CAPUT XXIII.
Scribis et Pharisæis super cathedram Moysi sedentibus præcepit Jesus obedire, ipsorum autem opera non imitari, retegens ipsorum hypocrisim et ambitionem, discipulos vero contrariam docens humilitatem : deinde multiplex væ illis ob hypocrisim ac reliquas suas iniquitates interminatur, prædicens eos patrum suorum mensuram in justorum persecutionibus impleturos, ac Jerusalem deserendam.
- Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos,
sæi 1.
Dicens : Super cathedram Moysi
Omnia ergo quæcumque dixerint
<--- Page Split --->
vobis, servate et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim et non faciunt.
Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere 1.
Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilalatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias 2.
Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis 3,
Et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
Vos autem nolite vocari Rabbi 4 : unus est enim Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Et patrem nolite vocare vobis super terram 5 : unus est enim Pater vester qui in cœlis est.
Nec vocemini magistri : quia Magister vester unus est, Christus.
Qui major est vestrum erit minister vester.
Qui autem se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur .
Væ autem vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia clauditis regnum cœlorum ante homines : vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia comediis domos viduarum 7, orationes longas orantes : propter hoc amplius accipietis judicium.
Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus,
facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
Væ vobis, duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
Stulti et cæci ! quid enim majus est ? aurum, an templum quod sanctificat aurum ?
Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono quod est super illud, debet.
Cæci ! quid enim majus est ? donum, an altare quod sanctificat donum ?
Qui ergo jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quæ super illud sunt.
Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo et in eo qui habitat in ipso.
Et qui jurat in cœlo, jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum.
Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham 8, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Hæc oportuit facere, et illa non omittere.
Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutitentes.
Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.
Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est mundum.
<--- Page Split --->
Væ vobis Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et òmni spucitia.
Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.
Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
Et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum.
Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt.
Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ 1?
Ideo ecce ego mitto ad vos Pro-
phetas, et sapientes, et Scribas : et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi 2 usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ 3, quem occidistis inter templum et altare.
Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
Jerusalem, Jesusalem, quæ occidis Prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti 4 !
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus qui venit in nomine Domini.
IN CAPUT XXIII MATTHÆI
ENARRATIO.
1 « Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos,
Dicens : Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi.
Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate et facite. »
Hæc est pars, in qua specialiter causam
describit, quare sunt abjiciendi, et condemandi.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima circumstantias aggravanvantes peccata eorum describit : in secunda autem interminationes maledictionum ponit, cum speciali peccatorum determinatione, ibi, y. 13 : « Væ autem vobis! »
In prima harum partium tria continentur peccata aggravantia, scilicet sublimitas potestatis, doctrina veritatis, et simulatio sanctitatis. Sublimitatem potestatis ambivit Lucifer, scientiam veritatis concupivit Adam, simulationem sanctitatis prætendet Antichristus. Istorum au-
<--- Page Split --->
tem iniquitas ex omnibus capitibus malorum congeritur, et aggregatur.
Præmittit autem Evangelista, quod illis tamquam indignis abeuntibus, « docuit turbas, » adhuc devotas, « et discipulos, » futuros rectores Ecclesiarum. Simile, Supra, v, 1 et seq., et Lucæ, vi, 20 et seq., quod videns Jesus turbas ascendit in montem, et postea elevatis oculis in discipulos, dixit : Beati pauperes spiritu, etc.
« Super cathedram Moysi. »
Qui, sicut dicit, Psal. 1, 1 : In cathedra pestilentiae non sedit, ut perversa doceret. Dicitur enim cathedra aedes cathechizandi, sive docendi. Et sedet in cathedra pestilentiae, qui ad iniquitatem concessa sibi abutitur potestate. Et hoc modo Christus exhibitor gratie, quem prafiguravit Moyses, non sedit in cathedra. Superius etiam, xxi, 12, evertit cathedras vendentium columbas simoniacorum, et non sedit in eis : nec quaesivit cathedram ambitionis, quae quaeritur potestate saeculari. Eccli. vii, 4 : Noli quaerere a domino ducatum, nec a rege cathedram honoris. Sed in auctoritate publicæ doctrinæ sedit Christus, loquens discipulis et turbis. Job, xxix, 7 : In platea parabant cathedram mihi. Psal. cvi, 32 : Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
In hac igitur cathedra primum « sederunt, » Dei permissione, non ordinatione, « Scribæ, » per sublimitatem scientiæ, « et Pharisæi, » per falsæ religionis professionem : et quanto altior gradus, tanto casus profundior : quia, Eccli. x, 17 : Sedes ducum superborum destruxit Deus Et, Lucæ, ii. 32 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Recognoscitur ergo etiam in malis auctoritas potestatis, quæ tamen facit ad cumulum damnationis eorum.
« Omnia ergo quaecumque dixerint vobis »
De cathedra Moysi procedentia. Apocal. iv, 5 : De throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua : fulgura signorum, voces docentium, et tonitrua judiciorum. « Servate, » per memoriam, « et facite » per opus. Deuter. xvii, 10 : Facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus. Dicit autem : « Omnia quaecumque, » et non quomodocumque, quia legem dicunt, et hæc retinenda est : sed carnaliter intelligendam dicunt, et hoc modo tenenda non est. Sic ergo ostensa est veritas doctrinae.
De simulatione autem sanctitatis dicit :
« Secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere, »
Et habet duas partes, scilicet ostensionem simulationis, et interdictionem imitationis in speciali, ibi, y. 8 : « Vos autem nolite vocare Rabbi. »
Circa primum quinque dicuntur : quorum primum est generalis prohibitio imitationis : secundum est causa prohibitionis in genere : tertium est ostensio austeritatis eorum inducta ad subditos : quartum, duritia contra passionem infirmorum : quintum, ostensio simulationis exterioris vanitatis cum interiori malitia iniquitatis. Et hæc per ordinem sunt in littera.
De primo dicit : « Secundum opera vero eorum nolite facere. » Ad Roman 1, 21 et 22 : Qui prædicas non furandum, furaris : qui dicis non mæchandum, mæcharis. Ideo dicit Apostolus, ad Galat. iv, 18 : Bonum ænulaminii in bono sem-
<--- Page Split --->
per. Doctrina in malo homine accipienda est, et vita spernenda, sicut aurum de terra tollitur, et terra relinquitur, et sicut mella de herba colliguntur, et vilis herba in proximo peritura per ariditatem relinquitur.
Et subjungit causam, dicens: « Dicunt enim » bona, « et non faciunt. » Contra quod dicit Apostolus ad Roman. xv, 18: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus. Psal. xi, 5: Dixerunt : Linguam nostram magnificabimus : labia nostra a nobis sunt. Quis noster Dominus est ? Supra, v, 19: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cœlorum.
« Alligant enim. »
dura gestabant viscera. Et motus digiti minimi significat adjutorium, vel comportationem. Contra quod dicit Apostolus, ad Galat. vi, 2: Alter aterius onera portate : et sic adimplebitis legem Christi. Sed isti econtra in se sunt concupiscentiis resoluti, et circa alios austeri. Amos, vi, 6: Bibentes vinum in phialis, et optimo unguendo delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
« Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
Ecce austeritas. Alligare enim est pecnitentias et statuta congerere : « gravia, » in se, « et importabilia, » viribus et facultatibus subditorum : « et imponunt, » per injunctionem et obligationem, « in humeros hominum » de humo factorum, « id ego fragilium : et ideo necesse est, aut frangi humerum, et cadere sub onere, aut abjicere onus per contemptum : et hoc faciunt, quando mandatis Dei carnaliter observatis suas gravissimas immiscent traditiones. Supra, xv, 6 : Irritum fecistis mundatum Dei propter traditionem vestram. III Regum, xii, 14,et II Paralip. x, 11 : Pater meus grave vobis imposuit juyum, quod ego gravius faciam : pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cedam rosscropionibus. Horum imitatores esse videntur, qui religiosis regulam canonicam et approbata m super Evangelium professis, tota die novas constitutiones ingminant, et praecepta gravia plusquam fere possit humana fragilitas. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imponere juyum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus.
Et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. »
Hic fit ostensio exterioris simulationis cum interiori malitia iniquitatis. Duos ergo paragraphos habet haec particula : in quorum primo exterioris simulationis ostendit vanitatem : in secundo, interioris malitiae ostendit iniquitatem.
In primo dicit duo : primo enim tangit generaliter corruptam eorum in simulando vanitatem : et secundo, probat hoc per certum signum.
Dicit igitur : « Omnia opera sua, » quia cogitationes non patent, « faciunt, » non ex charitate vel obedientia : sed « ut videantur ab hominibus : » et hoc vanum est. Ad Galat. i, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. xii, 6 : Confusi sunt qui hominibus placent : quoniam Deus sprevit eos. Supra, vi, 2 et 5 : Amen dico vobis,... receperunt mercedem suam. Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis.
« Dilatant enim. »
« Digito autem suo nolunt ea movere. » Ecce incompassio, quod super afflictos
Probatio est a signo evidentissimo.
<--- Page Split --->
astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.
fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis. Ad Roman. n, 19 et 20 : Confidis teipsum esse eruditorem insipientium, magistrum infantium.
« Et salutationes in foro. »
Ambitio est cum cupidine humani favoris. Contra quod dicitur, Luc. x, 4 : Neminem per viam salutaveritis. IV Reg. iv, 29 : Si occurrerit tibi homo, non salutes eum.
« Et vocari ab hominibus Rabbi. » Ambitio est cum appetitu vanæ laudis. Ambitio est voluntas ambiens aliquod vanum, quod magnum coram hominibus videatur. Et dicit, « vocari. » Non enim laborem, et utilitatem nominis exercent, sed vanum nomen appetunt. Jacob. ii, 1 : Nolite plures magistri fieri,
« Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim Magister vester. »
Dissuasio est, ne imitentur eos discipuli in hoc. Et dicit tria: primo enim interdicti appetitum primatus, secundo dat et inducit formam humilitatis, tertio utriusque subjungit causam.
Est autem primatus triplex: unus quidem magisterii, dignitatis, potestatis : unus autem formationis in bono virtutis : et unus secundum instructionem veritatis. Dicimus enim Prælatos Ecclesiæ magistros disciplinæ in potestate judiciaria :
t05 eo5, S. Just. Mart., Dial. cum Tryph.); peut-être aussi doit-il conserver sa signification habituelle d'amulette, à cause des idées superstitieuses que les Juifs d'autrefois (Cf. Targ. ad Cant. viii, 3 ; Winer, Realwörterbuch, s. v. Amulete, Phylacterien) et d'aujourd'hi (Cf. Coypel, le Judaïsme, p. 65) ont attaché à son emploi. Les dimensions de chacune des parties dont se composaient les Tephillines avaient été déterminées mathématiquement, comme toutes choses l'étaient dans le Judaïsme : mais les Pharisiens se plaisaient à élargir démesurément soit l'étui de basane, rjvjvj, qui contenait les membranes du parchemin, soit les courroies, rjvjvj, qui servaient à maintenir les phylactères au bras et au front : ils affectaient ainsi une plus grande piété et un plus grand attachement aux moindres observances religieuses. C'est à cela que le Sauveur fait allusion dans sa mordante critique. — Sur les Tephillines on peut consulter Lightfoot, Hor. Hebr. in h. 1 ; le Dictionnaire biblique de D. Calmet au mot Phylactères ; Buxtorf, Synag. jud. c. ix ; id. Lexic. talm. p. 1743 ; le Dictionn.encyclopédique de Wetz er et Welte, trad. par Goschler ; Léon de Modène, Cérémonies des Juifs, 1, 11, 4, etc. Les Perses avaient aussi un appareil de prière analogue à celui des Juifs ; de même les Indiens qui se munissent des saints cordons des Brahmanes. S. Jérôme et S. Jean Chrysostôme mentionnent, mais pour la condamner, la coutume qu'avaient de leur temps certaines muliercula chrétiennes
de se suspendre au cou des éditions,miniatures des Evangiles (parvula evangelia, βλέλα μιχρά), pour faire parade de leur dévotion et de leur foi. »
« Magnificant fimbrias. » Autre allusion à une pratique religieuse des Juifs. Ces fimbria étaient des franges de laine bleu (en hébreu rvrv, tzizizth ; en grec xpazmeo) que les Hébreux, en vertu d'une prescription divine, Cf. Numer. xv, 38, portaient aux coins de leur manteau, pour se rendre sans cesse présent par ce signe extérieur le souvenir des commandements de Jéhova. De nos jours encore, les Israélites sont fidèles à porter le tzizizth, comme les phylactères, à partir de l'âge de treize ans : ils les ont toutefois modifiés et relégués au-dessous des vêtements. Ce ne sont plus que deux petits sacs de toile qui tombent l'un sur la poitrine, l'autre sur le dos à la façon d'un scapulaire, et qui renferment de petites franges bariolées de bleu. On récite en les revêtant la prière suivante : « Sois loué, « Eternel notre Dieu, roi de l'Univers, qui « nous as sanctifiés par tes commandements et « qui nous a donné le précepte des tzizizth. » Cf. Coypel. op. cit. p. 66. — Les Pharisiens dilataient leurs franges de même que leurs Tephillines, et pour un motif semblable. S. Jérôme ajoute dans son commentaire qu'ils y inséraient en outre des épines très aigues qui leur déchiraient les pieds à chaque pas : ils se donnaient ainsi un plus grand air de sainteté. »
<--- Page Split --->
et magistros scholæ dicimus magistros imbuentes nos ad scientiam : et formantes nos in gratia sacramentali dicimus patres : et in his tribus interdicti appetitum principatus, et suadet actum humilitatis et utilitatis.
Dicit igitur : « Vos autem, » quorum justitia debet abundare super justitiam Pharisæorum et Scribarum, « nolite vocari Rabbi. » Non interdicti esse, sed ne vacuum nomen appetamus. I Petr. v, 3 : Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Supra, xx, 26 : Non ita erit inter vos, etc.
« Unus est enim, » formaliter, hoc est, unicus : quia in his quae sunt superioritatis, solus Christus magister est et Dominus. Joan. xui. 13 : Vos vocatis me Magister, et Domine : et bene dictis : sum etenim. Omnes enim sumus discipuli Dei. Nec est Prælationis ministerium super nos nisi vicariorum Dei, propter quod illi sunt ministri, non magistri : et dispensatores, non domini. I ad Corinth. xii, 5 : Divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus. Hic interdicti magisterium Prælationis, sed non actum, I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
in gratia. Et dicit duo, æqualitatem videlicet, et primatus prohibitionem.
De æqualitate dicit : « Omnes autem vos fratres estis, » in gratia et esse spirituali formati ex uno Patre. Ad Hebr. iu, 1 : Fratres sancti, vocationis cælestis participes. Ad Hebr. ii, 11 et 12 : Non confunditur Christus fratres eos vocare, dicens : Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : et parum ante reddit rationem, §. 11 : Qui enim sanctificat, et qui santificatur, ex uno omnes.
Unde subdit : « Et » ideo, « patrem, » vos in gratia esse formatem, cum formatio gratiae non nisi a Deo sit, et non a Prælatis, « nolite vocare vobis super terram : » quia hæc gratia de Patre cœlesti est. Supra, vi, 9 : Pater noster, qui es in cœlis.
Et subjungit rationem : « Unus est enim Pater vester, » formans in esse gratiae, « qui in cœlis est. » Ad Ephes. iii, 14 et 15 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cœlis et in terra nominatur. Malach. ii, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? Secundum affectum tamen aliqui patres dicuntur a Religiosis, sed non formatores in esse gratiae. Ad Hebr. xii, 9 : Patres carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos : non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
« Nec vocemini magistri, »
Prima illuminationis auctoritate, « quia magister vester unus, » hoc est, unicus, « est Christus, » qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia est lux vera 5. Sicut enim quia color movet secundum actum lucidi, omnis colorum illuminatio refertur ad lucem, et omnis lux ad solem » eo quod omne quod est in multis, est primo
<--- Page Split --->
in uno aliquo quod est causa omnium illorum : ita omnis illuminatio intellectus licet sit in multis, tamen est in uno primo, quod causa est omnium illuminationum : et hoc est lumen intellectus divini, quod est Verbum Patris, lumen de lumine, Dominus Jesus Christus, qui de se dicit, Joan. vni, 12 : Ego sum lux mundi. Sunt tamen sub ipso Doctores multi, ab ipso illuminati. Matth. xi, 27 : Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
« Qui major est vestrum. »
Formam et actum humilitatis indicit, ut qui major est, patris vice et magistri, « erit sicut minister vester. » Supra, xx, 28 : Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Ad Philip. ii, 7 : « Semetip sum exinaivit formam servi accipiens.
nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi, dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam. De humilitate oris, Eccli. xxxv, 21 : Oratio humiliantis se, nubes penetrabit. Judith, ix, 16 : Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. De humilitate operis, ad Philip. iii, 21 : Reformabit corpus humilitatis nostræ. De tribus simul, ad Ephes. iv, 1, 2 : Obsecro vos, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate. Humilitatem autem tria custodiuut, consideratio videlicet propriæ fragilitatis, assiduitas subjectionis, et comparatio melioris. Primam non curavit Adam, secundam contempsit Lucifer, tertiam non curabit Antichristus. Et ideo Adam voluit esse sicut Dii, et Lucifer Prælatus sedere, et Antichristus extolletur super omne quod vocatur Deus, aut quod colitur.
« Qui autem se exaltaverit humiliabitur. »
Ratio est præinductorum ex justitiæ ordine. Luc. xiv, 11 : Omnis qui se exaltat, humiliabitur.
« Et qui se humiliat exaltabitur. » Job, xxi, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Proverb. xxix, 23 : Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. Humiliari debemus corde, ore et opere : corde in sensu, ore in verbis et oratione, opere in humilitatis obsequio. De humilitate cordis, Supra, xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Judith, vni, 16 et 17 : Humiliemus illi animas
« Væ autem vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia clauditis regnum cælorum ante homines : vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.
Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes : propter hoc amplius accipietis judicium 1. »
Hic per ordinem ponuntur septem væ, quæ sunt septem maledictionis interminationes propter septem corruptiones
1 Nota editionis Lugdunensis : Antiqui libri non habent istud væ. Hæc ait D. Fillion : « La 1 critique a dirigé depuis longtemps de sé- « rieuses attaques contre l'authenticité de ce 1 verset. Indépendamment de la transposition « avec le verset 13e, transposition qui se « trouve dans quelques versions, et dans les
<--- Page Split --->
quæ erant in eis. Et duæ primæ quidem sunt contra veritatem doctrinæ : duæ autem secundæ, contra veritatem justitiæ : et tres tertiæ sunt contra veritatem vitæ : omnes autem sunt contra proximum : et ideo octava, quæ secunda ponitur in quibusdam libris, « Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia comeditis, etc., » non est de veritate litteræ, sed de Marco, xii, 40, et Luca, xx, 47, interposita est ista maledictio.
Primæ duæ maledictiones, quæ sunt contra veritatem doctrinæ differunt : quia prima est de occultatione veri in doctrina, et secunda est de introductione falsi erronei, sicut expresse patet in littera.
In prima maledictione duo sunt, maledictio videlicet impietatis, et impietatis nocumentum.
De primo dicit : « Væ autem vobis, » æternæ maledictionis, « Scribæ » propter scientiæ sublimitatem : quia intellectus bonus omnibus facientibus eum 1. De non facientibus autem, et scientibus dicitur, Luc. xii, 47 : Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem ejus, plagis vapulabit multis. « Et Pharisæi, » propter religionis professionem : quia dicitur, Proverb. vi, 12 : Homo apostata, vir inutilis. Quanto enim altioris sanctitatis est gradus, tanto profundior est casus.
Ilis ergo præ aliis, « Væ ! » Eccli. xii, 11 : Væ vobis, viri impii, qui dereliquitis legem Domini Altissimi. Isa. v, 20 : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras : ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
« Hypocritæ, » aliud simulantes, et aliud existentes. Job, xii, 16 : Non veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
Augustinus: « Defectionem veritatis se- « quitur mendax hypocrisis. »
Est autem triplex perversitas hypocrisis hujus: claudendo viam veritatis, non intrando per fidem, et alios prohibendo per veritatis occultationem.
De prima dicit : « Qui clauditis regnum cælorum. » Luc. xi, 52, dicitur : Quia tulistis clavem scientiæ, scilicet per auctoritatem discernendi inter lepram et lepram. Regnum enim cælorum etiam clauditur, quando via quæ ducit ad regnum, occultatur : et hoc faciebant tollendo et occultando mysteria Scripturarum, quæ ducunt ad Christum. Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti 2.
« Ante homines, » idiotas, in quorum persona dicitur in Psalmo cxvii, 19 : Aperite mihi portas justitiæ, ingressus in eas confitebor Domino. De talibus enim dicitur, Isa. xxii, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat.
De secunda dicit : « Vos enim non intratis, » per fidem, ut veniatis ad Christum, per quem accessum habemus ad Patrem 3. Joan. vii, 48 : Numquid ex Principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisæis Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis : et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ? Tumor enim mentis in eis impeditvi introitum salutis. Supra, xvii, 3 : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
De tertia dicit : « Nec introeuntes, » hoc est, intrare volentes, « sinitis intrare, » quia turbam paratam credere retrahitis. Luc. xi, 52 : Et eos qui introibant, prohibuistis. Proverb. iii, 27 : Noli prohibere benefacere eum qui
<--- Page Split --->
potest: si vales, et ipse benefacere. Non sunt similes ei, qui dicit, Luc. xiv, 23: Compelle intrare, ut impleatur domus mea.
« Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ: quia circuitis mare et aridam ut faciutis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. »
Verbum est contra veritatem doctrinae: et est per immissionem erroris, ut ex multiplicatione falsæ superstitionis major sit fastus ambitionis. Et tanguntur tria, interminatio videlicet maledictionis, studium suæ ambitionis in dilatatione erroris, et æmulatione reatus in discipulis erroris.
De primo dicit: « Væ vobis, etc. » Isa. v, 18: Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum!
« Qui circuitis. » Psal. xi, 9: In cirruitu impii ambulant. Job, 1, 7: Circuivi terram. Veritas enim recta est: error autem perfidiae vadit per ambages. « Mare, » in insulis, « et aridam, » in aliis terris, ut erroris vestri multi fiant discipuli: et sic Ecclesiam de gentibus credituram vestro addatis fastui. Supra, xxi, 38: Occidamus eum, et habebimus hereditatem ejus. « Ut faciatis unum, » formaliter, hoc est, qui in errore conveniat vobiscum, « proselytum, » advenam de gentibus ad vos conversum. Jerem. xvii, 11: Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio. « Et cum fuerit factus, » per perversitatem erroris, « facitis eum filium gehennæ, » hoc est, natum ad gehennam: filius enim gehennæ vocatur, quo modo filius perditionis, II ad Thesal. ii, 3. Et, filii hujus sæculi, Luc. xvi, 8: et Joan. viii, 44: Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. « Duplo quam vos, » quia imbuti errore vestro, duplum ferunt
veræ fidei nocumentum : quia vos tantum in circumcisione, illi autem et in circumcisione et in præputio excitant in fideles persecutionem. Isa. lix, 5: Qui comederit de ovis eorum, morietur : ei quod confotum est, erumpet in regulum Vel, « duplo quam vos, » quia vos in mor tuis speratis ceremonialibus : isti autem et in his sperant, et justitiam naturalen negligunt. Vel, « duplo, » quia scientian additis, quæ est aggravans. II Petr. ii, 21 Melius erat illis non cognoscere vian justitiae, quam post agnitionem retro sum converti ab eo, quod illis traditur est, sancto mandato. Prima expositio e melior.
« Væ vobis, duces cæci, qui dicitis Quicumque juraverit per templum nihil est : qui autem juraverit ir auro templi, debet.
Stulti et cæci ! Quid enim maju est ? aurum, an templum, quod san citificat aurum ?
Et quicumque juraverit in altari nihil est: quicumque autem juraveri in dono quod est super illud, debet.
Cæci ! Quid enim majus est? donum an altare quod sanctificat donum ?
Qui ergo jurat in altari, jurat in e et in omnibus quæ super illud sunt.
Et quicumque intraverit in templc jurat in illo et in eo qui habitat in ipsc
Et qui jurat in cœlo, jurat in thron Dei et in eo qui sedet super eum. »
Hic ponit duo væ contra veritater justitiæ mandatorum. Primum est contr rectitudinem juramenti, quod est fin controversiæ ad confirmationem int homines : secundum est de compar tione mandatorum, in qua præfertur m nus majori : et hoc etiam fit in jur mento, sicut patebit. Non enim au debant aperte docere contra mandata
<--- Page Split --->
quia sic non fuissent hypocritae. Sed contra ordinem mandatorum docebant, propter quaestum minora majoribus dicentes esse praeferenda.
In primo autem, quod est contra ordinem juramentorum, tangit duo : falsitatis objurgationem, et veritatis doctrinam.
Falsitatis autem objurgationem tangit dupliciter penes duo juramenta, in auro templi, et in dono altaris.
Utrumque autem tangit dupliciter : primo enim maledicit errorem, et secundo convincit per rationem.
Dicit igitur : « Væ vobis !» Isa. x, 1, 2 : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitias scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei !
« Duces cæci. » Ad Roman. ii, 19 : Confidis te ipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt. Docentes enim alios duxerunt in cæcitatem justitiæ. Isa. lvi, 10 : Speculatores ejus cæci omnes. Matth. xv, 14 : Cæcus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
« Qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est. » Traditio enim vim legis habens, fuit data a Pharisæis, quod in contentionibus non juraretur per templum : et si quis juraret per templum, quod non valeret, nec teneret juramentum. Si autem juraret per aurum quod offerebatur in templo, quod hoc juramentum teneret. Et si convinceretur de perjurio, solveret tantum auri quantum fuit per quod juravit : et hoc aurum solvebatur Sacerdotibus et Pharisæis. Et hoc est, quod dicit. Contra hoc autem est quod dicitur, Genes. xxviii, 17: Quam terribilis est locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cœli. Et, ibidem, §. 16 : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. »
« Qui autem juraverit in auro templi, » quod in auro fertur ad ornandum
templum, « debet, » hoc est, obligatur. Vel, « debet » hoc solvere per quod jurat. Voluerunt forte implere, quod dixit David : Domine, dilexi decorem domus tuæ. Aggei, ii, 9 et 10 : Meum est argentum, et meum est aurum. Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ.
« Stulti, »
Per superbiam stantes in alto, « et cæci, » per errorem. « Quid enim majus est ? aurum, » sanctificatum, « an templum, » sanctificans, « quod sanctificat aurum ? » Regula enim est per se nota, quam scribit Apostolus, ad Hebr. vii, 7 : Sine ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur : et ideo stulti sunt et cæci, qui contra hoc aliquid dicunt. Deuter. xxxii, 5 et 6 : Generatio prava atque perversa ! Hæc cine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? Isa. xlii, 19 : Quis cæcus, nisi qui venumdatus est, scilicet ut faciat malum ? Et, ibidem : Quis cæcus nisi servus Domini ?
« Et quicumque juraverit in altari, nihil est. »
Hoc est, non tenetur perjuri obnoxius: Et nota, quod templum locus fuit propitiationis hominum, sicut patet, III Reg. viii, per totum. Altare autem locus fuit sanctificationis eorum quae sunt propter hominem homini concessa.
« Quicumque autem juraverit in dono quod est super illud, debet, » hoc est, tenetur solvere : patet littera per antedicta. Isa. ix, 7 : Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.
« Cæci ! »
I Reg. xi, 2 : In hoc feriam vobiscum
<--- Page Split --->
fedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros.
« Quid enim majus est, » in sanctitate, « donum, » oblationis, « an altare quod sanctificat donum ? » Expone sicut prius. Hieronymus dicit, quod « huic simile, « quid nunc majus esse juramentum : « per Evangelium, quam per Deum : et « magis timcnt perjurium in Evangelio « quam in Deo jurantes, »
« Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentbam, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Hæc oportuit facere, et illa non omittere.
Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem gluttientes. »
« Qui ergo jurat. »
Traditio est veritatis. Et dicit tria : addit enim cœlum duobus præinductis : quia templum typus est cœli, sicut dicit Damascenus.
Dicit igitur : « Qui ergo jurat in altari, » cujus sanctitas causat sanctitatem doni, « jurat in eo » quidem, « et in omnibus quæ super illud sunt, » quia non habent sanctitatem nisi altaris. Licet enim multa sint, tamen una est forma sanctitatis, per quam juratur. Differunt tantum per causam et causatum : et ideo major est in altari.
« Et quicumque juraverit in templo, »
« Jurat » quidem « in illo, » non absolute, sed jurat « in eo qui habitat in ipso, » hoc est, in Deo, ad quem referunt juramenta : quia ipse est qui sancitificat templum. Psal. x, 5 : Dominus in templo sancto suo. Psal. xlv, 5 : Sanctifiavit tabernaculum suum Altissimus.
« Et qui jurat in cœlo. »
Hoc addit : quia templum est typus cœli. « Jurat in throno Dei. » Nec ibi sistit, quia veritas divina confirmat juramentum. Et ideo subdit : « Et in eo qui sedet super eum. » Supra, v, 34 : Neque per cœlum juraveritis, quia thronus Dei est. Psal. xliv, 7 : Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi : virga directionis virga regni tui.
Secundum væ de erronea mandatorum comparatione, quæ causata est ex avaritia. Et dicit tria : maledictionis interminationem, veritatis eruditionem, et cæcitatis objurgationem.
Circa primum dicit duo, curam videlicet, quam habent de minimis ad quæstum pertinentibus, et incuriam de maximis ad cultum Dei ordinatis.
Dicit ergo : « Væ vobis ! » Isa. xxix, 15 : Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium : quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos ?
« Scribæ et Pharisæi hypocritæ. » Job, viii, 11 : Numquid virere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ? Scirpus extra viret et intus vacuus est, et similiter carectum : et ideo quærit refrigerium insipidum vanæ laudis, et lucri temporalis.
« Qui decimatis. » Ecce perversitas hypocrisis. Et exponit Chrysostomus, « decimatis, » hoc est, decimas datis de minimis, ut a Sacerdotibus justi prædiceminì. Luc. xvii, 11 et 12 : Non sum sicut cæteri hominum, raptores, injusti, adulteri : velut etiam hic publicanus. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. Hieronymus exponit, « decimatis, » hoc est, decimas exigitis. Et prior expositio magis est secundum litteram.
« Mentham. » Mentha est minimum in oleribus, « et anethum, et cyminum, » quæ sunt minima in granis, sive seminibus. Hoc enim olusculo, et seminibus pauperes utuntur potius in condimentum quam in cibum : et tales a morali Philo-
<--- Page Split --->
sopho xip&xex, hoc est, granorum cymini computatores vocantur 1 : et dicuntur grace μαζρολνέσυε, hoc est, in parvissimis magnam vim facientes. Bernardus : « Optimi videlicet æstimatores re- « rum, qui magnam de minimis, et nul- « lam penitus, vel parvam de maximis » curam gerunt. Cadit asina, et habet « sublevantem ; perit anima, et non est « qui recogitet in corde suo. » Luc. xiv, 5 : Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ? Et etiam, Luc. xiii, 15 et 16 : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsepiö, et ducit adaquare ? Hanc autem filiam Abrahæ... non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
« Et relinquitis quæ graviora, » in pondere meriti, et reatu omissionis, « sunt legis. » Hoc etiam expresse faciunt Prælati et Sacerdotes nostri temporis. Jerem. vi, 13 : A minore usque ad majorem omnes avaritiae student. Habacuc, ii, 9 : Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in cæclso nidus ejus ! Isa. lvi, 11 : Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam : omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam.
faciientem judicium, et quaerentem fidem. De misericordia, Proverb. iii, 3 : Misericordia et veritas non te deserant. Jerem. l., 42 : Crudeles sunt et immisericordes. De fide, Jerem. vii, 28 : Periit fides, et ablata est de ore eorum. Isa. i, 23 : Principes tui infideles, socii furum : omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
« Hæc oportuit facere. »
Confitetur hic, et docet veram mandatorum comparationem, dicens : « Hæc, » scilicet judicium et misericordiam et fidem, « oportuit, » præcepti necessitate et coactione legis, » facere. » Michææ, vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
« Et illa, » hoc est, solutiones decimarum, « non omittere, » necessitate sustentationis ministrorum. Malach. iii, 10 : Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea.
« Duces cæci. »
Et enumerat tria, quæ maxime ordinant communitates hominum. Proximus enim aut ordinatur secundum æquum : et sic est « judicium. » Aut secundum defectus supplementum : et tunc est « misericordia. » Aut secundum veritatem : et tunc est « fides, » quæ est inter homines sine deceptione mendacii. Fides enim componitur a fieri et dicta : et quando dicta complentur, fides servatur. De judicio dicitur, Isa. lix, 14 : Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit : quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. De judicio similiter et fide, Jerem. v, 1 : Quærite in plateis Jerusalem, an inveniatis virum
Ecce objurgatio. Supra, xv, 14 : Cæci sunt, et duces cæcorum.
« Excolantes culicem et camelum gluttieutes. » Culex parvarum muscarum est genus quoddam ab aculeo quem ore gestat, sic vocatum : et nascitur exhalatione humorum : et est metaphora, quod sicut in potu facile gluttitur, ita facile transiverunt magnas vitiorum deformitates, quæ per camelum deforme et gibbosum animal et magnum designantur, ut ubi tangebat aliquod eorum damnum, ibi etiam in parvis multum mordebant et colabant. Supra, xv, 3 : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Majorem enim vim
<--- Page Split --->
fecerunt in non lotis manibus manducare, quam in fornicatione.
interiorem immunditiam, quae non curabatur ab eis.
●
« Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus aulem pleni estis rapina et immunditia.
Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est mundum. »
Tangit hic ea quae sunt contra vitæ veritatem, secundum quod veritas vanitati opponitur. Et hoc est in tribus, scilicet in vanitate observantiarum, et in vanitate exterioris compositionis, et in jactantia sermonis et sanctitatis : et quoad hæc tria per ordinem sunt tria væ.
De primo dicit duo, maledictionem videlicet, et objurgationem.
De maledictione dicit : « Væ vobis, Scribæ et Pharisæi. » Attende, quod praecedentia væ magis fuerunt contra docrinam, quae est Scribarum : subsequentia autem magis sunt contra apparentiam vanam, quae est Pharisæorum.
Dicit igitur : « Væ vobis, etc. » Sophon. iii, 1 : Væ provocatrix, et redemptu civitas, columba ! Extra enim est columba, intus milvus.
« Quia mundatis quod deforis est calicis. » Metonymia est, contentum pro continente. Jerem. 11, 7 : Calix aureus Hubylon in manu Domini. Amos, vi, 6 : Hibertes vinum in phialis.
« Et paropsidis. » A paribus absidibus dicitur paropsis 1 : et est vas de tabulis nqualibus factum, sicut picaria, vel tina. Marc. vii, 3 et 4 : Pharisæi et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant....: et a foro, scilicet venientes, nisi baptizentur, non comedunt. Et hæc observantia exterioris munditiæ non vituperatur nisi per comparationem ad
Et hoc e-t quod sequitur : « Intus qutem pleni estis rapina. » Isa. iii, 14 : Rapina pauperis in domo vestra. Nahum, ii, 12 : Implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
« Et immunditia » carnali, quia dicebant legem non prohibere animam, sed manum : et ideo erant in concupiscentiis venereorum continue. Ezechiel. xiv, 3 : Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis. Daniel, xiii, 36 : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te : et concupiscentia subvertit cor tuum.
« Pharisæe cæce. »
Objurgatio est cum doctrina recti ordinis. Thren. iv, 14 : Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine.
« Munda prius quod intus est calicis et paropsidis, » hoc est, cordis ex quo propinanda est sapientia, et offerendus cibus virtutis. Jerem. iv, 14 : Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias. Isa. 1, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
« Ut fiat id quod deforis est mundum. » Ecce quod exteriorem munditiam non vituperat. Ad Titum, 1, 13 : Omnia munda mundis : coniuginalis autem et infidelisbus nihil est mundum.
« Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.
Sic et vos a foris quidem paretis ho-
<--- Page Split --->
minibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. »
Secundum vae, quod est in vanitate exterioris compositionis cum interiori immunditia vitiorum. Et dicit duo : maledictionem sub metaphora, et ejusdem metaphorae explanationem.
Dicit igitur : « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocrite». » Eccli. ii, 14 : Vae duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !
« Qui similes estis sepulcris dealbatis. » Cui dealbationi comparatur exterior compositio hypocrite. Pinguntur enim in sepulcris pulchre imagines, et magnorum factorum, et heroum magnalia. Psal. lxvii, 7 : Qui exasperant, qui habitant in sepulcris. Isa. xm, 16 : Excidisti tibi hic sepulcrum. Isa. xi, 10 : Erit sepulcrum ejus gloriosum. Unde cuidam tali dixit Paulus, Act. xm, 3 : Percutiet te Deus, paries dealbate.
« Quae, a foris apparent hominibus speciosa. » Proverb. xxxi, 30 : Fallax gratia, et vana est pulchritudo.
« Intus vero plena sunt ossibus mortuorum, » per quae significatur robur ad peccandum et duri cordis obstinatio. Ezechiel. xxxn, 27 : Iniquitates eorum in ossibus eorum.
« Et omni spurcitia, » quantum ad carnis desideria. Psal. v, 11 : Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Psal. xm, 3 : Venenum aspidum sub labiis eorum. Isa. xiv, 19 : Tu projectus es de sepulcro tuo quasi stirps pollutus et obvolutus.
« Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, »
In exteriori corporali compositione, et virtutis similitudine. Et est explanatio praeinductae metaphorae. II ad Timoth. iii, 25 : Erunt homines seipsos amantes .., habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Contra
quod dicit, Psal. xlvi, 14 : Omnis gloria ejus filiae regis ab intus. Et, Cantic. i, 4 : Nigra sum, sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Tabernacula enim Cedar intus pulchra, et extra sunt horrida : et pelles quas fecit Salomon ad tegendam arcam, intus erant auratae et fulgentes gemmis, et extra turpes.
« Intus autem pleni estis hypocrisi. » I ad Timoth. iv, 1 : Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis demoniorum in hypocrisi loquentium mendacium.
« Et iniquitate, » scilicet contra proximum. Ezechiel. vii, 23 : Civitas plena iniquitate. Psal. lxxiii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum : transierunt in affectum cordis.
« Vae vobis, Scribae et Pharisaei hy- 20 percitae, qui aedificatis sepulcra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum.
Et dicitis : Si fuissemus in diebus 30 patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum.»
Tertium est vae contra veritatem vitae, quod est propter falsam sermonis jactantiam. Et habet partes duas : in quarum prima ponit maledictionem cum objurgatione : et in secunda, convincit jactantiam esse mendacem, ibi, §. 34 : « Ideo ecce ego ad vos mitto, etc. »
In prima harum partium tria continentur, interminatio videlicet maledictionis pro jactantia operis et sermonis, et ostentio vanitatis et falsitatis, et objurgatio criminis.
Adhuc, primum horum duo habet, scilicet maledictionem pro jactantia operis, et pro jactantia sermonis.
Dicit igitur : « Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocrite. » Sophon. ii, 5 :
<--- Page Split --->
Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum !
« Qui, » per sanctitatis jactatum amorem, « ædificatis, » solemnibus saxis, « sepulcra Prophetarum, » in quibus fuit excellens divinæ voluntatis revelatio. Psal. lxxxviii, 20 : Tunc locutus es in visione sanctis tuis. Osee, xii, 10 : Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum.
« Et ornatis, » decoris picturis et coloribus, « monumenta : » dicta quasi monimenta, eo quod tituli ponebantur in talibus bustis et tumulis, « justorum, » in quibus fuit excellens divina bonitas.
« Et dicitis. »
Ecce jactantia sermonis. « Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, » homicidarum, « non essemus socii eorum, » per consensum, « in sanguine » effuso « Prophetarum. » Psal. lxxxvii, 3: Effuderunt sanguinem servorum tuorum, tamquam aquam in circuitu Jerusalem. Act. vii, 52 : Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.
runt, « testimonio estis vobismetipsis, » hoc est, contra vometipsos : per hoc jam tractatis qualiter Dominum prophetarum occidentis, et discipulos ejus : « quia estis, » per imitationem, « filii eorum qui Prophetas occiderunt. » III Reg. xix, 10 : Altaria tua detruxerunt, Prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam.
« Et vos implete, » hoc est, implebitis, sicut, Joan. ii, 19 : Solvite templum hoc, id est, solvetis. Et est prædictio futuri homicidii, per quod probantur filii homicidarum.
« Mensuram. » Hoc enim solum deest, quod non est plena, quia Dominus Prophetarum est occidendus : et tunc mensuræ plenæ respondebit destructionis et abjectionis pœna. I ad Thessal. ii, 16 : Ut impleant peccata sua semper. Genes. xv, 16 : Nœdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum.
« Patrum vestrorum. » Ezechiel. xvi, 3 et 4 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Et quando nata es, in die ortus tui, non est præcisus umbilicus tuus. Adhuc enim adhæres ventri homicidarum. Isa. i, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis !
« Serpentes. »
« Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt.
Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ? »
Ecce confutatio per ostensionem vanæ et planæ falsitatis. Dicit autem duo : primo enim confutat : et secundo, confutationem per id quod anima de sua occisione conceperat, prædicit.
Dicit igitur : « Itaque, » ex quo illos confitemini patres qui Prophetas occide-
Objurgatio est criminis. Serpentes autem sunt morsu linguæ, quo crucifigunt Christum. Eccle. x, 11 : Si mordeat serpens in silentio, nihil minus habet qui occulte detrahit. Serpens enim morsu pejor est quam vipera : et ideo serpentes sunt in morsu Christi.
« Genimina viperarum : » venenati venenatorum filii in occisione Apostolorum, quam jam meditamini, sicut patres vestri prophetas occiderunt. Supra, iii, 7 : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
« Quomodo fugietis, » falso nomine jactatæ justitiæ, « a judicio gehennæ ? » quod erit secundum cordis scru-
<--- Page Split --->
talionem, et non secundum exteriorem jactantiam. Sophon. i, 12 : Scrutabor Jerusalem in lucernis. Apocal. xx, 12 : Libri aperti sunt : et alius Liber apertus est, qui est vitæ : et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris.
« Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas.
Hic convincit jactantiam esse mendacem. Et tangit duo, scilicet quod occisores sunt Prophetarum, et ingrati maximis beneficiis Domini : et ideo exterminandi, ibi, y. 37 : « Jerusalem Jerusalem. »
In prima harum partium sunt tres paragraphi : in quorum primo continetur beneficium missionis Apostolorum : in secundo, maleficium occisionis : in tertio, justitia vindicationis. Et haec patent in littera.
Nota autem quod excellentia scientiae non est nisi tribus modis, scilicet in accipiendo, et in scito, et in generalitate sciendi. Excellentia autem in acceptione scientiae est in propheta : in scito autem excellentia est in sapiente : quia « sapiens « est qui scit ea quae difficile est homini « scire propter sciti altitudinem, » ut dicit Philosophus : et hic est, qui scit divina per experimentum divinorum. Excellentiam autem in generalitate sciendi est in Scriba, qui, sicut dixit Hieronymus, « est in tota lege doctissimus. » In primo horum, prædication fidei habet certitudinem : ex secundo, saporem : et ex tertio, probationem : et his tribus perficitur prædicator fidei.
Dicit igitur : « Ideo. » Quia dicitis vos non esse socios patrum homicidarum, « ideo, » ut ostendam vos esse mendaces, « ecce, » in proximo, « ego mitto ad vos. » Luc. x, 3 : Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupus. Matth. x, 16 :
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.
« Prophetas » Act. xiii, 1 : Erant in Ecclesia quæ erat Antiochiæ, Prophetæ, et Doctores. Joel, ii, 28 : Prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ 1. I ad Corinth. xiv, 29, 31 : Prophetæ duo aut tres dicant, et cæteri dijudicent... Potestis enim omnes per singulos prophetære, ut omnes discant, et omnes exhortentur.
« Sapientes, » qui de magnis et arduis dicant, sicut sunt cœlestia. Proverb. vni, 6, dicit sapientia : De rebus magnis locutura sum. I ad Corinth. ii, 6 et seq. : Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur : sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est..., quam nemo principum hujus sæculi cognovit.
« Et Scribas, » in lege doctissimos, Spiritu sancto docente. Act. xxvi, 24, dixit Festus : Insanis, Paule : multæ te litteræ ad insaniam convertunt. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
« Et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitalem. »
Hic tangit istorum filiorum paternam imitationem. Et tangit duo genera pœnarum, mortis scilicet et afflictionis.
Mortis autem duo genera, quorum unum simplicem dicit mortis mulctam : aliud autem supra mulctam mortis cumulum addit confusionis. Similiter afflicciones sunt captorum, et capiendorum : captorum quidem flagellatio, capiendorum persecutio. Et hoc est : « Et ex illis occidetis, » sicut duos Jacobos : unum procuraverunt occidi per Herodem. Act.
<--- Page Split --->
xii, 2: Occidit autem Jacobum, fratrem Joannis, gladio. Alterum præcepti occidi Pontifex in templo pertica fulionis.
« Et crucifqetis, » confusionem addendo mortis horrori : ut Petrum, et ipsum Dominum, et Andream: et multos alios. Ad Hebr. xii, 2 : Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta.
« Et ex eis flagellabitis, » que est mulcta sine morte. II ad Corinth. xi, 24 : A Judæis quinquies, quadragenas, una minus accepi. Act. v, 41 : Ibant, scilicet Apostoli flagellati, gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
« In synagogis vestris, » ubi major est confusio. Apocalyps. n, 9 : Blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.
Et persequemini, » non captos, sed spoliatos, « de civitate in civitatem. » Supra, x, 23 : Cum persequentur vos in civitate ipsa, fugite in aliam. I ad Corinth. iv, 12 : Persecutionem patimur, et sustinemus.
« Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. »
« Ut veniat super vos. » Ut notat hic consecutionem, non causam : et tangit hic ex dictis cumulum damnationis eorum ex multo reatu sanguinis. Et dicit duo : reatus cumulum ex operibus eorum : et quia futura hæc adhuc sunt, ideo asserit ea pro certo ventura et complenda.
Dicit ergo : « Ut veniat, » per cumu-
lum reatus. II Machab. vi, 13 : Ut peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.
« Super vos, » opprimendos sicut massa. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravata sunt super me. Hoc est enim onus vallis visionis 1.
« Omnis sanguis, » hoc est, reatus sanguinis. II Machab. vn, 3 et 4 : Et vocem sanguinis ad se clamantis audiret... : et indignaretur super his.
« Qui effusus est super terram. » Job, xvi, 19 : Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
« A sanguine Abel justi, » quem occidit primus hujus generationis pater Cain 2. « Usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ. » Zacharias fuit filius Joiadæ sacerdotis, qui pro prærogativa justitiæ suæ Barachias, hoc est, benedictus Domini cognomento dicebatur. II Paralip. xxiv, 20 et 21 : Spiritus Dei induit Zachariam, filium Joiadæ sacerdotem : et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Hæc dicit Dominus Deus : Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliguistis Dominum ut derelinqueret vos ? Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
Et hoc est, quod sequitur : « Quem occidistis inter templum, » hoc est, templi frontem exteriorem, « et altare » holocaustorum.
Et quia aliquis posset dicere, quod isti non fecerunt hoc : ideo subsequenter asserit omnes istos, et illos de una esse generatione dicens :
« Amen dico vobis, »
Quia in veritate talis vindicta sequetur, « venient hæc omnia. » Licet non in tempore eorum facta sint, quia tamen per istos complentur malitiae prætenden-
<--- Page Split --->
tium. Isa. iii, 11 : Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.
« Super generationem istam » pessimam. Psal. lxxvii, 8 : Generatio prava et exasperans. Generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. Sicut enim generatio est rectorum, quæ benedicetur, quæ non est in uno tempore : ita etiam malorum.
tumeliis affectos occiderunt. Act. vii, 39 : Lapidabant Stephanum, ejectum scilicet extra civitatem. Ad Hebr. xi, 36 et 37 : Alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres : lapidati sunt, secti sunt, lentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.
« Quoties volui, » hoc est, quotiescumque volui. Et est ostensio dilectionis etiam nolentibus et reluctantibus.
« Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ! »
Hic ostendit etiam ad malos suæ dilectionis effectum et affectum, et illorum ingratitudinem et malitiam. Et dicit tria : primum est pertinax judaicæ perversitatis malitia contra beneficum revocantem : secundum est ostensio suæ dilectionis etiam nolenti : tertium est conclusio capituli de justa vindicta, quæ procedet in eos. Et hæc patent in littera.
De primo dicit : « Jerusalem, Jerusalem. » Geminatio notat compassionis affectum. Vel, quia dixerat de patribus viperis, et filiis serpentibus in malitia convenientibus, significans utrumque successione, per metonymiam nomen civitatis ingeminat, continens ponens pro contento. Luc. xix, 41 et 42 : Videns Dominus civitatem Jerusalem, flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses et tu.
« Quæ occidis prophetas. » III Reg. xix, 1, Jezabel occidit prophetas Domini : « et lapidas eos qui » ex magna charitate, « ad te missi sunt. » Supra, xxii, 6 : Teneurunt servos ejus, et con-
« Congregare, » in unum cor, et unam animam, sicut erat multitudinis credentium1. Psal. cxLvi, 2 : Dispersiones Israelis congregabit. Ezechiel. xi, 17 : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis.
« Filios tuos, » quos ex semine meo, hoc est, ex verbo legis genuisti.
« Quemadmodum gallina congregat. » Gallina quæ etiam non suos fovet et congregat et infirmatur ad pullos, ita ut vox acuatur, et sibi cibum subtrahens pullis ministrat, et periculis se pro pullis exponit, et eos ad vitalem suum calorem sub pennis congregat. De primo horum, Supra, xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. De secundo, II ad Corinth. xi, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor? De tertio, Joan. vi, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. De quarto, Joan. xvii, 8 et 9 : Si me quæritis, sinite hos abire. Ut impleatur sermo quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. De quinto, Psal. cv, 47 : Congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini saneto suo, et gloriemur in laude tua.
« Congregat pullos sub alas. » Psal. LVI, 2 : In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Deuter. XXXII, 11 : Expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
« Et noluisti, » hoc est, etiam quos congregavi, te nolente, et reluctante congregavi. Joan. v, 40 : Non vullis venire
<--- Page Split --->
ad me ut vitam habeatis : et ideo justa vos consequitur condemnatio.
Et hoc est :
« Dico vobis, non me videbitis amodo, » .
« Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus qui venit in nomine Domini. » .
« Ecce relinquetur vobis, » non mihi de cætero, « domus, » scilicet templum, « vestra, » non mea, « deserta. » Jerem. xii, 7 et 8 : Reliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam.... Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in sìva : dedit contra me vocem. Isa. i, 7 : Terra vestra deserta, civitates vestræ succensæ igni : regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. Jerem. ii, 9 : Derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam. In ecclesiastica historia legitur, quod auditæ sunt voces in templo dicentes : Transeamus ab his sedibus.
Probatio autem quod deserta erit, est quia
A tempore passionis, « donec dicatis, » in secundo adventu : « Benedictus » est, in quo non est nisi benedictio, « qui venit in nomine Domini, » in quo nihil nisi nomen et notitia Dei apparuit, quem Pater misit ad nomen suum clarificandum : et tunc tarde dicetis. Luc. xxi, 27 : Videbunt Filium hominis venientem in nube. Zachar. xii, 10 : Adspicient ad me quem confixerunt. Apocal. i, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupigerunt. Isa. xxx, 27 : Ecce nomen Domini venit de longinquo : ardens furor ejus et gravis ad portandum. Hæc est expositio Chrysostomi. Hieronymus autem exponit de ultima conversione Judæorum, quando videntes se ab Antichristo esse deceptos, convertentur et confitebuntur Filium Dei esse Jesum, et benedictum qui venit in nomine Domini, prodens multis signorum experimentis notitiam Patris. Psal. lvii, 15 : Famen patientur ut canes : et circuibunt civitatem. Isa. x, 22 : Si fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo.
Sic igitur terminatae sunt interminationes maledictionum, etc.
<--- Page Split --->