CAPUT XXVIII.

Facto terrænotu, exterritisque custodibus, angelus mulieribus narrat Christi resurrectionem : qui ipsis apparens jubet (sicut et angelus) jusserat) ut) discipulis nuntient, quod Dominum in Galilæa visuri sint: milites sepulcri custodes, pecunia corrupti, dicunt corpus Christi furto sublatum : discipuli videntes in Galilæa Dominum, jubentur ire ad docendas et baptiçandas omnes gentes.

  1. Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati 1, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.

  2. Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini

descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum.

  1. Erat autem adspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix.

<--- Page Split --->

  1. Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

  2. Respondens autem angelus, dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis.

  3. Non est hic : surrexit enim, sicut dixit. Venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

  4. Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit, et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.

  5. Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.

  6. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

  7. Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiæe fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt.

  8. Quæ cum abissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt Principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.

  9. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13. Dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14. Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaos usque in hodiernum diem. 16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam, in montem ubi constituerat illis Jesus. 17. Et videntes eum, adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. 18. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. 19. Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti 1 : 20. Docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis. Et ccce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.

<--- Page Split --->

præconium, ibi, 7. 7 : Et cito euntes, dicite discipulis, etc. »

Circa primum tria dicuntur, scilicet, temporis congrui circumstantia, adventus personarum quibus testificatio est facta, et ipsa Resurrectionis testificatio.

« Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. »

Sicut Christus mortuus est propter delicta nostra, ut nos a morte absolveret : ita resurrexit propter nostram justificationem, ut nos ad immortalitatem secum educeret, et ut sua Resurreccio nostræ resurrectionis causa esset. Et de resurrectione Christi agit Evangelista in isto ultimo capitulo, ostendens eam tripliciter. Primo, in testimonio creaturarum. Secundo, in testimonio custodum inimicorum suorum, quia non est suspectum testimonium veritatis ab hoste perhibitum. Deuter. xxxii, 31 : Non enim est Deus noster ut dii eorum, et inimici nostri sunt judices. Hoc autem testimonium inducit, ibi, 7. 11 : Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus, etc. » Tertio autem adstruit fidem Resurrectionis cum demonstratione potestatis, qua dat mandata prædicandæ veritatis, ibi, 7. 16 : « Undecim autem discipuli. »

Prima harum subdividitur in duas : in quarum prima adstruitur Resurrectioni per creaturas Christo resurgenti deservientes : et in secunda, testimonium hoc confirmatur per apparitionem Christi aperte factam, ibi, 7. 9 : « Et ecce Jesus occurrit illis, etc. »

Circa testimonium Resurrectionis duo inducuntur, scilicet, ipsum testimonium, et rei testificatæ mulieribus injunctum

De primo horum dicitur : « Vespere autem sabbati. » Vesperam Scriptura computat pro nocte : unde, Genes. 1, 5 : Factum est vespere et mane, dies unus. Et sic conjungit hic duos terminos noctis, in quorum primo lux recumbit : et in secundo oritur : dicens, « quæ, » transacta nocte, « lucescit, » in mane, « in prima » feria « sabbati, » hoc est, a sabbato : et non facit mentionem noctis, significans, ut dicit Petrus beati Gregorii diaconus, quia « hæc nox est, « quæ sicut dies illuminabitur, et nox « illuminatio mea in deliciis meis 1. » Michææ, vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Significat autem Evangelista ex modo loquendi, quod sanctæ mulieres in nocte post sabbatum venire disponebant : per hoc quod aromata empta præparaverunt, et in diluculo pervenerunt : unde, Marc. xvi, 2 : Valde mane una sabbatorum, hoc est, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. Et ideo dicitur, Luc. xxiv, 1, quod ibant diluculo ad monumentum. Cum enim Marcus, xvi, 2, dicat, orto jam sole, intelligit quando radii solares apparent in nubibus, non super terram : et hoc est, quando lucescit hora in mane diei sequentis. Hoc est, quod dicit Psalmus xxix, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matulinum lætitiæ.

« Venit Maria. »

Tangit adventum personarum, quibus factum es testimonium. « Madgalene, » quæ ardentius cæteris amabat eum, « et

<--- Page Split --->

altera Maria, » una de tribus Mariis. Ruth, ii, 11 : Scit omnis populus, scilicet Israel,... mulierem te esse virtutis.

« Videre sepulcrum. » Per metonymiam, hoc est, sepultum. Ut ungerent Jesum, sicut dicit alius Evangelista 1.

Si quæritur de tempore Resurrectionis, diversi diversa sentiunt. Gregorius dicere videtur, quod media nocte surrexit : per illud Judicum, xvi, 3, Samson fortissimus media nocte surrexit, et portas Gazæ tulit ad supercilium montis. Proverb. xxxi, 13 : De nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria, hoc est, refectionem de gaudio Resurrectionis, ancillis suis. Augustinus videtur dicere, quod ante auroram parum, ut tenebras nostras in lucem se mutare designaret. Genes. xxvii, 18 : Surgens Jacob mane, etc. Et ideo beatae fuerunt mulieres, quæ mane vigilabant ad ipsum. Psal. lxii, 2 : Ad te de luce vigilo. Proverb. viii, 34 : Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.

« Et ecce terremotus factus est magnus. »

Hic dantur Resurrectionis testimonia. Primo quidem de profundo inferni, et secundo de excelso supra, sicut dicitur, Isa. vii, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra.

De profundo dicit evidentiam testimonii, cum dicit : « Ecce. » Psal. xcii, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Secundo, tangit rem testantem. « Terremotus. » Et tertio, quantitatem, cum subdit : « Factus est magnus, » quia ab intimis terra concutitur, quia Christus victor ab inferis resurrexit.

Psal. lxvii, 9 : Terra mota est, etenim cæli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. Psal. lxxv, 9 et 16 : Terra tremuit et quievit, cum exsurgere in judicium Deus. Et hoc est testimonium de inferno.

Testimonium autem de excelso supra subdit, cum dicit :

« Angelus enim Domini descendit de cœlo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum.

Erat autem adspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix.

Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. »

Et dividitur in duo. Primo enim ponit descriptionem testificantis, et secundo, certitudinem testimonii, ibi, §. 5 : « Respondens autem Angelus.

Descriptio autem Angeli ponitur hic, ab officio, ab auctoritate, a loco, a virtutis opere, a forma adspectus, ab habitu, et a terrore.

Ab officio, cum dicit : « Angelus, » quod est idem quod nuntius. Psal. ciii, 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus. Isa. xvii, 2 : He, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam, hoc est, ad discipulos dispersos, et tristitia dilaceratos, et dubietate convulsos.

« Domini. » Ecce auctoritas : quia ministri sunt Christi Domini sui, et ab ipso habent legationis auctoritatem. Supra, iv, 11 : Angeli accesserunt et ministrabant ei. Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.

« Descendit, » et condescendit hominibus, « de cœlo, » ut hominibus operaretur. Et videtur contrarium, quod dicit, Joan. xx, 12, ubi dicuntur duo Angeli visi fuisse, unus ad caput, unus ad pedes. Sed dicendum, quod in monumen-

<--- Page Split --->

to visi sunt duo : sed monumentum reseravit unus, nec alterius indiguit auxilio : et forte multi valde circa monumentum erant, cum et ipse Dominus esset circa monumentum : et hoc significatum est, Genes. xxxii, 2, ubi dicitur : Castra Dei sunt haec : et appelavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

« Et accedens, » ut suo accessu fiduciam daret, « revolvit lapidem, » in suae virtutis demonstrationem contra custodes. Præcipue quia mulieres dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab obstio monumenti ? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde 1.

« Et sedebat super eum. » Qui, sicut dicitur, Luc. ii, 9, in Nativitate pastoribus gaudia nuntians stabat : ut ipso situ ostenderet, quod qui in nativitate pugnaturus venerat, modo resurgens a mortuis quiete in dextera Dei consideret. Ad Coloss. iii, 1 : Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Isa. xxxii, 18 : Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie, et in requie opulenta.

« Erat autem adspectus ejus. »

Descriptio est ab adspectu. « Sicut fulgur, » in quo adspectu terror est malorum. Apocal. 1, 14 : Oculi ejus tamquam flamma ignis. Psal. cxliii, 6 : Fulgura coruscationem, et dissipabis eos.

« Et vestimentum ejus sicut nix. » In quo notatur blandimentum eorum qui cœlestis sunt conversationis, et vestimentum decoris Christi. Isa. xlix, 18 : Omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa. Psal. ciii, 2 : Amictus lumine sicut vestimento.

« Præ timore autem ejus. »

Describit hic a terrore fulguris. Tanta enim majestatis apparuit, qui fecit Angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis 2, quod in corde « exterriti sunt custodes. » Et quia cor omnibus membris ministrat motum et vitam, ideo etiam in corpore « facti sunt velut mortui. » Exod. xxxiii, 20 : Non videbit me homo, et vivet. Et ex quo sic emarcuerunt custodes visum unius, quid esset si duodecim legiones talium misisset? Daniel. ix, 16 : Domine mi, in visione tua dissoluta sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. Sapient. v, 2 : Videntes turbabuntur timore horribili, etc.

« Respondens autem Angelus, dixit mulieribus: Nolite timere vos. »

Hic tangitur testimonium quod continetur in duobus : in confortatione videlicet contra timorem, et veritatis demonstratione contra dubietatem.

Sed hoc praemittit Evangelista, dicens : « Respondens, » non ad verba, sed ad corda trepidantia, « Angelus dixit mulieribus, » exterius sonans per corpus assumptum. Et hoc dignum fuit : quia ista fuerunt quae luctabantur oratione et desiderio cum Angelo, non dimittentes eum nisi benediceret eis. Genes. xxxii, 26 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Osee, xii, 4 : Invaluit ad Angelum, et confortatus est : flevit, et rogavit eum. Et est concordans tempus : quia lucta Jacob facta est in aurora, quae auream horam prafigurabat Ressurrectionis, quando jam radii gloriosæ felicitatis diffusi sunt in nube assumptæ carnis.

« Nolite timere vos. » Discretionem notat pronomen. Quasi dicat : Illi timeant, qui ad gloriam nostram non per-

<--- Page Split --->

tinent : vos autem quid timetis, quae vestros concives videtis ? Judicum, vi, 23 : Pax tecum, ne timeas, non morieris. Daniel. x, 19 : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus.

« Scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis. Non est hic. »

diligenter locum. Quia sicut dicitur, Luc. xxiv, 3, 12, corpus Jesu non invenerunt : sed linteamina, et sudarium quod fuerat super caput Jesu seorsum positum involutum in unum locum 1.

« Ubi positus fuerat Dominus. » Unde dicitur, Joan. xx, 13, quod sublatum credidit, et dixit : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum : et ego eum tollam.

Hic ponitur veritatis assertio, quam asserit a tribus : a conscientiae revelatione, ut caetera melius credant : a praeteritorum recordatione : a praesentium demonstratione.

De revelatione conscientiae est : « Scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis. » Psal. xxiii, 6 : Hæc est generatio quaerentium Dominum. Sapient. i, 1 : In simplicitate cordis quaerite illum. Quod autem dicit : « Qui crucifixus est, » non dicit ad specificandum, sed ad dubium de cordibus earum expellendum.

Et subinfert ex hoc assertionem, dicens : « Non est hic, » corporali præsentia : sicut enim dicit alius Evangelista, Luc. xxiv, 3 : Quid quaeritis viventem cum mortuis ?

« Surrexit enim, sicut dixit. »

Ecce adstruitur a memoria præteriti. Dixit enim, Supra, xx, 19 : Et tertia die resurget, et xxvi, 32 : Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. Supra, xii, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, etc.

« Venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. »

Adstruit hic a demonstratione præsentium, dicens : « Venite. » Joan. xx, 11 : Inclinavit se Maria, et prospexit in monumentum. « Et videte, » considerate

« Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit, et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis. »

Hic injungit nuntiationem Resurrectionis, in qua sanctæ mulieres Apostolæ sunt Apostolorum : sicut enim in prima prævaricatione mors per angelum malum malum venit ad fæminam, et per fæminam ad virum, ita nunc nuntia vitæ per Angelum veniunt ad fæminas, et per fæminas ad viros.

Dicuntur autem hic duo : injunctio nuntii boni, et confirmatio veritatis.

Injunctio autem nuntii optimi perficitur in velocitate nuntiantium, et determinatione eorum quibus fit nuntium, et quid nuntietur.

De primo dicit : « Et cito euntes, » et notat velocitatem, et velocitatis continuationem.

De velocitate dicit : « Cito. » Isa. xl, 31 : Current, et non laborabunt : ambulabunt, et non deficiant. « Cito, » inquam, gaudio vos agitante et incitante. Psal. cxviii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Psal. cxlvii, 13 : Velociter currit sermo ejus.

« Euntes, » continuo sine mora interposita. IV Reg. vi, 24, dixit Sunamitis pergens ad Prophetam : Ne mihi facias moram in eundo.

<--- Page Split --->

« Dicite. » IV Reg. vii, 9 : Hæc dies boni nuntii est : si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris argneumr. Proverb. xxv, 25 : Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. « Discipulis ejus, » tristitia detentis, et dubietate vacillantibus. Job, iv, 4 : Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. « Et Petro, » ne desperet propter negationem. Luc. xxii, 31 et 32 : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

« Quia surrexit. »

Tria sunt nuntianda : Resurreccio, præcessio in Galileam, et læta visio.

Resurrectio intentionem elevat, præcessio dirigit, et visio illuminat intellectum. Vel, Resurrectio elevat cor, præcessio rectificat opus, et visio consolatur peregrinationem incolatus.

« Quia surrexit : » de cætero immortalis sursum a mortalitate se erexit. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

« Et ecce præcedit vos. » Quasi dicat : In evidenti est statim. Mich. ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Joan. x, 3 et 4 : Proprias oves vocat nominatim..., et ante eas vadit : et oves illum sequuntur.

« In Galilæam. » Quæ transmigratio facta interpretatur, uta vitiis ad virtutes, a miseria ad gloriam, a dissimilitudinis exsilio in imaginem Dei transmigremus. De primo, Ezechiel. xii, 3 : Transmigrabis per diem coram eis. De secundo, Psal. x, 2 : Transmigra in montem sicut pas-

ser : et est translatio Hieronymi. De tertio, II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

« Ibi eum videbitis, » visione lætitiae, quae merces est beatorum. Isa. xxxiii, 17 : Regem iu decore suo videbunt. Isa. lxxvi, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt.

« Ecce prædixi vobis. »

Confirmatio est dictorum, quod verum est, quia ego nuntius veritatis dico vobis. Apocal. iii, 14 : Hæc dicit : Amen, testis fidelis. Ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior.

« Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. »

Hic incipit mandati Evangelici perfec tio. Et quia obedientia velox meretur remunerationem, ideo inter obediendum visione Dei sacrae mulieres remunerantur, et certificantur de nuntio, quod Angelus asseruerat.

Dicit igitur in primo quatuor : omnis enim honestatis mulieres nominat, velocitatem commemorat, exitus de monumento, cursum charitatis : etiam dicit ad nuntiandum discipulis et quibus passionibus afficiebantur, dum ista perficerent.

Dicit igitur : « Maria 1. » Bene Maria amaritudine plena de hoc quod desolata, quem anima quæsivit, non invenit. Ruth, 1, 20 : Vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. « Magdalene, » turrita. Proverb. xviii, 10 : Turris fortissima nomen Do-

<--- Page Split --->

mini, ad ipsam confugit justus, et salvabitu". Cantic. vii, 4 : Collum tuum sicut turris eburnea. Collum nexus est capitis et corporis : et significat gratiam, quae nectit nos cum capite, Christo : ebur autem candens et infrigidans, refrigerium est, et munditia castitatis : turris autem fortitudinem et altitudinem et rectitudinem, fortitudo est in adversis, altitudo in prudentiae et sapientiae contemplatione et circumspectione, sed rectitudo in operibus justitiae et recta intentione.

« Et altera Maria : » altera amaritudo de peccatis in pœenitentia. Ezechiel. iii, 14 : Abii amarus in indignatione spiritus mei. Hae duae sunt myrrha ungentes Dominum : una amara, quia non est praesens ad dilectum : altera amara, quia a dilecto per peccatum recesserat. Cantic. v, 5 : Manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

« Exierunt cito de monumento, »

sed magni quod apparuerat : et ille est timor, in quo cor fugit in stupore et admiratione : et gaudium est diffusio quaedam, et dilatatio animi in conceptu boni : ut dicere possint : Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum 1. Et illud : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 2.

« Currentes, » Joan. xx, 2 : Cucurrit Maria, et venit ad Simonem Petrum. I ad Corinth. ix, 26 : Sic curro, non quasi in incertum. Act. xx, 24 : Nihil horum vereor,... dummodo consummen cursum meum.

« Nuntiare discipulis ejus. » Isa. xii, 4 : Notas facite in populis adinventiones ejus : mementote quoniam excelsum est nomen ejus. Psal. xxi, 23 : Narrabo nomen tuum fratribus meis. Hoc enim conceptum gaudium proferendum est ad ducem. Psal. lxv, 16 : Narrabo... quanta fecit animae meae. Apocal. xxii, 17 : Qui audit, dicat : Veni.

Non invento corpore, nec ipso Jesu, Eccli. xxxi, 27 : In omnibus operibus tuis esto velox. Proverb. xxii, 29 : Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit. Ezechiel. i, 14 : Quatuor animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. Notat autem quod de monumento, ubi non est Jesus, cito exeundum est imperantibus Angelis, hoc est, de religione, in qua non invenitur Christus, sed tantum vestis : ibi enim periculum est remanere. Luc. xxiv, 5 : Quid quaeritis viventem cum mortuis ? Illa enim sunt monumenta, quae dicuntur sepulcra concupiscentiae, ubi non est studium nisi ventris. Ad Roman. xvi, 18 : Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri. Ad Philip. ii, 19 : Quorum Deus venter est Numer. xi, 34 : Vocatus est ille locus, Sepulcra concupiscentiae.

« Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. »

Hic ponit apparitionem Domini certificantem verba Angeli. Et dicit quatuor : benignam et plenam affectu salutationem, devotam sanetarum mulierum et plenam charitate adorationem, Domini apparentis quam mulieribus fecit fiduciam et confortationem, et iteratam ut gaudium discipulis nuntietur injunctionem.

Dicit igitur Evangelista : « Et ecce, » evidenter. I Reg. ii, 27 : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui ? « Jesus occurrit illis. » Isa. lxiv, 5 : Occurristi latenti, et facienti justitiam in viis tuis. Isa. xxi, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti.

« Cum timore et gaudio magno. » Ecce quibus affectibus movebantur in corde. Timore enim non mali quod non aderat,

« Dicens : Avete. » Ave beatae Virgini datum purgavit a vae culpae in nativitate : sed modo purgatae sitis a vae miseriae in

<--- Page Split --->

Resurrectione. Eccli. xxi, 31 : Amicum salutare non confundar. Iste est ramus virentis olivae, quem columba anima Christi revertens ab inferis ad corpus, fractis claustris inferni, reportavit ad mundum 1. Hoc est osculum oris sui, Cantic. 1, 1 : Osculetur me osculo oris sui, in signo pacis, propulsata miseria infernalis penalitatis.

« Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt. »

Hic tangit tria : accessum charitatis, tentionem pedum imitationis, et adorationem fidelis confessionis et veritatis.

Dicit igitur : « Illæ autem accesserunt, » quia dilectio quærit conjunctionem. Cantic. 1, 12 : Inter ubera mea commorabitur. Psal. xxxii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini.

« Et tenuerunt pedes ejus, » ut et reverentiam exhiberent, et loca clavorum deoscularentur, ut vestigia imitarentur. Psal. cxxxv, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. IV Reg. iv, 27, cum venisset illa Sunamitis ad virum Dei, apprehendit pedes ejus.

« Et adoraverunt eum, » confessione deitatis. Isa. xlix, 23 : Vultu in terram demisso adorabunt te. Isa. lx, 14 : Adorabunt vestigia pedum tuorum. Supra, 11, 11 : Procidentes adoraverunt eum.

« Tunc ait illis Jesus : Nolite timere. »

Ecce confortatio. Luc. xii, 32 : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Isa. vii, 4 : Noli timere, et cor tuum ne formidet.

« Ile, nuntiate. » Injunctio est officii. « Fratribus meis, » cohaeredibus gloriae meae. Ad Hebr. ii, 11 et 12 : Qui sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio Ecclesiae laudabo te. Genes. xlv, 4 : Ego sum frater vester, quem vendidistis in Ægypto. Et sequitur, §. 5 : Pro salute vestra misit me Dominus ante vos. Non enim spernere potest fratres, qui sunt os de ossibus suis, et caro de carne sua.

« Ut eant in Galileam. » Hic enim locus competit, eo quod jam a mortalitate ad immortalitatis gloriam transmigraverim. Isa. ix, 1 et 2 : Aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux ortu est eis. Etiam est et alia causa : quia finem principio conjungere voluit : ibi enim prædicare incepit : et ideo ibidem lucem voluit Resurrectionis clarescere. Apocal. i, 8 : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis.

« Ibi me videbunt, » visu purgante tristitiam, quae ex compassione acciderat. Joan. xvi, 22 : Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Istud autem non est sic dictum, quod ante non viderint : quia ipso die Resurrectionis quinquies visus est. Primo, Maria Magdalena in specie hortulani, quando dictum est ei : Noli me tangere 2. Deinde, eidem Maria Magdalena cum aliis mulieribus, cum irent nuntiare discipulis gaudia Resurrectionis, ut hic dictum est. Tertio, visus est duobus discipulis euntibus in castellum Emmaus in specie peregrini 3. Postea, visus est Petro : quod qualiter et ubi factum sit, nullus narrat Evangelistarum, sed quod factum sit Lucas commemorat 4. Deinde, red-

<--- Page Split --->

cuntibus illis duobus in Jerusalem, et narrantibus quomodo cognoverunt eum in fractione panis : stetit iterum Jesus in medio eorum : quod item est in evangelio Lucæ, xxiv, 36 et seq. Et post dies octo iterum visus est ab eis, quando Thomas erat cum eis 1. Et iterum ad mare Tiberiadis, quando stetit in littore 2. Et istae sunt septem apparitiones, omnes factae antequam in Galilæa videretur : sed omnes illæ non sunt factæ nisi ad fidem Resurrectionis confirmandam : sed in Galilæa prædixit locum, unde fides illa per totum mundum, et ordo Ecclesiasticus per prædicationem Apostolorum derivaretur. Hic igitur est sensus litteræ.

« Ecce quidam de custodibus. » Non omnes : quia quidam illorum territi sunt compuncti, et fugerunt. Nahum, n1, 17 : Custodes tui quasi locusta : et parvuli tui quasi locusta locustarum, qua consident in sepibus in die frigoris : sol ortus est, et avolaverunt.

« Et venerunt in civitatem. » De qua, Isa. 1, 21 : Justitia habitavit in ea, nunc autem homicida. Nahum, n1, 1 : Væ, civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena.

« Et nuntiaverunt. » Indocta enim simplicitas fatetur veritatem. « Principibus sacerdotum. » Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum. « Omnia qua f acta fuerant, » miracula et apparitiones et terrores, qua viderant. II Machab. n1, 36, Heliodorus omnibus nuntiabat, quam expertus fuerat magnificam Dei virtutem.

« Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in' civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia qua facta fuerant. »

Hic tangitur testimonium Resurrectionis factum ab inimicis : et ideo est minus suspectum. Tanguntur autem duo : quorum primum est simplex testificatio veritatis : secundum autem astuta nequitia inducens veritatis corruptionem et falsitatis assertionem, ibi, y, 12 : « Et congregati cum senioribus, etc. »

Circa primum notandum est : quando, et qui, et ubi, et quibus, et quid nuntiaverunt.

Quando : « Quæ, » mulieres, « cum abiissent, » quia durante visione et allocutione Angeli jacebant immobiles quasi mortuae. Job, xxv, 2 : Potestas et terror apud eum est. Sapient. v, 2 : Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in sibilatione insperatae salutis. Amos, iii, 8 : Leo rugiet, quis non timebit ? Exod. xv, 16 : Fiant immobiles quasi lapis, donec transeat populus tuus, Domine, donec per transeat populus tuus iste quem possedisti.

« Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,

Dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.

Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.

At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos usque in hodiernum diem. »

Hic tangitur veritatis corruptio. Et dicuntur duo, videlicet corruptio, et corruptionis nocumentum, ibi, in medio y. 13 : « Et divulgatum est verbum istud. »

Corruptio autem tangitur ex parte corrumpentium, et ex parte corruptorum, ibi, y. 13 : « At illi accepta pecunia. »

Ex parte autem corrumpentium tan-

<--- Page Split --->

guntur quinque : quorum primum est ad corrumpendam veritatem concordia : secundum est studium : tertium est avaritia, quae excecat oculos, instrumentum : quartum est persuasum mendacium : quintum est assecuratio impunitatis : et haec patent per ordinem in littera.

De primo dicit : « Et congregati cum senioribus, » ut simul possent quod singuli non potuerunt. Isa. vn, 9 et 10 : Congregamini, populi, et vincimini : . . . quia nobiscum Deus ». Psal. xv, 4 : Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. Psal. lv, 17 : Operuit terram super congregationem Abiron.

« Consilio accepto. » Ecce studium. Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniat auima mea, et in cætu illorum non sit gloria mea. Isa. vn, 10 : Initie consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non flet.

Pecuniam copiosam dederunt militibus. »

Ecce avaritiae instrumenta, per quam corrupta concupiscibilis : et ideo inducta est caecitas bonae rationis. Dicitur autem, « pecunia copiosa, » quae tanta est, quod supplens necessitates etiam refund potest ad alios : et sic custodes, et custodum amici ditati sunt ab eis. I ad Timoth. vi, 10 : Radix omnium malorum est cupiditas. Eccle. x, 19 : Pecuniae obediunt omnia. Deuter. xvi, 19 : Non accipias munera quae excecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.

« Dicentes : Dicite. »

Ecce persuasum falsitatis mendacium. « Quia discipuli ejus venerunt nocte, » quasi essent fures mortui et fœtidi cor-

poris, ut seipsos deciperent, et in falsitate detinerent, ex qua nihil emolumenti consequerentur nisi persecutionem et exspoliationem rerum suarum, et mortem turpem : unde constat nihil habere prohabilitatis.

« Et furati sunt eum, nobis dormientibus. » Si enim dormiverunt, quomodo viderunt? et si non dormiverunt, quomodo auferre discipuli potuerunt? Psal. xxvi, 12 : Insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Job, xiii, 3, 4 : Disputare cum Deo cupio : prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. Jerem. ix, 3 : Docuerunt linguam suam loqui mendacium : ut inique agerent laboraverunt.

« Et si hoc, etc. »

Ecce promissio impunitatis : ut sicut concupiscibilis corrupta corrumpit rationem, ita irascibilis corrupta per spem securitatis, in corruptione teneat corruptam rationem, et non redeat ad veritatem.

« Auditum fuerit a præside, » qui invitus condemnavit eum, et ideo citius puniret testes falsitatis, « suadebimus ei, » non ratione, sed pecunia : et ita « securos vos faciemus » a pœna, non a culpa. Jerem. xvi, 19 : Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. Job, xvi, 9 : Suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.

« At illi accepta pecunia. »

Corruptio est ex parte corruptorum. I ad Timoth. i, 19 : Habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, scilicet homines corrupti mente, circa fidem naufragaverunt. Psal. xi, 3 : Vana locuti sunt unusquisque ad proxi-

<--- Page Split --->

mum suum : labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

« Fecerunt » igitur « sicut erant edocit. » Joan. viii, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. III Reg. xxii, 22 : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus.

« Et divulgatum est verbum hoc, »

Hoc est, in commune vulgus derivatum apud Judæos mendacium diligentes. Isa. xxviii, 13: Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.

« Usque in hodiernum diem. » Sic impletum est illud Psalmi xi, 2 : Diminutæ sunt veritates a filiis hominum. Usque in hodiernum enim diem in mendacio illo perseverant. Hieronymus hic dicit in Glossa quod eadem avaritia, quæ captivavit discipulum comitem Domini, decepit et milites custodes sepulcri. Et qui rebus Ecclesiæ abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluptatem, similes sunt Scribarum et Pharisæorum et Sacerdotum redimentium mendacium per sanguinem Salvatoris.

Hæc est Glossa Augustini sumpta de concordiis Evangelistarum valde bona, quæ sex determinat circa litteram quæstiones : quarum prima est de tempore terræmotus, quando acciderit : secunda quando Magdalene apparuerit : tertia de numero mulierum quæ quandoque due, quandoque tres dicuntur : quarta de apparitione Angelorum, quia quandoque duo, quandoque unus leguntur apparuisse : quinta de Angelorum positione, quia quandoque stantes, quandoque sedentes leguntur : sexta de Angelorum allocutione. Hæc Glossa Augustini incipit sic : « Prima sabbati diluculo, etc., » et non est necesse quod verba Glossæ ponamus, quia quilibet per seipsum relegere poterit.

« Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam, in montem ubi constituerat illis Jesus.

Et videntes eum, adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.

Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. »

Hic incipit pars illa, quæ est de argumento veræ Resurrectionis : facta ad hoc, quod fides indubitata per mundum ad ipsis testibus prædicetur.

Habet autem quatuor paragraphos : in quorum primo fides adstruitur Resurrectionis, ut testes ejus in veritate confirmentur : secundus, demonstrationem habet potestatis, ut ordo Ecclesiasticus ab ipso per gradus instituatur, ibi, in fine 3. 18 : « Data est mihi omnis potestas, etc. » Tertius, sub hac potestate continet collatam ministris potestatem docendi, sacramenta dispensandi, et ordinem vitæ secundum divina mandata determinandi, ibi, 3. 19 : « Euntes ergo docete. » Quartus et ultimus continet indeficientiam fontis in gratia, et potestate semper in Ecclesia manendi, ibi, in fine 3. 20 : « Et ecce vobiscum sum, etc. »

In primo autem dicuntur tria : locus, visus, et per conforationem tremor dubitationis ablatus.

In loco duo sunt : communis, et proprius.

Dicit igitur : « Undecim discipuli, » qui principales erant, qui Apostoli nominati sunt 1. Cum quibus tamen multi alii pergebant credentes ut beata visione fruerentur. I ad Corinth. xv, 3 et 6 : Visus est Cephæ, et post hoc undecim : deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt.

« Abierunt, » a Jerusalem, « in Galilæam. » Causa quidem est : quia Galilæa a Gentibus in parte, et in parte a Jùdæis

<--- Page Split --->

habitabatur : et prædication a Judæis debuit ad gentes transire. Act. xm, 46 : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. Et hoc dixerat sanctus Simeon, Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ.

« In montem » Thabor, ubi etiam transfiguratus est, ut putatur 1.

« Ubi constituerat illis Jesus. » Supra, xxvi, 32 : Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. Constituit etiam per sermonem angelicum et proprium. Isa. ii, 5 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Dei nostri. Psal. lxxv, 5 et 6 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis : turbati sunt omnes insipientes corde. Iste est mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo 2. Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion.

« Et videntes. »

Ecce visus qui conjungitur devotionis adorationi.

Dicit igitur : « Et videntes eum, » corporeo intuitu in argumentum veræ Resurrectionis. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Luc. xxiv, 39 : Palpate, et videte quia ego ipse sum.

« Adoraverunt » verum Deum, et viventem ex mortuis confitentes. Exod. iv, 31 : Proni adoraverunt in terram: Psal. lxv, 4 : Omnis terra adoret te, Deus.

« Quidam autem »

Ex Apostolis adhuc « dubitaverunt. » Dubitatio est tremor rationis, quo interminate movetur ad utramque partem contradictionis : et hoc aliquando contin-

git ex stupore admirationis: aliquando ex magnitudine signorum ad unam partem, et veritate trahente ad aliam : et aliquando contingit ex pietate affectus, quæ ita detinet rationem ad unum quod eruere se non potest ad speculandum alterum : et ideo distinguitur multiplex dubitatio. Est enim dubitatio tarditatis, sicut fuit Thomæ et multorum discipulorum, Luc. xxiv, 24 : O suli, et tardi corde ad credendum ! Est etiam dubitatio admirationinis, ut hic et Luc. xxiv, 41 : Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus præ gaudio. Est etiam dubitatio ratiocinationis, Joan. 1, 46 : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Luc. i, 34 : Quomodo fiet istud ? Est etiam dubitatio erroris, Joan. x, 24 : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam. Est etiam dubitatio pietatis, Supra, xi, 3 : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? Quidam igitur hic dubitaverunt ex admiratione stupefacti. Genes. xxvii, 33 : Ultra quam credi potest, admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi ? Isa. lx, 5 : Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum.

« Et accedens, »

Ut suo accessu ausum daret discipulis : quia sicut dicitur, Genes. xlv, 3 et 4, cum diceret Joseph : Ego sum Joseph... Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester.

« Locutus est eis, dicens » multa pertinentia ad illuminationem dubitationis. Unde, Marc. xvi, 14 : Apparuit illis Jesus, et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis : quia iis qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.

<--- Page Split --->

« Data est mihi omnis potestas. »

Et quare non dicit: omnis sapientia, vel bonitas? Dicendum, quod sapientia nota fuit eis, eo quod sciverunt, sicut dicitur, Luc. xxiv, 19, quod fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Bonitas etiam nota fuit, eo quod animam voluntarius posuit, et corporis et sanguinis communicationem dedit. Sed potentia in infirmitate multa depressa videbatur: et ideo illam ostendit. Et tunc quaeritur: Qualiter illam nunc datam sibi dicit, cum omnipotentiam ab aeterno habuerit? Si dicatur, quod dicit sibi datam secundum humanitatem, non est solutio, quia illa etiam data sibi fuit ab instanti suae conceptionis. Responsio, quia dicitur data, quando innotescit secundum Augustinum. Ad Philip. ii, 9 et 10: Donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in momine Jesu omne genu flectatur calestium, terrestrium et infernorum.

« In cœlo et in terra. »

Quare non in inferno ? Responsio. Notum erat hoc per Resurrectionem : quia nisi potestatem super inferna habuisset, victor ab inferis non resurrexisset. Eccle. viii, 3 : Omne quod voluerit faciet, et sermo illius potestate plenus est. Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in cœlo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. Supra, vi, 10 : Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra.

Vel, possumus dicere quod dicit : « Data est mihi omnis potestas, » et non potentia : quia potestas nomen est civile, et dicit potentiam stantem ad juris ordinem : et ideo ordinaturus Ecclesiam facit mentionem de plenitudine potestatis, dicturus Petro de pastura ovium sicut di-

citur, Joan. xxi, 13 et seq. Et commissurus discipulis dispensationem doctrinae et sacramentorum. Ad Roman.xiii, 1 et 2 : Non est potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Et tunc planum est quare dicit, « in cœlo et in terra : » in quibus operatur potestas clavium, quibus licet non prævaleant portæ inferi, tamen non sunt claves inferni, sicut docuimus supra, xvi, 18 et 19.

Attende autem, quod propter apparitiones septem, quas supra notavimus, Augustinus hic in Glossa ponit tres esse factas: octava autem est, quæ narratur hic facta in monte Galilææ: et nona est, quando recumbentibus undecim discipulis apparuit 1. Et est similis isti: sed non eadem, nec eadem die facta: quia etiam discipuli non ita cito reversi sunt de Galilæa. Decima autem fuit, quando eos eduxit extra Jerusalem in Bethaniam, et a monte Oliveti ascendit coram eis, sicut dicitur, Luc. xxiv, 31, et Act. i, 9.

Attende, quod apparuit discipulis plorantibus, ut Petro et Maria Magdalena 2 : per quod intelliguntur pœnitentes, quibus apparet per gratiam. Apparet etiam piscantibus 3 : per quod intelliguntur prædicantes. Apparet etiam currentibus cum timore et gaudio 4 : per quod intelliguntur bene in charitatis fervore operantes. Apparuit et de se conferentibus in via 5 : per quod intelliguntur legentes Scripturam. Et hæc omnia sunt de perfectione activæ vitæ. Apparet etiam vacantibus sive feriantibus otio sacro, Joan. xx, 19 : Cum sero esset, et fores essent clausæ : per quod intelligitur otium contemplationis. Apparuit etiam in Galilæam ascendentibus, ut hic: per quod intelligitur ascensus de virtute in virtutem. Apparuit etiam in monte 6 : per quod intelli-

<--- Page Split --->

gitur exaltatio intellectus, et excessus in lumine. Apparet etiam cœlum intuentibus 1, quod significat raptum cum Paulo in tertium cœlum, hoc est, per considerationem Creationis, Redemptionis, et æterna æ beatitudinis : quorum primum est in Christi nativitate, secundum in Passione, et tertium in Resurrectione et Ascensione.

Jesu Christi gloriae. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad ultimum terrae. Et attende quod jam dilatat Evangelium, ut totum capiat mundum, qui, Supra, x, 5, dixerat : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis.

« Baptizantes eos. »

« Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti :

Docentes eos servare omnia quacumque mandavi vobis. »

Commemorata potestate, hic transfundit eam in personas Ecclesiasticas secundum ordines tres : prædicandæ fidei, dispensionis Sacramentorum, et ordinandæ vitæ : et hæc tangit per ordinem.

De primo dicit : « Docete omnes gentes. » Doctrina proprie rationi subjectorum est, sicut supra, iv, 17, notatum est : et hic improprie sumitur : et ideo expressius dicitur, Marc. xvi, 15 : Prædicate Evangelium omni creaturae. Prædicare enim pertinet ad ea quæ sunt supra naturam, quæ noster intellectus non capit nisi per fidem. Isa. vi, 9, secundum aliam translationem : « Nisi credideritis, non intelligetis. »

Per hoc autem quod dicit : « Euntes, » notat instantiam. II ad Timoth. iv, 2 : Prædica verbum, insta opportune, importune. Unde, Supra, xx, 4, 7 : Ite et vos in vineam meam. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.

Quod autem dicit : « Omnes gentes, » sine personarum acceptione, generaliter notat esse prædicandum. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. Jacob. ii, 1 : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri

Hoc solum tangit Sacramentum : quia hoc est janua sacramentorum et dat esse spirituale, per hoc quod est generatio spiritualis, et est ad salutem necessarium et justo et injusto ubi sacramentum non excludit necessitas : ibi enim baptismus flaminis vel sanguinis vicem supplent sacramenti. Joan. ii, 3 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. IV Reg. v, 10 : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. I ad Corinth. x, 2 : Omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari. De baptismo require, Supra, ii, 6 et seq.

« In nomine, »

Non in nominibus : quia una est essentia trium quæ operatur in baptismo. Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super eos, et ego benedicam eis : et ideo non fit in nomine baptizantis, quia solus Deus benedicit in Sacramentis. Joan. i, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat.

« Patris, et Filii, et Spiritus sancti, »

Ad fidei distinctionem : ideo fiunt catechismi in baptismo : et ideo hanc formam nulli licet mutare. Jerem. xiv, 9 : Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est|super nos : ne derelinquas nos. I Joan. v, 7 : Tres sunt qui

<--- Page Split --->

testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : et hi tres unum sunt.

« Docentes eos servare, »

Per memoriam et opus. Et hoc est tertium, quod est doctrina mandatorum : quod est secundum virtutes quae rationi consentanee sunt : unde Philosophus : « Innati sumus eas suscipere : perficere « autem est ab assuetudine. » Et hec sunt doctrinalia vere, sicut dicit Chrysotomus. Unde , Jacob. 1, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Deuteron. xxx, 14 : Non longe est verbum a corde tuo 1. Ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod predicamus.

« Omnia, » generaliter : quia . dicitur, Jacob. ii, 10 : Qui offendit in uno, factus est omnium reus.

« Quæcumque mandavi vobis. » Psal. cxviii, 4 : Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Iste igitur est congruus ordo : ut potestas detur per gratiam, intellectus purificetur per fidei doctrinam. Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Et peccatum emundetur per regenerationis sacramentum. Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et demum vita perficiatur per mandatorum obedientiam. Joan. xiv, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit : et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

De qua mansione subdit :

« Et ecce ego vobiscum sum omni-

bus diebus, usque ad consummationem sæculi. »

Et tangit quinque : potestatis videlicet divinæ demonstrationem, et ejusdem verum et primum auctorem, et ejusdem in ministros transfusionem, et ejusdem per ministros successionem, et ejusdem usque in finem sæculi durationem.

Demonstrationem notat, cum dicit : « Ecce. » Unde, Marc. xvi, 20, dicit : Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Signum enim fit in demonstrationem potestatis.

Aucoritatem notat, cum dicit :

« Ego. »

Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. II ad Corinth. xii, 3 : An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus ?

Transfusionem potestatis notat per hoc quod dicit :

« Vobiscum sum. »

Isa. vii, 14 : Et vocabitur nomen ejus Emmanuel, hoc est, nobiscum Deus 2. Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Est tamen Deus etiam aliter nobiscum : est enim nobiscum meditantibus, Job, xxix, 2 et 4 : Quis mihi tribuat ut sim juxta dies pristinos..., quando secreto Deus erat in tabernaculo meo? Est etiam nobiscum laborantibus, Sapient. ix, 10 : Ut mecum sit et mecum laboret. Est item nobiscum orantibus, Supra, xviii, 20 : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Est etiam nobiscum loquentibus vel prædicantibus, Jerem. 1, 8 : Ne timeas, quia tecum ego sum. Est item nobiscum fructus compor-

<--- Page Split --->

tantibus, Ruth, 11, 4: Dominus vobiscum. Et, Judicum, vi, 12, Gedeoni excutiendi frumentum in area dicitur: Dominus tecum, virorum fortissime. Et per istam comportationem intelliguntur studentes, grana veritatis colligentes. Est item nobiscum patientibus, Psal. xc, 15: Cum ipso sum in tribulatione. Psal. xxi, 4: Non timebo mala, quoniam tu mecum es. Est etiam nobiscum pugnantibus, II Paralipom. xx, 17: O Juda, et Jerusalem, nolite timere, nec pavaetis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. Est etiam nobiscum perseverantibus, Genes. xxvii, 20 et 21: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad indumentum...: erit mihi Dominus in Deum. II Paralipom. xv, 2: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Est etiam nobiscum triumphantibus, Judith, xii, 13: Aperite portas, quoniam nobiscum Deus, qui fecit virtutem in Israel. Hic autem intelligitur, «vobiscum sum,» in operatione Ecclesiasticae potestatis. Joan. xvii, 23: Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum.

« Omnibus diebus. »

Per hoc notatur successio lucis Ecclesiastice. Psal. cxvii, 91: Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. Psal. xliv, 17: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.

« Usque ad consummationem seeculi. »

Per hoc notatur duratio. Tunc enim nobiscum regnabit in saecula. Sapient. xix, 20: In omnibus magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore, et in omni loco assistens eis. Ezechiel. xlviii, 33: Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata : sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata. Hic enim Christus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 1, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

1 Psal. cix, 4: Tu es sacerdos in aeternum se-