CAPUT XXV.
Parabolas proponit de decem virginibus, ac talentis distributis servis : quorum dominus peregre rediens singulos præmiat aut punit juxta ipsorum merita : extremum judicium ponit ob oculos, et causas præmiationis bonorum ac punitionis malorum.
Tunc simile erit regnum cœelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. 2. Quinque autem ex eis erant fatua, et quinque prudentes. 3. Sed quinque fatua, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum : 4. Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 5. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6. Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 7. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. 8. Fatua autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro : quia lampades nostrae exstinguuntur. 9. Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. 10. Dum autem irent emere, venit sponsus : et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 11. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes : Domine, Domine, aperi nobis.
At ille respondens ait : Amen dico vobis, nescio vos. 13. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam 1. 14. Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos 2, et tradidit illis bona sua. 15. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. 16. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. 17. Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. 19. Post multum vero temporis, venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. 20. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. 21. Ait illi dominus ejus : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam : intra in gaudium domini tui. 22. Accessit autem et qui duo talenta
<--- Page Split --->
acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
Ait illi dominus ejus : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam : intra in gaudium domini tui.
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es : metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
Et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
Oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
Omni enim habenti dabitur1, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo.
Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus et stridor dentium.
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae.
Et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hadis :
Et statuet oves quidem a dextris suis, hados autem a sinistris.
Tunc dicet Rex his qui a dextris ejus erunt : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Esurivi enim, et dedistis mihi manducare 2 : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
Nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me 3 : in carcere eram, et venistis ad me.
Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
Quando autem te vidimus hospitém, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
Et respondens Rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 4.
Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :
Hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitien-
<--- Page Split --->
tem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
- Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis, quamdiu non
fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
- Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam1.
IN CAPUT XXV MATTHEI
pades suas, etc. » Complementum est, ibi, v. 5 : « Moram autem faciente, etc. »
ENARRATIO.
« Tunc simile erit regnum cœlorum decem virginibus. »
In primo horum tria notantur, scilicet duo assimilata, et ratio assimilationis eorum, et ratio assimilatorum est, ibi, « Regnum cœlorum. »
Hic adhuc inducit duas parabolas, in quibus monet ad vigilandum : et tandem in fine declarat modum et ordinem judicii extremi, propter quod vigilandum est : et hæc est divisio istius capituli.
Parabola» autem ista» distinguuntur : quia prior ad vigilantiam munditia» et continentia» contra peccatum, et praeparationem virtutis : et ideo attribuitur contemplativis, quorum est studium virtutis, et puritatis et decoris proprium. Sequens autem indicitur ad vigilantiam instantia» operis, et multiplicationis bonorum operum : et ideo attribuitur activis bonis.
Modus igitur prima» parabola» est, quod primo inducit parabolam, et secundo inducit intentionem vigilantia», cum dicit, §. 13 : « Vigilate itaque. »
Parabola est in duobus : in studio puritatis et decoris quoad meritum : et in discussione sinceritatis et intentionis quoad judicium, ibi, §. 6 : « Media autem nocte. »
Studium puritatis quoad meritum duplex, vel triplex, scilicet, quoad studii illius conceptum, et quoad profectum, et quoad complementum perseverantia». Profectus est, ibi, « Quæ accipientes lam-
« Tunc simile erit regnum cœlorum. »
Nec regnum cœlorum hic aliud intelligitur nisi studium pulchritudinis : quod secundum leges ad cœlum ducentes homini proponitur. Eccli. xliv, 6 : Pulchritudinis studium habentes : pacificantes in domibus suis. Supra, xiii, 41 : Colligent de regno ejus omnia scandala. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.
Aliud isti assimilatum est decem virgines, cum dicit : « Decem virginibus, » hoc est, virginalibus mentibus, quae conceptam fidei puritatem cum nullo illicito devirginant amatore. II ad Corinth. xi, 2 : Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Esther, ii, 2 : Quærantur regi puella virgines ac speciosa. Psal. xliv, 15 : Adducentur regi virgines post eam. Sapient. iii, 13 : Felix, qua nescivit thorum in delicto. Supra, xix, 12 : Sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cœlorum.
Hæ virgines decem dicuntur : aut propter decem mandatorum obedientiam : sed tunc non consequenter quinque essent fatua, quia summa sapientia est Dei mandatis intendere. Aut dicuntur
<--- Page Split --->
melius decem, propter custodiam decem sensuum : quinque exteriorum, et quinque interiorum, qui mentem illibatam deflorant, et devirginant. Primus autem inter exteriores est tactus, in cujus delec tatione est ipse concubitus. Tamen etiam tactus impudici multum corrumpunt mentis puritatem. Unde, Hieronymus : « Tactus et joci, risus et sibili, moriturae « virginitatis solent esse principia. » Ideo de purissima cantamus : « Beata « mater et intacta Virgo. » Est etiam gustus quorumdam afferens libidinem : propter quod dicitur, ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et, Genes. ix, 21, verenda Noe nudata sunt, cum vinum bibisset. Et, Genes. xix, 33 et 35, filias Lot ebrius corrupit. Hieronymus : « Non Ætnei montes, « non vulcani ignes ita æstuant, ut juve- « niles medullæ vino et dapibus inflam- « matæ : » ideo dicitur, quod princeps coquorum templum Domini, quod virgo est secundum Apostolum, succendit. Tertium est odor odoramentorum luxuriosorum : 'signum enim est petulantiae. Isa. iii, 20, habere olfactoriola, et præferre rosas in manibus, et hujusmodi. Unde, Proverb. vii, 17, mulier vaga et garrula inter alia dicit, quod cubile aromatibus aspersit, et præcipue his quæ libidinem accendunt 1. Quartus est auditus turpium. I ad Corinth. xv, 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Et econtra de puris dicitur, Cantic. i, 10 : Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento, hoc est ornamenta aurea dabimus, divina, et candida puritate virginali. Psal. xliv, 11 : Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, etc. Visus est quintus : Qui enim viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mæchatus est eam in corde suo 2. Genes. Etiam, iii, 6, mulier primo conspexit lignum quod esset pulchrum oculis, adspectuque delectabile. Genes. xxxiii, 1 et 2, Dina
rapta est, cum egressa esset ad videndum, ut videret, et videretur. Job, xxxi, 1 : Pepigi fædus cum oculis meis, ut non cogitarem quidem de virgine.
Interiores autem sunt turpis imaginatio, turpium memoria præteritorum, sensualis motus turpium, et cogitatio turpis, et concupiscentia. Imago enim turpis præ cordis oculis posita, corpus laxat ad illicitum, et mentis puritatem violat. Unde Dominus improperat, Ezechiel. xvi, 17, 26, quod mulier fornicaria fecerit sibi imagines masculinas magnarum carnium. Jerem. ii, 20 : Sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix : quod esse non potuit nisi per imaginationem : turpium autem memoria multum violat. Unde, Numer. xi, 3, illi, quibus venerunt in memoriam pepones, et allia, et carnes, voluerunt redire in Ægyptum. Et ideo intemerata virgo monetur in Psalmo xliv, 11 : ObliviSCere populum tuum, et domum patris tui. Sensualis autem motus, est animalis et brutus motus non restrictus : et ille vocatur serpens, qui corrupit hevam 3, II ad Corinth. xi, 3: Timeo ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. Sæpe enim fit, dum motus tentationis non restringitur, quod ingravescente tentatione, etiam mens ad consentiendum illicitae delectationi deducitur. Cogitatio autem est, quando talia in corde coagitantur : et qualia sint, et qualiter perficiantur, mente curiosa perquiritur. Et dum primo ex curiositate talia rimantur, postea ingerente se delectatione, mens polluitur, et illicite delectatur : et ideo dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 18 : Fugite fornicationem : quia pestis ista non nisi fugiendo vincitur, ut in toto a cogitatione mentis abjiciatur : et ideo dicit Philosophus, quod illud quod sapientes passi sunt ad Helenam, hoc nos pati oportet ad delectationem veneream :
<--- Page Split --->
sapientes autem vasa Helenae fugerunt, ne illicito corrumperentur amore. Ultimum autem concupiscentia omnia vitiat : propter quod Deo laudabilis virgo dicit, Tob. iii, 16 et 17 : Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et servavi animam meam ab omni concupiscentia. Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui.
Vel, Quinque sensus interiores sunt, quos ponunt Philosophi. Sensus communis, qui sensata componit : imaginatio, quae imaginem absentis rei retinet et repræsentat : aestimatio, quae amicum et inimicum, conveniens et inconveniens sibi ex sensibilibus elicit : et phantasia, quae elicita componit et dividit : et memoria, quae sicut in thesauro omnia reponit.
Sed et adhuc quinque sensus sunt corporei, quos diximus : et quinque spirituales, qui ad malum extenti violant, ad bonum extenti conservant mentis castitatem. Et tactus quidem est experientia conjunctionis in corde per delectationem : gustus autem est perceptio dulcedinis rei, quae reducitur ad cordis palatum : odoratus autem perceptio evaporationis boni, vel mali, quod per cordis nares distribuitur, quando cor meditando illud quasi dividendo distribuit, et quid vigoris intus habeant, cognoscere quaerit : auditus autem spiritualis est, quando verba, et cantus, et hujusmodi amati ad cor revocantur : visus autem in speciem amati, quod oculis cordis ingeritur.
De tribus autem simul dicitur, I Joan. 1, 1 et seq. : Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostre contrectaverunt de verbo vitae :... et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis, etc.
De gustu, I Petr. ii, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. De odore, II ad Corinth. n, 13 : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Cantic. 1, 3 : Curremus in odorem unguentorum tuorum. Sic ergo decem sunt. Psal. xxxii,
2 : In psalterio decem chordarum psallite illi. Lignum enim aridum psalterium supra sonans, virginitas est, quae. Isa, lvi, 3, dicit : Ecce ego lignum aridum : decem autem chordae decem sunt castitatem observantia, quae diximus, quando ad mortificationem carnis extenduntur.
« Quæ accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsæ. »
Hic tangit profectum dupliciter, sub modo videlicet convenientiae, et sub modo differentiae.
Sub modo convenientiae tangit quatuor, voluntarium scilicet integritatis propositum, pulchritudinis studium, a commodo carnis recessum, et ad receptionem sponsi processum.
Voluntarium integritatis propositum notatur, cum dicit : « Quæ accipientes, » sponte propria : non enim est necessitatis, sed liberæ voluntatis, I ad Corinth. vii, 25 : De virginibus præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Et, in eodem, y y . 36 et 40 : Non peccat mulier, si nubat... Beatiore autem erit si sic permanserit secundum meum consilium. Matth. xix, 11 : Non omnes capiunt istud verbum.
Pulchritudinis studium notatur, cum dicit : « Lampades suas. » Lampas est lucerna lucida, perspicua, luminis contentiva : et hoc est corporis integritas perspicuaè munditiæ. Suæ autem dicuntur, quia innatæ sunt omnibus hujusmodi innocentis munditiæ. Job, xii, 4 et 5 : Deridetur justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum. Eccli. xxvi, 21 et 22 : Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei, hoc est corporis, super ætatem stabilem. Ideo dicitur, Cantic. vi, 9 : Pulchra ut luna, electa ut sol : quæ luminaria mundi
<--- Page Split --->
sunt lampades. Ideo lampades erant in templo.
A commodo corporis recessus notatur, cum dicitur : « Exierunt. » Zachar. ii, 6 : O, o fugite de terra Aquilonis. Apocal. xvii, 4 : Exite de illa, populus meus. Isa. lii, 11 : Recedite, exite inde, pollutum nolite tangere : mundamini, qui fertis vasa Domini.
« Obviam, » Christo, « sponso. »
Processus notatur, cum subinfertur : « Obviam sponso et sponsæ. » Et hoc fit per occursum desiderii et devotionis in oratione, et profectu boni operis. Amos, iv, 12 : Prepærære in occursum Dei tui, Israel. Sponsus autem est Christus, de quo dicitur in Psalmo xviii, 6 : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa autem est Ecclesia, ad Ephes. iv, 25 : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Vel melius : Sponsus est Filius Dei, secundum quod est Verbum Patris : et sponsa est humana natura, quæ est in partu virginis matris. Joan. ii, 29 : Qui habet sponsam, sponsus est. Sapient. viii, 2 : Hanc amavi, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.
motus corporis, et efficitur vaga, garrula, quietis impatiens 2 : cum ludentibus se miscens, et cum his qui in levitate ambulant, participem se præbens 3. Hanc enim virginem etiam vulgus fatuam consuevit appellare. Et Philosophus in VII Ethicorum dicit, quod « lusivus etiam est incontinens. » Et in III Ethicorum : « No- « men incontinentiae ad puerilia peccata « inferimus. » Quinque autem sunt, propter quinque sensus delectabilia, in quibus fatuitates exercent.
« Et quinque prudentes. »
Per oppositum. De quibus dicitur, Eccli. xiv, 22 : Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Iste enim prudentes dicuntur, quia sensus reducunt ad justitie meditationem, cum prudenter circumspiciunt, in quibus sensus suos occupare debeant : justitiam reducunt ad morandum in sapientia, cum sapientiae ordinem et metas in nullo excedunt.
Vel, Quinque sunt, propter quinque quæ vigorem perpetuæ integritatis conservant : dum meditantur divinam incorruptionem, suæ integritatis causam : dum sinceritatis Angeliceæ servant imaginem : dum plenitudinis virginalis Christi concupiunt decorem : dum exemplo Virginis matris ab omni inquinamento liberam servant sanctitatem : dum ducibus virginibus sacris, incoinquinati certaminis quod habent contra carnalia, evincunt mercedem.
« Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes. »
Tangit hic differentiam in merito dupliciter : secundum habitum intellectus, et secundum habitum affectus.
Secundum habitum quidem intellectus, quia « Quinque ex eis erant fatuæ, » quæ destitutæ erant habitu intellectus. Fatuitas enim est, quando dissoluta lascivia fertur quis ad sensibilia per animalitatem, quam intra metas mentis spiritus rector non continet : et haec fatuitas dicitur incontinentia : quando vis illecebrosæ passionis a regimine sapientiae abducit
Deitatis igitur integritatem habent causam. Unde Augustinus dicit, quod « Virginitas est in carne corruptibili in- « corruptionis perpetuæ meditatio. » Ad Hebr. viii, 3 : Vide, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte. Ideo, Levit. xix, 2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum, hoc est, mundus.
<--- Page Split --->
I ad Corinth. vii, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu.
Imaginis etiam Angelicae virginitas est aemulatrix. Et hoc fit, dum adeo indesinenter vultui Dei assistit, quod etiam ministrans circa thorum maritalem, connubia disponens et tractans non inquinatur. Sicut Raphael Angelus, Tob. vii et viii. Matth. xxii, 30: In resurrectione neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in caelo 1. Sapient. vii, 23 : Nihil inquinatum in eam incurrit, propter suam munditiam : et haec munditia multum necessaria est Praelatis, qui ordinare debent actus carnalium, ut non polluantur ex ipsis. Et hoc proprie vocatur coelibatus : est enim delibatio munditiae celestis.
Plenitudinis autem Christi concupiscunt decorem : quando Verbum ita quiescit in cordibus earum, quod carni mistum habitat in eis : effundens id quo Unigenitum praefulget a Patre plenum gratiae, et veritatis 2. Ita quod dicatur de ipsis : Myrrha, et gutta et casia spirant a vestimentis tuis, a domibus eburneis, scilicet castis : ex quibus delectaverunt te divites filiae regum nobiles in honore tuo 3. Et illud Proverb. xxxi, 29 : Multae filiae congregaverunt divitias, tu, sola scilicet, supergressa es universas.
Exemplo autem Virginis matris ab omni inquinamento liberam servant sancitatem, dum totum corpus spiritui mancipant, et spiritum Spiritui sancto subjiciunt. Sic enim venit in eas Spiritus sanctus, et virtus altissimi Filii Dei conceptum format in ipsis. Isa. xxvi, 18 : A facie tua concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Eccli. xxiv, 42 : Inebriabo prati mei fructum.
Ducibus autem virginibus sacris, incoinquinati certaminis praemium vincunt. Sapient. iv, 2, dicitur, de casta generatione : Et in perpetuum coronata triom-
phat, adversus carnem et sanguinem resistens. I ad Corinth. vii, 34: Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Haec enim est illa, de qua dicitur, Genes. xxiv, 16: Virgo pulcherrima, et incognita viro. Psal. xliv, 13 : Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi.
Econtra fatua sunt, qua diaboli habent integritatem in corpore, inferni semper plena igne et fetore, apparentiam exterius Antichristi, spurcitas immundas mundi, et ad omnem virum capiuntur : qua nunc in nullo nisi in exteriori opere, tentationi libidinis resistentes. De quibus dicitur, Isa. ii, 16 et 17 : quod elevata sunt filiae Sion..., et nutibus oculorum ibant..., et composito gradu incedebant : et ideo decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crimen earum nudabit. Thren. i, 4 : Virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine. Eccli, xlui, 11 : Super filiam luxuriosam confirma custodiam. Fatuitas enim est virginis, gestum accipere meretricis, et habitum contra morem sanctuarum virginum, spurcitas cordis contra sanctitatem gloriosa Virginis, nihil habere gratiae saporis contra gratiae plenitudinem, qua est in Christo, ardere igne infernali libidinis contra integritatem et sinceritatem angelicam, et sola et sterili integritate corporis esse contentam, contra fecundam incorruptionem divinam. Haec enim, sicut dicit Ambrosius, virgo corpore omni devirginatur gestu, sensu, et cogitatione, lupanar diaboli existens.
« Sed quinque fatua, acceptis lam- 3 padibus, non sumpserunt oleum secum :
Prudentes vero acceperunt oleum 4 in vasis suis cum lampadibus. »
<--- Page Split --->
Describit hic differentiam harum virginum in affectu intellectum sequente.
« Acceptis lampadibus » integritatis, tildei et corporis. Iste in sinistris manibus Iubebant lampades. Judicum, vii, 20, milites Gedeonis sinistris manibus tenebant lampades : quia totum ad inanem gloriam referebant, interius cum diabolo luxuriantes. II Petr. ii, 14 : Pellicientes animas instabiles.
« Non sumpserunt oleum, » pietatis in affectu gloriae, in testimonio conscientiae : illustrationis in intentione : charitatis in amplexu Dei : misericordiae in compassione proximi. Pietas enim ungit : testimonium conscientiae exhilarat : recta intentio totam vitam illuminat : charitas impinguat : et misericordia superenatat : quae quinque habet olei natura. Hoc oleum non sumpserunt « secum, » quia haec per laudem quaesiverunt in alio, et non in seipsis. Eecli. xx, 13 : Gratiae /aturorum effundentur. Osee, xii, 1 : Oleum in Ægyptum ferebat.
probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
« In vasis suis, » hoc est, in cordibus. Unde, IV Reg. iv, 3, uxori Propheta filii offerebant vasa, et illa infundebat. II ad Corinth. iv, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas non sit ex nobis.
« Cum lampadibus, » fidei integritate .quoad credenda, et corporis munditia quoad castitatem.
Hæ igitur quinque dicuntur : « Acceperunt » enim per meritorum conservationem, « oleum, » per pietatis affectionem, « secum, » per propriam ædificationem, « in vasis suis, » per cordium custodiam, « cum lampadibus, » per exteriorem munditiam : quæ omnia deficiunt fatuis, præter ultimum, quod vanum est sine aliis. Proverb. xxi, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.
« Prudentes vero. »
Dictae prudentes, quia sibi providentes, « acceperunt oleum, » unctionem Spiritus, Isa. LXI, 1 : Eo quod unxerit Dominus me. Psal. XLIV, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiae præ consortibus tuis. Hilaritatem cordis in devotione, Psal. CII, 15 : Ut exhibaret faciem in oleo. Fomentam lucis in boni exempli ostensione, Zachariæ, IV, 14 : Isti sunt duo filii olei, scilicet splendoris, qui assistunt dominatori universæ terræ. Pinguedinem devotionis, Judicum, IX, 9, dicit oliva : Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur, et homines, et venire, per vanam gloriam scilicet, ut inter ligna irrationabilia promovear in laude hominum ? Ubertatem gratiae, Jerem. XI, 16 : Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.
Hæ prudentes virgines « acceperunt oleum. » Ad Galat. vi, 4: Opus suum
« Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. »
. Hic tangitur conformitas istarum virginum in perseverando. Et dicuntur duo, scilicet dilatio judicii, et surrepens dormitatio ex dilatione judicii causata.
De primo dicit : « Moram autem faciente sponso, » hoc est, differente judicium. Supra, xxiv, 48 : Moram facit dominus meus venire. Et objicitur contra hoc, Jacob. v, 9: Ecce judex ante januam assistit. Apocal. xxii, 7 : Ecce venio velociter. Isa. xlvi, 13: Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Isa. xiv, 1: Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. RESPONSIO : Respectu æternitatis prope est : sed respectu desiderii sanctorum et irrisionis peccatorum longe est. De desiderio sanctorum, Apocal. vi, 10 : Usquequo, Domine, (sanctus et verus) non judicas, et non
<--- Page Split --->
vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ? Psal. xii, 1 : Usquequo, Domine, oblivisc eris me in finem ? De irrisione peccatorum, qui non credunt venturum, eo quod ita diu differtur, dicentes illud epist. II Petr. ii, 4 : Ex quo patres dormierunt, omnia sic perseverant. Isa. xxviii, 10 : Irriserunt prophetas mandata Domini nuntiantes et dixerunt : Manda, remanda : manda, remanda : exspecta, reexspecta : exspecta, reexspecta : modicum ibi, modicum ibi. Contra quod dicitur, Habacuc, n, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum : quia veniens veniet, et non tardabit. Sponsus autem est Christus. Psal. xviii, 6 : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Et qua ratione sit sponsus, supra dictum est.
Sequitur :
« Dormitav erunt omnes. »
Dupliciter exponitur. Dormitare enim est languore destitui : et dormire, corporaliter mori. Joan. xi, 11 : Lazarus amicus noster dormit. Somnus enim est mors, eo quod mortui sunt suscitandi sicut dormientes. Daniel. xii, 2 : Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, etc. Psal. cxxvi, 2 : Cum dederit dilectis suis somnum.
Alio modo secundum Chrysostomum : « Dormitaverunt omnes, » prae exspectationis tædio. Psal. cxvii, 28 : Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me, etc.
« Et dormierunt, »
Somno ignaviae et torporis a bono opere. Proverb. vi, 9 et 10 : Usquequo, piger, dormies ?... paululum dormies, paululum dormitabis. I ad Corinth. xv, 34 : Evigilate, justi. Ignorantiam enim Dei quidam habent usque nunc. Osee, vii, 6 : Tota nocte dormivit coquens eos.
« Media autem nocte clamor factus est. »
Hic tangitur præoccupans eos in somno judicium. Et tanguntur tria, scilicet citatio, præparatio ad veniendum, et introitus. Citatio est æqualis fatuarum et prudentium : præparatio partim æqualls et partim differens : introitus ex toto inæqualis et differens.
De citatione dicit tria esse circa judicium, scilicet quod improvisum, quod apertum, quod peremptorie citatorium.
Quod improvisum, quia « media autem nocte, » hoc est, mediis tenebris ignorantiae. Sapient. xvii, 14 et 13 : Cum quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, venit. Supra autem dictum est, quod non pro qualitate temporis, sed pro obscuritate improvisionis hora ejudicii dicitur istud : quia, I ad Thessal. v, 2 : Dies Domini sicut fur, in nocte ita veniet. Sapient. xvii, 5 : Ignis nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. Hieronymus dicit, quod traditio Hebræorum est, quod media nocte futura sit judicii dies : quando, Exod. xii, 29, Pascha celebratum est, eo quod essent ab exterminatore Angelo liberati : qui media nocte transivit per domos Ægyptiorum. Unde dicit se opinari, quod traditio apostolica fuerit, quod in vigilia Pascha populus a laudibus divinis ante medium noctis dimittendus non fuerit, ut hora qua liberati sunt ab exterminatore, per Christi Resurrectionem dimitterentur : tunc securi Pascha celebraturi. Psal. cxviii, 62 : Media nocte surgebam ad confitendum tibi.
« Clamor factus est. »
Fragoris mundi, et vocationis angelicæ, et vocis Christi. De quibus, Supra dictum est 1. Isa. vi, 4 : Commota sunt
<--- Page Split --->
superliminaria cardinum a voce clamantis. Joan. v, 25: Mortui audient vocem Filii Dei.
« Ecce sponsus venit, exite obviam ei. »
In ista peremptoria citatione duo dicit, scilicet, adventum sponsi, et citationem.
Adventus sponsi exprimitur, cum dicit: « Ecce sponsus venit. » Daniel. vn, 13: Filius hominis venit, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu ejus obtulerunt eum.
« Exite obviam ei. » Ecce citatio. Amos, iv, 12: Præparare in occursum Dei tui, Israel. Iste autem exitus est vocatio obviam Christo in aera : sicut dicitur, I ad Thessal. iv, 17: Simul rapiemur cum illis in nulibus. obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
« Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. »
Ecce ad veniendum præparatio, in qua in aliquo sunt similes, et in aliquo dissimiles. Dicit autem tria : et in primis duobus sunt similes, et in tertio dissimiles. Primum est communis resurrectio : secundum est communis conscientiarum ad defendendum se præparatio : tertium est differens conscientiarum excusatio.
De primo dicit : « Tunc surrexerunt omnes, » ad auditum vocis et clamoris. Joan. v, 25: Venit hora..., quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent. I ad Corinth. xv, 52 : Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. « Virgines, » in integritate fidei, et castitatis corporalis (quæ sunt communia bonis et malis). Quia, sicut dicitur, Jacob. ii, 19: Dæmones credunt, et contremiscunt.
« Et ornaverunt, » hoc est, ornamenta virtutum, prout potuerunt, quæsiverunt. Judith, x, 4: Omnis ista com-
positio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Et iste ornatus est in conscientiæ pulchra defensione, a culpæ objectione. Ad Roman. n, 15 et 16: Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die, cum judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum. Propter istum ornatum dicit Apostolus, I ad Corinth. iv, 5, quod illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. Quidquid enim pulchri ornatus in conscientiis tam bonorum quam malorum, commendabitur a lumine judicis.
« Lampades suas, » hoc est, conscientias, vel corda sua. Ideo enim dicitur, Psal. cxxxı, 17: Paravi lucernam Christo meo. Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat. Lampades enim parare, est corda lumini judicis accendenda, et illuminanda exhibere : ut in eis aperte luceat omne quod gesserunt. Everrere autem et quærere diligenter est sollicite volvere quid dignum lumine judicis in corde inveniatr.
« Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ exstinguuntur. »
Ecce tertium, in quo est differentia. Tanguntur autem duo. Primum est deceptio fiduciæ faturum, secundum est prudentium humilitas et veritas.
In deceptione fatuarum tria notantur, scilicet fiduciæ vanæ deceptio, communicationis bonorum alienorum petitio, et imperfectionis propriæ confessio.
Dicit ergo : « Fatuæ autem, » videntes se fiduciam non habere in exteriori munditia, et solius fidei integritate, « sapientibus dixerunt. » Simile quid est, Sapient. v, 3 : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, etc. Et sequitur, y. 5 : Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter Sanctos sors illorum est.
<--- Page Split --->
« Date nobis de oleo vestro. »
Ecce petitio communicationis alieni boni. Sensus enim est : Communicate nobis de bonis, in quibus conscientiae vestrae abundant : tarde commemorantes illud Apostoli, II ad Corinth. vn, 14 : Illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut aequalitas fiat. Psal. LXXV, 6 : Dormierunt somnum suum : et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Viri enim divitiarum sunt illi, qui in imperfectis et informibus bonis exterioris munditie se putant sufficere. Job, xxvii, 19 : Dives cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Proverb. xx, 4 : Mendicabit aetate et non dabitur illi.
miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
« Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. »
Ista prudentium responsio, est propriæ humilitatis ostensio : et peccati fatuarum oblique facta exprobratio.
Et ideo dicit : « Responderunt prudentes, » ex prudentia sua providentes, « dicentes. » Simile quid, Job, v, 1 : Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
« Quia lampades nostrae exstinguuntur. »
« Ne forte non sufficient nobis et vobis. »
Ecce confessio insufficientiae. Lampades enim exstingui, est conscientias ab interni boni lumine destitui. Job, xxi, 17 : Quoties lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ? Econtra de forti muliere dicitur, Proverb. xxxi, 18 : Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Sed illis accidit sicut Heli, I Reg. iii, 2 et 3, quod non vidit lucernam Dei, antequam exstingueretur. Non enim primo providerunt thesauros olei in vasis : nec consideraverunt lampades, antequam coram judice exstinctas conspexerunt.
Dicunt autem, « exstinguuntur, » et non exstinctæ sunt : ut notetur, quod bonum informe ante adventum judicis in oculis earum fulsit multum : unde laudes (alias, lampades) quæsiverunt. Sed lumine judicis discuti ente quod ad laudem hominis factum. fuerat, exstingui cœpit et offuscari. Daniel. v, 27 : Inventus es minus habens. Apocal. iii, 17 : Dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia miser es, et
Non est diffidentiae, vel avaritiae responsio. Ad Hebr. xii, 5 : Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam. Sed humilitatis est, et veritatis. Humilitatem enim notant, dicentes : « Ne forte non sufficiat nobis. » IV Reg. iv, 2 : Non habeo ancilla tua nisi quidquam in domo mea, nisi parum olei, quo ungar. Veritatis autem est, quod dicunt. « Non sufficiat nobis et vobis. » Nulli enim suffragantur aliena, qui cum alienis non habet propria : quia sicut in sequentibus ejusdem capituli dicitur, 7. 29 : Omni habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, etiam id quod videtur habere, auferetur ab eo. Unde dicitur, Jerem. vii, 16, et xi, 14, et xiv, 11 : Noli orare pro populo hoc... quia non exaudiam te. Ad Roman. xiv, 12 : Unsquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
« Ite potius ad vendentes, et emite vobis. »
Non est consilium, sed oblique repræ-
<--- Page Split --->
hendunt vitam præteritam : oleum enim est laus humani favoris demulcens, quod omnibus bonis suis semper emere a vendente mundo consueverunt. Eccle. vii, 6 : Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi. Psal. cxl., 5 : Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Isa. iit, 12 : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
« Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. »
Hic tangitur in toto differens introitus. Et tanguntur tria: occupatio fatuarum cum sponso veniente, et introitus prudentium, et perpetua exclusio fatuarum.
Occupatio fatuarum tangitur, cum dicitur : « Dum irent emere. » Ire autem est conatu cordis adhuc laudes humanas quaerere : quia in qua voluntate peccati quis moritur, in ea semper permanebit. Unde, Supra, vii, 23 : Discedite a me, qui operamini iniquitatem. Ezechiel. xxxii, 27 : Descenderunt in infernum cum armis suis..., et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum. Eccli. xxvii, 2 : Inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum.
esse 1. Ezechiel. xlui, 2 : Terra splendebat a majestate ejus. « Et quae paratae erant, » soli Deo placere desiderantes, et in oleo laetitiae abundantes, et lucernas ardentes per charitatis lucem in manibus habentes. Cantic. viii, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Luc. xii, 36 : Similes hominibus exspectantibus dominum suum, non vagantibus ad quaerendos favores hominum.
« Intraverunt cum eo. » Infra, eodem, yv. 21 et 23 : Intra in gaudium Domini tui. Isa. xxvi, 2 : Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
« Ad nuptias, » scilicet conjunctionis Dei cum spiritu hominis. Apocal. xix, 7 : Venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.
« Et clausa est janua, » repagula iniquitatis fatuarum. Luc. xi, 7 : Ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili. Ezechiel. xliv, 2 : Porta haec clausa erit : non aperietur. Apocal. iii, 7 : Aperit, et nemo claudit : claudit, et nemo aperit. Janua enim regni, quae modo penitentibus aperitur, tunc etiam lugentibus clauditur.
« Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes : Domine, Domine, aperi nobis.
At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos. »
« Venit sponsus. »
Tangitur prudentium introitus : et dicuntur tria, scilicet sponsi adventus, prudentium introitus, et ostii conclusio.
Dicit igitur quod illis adhuc in emptione laudis occupatis, « venit sponsus, » illuminans abscondita tenebrarum, et ostendens illas adhuc hominibus velle placere : et ideo Christi ancillas non
Hic tangitur perpetua fatuarum exclusio in tribus : in tempore adventus sui, in postulatione, et in exclusione.
De primo dicit : « Novissime vero veniunt, » quando serus est adventus : tunc veniunt per desiderium salutis, cum adhuc vigeat in eis affectus iniquitatis. Eccli. v, 8 et 9 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : subito enim veniet ira illius,
<--- Page Split --->
et in tempore vindictae disperdet te. Isa. xxxviii, 18 : Vivens, vivens ipse confitebitur tibi.
« Dicentes : Domine, Domine, aperis nobis. »
Ecce vana de Dei misericordia præsumptio. Egregia quidem confessio in nomine Domini : et hoc ipsum nomen Domini repetitum magnæ fidei est indicium : sed quia tertio Dominum per opus non confitentur, excluduntur. Simile, Supra, vii, 22 : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Ad Titum, i, 16 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Isa. xxix, 13, et Matth. xv, 8 : Populus hic labiis me honorat. Iste virgines fatuæ sunt sicut Scribæ et Pharisæi hypocritæ, extra, et non intus pulchræ. Supra, v, 20 : Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Seribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
« Aperi nobis. »
Desiderium enim habent salutis, quamvis adhuc perseveret in eis emptio vanæ laudis. Sed quia sponso roganti cordis januam non aperuerunt, ideo rogatus januam regni non aperit. Isa. i, 13 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Thren. iii, 8 : Cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
Et hoc est, quod sequitur :
« At ille respondens ait, »
Obfirmante justitia januam : « Amen dico vobis, nescio vos. » II ad Timoth. ii, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Supra, vii, 23 : Confitebor illis : Quia numquam novi vos.
« Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. »
Conclusio est intenta ex omnibus præinductis. Infra, x x v i , 4 1 : Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.
Et subdit causam vigilantiae : « Quia nescitis diem, » hoc est, temporis qualitatem : utrum in die, vel in nocte. « Neque horam, » quoad quantitatis temporis determinationem. Apocal. xvi, 15 : Ecce venio sicut fur. I ad Thessal. v, 3 : Cum dixerint : Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
« Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos. »
Hic inducitur tertia et ultima parabola, quae est ad admonitionem activorum, qui talenta Domini receperunt.
Et habet partes tres, scilicet bonorum commissionem, et ex commissis negotiationem, et ex commissis et lucratis Domini cum eis positam rationem. Et hæc patent in littera plane.
In commissione tria sunt : providentia committentis, debitum ejus cui committitur, et utilitas commissi.
Providentia enim est, quod sua Dominus interim, dum abesset, multiplicari voluit. Et ideo tria dicit: hominem vocat a ratione providentiae, peregre proficiscentem ratione absentiae, vocantem servos ratione benevolentiae.
Dicit ergo : « Sicut homo, » providens ex ratione. Supra, v, 23 : Judex tradet te ministro : et sequitur, 3. 26 : Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Supra, xvii, 23 : Simile est regnum cælorum homini qui voluit rationem ponere cum servis suis.
« Peregre proficiscens, » hoc est, Christus in cœlum ascendens : quia locus carnis terra est, quæ ad peregrina profi-
<--- Page Split --->
ciscitur, cum in cœelesti sede collocatur 1. Unde licet secundum quod Deus ubique sit, tamen secundum quod homo mutat locum. Unde, Genes. xx, 1, Abraham profectus est ad australem plagam, et peregrinatus est in Geraris, quæ visio incolatus interpretatur.
« Vocavit servos suos, »
Per benevolentiam triplici vocatione. Et in omnibus ostendit benevolentiam : per creationem enim vocat omnes. Ad Roman. iv, 17 et seq. : Vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt, etc. Isa. xli, 4 : Vocans generationes ab exordio, per segregationem a massa perditionis : et sic vocat per primam gratiam. Ad Roman. vn, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imagini Filii sui..., hos et vocavit : et sic vocat Sanctos. Vocat etiam ad familiaritatem discipulatus. Joan. i, 39 : Venite, et videte. Venerunt..., et apud eum manserunt die illo. Psal. xxxiii, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos. Supra, xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis, etc. Eccli. xxiv, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Paucos autem vocat ad ministerium, et negotium curæ animarum, sicut servos, de quibus hic loquitur. Supra, iv, 19 : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
« Et tradidit illis bona sua.
Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profactus est statim. »
Ecce commissio. In qua notantur quatuor, largitas videlicet committentis, ditributio sapientis tam ad numerum
quam ad pondus, et proportio facultatis et virtutis accipientis ad acceptum, et relictum commissi ad liberum usum. Et haec per ordinem patebunt in littera.
Largitas est in hoc, quod dicit : « Tradidit illis bona sua. » Jacobi, i, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Et, ibidem, 7. 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
« Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. »
Deinde secundo tangit distributionem secundum numerum et pondus, secundum ordinem suæ sapientiæ. Numerus enim notatur in hoc, quod « uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum : » pondus autem in hoc, quod talenta dedit : et mensura notatur in hoc, quod « unicuique secundum propriam virtutem » dedit. Sapient. xi, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti.
Sunt autem quinque genera bonorum, quae exercentur in Ecclesia ad meritum : quorum primum est innatum, quod est bonum naturae, sicut intellectus, et ratio et ingenium et hujusmodi, quorum habilitas est ad gratiam : et de hoc bono, Genes. i, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. Secundum est bonum gratiae, de quo, Supra, vii, 11 : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester qui in cœlis est, dabit bona petentibus se ? Et hæc duo necessaria sunt cuilibet ad meritum. Sunt alia duo, quae necessaria sunt ad regimen animarum commissum, scilicet bonum scientiæ ad docendum. Sapient. viii, 9 : Proposui sapientiam adducere mihi ad convivendum : sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. Aliud est bo-
<--- Page Split --->
num ordinariæ, vel vicariæ, vel commissæ potestatis. Nehemiæ, seu II Esdræ, ix, 33: Reges nostri in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis..., non servierunt tibi. Adhuc est unum bonum, quod insrumentaliter se habet ad meritum, et datum est in sustentationem : et hoc est bonum opulentiæ. Isa. 1, 19 : Si volueritis, et audieritis me, bona terra comedetis. Luc. xii, 19 : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos. Hæc igitur omnia quinque dantur Prælatis : duo autem, naturæ scilicet et gratiæ omnibus bonis : duo alia, necessaria ad regimen animarum commissum, Prælatis : unum autem, quod est naturæ, datur omnibus.
Sed tunc quaeritur, quare non dantur tria, et quare non quatuor ? Responsio, quod cum naturali bono et gratiae bono conjuncta scientia inutilis est, quia non habet in quem expendat : conjuncta etiam potestas cum eisdem sine scientia est inutilis, quia nesciet uti : conjuncta autem opulentia etiam inutilis, quia opulentia datur propter familiam commissam. Necessitas autem propter personam, quae non sonat opulentiam. Tria igitur ad ædificationem non sunt conjungibilia : quatuor etiam quocumque modo non sunt conjungibilia : quia semper hæc duo conjuncta esse oportet, quæ sunt naturæ et gratiae : et cum his conjuncta scientia et potestas non feliciter proderunt sine operibus, cum multitudo teneri non possit sine temporali subsidio. Unde cum Dominus, Joan. vi, 5 et seq., pavit multitudinem : et, Supra xiv, 15 et seq., et Joan. xxi, 15 et seq., Petro dixit ter pasce, propter verbum et exemplum et temporale subsidium. Patet igitur quod quatuor non proficiunt ad felicem gubernationem.
Hæc quinque dantur ad pondus : et ideo dicuntur talenta, eo quod unicuique ad pondus vitæ sunt reddenda. Unde, I Paralip. xxix, 7, dicitur, quod Principes dederunt in opus Domini talenta auri, argenti, et æris, et ferri : et talen-
tum plumbi fertur, Zachar. v, 7, per aurum bonum gratiae : et ideo, Apocal. xxi, 18, dicitur quod civitas est aurum mundum. In argento bonum scientiae sacræ Scripturæ. Psal. xi, 7 : Eloquia Domini, eloquia casta : argentum igne examinatum. In talentis ferri intelligitur bonum potestatis, quod domat alia : in talentis æris intelligitur bonum naturæ, quia æs convertibile est ad alia, sicut bonum naturæ aptabile aliis. In talento plumbi, quod vilissimum est et gravissimum, intelligitur bonum opulentiæ.
Sancti tamen exponunt, quod quinque talenta sunt usus rationis bonus in quinque sensibus corporis : duo autem sunt intellectus et operatio : unum autem est intellectus solus. Hoc est, quod dicit : « Alii dedit quinque talenta, » quia præcipuis supradicta quinque committuntur. Vel, omnibus exercitium quinque sensuum ad gratiam. « Alii autem duo, » quia bonis committuntur duo, vel sapientibus intellectus et operatio. Psal. cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Et ideo secundum dicta Sanctorum, plus in pondere recipit, cui dantur duo, licet plus in numero recipiat ille cui dantur quinque : quia plus valent intellectus et operatio quam exercitia quinque sensuum. « Alii autem unum, » omnibus quidem bonum naturæ : multis autem bonum scientiæ, quod docet usum regiminis animarum, quia docet usum clavium.
Sequitur :
« Unicuique secundum propriam virtutem. »
Hic tangit proportionem facultatis ad usum gratiae. Est autem virtus ultimum, in quod potest potentia : et ideo dicit conatum. Unde tantum dat, quantum conando ad gratiam paratus est suscipere. Psal. lxxx, 11: Dilata os tuum, et implebo illud. Os enim facultatis aperitur, quando cor per conatum, quod in nobis est, ad gratiam præparatur. Psal. x, sec. Hebr.
<--- Page Split --->
17 : Præparationem cordis eorum audivit auris tua.
« Et profectus est statim. »
Hoc est, usum commissorum bonorum libertati eorum permisit. Luc. xix, 13 : Nrgotiamini dum venio. Proverb. vi, 19 et 20 : Abiit via longissima... In die plena luna reversurus est. Cantic. v, 17 : Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrina mulirrum ?
« Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. »
Hic tangitur servorum negotiatio per tres differentias quae in littera tanguntur.
De primo dicuntur tria, scilicet apud seipsum commissi consideratio, et laboris exerciti operatio, et in lucrum ejus, quod est commissum, sollicita multipliratio.
De primo dicit : « Abiit, » hoc est, in sui considerationem, quod receperat reduxit : et ideo receptionis facit commemorationem. Joan. xx, 10 : Abierunt discipuli ad semetipsos. I ad Corinth. ii, 12 : Accepimus Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus qua e Deo donata sunt nobis.
De secundo dicit :
« Operatus est in eis. »
In donis enim bonis est operandum : in laboribus autem mundi non est operandum. Et est attendendum, quod aliud est operatio, et aliud opus, et aliud factum, et aliud actum secundum Philo-
sophum. Agere enim proprie pertinet ad voluntaria, quæ sunt virtutis. Unde Philosophus dicit, « quod prudentia est cum « ratione activus habitus. » Agere enim venit ab actu, qui complementum et perfectio est. Unde, ad Roman. viii, 14 : Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Spiritu enim Dei aguntur, qui virtutibus (quæ sunt dona Spiritus, et animæ actus) ad actiones voluntarias moventur. Facere autem est super præjacentem materiam aliquid educere. Unde Philosophus definiens artem mechanicam, dicit : « Ars est cum ratione factivus habitus. » Et de his, quæ ex arte divina processerunt, dicitur : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt1. Opus autem, quod est operatum, vocatum est, quod per laborem et motum facientis efficitur, sicut culfellus, vel calceus : et de hoc dicunt Sancti, quod hoc Græci ἀποτίλισμα vocant. Unde, Isa. lxiv, 8 : Fictor noster es tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Operatio autem proprie (quia ab ope et opibus vocata est) est exercitium hoc, quod procedit a proprio et connaturali habitu, quo ipsa natura propter convenientiam naturalem refloret. Unde Philosophus dicit, quod « delectatio contemplativa est « operatio proprii et connaturalis habitus « non impedita. » Refloritio enim naturae sic diffusa in bono sibi proprio (quod est intellectuale, quia hoc proprium est homini) delectatio vocatur. Juxta hoc notantur operationes, in quibus humanas et liberas quærimus delectationes, ex quibus nihil quærimus nisi operari, sicut vigilare, cantare, et hujusmodi. Modum ergo hujusmodi notans dicit : « Operatus est, » ad proprium et intellectuale bonum, ponens exercitium cum delectatione sincera. Proverb. xiii, 4 : Anima operantiumi pinguabitur, scilicet bonis. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare.
<--- Page Split --->
« Et lucratus est, »
Per sui boni propagationem in alios, « alia quinque. » Licet enim multo plura lucratus sit, tamen quia non nisi duplæ est proportionis, in se videlicet, et in aliis, dicitur alia quinque lucratus. I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Genes. xxxi, 1 : De illius facultatibus ditatus, factus est inclytus.
« Similiter et qui duo acceperat. »
Idem modus est expositionis. Sapient. III, 13 : Bonorum laborum gloriosus est fructus. « Lucratus est alia duo. » Genes. xxx, 43 : Ditatus est homo ultra modum, et habuit greges multos. Psal. iv, 8 : A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt. Frumentum est verbi pabulum : vinum, celeste et spirituale gaudium : oleum, misericordiae lenimentum in pauperes expensum.
in foveam quam fecit. Josue, vii, 21 : Vidi inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum : et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. Argentum eloquentiae naturalis, et acquisite, quod est duplex argentum : et regulam justitie moralis, cujus notitiam habuit : et pallium coccineum ordinis charitatis, quem exponere scivit. Isa. xxix, 4 : De humo eloquium tuum mussitabit.
« Et abscondit, »
Sub terrena conversatione, « pecuniam domini sui. » Eccli. xx, 32 : Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque ? Proverb. xi, 26 : Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Econtra, Supra, ii, 11 : Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, etc.
« Qui autem unum acceperat, abiens, fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. »
« Post multum vero temporis, venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. »
Tertia est differentia. Et tria dicit : a bono incommutabili servi pigri abstractionem, ad terrenam commoditatem boni commutabilis conversionem, et crediti talenti absconsonem per terrenam conversionem.
De primo dicit : « Qui autem unum acceperat » bonum naturae, vel intellectus, « abiens, » abstractione boni incommutabilis. Epist. Jude, y. 11 : Veillis qui in via Cain abierunt. Jacob. 1, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
« Fodit in terram, » per terreni commodi inquisitionem. Psal. vii, 16 : Lacum aperuit, et effodit eum : et incidit
Hæc est tertia pars, de ratione quæ exigitur ab omnibus sub tribus per ordinem differentiis, et laude profectus. In bonis enim cum crescunt dona, etiam rationes crescunt donorum 1.
« Venit dominus servorum illorum. »
Contra videtur esse, quod dicitur, Apocal. xxi, 7 : Ecce venio velociter. Sed hoc dicitur respectu æternitatis : istud autem secundum decursum infirmitatis dicitur.
<--- Page Split --->
« Et posuit rationem cum eis. » Luc. xvi, 2 : Redde rationem villicationis tuæ.
« Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. »
Et tria dicit : primo, accessum per reddendæ rationis præparationem : secundo, obtulit per meritorum exhibitionem : tertio, dixit per gratiarum actionem.
Dicit igitur : « Et accedens, » præparando se ad reddendam rationem, « qui quinque talenta acceperat, » in se considerando acceptum, sine quo se nihil potuisse cognovit. Ad Roman. v, 2 : Per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Quasi dicat : Nisi commissum datum fuisset, lucrum nullum fuisset.
« Obtulit, » in eo quod Deo totum attribuit, « alia quinque talenta, » aut bona superius enumerata duplicando in proximum : aut exercitium bonum quinque sensuum. Baruch, iv, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum. Quinque et alia quinque decem faciunt. Tob. xiii, 14 : Nationes ex longinquo ad te venient : et munera deferentes, adorabunt in te Dominum.
« Dicens, » per gratiarum actionem :
« Domine, quinque talenta tradidisti mihi, »
Sine quibus nihil, et per quæ omnia potui : et ideo tuum est, quod lucratus sum. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere.
« Ecce alia quinque, » profectu proximi, « superlucratus sum, » super sortem conservatam. Quasi dicat : Et me
conservavi in bonis tuis, et proximum adjuvi. I ad Corinth. xv, 10 : Abundantius omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum. Et, ibidem, §. 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit.
« Ait illi dominus ejus : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam : intra in gaudium domini tui.
Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. »
Laus et acceptatio est profectus in gratia.
Et dicuntur quatuor per ordinem : aggratalutio domini de profectu servi, laus servi, commemoratio meriti et promissio præmii, et remuneratio gaudii.
Aggratulatio Domini notatur, cum dicitur :
« Euge. »
Quod est interjectio aggratalantis et gaudentis. Luc. xv, 7 : Dico vobis, quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore, etc. Et, ibidem, §. 6 : Congratularnini mihi, quia inveni ovem meam qua perierat.
« Serve bone et fidelis. »
Laus est servi : et dicitur bonus in conservatione commissi, fidelis autem in reportatione et multiplicatione lucri. Eccli. xi, 17 : Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. Tob. vii, 7 : Boni et optimi viri filius es, et facientis eleemosynas. Proverb. xx, 6 : Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis inveniet ?
<--- Page Split --->
« Quia super pauca fuisti fidelis. »
Commemoratio est meriti et promissio prænii : et sunt omnia pauca, quæ in præsenti pati vel agere possumus, respectu eorum quæ in remuneratione exspectamus.
Et hoc est, quod dicit : « Super multa te constituam. » Ad Roman. viii, 18 : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. Sapient. iii, 5 : In paucis vexati, in multis bene disponentur. II ad Corinth. iv, 17 et 18 : Id enim quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur.
« obtulit » meritorum profectum, non sibi, sed Deo attribuendo. Isa. lx, 6 : Aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Aurum gratiae et thus redolens, boni naturae, perfecti in gratia. Vel, aurum sapientiae, et thus operationis bonæ.
« Et ait, » gratias agendo : « Domine, duo talenta. » II ad Corinth. ix, 15 : Gratias ago Deo super inenarrabili dono ejus. « Ecce alia duo, » super conservatam sortem, « lucratus sum. » Jerem. xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. Job, xxvii, 6 : Justificationem meam quam capi tenere, non deseram. Apocal. iii, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
« Intra in gaudium domini tui. »
Ecce remuneratio gaudii. Introitus autem iste significat undique circumfusum esse gaudium. Joan. xvi, 24 : Petite, ut gaudium vestrum sit plenum : supra, in visione Dei : intus, felici conscientia : subtus, in decore justitiae : circumquaque, in glorificatione creaturae. Isa. lx, 5 : Videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
« Accessit autem et qui duo talenta acceperat. »
Hoc est, bonum naturae in naturali justitia : et bonum gratiae in fide et perfecta vita. Vel, qui intellectum habuit instructionis et operationem virutis, veritate et virtute lucrum reportans : et est idem modus expositionis, qui et prius. Accedit enim præparando se et recognoscendo commissum. I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti ? Quod si « qui duo talenta acceperat, » I Paralip. xxix, 14 : Tua sunt omnia : et quæ de manu tua accepimus, dædimus tibi :
« Ait illi dominus ejus : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constiuam : intra in gaudium domini tui. »
Commendatio est gratitudinis et profectus.
« Euge, etc. »
Euge multiplices notat affectus in sacra Scriptura : est enim exsultatorium, Ezechiel. xxv, 3 : Pro eo quod dixisti : Euge, euge super sanctuarium meum. Aliquando derisorium, Psal. xxxiv, 21 : Dilataverunt super me os suum : dizerunt : Euge, euge, viderunt oculi nostri. Aliquando adulatorium, Psal. xxxiv, 16 : Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi : Euge, euge. Aliquando exhortatorium, Psal. xxxiv, 23 : Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ : nec dicant : Devoravimus eum.
« Serve. » Propter debitum. Psal. cxv, 16 : Ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
<--- Page Split --->
« Bone. » Propter formam gratiae, et diffusionem communicationis sui in alterum : bonum enim est diffusivum sui. Plato : « Boni est optima adducere. » Isa. LX, 21 et 22 : Germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem robustissimam. Proverb. XI, 10 : In bonis justorum exsultabit civilis. Sapient. VIII, 9 : Mecum communicabit de bonis suis.
« Et fidelis » in commisso. Econtra illi expositioni quam fecimus supra. Vel, « fidelis » intentione, nihil sibi de gloria Domini sui attribuendo. Isa. XXI, 2 : Qui fraudulentus 1 est, infideliter aget. Eccli. XLV, 4 : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Ad Hebr. III, 3 : Moyses fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant.
« Quia super pauca fuisti fidelis. » Commemoratio meriti et promissio praemii. Isa. XLIX, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium.
« Supra multa te constituam. » Esther, VI, 9 : Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare. Luc. XXII, 29 : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
« Intra in gaudium domini tui » ut in abysso submergaris gaudiorum. Isa. XXXV, 10 : Gaudium et lætitian oblinebunt, et fugiet dolor et gemitus. Luc. VI, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Psal. LXXXIX, 15 : Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliusti, annis quibus vidimus mala. Psal. XV, 11 : Adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.
« Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es : metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti. »
Hic ponitur ratio de malis, præcipue quae consistunt in omissione bonorum, in quibus aliqui se putant excusatos.
Et dicuntur duo : primum est culpa servi : secundum condemnatio ejusdem per sententiam domini.
Circa primum dicuntur tria, scilicet accessus præsumptionis, accusatio domini superioris, et excusatio sui torporis.
Accessus præsumptionis proponitur, cum dicit : « Accedens et qui unum talentum acceperat, » præsumptione propria. Unde, Glossa Interlinearis : « In- « felicissimum habens a sua conscientia « testimonium. » Sic dicitur, Supra, IV, 3 : Accedens tentator dixit.
Unum autem talentum est naturale bonum, sive intellectus, sive quidquid habet homo naturalium bonorum, quae in unitate retinet, et non multiplicat per profectum. Contra quod dicitur, Luc. XIX, 13 : Negotiamini dum venio. Job, V, 7 : Homo nascitur ad laborem. Ezechiel. XVI, 49 : Hæc fuit iniquitas Sodomæ, abundantia, et otium. Proverb. XII, 11 : Qui sectatur otium, stultissimus est.
« Et ait. » Non gratias agendo, sed dominum suum superiorem accusando, detrahendo ei in duobus, scilicet, contra misericordiam vocando durum vel austerum, et contra justitiam vocando raptorem.
Et hoc est, quod dicit : « Domine, » contra se vocat eum dominum, cujus non implevit mandatum.
« Scio quia homo durus es, »
Hoc est, austerus es : quia duram et ar-
<--- Page Split --->
ctam viam proponis, quae ducit ad vitam. Genes. xlII, 7: Joseph quasi ad alienos fratribus durius loquebatur. Job, xxx, 21 : Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
Et proponit contra justitiam duo : « Metis ubi non seminasti. » Seminare est verbum prædicationis proponere. Supra, xiv, 16 : Exiit qui seminat, seminare semen suum. Metere est falce judicii præcidere. Apocal. xiii, 3 : Misit falcem suam in terram, et demessa est terra. Metere ubi non seminavit, est fidem per judicium requirere ab his quibus per se ipsum verbum prædicationis non proposuit, ut dicit Gregorius. Et hoc licet piger accuset, non est injustum : quia in omnem terram exivit sonus eorum 4. Adhuc autem insitum est rationi verbum, et Dei notitia impressa omnibus. Jacob. i, 21 : Suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Deuter. xxx, 14 : Juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo. Et, ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
Aliud proponit contra justitiam : « Et congregas ubi non sparsisti. » Congregare est virtutum fructus exigere. Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis. Supra, xiii, 30 : Triticum congregate in horreum meum. Spargere est virtutis exempla ostendere. Congregare autem ubi non sparsit, est per judicium futurum fructus bonorum operum exigere ab his quibus exempla virtutum nula per se ipsum præbuit. Psal. cx, 1 : In consilio justorum, et congregatione. Supra, xiii, 48 : Elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Isa. xliii, 3 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Nec hoc est injustum : quia alii ostenderunt, quos misit : et virtus per se ipsam placere debet. Unde contra hoc, quod dicit austerum, est hoc quod dicit,
J Joan. v, 3 : Mandata ejus gravia non sunt. Et, Supra, xi, 30 : Jugum meum suave est, et onus meum leve. Contra hoc autem, quod dicit injustum, est quod dicitur in Psalmo xviii, 9 et seq. : Justitiae Domini rectæ, lætificantes corda... Judicia Domini vera,... dulciora super mel et favum. Etenim servus tuus custodit ea.
« Et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est. »
Hic sui proponit excusationem, ut culpa ab. ipso retorquetur in dominum. Psal. cxl, 4 : Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Proponit autem tria, timorem videlicet amittendi, providentiam conservandi, et æquitatem reddendi.
De primo dicit : « Timens abii, » abstractus a te ad me ipsum conservandum : « timens » ne dum alios lucrari vellem, commodum meum perderem. Sapient. xvii, 10 : Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis. Et est ac si dicat : propter alios dispendium mei non debui subire.
« Et abscondi talentum tuum in terra, » mihi terrena procurans commoda aliis me subtraxi. Contra quod dicitur, Eccli. xxix, 13 : Perde pecuniam propter fratrem et amicum : et ne abscondas illam sub lapide in perditionem. Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Act. xx, 24 : Non facio animam meam, hoc est, animalem vitam, pretiosiorem quam me. II ad Corinth. xii, 15 : Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris.
« Ecce habes quod tuum est. »
Æquitatem proponit reddendi. Supra,
<--- Page Split --->
xx, 13 et 14 : Non facio tibi injuriam... Tolle quod tuum est, et vade. Mentitus autem est in caput suum : quia cum servus sit, debitum et paratum obsequium multiplicationis subtraxit. Daniel. xiii, 39 : Recte mentitus es et tu in caput tuum. Unde, Luce, xix, 22, addit : De ore tuo te judico, serve nequam. Malach. 1, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ?
« Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. »
Hic ponitur condemnatio servi. Et dicuntur duo : increpatio assignans condemnationis causam, et condemnatio infligens pœenam, ibi, y. 28 : « Tollite, etc. »
Increpando dicit duo : improperationem culpae et desidia, et causam.
Increpans igitur culpam transgressionis dicit :
« Serve male. » Eecli. xxxiii, 28 : Servo malevolo tortura et compedes. Malus enim servus est, qui in tantum prorumpit prasumptionis, quod bono et suo domino calumniam imponit. Supra, xx, 15 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? Supra, xii, 39 : Generatio nala, et adultera. Deuter. xxxii, 5 et 6 : Generatio prava atque perversa, haec line reddis Domino ?
« Et piger. » Improperat inertiam desidie. Proverb. xx, 4 : Propter frigus piger arare noluit. Ex hoc autem, quod malus, piger est : quia Dionysius dicit, quod « malum est infecundum et pi- « grum. »
« Sciebas. » Causa increpationis. Et hahet duo : in primo ex ore servi arguit praemittens : et in secundo concludit.
Attende autem, quod non dicit : Scie-
bas quia ego durus sum : quia hoc quod dixit contra misericordiam, omnino falsum est. Joel, 11, 13 : Benignus et misericors est. Sed dicit « Quia meto ubi non semino, » quod et Apostoli fecerunt. Joan. iv, 38 : Ego misi vos metere quod non laborastis. Nunc autem et hoc non nisi secundum humanam praesentiam verum est : quia secundum divinam operationem Dei agricultura estis 1. Isa. xxvii, 24 et 25 : Prosincidet humum suam..., et seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem. Isa. iv, 2 : Erit germen Domini in magnifcentia et gloria, et fructus terrae sublimis.
« Et colligo ubi non sparsi. » Supra, xxi, 34 : Misit servos suos, ut acciperent fructus. Secundum divinam tamen naturam per omnia opera sua significationis suae sparsit indicia. Supra, xii, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat mecum, spargit.
« Oportuit ergo te committere pecunia meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. »
Ecce conclusio : et quod putabat in excusationem sui dicere, retorquet contra eum, et condemnat. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.
« Pecuniam meam, » bonum tibi creditum, « committere, » per doctrinam, « nummulariis, » his qui fecerantur imaginem meam proximis : et sic multiplicant eam. Isti enim sunt nummularii spirituales, qui de templo non ejiciciuntur 2. Supra, Deuteron. xxviii, 12 : Fenerabis gentibus multis, et ipse a nullo fenus accipies. Luc. vii, 41 : Duo debitores erant cuidam feneratori, hoc est, prædicatori. Duo debitores : contemplativi, et activi.
<--- Page Split --->
« Et veniens ego, » ad rationem audiendam in judicio. Isa. v, 3 : Judicate inter me et vineam meam.
« Recepissem utique quod meum est, » hoc est, sortem. Supra, xxii, 21 : Reddite quae sunt Cæsaris, Cæsari : et quae sunt Dei, Deo.
« Cum usura » superexcrescente. Licet enim detester usuram corporalem, quae opprimit pauperes, Psal. xiv, 5 : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Ezechiel. xviii, 8 : Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : tamen exiguo usuram incrementi boni spiritualis. Proverb. xix, 17 : Fæneratur Domino qui miseretur pauperis. Eccli. xxix, 1 : Qui facit misericordiam, fæneratur proximo suo. Supra, vi, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in cælo.
continuam imminutionem de peccato in peccatum. II Regum, iii, 1 : Domus Saul erat decrescens. Psal. lxxx, 13 : Ibunt in adinventionibus suis. Job, xx, 18 : Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur. Quia licet continuo minuatur, non consumitur : quia naturale est : et natura manente, tolli non potest, quod potentialiter infinitum est.
« Et date ei qui habet quinque talenta : » quia sicut in malo minuitur, ita in bonis, continuis profectibus augetur : et hoc significatur in domo David, qui ibat proficiscens, et semper seipso robustior 2. Si objiciatur : Quare non additur ei qui habet duo ? Jam solutum est : quia et illi additur : sed additio plus apparet in eo qui plus proficit. Gregorius tamen dicit, quod « plus in pondere habet qui duo, « quam qui quinque, sicut supra dictum « est : et ideo ei qui quinque habet, ad- « ditur : » quia plerumque accidit, quod simplex bene utens sensibus donum intellectus meretur. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum.
« Omni enim habenti dabitur, et abundabit. »
« Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta.
Omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere auferetur ab eo.
Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus et stridor dentium. »
Hic incipit condemnare tripliciter : pœnalitate in subtractione boni commissi, et ejectione extra communicationem loci et sanctorum habitaculi, et in inflictione supplicii.
In primo sunt tria : pigri spoliatio, operosi ditatio, et utriusque horum ratio.
De pigri spoliatione dicit : « Tollite itaque, » o vos, dæmones : et est verbum justæ promissionis. Jerem. xvi, 13 : Servietis diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem 1. Thren. v, 5 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
« Ab eo talentum, » boni naturae per
Ratio est duorum praecedentium : et secundum expositionem priorem plana est littera : quia habenti ex habitu bona gratiae, superadditur incrementis continuis bonum naturae ex profectu justitiae : et sic abundabit. II ad Corinth. ix, 10 et 11 : Multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestra : ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem. Ibidem, supra, §. 8 : Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. Eccli. xv, 10 : Sapientiae Dei adstabit laus, et in ore fideli abundabit. Sic enim, Joan. 1, 16 : De plenitudine ejus nos omnes acce-
<--- Page Split --->
pimus, et gratiam pro gratia. Zachar. iv, 7: Exsequabit gratiam gratiae ejus.
« Ei autem qui non habet » habitum, qui est facultas virtutis : ille enim non habet non alia de causa, nisi quia peccatum ademit eam. Luc. x, 30 : Despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto.
« Et quod videtur habere, » quia vitiatr bonum naturae, potius videtur habere quam habeatur : non enim habetur ut bonum nisi quando integrum et perfectum habetur per gratiam. Isa. xxii, 16 : Quid tu hic, aut quasi quis hic ? Apocal. iii, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es.
« Auferetur ab eo, » continuis defecibus. Psal. cxxxvi, 7 : Dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
« Et inutilem servum. »
Jerem. xxi, 30 : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur.
« Ejicite » extra habitaculum bonorum. Quasi diceret : Mundate et liberate locum ab ipso. Jerem. xv, 1 : Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Genes. iv, 14 : Ecce ejicis me hodie a facie tua : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
« In tenebras exteriores » tetri carceris, quia vixit in tenebris cecitatis interioris. Thren, iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Job, iii, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Exod. x, 21 : Sint tenebre tam dense, ut palpari queant.
« Illic erit fletus. »
Apocal. xiv, 11 : Fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum.
« Et stridor dentium. » Propter frigus. Psal. cxlivii, 8 : Nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus. Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus aquilo
flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Jerem. i, 14 : Ab aquilone pandetur malum : ventus frigidus a plaga tenebrosa veniens.
Et hoc est, quod dicit :
« Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli ejus cum eo, tunc sedebit seper sedem majestatis suae. »
Perfectis parabolis |que movent ad viglantiam contra omnes praeoccupantes judicium, tangit hic modum judicii. Circa quem modum dicit duo, scilicet modum judicis : et modum judicii, ibi, y. 32 : « Et congre gabuntur. »
Modus autem judicis describitur in quinque, scilicet secundum præsentiam : secundum eam in qua apparebit, naturam : secundum majestatis potentiam : secundum numerosam ministrorum frequentiam : secundum possessionem judiciariam.
De primo horum dicit : « Cum venerit, » hoc est, judex præsentialiter in mundo apparuerit. Actuum, i, 11 : Sic veniet, quemadmodum vidistis eum.
Natura describitur, ibi, « Filius hominis, » quia in illa apparebit. Joan. v, 27 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Actuum, xvii, 31 : Statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quem statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. Constituit virum, in quo judicabit orbem terrarum. Daniel. vii, 13 : Ecce cum nubibus cæli quasi Filius hominis veniebat, in majestate sua. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur. Psal. lxxi, 19 : Replebitur majestate ejus omnis terra.
« Et omnes Angeli ejus cum eo. » Daniel.vii, 10 : Milliam illium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Supra, xxiv, 31 : Mitet Ange-
<--- Page Split --->
los suos cum tuba, et voce magna. Supra, xii, 41: Mittel Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala.
« Tunc sedebit, »
eas in vallem Josaphat : et disceptabo cum eis. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit.
Ecce auctoritas judiciaria. Apocalyps. iv, 2 : Sedes posita erat in cœlo, et supra sedem sedens. Daniel. vii, 9 : Throni positi sunt. Psal. lxxxviii, 38 : Thronus ejus sicut sol in conspectu meo. Isa. vi, 1 : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum : et plena erat onnis terra majestate ejus.
Et attende differentias primi adventus et secundi. Primus enim fuit in infirmitate, in humilitate, et in salutem, et Apostolorum missionem. Et de infimitate, Isa. ix, 6 : Parvulus natus est nobis. De humilitate, Ad Philip. n, 8 : Humiliavit semetipsum factus obediens, etc. De salute, Joan. ii, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum. De missione Apostolorum tamquam pusilli gregis 1. Supra, xi, 25 : Confiteor tibi Pater..., quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Secundus autem est in potestate et majestate ad judicandum, et cum frequentia Angelorum, sicut patet per antedicta.
« Et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hœdis :
Et statuet oves quidem a dextris suis, hœdos autem a sinistris. »
Ecce secundum. Et dicit tria, scilicet quis, qualiter, et quomodo separabit.
Quis, quia ipse separabit eos : virtute enim gratia et veritatis, quæ per Jesum facta est, separabuntur. Hæc enim gratia est, quæ assimilat sanctos judici, et dividit inter filios regni et filios perditionis. Apocal. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus. Numer. xvi, 28 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum.
« Sicut pastor, » jam ad caulas gregem congregans. Ezechiel. xxxiv, 11 et 12 : Ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum.
« Segregat oves, » bonos, mansuetos, simplices, et utiles. Psal. xciv, 7 : Nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. Ezechiel. xxxiv, 31 : Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. Joan. x, 14 : Ego cognosco oves meas, et cognoscunt me mæ. Et, ibidem, yj. 3 et 4 : Proprias oves vocat nominatim..., et ante eas vadit : et oves illum sequuntur.
« Et congregabuntur ante eum omnes gentes. »
Hic tangitur modus judicii.
Et tanguntur tria. Primum est congregatio judicandorum ante tribunal Christi: secundum est discretio judicandorum bonorum a malis: tertium est sententia cum causa sua, quæ est commendatio meritorum, et exprobratio demeritorum.
De primo dicit « Congregabuntur ante eum omnes gentes » Joel, iii, 2 : Congregabo omnes gentes, et deducam
« Ab hædis, » indomitis, fætentibus, scandentibus alta, depascentibus viridia ramorum, cornibus acutis et altis impingentibus. Zachariæ, x, 3 : Super hircos visitabo. De ista segregatione, Osce, xiii, 14 et 15 : Consolatio abscondita est ab
<--- Page Split --->
oculis meis. Quia ipse inter fratres dividet.
Quomodo autem statuet separatos, subjungit dicens :
« Et statuet oves quidem a dextris suis. »
In praecedentibus dictum est, quare dextera significat aeterna et potiora bona. Ad Coloss. iii, 1 : Quæ sursum sunt, quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Ad Hebr. i, 3 : Sedet ad dexteram majestatis in excelsis. Unde etiam, I ad Thessalonice. iv, 17, dicitur, quod simul rapiemur obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
« Hædos autem a sinistris : » inferius in terra manentibus, et non diu. Proverb. iv, 27 : Vias quæ a dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Situs enim loci respondet cordis amori. Sursum pergent, qui cœlestia : deorsum in terram, qui terrena dilexerunt. Cantic. ii, 6 : Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
majestatem et justitiam, dicens : « Tunc dicet rex. » Vere rex a regendo. Qui, sicut dicitur, Apocalyps. xix, 11 et 16 : Vocatur Fidelis, et Verax : et cum justitia judicat et pugnat... : et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit : et faciet judicium et justitiam.
« His qui a dextris ejus erunt. » Psal. cix, 1 : Sede a dextris meis, etc. Psal. xliv, 10 : Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate, hoc est, bonorum Ecclesia.
« Venite, benedicti Patris mei. »
Tangit duo : invitationem, et ejus ad quod invitat, magnitudinem et honorem.
In invitatione duo dicit : invitationem, et invitatorum honestatem.
De invitatione dicit : « Venite. » Jerem. 11, 50 : Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Ibi verificabitur quod supra dixit, xi, 28 : Venite ad me, etc., et ego reficiam vos.
« Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt. »
Hic ponitur sententia cum causa sua. Et habet duas partes, sententiam videlicet, et effectum, ibi, §. 46 : « Et ibunt hi, etc. »
Sententia etiam habet duas partes. Primo ponitur sententia salutis a dextris : et postea sententia condemnationis a sinistris, ibi, §. 41 : Tunc dicet et his, etc. »
In prima harum sunt tres paragraphi : quorum primus continet invitationem, quæ est per modum sententiæ : secundus, meritorum commendationem : tertius, commendationis admirationem. Et hæc per ordinem jacent in littera.
In invitatione primo describit judicis
Invitatorum honestas tangitur secundum gratiam, et secundum justitiam.
Secundum gratiam, cum dicitur : « Benedicti. » Benedicto enim ad gratiam respicit, in qua benedicti sunt omnes. I Petr. iii, 9 : In hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
Justitia tangitur per hoc quod dicitur : « Patris mei. » Per hoc enim quod adoptati sunt a Patre unum naturalem filium habente (quia aliter non adoptaret, si omnino infecundus esset) facti sunt hæredes. Ad Roman. viii, 17 : Hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi. Ad Coloss. 1, 13, 12 : Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, et dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Psal. xv, 6 : Fumes ceciderunt mihi in
<--- Page Split --->
præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi.
« Possidele paratum vobis regnum a constitutione mundi. »
Ecce ad quid invitat. Et tangit tria fructum, prædestinationem, et gloriam.
Fructum in hoc quod dicit : « Possidete. » Dicit enim Hermes Trismegistus, quod possessio est post sessio, et cum homo subnixus sit Deo, sub Deo sedere in deliciis et bonis Dei, et ad nutum illa et quiete habere est possidere. Job, xxxvi, 33 : Annuntiat de luce amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Numer. xviii, 20 : Ego ero possessio eorum 1.
Hoc ergo pertinet ad fructum.
Sic enim est Alpha et Omega, principium et finis 2 : ut reducat nos in se, ubi primo præparavit, ubi vita, et lux fuimus, et erimus. Ad Roman. ix, 23 : Volens ostendere divitias gloriae sua in vasa misericordia, qua præparavit in gloriam. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tua, a conturbatione hominum.
« Regnum. » Hoc pertinet ad gloriam : et hoc est regnum, in quo omnes sancti ut reges regnabunt. Apocal. 1, 5 : Princeps regum terra. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Apocal. xiii, 3, 5 : Factum est regnum Dei nostri, et Christi filii ejus : et regnabunt in saecula saeculorum 3.
« Paratum vobis regnum a constitutione mundi. »
Hoc est prædestinationis, in qua est Deus ipse præparans : et nobis præparans, ut benevolentiam ostendat : et præparans a prima mundi constitutione, qua in mente sapientia ab æterno fuit, ut in præparatione potentia. Et in hoc quod « vobis, » notatur benevolentia. In hoc autem, quod « a mundi constitutione, » sapientia denotatur. De primo, Isa. lxiv, 4 : Oculus non vidit, Deus, absque te, qua præparasti exspectantibus te. I ad Corinth. ii, 9, dicitur, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, qua præparavit Deus iis qui diligunt illum. De secundo, Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat. Psal. lxvii, 41 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. De tertio, ad Ephes, i, 3 et 4 : Benedixit nos in omni benedictione spirituali..., sicut elegit nos in Christo ante mundi constitutionem.
« Esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
Nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitatis me : in carcere eram, et venistis ad me. »
Ecce meritorum commendatio.
Et attende, quod commendat opera misericordiae, quia in illis homo maxime de suo facit : humanum enim est fluere pietate in poximum. Justitia autem non sic, sed obligatio efficit opus. Similiter charitas ex vinculo dilecti : et sic de aliis. Et non facit mentionem de sepultura mortuorum, quia licet dicatur Christus esurire in pauperibus, non tamen congrue dicitur mori in morientibus : et mortuus non vere dicitur membrum capitsi vivi. De aliis autem omnibus facit mentionem.
Quædam autem sunt a defectu interiori dissolvente substantiam : et substan-
<--- Page Split --->
tiam siccam dissolvit fames. Et de illo dicit :
« Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. »
Isa. LVIII, 7 : Frange esurienti panem tuum. Eccli. IV, 2 : Animam esurientem ne despexeris. Ad Roman. XII, 20 : Ni esurierit inimicus tuus, ciba illum : si silit, potum da illi 1.
Contra defectum autem, qui dissolvit humidam substantiam, dicit : « Sitivi, et dedistis mihi bibere. » Supra, x, 42 : Qui dederit calicem aquæ frigidæ, non perdet mercedem suam. Genes. XXIV, 18 et 19 : Bibe, domine mi... quin et camelis tuis hauriam aquam, etc.
« Hospes eram, etc. »
Hospitalitas est beneficium quod ordinatur contra dissolvens extrinsecus : et hoc est aer continens. Est autem ladens impugnando turbine tempestatum, et pluviarum et caumatum et frigorum. Et contra hoc est hospitium, in quo clausus aer quiescit ab hujusmodi turbinibus. Et de hoc dicit : « Hospes eram, et collegistis me. » Et hoc notat ex modo loquendi : « Collegistis, » hoc est, turbine aeris me dissolutum recollegistis. Job, XXXI, 32 : Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Luc. XXIV, 29 : Et coeperunt illum, dicentes : Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit. Ad Hebr. XII, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim lauterunt quidam, Angelis hospitio receptis. Genes. XVII, 3 et seq., de Abraham, qui recepit Angelos, et Genes. XIX, 1 et seq., de Lot.
« Nudus, etc. »
Secunda læsio aeris est alterando ex sua qualitate, frigoris quidem aliquando,
et aliquando caloris : qui evocat calorem naturalem, et dissolvit corpus : et contra duo ista est vestimentum, de quo dicit : « Nudus, supple, eram, et cooperuistis me. » Isa. LVIII, 7 : Cum videris nudum operi eum. Job, XXII, 19 et 20 : Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est.
« Infirmus, etc. »
Infirmitas est defectus interior, non substantiam nisi per accidens, sed qualitatem complexionis per se dissolvens : et est defectus accidentalis, de quo dicit :
« Infirmus, supple, fui, et visitatis me. » Eccli. VII, 39 : Non te pigeat visitare infirmum : ex his enim in dilectione firmaberis. Job, v, 24 : Visitans speciem tuam, non peccabis. Jacob, I, 27 : Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
« In carcere eram, etc. »
Hæc est consolatio contra injuriam violentam illatam extrinsecus ab homine. Job, XXIX, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. Sic enim intelligitur : Et venistis ad me, » scilicet liberandum. Proverb. XXIV, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Danielis, XIV, 39, Rex venit ad Danielem in lacu leonum. Jerem. XXXVII, 11 et 13, de Abdemelech Æthiope, qui extraxit de lacu Jeremiam prophetam.
Sunt ergo opera misericordiæ contra defectus miseriæ, interiores naturales, et exteriores naturales : interiores naturales dissolventes substantiam humidam,
<--- Page Split --->
vel siccam : exteriores naturales impugnantes turbine, vel qualitate. Similiter sunt contra defectus accidentales, interius impugnantes, vel exterius : et sic etiam ordinantur a Domino, et continentur in hoc versu :
Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.
et compunctum corde mortificare 2. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes 3.
« Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.
« Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :
Hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus et in carcere, et non visitastis me.
Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. »
Tangitur commendationis hujus admiratio. Non enim est ignorantiae quaestio, sed attendentes quod nihil talium, tante commendationis, et remunerationis dignum fecerunt : videntes quod non sunt condigne passiones hujus temporis ad gloriam quae manifestatur tunc eis 1 : prae admiratione, « Respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, etc. »
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
Et ibunt hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam. »
« Tunc dicet et his qui a sinistris ejus erunt, etc. » Sapient. xi, 11 : Illas tamquam durus rex interrogans condemnasti.
Et admirationi eorum « respondens rex dicet illis : Amen dico vobis, etc. » Et hæc plana sunt.
Sed notandum est, quod Dominus in die bonorum non est immemor malorum. Pauper enim expertus necessitates pauperum, in gloria etiam judiciarie potestatis præfulgens, dicit sibi omnia facta esse in pauperibus. Væ ergo his qui persequuntur pauperem et inopem,
« Discedite. » Sententia est cum exprobatione demeriti. Sententia continet quatuor, scilicet, a vultu Dei et bonis separationem : culpæ exprobrationem : ignis æterni afflictionem : Diaboli et malorum omnium societatem.
De primo dicit : « Discedite a me, » qui dum vixeratis, dixistis mihi, Job. xxi, 14 : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Supra, vn,
<--- Page Split --->
23 : Discedite a me, qui operamini iniquitatem.
« Maledicti. » Exprobratio est culpae. Psal. cxviii, 21 : Maledicti qui declinant a mandatis tuis. « Maledicti, » hoc est, malo addicti. Ad Hebr. vi, 8 : Terra... proferens spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem. Job, ii, 8 : Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
xx, 12 : Alius Liber apertus est, qui est vitæ : et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris : et in illa scriptura quilibet leget suorum meritorum aut commendationem, aut exprobrationem. Sancti etiam perfecti, qui cum Christo judicabunt, ex contemplatione sapientiæ continua corda habebunt inscripta : et illorum cordium propalatio Sanctorum est judicium. Daniel. vii, 10, et Apocal. xx, 12 : Libri aperti sunt.
« In ignem æternum. » Ignis et afflicrio. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.
« Qui paratus est, » a Deo præsciente culpam et parante pœnam, « diabolo et Angelis ejus. » Societas est malorum. Ad Roman. ix, 22 : Sustinuit in multa potentia vasa irae, apta in interitum. Isa. xxiv, 23 : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Luc. iii, 17 : Purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum : paleas autem comburet igni inexstinquibili.
« Tunc respondebunt ei. »
Hæc quæstio etiam admirationis de hoc, quod tantæ gloriæ et rex pauperibus vult connumerari. Sapient. v, 2 et 3 : Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in sublitatione insperatæ salutis, dicentes intra se, pænitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes : Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, etc.
Et hoc est, quod sequitur : « Tunc respondebit illis, » inconscientiis eorum.
« Et ibunt hi, etc. »
« Esurivi, etc. »
Hæc est demeritorum exprobratio. Non fiet voce corporali sonante, cum, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 52 : Resurrectio futura sit in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, sed fit conscientia dictante. Est enim Christus liher vitæ, scriptus justitia Dei : et ille aperitur omnibus, sicut dicitur, Apocal.
Ecce effectus sententiae. Daniel. xii, 2 : Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium æternum ut videant semper. Joan. v, 29 : Procedent qui bona fecerunt, in resurrectionenem vitæ : qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
<--- Page Split --->