit in tanto isto clamore, dicitur, Lucæ, xxiii, 34, quia duo clamavit, scilicet : Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Et illud, §. 46 : Pater, in manus tuas commendo spritum meum.
Et hoc est, quod sequitur :
« Emisit spiritum. »
Nullus igitur extorsit : sed propria voluntate et potestate, sicut voluit, pro pretio redemptionis in manus Patris posuit. Hic columba evolat de arca, reditura cum signo clementiæ Dei ramo virentis olivæ 2. Hic benedicta gloria Domini recedit de templo 3. Isa. LIII, 10 : Si posuerit homo pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. In aliorum autem potestate non est ponere, vel emittere spiritum. Luc. xii, 20 : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te.
Sapient. xvi, 14 : Cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quae recepta est, scilicet sub virtute naturæ.
« Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. »
Sumit hic argumentum a mysticorum revelatione. Et hoc est, quod « velum scissum est, » quod velabat arcam continentem signa gratia, et apparuit nuda veritas.
« In duas partes » mysticorum probantium veritatem, et per gratiam juvantium ad bonitatem. Primum deseruit fidei, secundum virtuti.
« A summo, » quod est significatum in cœlo quoad gaudium felicitatis, « usque deorsum, » in profundum inferni, ubi ostenditur judicii severitas in pœnis. Isa. vii, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Apocal. xi, 19 : Visa est arca testamenti Dei in templo Dei. Hanc expositionem probat Apostolus, II ad Corinth. iii, 16 et 17 : Cum conversus fuerit quis ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est.
« Et terra mota est, et petræ scisse sunt. »
Accipit argumentum ab elementis mundi dupliciter : a terra quidem, ex qua materialiter corpus hominis constituitur : et ex lapide, per quem durities cordis infidelis designatur.
Dicit igitur : « Et terra mota est. » Psal. lxvii, 9 : Terra mota est, etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Et significat motus iste compunctionis justificationem. Isa. xxiv, 19 : Contritione conteretur terra, com-
<--- Page Split --->
motione commovebitur terra. Tremore enim reverentiae concutitur a majestate ejus quem susceptura erat. Eccli. xxiv, 43: Penetrabo omnes inferiores partes terra, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
« Et petræ scissæ sunt, » in signum scissuræ duri cordis, quod sanguis passionis emollit. Ezechiel. xi, 19, et xxxvi, 26 : Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Joel, ii, 13 : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum. Zachar. xiv, 4 : Scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, prærupto grandi valde.
« Et monumenta aperta sunt : et multa corpora Sanctorum qui dormierant surrexerunt.
Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis: »
Hic sumit argumentum ab ipsis mortuis et morte. Et dicit tria : obedientiam elementi mortuos reddentis, et mortuorum resurrectionem, et fidei testimonium quod dederunt.
De primo dicit : Monumenta aperta sunt, » ad litteram. Ezechiel. xxxvii, 12 : Aperiam tumultos vestros, et educam vos de sepulcris vestris populus meus. Et attende, quod licet aperta fuerint monumenta in Christi Passione, tamen non surrexerunt corpora ante tertium diem. Christus enim primus liber inter mortuos surrexit. I ad Corinth. xv, 23 : Primitiae Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Apocal. i, 5 : Primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ.
« Et multa, » non omnia, « corpora
Sanctorum, » ibi sepultorum, « qui dormierant. » Psal. cxxvi, 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hæreditas Domini.
« Surrexerunt. » Et ideo in terra illa sepeliri petiverunt Abraham, Isaac, Jacob, Joseph et alii : et hoc est significatum IV Reg. xii, 21, ubi ad tactum ossium Elisei surrexit mortuus.
« Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, »
Hoc est, Christi, « venerunt in sanctam civitatem, » olim sanctam, sed tunc per immunditiam homicidarum facta est Sodoma et Ægyptus 1. Isa. i, 21 : Justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
« Et apparuerunt multis. » Ita quod in Evangelio Nicodemi dicitur, quod filii sancti Simeonis duo, qui surrexerant coram sacerdotum principibus manifeste in templo testimonium dabant Resurrectionis. Isa. xxvi, 19 : Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam, hoc est, homicidarum Judæorum per Titum et Vespasianum.
« Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terræmotu et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste. »
Sumit hic argumentum a conversione gentilitatis. Est autem Centurio, qui centum sub se habet milites. « Et » illi « qui erant cum eo, » qui sibi commissi fuerant a Pilato, ut procuraret supplicium. Et hoc est, quod sequitur : Custodientes Jesum, » custodem hominum. Job, vii, 20 : O custos hominum, quare
<--- Page Split --->
posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?
Viso terrænotu et his quæ fiebant. » Luc. xxiv, 46, dicit, quod videntes, quod sic clamans exspiasset, quod scilicet ad clamorem tot apparuerunt signa, quod totus mundus conclamavit se mortem illam sustinere non posse.
« Timuerunt valde. » Luc. xxiii, 48 : Percutientes pectora sua revertebantur.
« Dicentes. » Et sicut dicit Lucas, confessione fidei glorificaverunt Deum : « Vere Filius Dei erat iste » Eccli. xxxvi, 17 : Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt. Supra, iii, 17 : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
« Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei :
Inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. »
Hic tangitur obsequium sepulturæ. Et primo tanguntur personæ, per quas officium illud completur. Et secundo, tangitur modus, ibi, §. 60 : « Et accepto corpore, Joseph, etc.» Tertio, tangitur sepulcri custodia, ibi, §. 62 : « Altera autem die, quæ est post Parascæven. »
In primo tanguntur mulieres, quæ aromatibus sepulcrum visitare disponebant : secundo etiam tangitur Joseph, qui reddi corpus impetrabat. Et hæc patent in littera.
In prima dicit tria, scilicet, communiter mulieres, et ad quid illuc convenerant, et tertio tangit principales.
Dicit igitur : « Erant autem ibi mulieres multæ. » Quod significatum est, Job, xix, 20 : Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum. Os enim fortitudo est Christi : caro Apostoli, qui per fugam et dubitationem recesserant : pel-
lis autem mulieres, quæ adhæsit ossibus.
« A longe. » Contra, Joan. xix, 25 : Stabant juxta crucem Jesu Maria mater ejus, et soror matris ejus. Responsio. Primo stelerunt prope : quia non negabatur damnatis ut sua cum suis disponerent : et tunc commisit matrem discipulo. Et postea cum hoc factum fuerat, oportuit ut longius starent : et hoc tangit Matthæus.
« Quæ secutæ erant Jesum. » Daniel. iii, 41 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te.
« Et ministrabant ei, » de facultatibus suis. IV Reg. iv, 13 : Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis. Eccli. xxiv, 14 : In habitatione sancta coram ipso ministravi. Luc. x, 40 : Martha autem satagebat circa frequens ministerium.
« Inter quas erat Maria, »
Proprio nomine, « Magdalene, » cogno mento a castro unde orta est. Marc. xvi, 9, dicitur, de qua ejecerat septem dæmonia. « Et Maria, » quæ erat « Jacobi » minoris, et « Joseph, » qui cognominabatur justus, « mater. » II Machab. vii, 20 : Supra modum mater mirabilis, et bonorum memoria digna. « Et mater filiorum Zebedæi, » quæ supra, xx, 21, regnum filiis postulavit. Dicitur autem quod et Maria Salome ibi fuit, sed tunc forte lassa ab eis parum diverterat.
« Cum sero autem factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu.
Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. »
Hic describit personam quæ corpus impetravit. Dicit Matthæus circa hoc : tempus, naturam, fortunam, locum, no-
<--- Page Split --->
men, professionem, et modum impetrandi, et concessionem Pilati.
Dicit igitur : « Cum sero autem factum esset. » Postquam uterque sol lucem suam abscondit in Parasceve. Psal. xxix, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.
« Venit, » quia de die manifestare non ausus fuit. Simile, Joan. ut, 2 : Hic venit ad Jesum nocte.
« Quidam homo. » Natura rationalis, et discernens, et humanorum studium habens. Econtra de quibusdam dicit Psalmus xlviii, 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Hic est homo, qui ad imaginem Dei factus est et similitudinem hominis, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis 1.
« Dives. » Ecce fortuna. Unde, Marc. xv, 43, dicitur nobilis decurio, eo quod officium publicum ministrabat. « Ab Arimathæa, » quæ est civitas suæ nativitatis : quæ est Remata 2 Elcanæ et Samuelis civitas, ut dicitur, I Regum, 1, 1.
« Nomine Joseph, » præsago nomine, qui crevit in virtute. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion. In cujus figura Joseph Patriarcha præcessit 3. Et Joseph nutritius Domini fuit 1, 18 4. Et iste sequens obsequitur mortuo.
« Qui » accessit, « et ipse discipulus erat Jesu. » Ecce professio. Joan. viu, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
accessit 5. Eccli. vi, 7 : Si possides amicum, in tentatione, scilicet tribulationis, posside eum.
« Et petiit corpus Jesu. » Eccli. vii, 37 et 38 : Mortuo non prohibeas gratiam. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.
« Tunc Pilatus jussit reddi corpus. »
Hoc est enim pignus, quod ante occasum solis debebat reddi 6. Unde etiam, Joan. xix, 31, ait quod petierunt ut non remanerent corpora in cruce in die sabbati, ut frangerentur eorum crura et deponerentur.
« Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulcrum. »
Tangitur hic modus sepultura. Et dicit duo : modum sepultura, et mulierum nomina prænominatarum, quæ sepulturæ interfuerant ut locum sepulcri notarent.
Modus autem sepulturae describitur primo ex parte corporis, quod Joseph, « accepto corpore, » ut munere pretioso, « involvit illud in sindone munda, » hoc est, linteo mundo : et ideo etiam statutum est, ut corporalia non nisi de lineo mundo fiant, quod significat munditiam sanctitatis. Proverb. xxxi, 13 : Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Lanam ad
« Hic accessit ad Pilatum. »
« Hic, » ut amicus, « accessit ad Pilatum, » quia de curia (alias, decurio) erat et familiaris. Marc. xv, 43, hic audacter
<--- Page Split --->
vestimentum virtutis, et linum de innocentia candoris.
Deinde describit ex parte sepulcri, dicens :
« Et posuit illud in monumento. »
Quod quasi monimentum, eo quod in ipso sit monitio et recordatio mortuorum. « Suo, » non alieno, ne quisquam ejicere posset. « Novo, » ne si forte alius ibi sepultus fuisset, quod ille et non Dominus resurrexisse diceretur : « quod exciderat in petra : » ne si forte in terra esset, quod effossum mentirentur : et si esset de pluribus petris, diceretur quod per remotionem lapidum et repositionem esset ablatum.
« Altera autem die, quae est post Paraseven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum,
Dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
Ait illis Pilatus : Habetis custodiam : ite, custodite sicut scitis.
Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus. »
« Et advolvit saxum, »
Integrum, « magnum, » non nisi plurium auxilio removendum, ut indubitata esset fides integri sepulcri : et ideo dicitur, Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum. Job, v, 26 : Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo, hoc est, in abundantia honoris.
« Et abiit, » dimittens sepulcrum custodiae tortorum. Ezechiel. ni, 14 : Abii amarus in indignatione spiritus mei.
« Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, »
Mater filiorum Zebedæi, « sedentes contra sepulcrum, » ut notarent locum. Ruth, i, 17 : Quæ te terra morientem susceperit, hæc et me suscipiet. Joan. xi, 16 : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
Et non fit hic mentio de matre Domini, nec de tertia Maria : quia mater Domini afflicta nimis ad quietem ducta fuisse creditur : et in ejus obsequio tertia Maria abierat, et quaedam de mulieribus aliis.
Hic tangitur sepulcri custodia. Et dicuntur tria : custodie impetratio, et custodie concessio et monumenti sigillatio.
Custodie autem impetratio tangitur descripta secundum tempus et secundum dignitatem impetrantium, et rationem impetrationis, et ipsam postulationem. Et subjungit causam timoris si non custodiretur.
Dicit igitur : « Altera autem die, quae est post Paraseven, » hoc est, in die sabbati. Sed contra. Tunc non licuit opcrari, ergo nec sepulcrum munire. Ad hoc dicunt, quod custodia sepulcri non est opus servile, sicut nec sigillatio litterarum. Aliter dicitur secundum Remigium, quod Paraseve non ponitur pro die, sed pro praeparatione ad festum : unde dies altera a praeparatione fuit sexta feria, quae erat luna decima quinta, quia in quinta feria praepratio facta fuit : et hoc probabile fuit, quia nisi statim munitum fuisset sepulcrum in prima nocte, poterant timere furtum.
« Convenerunt, »
Ut nec mortuo parcerent, « Principes
<--- Page Split --->
sacerdotum, » in quibus auctoritas, « et Scribæ, » in quibus magisterium erroris. Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt, ut faciant mala : benefacere autem nescierunt. « Et Pharisæi, » in quibus simulata sanctitas, « ad Pilatum, » qui præfuit reipublicæ.
tanto fides Resurrectionis certior appareret, et hoc significatum est, Judicum, xvi, 2, ubi Philistiim obsederunt Samsonem in Gaza gloriantes, quod jam comprehendissent eum conclusum infra suas portas et seras.
« Dicentes, »
Detractorie. Ezechiel. xxii, 9 : Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem. Job, xix, 18 : Cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
« Domine. »
« Usque in diem tertium, » quando putabant et corruptum fuisse corpus, et falsificatum verbum : non attendentes, quod Psalmista dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem : notas mihi fecisti vias vitæ 2. Act. ii, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni. Juxta quod impossibile erat teneri illum ab illo.
Allegant rationem, qua persuadeant. « Recordati sumus. » Multorum bonorum nullam habebant memoriam : sed ejus, quod obesse poterat, optime recordantur. « Quia seductor, etc. » Et de talibus dixit, Joan. viii, 49 : Honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. Psal. cvii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi : ego autem orabam. Erat tamen seductor in bono. Jerem. xx, 7 : Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti. Sed isti dicunt in malo, secundum quod seductor dicitur: seorsum vero a veritate ductor. Joan. vii, 12 : Quidam dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
« Dixit adhuc vivens. » Putabant enim eum in toto mortuum, qui dixit : Ego sum via, et veritas, et vita 1.
« Post tres dies resurgam. » Supra, xx, 19 : Et tertia die resurget. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos.
« Jube ergo. »
Petitio est. « Custodiri sepulcrum. » Et licet hoc in malitia dicerent, tamen hoc Spiritu sancto præordinante dixerunt, ut quanto custodiverint diligentius,
Et subjungunt timoris causam, quae non fuit fides veritatis, sed mendacii pertinacia :
« Ne forte veniant discipuli ejus. »
Et hoc mirabile est : quia discipuli videntes eum permanere in morte, potius recederent detestando eum, et propalando vias ejus, quam quod de morte causas erroris fabricarent : et propter hoc dicitur in Psalmo xl, 11 : Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me : et retribuam eis.
« Et furentur eum. » Turpe furtum esset fœtidi hominis mortui : et ideo dicitur, Job, xix, 3 : En decies confudistis me, et non erubescitis opprimentes me.
« Et dicant plebi. » Hoc fuit eis tota causa timoris. « Surrexit a mortuis. » Et est stultitia custodire quoad eos : quia si vincens mortem et infernum surgit a mortuis, quid prodest custodia infirmi hominis ? Et hoc est, quod prius dictum est, quod omnia hæc ordinavit Spiritus sanctus in fidei demonstratione. Osee, xiii, 14 : Ero mors tua, o mors : morsus tuus ero, inferne.
« Et erit novissimus error, » de prædicatione vitæ immortalis per multos disseminatus, « pejor priore, » qui per
<--- Page Split --->
unum et mortalem disseminatus est. II Petr. ii, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti. Dicunt tamen verum quoad se : quia primo ignorabant : modo autem contemnunt pœnitentiam. Act. xiii, 46 : Repellitis verbum, et indignos vos judicatis æternæ vitæ. Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravat, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.
« Ait illis Pilatus, »
Annuens petitioni eorum, quia humanum captabat favorem. Psal. lit, 6 : Confusi sunt qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos.
« Habetis custodiam, » hoc est, custodes sunt parati, milites videlicet Præsidis. « Ite, custodite sicut scitis. » Quasi dicat : Sufficiat vobis quod in mortem
consensi innocentis : quæ restant, facite sicut vultis. Jerem. li, 12 : Levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias : quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est.
« Illi autem abeuntes, »
Accepta potestate, « munierunt sepulcrum. » Job, xix, 12 : Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Eccli. xi, 31 : Multæ sunt insidie dolosi.
Et subdit modum munitionis duplicem : « Signantes, » annulis suis, « lapidem » suppositum, « cum custodì- bus, » in circuitu positis. Daniel. vi, 17, obsignavit rex lapidem qui positus erat super os laci annulo suo, et annulo optimatum suorum. Genes. xlix, 9 : Requiescens accubuisti ut leo : quis suscitavit eum ?
Sic igitur terminatur sepulcri custodia.