CAPUT XXIV.

Prædicit templi eversionem, monetque ut caveant a venturis seductoribus, futura prænuntians bella ac persecutiones : surgent pseudochristi et pseudoprophetæ : de adventu Filii hominis præcedentibus signis in sole, luna et stellis : omnibus ignotum dicit Christus diem judicii : et de fideli ac malo servo : propter quæ docet semper esse vigilandum.

  1. Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus 1, ut ostenderent ei ædificationes templi.

  2. Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur2.

  3. Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis quando hæc erunt? et quod signum adventus tui et consummationis sæculi?

  4. Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat 3.

  5. Multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.

  6. Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis.

  7. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum : et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca.

  8. Hæc autem omnia initia sunt dolorum.

  9. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos 4 : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

  10. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

  11. Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.

  12. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescat charitas multorum.

  13. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

  14. Et prædicabitur hoc evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.

  15. Cum ergo videritis abominationem desolationis 5, quae dicta est a aniele propheta 6, stantem in loco sancto, qui legit intelligat .

  16. Tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :

  17. Et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :

  18. Et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.

  19. Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !

<--- Page Split --->

  1. Orate autem ut non fiat fuga ve- stra in hieme, vel sabbato 1.

  2. Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

  3. Et nisi brevitati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabun- tur dies illi.

  4. Tunc si quis vobis dixerit 2 : Ecce hic est Christus, aut illic, noli- te credere.

  5. Surgent enim pseudochristi et pseudopropheta, et dabunt si- gna magna et prodigia : ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.

  6. Ecce praedixi vobis.

  7. Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire : ecce in penetralibus, nolite crede- re.

  8. Sicut enim fulgur exit ab Oriente et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus Filii homi- nis.

  9. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquila 3.

  10. Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabi- tur 4, et luna non dabit lumen suum, et stella cadent de cœelo, et virtutes cœelorum commove- buntur :

  11. Et tunc parebit signum Filii ho- minis in cœelo : et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venicutem in nubibus cœeli cum virtute multa et majestate 5.

  12. Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna 6 : et congrega- bunt electos ejus a quatuor ven-

tis, a summis cœelorum usque ad terminos eorum.

  1. Ab arbore autem fici discite para- bolam : cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata, scitis quia prope est aestas :

  2. Ita et vos, cum videritis haec om- nia, scitote quia prope est in januis.

  3. Amen dico vobis, quia non prae- teribit generatio haec, donec omnia haec fiant.

  4. Ccelum et terra transibunt, verba

autem mea non praeteribunt 7.

  1. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cœelorum, ni- si solus Pater.

  2. Sicut autem in diebus Noe 8, ita erit et adventus Filii hominis.

  3. Sicut enim erant in diebus ante diluvium, comedentes et biben- tes, nubentes et nuptui traden- tes, usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam.

  4. Et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii homi- nis.

  5. Tunc duo erunt in agro : unus as- sumetur et unus relinquetur.

  6. Duae molentes in mola : una assu- metur et una relinquetur.

  7. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

  8. Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset 9, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

  9. Ideo et vos estote parati, quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

<--- Page Split --->

  1. Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ?

  2. Beatus ille servus quem, cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem 1.

  3. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

  4. Si autem dixerit malus servus ille

in corde suo : Moram facit dominus meus venire :

  1. Et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :

  2. Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat,

  3. Et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium 2.

IN CAPUT XXIV MATTHÆI.

ENARRATIO.

« Et egressus Jesus de templo ibat : et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.

Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. »

Descripta sufficienter causa destructionis Judæorum et abjectionis, hic tangit prædicationem modi destructionis eorum : et in modo destructionis et excidii Judææ includit signa, et modum consummationis sæculi, et adventus sui : propter quamdam Discipulorum suorum quæstionem.

Dividitur ergo capitulum totum in duas partes : in quarum prima more historiographi tangit opportunitatem congruam, qua venit ad ista prædicenda : in secunda autem ipsam texit seriem prædictionis, ibi, y. 5 : « Et respondens Jesus, etc. »

In prima harum sunt quatuor paragraphi : in quorum primo continetur signum indignationis suæ ad templum, quo jam quasi minabatur excidium fu-

turum : in secundo, ex hoc inducti discipuli describuntur ostendere ædificationes firmas templi, quæ ruinam non paterentur subito et de facili : in tertio, universalis prædictio ruinæ ostenditur discipulis a Domino : et in quarto, ex hoc dicto occasionata quæstio triformis a discipulis Domino proponitur, propter quam terminandam, tota sequens inducitur narratio. Et hæc patent in littera.

De primo igitur dicit : « Et egressus. » Quia enim dixerat : « Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta 3, » voluit hoc corporali signo ostendere. Et ideo, « egressus Jesus, » qui sanctificator erat templi, « de templo ibat, » indignatus de perversitate eorum qui disponebant templi cultus. Ezechiel. 11, 12 : Benedicta gloria Domini de loco suo, supple, recessit. Et, ibidem, y. 14 : Abii amarus in indignatione spiritus mei. Osee, v, 6 : Ablatus est ab eis. Nec dicitur quo ibat, ut significetur quod jam in dispersionem gentium præmeditabatur ire, et docturus gentes. Joan. VII, 35 : Numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?

« Et, » videntes jam discipuli signa indignationis ejus ad templum, « accesserunt, » scientes quod sancta non com-

<--- Page Split --->

municaret canibus 1, familiarius adjungentes se : quia dixerat, Supra, xiii, 11 : Vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum, sed tantum in parabolis.

« Discipuli ejus. » De quibus, Joan. xv, 13 : Vos dixi amicos : quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.

« Ut ostenderent ei ædificationes templi : » quam sumptuosæ essent, et quam fortes : nec ut ignoranti ostenderent, sed ut ipsa ostensione præloquerentur, ut aliquid futurum circa templum de indignatione quam prætendebat, prænuntiaret. Unde, Marc. xiii, 3 : Interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andræas, qui majores erant zelatores doctrinæ futurorum. Quærebant pro omnibus aliis. In signum ejus, quod dictum est, dicitur, Marc. xiii, 1, quod unus discipulorum dixit : Magister, adspice quales lapides, et quales structuræ! Quasi diceret : Multa virtus requiritur ad hoc quod deserta remaneat, sicut jam indignatio tua præloquitur.

lapidum in ruina. Isa. xxxiv, 11 : Extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendicularum ad desolationem. Luc. xix, 43 et 44 : Circumbadunt te inimici tui vallo, et circumbadunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.

« Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui et consummationis sæculi? »

Hic vult ponere ordinem quaestionis. Et tangit tria : opportunitatem videlicet respondendi ex loco acceptam, et positionem respondentis Domini : et dignitatem quaerentium, qui merentur ut respondeatur eis : et ordinem ipsius quastionis.

« Ipse autem respondens dixit illis. »

Ad animum enim respondet scrutans corda et renes Deus 2 : quia, sicut dicitur, I Regum, xvi, 7 : Dominus intuetur cor.

« Videtis hæc omnia? » tam ædificium, quam cultum, et cultores.

« Amen dico vobis. » Confirmatio est futuræ prophetiæ : « non relinquetur hic, » in isto loco, « lapis super lapidem, » quia a fundamentis evertetur, « qui non destruatur » destructione tali, quod non tantum præcipitentur, sed etiam lapides conterantur, et comburantur in pulverem. Jerem. xxvi, 6 : Dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem. Isa. xvii, 1 : Desinet esse civitas, et erit sicut acervus

Ex parte autem Domini, a quo quærendum est, duo tanguntur : positio corporis, et locus.

De positione corporis dicit : « Sedente autem eo. » Voluit enim Dominus situ corporis demonstrari, qualis esse debeat respondens interrogatus de divinis. In stante enim, vel ambulante non quiescunt spiritus, sed protenduntur ad cuncta quæ corpus sustentant, et portant : et ideo tunc abstrahuntur a virtutibus animalibus : et ideo illæ non bene tunc operantur. In jacente autem discurrunt fumi ad caput, qui turbant, propter quod non clari sunt spiritus in capite. Sed in sedente quiescunt, et puri sunt : et ideo potest loqui sapientiam inter perfectos 3. Supra, v, 1 et 2 : Cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et

<--- Page Split --->

aperiens os suum docebat eos, dicens. Et similiter, Luce, vi, 20. Hæc est causa, quod cathedra ponitur Doctoribus. Luc. II, 46: Invenerunt illum in templo sedentem in medio Doctorum. Hinc est, quod Psal. lxxix, 2: Qui sedes super Cherubim, qui plenitudinem scientiæ significant.

« Super montem Oliveti. » Opportunitas est ex loco, ubi est generatio olei, quod est ministerium luminis. Et ideo Zachariæ, iv, 14, dicitur de duabus olivis a dextris et sinistris lampadis : Isti sunt duo filii olei, scilicet splendoris. Et, Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus 1. Isa. lxii, 1 : Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor Justus ejus, et Salvator ejus ut lampas accendatur. Ubi enim aptius sederet candor lucis æternæ, et splendor gloriæ 2, nisi super ministerium luminis et fomitem omnis illuminationis, cum de tantis illuminare voluit discipulos.

Additur autem, Marc. xii, 3, quod sedit contra templum. Sed hoc dicitur, ut contraria dicturus ostenderetur ad templi statum.

« Accesserunt. »

est, edic sonante voce clara. Cantic. n, 14: Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. « Nobis, » ad intelleclum unum, ut audiamus. I Reg. ii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Præmittit autem, quod, « secreto, » non cum turbis. Job, iv, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.

« Quando hæc erunt ? » Quæstio est triformis. Quærit enim quando futurum sit Judææ excidium : et hoc est quod dicunt : « Quando hæc erunt ? » Act. i, 6 : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel ? Quærunt iterum : « Quod est signum adventus tui, » ad judicium ? « Et » quod sit signum « consummationis sæculi ? » Et dicit Chrysostomus quod « primum interro- « gant propter se : alia autem duo prop- « ter nos posteros eorum. » Nobis enim expedit scire hæc, sicut dulcis est somnus : et viator quærit, ubi manendum sit. Mercenarius libenter computat, quando finiatur annus prægnans : semper decimum mensem computat. Supra, vi, 21 : Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Job, vii, 2 et 3 : Sicut cervus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui : sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.

Ausu familiaritatis, quem jam dederat eis aperiendo aliquid de futuro excidio. Eccli. 11, 31: Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. « Discipuli ejus, » qui responsione digni fuerunt. Qui autem fuerint? Marc. xiii, 3, dicitur, quod fuerunt Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas, qui præ cæteris siliebant doctrinam de futuris audire. Eccli. xxiv, 44: Quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Et post modicum, §. 45: Illuminabo omnes sperantes in Domino.

« Et respondens Jesus, dixit eis : 4 Videte ne quis vos seducat. »

His ita præmissis, inducitur responsio dicta, tria continens. Primo enim ostendit signa futuri excidii : secundo, signa excidii et consummationis sæculi, eo quod hoc erit ante adventum suum, licet ultimum ponatur in ordine quæsitorum, ibi, §. 15 : « Cum ergo videritis abominationem, etc. » Tertio, dat signa adventus sui ad judicium, ibi, §. 23 : Tunc si

<--- Page Split --->

quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus. »

medio vestrum. Ad Ephes. v, 6 : Nemo vos seducat inanibus verbis.

In primo harum duo sunt, scilicet tribulatio in qua erit Judaeæ excidium : et quod ex hoc causatur ubique prædicatum Evangelium, discipulis de Judæa in orbem terrarum exeuntibus : et hic est finis excidii Judææ. Et cum perfectum fuerit, erit signum consummationis sæculi : et ideo in medio duarum partium positum diasetricum est : hoc est ad præcedens, et ad sequens referendum.

Adhuc, prima pars in duas dividitur : in tribulationem generalem inducentem excidium : et in tribulationem specialem sanctorum : quæ tribulatio erit probatio meriti et fidei et virtutis, ibi, y. 9 : « Tunc tradent vos. »

Antecedens autem pars duo continet, scilicet seductionem pseudoprophetaum, quae est in praejudicium veritatis ad nocumentum fidei : et turbationem quietis sanctorum, in praejudicium tranquillitatis ad charitatis damnum et dispendium, ibi, y. 6 : « Audituri enim estis prælia, etc. »

In prima harum tria continentur, cautela videlicet cavendæ seductionis, modus, seductorum, et præsumptio eorumdem.

Præmittit autem Evangelista, dicens, « Et respondens Jesus, dixit eis, » sicut pius Magister omnia nota faciens discipulis. Deuter. XXXIII, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

« Videte ne quis vos seducat, » hoc est, seorsum a veritate ducat. Et reddit hic cautos. Ad Coloss. ii, 8 : Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum : quia pseudopropheta semper veniunt in sublimitate philosophici sermonis, et in persuasibilibus humanæ sapientiae verbis. Jerem. XXIX, 8 : Non vos seducant propheta vestri, qui sunt in

« Multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent. »

Hic tangit modum seductorum. Et tangit tria : multitudinem, per quam notatur diversitas sectarum : adventum, per quem notatur quod non habeant auctoritatem : et quod in nomine Christi, per quod notatur falsi nominis pietas, et hypocrysis.

Dicit igitur : « Multi enim. » Non in uno corde et uno spiritu, unitatem spiritus servantes in vinculo pacis : sed in multitudine dissentientium sectarum. I ad Corinth. i, 11 : Significatum est mihi de vobis ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. Et, xi, 19 : Oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt in vobis manifesti fiant. Et ideo ante hoc dicit, I ad Corinth. i, 10 : Obsecro vos, fratres.., ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.

« Venient, » propria auctoritate non missi. Supra, vii, 15 : Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Joan. x, 8 : Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones.

« In nomine meo. » Dupliciter : quia exteriori pietate visa notam Dei habent. II ad Timoth. ii, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Vel, quia etiam signa quaedam fecerunt in suæ hæresis argumentum. Supra, vii, 22 et 23 : Multi dicent mihi : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo demonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Horum multorum unus fuit Simon, magus de Samaria, de quo dicitur, Act. viii, 9 : Hæc est

<--- Page Split --->

virtus Dei, quae vocatur magna t. Qui etiam de se scriptum reliquit : Ego sum sermo Dei : Ego speciosus : Ego paracletus : Ego omnipotens : Ego omnia Dei. Theodas etiam quidam fuit et Judas Galilaeus, et alii quam plures. Sed etiam Joannes, u, 18, in prima epistola, dicit : Audistis quia Antichristus venit : et nunc antichristi multi facti sunt. « Consuetum enim est, ut di- « cit Chrysostomus, in omni tribulatione « multos surgere, qui futura fanatico « prædicant spiritu, et in errorem mit- « tunt homines, eo quod tunc homines « sicut parturientes continue conjiciunt, « qualis exitus debeat esse belli, et qualis « futurus status. » Psal. cum, 20 : Posuisti tenebras, et facta est nox : in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvæ. Eccli. xxxiv, 6 : Sicut parturientis cor tuum phantasias patitur : nisi ab Altissimo fuerit missa visitatio.

« Dicentes. » Ecce præsumptio.

« Ego sum Christus. »

II ad Thessal. ii, 4 : Extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Sufficeret veris Prophetis, quod vere ostenderent se esse Christi. II ad Corinth. xi, 23 : Ministri Christi sunt, plus ego. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

« Et multos seducent. » Ecce effectus fallaciae. II ad Timoth. iii, 13 : Mali homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. II ad Thessal. ii, 3 : Videte ne quis vos seducat ullo modo.

« Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. »

Ecce perturbatio quietis Sanctorum.

Tangit autem hic quatuor : quorum primum est cautela a perturbatione cum causa perturbante : et secundo, positionem perturbantium : tertium autem est descriptio modi perturbantium secundum speciem periculorum : quartum autem est istorum quantitas.

Circa primum sunt duo : causa perturbans, et cautela.

Causa autem duplex : prima est in hoc quod dicit : « Audituri enim estis prælia. » Luc. xvi, 9 : Cum audieritis prælia et seditiones, nolite terreri. Prælia enim ad hostes pertinent, seditiones ad cives : et hæc multa fuerunt in Judæa ante cladem communem, sicut patet Daniel. x, per totum. Isa. iii, 8 : Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit : quia lingua eorum et adventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.

Secundum autem est : « Et opiniones præliorum, » hoc est, exspectationes. Et sunt duæ causæ scissuræ, videlicet quas faciebant hæretici, et monstra quæ apparebant in cælestibus. Ex prædicatione enim pseudopropheta rum, discordia mota est contra aliquos, qui de doctrina illa non fuerunt : quod significatum est, Apocal. xvi, 13 et 14 : Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ, spiritus tres in modum ranarum... et procedunt ad Reges totius terræ congregare illos in prælium. Alia causa describitur, II Machab. v, 2 et seq., quod contigit Jerusalem apparere cohortes armatas, et congressiones fieri cominus, et scutorum et galeatorum motus. Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. Job, vii, 14 : Terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Unde etiam tunc audiebantur voces in templo : Transeamus ab his sedibus. Et sicut Josephus dicit, vitula rufa, quæ offerebatur in sacrificium purificationis, ex qua fiebat aqua expia-

<--- Page Split --->

tionis, inter manus offerentium enixa est agnam : quae naturae inordinatio futuri excidii dedit opinionem.

« Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis.

Eece cautelæ admonitio, ne turbentur. Proverb. xii, 21 : Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Joan. xiv, 27 : Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Turbatio autem est inæqualitas, sive casus quidam cordis in periculorum angustia, lumen rationis obnubilans : et hoc habet triplicem gradum : tangit enim afliciendo, et impedit rationem, et prosternit. Primum est infirmitatis naturae : quia licet spiritus promptus sit, caro tamen est infirma : secundum est venialis culpæ, Baruch, ii, 1 : Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te. Tertium est vitiosæ perversitatis, Josue, vii, 25 : Quia turbasti nos, exturbet te Dominus. Propter hoc dicit Job, xxiii, 17 : Non perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

Assignat autem rationem, quare non turbentur : et hæc est ratio, quare permittit Deus talia fieri, dicens : « Oportet, » hoc est, opportunum est, scilicet meritis malorum expediens, et probationi bonorum.

Primum autem generale Judææ excidium : « Hæc fieri, » ut per hoc admoneantur quod graviora exspectant, nisi corrigantur.

« Sed nondum est finis, » et ideo non statim a Judæa recedatis, quinimo fortiter prædicationi intestis. Sic etiam, Supra, xviii, 7, dictum est : Necesse est ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi per quem scandalum venit ! Ezechiel. vii, 2 : Finis venit, venit finis super quatuor plagas terra.

« Consurget enim gens in gentem,

et regnum in regnum : et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca.

Hæc autem omnia initia sunt dolorum. »

Describit tribulationis modum per ea quae turbabunt. Et tangit tribulationem ex parte pugnae hominum, et ex parte corruptionis electorum.

Ex parte quidem pugnae hominum, malum perturbans dupliciter est magnum, generalitate videlicet, et potentia pugnantium.

Generale notat, cum dicit : « Consurget gens in gentem. » Luc. xxi, 9 : Cum audieritis prælia, et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. Hujus contrarium præcessit Christi in carne adventum. Isa, ii, 4 : Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. Apocal. vi, 4 : Datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut (homines) invicem se interficiant.

De potentia pugnantium subdit : « Et regnum adversus regnum. » Hoc describitur, Daniel. x, 20, qualiter rex austri, sive Ægypti, pugnabat adversus regem Græciæ. Daniel. vii, 2 : Quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.

« Et erunt, » corruptione elementorum tripliciter : Qualitate quidem corruptis elementis erunt « pestilentiae : » agrorum sterilitate erunt « fames : » compugnationis impulsu erunt « terræmotus per loca. » Ezechiel. vii, 14 et 13 : Ira mea super universum populum ejus... Qui in civitate sunt, pestilentia et fame devorabuntur. Jerem. xxix, 18 : Persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : dabo eos in vexationem universis regnis terra. Apocalyps. vi, 8 : Ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi Mors. Et sequitur ; Et data est illi potestas interficere gladio, fame, et morte. De terræmotu dicitur, Apocalyps. xvi, 18 : Terræmotus

<--- Page Split --->

factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram. Isaïe, xxiv, 19 et 20 : Contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra.

« Hæc autem omnia initia sunt dolorum. »

Ecce mali quantitas : quia enim dixerat quod nondum statim finis : ideo dicit, quod hæc sunt prime parturitionis conceptus. Verumtamen, « dolorum, » non est in hebræo : et est male translatum, et deberet esse sic : « Hæc omnia initia sunt parturitionum : » sed translator ponit effectum pro causa. Isa. xiii, 8 : Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens dolebunt. Isa. xxxvn, 3 : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae dies hæc : quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. Luc. xxi, 25 et 26 : In terris erit pressura gentium... : arescentibus hominibus præ timore et exspectatione, quæ supervenient universo orbi.

« Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. »

Ecce specialis tribulatio Sanctorum. Et hoc malum describitur quadrupliciter : in afflictione Sanctorum perfectorum, in scandalo in fide infirmorum, in instantia pseudoprothetarum tyrannos confirmantium, in iniquitatis abundantia prævalente adversus Sanctos. Et hæc patent in littera.

Afflictio perfectorum describitur dupliciter, scilicet tribulationis modo, et tribulationis causa, quae est nomen Domini : et ideo « felix est tribulatio, cujus « nomen Domini est causa, » ut dicit Augustinus.

In modo tripliciter describitur : traditione, occisione, et odio persecutionis.

Dicit igitur : « Tunc tradent vos, » non emendati, sed exasperati malis prædictis, « tradent vos in tribulationem, » fraudulenter et dolose capientes, et insidiantes flagellabunt. Supra, x, 17 et 18 : Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos. Et ad præsides et ad reges ducemini. II Machab. vn, 1, Septem fratres flagris taureis sunt cruciati.

« Et occident vos. » Daniel. xi, 44 : Veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos. Apocalyps. xiii, 13 : Faciet ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.

« Et eritis odio. » Odium est radicata ira : « omnibus hominibus, » humum sapientibus. Exod. 1, 13 : Oderant filios Israel Ægyptii. Genes. xxvii, 41 : Oderat semper Esau Jacob. Genes. xxxvii, 4 : Oderant Joseph fratres sui, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

« Propter nomen meum. » I Petr. iv, 1 : Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis. Luc. vi, 22 : Beati eritis cum vos oderint homines..., et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis : quia poena non facit Martyrem, sed causa. Joan. xv, 21 : Hæc omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Et hæc omnia passi sunt discipuli a Judæis : et ideo, Supra, xxi, 6, dixit quod tenuerunt servos suos, et contumeliis affectos occiderunt.

« Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

Et multi pseudoprophete surgent, et seducent multos.

Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.

<--- Page Split --->

Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. »

Ecce scandalum infirmorum. Et describitur tribus modis : in apostasia, in traditione, et in odio, quae apostasiam sequuntur.

Dicit ergo : « Et tunc scandalizabuntur, » hoc est, impingendo in penas timore apostabunt a fide. I ad Timothy. iv, 1 : In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum. Isa. viii, 15 : Offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.

« Et invicem tradent, » quia cum apostatabunt, tunc tradent alios fideles scientes familiaria eorum. Jerem. ix, 4 : Omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. II ad Corinth. xi, 26 : Periculum in falsis fratribus. Jerem. xii, 6 : Fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnabunt adversum te. Cantic. i, 5 : Filii matris mea pugnaverunt contra me.

« Et odio habebunt invicem, » quos tradere non poterunt. Supra, x, 22 : Eritis odio omnibus propter nomen meum. Joan. xv, 23 : Ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. Psal. cvii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Psal. xxiv, 19 : Odio iniquo oderunt me.

« Et multi pseudoprophetae surgent. »

Ecce instantia pseudoprophetarum tyrannos adjuvantium.

« Et seducent multos, » blandimento religionis, et impunitatis. Marci, xiii, 22 : Exsurgent pseudochristi et pseudo-

prophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. Apocalyps. xix, 20 : Apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta, qui fecit signa coram ipso.

« Et quoniam abundavit iniquitas. »

Dupliciter abundant : multiplicitate, et in hoc quod praevalet : et secundum est causa primi. Habacuc, 1, 4 : Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum : transierunt in affectum cordis. II ad Timothy. iii, 1 et 2 : In novissimis diebus erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, et caeteri hujusmodi. Ad Roman. 1, 29 : Repletos omni iniquitate. Psal. lxxii, 6 : Operti sunt iniquitate et impietate sua.

« Refrigescat charitas multorum. » Psal. cxlivii, 17 : Mitlit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ? Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Apocalyps. ii, 4 : Habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Contra quod de Ecclesia dicitur, Proverb. xxxi, 21 : Non timebit domui suae a frigoribus nivis : omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, hoc est, gemino praecepto charitatis.

« Qui autem perseveraverit usque in finem. »

Ecce consolatio (alias, confirmatio) in promissione salutis : et, Supra, x, 22 : idem dicitur1 : quia perseverandum in veritatis cognitione et fide, et in affectionis charitate. Sapient. viii, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter. Levit,

<--- Page Split --->

111, 9, cauda præcipitur offerri, per quam perseverantia designatur.

tionem et abbreviationem audivi a Domino. Isa. x, 22 : Consummatio abbreviata inundabit justitiam.

« Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. »

« Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sanclo, qui legit intelligat. »

Ecce tribulationis Judaeo et Sanctorum fructus. Judaea enim destructa, discipuli per totum orbem diffusi Evangelium regni praedicaverunt : propter quod etiam filii excussorum vocantur. Et tangit tria : prærogativam ejus quod prædicatur, et generalitatem prædicationis, et finem.

Prærogativa est, quia est Evangelium regni. Apocal. xiv, 6 : Vidi alterum Angelum volantem per medium caeli habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum. Apocal. x, 11 : Oportet te iterum prophetae gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.

« In universo orbe. » Psal. xviii, 5, et ad Roman. x, 18 : In omnem terram exivit sonus eorum, etc. Ad Coloss. 1, 6 : Pervenit ad vos Evangelium, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit.

« In testimonium, » scilicet salutis, si credunt : et condemnationis, si non credunt : et hic est finis. Marci, xvi, 16 : Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.

« Omnibus gentibus. » Matth. xxviii, 19 : Docete omnes gentes. Marci, xvi, 13 : Prædicate Evangelium omni creatura.

« Et tunc, » quando sic gentibus prædicabitur, « veniet consummatio » Judææ, vel mundi : quia, sicut diximus, istud et ad antecedens et ad consequens refertur. Isaie, xxvii, 22 : Consumma-

Hic incipit tangere tria signa consummationis sæculi, in signis consummationis Judææ : quia eadem particulariter præsignabant destructionem Judææ relata ad Titum et Ælium Adrianum : quæ universaliter accepta, relata ad Antichristum finem mundi significat. Dividitur autem pars ista in duas partes : in quarum prima signum tante tribulationis, qualis præcedit finem consummationis, ponit : quod signum est completa et jam condemnandæ iniquitatis : et secundo, tribulationis dicit modum et quantitatem, ibi, y. 16 : « Tunc qui in Judæa sunt, etc. »

Adhuc, in priori harum dicit duo, signum videlicet, et excitationem attentionis ad signum.

De signo dicit quinque : abominationem, nocumentum, certitudinem, confirmationem, et sacrilegium.

Dicit igitur : « Cum ergo videritis, » in successoribus vestris sanctis, vel vosipsi, « abominationem » idoli, quod omnis abominatur humana ratio. Sapient. xiv, 27 : Infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium, et finis.

» Desolationis » civitatis : quia post talem abominationem sequitur destructio parietum templi, et eversio civitatis. Daniel. ix, 26 : Post finem belli statuta desolatio : et hoc est nocumentum quod inducit desolationis.

« Quæ dicta est a Daniele propheta. » Ecce certitudo. Daniel. ix, 27 : Erit in templo abominatio desolationis.

<--- Page Split --->

« Stantem. » Ecce confirmatio : stat enim immobiliter fixa. Isa. xli, 7 : Confortavit eum clavis, ut non moveretur.

« In loco sancto. » Ecce sacrilegium. Ezechiel. viii, 15 : Certe vidisti, fili hominis, scilicet abominationes pessimas quas isti faciunt hic, hoc est, in templo 4.

Attende historiam : Pilatus primo posuit in templo imaginem Caesaris : et indignati Judaei coeperunt rebellare, quod Titus vindicans, incendit templum, et civitatem. Postea autem Ælius Adrianus inter parietes templi posuit suam imaginem, quod dicitur abominatio desolationis : eo quod jam desolatum fuit per Titum, et in proximo complenda erat desolatio per Ælium. Judæi autem indignati ad imaginem Ælii, confregerunt, et comminuerunt eam in pulverem : ad quod indignatus Ælius, penitus evertit parietes templi, et totam civitatem, et aliam parvulam ibi prope ædificavit, quam ex nomine suo vocavit Æliam : et hoc est, quod dicit : et hoc plangit Isaias, lxiv, 9 et seq. : Ecce, Domine, respice... : civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. Domus sanctificationis nostræ, et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exstutionem ignis.

Sequitur :

« Qui legit. »

Et monet esse attentos. « Qui legit, » hæc : tunc « intelligat » instare tempus expetendæ ultionis de sanguine Prophetarum, et meo effuso. Psal. lxxviii, 10 et 12 : Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est... Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum : improperiun ipsorum quod exprobaverunt tibi, Domine. Hoc idem generaliter acceptum, et ad Antichristum relatum signum est consummationis sæculi : An-

tichristi enim præsentia in loco templi est abominatio desolationis. Zachariæ, xi, 17 : O pastor, et idolum derelinquens gregem ! II ad Thessal. ii, 3 et 4 : Nisi... revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. Tunc « qui » hæc « legit intelligat, » quia cito erit sæculi consummatio.

Moraliter etiam abominatio desolationis in templo, malus Prælatus est in Ecclesia. Proverb. xvi, 12 : Abominabiles regi qui agunt impie.

« Tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :

Et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :

Et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. »

Modum hic, et quantitatem turbationis describit. Et tangit duo, modum videlicet mali, et quantitatem, ibi, y. 21 : « Erit enim tunc tribulatio magna, etc. »

Circa modum duo dicit : suadet enim primo omnibus relictis fugere : et in secundum ostendit infelicitatem eorum qui impedimenta fugiendi tunc habebunt, ibi, y. 19 : « Væ autem prægnantibus. »

Circa primum tangit tres differentias : et loquitur Sanctis qui in Judæa erant tempore Romanae captivitatis : tunc enim Agrippa tenebat terram, quæ est ultra Euphratem, et parebat Romano imperio : et ideo terra illa pacem habuit. Loquitur ergo per similitudinem accelerantibus fugam : illi enim generaliter sparsi erant in Judæam, aut familiaribus rebus aliquibus dediti : et generaliter quidem hortatur eos fugere ad terras

<--- Page Split --->

montuosas Agrippæ, ut ibi salventur. Genes. xix, 17 : Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Psal. cxxiv, 2 : Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui.

Qui autem familiaribus rebus sunt dediti, aut erant in domo, aut in agro aliquid operantes.

Dicit igitur :

« Et qui in tecto. »

In Judæa plana fuerunt tecta, et cum immineret captivitas, non libenter perdentes ea quæ erant in domo, ascenderunt in tecta, ut hostes enimus possent speculari : et his dicit, quod celeriter fugiant, antequam præoccupentur.

« Et non descendat aliquid tollere de domo sua, » quo detineatur a fuga, vel onerentur fugientes : et hoc ad litteram plangens Isaias dicit, x x i , 1 et 2 : Quidnam tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ? Clamoris plena, etc.

« Et qui in agro, »

Agriculturae deditus, qui propter calorem excitatum ex labore in terra calida domi dimittere tunicas consueverunt, « non revertatur, » domum scilicet, « tollere tunicam suam, » vel aliquid dispositurus de domo, sed omnibus dimissis cito fugiat. Luc. x x i i , 2 1 : Qui in medio sunt Judææ, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam. Isa. x i i , 1 4 : Erit quasi damula fugiens. Tempore autem Antichristi, cum confirmabitur potestas ejus, tunc maxime regnabit in Judæa persequens Ecclesiam fidelium : et tunc oportet ad litteram fugere ad montium speluncas et deserta. Ad Hebr. xi, 37 et 38 : Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti ; quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes,

in montibus, et speluncis, et in cavernis terra.

Et similiter per tectum intelliguntur domesticis dediti : et per agrum dediti laboribus, quibus, si fideles sunt, nihil suae utilitatis licebit facere tempore Antichristi.

Mystice autem in Judæa sunt (quæ confessio interpretatur) illi, qui confessioni laudis sunt dediti, sicut Clerici et Religiosi, quibus tempore persecutionis fugiendum ad culmina virtutum : quia virtutum perfectione tunc indigent, ut possint resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare 1. Psal. lxxi, 3 : Suscipiant montes pacem. Et iterum, Psal. lxxxvi, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis. Qui autem sunt in tecto, in arce contemplationis, quibus præcipitur, ne descendant in domum carnis, sed alta contemplatione veritatis postponant omnia commoda carnis pro Christo fortiter morientes. Psal. lxxxiii, 6, 7 : Ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit. In agro autem existentes bonos significant activos, quibus etiam suadetur, quod non dimissa difficultate virtutis resoluti domi torpescant, tunicam veteris vitæ reinduentes. Cantic. v, 3 : Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa ? Cantic. v, 7 : Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

« Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus ! »

Hic tangitur infelicitas eorum qui subito habent effugiendi impedimenta. Et habet duos paragraphos : unum quidem, quod evadi non potest : aliud autem evadi potest, sed non est in nostra potestate, sed Dei omnia ordinantis et dispensantis : et contra hoc opponit orationem.

Primum autem quod evadi non pot-

<--- Page Split --->

est, infelicitatis est : et hoc est impregnatio, vel nutritio parvulorum : pregnans enim ex violento motu per abortum periclitatur : et non abortiens gravatur, ita quod fugere non potest. Nutriens autem et ex motu, et ex calore habet consumptionem lactis, et lactans fugae incurrit debilitatem. Adhuc autem onere gravatur portandi infantis : aut innaturale homicidium incurrit abjiciendi filii quem peperit. Unde, II Reg. iv, 4, uxor Jonathae propere fugiens, lapsum puerum perpetuo claudum utroque pede recepit. Aliter etiam, sicut narrant Josephus et Hegesippus, praegnantes dividebantur, et ad abortus immaturos cogebantur : ut partus excussus obsessis fieret in cibum. Thren. iv, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei. Unde et Moyses, Deuter. xxviii, 36 et 37, dicit, quod tenera mulier et delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit, scilicet vicinae suae, de illuvie secundarum, quae egrediuntur de medio feminum suorum. Narrat etiam Hegesippus et in Historia Ecclesiastica legitur, quod matrona nobilis dixit filio suo : Veni, infelicis matris infelicior nate : et occidit eum, et comedit in captivitate Romana. Et ista sunt maledictiones Moysi 1.

In tempore etiam Antichristi, propter hoc quod apud homines tunc fideles habitare non audebunt, nimio impedimento detinebuntur praegnantes et nutrientes. Sed et praegnantes sunt, qui de novo propositum bonum conceperunt. Isa. xxvi, 17 et 18 : A facie tua concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Nutrientes autem sunt, qui jam quidem proficiunt, sed adhuc lacte teneriori indigent. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non

escam : nondum enim poteratis. Ad Hebr. v, 13 : Omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae : parvulus enim est. Omnes autem tales, eo quod in fide et charitate non sunt solidati, violentia lentationis vincuntur, et cedent Antichristo : et ideo vae eis.

« Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato. »

Tangit impedimenta fuga, qua non sunt in nobis : et ideo contra illa dicit opponendam esse orationem. Et sunt duo : unum proveniens ex asperitate temporis : et aliud ex religione feriarum.

Dicit igitur : « Orate. » Jacob. v, 16 : Multum enim valet deprecatio justi assidua. Marc. xi, 24 : Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

« Ut non fiat fuga vestra, » tempore Antichristi, vel destructionis Judae, quando fugiendum est. Isa. xvi, 3, 4 : Absconde fugientes, et vagos ne prodas.... Moab, esto latibulum eorum. Et iterum, Isa. xxi, 15 : A facie gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prelii.

« In hieme, » quando est intemperies elementorum : quo tempore etsi fugere posset aliquis, tamen permanere in desorto non posset : quia tunc fugere ad homines non licebit : qui omnes occupantur a Romana captivitate tempore destructionis Judae, vel adhaerebunt Antichristo temporibus novissimis.

Sed tunc quaeritur : Quia cum tribus annis et dimidio duratura sit persecutio Antichristi, oportebit saepius fugere hieme. Sed ad hoc dicendum, quod non dicitur hic hiems, pro spatio temporis, quo sol movetur circa tropicum Capricorni, sed potius pro temporis as-

<--- Page Split --->

peritate, quae hieme esse consuevit : quia tunc nec in desertis fructus, nec aura tolerabilis inveniretur, nec unus alii solamen societatis auderet exhibere : quia plures simul habitantes latere non possent : sed unus potest abscondi in inviis deserti. Unde Ecclesia liberata a persecutione dicit illud Cantic. ii, 11 et 12 : Jam hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra. Est etiam hiems amoris gelicidium, quo refrigescet charitas multorum, qui tunc fugere non poterunt, frigore charitatis membra constringente. Supra, §. 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.

« Vel sabbato, » quando propter religionem fugere non licebit. Sed hoc falsum videtur : quia dicitur, I Machab. 11, 41, quod cogitaverunt Sancti pugnare die sabbati : ergo etiam in necessitate licet fugere. RESPONSIO est, quod in veritate licet fugere, sed fuga in feriis non potest latere. In diebus enim profestis poterunt se subducere, tamquam quippiam operis vadant facturi : sed in die festo, cum ab opere vacat populus, non potest aliquis fugam abscondere : et ideo tunc magis est periculosa. Religio autem festorum ab Antichristo institutorum, tunc in maxima erit veneratione. Tempore etiam Romanae captivitatis multum observabatur sabbatum, quod licet Sancti non tenuerunt, tamen multum observabantur dies sabbatorum. Isa. LVII, 13 : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum. Spiritualiter autem loquitur de torpentibus otio, et nihil operantibus ex inertia, qui tunc fugere non poterunt. Thren. 1, 7 : Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. Tob. ii, 6 : Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum 1.

« Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. »

Magnitudinem hic describit tribulationis dupliciter : quantitate mali, et mensura temporis. Quantitas est in periculo et acerbitate. Et quando haec magna sunt, non expedit tempus esse longum, sed breve : ut patet in littera.

Dicit igitur : « Erit enim tunc tribulatio magna, » quia conflata ex tribus magnis, scilicet tyrannorum invasione, haereticorum seductione, et falsorum fratrum proditione. Quae tria mala passa est successive Ecclesia : tyrannorum invasionem in principio, haereticorum seductionem in progressu, et in perfecta dilatatione proditionem patitur falsorum fratrum. Tyrannus persequitur potestate, haereticus simulata veritate, falsus frater ficta bonitate. Daniel. vn, 3 et seq., dicitur, quod tres bestiae de mari ascenderunt, prima similis leoni, quae tyrannos significat : secunda similis urso, quae haereticos : tertia similis pardo vario, qui falsos fratres varios et dolosos. De conflatione harum persecutionum in unum, Apocal. xiii, 2, dicitur de bestia, per quam Antichristus figuratur, cujus caput simile erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis : et sic habet totum. Primo enim pardus erit simulata sanctitate, secundo erit ursus ore fectido simulatae veritatis, quam dulci sermone proponet, sicut ursus mel sugens. Ad Roman. xvi, 18 : Per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Et tandem accepta potestate ore dentato leonis, omnia devorabit, et lacerabit : sic ergo erit magna : magnum enim est, ut dicit Plato, quod componitur ex multis.

Mensuram autem hujus magni proponit, cum dicit ad præteritum. « Qualis numquam fuit ab initio mundi : » et

<--- Page Split --->

ad præsens, cum dicit : « Usque modo : » et ad futurum, cum subdit : « Neque fiet. » Daniel. xii, 1 : Veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cæperunt usque ad tempus illud : et ideo, ut dicit Gregorius : « Optat « Ecclesia præcedentibus tribulationibus « affligi, et videntur ei dulces respectu « mali illius quod tunc patietur. » Job, xxix, 2 : Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?

te, et in miserationibus magis congregabo te.

« Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. »

Hic ponit solutionem tertiae partis quaestionis. Et tangit duo : signa certissimi adventus, et incertitudinem horae, quando veniat, ibi, y. 36 : « De die autem illa. »

« Et nisi brevitati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. »

Duo tangit : abbreviationem, et abbreviationis causam.

De abbreviatione dicit : « Nisi breviati fuissent dies illi : » non quidem momentis temporis, vel breviori cursu solis, sed potius numero : quia non durabunt nisi tribus annis et dimidio : quantum dicitur prædicasse Christus. Apocal. xii, 14 : Datæ sunt mulieri, quæ significat Ecclesiam in deserto fugientem Antichristum, alæ duæ aquilæ magnæ, ut volaret in desertum, in locum ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis, hoc est, per annum et duos annos et dimidium. Apocal. xii, 5 : Data est ei potestas facere menses quadraginta duos, hoc est, tribus annis et dimidio, duodecim mensibus pro anno computatis. Apocal. xii, 12 : Væ terræ et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.

« Sed propter electos, » ne nimis tribulentur, « breviabuntur dies illi, » scilicet numero : sicut etiam prolongantur in benedictione eorum. Psal. xc, 16 : Longitudine dierum replebo eum. Isa. liv, 7 : Ad punctum in modico dereliqui

Signa adventus sunt duplicia, prædicatio videlicet pseudopropheta rum quæ præcedit : et signa in ipso judice et judicio sumpta, ibi, y 27 : « Sicut enim fulgur, etc. »

Circa primum horum dicit tria : admonitionem cautelæ, causam necessitatis admonitionis, et confirmationem ejusdem.

De primo dicit : « Tunc, » in illo finali tempore, « si quis vobis, » in successoribus vestris, « dixerit. » Joan. xvii, 20 : Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.

« Dixerit, » invitans ut avertat a Deo vestro. Ad Hebr. iii, 12 : Ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo.

Et notantur in verbo tria, scilicet mendacium verbi, et diversitas schismatum, et admonitio ne credatur eis.

Mendacium notatur in hoc quod dicit : « Si quis vobis dixerit. » Quasi dicat : Si seipsis loquantur ex propriis, et lingua eorum non est calamus scribæ velociter scribentis 1. Prophetæ enim dicunt : Hæc dicit Dominus : Apostoli vero dicunt illud de se, II ad Corinth. xiii, 3 : An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus ? Joan. viii, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.

Schisma notatur in hoc quod dicit :

<--- Page Split --->

« Ecce hic est Christus, aut illic. » Christus autem dupliciter accipitur, in persona videlicet, et in virtute operante in sacramentis. In his enim unctus unctionem diffundit, et conficit sanitates 1. Et hoc modo Christum jactat se habere quælibet hæresis, et negat eum alteri. Ecclesia autem dicit eum esse, non hic diserete, aut illic, et non alibi: sed ubique per totam Ecclesiam in toto orbe diffusam. I ad Corinth. 1, 13: Divisus est Christus ? Quasi dicat : Non. Joan. xix, 24 : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. III Reg. ut, 26: Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur.

« Nolite credere. » Ecce admonitio. I Joan. iv, 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint. Eccli. xix, 4 : Qui credit cito, levis corde est. II ad Thessal. ii, 2 : Rogamus vos, ut non cito moveamini a vestro sensu..., quasi instet dies Domini.

prophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis.

« Et dabunt signa magna et prodigia. » Ecce potestas miraculandi. Et dicitur signum, quod portendit aliquid in futurum : sicut quod Jeremias vidit ollam succensam, quod significabat Jerusalem esse succendendam. Prodigium est magnum miraculum, quod omnium digito proditur, propter admirationem, nihil in futurum significans. Quidam tamen dicunt, quod signum est quod significat aliquid de præsentibus : et prodigium quasi procul a digito dictum, aliquid de futuris designat. Sed prima expositio melior est. Sunt spiritus daemoniorum facientes signa 2. II ad Thessal. ii, 11 et 12 : Mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

« Ita ut in errorem inducantur. » Ecce efficacia, qua in pejus proficiunt errantes, et in errorem mittentes : « si fieri potest, etiam electi. » Aliud est errore tangi, et aliud in errorem induci. Tangitur enim, qui tentatur : et hoc humanum est, quia humanæ ignorantiæ est errare. Sed in errorem inducitur, qui errori consentit. Sed hæreticus est, qui defendit pertinaciter.

Dicit autem : « Si fieri potest, » ut gratiam Dei continentes Sanctos ostendat. Deuter. xxxiii, 3 : Omnes sancti in manu illius sunt : et hoc notat, cum dicit : « Si fieri potest, » quia tantum humanum est trepidare et timere et tentari, dicit : « In errorem inducantur. » Et hæc est expositio Gregorii. Apocal. xiii, 13 et 14 : Fecit bestia signa magna, ut etiam ignem faceret de cœlo descendere in terram in conspectu hominum. Et seduxit habitantes in terra, propter signa quæ data sunt illi facere in conspectu bestiae. « Etiam electi, » quos tamen trepidan-

« Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et prodigia : ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.

Ecce prædixi vobis. Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire : ecce in penetralibus, nolite credere. »

Ecce tangit admonitionis necessitatem. Et dicit tria, exaltationem seductorum, potestatem, et efficaciam in nocendo.

Exaltationem tangit, cum dicit : « Surgent, » hoc est, sursum se agent. Thren. 1, 9 : Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

« Pseudochristi, » sicut hæresiarchæ majores, « et pseudoprophetæ, » sicut discipuli eorum minores. I Joan. iv, 1 : Multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. II Petr. ii, 1 : Fuerunt et pseudo-

<--- Page Split --->

tes gratia continebit electionis. Job, xli, 21 : Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. Et, xl, 18 : Absorbebit fluvium, et non mirabitur : et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Vel dicatur, quod non dicitur hoc de electis gratia finali, sed de electis secundum praesentem justitiam, qui tunc saepius inducentur in errorem, si hoc potest fieri aliqua tentationis seductione. Joan. vi, 71 : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?

« Ecce prædixi vobis. »

Certitudo est dictorum, quasi dicat : Ego, qui sum veritas 1 : quia inevitabiliter evenient. Joan. xiv, 29 : Et nunc dixi vobis prius quam fiat : ut cum factum fuerit, credatis. Eccli. xl, 19 : Cognovit Dominus omnem scientiam. Et sequitur : Revelans vestigia occultorum. Job, xxvii, 11 : Abscondita in lucem produxit.

Repetit igitur cautelae admonitionem, dicens :

« Si ergo dixerint vobis »

Pseudoprophetae, vel credentes eorum : « Ecce in deserto est, » supple, Christus, secundum operativam virtutem et charismatum et unctionis. In deserto autem esse dicitur : quia aliquos sequaces habebit primo eremitice viventes, ut sub specie religionis magis decipiant. Jerem. ix, 10 : Super montes assumam fletum et lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens. Isa. xii, 21 et 22 : In deserto habitabunt sruhiones, et pilosi saltabunt ibi : et respondebunt ibi ulula in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis. Per struthiones qui alarum, hoc est, contemplationis speciem habent, sed a terra non elevantur, significantur hypocrita Monachi. Pilosi

significant Monachos divitias congregantes, et lucris inhiantes, venantes in desêrtis pecunias, sicut fecit Esau pilosus 2. Per ululas quaë fixo in luto rostro tubicinant, sicut cum cornu (et est avis infausta), significantur Monachi in cœno carnis conversantes. Per sirenes, significantur feminae moniales mortiferis cantibus animas decipientes, hujus mundi mare navigantes, quales tempore Antichristi erunt, et, heu! nunc sunt.

« Nolite exire, » sicut existis ad Joannem Baptistam. Supra, xi, 7 : Quid existis in desertum videre? etc. Exod. xii, 22 : Nullus egrediatur ostium domus sua.

« Ecce in penetralibus, » in quibus sunt subtilitatum sapientiae studia. Hæc enim duo profitebuntur Antichristiani, religionem et sapientiam. Psal. civ, 30 : Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. Ranae quibus lingua faucibus adhaeret, significant philosophias hærentes ad phantasias, et philosophicam linguam habentes.

« Nolite credere. » Ad Coloss. ii, 8 : Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam. Proverb. xxvi, 23 : Quando. submiserit vocem suam, ne credideris ei : quoniam septem nequitiae sunt in corde illius.

« Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit et adventus filii hominis.

Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. »

Hic dat signa adventus vera, et vere Christum venientem demonstrantia. Et sumuntur in ipso judice et judicio.

Sunt igitur duplicia : universalia, et particulariter sumpta : et hæc tangit, ibi, 3. 32 : « Ab arbore autem fici. » Post utraque autem subsequitur confirmatio

<--- Page Split --->

dictorum, ibi, y. 35: « Cælum et terra transibunt. »

Universalia autem signa sunt duplicia: in judice videlicet, et in judicii circunstantiis sumpta, ibi, y. 29: « Statim autem, etc. »

In judice autem tria notat, scilicet adventus manifestationem in se, et manifestationis generalitatem, et sanctorum ad judicem congregationem.

Manifestatio autem ostenditur in hoc, quod dicit :

« Sicut fulgur. » In quo tria notantur, quod subitus, quod terribilis, quod blandimentum habet luminis. « Subito au- « tem fit, ut dicit Dionysius, quod fit præ- « ter spem.» I ad Thessal. v, 2: Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Unde etiam in Grammaticis declinatur fulgur, fulguris, media correpta : eo quod subito venit, et impræmeditate : fulgor autem charitatis stantis declinatur fulgor, fulgoris, media producta. Et fulgeo, fulges, quod venit a fulgure, infinitivum facit fulgere, media correpta. Quod autem venit a fulgore, infinitivum facit fulgere, media producta, sicut tradunt antiqui grammatici. Terror autem est in ictu fulguris : quia cum tonitruo est fulgur semper. Job, xxvi, 14: Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? Blandimentum autem habet in lumine. Psal. ctn, 2: Amictus lumine sicut vestimento. Subitum igitur est propter omnes : ut parati sint, et caveant.Cum ictu est, propter reprobos.Cum blandimento luminis, propter electos.

« Exit. » Ecce manifestatio : exit enim ad manifestationis apertum. Psal. xlix, 3: Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Isa. xi, 3: Videbit omnis caro salutare Dei1. Apocal. i, 7: Videbit eum omnis oculus.

« Ab Oriente, et patet usque in Occi-

dentem. » Ecce manifestationis generalitas. Psal. cxn, 3: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

Sed videtur mirabile, quod dicit : Quia fulgur non exit ab Oriente, sed fulgor exit ab Oriente, fulgur autem exit a nube. Dicendum, quod sunt multi ortus secundum eos qui loquuntur de astris. Ortus autem hic sumitur pro manifestatione : sicut etiam sol et aliae stellae oriuntur aliquando de sub nube. Occasus autem secundum Augustinum, dicitur finis horizontis sensibilis : ubi visu deficiente, cœlum terræ conjungi videtur : et est sensus, quod cuilibet hominum, apparebit manifestus, et illustrabit omnia quæ videri ab ipso possunt loca in circuitu : ut nusquam liceat abscondi, vel celari. I ad Corinth. iv, 5: Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Joan. 1, 5: Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Et ideo dicitur, Sapient. vi, 6: Horrende et cito apparebit vobis.

« Ita erit et adventus Filii hominis. »

I ad Thessal. v, 3: Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

Dicit autem : « Filii hominis, » et non Filii Dei : quia in forma hominis judicabit nos, in qua pro nobis judicatus est. Joan. v, 27, 28 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc, hoc est, non vobis videatur mirum, quod Filius hominis est : quia homo ille constitutus est judex vivorum et mortuorum, sicut dicitur, Act. x, 42.

« Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. »

Dat signum congregationis Sanctorum,

1 Vulgata habet, Isa. xl, 5: Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Isa. lii, 10: Videbunt omnes fines terræ salutare Dei no-

<--- Page Split --->

ad ipsum loquens per similitudinem : ad corpus enim odorem nidoris spargens, ad ultra marina per odoratum invitantur aquilæ, ab acumine visus et odoratus aquilæ vocatæ. Multo ergo magis ad redolentiam suavissimam judicis, bonitatem suam in omnes intellectuales nares distribuentis et spargentis, aquilæ sanctæ, videlicet omnes sancti, acuti visu in contemplatione, et bene odorantes in aromatum illorum perceptione, ad judicem congregabuntur : ut refectione bonitatis et dulcedinis ejus, cum manifestatur gloria ejus, satientur. Psal. xvi, 13 : Satiabor cum apparuerit gloria tua. Isa. xl, 31 : Assument pennas ut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. I ad Thessal. iv, 17 : Simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. In aerem enim ascendit volans.

Dicit autem : « Congregabuntur, » quia tunc vere omnibus viribus suis congregatis, altivolæ in Deum ascendunt. Isa. ix, 8 : Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas ? Job, xxxix, 28 et 29, dicitur, quod aquila sedet in summis rupibus, et inde contemplatur escam.

« Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de coelo. »

Tangit signa sumpta in his quæ circumstant judicium dupliciter : in cœlestibus bonis primo, et in terrestribus malis secundo.

In cœlestibus autem bonis tangit in corporibus cœlestibus, in virtutibus Angelicis et in Sanctis in cœlum assumptis.

Præmittit autem tempus istorum signorum dicens : « Statim autem post tribulationem dierum illorum. » Dies enim, hoc est, sancti tribulabuntur : noctes autem, hoc est, mali consentient Antichri-

sto. Job, iii, 6, 4 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat..., et non illustretur lumine. Sapient. xviii, 1 : Sanctis autem tuis maxima erat lux.

Et tangit signa in cœlestibus corporibus, sole et luna, et stellis, dicens :

« Sol obscurabitur. »

Marc. xii, 25 : Stellæ cœli erunt decidentes. Et dicit Interlinearis : « Hoc est, « lumine carebunt : » et potest similiter intelligi de sole. Quid autem trium sententiarum quæ hic dici consueverunt, verum sit, non est certum : utrum enim sol ad tempus tunc lumen amittat, sicut dicit Glossa Interlincaris super Marcum : aut dicatur obscurari, quia cum duo sint in lumine solis, scilicet illustrare, et movere ad generationem : alterum amittet, scilicet ad generationem movere : aut quod superveniente majori claritate, quæ fulget a corpore Christi et corporibus glorificatis, dicatur obscurari, quia lumen ejus non percipitur : sicut nunc lumen candelæ non videtur, quando tenetur in radio solis. Quod ego probabilius judico : quia hoc dicitur, Isa. ix, 19 : Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, neque splendor lunæ illuminabit te. Sed potius, sicut dixit ante, §. 1 : Surge, illuminare, Jerusalem, quia veni lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Apocal. xxi, 23 : Civitas non ege sole, neque luna ut luceant in ea : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.

« Et luna non dabit lumen suum. »

Hoc est necessarium : sic sol obscurabitur, quod luna non det lumen : quia non habet lumen nisi a sole. Habac. iii, 11 : Sol, et luna steterunt in habitaculc suo.

« Et stelle cadent de coelo. »

Non casu corporali, sed potius quoad

<--- Page Split --->

effectum, in his quae generantur. Sol infundit calorem pativum, et luna movet humidum, (quod subjectum est vitæ et materia generationis), et imagines stellarum conferunt figuram generato : et quoad hos effectus subtrahunt lumen : et ideo obscurari et cadere de cœlo dicuntur, quia tunc non erit amplius generatio : sed omnia formabuntur ad statum collectionis justorum in gloriam, et peccatorum in poenam. Isa. xm, 10 : Stellæ cæli, et splendor earum non expandent lumen suum : obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Apocal. vn, 12 : Quartus Angelus tuba cecinit : et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum. Tres enim partes sunt, locus, lumen, et effectus in generabilibus : et hæc tertia percutietur. Apocal. vi, 12 èt 13 : Sol factus est niger tamquam sæcus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellæ de cœlo ceciderunt. De media autem expositione, quod scilicet comparatione majoris luminis obscurari videbuntur, videtur intelligi, quod dicitur, Isa. xxiv, 23 : Erubesect luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum. Peracto autem judicio, ut omnia ostendantur propter hominem esse facta : sicut homo mutabitur ad speciem gloriæ, ita mutabuntur et luminaria. Isa. xxx, 26 : Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dicrum.

« Et virtutes cœlorum commovebuntur :

Et tunc parebit signum Filii hominis in cœlo. »

Tangit signa in speciali creatura : primo in Angelis, secundo in animabus sanctis.

De Angelis enim intelligitur, quod dicit : « Virtutes cœlorum. » Aut omnes cœlestes essentiae, quae communi nomine Virtutes dicuntur, sicut dicit Dionysius. Aut ille ordo, qui Virtutes vocatur : eo quod ultimum potentiae attingat in faciendo miracula, quae tunc maxima fient. Angeli enim ante judicium omnes sunt in ministerium missi, propter eos qui hæreditatem capient salutis 1 : et ideo in collectione eorumdem moventur ad miracula in judicio. Psal. cit, 21 : Benedicite Domino, omnes virtutes ejus : ministri ejus, qui faciis voluntatem ejus. Rabanus tamen aliter exponit « movebuntur, » id est, timebunt : hoc est, considerato terrore judicis ad modum timentium se habebunt, aut reverentiae motu movebuntur ad gloriam judicis. Job, xli, 16 : Cum sublatus fuerit, timebunt Angeli, et territi purgabuntur. Job, xxvi, 11 : Collummæ cœli contremiscunt, et paven ad nutum ejus.

« Et tunc parebit signum Filii hominis in cœlo. »

Ecce signum in animabus sanctis, quae omnes consignitæ merito fidei, Filio hominis Deo apparebunt. Et hoc est signum, quo distinguentur electi a reprobis. Ezechiel. ix, 4 : Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium. Exod. xii, 22 et 23, signantur postes et superliminaria sanguine agni, contra percussorem Angelum. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Vel, « Signum Filii hominis » sunt stigmata vulnerum, quae ostendit. Zachar. xii, 10 : Adspicient ad me quem confixerunt. Et idem est, Joan. xix, 37. Apocal. i, 7 : Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Dicunt etiam quidam, quod lignum crucis, in signum crucis apparebit sole splendidius. Sed hoc non asserendum, quia perspicue non probatur. Apocal. vii, 3 : Nolite nocere ter-

<--- Page Split --->

ræ, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.

« Et tunc plangent omnes tribus terræ. »

Signum de infimis, hoc est, de terra dat hic : et hoc est planctus malorum. Circa hoc autem tangit duo : planctum, et causam.

Causa autem est triplex, scilicet visus horribilis irati judicis : auditus terribilis tubæ ad judicium vocantis : collectio tristabilis bonorum ad Christum, impiis in terra desertis.

Dicit igitur : « Tunc plangent. » Unusquisque se ipsum plangit accusante conscientia. Ad Roman. ii, 13 et 16 : Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum, per Jesum Christum. Supra, xiii, 42 : Ibi erit fletus, et stridor dentium. Isa. xvi, 9 : Inebriabo te lacryma mea, Hesebon et Eleale.

« Omnes tribus terrae. »

Hoc est, qui in cœlo nullum habent municipatum, quibus non est dictum : Vado parare vobis locum 1. Apocal. xii, 8 : Neque locus inventus est eorum amplius in cœlo. In terra enim remanent, quam dilexerunt, sanctis raptis in nubibus obviam Christo in aera. Jerem. xvii, 13 : Recedentes a te, in terra scribentur.

Tribus autem terrae dicuntur : quia nullam nisi in terra habent generationem et amicum : si enim fecissent sibi amicos de mammona iniquitatis, cum defecissent in terrenis, fuissent utique recepti ab amicis in æterna tabernacula 2. Et habuerunt hic manentem civitatem, futuram non inquirentes : contra id quod dicitur, ad Hebr. xiii, 14 : Non habemus

hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.Et fuerunt nati de sanguinibus, ex voluntate concupiscentiæ carnis, et ex voluntate viri pertinacis ad malum 3 : et ideo terrae sunt adscripti, de qua dicitur, Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii.

« Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. »

Ecce visus horribilis. Sapient. vi, 6 : Horrende et cito apparebit vobis. Et dicit de judice viso quinque, scilicet formam in qua eis apparebit, approximationem, gloriam, virtutem, et curiae frequentiam.

« Videbunt » autem visu horribili. Apocal. vi, 13 et seq. : Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber, absconderunt se in speluncis, et in petris montium : et dicunt montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni : quoniam venit dies magnus iræ ipsorum. Apocal. xvii, 9 : Plangent se super illam reges terrae. Thren. 1, 22 : Multi sunt gemitus mei, et cor meum mærens. Isa. lxv, 14 : Vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis.

« Filium hominis. »

Si quaeritur, in qua forma videbunt ? Dicit quod in forma humana. Et si quaritur utrum videbunt eum in gloria ? Dicendum, quod videbunt eum non in gloria (et tamen Filius Dei non induet alium habitum quam gloriae), sed sicut solem aquila videt in lumine. Oculo autem infirmo naturalis defectus inest, quod adspiciens ad solem humore confluente convolvitur, victus fulgore solis : et primo apparet rubeum, deinde viride magis humore vincente, et tandem fit ni-

<--- Page Split --->

grum tenebrosum quod apparet. Ita codem modo se habentem judicem sancti videbunt in gloria, propter potestatem oculi glorificati : et damnati videbunt eum sub specie coloris, secundum infirmitatem oculi non glorificati. Isa. xxvii, 10 : Misereamur impio,... et non videbit gloriam Domini. Joan, v, 27, 28 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc. Et sic intelligitur illud Joan. xix, 37 : Videbunt in quem transfixerunt.

«Venientem.»

Ecce appropinquatio, quod maxime horrent impii. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi. Isa. xxx, 27 : Venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Tunc enim verificatur illud Proverb. vi, 34 et 33 : Zelus et furor viri non paret in die vindictæ..., nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

tunc immittentur damnandis. Sapient. v, 22 et 23 : Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines, etc. Sic beatus Dionysius, exponit caliginem, in quam ingressus est Moyses ad Dominum 2. Non enim consequens est, quod Deus in obscuris habitet, qui sicut dicitur, I ad Timoth. vi, 16 : Lucem inhabitat inaccessibilem. Nec rationabile est ex caligine splendidam factam esse faciem Moysi : ita ut non possent in gloriam vultus ejus intendere filii Israel 3. Luc. xxi, 27 : Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube.

Et propter hoc dicuntur nubes « cæli, » non terræ. Job, xxxvii, 11, 12 : Nubes spargunt lumen suum..., quocumque eas voluntas gubernantis duxerit. Apocal. 1, 7 : Ecce venit cum nubibus. Daniel. vii, 13 : Ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat.

« In nubibus. »

« Cum virtute multa. »

Ecce gloria venientis : nec est intelligendum, quod nubes hic sit vapor elevatus ab inferioribus elementis, sed sicut diximus ante : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum, sicut dictum est supra, xiii, 43. Et erunt circa Christum supra modum solem in claritate excedentem : et hujus tota claritas in oculis terrenorum in vi fulgoris non percepta, quamdam in oculis ægris eorum generat obscuritatem. Et hæc vocatur nubes. III Reg. viii, 12 : Dominus dixit ut habitaret in nebula. Act. i, 11 : Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum, quando nubes suscepit eum ab oculis eorum 4. Erit autem ex hoc terror damnatorum : quia hæc nubes flammivoma, ut dicit Hieronymus, thesauros grandinis, et fulgurum significat : quæ

Hoc est, robore, qui primo judicatus apparuit in infirmitate. Job, ix, 19 : Si fortitudo quæritur, robustissimus est : virtute enim ultimum attingit omnis potentiæ. Exod. xv, 11 : Quis similis tibi in fortibus, Domine ? quis similis tibi, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia.

« Et majestate. »

Hoc refertur ad frequentiae, quae circa eum apparebit, solemnitatem, et ambitionem, qua impii opprimentur. Daniel. vii, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quae non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

<--- Page Split --->

« Et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna. »

Hic tangit auditum terribilem vocantem ad judicium. Job, xv, 21 : Sonitus terroris semper in auribus illius. Et tangit tria : Angelorum ministerium in vocando, tubae clangorem, et vocis magnitudinem. Angelorum ministerium. est in collectione cinerum, ex quibus integranda sunt corpora. Tubae clangor est terribilis fragor elementorum : ut quodlibet reddat quidquid habet de corporibus resurgentium. Vox magna est vox Christi suscitans et vivificans et vocans ad judicium.

Dicit igitur : « Et mittet Angelos suos. » Congruum enim est, ut quos habuerunt duces viae, habeant etiam collectores cinerum, et productores ad judicium. Supra, xiii, 41 : Mittet Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Ibidem, y. 49 : Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum. In signum hujus, Angeli separaverunt Lot de medio impiorum 1.

« Cum tuba. »

Hoc est, mundi fragore. Sapient. v, 23 et 24 : Excandesect in illos aqua maris, contra illos stabit spiritus virtutis, etc., et flumina concurrent duriter. Et, ibidem, y. 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. I ad Corinth. xv, 52 : In momento, in ictu oculi, et in novissima turba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti.

gelus autem est Christus Princeps Angelorum, ut dicit Glossa. Et secundum hoc tria concurrunt ad resurrectionem, fragor mundi in restitutione materiae : ministerium Angelorum in compositione pulverum, et corporum : et jussus, sive vox Dei et Christi in vivificatione et citatione. Joan. v, 25 : Mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suae vocem virtutis.

« Et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cœlorum usque ad terminos eorum. »

Hic tangit congregationem bonorum ab eo futuram, qui dispersiones Israel congregabit, relictis impiis. Dicit autem tria : congregationem electorum, et generalitatem locorum unde congregabuntur, et congregandorum integritatem.

« Congregatio est ad sinum Patris omnia congregantis », ut dicit Dionysius. Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus. Impii autem dispergentur, quia non habebunt unum, in quo congregentur : sed dissipati cordibus manebunt in inferno. Ezechiel. v, 1 et 2 : Divides eos,... et disperges ventum, et gladium nudabo post eos. Ezechiel. xi, 17 : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis. Psal. cv, 47 : Salvos fac nos, Domine, Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.

« A quatuor ventis »

« Et voce magna. »

Quae est jussus Dei, quod vivant, et surgant mortui, et veniant ad judicium. I ad Thessal. iv, 16 : Ipse Dominus in jussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Archan-

Cœli principalibus : qui significant quatuor mundi plagas, et climata. Isa. xlili, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Supra, viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno

<--- Page Split --->

cælorum. Psal. cvr, 3 : A solis ortu, et occasu, ab Aquilone, et mari. Ezechiel. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritu, etc.

« A summis cælorum. »

Hic tangit integritatem. Dicit enim Aristoteles, quod summum, et imum, quod est a cœlo usque ad centrum, est principium longitudinis. Sed dextrum et sinistrum, quod est ab oriente in occidentem, est principium latitudinis. Ab ante autem et retro, quod est a meridie in Aquilonem, est principium profunditatis. Secundum primum accipitur motus incrementi et nutrimenti: secundum alterum accipitur motus localis membrorum: secundum tertium accipitur motus alterationis secundum sensum. Et hoc est: « A summis cælorum usque ad terminos » infinitatis, latitudinis, et profunditatis, ut integre resurgant. I ad Corinth. xv, 52 : Mortui resurgent incorrupti. Luc. xxi, 18 : Capillus de capite vestro non peribit. Unde Augustinus dicit, quod summum cœli dicitur zenith capitis uniuscujusque hominis, et terminus orbis dicitur terminus horizontis visibilis : in cujus circumferentia sunt differentiae quatuor situs, scilicet dextrum et sinistrum, et ante et retro: aliae autem duae situs differentiae sunt, altum in zenith capitis, et immu in centro horizontis.

« Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata, scitis quia prope est æstas :

Ita et vos, cum videritis hæc omnia, scitole quia prope est in januis.

Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia flant.

Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. »

Ecce signum particulare temporis, quod erit tempus collectionis. Dicit autem tria : parabolam, adaptationem, et veritatis confirmationem.

Circa primum dicit duo : primo enim innuit quod parabola sit quod dicit : et secundo, exponit secundum quas proprietates sit accipienda.

Dicit igitur : « Ab arbore autem fici : » cui, supra, xxi, 19, maledictum est. Et de qua, Habac. ii, 17 : Ficus non florebit.

Sumite, vel « discite parabolam, » hoc est, similitudinariam sententiam. Proverb. 1, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.

Et subdit, in quo sumitur :

« Cum jam ramus ejus tener fuerit. »

Ficus inter omnes arbores tardius virescit, et flores grossorum emittit. Transit enim ver, et in æstate fert flores : et longe in æstate versus autumnum dat fructum in signo Leonis : et ideo a fici signum temporis maturitatis, et collectionis accipitur. Ver enim magis comparatur statui generationis : et ideo Judæi, qui per ficum designantur, conversione sua finem mundi præliquotur. Joel. 1, 7 : Ficum meam decorticavit : nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus. Cum ergo jam ramus ejus, quem eodem anno emittet, tener fuerit, novella ad fidem conversione, Osce, xiv, 7 : Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva. Eccli.xxiv, 22 : Rami mei honoris et gratiae.

« Et folia nata, » verborum in confessione et laude. Psal. i, 3 : Folium ejus non defluet. Proverb. xi, 28 : Justi quasi virens folium germinabunt.

<--- Page Split --->

« Scitis quia prope est æstas, »

Scilicet tempus maturitatis et collectionis. Proverb. xx, 4 : Propter frigus piger arare noluit : mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

cal. xxi, 1 : Vidi cælum novum et terram novam..., et mare jam non est. Et hoc notat ex modo loquendi, quando dicit : « Transibunt, » quia transitus de uno ad aliud est, permanente substantia transeuntis.

« Ita et vos. »

« Verba autem mea non præterribunt, »

Ecce adaptatio.

« Cum videritis hæc omnia, » quæ dixi, « scitote quia prope est in januis, » ut jam intret judex. Jacob. v, 9 : Judex ante januam assistit. Apocal. iii, 20 : Ecce sto ad ostium, et pulso. I ad Corinth. vii, 29 : Tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint.

« Amen dico vobis. »

In falsitatem. Supra, v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. Isa. xl, 8 : Verbum Domini nostri manet in æternum. Psal. cxviii, 89 : In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo. Isa. lv, 11 : Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.

Confirmatio est signi, quod posuit. « Non præteribit generatio hæc, » hoc est, Judæorum, vel successio mortalium, « donec omnia fiant. » Exclusivc : quia generatio Judæorum et mortalium terminabitur ad signa inducia. Psal. lviii, 12 : Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos : nequando obliviscantur populi mei. Eccle. i, 4 : Generatio præterit, et generatio advenit : terra autem in æternum stat.

« De die autem illa et hora nemo 36 scit, neque Angeli cœlorum, nisi solus Pater. »

Hic ostendit temporis incertitudinem, quando veniat judicium. Dividitur autem pars ista in duo : in quorum primo ostendit quod dictum est : in secundo autem reddit nos cautos, ne nos judicium inconsideratos præoccupet, ibi, §. 42 : « Vigilate ergo. »

« Cœlum et terra transibunt. »

Confirmatio est omnium inductorum in præcedentibus. Transibunt autem cœlum et terra, non quoad substantiam, sed quoad actus, et figuram generationis, quam nunc habent. Psal. ci, 27 et 28 : Ipsi, scilicet cœli, peribunt, tu autem permanes... : et sicut opertiorum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Isa. lxv, 17 et 18 : Ecce ego creo cœlos novos et terram novam : et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. Sed gaudebitis et exsultabimini usque in sempiternum in his quæ ego creo. Apo-

In prima harum tria dicit, scilicet primo, impossibilitatem præsciendi judicium ex aliquibus conjecturis : et secundo, inconsiderationem hominum quos involvet incautos, ibi, §. 37 : « Sicut autem in diebus Noe, etc. » Et tertio, qualis erit discretio in judicio, ibi, §. 40 : « Tunc duo, etc. »

In prima harum, Angelos et homines a præcognitione judicii excludit, et solum includit Patrem.

Dicit igitur quoad temporis qualitatem :

« De die autem illa. »

Dicitur autem dies quoad illustrationem

<--- Page Split --->

judicis, et non quoad motum solis super terram : quia nescitur quando Dominus venturus sit, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ut dicit Marc. xii, 33. Si objiciatur per id quod in sequenti capitulo 1 sequitur : Media nocte clamor factus est. Et per illud Sapient. xvii, 14 et seq : Cum quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, etc. Dicendum, quod omnia haec dicuntur quoad tenebras ignorantiae hora, et non quoad qualitatem temporis diurni, vel nocturni. Nescitur enim qua temporis qualitate lucida, vel tenebrosa.

Et quoad spatium quantitatis temporis subdit :

« Et hora. »

Sic enim, Infra, 3. 50, dicit : Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat.

« Nemo scit, »

nis ad essentiam, et non ad personam : quia notitia est essentialis. Et ideo una est notitia trium, sicut una est essentia trium : unde non excluditur Filius, neque Spiritus sanctus : et hoc notatur, Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Quasi dicat : Licet nemo Deum noverit et viderit, tamen Unigenitus (qui in ejusdem deitatis occulto) videt eum. Et ideo, quod habetur de notitia Dei, ex enarratione est Unigeniti. Ita includit infra notitiam Spiritus sancti Apostolus, I ad Corinth. ii, 11 : Qua Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. Et, I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Sic ergo solus Pater novit, hoc est, Pater, et non alius in essentia quam Pater. Cum enim Filius habeat essentiam a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque, sic oportet quod etiam notitiam habeat Filius a Patre, et eamdem notitiam habeat Spiritus sanctus ab utroque : quod hoc sit ibi esse quod nosse, et e converso.

Hoc est, nullus homo. Act. i, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate. Eubescant, qui de judicii tempore vaticinantur. « Neque Angeli, » quia non pertinet ad beatitudinem eorum. Et ideo, Isa. vi, 2, sicut velabant caput, per quod ostenditur id quod ante mundum erat in Deo, ita Seraphim velabant pedes, per quos finis mundi ostenditur, quem Angeli ignorant.

In quibusdam codicibus additur : « Neque Filius. » Et hoc ponitur, Marc. xm, 32, quod ideo dicitur, quia non facit nos scire : vel quia non scit ex virtute humanitatis.

« Nisi solus Pater. »

Exclusionem facit respectu oppositio-

« Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. »

Hic tangit qualiter inconsideratos involvit. Et dicit tria : primo, praemittit assimulationem : secundo, ostendit negligentium et carnalium incuriam : et tertio, repetit quales tales praeoccupantur.

Dicit igitur : « Sicut autem in diebus Noe » justi 2 : qui fabricando arcam praedixit diluvium, et praedicavit pœnitentiam, et non attenderunt, sed videbatur eis ludens loqui 3.

« Ita erit, » impraevius negligentibus, « adventus » ad judicium « Filii hominis. » II Petr. iii, 6 et 7 : Tunc mundus aqua inundatus periit. Cœli autem qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem ju-

<--- Page Split --->

dicii. Et tanguntur duo judicia: unum per aquam, per quod refrigeratus est ignis concupiscentiae: alterum per ignem, per quem incendetur frigiditas charitatis.

« Sicut enim erant in diebus ante diluvium, comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam,

Et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. »

Ecce incircumspectio, et inconsideratio futurorum, proveniens ex inordinatione carnalis concupiscentiae.

« In diebus », scilicet Noe, qui solus vixit in die : alii enim erant in nocte. Joan. xii, 33 : Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

« Ante diluvium, » quando exspectabat Dei patientia homines ad pœnitentiam. II Petr. iii, 9 : Patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. Psal. xxxi, 6 : In diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

« Comedentes et bibentes, » secundum gulae inordinationem. Isa. xxii, 12 et 13 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum... : et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et jugulare arietes. Exod. xxxii, 6 : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Sapient. ii, 7 : Vino pretioso et unguentis nos impleamus.

Et « nubentes » viri, « et nuptui tradentes » fæminas. Sed numquid hoc peccatum est? Ad Hebr. xiii, 4 : Honorabile connubium in omnibus, scilicet nuptiae honorabiles, et thorus immaculatus. Sed dicendum, quod cum matrimonium sit in officium naturae, et in socialem et civilem vitam, et in sacramentum Ecclesiæ, illi nihil in hoc quaerebant, nisi societatem concupiscentiae. Tob. vi, 17 :

Hi namque qui ita conjugium suscipiunt, ut Deum a se et a mente sua excludant, et sua libidini ita vacant sicut equus et multus quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos. II Petr. ii, 13 : Deliciis affluentes, in conviviis suiiis luxuriantes.

« Usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam: » quia libido insatiabilis est. Proverb. xxx, 13 et 16 : Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit : Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non saliatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. Infernus est amor carnalis : os vulvæ, concupisentia venereorum : terra, desiderium sitis : et ignis, æstus gulae.

« Et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes. »

Quia non crediderunt prædicanti Noe. Job, xxiv, 23 : Dedit ei Deus locum pænitentiae, et ille abutitur eo in superbiam.

« Ita erit adventus Filii hominis. »

Adaptatio est, et similitudo inertiae eorum, qui in duobus judiciis incircumspectisunt. II Petr. iii, 10 : Adveniet dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient. I ad Thessal. v, 2 : Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet.

Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.

Duae molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.

Hic ponitur discretio colligendorum. Sunt autem tria genera hominum, in quibus continetur tota hominum universitas, scilicet Prælati, activi, et contemplativi : de quibus dicit Ezechiel. xiv, 20 : Tres viri, scilicet Noe, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas. Noe, qui rexit arcam, Præ-

<--- Page Split --->

latos : Daniel vir desideriorum, contemplativos : Job dolens, activos bonos in laboribus dolentes significat. Luc. etiam, x, 38 et seq., significantur per duas sorores, et tertium fratrem Lazarum, quibus erat amicus Dominus, et ad ipsos declinabat. Maria, quae sedebat ad pedes audiens, contemplativos : Martha satagens circa frequens ministerium et turbata erga plurima, activos : Lazarus autem gubernator domus, Prælatos. Hos igitur tangit hic sub triplici differentia.

Et de Prælatis dicit sic : « Tunc, » in tempore finali, « erunt duo, » due Prælatorum et Prædicatorum differentie, « in agro, » Ecclesiae, vel cordium, exercentes eam vomere verbi Dei. Genes. xxiv, 63, Isaac exierat ad meditandum in agro. Supra, xiii, 38 : Ager est mundus. I ad Corinth. iii, 9 : Dei agricultura estis.

« Unus assumetur, » ad gloriam. Ille, videlicet, qui potest dicere illud Apostoli, II ad Corinth. ii, 17 : Non sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei : sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur : quia et verbo Dei falsum non admiscet : nec malo exemplo vitiat : et ex Deo auctore et coram Deo, pia intentione in Christo loquitur, confirmante per unctionis gratiam.

« Et unus relinquetur, » ad pœnam in terra, quando alius rapitur obviam Christo in aera. Et ille est, de quo dicitur, ad Philip. 1, 13 : Quidam propter invidiam, aut propter contentionem Christum annuntiant : sive per occasionem quæstus. Sicut in eodem agro Naboth assumptus est, et Achab et Jezabel a canibus devorantur 1. Et in eodem agro Abel assumptus est, et munera ejus : et Cain damnatus 2. Ruth, ii, 8 : Ne vadas

in alterum agrum ad colligendum : quia licet duo sint in agro, tamen ager Ecclesiæ, quantumcumque malus sit agricola, non est nisi unus.

« Duaé molentes in mola, »

Supple, erunt. Mola, per quam circuitus laboris hujus mundi designatur, in qua homines conterantur. Et dicit in fœminimo propter fœcunditatem et effecmnationem : quia molles et effeminati manent in ea. Apocal. xvii, 22 : Vox mole non audietur in ea amplius.

« Una assumetur, » ad gloriam : ut Martha ministrans Domino, quæ consilium Domini facit. Facit enim sibi amicos de mammona iniquitatis, ut cum deficeret, recipiant eam in æterna tabernacula 3. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit.

« Et altera relinquetur, » labore stulto consumpta. De qua dicitur, Eccle. x, 13 : Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere : quia hæc quæ elaborant, non ponunt in thesauris cœli, sed expendunt ad vanitatem mundi.

« Erunt duo in lecto uno 4, »

Scilicet contemplationis. De quo, Cantic. 1, 13 : Lectulus noster floridus. « Unus assumetur, » qui amplexibus charitatis, et dulci eloquio veritatis delectatus, in conscientia et religione requiescit. Cantic. iii, 4 : Tenui eum, nec dimittam, donec introducam in domum matris meæ, gratiae scilicet, et in cubiculum genitricis meæ, scilicet sapientiæ. Sapient. viii, 2 : Hanc amavi..., et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.

« Et alter relinquetur : » extra habens

<--- Page Split --->

contemplationis habitum : et interius quiescit. Isa. lvii, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Supra, xii, 39: Generatio mala et adultera signum quaerit.

nescitis hora Filius hominis venturus est. »

Persuasio est ad vigilandum. Et dicit duo : rationem a minori sumptam, et admonitionis repetitionem.

« Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. »

Hic inducit admonitionem cautelae. Et dividitur in partes tres. In prima ponit admonitionem : in secunda, hujus admonitionis ex rebus domesticis ponit persuasionem : in tertia autem invitat ad eam ex consideratione judicii servi boni et servi mali, qui diversa a Domino judice stipendia accipiunt meritorum. Et hsec patent in littera.

Dicit igitur : « Vigilate ergo, » hoc est, vigilanti animo vos circumspicite. I Petr. iv, 7: Estote prudentes, et vigilate in orationibus. Ad Roman. xiii, 11: Hora est jam nos de somno surgere. I Petr. v, 8 et 9: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolvs tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Apocal. iii, 2: Esto vigilans.

Et subjungit causam : « Quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit » ad judicium, aut particulare, quod est in cujusque morte : aut universale, quod erit in generali resurrectione. Apocalyps. iii, 3 : Si non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Eccle. ix, 12 : Nescit homo finem suum : sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo.

Ratio est : quia si pro damnis temporalibus cavendis solerter vigilatur, tunc multo magis vigilandum est sollicite pro praecavendis damnis spiritualibus : et hoc est : « Illud autem scitote, » hoc est, advertite : quia quilibet hoc scit, licet non semper advertat.

« Quoniam si sciret, » hoc est præsciret, « paterfamilias, » cujus est custodia domus, « qua hora » noctis « fur venturus esset : » qui fur a furno quod est nigrum, dicitur, quia in nigra nocte furatur. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et macet, et perdat. Osse, vii, 1 : Fur ingressus est spolians, 'latrunculus foris.

« Vigilaret utique. » Isa. xxi, 8 : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem : et super speculam meam ego sum, stans totis noctibus.

« Et non fineret perfodi domum suam » Veteres codices habent « perfodui, » est antiqua grammatica. Job, xxiv, 16 : Perfodit in tenebris domos, sicut in die condizerant sibi. Psal. lxxix, 17 : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.

« Ideo et vos, »

Quibus non una hora, sed continuo domus suffoditur. I ad Corinth. xv, 31 : Quotidie morior per vestram gloriam, fratres. Nec incertum, sed certum est, quod fur venturus sit.

« Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

Idco et vos estote parati : quia qua

« Estote parati. » Ad Titum, in, 1 : Adnone illos principatibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Psal. cxviii, 60 : Paratus sum, et non sum turbatus.

« Quia qua nescitis hora. » Sancti tamen in omni hora putant : et ideo, Sapient. iv, 7, dicitur : Justus si

<--- Page Split --->

morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Et, ibidem, y. 13: Consummatus in brevi explevit tempora multa. Malus autem quia semper sperat longiorem vitam, subitanea semper morte præoccupatur. Luc. xii, 20: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt ?

« Filius hominis venturus est. » Certissime ecce veniet. Ad Hebr. x, 37 : Adhuc modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Habacuc, ii, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.

45

« Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ? »

Hic invitat ex consideratione diversorum stipendiorum vigilantium et non vigilantium, bonorum et malorum servorum. Et dicit duo: primo, quae fiunt bono vigilanti servo : et postea, quae malo et dormienti, ibi, y. 48 : « Si autem dixerit malus, etc. »

In primo autem adhuc duo dicit: considerationem videlicet meriti, et considerationem præmii ponendo, ibi, y. 46 : « Beatus ille servus, etc. »

Notandum autem, quod hic in fine tres inducit parabolas, quarum ista competit Prælatis, qui assumuntur, vel relinquantur : sequens autem contemplativis, quæ est de virginibus : et tertia activis, quæ est de servis quibus commissa sunt bona.

De merito igitur vigilantis servi sex tangit : raritatem, fidelitatem, obsequii humilitatem, prudentiae circumspectionem, ordinariam auctoritatem, et dispensationis utilitatem. Primum est virtutis et honestatis, secundum autem

optimæ intentionis et simplicitatis, tertium est veræ sui domini imitationis, quartum provisionis et ordinis, quintum optimæ vocationis, sextum est ædificationis. Per primum excellit et efficitur idoneus, per secundum Deo ut domino paratus, per tertium congruit officio, per quartum congruit honori gradus quem sortitur, per quintum utilis regimini, et per sextum utilis est proximo.

Dicit igitur :

« Quis putas, etc. »

Non impossibilitatem, sed raritatem notat. I ad Corinth. iv, 2 : Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Proverb. xx, 6 : Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis inveniet ? Eccle. vii, 29 : Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. Et ideo cum unus Samuel inventus esset, dixit sacerdos matri : Reddat tibi Dominus pro fænore quod commodasti Domino 1.

« Fidelis » autem est intentione. Bernardus : « Profecto fidelis minister eris, « si de universa gloria Domini tui, etsi « transeunte per te, nihil manibus tuis « adhærere contingat. » I Reg. iii, 20 : Cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini : qui totum Deo, nihil sibi attribuit. Sicut Joseph, xli, 16. Ad Hebr. iii, 5 : Moyses fidelis erat in tota domo Dei, tamquam famulus in testimonium eorum quæ dicenda erant. Eccli. xxxiii, 31 : Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua. Eccli. xlv, 4 : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. I Regum, xvii, 14 : Quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua ?

« Servus. » In hoc notatur obsequii humilitas. Supra, xx, 27 : Qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

<--- Page Split --->

Ad Philip. ii, 3 et seq.: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi acripiens. Isa. xlix, 3: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor.

« Et prudens, » ordine omnium suorum. Sapientis enim est ordinare : et ideo prudens esse debet, ut totam ordinet verbo et scientia familiam Domini. Proverb. xiv, 33: In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. Supra, x, 16: Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Pasee, Pasee, Pasee. Ezechiel. xxxi, totum capitulum est de ista materia.

Sic : « Quis, putas, » idoneitatis dignitate, « est fidelis, » in intentione, « servus, » humilitatis affectione, « et prudens, » in officii exsecutione, « quem constituit dominus suus, » in officii susceptione, « super familiam suam, » in gubernationis mansuetudine. Esther, xiii, 2: Volui nequaquam abuti potestatis magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos. « Ut det illis cibum in tempore, » temporali subsidio et exemplo et prædicatione.

« Quem constituit dominus suus. »

« Beatus ille servus quem, cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.

Ecce vocationis electio. Hujusmodi enim « constituit Dominus : » non munus, non sanguis, non fastus sæcularis. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Jerem. i, 10 : Ecce constitui te hodie super gentes et super regna. Psal. xliv, 17 : Constitues eos principes super omnem terram.

« Super familiam suam.» Ecce utilitas regiminis. Exod. xviii, 21 : Constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenerios, et decanos. Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

Et ad quid constituit? « Ut det illis cibum in tempore. » Opportune enim distribuenda sunt pabula pro congruentia personarum et locorum et temporum. Psal. ciii, 27: Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore. Eccli. xx, 22: Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. Cibum autem dicit verbi, exempli, et temporalis subsidii: quia ad hoc aurum habet Ecclesia, ut dicit Ambrosius, ut distribuat pauperibus. Joan. xxi, 15 et seq., propter hoc dicitur Petro ter :

. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. »

Hic tangit primo praemium aureae, et postea tangit praemium aureolae. Beatitudo enim est status omnium bonorum congregatione perfectus : et haec est aurea, quae imponitur capiti bonorum servorum. Eccli. xlv, 14 : Corona aurea super mitram ejus, expressa signo sanctitatis.

« Quem cum venerit dominus ejus. » Proverb. viii, 34: Beatus homo qui audit me, et vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes osti mei.

« Invenerit sic facientem. » Ad Galat. vi, 10 : Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.

« Amen dico vobis. »

« Confirmatio est, ut majus solatium spei sit in dicto.

« Quoniam super omnia bona sua con-

<--- Page Split --->

stituet eum. » Hoc est præmium aureolæ, quod debetur officio Christi. I ad Timoth. v, 17 : Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina. Hoc enim est constituere super omnia bona, quod est gloriari in se de bono quod est in tota Dei familia quam optime gubernavit. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multtos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

« Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire :

Et caperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebrosis. »

Sumit hic rationem a stipendis mai servi, sive mali Prælati. Et tangit duo, maltiam culpæ, et stipendium pœnæ.

Maltiam culpæ tripliciter exaggerat secundum corruptionem rationis, irascibilis, et concupiscibilis.

Corruptio rationis notatur in hoc, quod dicit : « Si autem dixerit malus servus ille in corde suo. » Psal. xiii, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis.

In quo autem corruptus sit, subdit, quia dicit : « Moram facit dominus meus venire. » Sperat enim longam vitam, et evadere judicium. Contra quod dicitur, II Machab. vii, 34 et 35 : Noli frustra extolli vanis spebus... Nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti. Eccli. xviii, 10 : Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est, et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. II Petr. iii, 4 : Ex quo patres dormierunt, omnia sic perseverant.

« Et caperit percutere conservos suos. »

Ecce corruptio quoad irascibilem. Est autem percutere anathematé, et malo exemplo. I ad Corinth. viii, 12 : Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Eccli. iv, 33 : Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.

« Manducet autem et bibat cum ebriosis. » Ebrius dicitur extra biram, hoc est, mensuram bibens : vel brians, dicitur scyphus sobrio proportionatus : et ebrius dicitur briantem excedens, et bibens usque ad sensus et rationis subversionem. Et tangit hic concupiscibilis corruptionem : et sunt illi Prælati, qui de subditis non quaerunt nisi voluptatem. De quibus dicitur, Eccle. x, 16 : Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt, scilicet, ad ebrietatem. Eccli. xxxvii, 34 : Propter crapulam multi obierunt. Proverb. xx, 1 : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Ad Roman. xii, 13 : Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis.

« Veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat. »

Tangit hic pœnam. Et dicit duo : judicium, et pœnam.

Circa judicium tangit tria : appropinquationem, præoccupationem, ignorantiam. Ex primo est certitudo damnationis : ex secundo, reatus accusationis : ex tertio, periculum sententiæ mortis.

De primo dicit : « Veniet dominus servi illius, » cujus judicare interest et vindicare. I ad Corinth. iv, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum.

« In die qua non sperat, » quia adhuc speravit diu vivere : et ideo præoccupa-

<--- Page Split --->

tur, Daniel. iv, 10 et 11 : Vigil, et sanctus de cœlo descendit. Clamavit fortiter, et sic ait : Succidite arborem.

« Et hora qua ignorat. » Quod periculosum est : quia tunc non patet locus fugiendi, nec ordinatae sunt rationes excusandi, nec habetur tempus emendandi. Job, xii, 3 : Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

« Et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium. »

Ecce pœna triplex, damni scilicet, et sortis in inferno, et afflictionis.

Dicit igitur : « Dividet eum, » a consortio bonorum. Vel, « dividet, » quia cum ex duobus componatur : agni enim vellus est extra, in vice Christi quam obtinet : lupi malitia est intus in opere quod exhibet : et haec duo dividentur : quia locus sanctus liberatur, et ipse diabolo assignatur. II ad Corinth. vi, 13 : Quae conventio Christi ad Belial ? Aut quae pars fideli cum infideli ? Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. III Reg. xvii, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? Miphiboseth vir confusionis, claudus erat utroque pede 1. Hoc est quod dicitur, Daniel. v, 25 : Mane, Thecel, Phares. Hoc est, nume-

ratum, appensum, divisum. Regnum enim talis Prælati numeratur, ut numerus pœnarum sit secundum numerum peccatorum : et appenditur, ut quantitas pœnarum sit secundum quantitatem circumstantiarum, et præcipue intentionis : et dividitur ab eo, et locus liber datur meliori.

« Partemque ejus, » hoc est, sortem, « ponet cum hypocritis, » qui aliud sunt extra. Extra enim obtinet Christi locum, et intus exhibet Pilatum, vel Luciferi actum. Psal. xiii, 11 : Partes vulpium erunt. Job, xxiv, 18 : Maledicta sit pars ejus in terra. Jerem. xiii, 24 et 25 : Disseminabo eos quasi stipulam, quæ vento raptatur in deserto. Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ. Isa. xvii, 13 : Rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nòs. Job, xx, 26, 28 : Devorabit eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo suo... Detrahetur in die furoris Domini. Hæc est pars hominis impii.

« Illic erit fletus, »

Propter fumum incendii : « et stridor dentium, » propter frigus. Job, xxiv, 19 : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Hoc supra 2 expositum est, etc.

<--- Page Split --->