CAPUT XXVI.
Consultant principes sacerdotum de occidendo Jesu : qui unguento pretioso a muliere perfunditur, murmurantibus discipulis : venditur a Juda : de cujus proditione discipulis in cena loquitur, in qua panem in corpus suum, et vinum in sanguinem consecrata tradit discipulis : praedicit omnes scandalizandos, trinamque Petri negationem : et post trinam orationem capitur a Judxis : quorum uni Petrus abscidit auriculam : discipulis fugientibus, coram Caipha a falsis testibus accusatus, mortisque reus judicatus, conspuitur ac cæditur, et ter a Petro negatur.
- Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes, di- xit discipulis suis : 2. Scitis quia post biduum pascha fiet 1, et Filius hominis trade- tur ut crucifigatur. 3. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas : 4. Et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5. Dicebant autem : Non in die fe- sto, ne forte tumultus fieret in populo. 6. Cum autem Jesus esset in Betha- nia in domo Simonis leprosi, 7. Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius re- cumbentis 2. 8. Videntes autem discipuli, indigna- ti sunt, dicentes : Ut quid per- ditio haec? 9. Potuit enim istud venumdari mul- to, et dari pauperibus. 10. Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri? opus
enim bonum operata est in me : 11. Nam semper pauperes habetis vo- biscum, me autem non semper habetis. 12. Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepelien- dum me fecit. 13. Amen dico vobis, ubicumque prae- dicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. 14. Tunc abiit unus de duodecim 3, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum : 15. Et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16. Et exinde quaerebat opportunita- tem ut eum traderet. 17. Prima autem die azymorum 4, ac- cesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere pascha? 18. At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Ma- gister dicit : Tempus meum
<--- Page Split --->
prope est : apud te facio pascha cum discipulis meis.
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt pascha.
Vespere autem facto1, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est 2.
Et contristati valde, coeperunt singuli dicere : Numquid ego sum, Domine ?
At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo 3 : vaautem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
Respondens autem Judas qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi : Tu dixisti.
Ccenantibus autem eis 4, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite et comedite : hoc est corpus meum.
Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte 5. Scriptum est enim 6 : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilæam 7.
Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalzabor.
Ait illi Jesus : Amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis 8.
Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo 9. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Tunc venit Jesus cum illis in villam quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic, donec vadam illuc, et orem.
Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes : et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Vigilate et orate, ut non intertis in tentationem. Spiritus quidem
<--- Page Split --->
promptus est, caro autem infirma.
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Et venit iterum, et invenit eosdormientes : erant enim oculi eorum gravati.
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Surgite, camus : ecce appropinquavit qui me tradet.
Adhuc eo loquente 4, ecce Judas, unus de duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Qui autem tradidit eum dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est : tenete eum.
Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus.
Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt 2.
An putas quia non possum rogare
Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum?
Quomodo ergo implebuntur Scriptura 3, quia sic oportet fieri?
In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
Hoc autem totum factum est ut adimplerentur Scripturae prophetarum 4. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt 5.
At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham 6, principem sacerdotum, ubi scribe et seniores convenerant.
Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :
Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud 7.
Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur ?
Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus, Filius Dei.
Dicit illi Jesus : Tu dixisti : ve-
<--- Page Split --->
rumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli 1.
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam :
Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.
Tunc exspuerunt in faciem ejus 2, et colaphis eum cæciderunt : alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
Dicentes : Prophetiza nobis, Christe : quis est qui te percus sit ?
Petrus vero sedebat foris in atrio 3 : et accessit ad eum una
IN CAPUT XXVI MATTHÆI
ENARRATIO.
« Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
Scitis quia post biduum Pascha flet. »
Hic incipit agere de duobus sacramentis, per quae omnia complentur, hoc est, de sacramento Passionis et mortis primo, et Resurrectionis secundo, ibi, xxvii, 1 : « Vespere autem sabbati : » quorum prinum est ad deletionem peccati, et alterum ad justitiae innovationem. Ad Roman. iv, 25 : Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationurn nostram. Gregorius : « Qui mortem
ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.
At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.
Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
Et recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
« nostram moriendo destruxit, et vitam « resurgendo reparavit. »
Adhuc autem, sacramentum Passionis in duo dividitur : primo enim agit de Passione, et secundo de officio sepulturæ, ibi, xxvii, 62 : « Altera autem die, quæ est post Paraseeven. » In justificatione per Passionem oportet nos et mori peccato, et complantari sepulturae in baptismo. Ad Roman. vi, 4 : Conseputi enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo resurrexit Christus per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
Adhuc autem, pars quæ de Passione est, habet partes duas, quia secundum quod ipse, supra, xx. 18 et 19, prædixit, traditus est Judæis, et a Judæis traditus est Gentibus. Etideo de traditione, qua traditus est Judæis a discipulo, agit primo : de traditione autem, qua traditus est gentibus ad crucifigendum, agit secundo, ibi, xxvii, 1 : « Mane autem facto, etc. »
Adhuc, prior pars quæ continetur in
<--- Page Split --->
isto capitulo, dividitur in tria : primo enim agit de traditione, qua per Judam traditus est Judæis : secundo, de comprehensione, ibi, in medio y. 30 : « Tunc accesserunt, et manus injecerunt, etc. » Tertio, de illusione et condemnatione facta per linguas Judæorum, ibi, y. 59 : « Principes autem sacerdotum, et omne concilium, etc. »
Adhuc, prior harum partium dividitur in tres partes penes circumstantias : consideratur enim traditio in pacto, in opportunitate, et in facto : et penes hoc dividitur pars ista. Secunda incipit, ibi, y. 16 : « Et exinde quaerebat opportunitatem, etc. » Tertia, ibi, y. 47 : « Adhuc eo loquente. »
Adhuc, prior harum dividitur in quatuor, secundum ea quae circumstant pactum traditionis : quorum primum est temporis secundum prophetiam congruentia : secundum autem quaerentium eum ad mortem completa malitia, ibi, y. 3 : « Tunc congregati, etc. » Tertium pretii, pro quo tradebatur ex facto, quod accidit, occasionata avaritia, ibi, y. 6 : « Cum autem Jesus esset in Bethania. » Quartum est patcionis ipsius perfecta conventio, ibi, y. 14 : « Tunc abiit unus, etc. »
Quocumque autem modo facta sit traditio, tunc voluit tradi, ut ignorans : ut peccata destrueret quae fiunt per ignorantiam : unde dixit, Luc. XXIII, 34 : Dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Comprehendi voluit, ut infirmus : ut peccata destrueret quae fiunt per impotentiam : unde, Marc. XIV, 38 : Caro vero infirma. Illudi voluit, ut reus malorum, et malus : ut destrueret peccata quae fiunt per certam malitiam. Marc. XIV, 28 : Cum iniquis deputatus est. Isa. LIII, 10 : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Sic enim destruxit peccatum in Patrem, et peccatum in Filium, et peccatum in Spiritum sanctum : et factus est vere
Jesus, universaliter salvans populum suum a peccatis eorum.
In prima harum sunt tria : primum continet effectum totius Passionis et congruentiam : secundum est traditionis prædictio ne a discipulis crederetur involuntaria : tertium, quod medium est inter duo, temporis a lege et Prophetis prædicti congruentia. Et hæc patent in Littera.
Dicit igitur : « Et factum est, cum consummasset, » hoc est, ad summam et perfectionem deduxisset, per hoc quod ultimo adjecit : et hoc est passio. Ad Hebr. II, 10 : Decebat eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Ad Hebr. x, 14 : Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos.
« Sermones hos omnes, » qui ab initio in Evangelio scripti sunt, cum omnibus confirmantibus eos et ex lege, et ex prophetis. Eccli. XXIII, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est. Unde, Joan. XIX, 30, in cruce pendens dixit : Consummatum est.
« Dixit discipulis suis. » Quibus specialiter instruendis insistebat. Supra, XIII, 11 : Vobis datum est nosse mysteria regni coelorum.
« Scitis. »
Exod. xii, 18, Quartadecima die ad vesperum pascha Domini est 1.
« Quia post biduum Pascha fiet, »
Hoc est, solemnitas Paschæ, id est transitus. Non enim pascha a passione dicitur, sicut quidam existimant : sed
<--- Page Split --->
græce pascha, phase hebraice, latine dicitur transitus. Luc. xxii, 1 : Appropinquabat dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha.
« Post biduum. » Hoc ergo fuit in quarta feria, quando jam fuit luna tertiadecima.
« Et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. »
In ista prædicatione traditionis tria dicuntur, secundum quam videlicet naturam est traditus : et prædictio traditionis, ne videatur ignarus : et ad quid traditus, qui est finis traditionis.
Dicit igitur : « Et Filius hominis, » in quantum filius hominis, quia secundum naturam divinam tradi non potuit. Supra, xx, 19 : Filius hominis tradetur ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum.
« Tradetur » a Juda active, a Patre et a seipso dispensative. Ad Roman. viii, 32 : Etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
« Ut crucifigatur. » Hic est finis traditionis. Malach. ii, 8 : Si affliget homo Deum, quia vos configitis me ?
■ « Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :
4 Et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. »
Hic tangitur quaerentium eum ad mortem completa malitia : et hic tanguntur octo : in fortitudinis ipsorum concordi congregatione : in congregatorum auctoritate : in ordinaria ad hoc accepta potestate : in consilii machinatione : in cautelarum dolositate : in violentiae illa-
tione : in pessima intentione : et impedimentorum astuta exclusione.
De congregata et unanimi fortitudine dicit : « Tunc congregati sunt, » ut multitudine armarentur. Psal. ii, 2 : Convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Joan. xi, 47 : Collegerunt pontifices et Pharisæi concilium.
« Principes. » Tria genera tangit, in quibus erat auctoritas agendorum : Principes in quibus potentia justa, ut videbatur. Isa. xxxii, 1 : Principes in judicio præerunt. Sed isti erant de illis, de quibus, Isa. i, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Sophon. iii, 3 : Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes : judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
« Sacerdotum. » In quibus debuit esse sanctitatis bonitas (alias, sanctitas bonitatis). Exod. xxvii, 41 : Cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. Sed econtra isti sunt, de quibus, Sophon. iii, 4 : Sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.
« Et seniores populi. » In quibus debuit esse sapientia. Job, xii, 12 : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Sed econtra de istis dicitur, Job, xxxii, 9 : Non sunt longævi sapientes. Daniel. xiii, 3 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Sophon. iii, 4 : Prophetæ ejus vesani, viri infideles.
« In atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, » eo quod, sicut dicitur, Joan. xi, 49, esset Pontifex anni illius, ut ab ipso ordinariam acciperet potestatem, et sic formam justitiae haberet iniquitas. Eccle. x, 5 et 6 : Est malum quod vidi sub sole : ... positum stultum in dignitate sublimi,et divites sedere deorsum. II Machab. iv, 23 : Nihil habens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni, et fere bellue iram gerens.
<--- Page Split --->
« Et consilium fecerunt. »
Ecce consilii machinatio : ut ex consensu et praemeditata procederet iniquitas. Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniat anima mea, et in cætu illorum non sit gloria mea. Isa. vii, 5 : Consilium iniit contra te Syria in malum. Syria sublimitas (alias, sublimis) interpretatur : quia ibi erat sublimitas potentie sanctitatis apparentis et potentiae (alias, potentia).
« Ut Jesum. » Act. ii, 15 : Auctorem vitæ interfectis.
« Dolo. » Ecce cautelarum dolositas. Jerem. ix, 6 : Habitatio tua in medio doli. In dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Quia extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis. Psal. xxxvii, 13 : Dolos tota die meditabantur.
« Tenerent. » Ecce violentia. Psal. xxi, 22 : Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
« Et occiderent. » Ecce intentio. Genes. xxxvii, 20 : Venite, occidamus eum. Supra, xxi, 38 : Venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
« Dicebant autem. »
Ecce impedimentorum exclusio.
« Non in die festo. » Non quod curarent de violatione festi. Isa. 1, 13 et 14 : Neomeniam, et sabbatum, et festivitates alias non feram... : facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Sed potius, « ne forte tumultus fieret in populo. » Marc. xi, 32, et, Supra, xxi, 26, cum quaereret, Baptismus Joannis unde erat, etc., populus videns prudentiam ipsius, defendebat eum, quia sicut prophetam eum habebant : et timebant, quod si iterum injicerent in eum manus coram populo, quod similiter defenderetur. Joan. vii, 43 et 46 : Quare non adduxistis illum ?
Responderunt ministri, qui missi fuerant ad capiendum eum : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo loquitur.
« Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi,
Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. »
Hic ponit factum incitans avaritiam tradentis, et hoc est perditio unguenti, de cujus venditione concupivit furtum decimæ : et quia perdidit, vendidit pro triginta, quæ sunt decima trecentorum quos hoc unguentum valuit. Dicuntur autem hic tria : mulieris pietas, discipulorum in mulierem fremitus et impietas, et Domini mulieris de facto, quod fecit, excusationis ostensio.
In primo notantur quatuor, scilicet mulieris confidentia, providentia, largitas, et pietas.
Confidentia accipitur ex loco : et ille describitur ex nomine villæ, et ex domus hospite.
De nomine villæ dicit : « Cum esset Jesus in Bethania : » in domo obedientiæ : præsignans se tunc perfecturum obedientiam, de qua dicit Apostolus, ad Philip. n, 8 : Factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis.
« In domo Simonis leprosi. » Non quod tunc leprosus fuerit, sed ante, et nomen retinuit in signum memoriae tanti beneficii. Supra, viii, 3 : Confestim mundata est lepra ejus, IV Reg. v, 14, Mundata est lepra ejus, et restituta est ejus caro, sicut caro pueri parvuli 1. Et ex hoc concepit mulier audaciam, non præsumptionis, sed confidentiæ : quia vidit, quod non abhorruit eum qui leprosus exstiterat, qui multis sunt horrori etiam post sanitatem, præsumpsit, quod etiam
<--- Page Split --->
officium pietatis ab ea futurum non abhorreret.
Et hoc est, quod dicit :
« Accessit ad eum mulier. »
Dicit autem Hieronymus, quod « ne- « mo putet eamdem esse, quæ super ca- « put effudit, et super pedes : illa enim « et lacrymis lavit, et crine tersit, et ma- « nifeste meretrix appellatur 1. De hac « autem nihil tale scriptum est. Nec enim « poterat statim capiti Domini meretrix « digna fieri. » Item, Chrysostomus : « Mulier ista videtur esse una et eadem « apud omnes Evangelistas : non est au- « tem, sed apud tres una quidem mihi « videtur : apud Joannem autem non « adhuc, sed mirabilis quædam soror « Lazari. » In contrarium hujus est Rabanus : « Mulier ista Maria Magdalena « erat, soror Lazari. » Hoc idem dicit Gregorius. Dicunt ad hoc quidam, quod eadem in persona, altera in habitu : quia prima peccatrix et capite Christi indigna, postea justificata, et tunc digna. Ego puto esse dicendum, quod de hoc Sancti dissentiunt, quia spiritu suo loquuntur, et non est de fide et moribus. Unde Chrysostomus super Joannem dicit Mariam Magdalenam virginem permansisse, et numquam fuisse peccatricem. IV Reg. iv, 37, cum Sunamitis venisset ad virum Dei, corruit ad pedes ejus.
quæ (quia subtilius humidum est, quod altius ascendit, et magis digestum) magis sunt odoriferæ et pretiosæ. Joannes autem dicit, xii, 3 : Nardi pistici : quia contusæ erant aristæ. Unguentum enim non penetrat nisi sit subtile, et non est subtile nisi species contusæ valde sint in eo. Cantic. 1, 11 : Dum esset rex in «accubito suo, nar dus mea dedit odorem suum.
« Et effudit. »
Ecce liberalitas : in effusione enim notatur abundantia, nihil in vase retinens. Cantic. 1, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Cantic. 1, 2 : Fragrantia unguentis optimis. Unde, Joan. xii, 3, dicit quod domus impleta est ex odore unguenti : tam abundanter effusum fuit.
« Super caput ipsius recumbentis. » Ecce pietas : quia scivit, quod ad occisum accessum non haberet : et vivo exhibuit officium funeris. Psal. cxxxn, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, etc. Proverb. xxvii, 9 : Unguento et variis odoribus delectatur cor.
« Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?
Potuit enim istud venumdari multo, et dari pauperibus. »
« Habens alabastrum unguenti. »
In hoc notatur providentia. Est autem alabastrum album genus marmoris : sicut si nitor argenti permistus sit niveo candori, et est perspicuum, frigidæ naturæ, habens vim conservandi unguenta. Cantic. iv, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
« Pretiosi. » Marc. xiv, 3 : Nardi spicati pretiosi. Nardus autem frutex est, crescens superius in figuram spicarum,
Hic tangitur indignatio discipulorum. Et tanguntur tria : primum est oculus nequam : secundum, indignationis murmuratio : tertium, causa.
Dicit igitur : « Videntes autem discipuli. » Sed contra, Joan. xii, 4, Judas solus indignatus dicitur. Et dicendum, quod solus Judas movit alios : alii autem non consenserunt nisi opinando, quod inde impedita fuisset misericordia in pau-
<--- Page Split --->
peres. Solus autem Judas fecit hoc avaritia respectu. Eccli. xiv, 10 : Oculus malus ad mala : et non satiabitur pane, sed indigens et in tristitia erit. Et paulo supra : Insatiabilis oculus cupidi.
Nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.
Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepelendum me fecit. »
« Indignati sunt. »
Duo dicit, indignationem cordis, et murmurationem oris. De indignatione, Daniel. xiv, 27, Indignati sunt Babylonii contra regem pro Daniele. Iste enim miser quia jam vilipendit Dominum indignabatur, quod mulier aliquid expendit in eum.
« Dicentes : Ut quid perditio haec? »
Arguunt enim eam ut prodigam. Proverb. xxix, 22 : Qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. Sapient. 1, 11 : Custodite vos a murmú- ratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ.
« Potuit enim istud. »
Arguunt hic quasi impiam in pauperes. « Venumdari multo. » Alius Evangelista : Plus quam trecentis denariis 1.
« Et dari pauperibus. » Joan. xii, 6 : Dixit hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ miltebantur, portabat, hoc est, asportabat. Supra, xix, 21 : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus. Hujus prætextu verbi volebat suæ consulere avaritiae. Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculti.
« Sciens autem Jesus, ait illi : Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me :
Hic ponitur per Dominum excusatio facta. Et tangit duo : plenam excusationem, et operis remunerationem, ibi, y. 12 : « Mittens enim haec unguentum hoc. »
Operis excusatio tangitur per tria : per murmuris et molestiae repressionem : per operis laudem : per temporis, in quo factum est, opportunitatem.
De primo dicit : « Quid molesti estis huic mulieri ? » Ruth, 11, 9 : Mandavi pueris, ut nemo molestus sit tibi.
« Opus enim bonum. »
Ecce laus operis. « Operata est in me, » quia pietatis opus bonum est. Joan. x, 32 : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis ? Quasi dicat : Vos lapidatis eam de bono opere.
« Nam semper pauperes habetis vobiscum. »
Ecce temporis opportunitas. Deuter. xv, 11 : Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ : Idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egno et pauperi.
« Me autem non semper habetis, » secundum corporalem infirmitatis præsentiam : secundum deitatem enim, Infra, xxviii, 20, dicit : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. II ad Corinth. v, 16 : Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Supra, ix, 15 : Venient dies cum auferetur ab eis sponsus.
<--- Page Split --->
« Mittens enim hæc, »
Et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? »
Scilicet mulier. Tangit modum qualiter opus opportunum fuerit tempori. « Unguentum hoc in corpus meum, » quod Spiritu sancto unctum est. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me.
« Ad sepelendum me fecit, » quia tunc erat consuetum ungere corpora defunctorum. Marc. xiv, 8 : Prævenit ungere corpus meum in sepulturam.
Ecce hic ponitur pactum traditionis secundum operis perfectionem. Et dicuntur tria, scilicet Domini vilipendium, et pretii constitutio, et traditionis promissio.
Primum tangitur in hoc quod Judas non emptores sanguinis exspectavit, sed prævenit : et per hoc, quod in arbitrio eorum posuit utrum parum, vel multum dare vellent.
Dicit ergo : « Tunc, » pretio unguenti amisso.
« Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. »
Tangitur hic operis remuneratio. Et duo tanguntur, scilicet præscientia Evangelii prædicandi, et laus operis in prædicato Evangelio.
De primo dicit : « Ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo. » Psal. xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum. Marc. xvi, 15 : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.
« Dicetur, » et hoc est etiam cum Evangelio, « quod hæc fecit in memoriam ejus, » mulieris videlicet. Proverb. x, 7 : Memoria justi cum laudibus. Psal. cxi, 7 : In memoria æterna erit justus. Sapient. iv, 1 : Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
« Abiit unus. » Psal. 1, 1 : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Joan. xii, 30 : Exivit continuo. Erat autem nox. A vero enim lumine oculos avertit, cupiditate exceæatus.
Et tangit ingratitudinem per hoc, quod dicit : « De duodecim, » cui gratiam illam fecerat, quod inter duodecim præfecerat Apostolum 1. Psal. liv, 14 et 15 : Dux meus, et notus meus : qui simul mecum dulces capiebas cibos.
Et describit eum nomine et patria : « Qui dicebatur Judas, » nomine : « Iscariotes, » patria : a villa unde natus est.
« Ad principes sacerdotum. » I Esdr. ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
« Et ait illis, »
Quærens avaritiae recuperationem. Proverb. xxx, 15 : Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer : furtum videlicet in Juda, et perditio sanguinis. Eccli. x, 9 : Avaro nihil est scelestius. Et paulo infra, §. 10 : Hic et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
« Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum.
« Quid vultis mihi dare, etc ? »
Ecce quasi vile mancipium constituit
<--- Page Split --->
in potestate ementium, quid dare velint. Asinum enim suum nemo sic vendit, ut Judas Salvatorem. Eccli. xx, 10 : Est datum quod non est utile. Et paulo infra y. 14 : Datus insipientis non erit utilis, etc. Genes. xxv, 34 : Abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.
« At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis, ne scilicet auxilio, vel tumultu turbarum evaderet manus tradentium.
« Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? »
Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. »
Ecce pretii constitutio. « Triginta argenteos.» Zachariæ, xi, 12 : Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Genes. xxxvii, 28, venditus est Joseph viginti argenteis, quia melius debuit esse forum servi quam Domini. Isa. lxii, 11 : Ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo : et ideo eadem prophetia Isaïæ legitur in Ecclesia, quarta feria ante Pascha. Et quia tunc venditus fuit Dominus, ideo in jejunio, quod fit honore passionis post sextam feriam (in qua crucifixus est Dominus) secundum locum tenet quarta feria, in qua est traditus et venditus. Sed qui jejunant in honore Virginis matris sabbatum, jejunant congruentius : quia illa die cæteris dubitantibus, fides in ea stetit : et ideo in sabbato inolevit consuetudo solemnizare de gloriosa Virgine.
« Et exinde, »
Pacto firmato, « quærebat opportunitatem ut eum, » sine turbis existentem, « traderet. » I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. Unde, Luc. xxi, 6, apertius dicitur :
Percata traditione secundum confirmationem pacti, tangit eamdem secundum opportunitatem : hoc autem est, ut inveniatur sine turbis. Duæ igitur sunt opportunitates, una remota, et altera propinqua, et conveniens malitia proditoris. Prima est cœna sacramentalis in qua declinare necesse fuit a turbis : alia est locus secretae orationis, cui non competit etiam intimorum accessus, ibi, in medio y. 31 : « Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini, etc. »
Et prima concluditur ad secundam : et ideo prima duas habet partes, scilicet, in sequestro turbarum cœnaæ præparationem : et post cœnam gratia orationis ad secretum locum declinationem, ibi, y. 30 : « Et hymno dicto exierunt, etc. » Unde alius Evangelista 1 dicit, quod sciebat autem et Judas locum : quia frequenter ibi introibat Jesus, etc.
Adhuc autem prior harum partium in tria dividitur secundum tres partes cœnae sacramentalis : in quarum prima Sacramentum vetus terminatur : in secunda autem Sacramentum novum instituitur, ibi, y. 26 : « Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, etc. » In tertia, ratio terminationis veteris assignatur, ibi, y. 29: « Dico autem vobis, non bibam amodo, etc. »
Prima harum adhuc habet partes tres : quarum prima est de cœnae typicae, sive figuralis præparatione : secunda autem
<--- Page Split --->
de proditoris benigna et cauta a proposito malo revocatione : tertia autem de proditoris temeraria et pertinaci in malitia obduratione. Et haec patent in littera.
Circa ccenæ typicæ præparationem quinque opponuntur, scilicet temporis congruentia, ministrorum potestas ordinaria, loci proprietas determinata, determinantis auctoritas divina, et ccenæ sanctæ cum sanctis communio figurativa. Et hæc per ordinem jacent in littera.
Dicit igitur de primo, quod cum quæreret opportunitatem Judas crescens in malitia, occurrit
præmittit : Non in fermento veteri, neque in fermento malitise, et nequitise, etc.
« Accesserunt, »
Ausu familiaritatis et debito sui ordinis, « discipuli ad Jesum, dicentes. » Exod. xxvii, 41, dicitur : Consecrabis sacerdotum manus, ut sacerdotio fumgantur mihi.
« Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? »
« Prima dies azymorum, »
In qua, sicut dicit Lucas', necesse fuit occidi Pascha, et parari : et hoc fuit luna decima quarta ad vesperum. Exod. xii, 19 : Septem diebus non invenietur fermentatum in domibus vestris. Et hoc idem dicitur, Numer. xxvii, 17, et Levit. xxii, 6, et Deuter. xvi, 3. Et, iterum, Exod. xii, 6 et seq., Quarta decima die ad vesperum Pascha Domini est, et in quinta decima solemnitatem celebrabitis altissimo Domino. Hoc autem fuit quinta feria ad noctem, quando non erat fermentatum in domibus Judæorum : eo quod illa nocte, sicut dicitur, Exod. xii, 39, annis revolutis multis tulerat populus conspersam farinam, quæ fermentari non poterat, compellentibus Ægyptiis exire populum de Ægypto. Et ex hoc accipimus ritum nostrum, quia consecramus in azymis, convenientiorem esse ritu Græcorum qui consecrant in fermentato. Si enim in domibus Judæorum non erat tunc fermentatum, non accepit Dominus in consecratione sui sacrosancti corporis nisi azymum. Dicitur enim azymum ab a quod est sine, et zyma, quod est fermentum 2. Convenit autem hoc etiam mysterio. I ad Corinth. v 8 : Epulemur... in azymis sinceritatis et veritatis : et
Non puto quemquam legisse, quod discipuli se ad coquinandum exhibuerunt nisi hoc loco. Joan. enim iv, 8, legitur, quod discipuli abierant in civitatem ut cibos emerent, sed non ut coquinarent. Causa autem est, quia sacramentalis coena ordinata, et consecrata potestatis exigit ministrum, et illos ministros opportuit esse Apostolos, qui ordinati a Domino intelliguntur. Alibi etiam cum communis esset refectio, dicit gratia humilitatis : Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat 3.
Et attende ordinem. Discipuli parant Sacramentum vetus : et Jesus inchoat novum, et discipulis committit frequentandum, et interdicit usum veteris. Infra, in eodem, y. 26 : Cenantibus autem, etc.
Dicunt autem : « Ubi vis ? » Non enim habebat certam habitationem : sed sicut supra, viii, 20, dixit : Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos : filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Joan. 1, 11 : In propria venit, et sui eum non receperunt.
« Paremus, » nos qui ministri sumus, te nos ordinante. Isa. Lxi, 6 : Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. I Petr. ii, 9 : Genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtu-
<--- Page Split --->
tes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
« Comedere Pascha, » hoc est, agnum typice et veteris immolationis, cum latucis agrestibus et azymis panibus. Non enim dicitur hic Pascha solemnitas ipsa, quam nemo comedit, sed id quod in Pascha offerebatur. Joan. XVII, 28 : Ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut menducarent Pascha. Similiter accipitur, I ad Corinth. v, 7 :
Pascha nostrum immolatus est Christus.
18 « At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam. »
« At Jesus dixit.» Locum determinans : in quo tria dicit. Discipulis enim ministerium cense injungit, locum determinat, et praetendit paupertatis humilitatem.
Per hoc enim, quod dicit : « Ite » injungit ministerium. Simile, Luc. x, 3 : Ite : ecce ego mitto vos. Marc. XVI, 15 : Euntes in mundum universum, etc.
« In civitatem. » Loci determinatio, in quo notatur, quod communicare debet, qui cenam Domini cenat: quia civitas dicitur civium unitas. Non communicat autem sacramentaliter, qui excommunicatus est Ecclesiae jurisdictione: spiritualiter autem non communicat, qui excommunicatus est Ecclesiae triumphantis excommunicatione, quae fit pro mortali peccato. I ad Corinth. XVI, 22 : Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, anathema sit, Maran Atha. Haec communio significatur in Psalmo cxxi, 3: Jerusalem, quae adificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Apocal. in, 20 : Si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum. Non ergo cenat cum Domino nisi in quem jam per gratiam inhabitat Deus. Ideo communis confessio et penitentia instituitur ante generalem, quae in Pascha celebratur, communionem : et indicitur generale jejunium.
« Ad quemdam. Ecce paupertatis humilitas. Pauper enim erat, non clare dignitatis, et nominis inter cives. Unde, Luc. XXII, 10 : Occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans. Paupertatis enim judicium dedit, qui per se non vinum, sed aquam ad festum Pasche celebrandum portavit. Zachar. IX, 9 : Ipse pauper. Psal. LXXXVII, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Unde etiam Apostolus in tali cena vituperat praeparationes divitum, I ad Corinth. XI, 18, 20 et 21 : Primum quidem convenientibus vobis in Ecclesiam..., jam non est dominicam cenam manducare. Unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius vero ebrius est. Unde et Rabanus hic exclamat, dicens : « Audiant « quibus aedificandarum domorum vita « est, quos pretiosorum marmorum columnae delectant ! » Jerem. XXII, 13 et 14 : Vae qui aedificat domum suam in injustitia ! Qui dicit : Aedificabo mihi domum latam, et cenacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide. Amos, in, 15 : Percutiam domum hiemalem cum domo aestiva : et peribunt domus eburnea.
« Et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est : apud te facio Pascha cum discipulis meis. »
Institutiis et terminantis hic tangitur auctoritas. Et dicit quatuor, scilicet terminantis typicum sacramentum auctoritatem : et ejusdem in passione sua, qua omnia consummantur, terminationem : et ultimam istius Sacramenti celebrationem : et significatam in illo Sacramento communionem : et haec tanguntur per ordinem.
De primo dicit :« Magister dicit. » Potius dicit Magister quam Dominus : quia sacramentum est signum, quod praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire : et usus ejus est totus in significando doctrinam spiritualem :
<--- Page Split --->
et hoc potius ad magisterium, quam ad dominium pertinet. Isa. 1, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem, ut audiam eum tamquam magistrum : ego autem non contradico. Joan. 11, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister. Luc. iv, 32 : Stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
« Tempus meum prope est. » Cum tempus sit quidam numerus, ut dicit Philosophus, non habetur tempus hominis nisi sicut numerus vitæ hominis : et hoc est per ultimæ horæ adjectionem, sicut et numerus constituitur per ultimæ unitatis adjectionem : sic enim tempus est mensura vitæ et numerus. Unde quidam dixit, Isa. xxxvii, 10 : Ego dixi : In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quæsivi residuum annorum meorum. Hoc autem tempus dupliciter fuit Christi : uno quidem modo, qui dictus est : alio autem modo, qui in dispositione sua fuit, quantus esset numerus temporis. In nobis enim non est, quantum vivamus : et ideo tempus nostrum semper est in termino quasi finiente vitam : sed non sic Christo. Joan. vii, 6 : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. Hoc igitur modo (tempus Christi passio est in finita vita) dixit : Consummatum est 1, omnibus legalibus finem imponens. Et hæc est ratio, quare de tempore suo in cœna facit mentionem. Ex hoc autem etiam discipuli instruebantur, quod non ignorans præoccupabatur passione, sed volens, et omnia ex sapientia præordinans. Ad Roman. xi, 34 et 36 : Quis enim cognovit sensum Domini ? Aut quis consiliarius ejus fuit ?... Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
« Apud te facio Pascha. »
Ecce Sacramenti ultima celebratio.
Hoc autem quod dicit, « facio, » ex modo loquendi, notat potestatem celebratis : ut faciat de sacramentis sicut vult. Joan. xiii, 3 : Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit. Hoc significatum est, III Esdræ, i, 1, ubi, fecit Josias Pascha, quale non est factum a diebus regum et judicum Israel.
« Cum discipulis meis. » Ecce significata in sacramento communio : et ideo fit cum discipulis : quia significatur in eo membrorum cum capite communicatio in Spiritus unione. Ad Ephes. iv, 4 : Unum corpus, et unus Spiritus. Ad Roman. xii, 4 et 5 : Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo 2.
« Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. »
Hic tangitur modus celebrationis. Et in hoc quod dicit : « Sicut constituit illis Jesus, » notatur, quod non est præsumendum ab aliquo, quod aliter celebret Sacramentum, quam a Deo est institutum. I ad Corinth. xi, 29 : Qui manducat et bibit indigne, judicium sibimanducat et bibit. Ibi Glossa Augustini : « Indigne su- « mit, qui aliter celebrat, quam institutum « est. » I ad Corinth. xi, 23 : Ego accepi a Domino quod et tradidi vobis. Et, ibidem, 3.2 : Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
« Et paraverunt pascha, » quod certe non fecissent, nisi formam, qua institutum est, retinuissent. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. Isa. xxvi, 12 : Quia opera nostra operatus es nobis,
1 Joan. xix, 30. 2 I ad Corinth. xii, 12 : Sicut corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem mem-
<--- Page Split --->
Domine. Exod. xii, 21: Ite, tollentes animal..., et immolate Phase.
20 « Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. »
22 Et contristati valde, caperunt singuli dicere : Numquid ego sum, Domine ?
23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. »
Hic tangitur quadruplex revocatio proditoris. Nam qui pati venit, et voluit, tamen actionem tam detestabilem noluit, et ab ea ministrum sceleris revocavit, Primo autem revocat, se praescire traditionem et traditorem ostendendo, ut deitatis scientia perlustratus erubescat : secundo, beneficium commensalitatis praetendendo, ut beneficum tradere verecundetur : tertio comminationes aeternarum pœenarum terrendo ingeminat, ut saltem timore retrahatur a malitia : quarto et ultimo, manifestando subobscure, ut sic notatus confundatur, et a proposito desistat.
Dicit igitur tria circa primum, scilicet, quando dixit et aperuit praescientiam proditoris, et ipsum dictum, et turbationem ex hoc ortam inter discipulos.
Dicit igitur : « Vespere autem facto, » luna quartadecima, « discumebat cum duodecim discipulis suis, » per quos ad omnes alios ordinatio sacramentorum descendere debuit. Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus. Non excludit
proditorem, ut revocet beneficio. Cantic. 1, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, hoc est, in pleno lucis splendore et plena charitatis fervore, et hoc in sacramento cena nos illuminans et accendens. Hoc impletum est, Genes. xliii, 16 : Introduc viros domum..., quoniam mecum sunt comesturi meridie. Cantic. v, 1 : Comedite amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. Exod. xxiv, 11 : Viderunt Deum, et comederunt, et biberunt.
« Et edentibus illis, dixit. »
Isa. xxi, 5 : Comedentes et bibentes, surgite, principes, arripite clypeum.
« Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. » Ut impleatur, quod dixit Psalmus xl, 10 : Homo pacis mea, in quo speravi : qui edebat panes meas, magnificavit super me supplantationem.
« Et contristati valde, »
Eo quod intolerabile erat eis aliquid contra dilectum magistrum audire. Supra, xvii, 22 : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. Unde et Joan. xii, 24, Petrus innuit Joanni, ut diligenter investigaret quis esset. Et dicit Chrysostomus, quod « ideo hoc fecit, quia proditorem « cogitabat interficere, et sic Dominum « liberare, ignarus sacramenti Passionis. »
« Ceperunt singuli dicere, » quia licet conscientia non accusaret eos, tamen plus Magistro de se, quam propriis credebant conscientiis. Joan. xvi, 30 : Scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. Job, x, 13 : Scio quia universorum memineris. Et, ibidem, xlii, 2 : Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
« Numquid ego sum, Domine ? » Psal. xxv, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum 1. Ad Hebr.
<--- Page Split --->
IV, 12 et 13 : Vivas est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem uuimæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus.
« At ille respondens, ait, »
Volens revocare commemoratione heneficii. Eecli. xii, 9 : In bonis viri, inimici illius in tristitia : et in malitia illius, amicus agnitus est.
« Qui intingit mecum manum in paropside. » Attende quod paropsis est vas magnum a paribus absidibus dictum, quod Marcus 1 vocat catinum : licet catinum proprie sit vas fictile. Erat autem vas magnum, in quo totus jacebat agnus, in extremitatibus habens parva receptacula, in quibus erat sapor lactucæ agrestis. Unde licet omnes acciperent de agno de paropside, non tamen omnes intingebant in eodem sapore, sed Judas cum Domino. Joan. tamen, xii, 26, dicitur sic : Cui ego intinctum panem porrexro, quod idem .est, et majoris indicium amicitiæ, quod inter tot charos sibi soli manu propria saporem porrexit.
« Hic me tradet. » Jerem. ix, 4 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Mich. vii, 2, 6 : Vir fratrem suum venatur ad mortem..., et inimici hominis domestici ejus.
Ne autem dicat aliquis, quare Christus non subduxit, ne Judæ daret occasionem se præcipitandi in tantum scelus ? Ideo sequitur :
« Filius quidem hominis vadit, »
Ad Passionem voluntarius, « sicut scriptum est de eo : » et facit quod præordinatum est : nec aliquid dimittit de his quæ ad redemptionem pertinent. Ipse autem Judas caveat quid faciat, quia ego faciendo quod convenit, moneo eum ut sibi caveat. Sic ergo non dæns Judæ occasionem, « vadit Filius hominis » ad Passionem. Joan. xiv, 31 : Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. Non est dubium, quin ad Passionem. Joan. xvi, 3 : Vado ad eum, qui misit me.
« Sicut scriptum est de eo, » hoc est, sicut Scriptura testante præordinatum est, Psal. xxxix, 8 et 9 : In capite libri est scriptum de me, ut facerem voluntattem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Luc. xxiv, 44 : Necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.
« Væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. »
Ecce revocatio comminatione pœnæ. « Væ autem, » æterna damnationis, « homini illi per quem, » sicut sceleris ministrum, « Filius hominis tradetur ! » Isa. x, 5, simile : Væ Assur : virga furoris mei et baculus ipse est : in manu eorum indignatio mea. Eccli. ii, 14 : Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !
« Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. »
Contra hoc objiciunt quidam : Quia si natus non fuisset, non esset : et si non esset, non esset ei neque bonum, neque
<--- Page Split --->
malum. Ad hoc dicit Hieronymus, quod « modus est loquendi : quia melius esset « non esse, quam in extremo infelicitatis « infelicem esse. » Et intendit quod non esse dupliciter consideratur : in se videlicet, et sic nihil est, nec est ei aliquid bonum, vel malum : aut ut est oppositum ad esse, etin tali oppositione, esse potest esse minus quam non esse : et sic est putativum, vel negativum, et per consequens mali et infelicis esse : et hoc modo sumitur hic. Cum dicit : « Bonum, » virtutem habet comparationis in opposito, hoc est, minus malum, « erat ei, si natus non fuisset homo ille. » II ad Thessal. ii, 3 : Ne quis vos seducat : quoniam... nisi revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis. Joan. xvii, 12 : Nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Job, x, 18 et 19 : Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
« Ait illi Jesus : Tu dixisti. » Quasi dicat : Tu te prodidisti. Et eodem sermone usus est Dominus contra Pilatum, Joan. xvii, 37 : Tu dicis quia rex sum ego.
« Ccenantibus autem eis, accepit 20 Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite et comedite : hoc est corpus meum. »
Hic tangitur Novi Testamenti Sacramentum, quod Eucharistia, hoc est, bona gratia vocatur : eo quod continet eum qui est et auctor et causa et vas omnis gratiae secundum corpus et animam et deitatem.
Tangit autem hic tria, sicut etiam in parte ante diximus, scilicet Sacramenti institutionem, et alterius Sacramenti (quod typus hujus fuit) terminationem, et gratiarum actionem.
Sacramenti autem institutio dupliciter tangitur, scilicet institutio corporis, et institutio sanguinis.
« Respondens autem Judas qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum, Rabbi? Ait illi : Tu dixisti. »
Post alios omnes usque post comminationem tacet, induratus malitiae pertinacia : et tunc non interrogat nisi videatur tacendo se prodere. Unde, Joan. xii, 2, dicitur : Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ. Et propter hanc pertinaciam irrevocabilem, dicitur non diabolicus, sed diabolus. Joan. vi, 71 : Nome ego vos duodecim elegì : et ex vobis unus diabolus est ?
« Numquid ego sum, Rabbi? » Dicit Glossa quod in ipsa interrogatione notatur affectio. Quasi dicat : Ego sum, Rabbi : et numquid non ita est? et est ejus, qui confundi nescit. Jerem. iii, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi : noluisti erubescere.
Circa institutionem autem Sacramenti corporis dicuntur octo secundum ordinem in littera, quorum primum est congruitas temporis. Et hoc notat, cum dicit :
« Cenantibus autem eis, »
Hoc est, ccenam typici agni complentibus : illo enim ultimo facto, ad ipsum immediate continuatum est novum : ut post illam ultimam ccenam numquam amplius in eo spes poneretur. Levit. xxvi, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis : sed usque ad nova comedetis vetera. Et in hujus signum deteguntur, et lavantur altaria in die Ccenæ. Isa. xxvi, 3 : Vetus error abiit. I ad Corinth. v, 8 : Epulemur, non in fermento veteri, etc.
Sed tunc quaeritur qualiter suis Apostolis dedit corpus suum completa cena :
<--- Page Split --->
nobis autem præcipitur, ut jejuni sumam us? Videretur enim, quod ritum Apo stolicum æmulari deberemus. Et dicendum est ad hoc, quod Apostolis post coe nam dedit, ut veritatem figuræ conti nuaret : et ut illud, quod maximi amoris est indicium ultimo datum, magis memo riæ commendaret, et ut Domini et Red emptoris et amici hoc memoriale relin queretur, I ad Corinth. xi, 24, et Luc. xxii, 19 : Hoc facile in meam commemo rationem. Thren. iii, 20 : Memoria me mor ero, et tabescet in me anima mea. Hoc enim memoriale maximum dilectio nis est signum : maxime nostri ad Deum unitivum, et amici abeuntis quoties placet revocativum. Sic enim dicit : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis 1. Unde in hoc suos in finem dilexit 2. De secun do, Job, xxxi, 31 : Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ? hoc est, corpori ejus uniamur. Joan. vi, 37 : Qui man ducat meam carnem, et bibit meum san guinem, in me manet, et ego in illo. De tertio dicitur, Joan. vi, 52 : Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
Secundum autem est operatio virtutis divinae. Et hoc notatur, cum dicit :
« Accept Jesus. »
Ad hoc enim accepit in manibus, ut tactu suo transsubstantialitatem(alias,transsubstantiabilitatem) conferret materiae Sacramenti : ut quando forma accederet, tieri posset, et fieret Sacramentum. Sic etiam tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam contulit aquis 3. Hoc quoque significatum est, Supra, xiv, 19, et Joan. vi, 11, ubi tangens panes multiplicavit eos in pastum et satietatem multorum milliurn hominum. Non est enim mirum si manus, qua condidit etiam
creaturas, mutet in quod voluerit. Cantic. v, 14 : Manus illius toralites, aureæ, plenæ hyacinthis. Tornalites dicuntur propter operationis facilitatem : aureæ, propter divinæ potentiae in opere quolibet fulgorem : plenæ hyacinthis, propter operis cœlestem pretiositatem.
« Panem. »
Tertium est, in quo notatur Sacramenti propria materia. In speciebus enim quibusdam, licet multæ species esse videantur, tamen una est quæ attingit complementum, et aliæ sunt distantes ab ea quibusdam ægritudinibus, sicut dicunt Alchimici de auro : et ideo omne metallum purgatione materiae in aurum dicunt transmutari. Sicut etiam videmus de granis : quoniam bonitate terræ siligo in triticum nobilitatur, et ejusdem malitia triticum degenerat in siliginein. Et ideo simpliciter et absolute panis triticeus est panis. Hinc est, quod ipse Christus in hoc Sacramento contentus se grano frumenti comparat, Joan. xii, 24 : Nisi granum frumenti, etc. Et quoad hoc habet similitudinem ad corpus Christi verum. Comparat etiam electos tritico, Supra, xiii, 30 : Triticum congregate in horreum meum. Et sic habet convenientiam ad corpus Christi mysticum. In effectu etiam maxime convenit : quia puritate maxime nutrit, et viscositate maxime membris adhæret nutrimentum, quod exinde sumptum est : et quoad hæc duo dicitur in Psal. ciii, 13 : Panis cor hominis confrrmet. Genes. xviii, 3 : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Est autem etiam hoc granum nobilissimum et cibis hominum communissimum (alias, convenientissimum) quia competit infirmis et sanis. De primo dicit Psalmus lxxvii, 25 : Pa-
<--- Page Split --->
nem Angelorum manducavit homo. In hoc enim notatur nobilitas. Communitas autem notatur, Sapient. xvi, 21 : Deserviens voluntati uniuscujusque eorum, ad quod quisque volebat, convertebatur. Est autem et alia convenientia : quia sicut ex multis granis depuratis a paleis fit unus panis, ita de multis fidelbus a peccato depuratis una fit Ecclesia. I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unam corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. Adhuc autem in pane qualibet pars integra cibi et refectionis habet plenam rationem : ita in Sacramento, qualibet pars formae divisae habet integrum Christum totum reficientem. Joan. vi, 38 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Psal. cxlivii, 14 : Adipe frumenti satiat te. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
« Et benedixit. »
Quænam fuit ista benedictio ? Aliqua benedixit benedictione speciali, qua etiam a discipulis agnitus est, Luc. xxiv, 35 : Quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Eccli. xxxix, 27 et 28 : Benedic tio illius quasi fluvius inundavit. Quomodo cataclysmus aridam inebiavit, sic, etc. Hac benedictione etiam ipsum Sacramentum benedictione gratiae exuberat. Unde, Sapient. xvi, 27 et 28 : Manna quod ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam. Et pro hac benedic tione Ecclesia utitur collectis etiam ante transsubstantiationem, et post, tam pro vivis quam pro mortuis : eo quod ad omnes hoc Sacramentum gratiae exuberat. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.
« Ac fregit. »
Fractio est quintum, et est in accidentibus, quæ non afficiunt corpus Domini, sed circumstant ipsum, ut ostendat ibi Dominum esse in cibi effectu spiritualis. Osee, xi, 4 : Declinavi ad eum ut vescetur. Et ideo mirabile est accidens ibi esse sine subjecto, ad hoc quod cibi effectum in corpore ostendat : et ideo etiam sicut corpus panis transsubstantiatur in carnem Christi veram, ita etiam accidens in obsequium Sacramenti recipit virtutem super posse accidentis exaltatam : ut circumstando corpus Sacramenti, sicut diximus, ostendat virtutem : ut etiam fractio sit in ipsis : quia verum corpus non frangitur, sed fractis accidentibus, sub qualibet specie et parte fractionis totum est corpus Christi. Et ideo, Act. ii, 42, dicitur, quod Apostoli erant perseverantes in fractione panis. Marc. vi, 41 : Fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos. Et præcepit, Joan. vi, 12, ut fragmenta colligerent, ne perirent. Thren. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Hæc enim fractio significat etiam iræ fractionem divinæ, tam in vivos quam in mortuos in purgatorio existentes : et bonitatem suam in eos qui feliciter jam regnant cum ipso. Et ideo in tres partes frangitur hostia. Psal. cv, 23 : Dixit Deus ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus. Moyses electus significat Christum in istius hostiæ fractione.
« Deditque discipulis suis. »
Hoc est sextum, quod ad distributionem pertinet Sacramenti : ideo enim vocatur communio latine, synaxis græce, quia omnes in eo communicant, ut Christus in omnibus sit. I ad Corinth. x, 16 : Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? Ideo, Supra, vi, 11, dicitur : Panem nostrum, non
<--- Page Split --->
meum. Ideo etiam David rex, II Reg. vi, 19, populo divisit tortulam panis, quæ tortula significabat Christi passionem : quo facto lætantes abierunt ad propria. « Dedit » autem, non tam ut munus, quam postestatem dandi de cætero. Unde ista datione transtulit in eos potestatem conficiendi et distribuendi. Unde, Luc. xxii, 19 : Hoc facite in meam commemorationem. In quo verbo notatur acceptæ potestatis exercitium : et forte in hoc ipso verbo sacerdotes ordinati intelliguntur per translationem talis potestatis. Hoc significatum est supra, xiv, 19, et Joan. viii, 10, ubi dicitur, quod dedit discipulis, ut apponerent turhis, et non tantum ut comederent. Supra, x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Dedit autem ad induendum, ad offerendum, et ad sumendum. De induitione, ad Galat. iii, 27 : Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Ad Roman. xii, 14 : Induimini Dominum Jesum Christum. De oblatione, Isa. lii, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Ad sumendum, Joan. vi, 36 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Induitur in ornamentum conversationis, offertur in pretium redemptionis, sumitur in restaurum deperdite spiritualitatis. De primo, Isa. lxi, 10 : Sed induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitie circumdedit me. De secundo, I Petr. i, 18 et 19: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paterna traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. De tertio, Joan. vi, 38 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Primum fit Christi virtute, secundum valore, et tertium nostri ad ipsum mutatione. Est ille mutans nos ad ipsum, et non mutatus, Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu, non converteris ad eos. Unde Augutini dictum est voce sonante de sublimi : « Cibus sum grandium,
« cresce, et manducabis me : nec tu me « mutabis in te sicut cibum carnis tuæ, « sed tu mutaberis in me. »
« Et ait : Accipite et comedite. »
Hoc est septimum, et pertinet ad verum Sacramenti usum. Et duo modi usus tanguntur : sacramentalis quidem, quando dicit : « Accipite : » hæc enim pertinent ad acceptionem, quæ est in specie sacramentali. Quod autem dicit : « Comedite, » pertinet ad usum (alias, e sum) spiritualem.
Dicit igitur : « Accipite, » in fide, et devotione, et reverentia. In fide, quia mysterium est fidei : in devotione, quia est plenæ charitatis sacramentum : in reverentia, quia omnium dignorum est dignissimum : et ideo tria sunt in manna, nomen, et collectio, et reservatio 1. Nomen manna quod est : quid est hoc ? propter fidei admirationem : collectio, propter donationem : reservatio in urna. Urna aurea propter reverentiam ad dignitatem. Accipitur igitur fide, ut credatur. Unde Augustinus : « Ut quid paras « dentem et ventrem ? crede, et man- « ducasti. » Colligitur per devotionem, ut desideretur, Psal. lxxvii, 29, 30 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis : non sunt fraudati a desiderio suo. Conservatur in apotheca cordis, ut in memoria reservetur. Si enim amici abeuntis ad prandium olerum nos invitantis recordamur, indignum est nos proprii corporis convivium Domino abeunte deinceps non recordari. Isa. xliii, 26 : Reduc me in memoriam, et judicemur simul.
« Et comedite, » spirituali manducatione : vos mihi incorporate, ut masticatio fiat per meditationem (quæ est frequens reditus memoriæ super idem) : digestio non corporis, sed nostri fiat per confessionem, quæ purum ab impuro novit separare : succio autem corporis fiat per
<--- Page Split --->
charitatis calorem : et unio fiat per spiritus unitatem. Sic enim Christo incorporamur, et incorporati secum ascendimus in cœlum : et sic totum corpus mysticum, hoc modo efficitur corpus Christi. I ad Corinth. xii, 27 : Vos estis corpus Christi, et membra de membro. De primo dixit, Psal. cxlii, 5 : In factis manuum tuarum meditabar. Et iterum, Psal. lxxvi, 4 : Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus, scilicet prae admiratione bonitatis. De secundo, Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris. De tertio, Isa. lxvi, 11 : Ut suga tis..., et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. De quarto, Joan. xvii, 23 : Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum.
Sic ergo « comedite, » hoc est, spiritualiter sumite.
Et ait :
« Hoc est corpus meum. »
Hoc est octavum et ultimum, quod pertinet ad formam. Et si quaeritur : Quid per pronomen hoc demonstratur ? Dicendum, quod tota haec oratio resolvitur ad rem, et res ipsa in unita et indivisa virtute divina operatur. Et ideo non est quaerendum, quid dictiones in hac oratione posita divisim operentur : et hoc est, quod dixerunt antiqui Doctores, quod quando dictum est totum, tunc totum factum est. Cum autem elevatur jam consecratione facta, tunc iterum potest dici, quia hoc est corpus Christi verum : licet enim accidentia non afficiant corpus Christi, verumtamen sunt de essentia Sacramenti, et ostendunt Sacramenti verum effectum, et hunc ostendunt sacramentaliter : et ideo faciunt ad veram Christi demonstrationem sacramentalem. Sicut enim dicit Innocentius, « Corpus Christi per figu- « ram propriam est in cœlo, sacramen- « taliter in altari, et ut Deus, est ubi-
« que. » Unde sicut propria lux, et propria figura et habitudo corporis vere demonstrant eum in cœlo, ubi est per propriæ figuræ repræsentationem : ita accidentia coloris et figuræ et saporis et odoris refectionis (alias, repræsentative) demonstrant eum in altari, in quo per veri cibi veritatem et repræsentationem est : et ideo vere demonstratur, quando dicitur : Hoc est corpus meum. Nec est verum, quod dicunt quidam, quod videtur sicut homo tectus velo : hoc enim non est verum : sed videtur sub speciebus veri Sacramenti, sicut dictum est. Et commendatur devotio fidelium manibus protensis, et visu occurrentium ei : et significatur hoc, Exod. xix, 17 et seq., ubi legitur, quod cum Dominus descenderet, omnes occurrerunt ad ostia tabernaculorum suorum, et viderunt Dominum. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Numer. xxi, 8 : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspexerit eum, vivet.
Sic ergo terminatur pars, quæ est de Sacramento corporis.
« Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. »
Tangit hic Sacramentum sanguinis. Et si quaeritur, cum corpus non sit sine sanguine, nec sine anima : et haec ambo non sint sine deitate, cui unita sunt : quare oportuit haberi specialiter Sacramentum sanguinis ? Et dicendum ad hoc, quod in memoriale summae dilectionis instituit Deus hoc Sacramentum. Oportuit autem nos maxime recordari maximi in factis Christi, et maximi in passionibus. Maximum autem in factis est, quod corpus suum dedit in cibum :
<--- Page Split --->
quia per hoc omnes nos sibi univit, cum incarnatione non univerit sibi nisi unius solius naturam. Unde Hilarius dicit, quod « per istud Sacramentum omnes « naturaliter Christo unimur. » Maximum autem in passionibus est, quod sanguinem fudit et nobis illum infudit : et haec est causa quod oportebat habere speciale memoriale Passionis. Est autem corpus in cibum, et sanguis in potum, et corpus in pretium, et sanguis in ablutionem. Apocal. 1, 5 : Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Dicit igitur :
ordinavit in me charitatem. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Psal. xxi, 5 : Calix meus inebrians quam praeclarus est ! Sic ergo vinum est calidum, portativum, laetificans, spem elevans, et inebrians : quae omnia sunt in Sacramento, quod calefacit devotione, potat refectione, laetificat spirituali exsultatione, spem certificat magni meriti, quod est in Passione : inebriat autem charitate. Psal. cxvi, 13 : Calicem salutaris accipiam, etc. Genes. xlix, 11 : Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uve pallium suum.
« Et accipiens. »
« Gratias egit. »
Dicit autem hic novem circa Sacramentum sanguinis : quorum primum est operatio divinae virtutis in manibus humanis : et hoc notatur, cum dicit : « Accipiens. » Tactu enim enim contulit transsubstantiabilitatem, sicut dictum est 1. Psal. lxxiv, 9 : Calix in manu Domini vini meri plenus misto.
Secundo tangit materiam, cum dicit :
« Calicem. »
Calida est potio, simplex vinum, quod vere potus est, præcipue dulce et rubeum, quod designat sanguinem : unde comparat se viti, Joan. xv, 5 : Ego sum vitis, vos palmites. Hoc est vinum, de quo dicitur, Cantic. vii, 9 : Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Psal. ciii, 15 : Vinum laetificat cor hominis : et bona spei facit hominem, ut dicit Philosophus. Judicum, ix, 13, dicit vitis : Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines ? Inebriat etiam, III Esdræ, iii, 10 : Forte est vinum. Cantic. v, 1 : Inebriamini, charissimi. Cantic. ii, 4 et 5 : Intruduxit me rex in cellam vinariam :
Supra dixit : Benedixit, hoc est, gratias egit, dicens, quod in passionibus debemus gratias agere, dicentes illud Apostoli, ad Roman. viii, 18 : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. Joan. xi, 41 : Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. Supra, xi, 23 : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ. I ad Corinth. x, 16 : Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ?
Sed hic non dicitur calix mistus aqua : quare ergo Ecclesia miscet ? Ad hoc dicendum, quod Apocal. xvii, 15, dicitur, quod aquæ sunt populi et gentes 2 : et quia vult significare transitum populi in Christum, ideo miscet : insipidum populum designans in saporem gratiae Christi transiturum : et hoc designatur, Proverb. ix, 5, ubi sapientia loquitur dicens : Bibite vinum quod miscui vobis. Et de hoc specialiter gratias agit : quia in hoc redemptus est populus : et hoc significavit, Joan. ii, 7 et seq., aquam mutans in vinum. Unde et tam parum aquæ debet poni, quod tota transeat in vini naturam. Ex quo enim non ponitur nisi
1 Cf. Supra, xiv, 19. 2 Apocal. xvii, 15 : Aquæ quas vidisti... popu-
<--- Page Split --->
propter significatum, tantum facit ibi gutta, quantum faceret mare totum.
Quartum est in potestatis collatione : et hoc tangit, cum dicit etiam :
« Et dedit illis, »
In potestate consecrandum, et conficiendum, et distribuendum : et hoc significatum est, Supra, xxv, 14 : Tradidit illis bona sua. Isa. lxiii, 7 : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae largitus est nobis. II ad Corinth. ix, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
« Dicens : Bibite ex hoc omnes. »
Quintum est, quod est sumptio communicationis. Psal. lxxx, 17 : De petra, melle saturavit eos, hoc est dulcissimo sanguine de petra Christo fluente. I ad Corinth. x, 3 et 4 : Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus). Hic sanguis habet ea quæ sunt potus : nutrimentum enim vehit, membris influit, incensa exstinguit, arida infundit, indurata remollit, sitim exstinguit : et ideo vere est potus. Joannis, vi, 36 : Sanguis meus vere est potus. Propter primum dicitur, Isa. lxvi, 12 : Ego declinabo sicut flumen pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. Propter secundum dicit, Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ : et torrente voluptatis tuæ potabis eos. Propter tertium dicitur, Eecli. xv, 3 : Aqua sapientiae salutaris potabit illum. Aqua enim refrigerat, et præcipue quæ de latere Christi est egressa 1. Propter quartum dicitur in Psalmo lxiv, 11 : In stillicidiis ejus lætabitur germinans, ariditate jam amissa. Propter quintum dicitur, quod sicut sanguis hicci mollit
adamantem, ita sanguis Christi pro peccatis oblatus mollit cor durum, Ad Hebr. ix, 13 et 14 : Si enim sanguis hircorum et vitulorum inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi emundabit conscientiam nostram ad serviendum Deo viventi. Propter sextum dicitur, Joan. iv, 13 : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum. Hæc est enim mista sanguini lateris Christi.
« Hic est enim sanguis meus. »
Hoc est sextum, et pertinet ad formam Sacramenti : in verbis enim his fit transsubstantiatio vini in sanguinem. Et quod additur : « Novi et æterni testamenti, » et « mysterium fidei, » competit Sacramento jam perfecto.
Sed tunc quæritur : Utrum sint duo Sacramenta propter duas materias et formas ? Et dicendum, quod non : quia verum Sacramentum est corpus Christi, quod idem et totum est sub forma panis, et sub specie vini. Et si objicitur de collecta, quæ dicitur : « Perficiant in nobis, « Domine, tua Sacramenta quod conti- « nent. » Dicendum, quod hoc dictum est propter species exteriores visibilium elementorum Sacramenti. Ad Hebr. ix, 12 : Per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
« Novi testamenti. »
Hoc est septimum, et est sanguinis proprius effectus : quod videlicet dedicator est novi testamenti quo testatus est nobis hæreditatem. Ad Hebr. viii, 8 et 9 : Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda testamentum novum : non secundum testamentum quod feci patribus eorum 4. Ad Hebr. ix, 13 : Ideo novi testamenti mediator est, ut morte in-
<--- Page Split --->
tercedente, in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae haereditatis.
« Qui pro multis effundetur. »
Octavum est, et est finis. Et dicit: « Pro multis » effective, licet pro omnibus sufficienter effusus sit. Psal. xlix, 10: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? supple, in his pro quibus effudi sanguinem.
« In remissionem peccatorum. »
Nonum est, et est intentio. Ad Hebr. ix, 22 : Sine sanguinis effusione non fit remissio. Ad Hebr. xiii, 12 : Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Hinc est, quod dicit Apostolus, ad Hebr. ix, 19 et 20 : Lecto omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hicrorum, cum aqua, et lama coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit, dicens : Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus 1.
« Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. »
Hic ponitur Veteris Testamenti et Sacramenti terminatio. Et dicit duo, scilicet cessationem Veteris, et inchoationem Novi.
Cessationem Veteris tangit dupliciter, per auctoritatem finientis ipsum, et per inhibitionem ritus :
De primo dicit : « Dico autem vobis, » qui auctor sum legis. Ex quo enim calix sanguinis mei novi testamenti dedicator est, ideo veteravit. Ad Hebr. viii, 13 : Dicendo novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. « Dico autem vobis, » per quem gratia et veritas facta est 2. Et ideo semen saeculare et sanctificationis culturae de caetero termino : quia sicut supra dixi, xi, 13 : Omnes prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt : et ex tunc aperte nova gratia prædicari incepit, quæ modo in passione mea consummatur.
Et ideo dicit : « Non bibam, amodo, » ego in membris meis, « de hoc genimine vitis, » de cujus genimine bibi in cæna agni typici. Levit. xxvi, 10 : « Vetera novis supervenientibus projici etis. « Usque. » Exclusivum est, quia nec tunc bibam. « In diem » surgentis auroræ resurrectionis, quando ad matutinum surgit lætitia post fletum passionis, qui ad vesperam demorabitur, quando post noctem, quæ præcessit, abjectis operibus tenebrarum, indutus armis lucis filios lucis efficiam.
« Cum, » in membris meis, « illud bibam novum, » quod nunc institui, « vobiscum, » quos ministros institui, « in » novo « regno Patris mei : » quod est Ecclesiasticae potestatis perfectio, in sacro principatu et urbanitate continente, et officiorum distributione, et legibus justitia : haec enim omnia sunt de regno, juxta illud Malach. i, 10 et 11 : Munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sanctificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Hoc significatum est, Genes. xiv, 18, ubi Melchisedech obtulit panem et vinum Abraha reverso a caede regum. Et ideo post Sacerdotium leviticum dixit Spiritus sanctus : Tu es
<--- Page Split --->
Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech 1 : eo quod post sacerdotium non succedet aliud.
Aliter etiam exponitur, sed non ita bene, quod sit sensus : « Non bibam amodo, » a tempore passionis, « de hoc genimine vitis, » hoc est, mei calicis : quia non plus patiar : et tunc quod sequitur : « Usque dum, etc., » est inclusivum : quia etiam de cætero non bibam plus calicem passionis. Et sic dicebat, Supra xx, 22 : Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Ad Roman. vi, 9 et 10 : Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.
« Et hymno dicto, etc.»
Pars est, in qua est gratiarum actio. Psal. xxi, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in saeculum saeculi. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite.
« Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. »
Hic incipit ponere circumstantias oppurtunitatis ex loco, in quo captus est Dominus sine turbis, ad quem declinavit propter sequestrum quod exigit quies orationis. Unde, Joan. xii, 2, dicitur, quod sciebat autem et Judas locum, quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
Dividitur autem in duas partes ita : Prima continet traditionis futurae, se-
cundum quod inductiva est scandali, prædictionem : in secunda autem tangitur solitudo captata propter orationem, ibi, 36 : « Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani.
In prima duo continentur : quorum primum est prædictio scandali generalis ex traditione : in secundo autem tangitur scandalum spirituale Petri, ibi, 33 : « Respondens autem Petrus.
Circa primum tanguntur tria, scilicet prædictio scandali, quod est signum præscientiæ divinæ : confirmatio Scripturae, quod est signum divinæ præordinationis eorum quæ sunt in passione : et prædictio resurrectionis, quæ est temperamentum tristitiæ : primum enim ostendit passionem esse voluntariam in ipso patiente, secundum confirmat fidem in audiente, tertium autem prævenit temperando scandalum in infirmitate.
Dicit igitur : « Tunc, » in monte Oliveti constitutus, ubi exspectabat traditorem, « dicit illi Jesus, » volens præmunire de futuro scandalo. Gregorius : « Mi- « nus enim jacula feriunt, quæ prævi- « dentur. Et nos tolerabilius mundi mala « suscipimus, si contra hæc per clypeum præscientiæ communimur. » Joan. xiv, 29 : Et nunc dixi vobis prius quam fiat, ut cum factum fuerit, credatis.
« Omnes vos, » eo quod estis adhuc pusilli in fide. Supra, xiv, 31 : Modice fidei, quare dubitasti ?
« Scandalum patiemini. » Supra, xviii, 7 : Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini i lli per quem scandalam venit ! Intelligitur autem hic scandalam passivum, quod est impactio in infirmitatem Christi : activum autem scandalam fecit Judas : de quo dicitur, Supra, xviii, 6 : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
« In me, » hoc est, in mea infirmitate :
<--- Page Split --->
quia tradar sicut ignorus futurorum, capiar sicut impotens agendorum, illudar et accusabor sicut reus malorum. Luc. 11, 34 : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.
« In ista nocte, » quando non modo lucis exterioris occasus-est, sed lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1, suae claritatis pati videbitur occasum. Job, iii, 6, 4 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat... et non illustretur lumine.
ejus quia surrexit, et ecce praeedit vos in Galileam : ibi eum videbitis : ecce praedixi vobis. Ibi enim incepit praedicare, et ibi voluit lucem resurrectionis ostendere : non quoniam prius non apparuerit, sed quia primo ibi mandata de Ecclesia instituenda dedit. Ibi enim dixit : Euntes in mundum universum, etc. 3.
« Respondens autem Petrus, ait illi : Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. »
« Scriptum est enim. »
Et sic patet, quod est ordinatio divina praedicta a Prophetis. Eccli. xxxvi, 18 : Prophetae tui fideles inveniantur. Est autem scriptum, Zachariae, xiii, 7 2 : « Percutiam pastorem, » Christum, qui dicit, Joan. x, 11 : Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. « Et dispergentur oves gregis. » III Reg. xxii, 17 : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem, sine consolatione de dispersione. Quia dicitur, Ezechiel. xxxiii, 11 et 12 : Ecce ego requiram oves neas..., et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. Et, Joan. xvi, 32 : Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Nostra littera sic habet, Zachar. xiii, 7 : Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum : percute pastorem, et dispergentur oves. Septuaginta sic : « Percute pastorem, et eripe oves. »
« Postquam autem resurrexero. » Temperamentum est tristitiae. « Praecedam vos in Galileam. » Sophon. iii, 8 : Exspecta me in die resurrectionis. Infra, xxvii, 7 : Cito euntes, dicite discipulis
Hic tangit scandalum speciale Petri, qui vertex vocatur Apostolorum. Et tanguntur duo : quorum primum est, in quo Petrus ex fervore praeponit se imbecillitati aliorum : secundum autem, in quo confidit se fortiorem omni gravitate periculorum, ibi, 3. 38 : « Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit, etc. »
In primo horum adhuc sunt duo : in quorum primo Petri fervor minus expertus exprimitur : in secundo autem per sapientiam Christi modeste reprimitur, ibi, 3. 34 : Ait illi Jesus : Amen dico tibi, etc.
Dicit igitur :
« Respondens autem Petrus, ait illi. » Nec est mendacium, nec temeritas : sed fervor dilectionis sapienter diligentis.
« Elsi omnes scandalizati fuerint in te, » hoc est, in tua infirmitate causam, vel occasionem ruinae acceperint, « ego numquam scandalizabor. » Accepit fiduciam ab eo, quod ante, multis retro abeuntibus, cum Christus diceret paucis, qui remanserant : Numquid et vos vultis abire ? dixerat Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes 4. Et quia tunc perstiterat, putabat se in æternum non commovendum. Psal. cxxiv, 1 : Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in æternum.
<--- Page Split --->
Amor enim ita repleverat eum, quod de nullo nisi de non recedendo a Christo cogitabat. Ad Roman. viii, 38 et 39 : Certus sum quia neque mors, neque vita..., neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu.
« Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. »
Repressio est fervoris Petri.
« Amen dico tibi, » hoc est, vere, qui sum veritas. Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. « Quia in hac nocte, » non tam exteriori quam interiori. Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis, nec siderum limpidæ flammæ poterunt illuminare illam noctem horrendam.
« Antequam gallus cantet, » Sic tres Evangeliste dicunt : Matthæus, Lucas, Joannes. Solus Marcus xiv, 30, dicit : Priusquam gallus bis vocem dederit. Et solvitur contrarietas, quæ videtur : quia in mente quidem Petri concepta negatio tota deliberatione perfecta fuit ante primum galli cantum, sed in operis exsecutione non fuit ante primum perfecta trina negatio, nisi postquam gallus bis vocem dedit, sicut dicit Marcus. Job, xxxviii, 36 : Quis dedit gallo inteligentiam ? Naturale enim est, quod animalia, quæ parum circa propria sollicitantur, fortiter percipiunt mutationes elementorum quæ fiunt ex renovatione angulorum solis : et ideo sero et media nocte et mane, quando angulos horizontis et media terrae mutat sol, gallus cantat : et hoc vocatur intelligentia.
« Ter me negabis. » Sed cum Petrus liberum arbitrium ex dicto Domini non amiserit, potuit fieri post hoc dictum, quod non negasset : igitur potuit vacillare dictum Domini, quod est impossibile. Supra, xxiv, 35 : Cælum et terra
transibunt, verba autem mea non præteribunt. Ad hoc dicendum videtur, quod cum dicitur, « ter me negabis, » est dictum quasi res dependens ad futurum, et ideo contingens, quod neque verum est, neque falsum, et quoad hoc super ipsum cadit Petri liberum arbitrium. Dictum autem hoc in dicente consideratum non respicit futurum, sed ab æterno præscitur : et quoad hoc est immobilis veritatis, et sic non cadit super ipsum arbitrium. Unde non sequitur, si non negasset, quod vacillasset dictum Domini : sed sequitur, quod tunc non fuisset præscium : et ideo a Domino non prædictum fuisset. Non advertit Petrus illud Ecclesiastici, xxvii, 6 : Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Dominus autem et hunc cæcum fervorem et casum Petri permisit, ut in seipso disceret, qualiter aliis compati pastor Ecclesiæ deberet : et hæc est sententia Gregorii. Eccli. xxxiv, 9 : Qui non est tentatus, quid scit ? Et, Eccli. xxxi, 18 : Intellige quæ sunt proximi tui ex te ipso.
« Ait illi Petrus ; Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. »
Hic ostenditur, qualiter Petrus promittit se omnibus periculis fortiorem. Et tanguntur duo : promissio confidentiae Petri, et aliorum consensus discipulorum.
« Dicit igitur : « Etiamsi opportunerit me mori tecum. » Sciebat enim illud Cantic. vn, 6, quod fortis est ut mors dilectio. II Reg. xv, 21 : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quia in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. IV Reg. ii, 2, 4, 6 : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Advertit forte, quod Dominus præceperat : Ne terreamini ab his qui
<--- Page Split --->
occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant 1.
« Similiter et omnes discipuli dixerunt. »
Petro consentientes : et ideo etiam solus Petrus corrigitur, ut per ipsum alii corrigantur. Luc. xxii, 31 et 32 : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : ego autem rogavi pro te ut non defeciat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Istis poterat dici quod dicit Apostolus ad Titum, 1, 16 : Confientur se nosse Deum, factis autem negant. Et illud Eccle. v, 3 : Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim dei infidelis et stulta promissio.
« Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic, donec vadam illuc, et orem.
Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. »
Hic tangit sequestrum orationis, quod quæsivit : ubi orans pro humani generis redemptione inveniretur a traditore, et a turbis. Tangit autem hic tria: scilicet, quam quiete, et quam vigilanter, et quam instanter oportet orare in tentatione. Et post hæc tria, docet quam patienter, et
quam constanter oportet se exhibere passioni, ibi, in medio y. 43 : « Dormite jam, et requiescite. »
Prima tria patent in Littera.
Circa primum dicit septem : primum est, quod elegit locum orationi quiete congruum : secundo, a communi frequentia etiam bonorum recessum : tertio, suarum passionum fidele adhibet testimonium : quarto, in oratione etiam a paucis procurat silentium : quinto, humilitatis in orando prætendit signum : sexto, in prima orationis parte humanum ostendit affectum : septimo, divinæ voluntatis in omnibus præponit consilium : et ista per ordinem in Littera continentur.
De primo dicit : « Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. » Lucas dicit in monte Olivarum factum esse 2. Joan. xviii, 1, dicit, quod egressus est Jesus trans torrentem Cedron, ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli ejus. Et dicendum, quod idem totum : quia torrens Cedron est in valle montis Olivarum, quam transgressus fuit Jesus. Gethsemani autem est casale quoddam ad radices montis Oliveti, juxta quod erat hortus consitus arboribus, in quo facta sunt quæ hic narrantur. II Reg. xv, 23 : Rex transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quæ respicit ad desertum. Et in hoc notatur captatio occulti loci sequestrati a tumultu mundi, quando volumus orare. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
« Et dixit discipulus suis, » volendo secedere etiam ab intimis tempore orationis, ne interrogationibus inquietarent eum : « Sedete hic, donec vadam illuc, et orem. » Genes. xxii, 5 : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. In hoc autem quod dicit :
<--- Page Split --->
« Sedete, » quietem indicit, qua indiget orans. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. »
« Et assumpto Petro, »
Qui Apostolorum fuit princeps, et Ecclesiae fundamentum, « et duobus filiis Zebedaei, » quorum unus Theologorum summus, alter primus Apostolorum pro Christo martyrio laureatus, qui testes essent humanarum passionum, quas sustinuit: et per hoc a futuris caverent haeresibus. Cantic. ii, 15 : Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit. Deuter. xix, 15 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Isa. liv, 2 et 3 : Vidimus eum..., novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem. Unde unus testium Petrus dixit, II Petr. i, 16 : Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem. Alter autem, I Joan. i, 1 et 2, dicit: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae : et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis, etc.
Quid autem isti testificentur, subdit: quia coram eis
« Cœpit contristari et mœstus esse, »
Ut scient eum prophetiæ congruere, quæ inducta est : Virum dolorum, et scientem infirmitatem, et verum hominem veras sentire passiones humanas, et jam in corde pati angustias, ut interior passio exteriorem præveniret: jam enim gladius intus vulnerabat. Isa. lii, 4: Vere languores nostros ipse tulit, et dolo-
res nostros ipse portavit. Erebescat igitur Manichæus hæc phantastica dicens fuisse, et non vera. Marc. xix, 33 : Cæpit pavere, et tædere.
Sed objicitur quod, Proverb. xii, 21, dicitur : Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Christus autem superjustus fuit. Ad hoc dicit Hieronymus, quod est tristitia passio, et tristitia propassio. Passio est, quæ movet sensualitatem, et qualitatem suam fortiter imprimit in eam. Propassio subitus motus est, qui licet tangat, tamen cor ab æqualitate deducens non alterat : et hunc dicit motum in Christo fuisse. Sed contra hoc est, quod ut dicit Dionysius ad Gaium monachum : « Subito fit, quod fit præter spem. » In Christo autem nihil præter spem factum est, et prævisionem : nihil igitur subitum fuit in ipso. Adhuc autem de Sanctis, qui minus fortes sunt, dicitur, Sapient. iii, 1 : Non tanget illos tormentum mortis : ergo multo minus tetigit Christum, qui comprehen sor fuit, et viator : et gaudium comprehensionis exclusit in eo vim passionis. Et his consentire videtur Hilarius. Sed dicendum, quod Christus vere propsa sione tristatus est, et contristatus, hoc est, simul in sensualitate, et ratione sive corde tristatus : et magis etiam tristatus omnibus aliis Sanctis. Quanto enim vita sua fuit melior et dignior, tanto etiam fuit angustia mortis amarior. Et subitum, quod in Christo fuit, non dicitur respectu rationis prævidentis, sed respectu mensurantis temporis. Et quod objicitur de aliis Sanctis, non est simile : quia anima illorum non habuit duas conjunctiones : et ideo conjuncta Deo abstrahebatur a carne (alias, corpore) et minus sensit pœnarum acerbitates. Sed Christi anima in comprehensione, quæ continua fuit in ipso, non abstrahebatur a carne : et ideo remansit sensus acerbitatis, et totus patiebatur. Quia et ratio, ut erat natura et forma corporis regens corpus, necesse fuit ut eo plus doleret de morte imminente, quo scivit vitam esse meliorem,
<--- Page Split --->
cujus privatio mors fuit. Unde nunc vere de ipso dicitur, quod tactus dolore cordis fuit intrinsecus 1. Et Jerem. xxxi, 20 : Conturbata sunt viscera mea 2. Thren. 1, 22 : Multi gemitus mei, et cor meum mærens.
Et sicut in veritate patiebatur intus, ita expressit foris ad suarum passionum testes, dicens :
« Tunc ait illis : Tristis est anima mea. »
« Ad litteram, quia scivit privandam esse optimam de mundo vitam, in qua necesse est plus dolere, sicut dicit Philosophus in Ethicis.
« Usque ad mortem. » Usque non dicit hic intensionem dejicientem in mortis desperationem, sed dicit passionem durantem usque ad mortem. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Simul autem docet eos in oratione in angustiato spiritu et contribulato esse ante Deum. Baruch, iii, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. Daniel. iii, 39 : In animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur, etc. Psal. i, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc.
14 : Exspecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. I ad Corinth. xvi, 13 : Vigilate, state in fide, viriliter agite.
« Et progressus pusillum. »
Luc. xxii, 41 : Quantum jactus est lapidis. Thren. iii, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit : quia levavit super se.
« Procidit in faciem suam, » videns quo caderet : non sicut Heli, qui cadens retrorsum fractis cervicibus exspiravit 3. Et notat humilem debere esse orationem. Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se nubes penetrabit. I ad Corinth. xiv, 23 : Cadens in faciem suam adorabit Deum.
« Orans. » Augustinus : « Oratio est « pius affectus mentis in Deum. » Damascenus : « Oratio est ascensus intelle- « ctus in Deum. » Et notat in hoc, quod abstractus a carne, et altus in spiritu debet esse orans. Joan. iv, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. I ad Corinth. xiv, 15 : Orabo spiritu, orabo et mente. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te.
« Sustinete hic. »
« Et dicens : Pater mi. »
Hic ulterius ostendit orantem esse debere solitarium. Unde ad tres quos passionum testes assumpserat, dicit : « Sustinetc hic, et vigilate mecum, » ut omnia percipiatis vestræ salutis mysteria. I Petr. iv, 7 : Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate vigilantes. Eccli. ii, 3 et 4 : Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimò vita tua. Omne quod tibi applicitum fuerit, accipe : et in dolore sustine. Psal. xxiv, 3 : Universi qui sustinent te, non confundentur. Psal. xxvi,
Notat dulcis affectus debere esse orationem : « Quae enim dulcescit nomine « Patris, dat impetrandi fiduciam, » ut dicit Bernardus. Joan. iii, 33 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
« Si possibile est. »
Duo continet ista oratio : consona enim est oranti, et ei qui adoratur. Prima pars congruit oranti, cum dicit : « Si possibile est, transeat a me calix iste. » Per hoc enim, quod dicit : « Si possibile est, »
<--- Page Split --->
humani affectus notat subjectionem. Et per hoc, quod dicit : « Transeat, » humani affectus notat veritatem, qui horret passionem. Et ista est discreta et ordinata oratio : et ideo non est illi similis, de qua dictum est, Supra, xx, 22 : Nescitis quid petatis. Et illi, de qua, III Reg. n, 23, dictum est : Vivit Dominus, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. Alius autem Evangelista Marcus, xiii, 36, dicit: Pater, omnia tibi possibilia sunt. Et hoc est verum de potestate absoluta. Sed hic loquitur de potestate ordinata per dispositionem consilii de redemptione humani generis et est sensus : Si possibile est salutem humani generis, salvo per omnia tuo consilio, aliter per me procurari. Tunc affectus humanus horret istam passionem : et haec est agonia, qua natura passionem abhorruit : et ratio consilium state voluit : et spiritus elegit voluntatem Patris impleri. Luc. xiii, 43 et 44 : Factus in agonia prolixius orabat : et factus est sudor ejus, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Hic Moyses electus Dei stans in confractione, tria habens in seipso agoniam moventia : in quibus notatur naturae veritas, rationis prudentia, et optimae obedientia voluntatis.
Et hoc est, quod sequitur : « Verumtamen non sicut ego, » secundum naturalem humanæ naturae affectum, « volo, sed sicut tu. » Non solum illud, quod volo tibi et tuæ conformetur voluntati, sed etiam in forma, et modo, et fine tuæ voluntatis : ut quod vis, et sicut vis, et propter quod vis, per omnia fiat. Fecit enim, quod supra, vii, 10, docuit : Fiat voluntas tua sicut in cælo, et in terra. Isa. xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Quod autem voluntas Dei fuit Christum pati, et non transire ab eo calicem, Isa. liii, 10 : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
« Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes : et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? »
Hic tangit quam vigilanter oportet orare : et hoc docet exhortatione, et exemplo.
In exhortatione tria facit : arguit, exhortatur, et causam exhortationis subjungit : et hæc patent in littera.
In redargutione causam præmittit redargutionis præcepti in obedientiam, cum dicit : « Et venit ad discipulos suos, » tres videlicet, quos sibi viciniores habuit : sicut et Moyses quasi tribus gradibus ad Dominum appropinquavit. Primo enim terminos circa montem posuit, quo non appropinquaret populus : et secundo, paucis assumptis montem ascendit : et tertio, etiam ab illis avulsus solus in caliginem intravit. Primum, Exod. xix, 12. Secundum et tertium, Exod. xxiv, 14, 18. Sic Christus pluralitatem discipulorum primo divisit, et secundo paucos, quos assumpsit dimittens, solus ad orandum Patrem accedit.
« Et invenit eos dormientes. » Contra hoc, quod dixerat : Sustinete hic, et vigilate mecum. Isa. li, 20 : Filii tui dormierunt in capite omnium viarum..., pleni indignatione Domini, et increpatione Dei tui. I ad Thessal. v, 7 : Qui dormiunt, nocte dormiunt.
« Et dicit Petro, » qui se magna facturum promiserat : et in eo increpat alios. « Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? » quod tam modicum est : quasi dicat : Memoriam habe tuæ fragilitatis, et ne confidas tibi. Cantic. ii, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. Hædi sunt defectus naturales. Quasi dicatur : Considera te juxta eos, qui pascunt, hoc est, satisfaciunt defectibus naturalibus. Ad Roman. vii, 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est in
<--- Page Split --->
carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.
animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Ad Roman. VII, 24 : Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ?
« Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. »
Exhortatio est duo continens, scilicet vigilandum esse et orandum. Vigilandum contra malum insidians, et orandum, ut detur bonum promovens. Quia dicit Danuscenus, quod « oratio est petitio de- « centium a Deo. » « Vigilate. » I Petr. v, 8 : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret.
« Et orate, ut non intretis in tentationem. » Intrare in tentationem est per gradus tentationis, consentiendo tentationi, progredi in praecipitium peccati. Supra, vi, 13 : Et ne nos inducas in tentationem. I ad Corinth. x, 13 : Tentatio nos non apprehendat nisi humana : Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
Hujus exhortationis subjungit causam dicens :
« Iterum secundo abiit, et oravit, dicens. »
Exemplo docet, quod suasit exhortando.
« Pater mi, si non potest, » consilio tuo movente, « transire hic calix » passionis, « Fiat voluntas tua, » quia tunc calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo : sicut prius expositum est.
« Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. »
Hic tertio ostendit orationem debere esse instantem : et est idem modus exponendi, qui prius. « Invenit eos dormientes. » Et subjungit causam : « Erant enim oculi eorum gravati, » præ tristitiae tædio. Psal. cxvii, 28 : Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis. Supra, xxv, 5 : Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Et ideo etiam hic non arguit eos, sed
« Spiritus quidem promptus est, »
« Relictis illis, »
Qui superior pars est hominis, ad imaginem Dei insignita. Ad Roman. vii, 22 : l'ondelector legi Dei secundum interiorem hominem.
« Caro autem infirma. » Job, iv, 19 : Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. Sapient. ix, 15 : Corpus quod corrumpitur aggravat
Ut quiescant, ut postea recreati fugere possint, « iterum abiit » ab eis, « et oravit tertio, eumdem sermonem dicens, » quem semel et secundo dixerat.
Sed contra hoc esse videtur, quod dicitur, Eccli. vii, 15 : Ne iteres verbum in oratione tua. Sed dicendum, quod sensus auctoritatis est, quod ita attente oran-
<--- Page Split --->
dum sit, quod pro negligentia iterare non oporteat.
Tertia autem Domini oratio fuit contra mortis horrorem, crucis confusionem, et doloris acerbitatem. Vel propter veniam præteritorum, tutelam præsentium, et cautelam futurorum. Et multis aliis modis facile est hoc variare.
« Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam et requiescite : Ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet, »
Hic ostendit, quam patientes et fortes debemus esse in periculis. Et ideo tria hic dicit, scilicet compassionem discipulorum, patientiam periculorum, et constantiam in comprehensione hostium.
De compassione venit, quod dicit : « Dormite jam et requiescite, » quia somnus recreatio est sensuum et spirituum et membrorum quies. Isa. lviii, 11 : Requiem tibi dabit Dominus semper.
Sed tunc quaeritur : Quomodo dormire poterant, cum statim subdat : « Ecce appropinquavit hora. » Et dicendum, quod interposita fuit hora et spatium noctis, in qua dormierunt : unde, Marc. xiv, 41, interponitur : Sufficit. Voluit autem eos quiescere, sicut diximus, ut recreati fugere possent. Et custodivit eos, vigilans super custodiam gregis sui 1. Isa. xxi, 11 : Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.
« tradetur in manus, » hoc est, in potestatem « peccatorum. » Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Habacuc, i, 4 : Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Isa. liii, 12 : Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est. Simile dictum propheticum est, IV Reg. vi, 32, ubi Eliseus dixit ad senes Israel : Numquid scitis quod miserit filius homicidæ, ut præcidatur caput meum ? Unde patet, quod suæ traditionis non erat ignarus.
« Surgite, eamus »
Obviam eis, constantiam ostendentes. Joan. xviii, 4, 5, 8 : Processit, et dixit eis : Quem quæritis ? Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum . . . Si ergo me quæritis, sinite hos abire. Joan. xiv, 31 : Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.
« Surgite, eamus » ad locum videlicet traditionis et passionis.
« Ecce appropinquavit qui me tradet. » I Petr. ii, 23 : Tradebat autem judicauti se injuste. Joan. xvii, 19 : Pro eis ego sanctifico meipsum, hoc est, sacrifico meipsum.
« Adhuc eo loquente, ecce Judas, unus de duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. »
« Ecce appropinquavit hora, »
Præfinita a Patre, « et Filius hominis, » secundum naturam humaam,
Hic tangitur traditio secundum operis perfectionem. Et tangit duo : proditionem videlicet tradentis, et patientiam et benignitatem Christi traditi, ibi, y. 50 : « Dixitque illi Jesus. »
<--- Page Split --->
In primo sunt duo : ministri videlicet sceleris, et signum traditionis.
Ministri sceleris describuntur in duce, et sequacibus.
De duce dicit : « Adhuc eo loquente, » ut arctius in corde discipulorum infigeretur, quod non erat ignarus omnium quae venerunt super eum, sed præscius. Joan. XIII, 1 : Sciens Jesus quia venit hora rjus, etc.
« Ecce Judas, unus de duodecim, » ingratus et proditor, Act. 1, 16 : De Judu, qui fuit dux eorum qui comprehendrent Jesum. Joan. vi, 71 : Nonne ego rus duodecim elegi, et ex vobis unus diaholus est.
« Et cum eo turba, » multitudine fortis, armis impugnationis armata et munita, « missi, » ut ordinariam et publicam viderentur habere potestatem : et hoc est, quod dicit : « Cum eo turba multa : » a turbando vere turba dicta. Sicut rex Syriæ misit exercitum ad comprehendum Eliseum 1. Et sicut Saul elegit tria millia virorum fortium, et egressus est ad comprehendendum David 2.
« Cum gladiiis et fustibus. » Quæ sunt arma impugnationis, non defensionis : et ideo illicita, quando adhibentur ad nocumentum innocentis : unde, infra, §. 35 : Tamquam ad latronem existis cum gludiis et fustibus comprehendere me. Exod. xv, 9 : Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, inplebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
« Missi a principibus, » in quibus publica potestas judiciorum fuit, « Sacerdutum, » in quibus scientia legis et sanritas debuit esse ordinis, « et senioribus pupuli, » in quibus debuit esse consilium agendorum in humanis. Et haec omnia perversa facta sunt : quia, Proverb. xxix, 24, dicitur : Qui cum fure participat, odit animam suam. Jam autem participabant cum Juda, de quo dicitur, Joan. xii, 6 : Quia fur erat et loculos habens,
va quae mittebantur portabat. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum. De senioribus autem dicitur, Daniel. xii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
« Qui autem tradidit eum dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est : tenete eum.
Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? »
Hic ponitur traditoris signum. Et tanguntur duo. Determinatio videlicet signi per verbum : et exhibitio per opus.
De primo dicit : « Qui autem tradidit eum. » Joan. xii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ. Et nota studium malitiae, et dolum. Studium in hoc quod signum dedit : dolum in hoc, quod non aperte videretur eum persequi, sed ex confidentia familiaritatis accedere ad osculum amoris. Proverb. vi, 12 et seq. : Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
Sed quæritur, Quare signum dabat de eo, qui omnibus continuo fuit manifestus? Et ad hoc dicit Hieronymus, quod putabat signa, quæ fecerat Salvator, magicis esse facta artibus. Et quia in monte audierat transfiguratum, timebat ne aliam faciem sibi sumeret, et sic evaderet manus capientium, si palam ut persecutor accessisset.
« Dedit eis signum » suæ proditioni
<--- Page Split --->
congruum, sed homicidio valde inconsonum. Psal. lxxiii, 4 : Posuerunt signa sua, signa. II ad Thessal. ii, 9 : Cujus est advenlus secundum operationem Satane, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus.
« Quemcumque osculatus fuero, ipse est. »
Sicut agnus a lupo osculatur. Proverb. xxvii, 6 : Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis.
« Tenete eum. » Marcus, xiv, 44, addit : Et ducite caute. Quasi dicat : De manibus non dimittite, ne transfiguratus evadat.
« Et confesîm accedens. »
Ecce signi exhibitio. « Ad Jesum, dixit : Ave, Rabbi. » Falsa salutatio per ave, quod ve mortis ministrat et procurat. Jerem. ix, 8 : Ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
« Et osculatus est eum. » II Reg. xx, 9 et 10, dixit Joab Amasæ : Salve, mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum..., et percussit eum in latere, et occidit eum. Proverb. xi, 9 : Qui despicit amicum suum, indigens corde est.
« Dixitque illi Jesus. » Patientiam opponens contra omnia illata mala. Jacob. i, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
« Amice. »
Ex parte Christi enim amicitia salva fuit : quia bonum pro malo reddidit, quod est amicorum. Sed quia amicitia inter duos est, et Judas egit inimicitias, ideo dicit Glossa, quod est ironia. Supra, xxii, 12 : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem, hoc est, amici habitum, sed proditoris ? Eccli. vi,
8 : Est amicus secundum tempus, et non permanebit in die tribulationis.
« Ad quid venisti ? »
Hoc est, de statu Apostoli in quam vilem foveam proditoris cecidisti ? Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram. Ezechiel. xxviii, 16 : Ejecí te de monte Dei..., de medio lapidum ignitorum.
« Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. »
Hic post perfectam traditionem tangitur captivitas sive comprehensio Domini, quae terminatur ad illusionem, sicut ante dictum est. Habet autem partes duas : comprehensionem videlicet, et tractionem in captivitatem, ibi, 37 : « At illi tenentes Jesum, etc. » Comprehensio tollit agendi libertatem : tractio compellit ad sustinentiae difficultatem. Comprehensio ergo sua solvit in nobis difficultatem ad bene operandum : et tractio sua redimit inclinationem ad malum, qua trahimur ex lege membrorum. Hæc autem duo tanguntur, ad Roman. vii, 18 et 19 : Perficere bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.
Prima adhuc dividitur in duo : in comprehensionem, et in auxiliantium destitutionem, ibi, in medio 36 : « Tunc discipuli, relicto eo, etc. »
Adhuc prior dividitur secundum ea quae circumstant comprehensionem, quae sunt quatuor : quorum primum est, quod comprehenditur ut infirmus : secundum autem est, quod ostenditur comprehensio non esse infirmitatis, sed dispensationis discipulis : in tertio, ostenditur voluntaria esse comprehensio turbis : in quarto autem ostenditur esse præordinata consilio Patris, quod expressum est in Scripturis : et istae partes patent in littera.
In prima, qua ostenditur infirmitas
<--- Page Split --->
comprehensi, tanguntur tres actus malorum : unus est præsumptuosus accessus : secundus est violentus captus sacrilegæ manus : et tertius est pertinacis malitiae tentus.
Dicit igitur : « Tunc accesserunt, » signo accepto. Eecli. 1, 40 : Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo. Isa. lvii, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri, et fornicarie. Exod. xix, 13 : Si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Bestia (quasi vastia dicta) homicidae sunt.
« Et manus » sacrilegas « injecerunt in Jesum. » Job, xvi, 12 : Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
« Et tenuerunt eum : » pertinaci malitia « tenuerunt » tenentem omnia. Thren. iv, 20 : Ante faciem nostram Christus Dominus captus est in peccatis nostris : cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
« Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. »
cum in tentationibus meis. Joan. xv, 27 : Ab initio mecum estis.
« Extendens manum, » ut fortiorem daret ictum. Isa. v, 25 : Non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejusextenta
« Exemit gladium, » eodem zelo quo dixerat : Tecum paratus sum et in carerem et in mortem ire 1. Forte putabat se ita debere facere : quia, Luc. xxi, 36, dicitur : Qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Unde etiam ibi dicitur, quod dixerunt, yv. 49 et 51 : Domine, si percutimus in gladio ? Et Jesus dixit : Sinite usque huc, hoc est, permittite eos captivare me. Sed inter loquendum, antequam Petrus hoc intelligeret, fervore succensus dedit ictum.
« Et percutiens servum principis sacerdotum, » eo quod ille potestate domini sui accepta, videbatur esse caput cohortis, et cogitabat Petrus, quod illo interfecto, alii confusi fugerent : et volens vibrare gladium in cerebrum ejus, declinato capite ad latus, « amputavit auriculam ejus dexteram. » Et Lucas addit, quod Jesus tangens auriculam sanavit eum 2 : ut probaret illud Psalmi cxi x, 7 : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Hic ostenditur haec comprehensio non esse infirmitatis, sed dispensationis : et in hac dicuntur quatuor. Unum et primum paratum auxilium, quod Petrus exhibuit : secundum, repressio zeli auxiliantis : tertium est ratio repressionis : et quartum, ostensio dispensationis.
De primo ergo dicit : « Et ecce unus, » inter tot discipulos, et est ille, qui fervore se omnibus prætulit. Unde, Joan. xviii, 10 : Simon Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum, etc.
« Ex his qui erant cum Jesu. » Luc. xxi, 28 : Vos estis qui permansistis me-
« Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. »
Hic tangitur compressio expetentis vindictam duobus modis : primo, per inhibitionem : secundo, per pœenæ comminationem.
De primo dicit : « Converte gladium tuum in locum suum. » Cesset vindicta, exhibeatur patientia. Supra, v, 39 : Si quis te percusserit in dexteram mazillam tuam, præbe illi et alteram. II Reg.
<--- Page Split --->
xix, 22 : Quid mihi et vobis, filii Sarviae ? cur efficimini mihi hodie in Satan ? an ignoro me hodie factum regem super Israel ?
Sed hic objicitur : quia dicit Beda, quod non sunt immunes a scelere, qui permiserunt Christum occidere, cum potuerint prohibere. Hoc igitur defendens Petrus, non videtur esse prohibendus. Et dicendum, quod injuria potest repelli pluribus modis. Aut enim repellitur per impedimentum aliquod, sicut, Act. xxm, 10, fecit Paulus, quando fecit præmuniri Præsidem, ut custodiretur a militibus, ne interficeretur : et sicut aliquis tenet manum alicujus, ne lædat : vel etiam totum insanientem, ne lædat : et hoc cuilibet tam clerico quam laico conceditur. Potest etiam repelli injuria propulsando eam : et hoc dupliciter : aut enim fit viprivata, aut publica. Si vi privata : aut cum armis, vel sine armis. Sine armis : aut zelo defensionis, aut vindictæ. Et zelo defensionis sine armis impugnationis, etiam cum armis defensionis omnibus licet tam clericis quam laicis. Si autem publica et cum armis impugnationis, non licet clericis, sed permittitur laicis, flagrante injuria statim cum moderamine inculpatæ tutelæ. Sed si intervallum sit inter injuriam illatam et defensionem, non permittitur nisi per eum qui judex est, et ordinariam habet ultionis potestatem : ille enim justa bella movere potest contra injuriam facientes.
portat princeps : vindex in iram est ei qui malum agit. II Machab. xv, 16 : Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel. Sed quia Petrus fuit sacerdos, et passio fuit dispensatoria, ideo est prohibitus. Ad Titum, 1, 7 : Oportet Episcopum sine crimine esse, non violentum 1, non percussorem.
« Gladio peribit : » materiali et spirituali, qui est excommunictio: quia reatum interius incurrit, qui gladium non juris ordine suscipit. Job, xix, 29 : Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est. Apocal. 1, 16 : De ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Psal. vii, 13 : Gladium suum vibravit, arcum suum tetendit, et paravit illum.
« An putas quia non possum rogare 53 Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum ?
Quomodo ergo implebuntur Scriptu- 54 re, quia sic oportet fieri ? »
« Omnis enim qui gladium acceperit. »
Comminatio est, per quam reprimit Petrum. Est autem accipere invectus ad capientem : et intelligitur gladium accipere propria sponte, capiens gladium ad expetendam ultionem : si enim datur ordinarie sibi gladius, tunc exercet commissum, et non accipit usurpatum. Ad Roman. xm, 4 : Non sine causa gladium
Hic ostendit discipulo, qui caput est aliorum, quod dispensative patitur, et non ex infirmitate. Propter quod etiam, Supra, xvi, 23, dixit : Vade post me, Satana : quia non sapis ea quae Dei sunt.
Et dicit sic : « An putas. » Quasi dicat : Mirum est, si hoc putas, tot signis potentiam meam expertus.
« Quia non possum rogare Patrem meum, » de quo, Joan. xi, 42, dixi : Quia semper me audis : « et exhibebit mihi modo, » in hac necessitate, « plus quam duodecim legiones Angelorum : » quoniam scriptum est 2 : Quoniam Angelis suis mandavit de te, etc. Qui enim hoc feci servis, IV Reg. vi, 17 : Ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum in circuitu Elisei : multo magis si vellem,
<--- Page Split --->
facerem hoc mihi Magistro et Domino. Quasi dicat: Quid mihi prodest defensio Apostolorum, qui possum habere duodecim legiones Angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia Angelorum, sex millibus pro legione una computatis? Et hi sunt innumeri Angeli qui per totum mundum præsunt septuaginta duabus linguis hominum: et post Resurrectionem cum Tito et Vespasiano venientes, perdiderunt homicidas illos: de quibus, Supra, x x i i , 7: Missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
« Quomodo ergo implebuntur Scripture? »
Ecce ostendit præordinationem. Act. iii, 18: Deus, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
« Quia sic oportet fieri. » Si enim, ut Cassiodorus dicit, Prophetia est divina inspiratio rerum eventus immobili veritate denuntians, tunc oportet fieri necessitate ordinis, quamvis non sit ibi rei ordinatae necessitas. Quamvis enim de potentia absoluta fuerit alius modus possibilis nostrae liberationis, tamen de potentia ordinata, et prænuntia ta, non fuit alius possibilis. Luc. x x i v , 2 5 , 2 6 : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt Prophetæ! Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
prehensionis modestæ de inutilitate armorum contra innocentem et non se defendentem: secundo, dicit innuendo quod cum tempus suum nondum advenerat, eum tenere non potuerunt: cum autem tempus præfinitum venit, sine armis potuerunt tenuisse.
Et hoc est: « In illa hora, » cum defensionem respuit, « dixit Jesus turbis. » Joan. vii, 49: Turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
« Tamquam ad latronem » nocentem, et se defendentem, « existis cum gladiis et fustibus, » quæ arma sunt expugnationis, « comprehendere me, » qui licet sim similis peccatori, non sum latro: sed propter verba labiorum Patris, custodivi vias latronis, cauterium habens circumcisionis, et possibilitatem primi latronis, qui similitudinem Dei furari voluit, et per rapinam voluit esse æqualis Deo: ego autem cum in forma Dei sim, non rapinam arbitror me esse æqualem Deo 1.
« Quotidie, » hoc est, sæpe his diebus: et tangit hic quatuor, quæ debet habere Doctor, scilicet prædicationis instantiam, cum dicit: « Quotidie. » II ad Timoth. iv, 2: Insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina.
Secundum est, quod quærat audientes: et hoc notat, cum dicit : « Apud vos. » Supra, ix, 35: Circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni.
Tertium est quies, quod notat, cum subdit: « Sedebam. » Psal. cvi, 32: In cathedra seniorum laudent eum.
« In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. »
Ostendit hic turbis, quod voluntarie se obtulit: et dicit duo. Primum est re-
Quartum est locus publicus, cum dicit: « In templo. » Joan. xviii, 20: Ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt.
« Et non me tenuistis, » quia tempus meum nondum venerat. Quasi dicat: Sic nec modo teneretis nisi vellem. Psal. liii, 8: Voluntarie sacrificabo tibi. Psal. xxxix, 8, 9: In capite libri scriptum est
<--- Page Split --->
de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc.
« Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. »
Hic ostenditur passio esse a Spiritu sancto praeordinata.
Et hoc est, quod dicit : « Hoc autem totum, » quod dictum est de traditione et comprehensione, « factum est, » in expletione operis, « ut » consecutionem notat, non causam, « adimplerentur, » superimplerentur, « Scripturae prophetarum. » Eccli. xxxvi, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetatui fideles inveniantur. Psal. l, 6 : Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
« Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. »
Hic auxilii tangitur destitutio : quia si aliquis auxiliari debuit, discipuli debuissent : et in littera patet. Job, xix, 13 et 14 : Noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei. Psal. xxxvii, 11 : Dereliquit me virtus mea : et lumen oculorum meorum, hoc est, Apostoli, et ipsum non est mecum.
« At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham, principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant. »
Hic tangitur qualiter tractus est Dominus a ministris sceleris ad hujus sceleris auctores et ordinatores.' Et tanguntur hic duo, scilicet qualiter trahebatur : et qualiter omni solatio praesidii destituebatur, ibi, y. 58 : « Petrus autem sequebatur. » Dicit igitur : « At illi, » sceleris ministri, « tenentes Jesum, » qui tamen omnia tenebat. Ad Hebr. 1, 3 : Portans omnia verbo virtutis suae. « Duxerunt il-
lum, » ductu tractionis, « ad Caipham. » I Paralip. xxii, 3 et seq., legitur, quod David volens ampliare cultum Domini, instituit viginti quatuor summos sacerdotes. Qui ordo tamen postea in captivitate babylonica corruptus est, sed reintegratus ab Esdra. Quod sacerdotium Herodes sub Romanis imperans vendidit, et quaestum suum fecit : et emerunt ipsum Annas et Caiphas, et per vices anni instabant. Tunc autem administrabat Caiphas : et hoc est, quod dicit :
« Principem sacerdotum. » Joan. xi, 49 : Uunus ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset Pontifex anni illius. Sed contra, Joan. xvn, 13 : Adduxerunt eum ad Annam primum. Dicendum, quod primum ad Annam duxerunt, sed non ut audiretur, sed ut in laetitiam et derisum ibi ostenderetur : sed ad Caipham ducitur, ut audiatur in judicio, et accusationes ejus ibi ordinentur.
« Ubi » omnes « Scribae, » qui litteraturae calumnias invenire scirent. Luc. xi, 52 : Vae vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiae : et Pharisaei, qui simulata sanctitate accusationes zelo justitiae factas esse probarent. Supra, vi, 16 : Exterminant facies suas.
« Et seniores, » qui longa experientia malitiae multa objicere scirent, et responsis obviare. Jerem. iv, 22: Sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescirent. Omnes isti « convenerant. » Act. iv, 27 et 28 : Convenerunt in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum..., facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Psal. ii, 2 : Convenerunt in unum adversus Dominum, etc.
« Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum ? Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. »
His tangitur destitutio solatii : Petrus
<--- Page Split --->
enim, qui se promiserat socium esse tribulationis, jam non cum ipso in careerem vadit, sed longe sequitur.
Et dicit hic quatuor per ordinem : Petrus autem sequebatur, » hoc est, non oblitus charitatis pristinae. Daniel. in, 41 : Sequimur te in toto corde, et timemus te. Joan. xiii, 36 : Quo ego vado, non potes me modo sequi, hoc est, consequi : sequeris autem postea.
« A longe. » Hoc est timoris, et hoc est secundum.
Sed quomodo dicitur sequi, cum ante dictum sit, quod discipuli omnes relicto eo fugerunt ? Sed dicendum, quod primo fugerunt, sed postea occulte revertentes, sequebantur duo, Petrus et discipulus alius, qui erat amictus sindone super nudo 1. Qui erat notus Pontifici, sicut narrat Joannes, xviii, 13.
« Usque ad atrium principis sacerdottum : » exterius in curiam, quia ibi erat multitudo ministrorum qui adduxerant Jesum. Principes autem jam intra se in domum receperant vinctum Jesum.
« Et ingressus intro. »
Hoc significabat desiderium Petri. Ingressus autem fuit per discipulum qui erat notus Pontifici. « Sedebat cum ministris, » exspectans, « ut videret finem » eorum quae fiebant circa Jesum.
Sed quaeritur, cum iste percusserit auriculam servi Pontificis, qualiter audebat sequi ? Dicendum, quod in tenebris percussit, et ideo notus non fuit : multis enim ibi adstantibus nesciverunt qui ictum dederat : et ideo supra, §. 31, Evangelista dixit : Unus ex his qui erant cum Jesu. Et quod Joannes, xviii, 10, dicit : Simon ergo Petrus habens gladius : hoc scivit familiariter, quia semper proximi esse consueverunt Joannes et Petrus : et ideo Joannes hoc vidit, sed alii non viderunt.
« Principes autem sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent.
Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. »
Hic tangitur de condemnatione facta per linguas et consilium Judæorum. Sunt autem in hoc duo principaliter inducta, quæ Christum multum afflixerunt : quorum unum est falsi criminis impositio per inimicum : secundum est veritatis negatio per eum qui præcipuus erat inter amicos. Et hæc patent in littera.
In prima parte tria sunt per ordinem, videlicet accusatio, condemnatio, et illusio.
In accusatione dupliciter procedunt : præordinatur enim accusatio ex testimonio aliorum : et subjungitur accusatio ex confessione propria.
Item, testimonium alienum duplex inducitur : falsum videlicet, et verum, sed falso intellectu inductum. Et hæc omnia per ordinem patent in littera.
In primo falso testimonio quatuor dicuntur, videlicet testantium instantia, testimonii falsitatis insufficientia : testantium malitia : et ad inveniendum etiam falsum testimonium impotentia.
De primo dicit : « Principes autem sacerdotum, » sicut auctores, « et omne concilium, » sicut consentiens neci. Eccli. xvi, 7 : In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. Isa. 1, 13 : Iniqui sunt exitus vestri. Cienes. xlix, 6 : In cætu illorum non sit gloria mea.
« Quærebant. » Ecce instantia Psal. xxxvii, 13 : Qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates. « Falsum testimonium, » quia defecit eis veritas. Job, xvi, 18 : Hæc passus sum absque iniquitate manus mææ, cum haberem mundas ad Deum preces. Job, xvi, 9 : Suscitatur
<--- Page Split --->
falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi.
« Ut eum morti traderent. » Ecce malitia. Ostendunt se esse genimina viperarum : sic enim falso testimonio bonum civem Naboth interfecerunt patres eorum 1.
« Et non invenerunt, »
Quia honestas famae falsitatem mentitam exclusit.
« Cum multi falsi testes accessissent. » Multi enim laboraverunt. Psal. LXIII, 7 : Defecerunt scrutantes scrutinio. Jerem. II, 5 : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ? Unde de talibus, Daniel. XIII, 55 : Recte mentitus es in caput tuum.
« Et dixerunt 2 : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. »
Hoc non dixit Dominus, sed sic, Joan. II, 19 : Solvite templum hoc, etc. Sed isti videntes, quod facilius erat destruere quam construere : et audientes, quod post triduum excitaret, arguebant quod etiam in triduo destrueret. Et hoc dixit Dominus prædicens sacramentum Passionis suæ, et prædicens Resurrectionem : unde, ibidem, Joan. II, 21, additur : Ille autem dicebat de templo corporis sui.
« Et surgens princeps sacerdotum ait illi : Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur ?
Jesus autem tacebat. »
62
63
« Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Et dixerunt : Hic dicit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. »
Hic tangitur verum perverso intellectu acceptum.
. Unde dicit : « Novissime, » quando jam omnes defecerant, « venerunt duo falsi testes. » Exod. xx, 16 : Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Quia vero sciverunt, quod lex dicit, Deuter. xix, 13 : Non stabit unus testis contra aliquem..., sed in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum : ideo jungunt se duo falsi testes, quia falso intellectu quod vere dictum erat, acceperunt. Job, x, 17 : Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me. Jerem. XII, 8 : Faeta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem.
Incipit exigere propriam confessionem, ut accuset ex ipsa : et dicuntur hic tria. Primo enim in furorem captus exigit objectorum responsionem : secundo, adjurans exigit confessionem : tertio, ex confessione format accusationis condemnationem. Et hæc patent in littera.
Dicit ergo : « Et surgens princeps sacerdotum, » quia motu corporis indicabat insaniam mentis de hoc, quod conveniens testimonium contra Dominum non inveniebatur, ita avidus fuit mortis ejus. Proverb. 1, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Isa. LVII, 20 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.
« Dixit illi, » insidiose. Eccli. xi, 33 : Bona in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. Psal. x secundum Hebræos, 9 : Insidiatur quasi leo in spelunca sua : insidiatur ut rapiat pauperem.
4 Cf. III Reg. XXI, 13. 2 Joan. II, 19 : Solvite templum hoc, et in tribus
<--- Page Split --->
« Nihil respondes ad ea quae isti » falsi testes « adversum te testificantur ? » Ipse potius princeps respondere debuit, et falsos testes examinare, et dijudicare, et facere eis sicut male egerunt contra innocentem : sicut fecit Daniel, xm, 31 et seq. Hoc enim erat officii sui. Proverb. xix, 9 : Falsus testis non erit impumitus.
« Jesus autem tacebat. »
Proverb. xxiii, 9 : In auribus insipientium ne loquaris, quia despiicent doctrinam eloquii tui. Isa. liii, 7 : Quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Psal. xxxvii, 15 : Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
« Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus, Filius Dei.
Dicit illi Jesus : Tu dixisti : verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœeli. »
Et hoc est secundum. « Adjuro te per Deum vivum, » in comparatione idolorum, de quibus dicitur : Neque enim est spiritus in ore ipsorum 1. Interrogat autem primum, antequam in vituperia illusionum prorumpat, ut conformet se sapienti. Eccli. xi, 7 : Priusquam interroges, ne vituperes quemquam.
« Ut dicas nobis, » Joan. i, 22 : Quid dicis de te ipso ? Quasi dicat : Audisti quid alii de te dicunt : et voluit alios primo proponere, ut ex dicto illorum irritaretur, et sic provocatus mala diceret.
« Si tu es Christus, » Messias in lege promissus, et hoc quoad humanitatem,
« Filius Dei » vivi quoad deitatem. Hoc Martha simpliciter confessa est, Joan. xi, 27 : Ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. Sed iste quaerit insidiose.
« Dicit illi Jesus : Tu dixisti. »
Joan. xvii, 37 : Ego in hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati. Et caute dicit : « Tu dixisti, » quia et si non affirmando, tamen quaerendo dixit. Joan. viii, 23 : Tu quis es ? Et respondit : Principium qui et loquor vobis. Joan. v, 18, propterea persequebantur eum Judæi, non solum quia frangebat sabbatum, sed quia se dixit Filium Dei, æqualem se faciens Deo.
« Verumtamen dico vobis, » licet modo absconditus sit vultus meus, et despectus 2. « Amodo, » post Passionem in secundo adventu, « videbitis Filium hominis. » Joan. v, 22 : Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. « Sedentem, » regnantem, « a dextris virtutis Dei, » in potioribus bonis. Psal. cix, 1 : Dixit Dominus, etc. Act. vii, 56 : Video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. Apocal. i, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupigerunt. « Et venientem in nubibus cæli. » Daniel. vii, 13 : Ecce cum nubibus cæli quasi Filius hominis veniebat. »
« Tunc princeps sacerdotum scidit vestinenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? Ecce nunc audistis blasphemiam :
Quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. »
Hoc est tertium. Et dicuntur in eo quatuor : primum est signum detestationis dicti Salvatoris : secundum, senten-
<--- Page Split --->
tia Pontificis de crimine imposito Salvatori : tertium est inquisitio sententiae condemnationis : et quartum est sententia consilii communis.
Dicit igitur : « Tunc, » hoc audito, « princeps sacerdotum. » Sophon. iii, 4 : Sacerdotes ejus polluerunt sanctum. « Scidit vestimenta sua, » quasi volens ostendere detestationem blasphemie. Sicut Ezechias audiens blasphemiam Rapsacis scidit vestimenta sua exsiliens de solio 1, et tamen iste libenter audivit.
« Dicens : Blasphemavit, » in hoc quod se Filium Dei fecit. Joan. x, 33 et seq. : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia : et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Sed ad hoc respondet Salvator : Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum.
judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Exterius tamen volebant se conformare legi, Levit. xxiv, 16 : Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
« Tunc exspuerunt in faciem ejus. » 67
Hic tangitur illusio, quæ conficitur ex tribus : ex illusione vilitatis immunditiae, et ex afflictione verborum exprobratae blasphemiae, et ex irrisione tamquam prolatae stultitiae.
De primo dicit : « Tunc exspuerunt in faciem ejus, » tamquam os illud conspuentes, quod immunditia blasphemiae se polluit. Isa. L, 6 : Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Job, xxx, 10 : Faciem meam conspuere non verentur.
« Quid adhuc egemus testibus ? »
Quasi dicat : Frustra laboramus. « Ecce nunc audistis blasphemiam » qua sibi attribuit divinitatem. Job, xv, 5 et 6 : Docuit iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. Condemnabit te os tuum, et non ego.
« Quid vobis videtur ? »
Quærit judicium ab his qui sitiunt sanguinem ipsius, quos scivit cito daturos mortis sententiam. Exod. xxiii, 7 : Innocentem et justum non interficies 2. Exod. xxiii, 2 : In judicio non plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
« At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. » Sapient, ii, 21 : Hæc cogitaverunt et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. Sapient. vi, 3 : Cum essetis ministri regni illius, non recte
« Et colaphis eum cæciderunt : alii autem palmas in faciem ejus dederunt, Dicentes : Prophetiza nobis, Christe : quis est qui te percussit ? »
Tangit afflictionem duplicem : cola phos in collo, quo Adam gluttivit vetitum pomum : alapas in maxilla, qua masticavit.
Dicit igitur : « Et colaphis eum cæciderunt » Isa. L, 6 : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus.
« Alii autem palmas, » extensas, « in faciem ejus dederunt, » percutientes maxillas ejus. Thren. iii, 30 : Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Job, xvi, 11 : Exprobrantes percusserunt maxillam meam. Mich. v, 1 : In virga percutient maxillam judicis Israel. Proverb. xvii, 26 : Non est bonum dam-
<--- Page Split --->
num inferre justo, nec percutere principern qui recta judicat.
« Dicentes, »
Irridendo.
« Prophetiza nobis, Christe. »
Luc. xxiii, 64, dicitur, quod velaverunt faciem ejus.
« Quis est qui te percussit ? » Jerem. xx, 7 : Factus sum in derisum tota die : omnes subsamant me. Thren. iii, 63 : Ego sum psalmus eorum. Job, xii, 4 et 5 : Deridetur justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
« Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras. »
Hic ponitur secundum, in quo tangitur defectus veritatis : qui in tantum afflixit Christum, quod fecit eum respicere Petrum. Et tanguntur duo, negatio videlicet, et poenitentia, ibi, 7. 75 : « Et recordatus est Petrus. »
Adhuc autem negatio hic inducitur triplex, et secundum hoc patet divisio.
In prima tanguntur tria : locus, et occasio, et negatio ipsa.
De loco dicit : « Petrus vero, » qui sequebatur ut videret finem, « sedebat foris, » extra domum, « in atrio, » cum ministris. Et secundum Augustinum, hoc dicitur per recapitulationem : et est factum in atrio Annae, quia in illo dicit incepisse negationem. Sed alii expositores dicunt factum in atrio Caiphæ.
« Et accessit ad eum, »
Ut melius discerneret. Proverb. vii, 10 et 11 : Mulier garrula, et vaga, quietis
impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis.
« Una ancilla. » Proverb. xxx, 21 et seq. : Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere : per servum, cum regnaverit : per stultum, cum saturatus fuerit cibo : per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suæ. Potuit esse, quod in templo viderat Petrum sæpe cum Domino : et ideo discrevit eum inter alios.
Ad exaggerationem autem timiditatis Petri tria concurrunt : quod una fuit, quia multitudo plus timetur : et sexus fœmineus, qui minus timetur : et conditio, quia ancilla minus timetur quam domina. Levit. xxvi, 36 : Terrebit eos sonitus folii volantis. Psal. xiii, 5 : Trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Causa autem erat, quia spiritum ad robur adhuc nondum acceperat. Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Et verificatum est in Petro, quod dixit sibi Christus, Supra, 7. 41 : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Ex promptitudine enim spiritus processit, quod supra dixit : Tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire 1 : ex infirmitate autem carnis, quod negavit ad vocem unius ancillae dicentis :
« Et tu cum Jesu Galilæo eras. »
Galilæus dicitur quia ibi fuit nutritus et conceptus, et inde incepit prædication sua, et ibi fecit initium signorum, sicut dicitur, Joan. ii, 11.
« At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis. »
Tria dicit : negationem, et publicum negationis, et modum.
Primum significatur, cum dicit : « At
<--- Page Split --->
ille negavit. » Ad Titum, 1, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
« Coram omnibus. » Supra, x, 33 : Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo. Causa autem negationis erat, quia non abnegaverat semetipsum, sicut dixerat, Supra, xvi, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Id autem quod in manifesto fecit negationem, hoc fecit ad scandalum, « Dicens : Nescio quid dicis. » Modus est negationis : et dicunt quidam, quod hic non negavit Christum, sed dictum : et contra hoc dicit Augustinus, quod si isti verum dicunt, tunc respondeant ad dictum Domini, quo dixit : Ter me negabis 1 : et non dixit ter dictum mulieris negabis. Contra hoc dicitur, Eccli. iv, 24, 33 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum... : et usque ad mortem certa pro justitia.
« Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : et hic erat cum Jesu Nazareno.
Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem. »
divit, et tunc facta est negatio. Et quod Lucas innuit virum hoc fecisse, hic autem dicitur quod fecmina, Dicendum, quod fecmina incitavit alios primo : et tunc accessit vir et impetivit Petrum.
« Vidit eum, » diligenter intuens, « alia ancilla, » de qua scriptum est, Genes. xxi, 10 : Ejice ancillam hanc, et filium ejus. Istius enim ancillae petulantis et tradentis discipulos Domini figura est filia Herodiadis, quae saltibus fecit amputari caput Joannis Baptistae 2. Ideo Paulus dicit : Non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit 3.
« Et ait his qui erant ibi. » Et ideo in ista negatione major est causa timoris, quia multi concitantur ad tenendum Petrum. Eccle. vii, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius.
« Et hic cum Jesu Nazareno erat. » Job, ii, 10 : Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Quid enim mali fuit cum Jesu Nazareno esse? Supra, xii, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit. Si enim Jesus est, non salvatur qui secum non est. Si Nazarenus, non floret virtutibus qui recedit ab ipso.
« Et iterum negavit. »
Hic ponitur secunda negatio. Et duo tanguntur, scilicet occasio negationis, et negatio.
Occasio negationis tangitur ex loco, et allocutione accusantis femina.
Ex loco, cum dicit : « Exeunte autem illo januam. » Contra : Nonne ante dictum est, quod sedebat foris ? Dicendum secundum Lucam, xxii, 38, quod post pusillum eum alius videns, dixit : Et tu de illis es ? In hoc ergo pusillo timore perterritus exivit : et iterum amore Magistri, cujus finem videre desideravit, re-
Et quia major erat causa timoris, major ponitur confirmatio negationis : et ideo additur, « cum juramento. » Exod. xx, 7 : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Zachariae, v, 4, dicitur, quod volumen maledictionis veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mandaciter.
« Quia non novi hominem. » Quidam dicunt eum intendisse, quia non nosset Christum esse purum hominem. Sed hoc nihil, ut probatum est prius. Jerem. ix,
<--- Page Split --->
6 : In dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Job, xxi, 14 : Dixerunt Deo : Rerede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
« Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. »
bebant diversos Galilæi et Jerosolymitæ. Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt ? Simile, Judic. xii, 5 et 6 : Numquid Ephrathæus es ?... Dic ergo : Seibboleth. Et ille non poterat dicere Seibboleth, sed Sibboleth, alia littera posita : propter diversum modum pronuntiandi contribulium suorum, in quibus fuerat conversatus.
« Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. »
Hic incipit tertia negatio : et in ipsa est causa majoris timoris : et ideo etiam adjungitur major confirmatio negationis.
Tanguntur autem in causa timoris tria : tempus, cum dicitur : « Et post pusillum. » Luc. xxii, 39 : Intervallo facto quasi horæ unius.
« Accesserunt, » causa tenendi, et ut diligentius considerarent qui stabant secum, sicut dicit Joannes, xvii, 18, quod inter ministros stabat et calefaciebat se. Et ideo patet quantum nocet malorum societas. I ad Corinth. xv, 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Psal. xvii, 27 : Cum perverso perverteris. Eccli. xiii, 1 : Qui communicaverit superbo, induet superbiam.
Ecce quomodo mali homines proficiunt in pejus, et seductores errantes, et in errorem mittentes. Primo enim aperte, secundo cum juramento, tertio cum detestatione et jurejurando negavit. Et primo quidem compulit ancilla, secundo advocavit adstantes, et tertio adstantes conclamaverunt.
Detestatio autem est exsecratio, qua sibi malum imprecabatur, si nosset Christum. Eccli. xxiii, 9, 12 : Jurationi non assuescat os tuum : multi enim casus in illa... Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
« Et dixerunt Petro. » Luc. xxii, 39, et Joan. xvii, 26, dicunt unum solum cognatum Malchi (cui Petrus amputavit auriculam), hoc dixisse. Sed hoc solvitur, quod ille primo dixit, et alios advocavit : et tunc multorum simul conclamatio facta est in Petrum.
« Vere et tu ex illis es. » Non enim quaerebant tantum pastorem, quem jam tenehant : sed etiam maclare volebant totum gregem. Joan. x, 10 : Fur non venit, nisi ut furetur, et maclet, et perdat. Sed verus pastor venit, ut vitam habeant, vt abundantius habeant.
« Nam et loquela tua. » Adhibet signum probabilitatis dicti sui, « manifestum te facit. » Luc. xxii, 39 : Nam et Galilæus est. Licet enim omnes loquerentur hebraice, tamen (sicut est in qualibet provincia) modos pronuntiandi ha-
« Quia non novisset hominem. » 1 Joan. ii, 22 : Quis est mendax, nisi is qui negat, quoniam Jesus est Christus ? Sed Petrus erat primo mollis cordis. Job, x, 9 : Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me. Quod facile omnem recipit impressionem. Isa. lxiv, 8 : Pater noster es tu, nos vero lutum. Et ideo in monte, Supra, xvi, 4, videns Christi gloriam, facile impressus est, et manere statuit dicens : Bonum est nos hic esse. Et nunc videns Christi poenam, fugit timore perterritus : et allocutione comprehendentium Christum negat, totus intra se confusus. Proverb. xii, 19 : Detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
« Et continuo gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Jesu
<--- Page Split --->
quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. »
Hic incipit Petri pœnitentia. Et dicuntur tria : primo enim brutum et irrationale animal reducit in sensum Apostolorum principem : secundo, recordatur præscientiæ futurorum, quam audivit a Christo : et tertio, lacrymis lavat delictum.
Dicit igitur : « Et continuo, » ut magis esset commonitio divinæ dispositionis quam naturæ instinctus. Sicut enim præceptum divinum venit ad vermiculum, qui percussit hederam 1, ita etiam sententia divinæ dispositionis movit gallum, ut continuo inclamaret Petrum. II Petr. 11, 16 : Subjugale mutum animal prohibuit prophetae insipientiam. Designat etiam hic gallus clamorem, quo a prædicatione inclamandus est peccator. Isa. LVIII, 1 : Clama, ne cesses : quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
« Et recordatus est Petrus verbi Jesu, »
sericordiæ potius interius, quam de respectu oculi exterioris : cum, ut dicit, Christus oculos velatos habuerit, et in interioribus penetralibus domus conclusus fuerit, et Petrus extra cum ministris. Ego tamen sine præjudicio loquens opinor de respectu simul exteriori et interiori intelligendum esse : quia oculi damnandorum non ligantur, antequam ultima sententia damnati sint : nec legitur de Salvatore, quod oculos velatos habuerit, nisi ad derisum eorum qui colaphos et alapas dabant ei, et eum prophetare jusserunt, quis esset percutiens. Puto etiam non ita in penetralibus esse conclusum, sed potius irrisioni publicæ et interrogationi expositum, ut omnes accederent, qui aliquid imponere vellent : unde, supra dictum est, §. 59, quod Principes sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent. Puto etiam, quod frequens respectus Petri, et frequens mutatio vultus ad tormenta Jesu prodiderunt Petrum, quod suspicio adstantium movebatur contra eum. Sapient. iv, 15 : Respectus ejus in electos illius. Isa. LXVI, 2 : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
Per cantum galli commonefactus, Isa. XLIII, 26 : Reduc me in memoriam, et judicemur simul.
« Quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. » Et per hoc venit in fidem deitatis, quæ præscia fuit futurorum casuum. Job, x, 13 : Scio quia Universorum memineris. Et, ibidem, XLII, 2 : Scio quia nulla te tatet cogitatio. Luc. tamen, xxii, 61, additur, quod conversus Dominus respexit Petrum. Quod Augustinus dicit intelligendum de respectu mi-
« Et egressus foras, »
Extra malorum societatem. Apocal. XVII, 4 : Exite de illa, populus meus. Jerem. L, 8 : Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini.
« Flevit amare. » Isa. XXII, 4 : Recedite a me, amare flebo. Psal.vi, 7 : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
<--- Page Split --->