CAPUT XXII.
Parabola de rege qui fecit nuptias filio suo, in quibus discumbens absque veste nuptiali, in tenebras ejicitur exteriores : tentatur Jesus a pharisæis super censu dando Cæsari, et a Sadducæis super resurrectione : quorum redarguit inscitiam, mortuorum evincens resurrectionem : rursumque a legis mandato : vicissim quoque interrogat Pharisæos, cujus filius sit Christus.
Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis 1, dicens :
Simile factum est regnum cœlorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
Illi autem neglexerunt, et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni.
Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias.
Et egressi servi ejus in vias, con-
gregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
Intravit autem rex ut videret discumbentes : et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali,
Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit.
Tunc dixit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium 2.
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Tunc abeuntes Pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone 3.
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum.
Dic ergo nobis quid tibi videtur : Licet censum dare Cæsari, an non?
Cognita autem Jesus nequitia eo-
<--- Page Split --->
rum, ait : Quid me tentatis, hypocritae?
Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
Et ait illis Jesus : Cujus est imago haec et superscriptio?
Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo 1.
Et audientes mirati sunt, et relicto eo, abierunt.
In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem 2 : et interrogave- runt eum,
Dicentes : Magister, Moyses di- xit 3 : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
Erant autem apud nos septem fra- tres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Siniliter secundus, et tertius, us- que ad septimum.
Novissime autem omnium et mu- lier defuncta est.
In resurrectione ergo, cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
Respondens autem Jesus, ait il- lis : Erratis, nescientes Scriptu- ras, neque virtutem Dei.
In resurrectione enim, neque nu- bent neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in coelo.
De resurrectione autem mortuo- rum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
Ego sum Deus Abraham, et Deus
Isaac, et Deus Jacob 4 ? Non est Deus mortuorum, sed viven- tium.
Et audientes turbæ mirabantur in doctrina ejus.
Pharisæi autem, audientes quod silentium imposuisset Saddu- cæis, convenerunt in unum :
Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor 5, tentans eum :
Magister, quod est mandatum ma- gnum in lege ?
Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua 6.
Hoc est maximum et primum man- datum.
Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum sicut teipsum 7.
In his duobus mandatis universa Lex pendet, et Prophetae.
Congregatis autem Pharisæis, in- terrogavit eos Jesus,
Dicens : Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei : David.
Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum 8, dicens :
Dixit Dominus Domino meo 9 : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
Si ergo David vocat eum Domi- num, quomodo filius ejus est?
Et nemo poterat ei respondere verbum, neque ausus fuit quis- quam ex illa die eum amplius interrogare.
<--- Page Split --->
« Et respondens Jesus. »
IN CAPUT XXII MATTHEI
ENARRATIO.
« Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens. »
Hic inducitur tertia parabola, in qua non modo ostenditur abjectio Judæorum, et vocatio gentium, sed etiam eversio civitatis, et occisio Principum, quæ facta est sub Tito et Vespasiano. Et causa hujus eversionis non modo ponitur Christi occisio, sed etiam occisio discipulorum ejus, qui ad eos sunt missi, et Apostolorum, sicut fuit occisio Jacobi majoris per Herodem, et Jacobi minoris per pontificem, et Stephani et aliorum multorum.
Dividitur igitur parabola in duas partes : primo enim justam ostendit eversionem Judææ : secundo, inducit generalem vocationem gentium, et Ecclesiæ ædificationem, ibi, §. 8 : Tunc ait servis suis. »
In prima harum partium sunt tres paragraphi : in quorum primo beneficia gratiae ostendit in Deo præparatae : in secundo, largitatem in invitatione, et contemptum ex eorum qui invitabantur ingratitudine : in tertio, magnificentiam Dei describit in eorum quae præparata sunt copiis, et instantiam invitationis, et malevolentiam vocatorum contra Domini heneficium. Et hæc patent in littera per ordinem.
In primo horum paragraphorum duo dicuntur : in quorum priori Evangelista doctrinae hujus describit modum, et in secundo doctrinae proponit seriem.
Dicitur igitur :
Supra, ix, 4 : Cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Ita et hic respondet nequitiae cordis eorum, qua relictabantur Christo vocanti eos ad Dei copulam. Psal. xxxii, 13 : Qui finxit singillatim corda eorum : qui intelligit omnia opera eorum.
« Dizit iterum. » II ad Timoth. iv, 2 et 3 : Insta opportune, importune... Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt. Ezechiel. iii, 8 : Dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum.
« In parabolis. » Supra, xiii, 34 : Sine parabolis non loquebatur eis. Hujus causa est duplex : unam reddit Dionysius in Cælesti Hierarchia : « Quia nobis non « est possibile lucree divinum radium, « nisi velaminibus similitudinum cir- « cumvelatum. » Secunda est, quia coram rudi turba loquebatur, quæ divina non caperet nisi per similitudines humanas exprimerentur. Turbas enim magis instruere intendit quam Principes, et Pharisæos, quos scivit esse indociles. Ad Roman. 1, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.
« Simile factum est regnum cælorum homini regi. »
Ecce doctrinae series. Et dicit tria, assimilatum videlicet, et cui assimilatur, et in quo similitudo accipitur.
Assimilatum dicit : « Simile factum est regnum cælorum. » Regnum in regnante est animatum justum movens ex justo, et dirigens justum, et ad justum, ut ad finem omnia reducens : ut sic sit movens virtute, et dirigens sapientia, et finiens bonitate justitiæ. « Cælorum » autem regnum est, quando hæc omnia fiunt respectu justitiæ cæli, quæ divina
<--- Page Split --->
est, et est omnis justitiæ prima forma. Hoc est regnum, de quo, Supra. xiii, 41 : Colligent de regno ejus omnia scandadala. Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum. Supra, xi, 12 : Regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Hoc igitur est, quod assimilatur « homini regi. » Ecce cui assimilatur : et dicitur homo, quia humanus, et benignus, et misericors est, et præstabilis super malitia conversorum 1 : sicut homo est animal mansuetum natura, et mollis tactus, et lenis corporis. Rex autem gloria, et rectitudine justitiæ, et distributione graduum honoris, et continentia multitudinis, et gubernationis earum. Isa. xxxii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. I ad Timoth. 1, 17 : Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum.
« Qui fecit nuptias filio suo. »
Ecce in quo sollicitudo attenditur. Et notantur tria, scilicet factura, factum, et cui fit factura. In primo est opus divinum, quod Deus sine nobis, sed in nobis, et pro nobis operatur : in secundo, magnitudo amoris, et unitas conjunctionis, et jucunditas delectationis in hoc quod fecit : exprimitur in tertio altitudo materialis, et honor importatur : nubere enim natura, vel spiritus noster non potest altius et gloriosius, quam Filio Dei conjungatur. Resumentes igitur ab initio dicimus, quod bonum et gaudium nostrum in his verbis exprimitur, in assimilati magnitudine, in facientis bonum nostrum descriptione, et in eo in quo similitudo attenditur modo, et jucunditatis honore.
Magnitudo autem assimilati in duobus est : in assimilati ad nos congruitate, et
in ipsius rei, quæ assimilatur sufficientissima nobilitate. Non enim semper simile fuit regnum cælorum his quæ perfecta sunt in nobis gratiæ operibus : eo quod peccando illud amiseramus : et ideo nobis ad regnum cælorum, et conjunctionem divinam nulla erat congruitas. Sed pius rex hoc fecit, ut iterum congrueret redemptio, quod incompetens erat damnatis per peccatum.
Et hoc notat, quando dicit : « Simile factum est, » pro certo a Deo, qui refecit hoc quod defecerat a cœlestium assimilatione. Psal. lxxxv, 17 : Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me. Amos, ix, 11 : Suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et recædificabo aperturas murorum ejus.
« Regnum. » Facti est nobilitas in origine, in potestate, in ordine, in divitiis, in gloria. Origine enim cœleste est. Joan. xviii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei, sive pulchritudinis, de manu Domini. Potestas autem regni istius invincibilis est in omni justitia, qua agit regnantes, qua dirigit operantes, qua revincit insurgentes. Daniel. vn, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur. Et ideo regnum David dicitur, qui manu fortis, et adspectu desiderabilis interpretatur. Ordo ejus mirabilis est in officiorum congruitate, in urbanitatum honestate. De primo est illud Psalmi xlvii, 14 : Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. De secundo, Proverb. xxxi, 23 : Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terra. De utroque, III Regum, x, 5, quod regina Saba videns ordines, et habitacula ministrantium, non habebat ultra spiritum. I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia secundum ordinem fiant, scilicet in vobis,
<--- Page Split --->
quilibet in suo officio sit utilis, et gradu honoris secundum urbanitates honestus. Ad Roman. xi, 13 : Ministerium meum honorificabo. De divitiarum copiis, sine quibus regnum non dispensatur, III Reg. x, 23 : Magnificatus est rex Salomon super omnes reges terrae divitiis, et sapientia. Ad Roman. x, 12 : Dives in omnes qui invocant illum. Eccli. xlvi, 6 : Divites in virtute. I ad Corinth. 1, 5, 6, 7 : In omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. De gloria autem, Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Psal. vni, 6 et 7 : Gloria et honore coronasti eum, Domine : et constituisti eum semper opera manuum tuarum. Hoc est regnum cœelorum undique perfectum, de quo dicitur, Luc. xvn, 21 : Regnum Dei intra vos est. Et de quo immediate dictum est : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus 1. Et de quo, Supra, vi, 10, dicitur : Adveniat regnum tuum. Quid enim melius fieri potest homini quam divinus sit? Sui boni origine invincibilis, et ad omnia sufficiens virtutis perfectione, ut dicere possit : Omnia possum in eo qui me confortat 2. Congruus tempori, et loco, et Deo, et hominibus, in ordine sufficiens, et copiosus in omnibus Spiritus sancti bonis, et gloriosus in decore virtutis et honestatis : hic jam regnat super terram. Apocal. v, 10 : Regnabimus super terram. Hoc est regnum, in quo nullum scandalum. Sapient. vi, 22 : Diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Ecce quanta est assimilati nobilitas.
Per hoc autem, quod « cælorum » est, amplitudo designatur : sicut enim dicit Seneca in Naturalibus Quæstionibus : « Centrum est, o homines, in
« quo navigatis : punctum est, pro quo « litigatis : infinita sunt spatia cœli, « quæ non curatis. » Psal. xvii, 20 : Eduxit me in latitudinem : salvum me fecit, quoniam voluit me. Eccli. xxiv, 8 : Gyrum cœli circuivi sola.
« Hominì regi. » Describitur ab habitu animi et dignitate honoris. Benignus est rex : vere rex est, qui omnia bene et utiliter disponit. Ferus autem rex et inhumanus degenerat in tyrannum, de quo dicitur, Ezechi el. xxxii, 2 : Leoni gentium assimilatus es. Et, ibidem, xix, 3 : Leo factus est : et didicit capere prædam, hominesque comedere. Zachar. ix, 9 : Ecce rex tuus veniet tibi justus 3. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum. Rex autem dicitur regula justi indeflexibilis. Jeremiæ, xxiii, 3 et 6 : Regnabit rex, et sapiens erit : et faciet judicium et justitiam in terra... Et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus Justus noster. Et ideo dicitur, ibidem, quod in diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Sed contra de tyrannis dicitur, Proverb. xxviii, 12 : Regnantibus impiis ruinæ hominum. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.
Hic ergo rex « fecit, » opere suo, et expensis præparavit. I ad Corinth. ii, 9 : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum. « Nuptias. » In natura, in spiritu, in gloria. In natura, quando sibi nostram naturam univit : in spiritu, quando spiritum hominis sibi conjungit : in gloria, quando hominem totum in luce suæ deitatis implebit. Primæ factæ sunt in Virginis utero : secundæ, in conscientiæ thalamo : tertiæ, in faciei Dei secreto. De primis dicitur, Psal. xvii, 6 : In sole posuit tabernaculum suum : et ipse tamquam sponsus
<--- Page Split --->
procedens de thalamo suo. De secundis, Osse, 11, 19 : Sponsabo te mihi in sempiternum. De tertiis, Apocal. xix, 7 et 8 : Venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Prime significantur per nuptias quae factae sunt in Cana Galilaeae : et erat mater Jesu ibi 4. Cana enim interpretatur selus, quem habuit Filius Dei, ut nobis conjungeretur. Secundae significantur per conjunctionem Abisag ad David in castitatis perfectione. Tertiae, per conjunctionem Esther cum beatissimo Assuero, qui secundum nomen suum omnes in copula nuptiarum Esther beatificat. Prime perficiunt individuitatem vitae in persona : secundae, individuam vitam in uno spiritu : tertiae retinent individuae vitae consuetudinem in gloria. De prima est illud Psal. lxliv, 5 : Beatus quem elegisti, et assumpsisti. De secunda, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. De tertia, Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito facie tuae a conturbatione hominum. Haec est magnitudo amoris in omnibus, cumulus jucunditatis, et unitas individuitatis. De primo, Cantic. vni, 6 : Fortis est ut mors dilectio. De secundo, Baruch, iv, 36 : Vide jucunditatem a Deo tibi venientem. De tertio, Deuter. iv, 4 : Qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Psal. lxii, 9 : Adhaesit anima mea post te : me suscepit dextera tua.
« Filio suo. » Ecce honor maritalis : altior enim nulla potest esse conjunctio, quam ut caro Filio Dei, spiritus Verbo Dei, homo totus gloriae Dei conjungatur. Ad Ephes. v, 25 : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Et sequitur, §. 32 : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Sapient. xix, 20 : In omnibus magnificasti popultum tuum, Domine, et honorasti.
« Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. »
Hic exprimitur largitas. Et dicuntur duo, scilicet largitatis munificentia, et ingratitudinis eorum qui vocantur malitia.
Et dicit quatuor de primo : benignitatem vocantis, in hoc quod misit servos eis qui venire debebant per seipsos : et honestatem vocationis, ne aliquis verecundetur se ingerere : et debitum veniendi ex parte vocatorum, quia invitati fuerant : et solemnitatem festi, ad quam vocabantur.
De primo dicit, quod « misit servos. » Jerem. xliv, 4 : Misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, et mittens. Jerem. i, 7 et 8 : Ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavera tibi loqueris. Ne timeas. Hieronymus dicit, quod « quidam « libri habent servum. » Et tunc per servum intelligitur Moyses. Exod. iii, 10 : Veni, mittam te ad eos. Verior tamen littera est servos : et tunc per servos intelliguntur Prophetae.
« Vocare, » ne forte seipsos ingerentes verecundentur. Numer. xvi, 2 : Proceres synagogae per nomina vocabantur. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui..., hos et vocavit. « Invitatos : » qui debitum habebant veniendi per invitationem legis naturae et circumcisionis, et legis scriptæ. Proverb. ix, 3 : Misit ancillas ut vocarent ad arcem, et ad mania civitatis.
« Ad nuptias. » Ecce solemnitas conjunctionis Dei cum homine. Apocal. xix, 9 : Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt.
« Et nobebant venire. » Ecce ingratitudo per simplicem inobedientiam. Proverb. i, 24 : Vocavi, et renuistis : extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Job, xix, 16 : Servum meum
<--- Page Split --->
vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.
« Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias. »
Iterata et instans magnificentia vocatio, et ingratitudo cum malitia exercita in vocantes.
Vocatio autem describitur per iterationem, quae notat desiderium Dei, ut veniant : per honestatem nuntiorum : per ostensionem delicatae et sumptuosa praeparationis.
Dicit igitur : « Iterum. » Psal. xciv, 10 : Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi : Semper hi errant corde 1.
« Alios servos, » Apostolos in prima missione. Supra, x, 3 et 6, quando dixit : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Matth. xv, 24 : Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.
« Dicite invitatis, »
Per prophetas qui primo vocaverunt invitatos in lege. Et est allegatio praeparati convivii. Et dicuntur quatuor : opportunitas temporis, diversitas praeparationis, complementum abundantiae, et vocatio.
Temporis opportunitas importatur, cum dicitur : Ecce prandium meum paravi. » Quasi dicat : Hora prandii est : et haec est hora sexta, quando parum ante Spiritus intus reficiens super disci-
pulos effusus est 2, quando ructare musti crapulam judicabantur discipuli. Genes. xlui, 16 : Introduc viros domum..., quia mecum sunt comesturi meridie. Joan. xxi, 12 : Venite, prudente.
« Tauri mei. » Ecce praeparatorum diversitas. Tauri autem sunt maturi viri, qui in utroque Testamento jugum Domini portantes, et trahentes, agrum cordis subditorum excoluerunt. Isa. xxx, 24 : Tauri tui, et pulli asinorum qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. Migma commistum, spiritus est in littera : ventilatum in area, mysterium est ex historia elicitum flatu sancti Spiritus. Job, 1, 14 : Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos.
« Et altilia, » ab alendo dicta, quasi altilia : et sunt levia saginata, alte volantia : levia spiritus libertate, saginata pinguedine devotionis, alte volando contemplatione veritatis. Psal. LIV, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam ? Psal. LXII, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Et de utraque istarum præparationum, Genes. xv, 9 et 10, ubi Abraham vitulum et avem, arietem et capram immolavit. Genes. xvii, 7, ubi etiam vitulum tenerrimum Angelis præparavit.
« Et omnia parata sunt. » Ecce abundantiae sufficientia, quam præparavit in dulcedine sua pauperi Deus 3. Nec poterant omnia parata esse nisi in seipso : in quo est omnis boni plenitudo, in quo panis purissimæ et solida veritatis, refectio delicata dulcissimæ bonitatis, pinguedo charitatis, sapor deitatis, vinum sapientiæ, convivantes personæ, linteum munditiæ, minister et pater omnis boni, promptuarium copiosissimum, divitiæ Dei, symphonia cantus Angelorum societas omnium bonorum. Psal. xli, 5 :
<--- Page Split --->
In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Luc. xxn, 29 et 30: Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo. Isa. xxv, 6: Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, pinguium medullatorum, vindemie defecate.
« Venite ad nuptias. » Supra, xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
« Illi autem neglexerunt, et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem usam :
Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. »
Ecce ingratitudo. Et exaggeratur tripliciter : negligentia, et occupatione, et nequitia in nuntios.
De negligentia dicit : « Illi autem, » non curantes epulas spirituales, « neglezerunt, » deliciis earnis resoluti. Ad Philip. iii, 18 et 19 : Inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Ad Hebr. xiii, 10 : Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt : et ideo, quia non habent potestatem veniendi ad mensam Domini, pigritia ventris venire negligunt. Eccle. vii, 19 : Qui timet Deum, nihil negligit. Genes. xiii, 1 et 2 : Quare negligitis ? Audivi quod triticum venumdetur in Egypto.
« Et abierunt. » Secundum impedimentum. Zachar. vii, 11 : Noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem. Joan. v, 40 : Non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
« Alius in villam suam. » Diversitas tangitur variae occupationis detinentis. « In villam. » Per villam intelligitur omnis occupatio humani laboris, a vocatione aeternorum retinens : quia agricultura praecipuum est in quo laborat humana necessitas. Luc. xiv, 18: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum. Sic Cain exivit in agrum, et factus est homo agricola omnino deditus fructibus agri : et ideo non respexit Deus ad Cain, et ad munera ejus 1. Ideo praecepit Deus ut terra et homines sabbatizarent, ut in quiete cordis et laboris epulis Dei interessent. « Alius vero ad negotiationem suam. » Quaecumque lucra sunt praeter laborem manuum, in negotiationes hic dicuntur. Psal. lxx, 15 et 16 : Non cognovi negotiationem 2, introibo in potentias Domini. Osee, xi, 12 : Circumdedit me Ephraim in negotiatione 3 sua, et in dolo domus Israel. Ezechiel. xxvii, 16 : In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate. Eccli. xxvi, 28 : Difficile exuitur negotians a negligentia.
« Reliqui vero. »
Expressa malitia triplex : captivitatis, vituperationis, et occisionis.
De prima dicit : « Reliqui vero tenuerunt servos ejus. » Act. xii, 3 et 4 : Apposuit ut apprehenderet et Petrum.... Quem cum apprehendisset, misit in carcerem. Ad Hebr. xi, 36 : Captivati sunt. Act. v, 18 : Posuerunt eos in custodia publica.
« Et contumeliis affectos. » Ecce vituperatio. Matth. x, 25 : Si patremfamilias Beelzebub vocaberunt, quanto magis domesticos ejus ! Sic et vos vocabunt. Psal. xxi, 8 : Deriserunt me : locuti sunt labiis, et moverunt caput.
<--- Page Split --->
I ad Corinth. iv, 12, 13 : Maledicimur, et benedicimus... : blasphemamur, et obsecramus. Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
« Occiderunt. » Matth. xx, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Psal. xliii, 22 : Æstimati sumus sicut oves occisionis. I ad Corinth. xv, 31 : Quotidie morior per gloriam vestram, fratres.
vocatur Dominus Sabaoth, hoc est, exercituum 1. Isa. viii, 8 : Ibit per Judam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel : quia exercitus isti expanderunt se in terra Domini.
« Perdidit homicidas illos. » I Joan. iii, 13 : Omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. Luc. xix, 27 : Inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me.
« Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit . homicidas illos, et civitatem illorum succendit. »
Tangitur hic destructio Judæorum. Et tangit iram judicis, et instrumenta ultionis, et ipsam ultionem duplicem in occisione hominum, et eversione civitatis.
« Et civitatem illorum, » Jerusalem, « succendit, » ad litteram. Thren. ii, 3 : Succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. Isa. x, 16 : Succensa ardebit quasi combustio ignis. Isa. i, 31 : Succendetur utrumque simul, non erit qui exstinguat. Ista est olla succensa, in qua exocci sunt Judæi 2.
« Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. »
Causam ergo iræ judicis tangit, cum dicit : « Rex, » qui justitiam negligere non potest. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex.
« Cum audisset » clamorem sanguinis, nullo alio nuntiante : et est argumentum, quod in apertis criminibus judex de officio suo procedere debet ad ultionem. Genes. iv, 10 : Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. II Machab. viii, 3 et 4 : Vocem sanguinis clamantis ad se audiret..., et indignaretur super his.
Hic abjectis Judæis, agitur de gentium vocatione. Et habet partes duas : vocationem, et vocatorum discretionem.
In vocatione tria sunt : reprobatio Judæorum, vocatio gentium, impletio nuptiarum.
De reprobatione dicit : « Nuptiæ quidem paratæ sunt. » In ea præparatione prædestinationis est gratiae appositio, et omne sacramentum Incarnationis, et salutis. Isa. v, 4 : Quid est quod debui ultra facere vince meæ, et non feci 3. Joan. xix, 30 : Consummatum est.
« Iratus est. » Psal. cv, 40 : Iratus est in furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. Isa. lxiv, 5 : Ecce tu iratus es, et peccavimus : in ipsis fuimus semper.
« Et missis exercitibus suis. » Ecce instrumenta vindictæ, exercitus Titi et Vespasiani missi contra eos : propter hoc
« Sed qui invitati fuerant, » per Prophetas, et primam missionem Apostolorum, Judæi videlicet, « non fuerunt digni. » Act. xiii, 46 et 47 : Quoniam... indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes : sic enim præce-
<--- Page Split --->
pit nobis Dominus. Propter hoc Judæi dicuntur fæces. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
« Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. »
Ecce vocatio Gentium. Et dicuntur duo : injunctio vocationis, et obedientia servorum.
Injunctio continet tria : unde vocantur, et quam generaliter, et ad quid.
Dicit enim : « Ite. » Luc. x, 3 : Ite, ecce ego milto vos. Joan. xv, 16 : Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.
« Ad exitus viarum, » hoc est, ad omnes vitæ professiones et actus. Jerem. iii, 2 : In viis sedebas, exspectans eos. Proverb. i, 20 : Sapientia foris clamitat, in plateis dat vocem suam. Job, xxxi, 4 : Ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat.
« Et quoscumque inveneritis.» Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. Job, iii, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Psal. cxiii, 13 : Pusillis cum majoribus. Ad Galat. iii, 28 : Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina.
« Vocate ad nuptias. » Isa. xxx, 29 : Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis: et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini. Sed, heu ! hodie viae Sion lu-
gent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem ».
« Et egressi servi, etc. »
Servorum hic tangitur obedientia, et Ordinis Prædicatorum egressus. Isa. xxvii, 6 : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Psal. cxxvi, 4 : Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum. Est autem egressus de Judæa ad Gentium vias. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis.
« Congregaverunt, » in unum cor, et unam animam, et unum baptisma, et unam fidem, et unum spiritum, et unius religionis professionem, « omnes quos invenerunt. » Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum.
« Bonos et malos. » Boni sunt politicis virtutibus præditi, mali autem vitiosi. Unde, Act. x, 2, de Cornelio dicitur, quod erat vir religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi. De Job, i, 1 : Vir simplex, et rectus, ac timens Deum et recedens a malo. Supra, xiii, 47 : Simile est regnum caelorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Ecclesia enim præsens congregat bonos et malos : infernus tantum malos, et cœlum tantum bonos. Psal. lxxxvi, 5 : Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me : ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
« Et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. » Act. xii, 48 : Crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. Hæc enim impletio non est nisi perfecta Ecclesiæ per mundum dilatatio : domus enim nuptialis mundus est, ut fiat
<--- Page Split --->
quod dicitur, Malach. 1, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus : et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda. Psal. cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini.
rinth. iv, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo. De veste autem nuptiali, Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitie circumdedit me.
« Et ait illi, »
« Intravit autem rex ut videret discumbentes : et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. »
Ecce vocatorum discretio. Et habet quinque particulas, sive versus : in primo continetur visitatio per discussionem : in secundo, reatus inventio per actuum ponderationem : in tertio, redargutio per peccati objectionem : in quarto, condemnatio per suppliciorum interminationem : in quinto, in similibus judicii informatio per discipulorum instructionem. Et haec per ordinem jacent in littera.
De primo dicit, quod « intravit, » per inquisitionem, « ut videret, » per fame, et confessionis, et testimonii veritatem, « discumbentes, » in Ecclesia pabulum accipientes, et sacramentis communicantes : et sic intrat adhuc in bono Prelato, quando visitat. Genes. XXXVII, 14 : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Psal. lxiii, 6 : Intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
« Et vidit, » per actuum ponderationem, « ibi hominem : » si fidem infornem non haberet, bestia vocaretur. Unde, I ad Corinth. xv, 32 : Ad bestias pugnavi Ephesi.
« Non vestitum veste nuptiali, » quod est vestimentum charitatis, et honeste conversationis. Daniel. vii, 10 : Judicium sedit, et libri aperti sunt. I ad Co-
Increpando, objiciens actuum turpitudinem : « Amice. » Eccli. XXXVII, 1 : Est amicus solo nomine amicus. Simile, Infra, XXVI, 50 : Amice, ad quid venisti ? « Quomodo huc, » ad numerum fidelium, et sacramentorum participationem, ad ecclesiasticum officium vel beneficium, « intrasti ? » Judicum, XVII, 3 : Quis te huc adduxit ? quid hic agis ? quam ob causam huc venire voluisti ? Isa. XXII, 16 : Quid tu hic, aut quasi quis hic ?
« Non habens vestem nuptialem. » Sophon. 1, 8 : Visitabo super omnes qui induti sunt veste peregrina. Ad Ephes. iv, 24 : Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. « At ille, » redarguente conscientia, « obmutuit. » Isa. XXXVII, 15 : Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Job, ix, 3 : Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Propter hoc dicitur, Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Sic quaeretur a Praelatis : Quomodo huc intrasti ? Quomodo vixisti ? et, Quomodo rexisti ? et, Quomodo intrasti non veniens per ostium ? Joan. x, 1 : Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Quomodo vixisti ? Zachar. xi, 17 : O pastor, et idolum, derelinquens gregem. Amos, vi, 4 et seq. : Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris : qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti : qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putave-
<--- Page Split --->
runt se habere vasa cantici : bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. Dormire in lecto eburneo, est resolutum esse in voto castitatis : quia ebur castitatem significat. Lascivire in stratis, est transgredi metas voluptatis, turpitudinis libidine per incestum et pluralitatem fecminarum, et hujusmodi. Quomodo rexisti ? Isa. xiv, 20 : Tu terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti. Jerem. xiii, 20 : Ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ? Jerem. xxxiii, 13 : Adhuc transtbunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. Contra omnia haec dicit bonus pastor. Genes. xxxi, 38, et seq. : Viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi : nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas. Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
randi. Isa. xxxviii, 11 : Non adspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. Job, vii, 7 : Non revertetur oculus meus, ut videat bona. Proverb. v, 22 : Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. In oratione Manasse, circa medium : Incurvatus sum multo vinculo ferreo,... et non est respiratio mihi.
« Mititie eum in tenebras exteriores : » a luce gloriae separate, in carcerem infermi projicite tenebrosum : interiores enim tenebras in ignorantia Dei secum habuit. Job, ni, 6, 4 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat,... et non illustretur lumine. Isa. xxvi, 10 : Misereamur impio,... et non videbit gloriam Domini. Psal. xlviii, 20 : Introbit usque in progenies patrum suorum : et usque in æternum non videbit lumen.
« Ibi erit fletus et stridor dentium. » Idem, Supra, vni, 12, et xni, 42 et 50, et Luc. xni, 28. Infra, xxiv, 50, et xxv, 30. Job, xxiv, 19 : Ad nimium calorem transibunt ab aquis niviurn.
« Multi enim sunt vocati. »
« Tunc dixit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium.
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. »
« Tunc dixit rex ministris, » Angelis bonis, qui faciunt hoc imperio : et malis, qui faciunt hoc ministerio. Supra, xni, 49 et 50 : Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.
Dicit autem triplicis penea interminationem. Prima notat impossibilitatem redeundi ad gratiam : secunda dicit exclusionem a gloria : et tertia, cruciatum in gehenna.
Dicit igitur : « Ligatis, » obligatione reatus, « pedibus, » affectus et intellectus, « et manibus, » potestatibus ope-
Discipulos informat : quia enim unum tantum abjecerat, propter hoc illius formam indicat potius quam personam. Quicumque enim vocati sunt, gratiae electionis non corcordantes per vitam, sunt sicut ille qui abjectus est.
« Pauci vero electi. » Eccli. 1, 15 : Stultorum infinitus est numerus.
« Tunc abeuntes Pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes. »
Hic incipit agere de tentatione qua Dominum tentant, et se merito esse reprobandos ostendunt. Et tangit tres per ordinem tentationes. Prima est de veritate
<--- Page Split --->
judicii et justitiae : secunda, de veritate fidei et doctrinae : tertia, de veritate vitae et gratiae. Et omnia patent in littera. Primam Pharisaei, secundam Sadducaei, tertiam legis doctores perficiunt. Prima revincitur cum increpatione hypocrisis, secunda cum objurgatione erroris, tertia cum quaestione de nativitate Redemptoris.
In prima duo continentur, tentatio videlicet, et tentantium revictio.
Tentatio autem habet duo : malitiam tentantium, et tentationis dolosum modum.
Circa primum tria sunt : malum cogitatum, dolosum factum, et fictum commendationis verbum.
Malum cogitatum tripliciter exaggereratur : per veritatis aversionem, per studii malignitatem, per intentionis perversitatem.
Veritatis aversio tangitur per hoc quod dicit : « Tunc, » eadem die, « abeuntes Pharisæi, » per veritatis aversionem. Sapient. iii, 2 et 3 : Æstimata est afflictio exitus illorum, et quod a nobis est iter exterminium. Intelligentes enim veritatem, averterunt auditum. II ad Timoth. iv, 4 : A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
« Consilium inierunt. » Ecce studium malignitatis. Isa. viii, 10 : Inite consilium, et dissipabitur : loquimini verbum, et non fiet. Apocal. xvii, 13 : Hi unum consilium habent, et virtutem et potestatem suam bestiæ tradent. Job, xii, 17 : Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
« Ut Jesum caperent in sermone. » Ecce perversitas intentionis. Proverb. 1, 17 : Frustra jacitur rete ante oculos pematorum. Supra, xx, 15 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
« Et mittunt ei. »
Dolus est in opere tripliciter : quia « mittunt discipulos, » tamen a se instructos, ut discipulis victis non sit con-
fusio, quasi parum instructis : et vincentibus discipulis, major sit gloria. Secundo, conjungunt Herodianos : ut si audiant loqui contra Cæsarem, indignentur, et statim capiant. Tertio, quia per hoc utramque videbantur habere partem et Judæorum et gentilium, ut si fieret tumultus, omnes essent pro eis. Sunt autem Herodianì, non qui Herodem Christum esse crediderunt, quod nusquam legitur : sed cum Judæa facta fuerit tributaria sub Cæsare Augusto, sicut legitur, Luc. 1, 5, Herodes, Antipatris filius, alienigena et proselytus, præpositus est tributis a Romanis, et adjuncta est ei cohors italica, quæ pro pace tributa solventium, ad imperium Herodis militaret : et milites illius cohortis Herodianì dicebantur. Et illi adjuncti sunt discipulis Pharisæorum, ut quando contra Romanos Christus forte loqueretur, statim ab eisdem detineretur manibus violentis. Vel, Herodianos Pharisæi irrisorie vocabant, qui sicut Herodes imperavit, Romanis tributa solvenda esse dicerent. Marc. xii, 13, sic dicitur : Mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis et Herodianis, qui eum caperent in verbo. Luc. xx, 20 : Observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent : ut caperent eum in sermone, et traderent eum principatui, et potestati præsidis.
« Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum. »
Ecce fictio in sermone. Blandiuntur autem a quatuor : ab auctoritate magisterii, a veritate sermonis, a veritate doctrinæ, a veritate judicii sine personarum acceptione : vel commendant eum ab amore veritatis, ab odio falsitatis, ab amore veritatis in sensu et doctrina.
De auctoritate dicunt : « Magister. » Blandiuntur, ut laude delectatus mysterium cordis aperiat. Proverb. xxxvii, 14 :
<--- Page Split --->
Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicentì similis erit. Psal. LXI, 5: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Joan. III, 2: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
« Seimus, » per experimenta signorum, « quia verax es. » Ad Roman. III, 4: Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax. Numer. XXIII, 19: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur.
« Viam Dei, » mandata quæ ad Deum ducunt, « in veritate, » sine fictionis absconsione doces. Isa. XL, 43 : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri 1. Proverb. III, 17 : Viae ejus viae pulchrae, et omnes semita illius pacificae. Joan. XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. Vel, in veritate docere, est non in mercede docere: quia munera excaecant oculos sapientium, et subvertunt verba justorum 2. Mich. III, 11 : Sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant.
« Et non est tibi cura de aliquo, » ut propter illud a recto devies. Sapient. VI, 8: Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Unde, Eecli, XLVIII, 13, dicitur, quod Elias in diebus suis non per timuit principem.
« Non enim respicis personam hominum. » Respicere, sive accipere personas, est honora re loquendo vel tacendo in judicio hominem, propter illud quod fortuna posuit in homine : vel solam differentiam fortunae in hominibus per approbationem considerare. Ad Roman. II, 11: Non est acceptio personarum apud Deum. Ad Galat. II, 6 : Deus personam hominis non accipit. Act. X, 34 : In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus.
« Dic ergo nobis quid tibi videtur : Licet censum dare Cæsari, an non ? »
Exprimitur hic versutia quaestionis. Et tangit tria : quorum primum est, ut utilitatem populi sui in respondendo attendat : secundum, ut secundum conscientiam respondeat : tertium, est quaestio involuta, quam non evadat.
De primo dicunt : « Dic ergo nobis, » hoc est, utilitati nostrae consulens qui sumus populus tuus. Isa. XXX, 10 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. « Nobis » enim dicunt, non contra nos.
« Quid tibi videtur ? hoc est, ad conscientiam responde : et hoc dicunt, ne postea excusare valeret dicens, quod non ita intenderit. Simile, Act. XV, 28 : Visum est Spiritui sancto, et nobis. Ad Roman. IX, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. Contra quod dicitur in Psalmo XI, 3 : In corde et corde locuti sunt.
« Licet censum dare Cæsari an non ? » Blanda et ficta interrogatio illuc provocat respondentem, ut citius hominem quam Deum offendat : et sic in manus hominum incidat. Daniel. XIII, 23 : Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. Cæsar primus fuit qui Romæ regnavit, a quo omnes postea Cæsares sunt vocati. Erat autem contentio in populo : quidam enim dicebant censum esse dandum Romanis, qui pro omnibus militabant : Pharisæis autem contra dicentibus : Non debere populum Dei (qui decimas solveret, et primitias daret) humanis legibus subjacere : et hæc fuit causa quaestionis. Ad Roman. XII, 7 : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui ti-
<--- Page Split --->
morem, timorem : cui honorem, honorem.
1, 37 : Ne fueris hypocrita in conspectu hominum.
« Ostendite, etc. »
« Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc et superscriptio ?
Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo.
Et audientes mirati sunt, et relicto eo, abierunt. »
Hic post tentationem ostenditur convictio nequitiae tentantium : et dicuntur duo. Primum est illuminatio veritatis : secundum autem admiratio perfidorum ex illuminatione confusionem patientium, eo quod imperfecti fuerunt ad lumen (alias, bonum), et rebelles.
Circa illuminationem tria dicuntur : primum est irradiatio nequitiae : secundum est inquisitio convenientis responsionis ex his quæ in censu solvebantur : et tertium est ipsa responsio, et illumiinatio quaestionis.
Irradiatio autem nequitiae duo habet, cognitionem videlicet veritatis, et manifestationem hypocrisis.
De primo dicit : « Cognita autem Jesus nequitia eorum. » Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, sicut diclum est, Supra, x, 26. « Prima enim « virtus respondentis est interrogationum « mentem cognoscere, » sicut dicit Hieronymus. Psal. vii, 10 : Consumetur nequitia peccatorum : et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
« Dixit : Quid me tentatis, hypocritæ ? » aliud simulantes : non enim estis discipuli, sed tentatores. Proverb. xi, 9 : Simulator ore decipit amicum suum : justi autem liberabuntur scientia. Eecli.
Inquisitio est opportunæ solutionis. Et sunt hic duo, scilicet postulatio census, et inquisitio impressionis.
Postulatio census habet petitionem, et oblationem.
De petitione dicit : « Ostendite mihi numisma census, » hoc est, quod solvitur pro censu. Numisma enim proprie vocatur figurae impressio in denario : et illam voluit videri, et considerari ab hominibus, ut ex ipsa convenientem ad conscientias eorum aptaret responsionem. Sapientia enim Dei omnia agit sapienter, ut dicit Psalmus cum, 24 : Omnia in sapientia fecisti. I ad Corinth. 1, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.
« At illi obtulerunt ei denarium. » Qui ideo denarius dicitur, quia decem valuit usuales, et habebat imaginem Romani Cæsaris, et nominis ejus inscriptionem. Sic etiam in I Machab. xv, 6, dicitur : Permitto tibi facere percussuram proprii numismatis.
« Et ait illis Jesus. »
Quærit, ut ex responso eorum eos convincat. « Cujus est imago hæc et superscriptio » nominis ? de his enim quæ mundi sunt, obnoxii sumus his qui mundum regunt.
« Dicunt ei : Cæsaris. »
Luc. xxi, 25 : Reges gentium dominantur eorum.
« Tunc ait illis. » Ecce quaestionis solutio. « Reddite ergo quæ sunt Cæsaris Cæsari. » Si enim Cæsar per suos militat, et disponit contractus, et commutationes inter vos, sicut ostendit imago : justum est ut tributum sibi solvatur, per quod ista possit efficere.
<--- Page Split --->
« Et quæ sunt Dei Deo, » hoc est, decimas et primitias solvite ministris Dei, qui cultui Dei et religioni sunt dediti : qui etiam in his quæ Dei sunt, militant pro vobis. Ad Roman. xiii, 8 : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Supra, xvii, 28 : Redde quod debes.
« Et audientes mirati sunt. »
Ecce confusio oculorum cæcorum ad illuminationem : mirantur enim veritatem sapientiæ, nihil contradicere valentes. Act. vi, 10 : Non poterant resistere sapientiæ et Spiritui qui loquebatur. Et, ibidem, vii, 34 : Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
Et hoc est quod sequitur : « Et relicto eo, » qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1, « abierunt. » Psal. lxxv, 5 et 6 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis, turbati sunt omnes insipientes corde.
« In illo die accesserunt ad eum Sadducei, qui dicunt non esse resurrectionem. »
Hic ponitur tentatio veritatis fidei et religionis. Et habet tres partes : in quarum prima ponitur tentationis ex parte tentantium versuta propositio : in secunda, nequitiae tentantium increpatio : in tertia, veritatis ostensio. Et hæc patent in littera.
In prima harum sunt tria : in quorum primo perfidia tentantium describitur : in secundo, lex ad exacuendam tentationem inducitur : in tertio, quaestio tentationis ex lege simul et perfidia tentantium elicitur.
Dicit igitur : « In illo die, » in qua
arefacta est ficulnea, et præcedentia sunt facta : tunc enim fortiter instabant ut caperent eum in aliquo, quia jam conceperant eum interficere.
« Accesserunt, » ut ex familiaritate simularent amicitiam, et citius deciperent. Isa. lvii, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri, et fornicariæ.
« Sadducæi qui dicunt non esse resurrectionem. » Perfidiæ est descriptio. Dicebant enim illi nec esse spiritum, nec animam vivere post mortem, sicut superius in præhabitis dictum est. Sapient. n, 1 : Non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
« Et interrogæverunt eum,
Dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Similiter secundus, et tertius, usque ad septimum.
Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
In resurrectione ergo, cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. »
« Et interrogaverunt eum, dicentes. » Tentando, non ut addiscerent. « Magister. » Magistrum vocant, cujus nolunt esse discipuli. « Moyses dixit. » Deuter. xxv, 5 3. « Si quis mortuus fuerit non habens filium. » Legis ratio fuit distinctio hære-
1 Joan. 1, 9. 2 Cf. enarrationem supra factam in §. 7 cap. iii, et in §. 1, 11 et 12 cap. xvi. 3 Deuter. xxv, 3 : Quando habitaverint fratres
simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui, etc.
<--- Page Split --->
ditatum et memoria patrum, quam in filiis voluit remanere Dominus : et ideo præcepti ut suscitarent semen fratri defuncto.
Dicuntur autem duo hic : primo enim ponunt legem : et secundo, recitant factum quod est occasio quaestionis: « Moyses dixit. » Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones. Joan. 1, 17 : Lex per Moysen data est.
« Si quis mortuus fuerit, » in hæreditate sua, « non habens filium, » vel filiam hæredem, sicut patet in filiabus Salphaad 1 : quia per filiam potest suscitari nomen ejus, sicut per filium. « Ut ducat frater ejus : » non uterinus semper, sed propinquior genere, sicut patet, Ruth, 111, 13, de Booz qui duxit Ruth. « Et suscitet semen fratri suo » defuncto. Videtur ex modo loquendi significare hoc quod dicunt naturales : quia quamvis semen adeo non sit efficax ad fecundandum, tamen est efficax ad alterandum qualitates matricis : et ideo mulier ex secundo marito generat sæpe patrum similem marito priori, si non magnum tempus interponatur inter viduationem primi, et concubitum secundi : et hoc importat, quando dicit, « suscitet, » quia in se sopita qualitate, matricem infecit : et ex secunda fecunditate suscitatur, ut imprimat partui qualitates quæ ex ipso in matrice remanserunt, quamvis ipsum semen effluxerit. Signum autem ejus est, quod si leprosus coit cum muliere, et si sanus cito post coeat cum eadem, sanus efficitur leprosus : eo quod matrix qualitatibus corrupti seminis infecta sit. Hoc etiam a patribus ante legem servabatur : unde, Genes. xxxviii, 6 et seq., Filii Judæ acceperunt successive Thamar, ut unus alteri semen suscitaret.
« Erant autem apud nos septem fratres. »
Hoc de facto esse poterat. « Et primus, uxore ducta, defunctus est. » Simile, Tob. vi, 14, tradita fuerat Sara septem viris, quos dæmonium Asmodæus occidit.
« Et non habens semen, » hoc est, hæredem. Isa. xxxviii, 12 : Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. « Reliquit uxorem suam fratrisuo, » ad seminis suscitationem.
« Similiter secundus. »
Sapient. iii, 16 : Ab iniquo thoro semen exterminabitur.
« Et tertius usque ad septimum. » Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Joan. iv, 18 : Quinque viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir. »
« Novissime autem omnium et mulier defuncta est. »
Oppositum hujus est, Isa. iv, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos : aufer opprobrim nostrum.
« In resurrectione ergo. »
Acuunt quaestionem ex inductis. « Cujus erit uxor ? » Quia numquam licuit uni mulieri habere plures viros, eo quod hoc repugnat fecunditati : « una enim « impletur ab uno, et unus implet mul- « tas, » sicut dixit Plato. Genes. ii, 24 : Erunt duo in carne una.
« Omes enim habuerunt eam. » Causa
<--- Page Split --->
dieti est, quod dicitur, Genes. u 24 : Relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ. Cui ergo istorum adhærebit, ex quo omnes habuerunt eam ? Ignoraverunt isti, quod matrimonium, et fecunditas sunt bona mortalium et officia, sed non immortalium. Et ideo dicitur, I ad Corinth. vii, 39 : Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit : quod si dormierit vir ejus, liberata est, scilicet a lege viri. Cui vult nubat, tantum in Domino. Ad Roman. vii, 1 et 2 : An ignoratis, fratres quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ? Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi, scilicet viri.
« Respondens autem Jesus, ait illis ; Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
In resurrectione enim, neque nubent neque nubentur: sed sunt sicut Angeli Dei in cœlo.
De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est à Deo dicente vobis :
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. »
Ecce convictio tentantium. Et habet duas particulas, confusionem videlicet errantium, et fructum illuminationis ex parte turbarum.
Confusio errantium in tribus est : in occupatione erroris, et solutione quæstionis per interemptionem, et in probatione resurrectionis.
Dicit igitur increpando de errore et de ignorantia. Est autem error in hoc, quod oppositum principiorum fidei supponebant : principia enim fidei sunt articuli, quorum unus est de resurrectione, cujus
oppositum supponebant : et hoc est, quod dicit : » Erratis. » II ad Timothy. iii, 13 : Mali homines et seductores proficiunt in pejus : errantes, et in errorem mittentes. Sapient. v, 9 : Erravimus a via veritatis..., et sol intelligentiae non est ortus nobis.
« Nescientes. » De duobus arguuntur : de ignorantia Scripturæ per quam resurrectio probatur, et de ignorantia virtutis Dei per quam resurrectio causatur.
De primo dicit : « Nescientes Scripturas, » hoc est, Scriitura spirituales intellectus. Isa. xxxiii, 18 : Ubi est literatus ? ubi legis verba ponderans ? Isa. v, 13 : Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. II ad Corinth. iii, 15 : Cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. « Neque virtutem Dei scientes, » quia virtute Dei causabitur resurrectio. Psal. lxxvii, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. I ad Thessal. iv, 16 : In jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Jussus enim Dei virtus est suscitans mortuos.
« In resurrectione enim. »
Responsio est questionis. « Neque nubent » viri, « neque nubentur » feminae : eo quod ista officia sunt mortalium. Etsi ante necessitatem moriendi ista instituta sunt, tamen mortalia tunc etiam corpora erant per naturam : sed poterant non mori per gratiam, et esum ligni vitæ. Et in resurrectione etiam membra erunt genitalia, non quæ excerceant libidinem, quæ nulla erit resurgentibus, sed in quibus contemptelut admirabilis ordo sapientiae in propagatione naturae. Psal. xci, 5 : Delectasti me, Domine in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Psal. cxxxvii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. « Sed erunt sicut Angeli Dei. » Non
<--- Page Split --->
natura, sed officio : quia, ut dicit Damascenus, unum cum Angelis opus habebunt, quod est hymnis laudare Deum. Deuter. xxxii, 8, secundum litteram Septuaginta : « Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 1. » Apocalyps. xxi, 17 : Mensura hominis, quae est Angeli. I ad Corinth. vi, 3 : An nescitis quoniam Angelos judicabimus ? judicio videlicet comparationis.
« In cælo, » quoad habitationem : cum nuptiae factæ sunt officium terrenorum. Ad Philip. nu, 20 et 21 : Nostra conversatio in cælis est. Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. I ad Corinth. xv, 41 et 42 : Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim astella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum.
« De resurrectione autem mortuorum. »
Probatio est resurrectionis future per Scripturam. « Non, » ad intellectum, « legistis quod dictum est. » Exod. iii, « i 2. A Deo, » tanto auctore, « dicente vobis, » ad fidei utilitatem, et instructionem. Inducit autem testimonium Moysi, quia aliam Scripturam Sadducæi non receperunt. Alias enim poterat evidentiora induxisse testimonia. Job, xix, 25 et 26 : De terra surrecturus sum... : et in carne nea videbo Deum meum. Isaie, xxvi, 19 : Vivent mortui tui, Domine : interfecti mei resurgent. Ezechiel. xxxvii, 12 : Aperiam tumulos vestros... : et inducam vos de sepulcris vestris. Daniel. xii, 2 : Multi de his qui dormiunt in terræ pulvere, vigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium, ut videant semper.
« Ego sum Deus Abraham. »
Hoc est, remunerator Abraham, « et Deus Isaac, et Deus Jacob. » Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. II Machab. 1, 2 : Meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob, servorum fidelium.
Ex ista auctoritate arguit : « Non est Deus mortuorum, » in anima et corpore : quia illi non sunt, et Deus non est Deus ejus quod non est. Psal. cxii, 17 : Non mortui laudabunt te, Domine : neque omnes, qui descendunt in infernum.
« Sed viventium. » Isa. xxxvii, 19 : Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie : pater filiis notam faciet veritatem tuam. Argumenti autem vis est in hoc, quod si Deus est servorum, debet remunerare eos, in quo servierunt opere justitiæ. Servierunt autem in corpore, remunerabuntur igitur in corpore.
Et si objiciatur, quod corpus non est nisi sicut instrumentum in operibus virtutum : instrumentum autem præmiati non debet : et sic corpus non oportet resurgere. Dicendum, quod corpus in agendo cum anima est unum compositum cum ea : et ideo plus est quam instrumentum. Oportet igitur quod resurgat. Joannis, xi, 23 et 26 : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet : et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in æternum.
Si objicitur quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 50, quod caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Dicendum, quod caro et sanguis ibi intelliguntur corruptela carnis et sanguinis.
« Et audientes turbæ. »
Ecce fructus illuminationis, propter
<--- Page Split --->
quos etiam solvit questionem : quia aliter sanctum non dedisset canibus, neque margaritas sparsisset ante porcos, 1.
« Mirabantur : » et admiratio via est ad credendum. Psal. lxxvi, 13 : Tu es Deus qui facis mirabilia.
« In doctrina ejus. » Supra vii, 28 : Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi.
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Secundum est, quod multitudine se armaverunt, qui a veritate se nudos esse professi sunt: et hoc tangit, subdens: « Convenerunt in unum. » consonando contra veritatem. Judicum, xv, 4, Vulpes Samsonis caudis erant colligatæ. Psal. lxvii, 31: Congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos qui probati sunt argento.
Tertium exaggerans est astutia, quod per unum interrogant, ut omnes vincere in uno vincente vidantur: et si vincatur, solus victus reputtur.
Et hoc est :
« Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset Sadducæis, convenerunt in unum :
Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum. »
« Et interrogavit eum unus. »
Hic incipit tentatio de mandatorum comparatione, quæ est de veritate vitæ. Et habet tres partes : in quarum prima describitur tentantium machinatio : et in secunda, tentationis progressio : et in tertia, tentantium confusio.
In prima harum tentantium machinatio exaggeratur per quinque : quorum primum est causa quæ est invidentia gratiae : et hoc importatur per hoc, quod dicit : « Pharisæi autem, » qui cum Sadducæis in credendis non concordabant, « audientes » fama celebri. Genes. xlv, 16 : Auditum est, et celebri sermone vulgatum in aula regis.
Hoc significatur per Philistæum qui provocabat populum Dei ad singulare certamen, quo volebat certare pro omnibus 2.
Quartum est litteratura illius, ut sciret objicere et proponere : et hoc notat, cum dicit: « Legis doctor, » quæ sunt arma Saul, in quibus nescivit ire David, eo quod non haberet usum eorum 3.
Quintum est intentionis perversitas, cum subdit: « Tentans eum. » Supra in eodem, 3. 18: Quid me tentatis, hypocritæ. Psal. lxxvii, 41: Conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt.
« Quod silentium imposuisset Sadducæis. » Quod licet appeterent, tamen invidebant quod per Jesum factum est. Luc. xxiii, 12, Pilatus et Herodes reconciliati sunt in morte Jesu Christi, sicut et isti : licet dissideant inter se, tamen juvant se mutuo contra Christum ex invidia. Sicut etiam dæmones inter se dissidentes ex invidia, juvant se contra homines. Sapient. ii, 24 et 25: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum :
« Magister, quod est mandatum magnum in lege ? »
Ecce tentationis progressio. Et dicit duo : primo enim laudat, ut decipiat incautum : secundo, quaerit.
Dicit enim : « Magister, » cujus non vult esse discipulus. Joan. ix, 27 et seq : Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ? Maledixerunt ergo ei, et dixerunt :
<--- Page Split --->
Tu discipulus ejus sis : nos autem Moysi discipuli sumus. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus : hunc autem nescimus unde sit.
« Quod est mandatum magnum. » Ecce versutia quaestionis, quae consistit in tribus : in laude quaesiti, in magnitudine, et auctoritate. Primum dicit rationem boni : secundum, magnitudinem honesti : tertium, acceptabilitatem Dei.
Primum tangitur, cum dicit : Quod est mandatum ? » Signum enim voluntatis Dei est mandatum : et haec voluntas Dei bona. Beneplacens autem ex eo quod est legis : et perfecta ex eo quod est magnum. Et dicitur magnum antonomastice : quia quantitatem meriti tribuit omnibus aliis. Psal. cx, 2 : Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Augustinus : « In rebus quæ non « mole, sed virtute magnæ sunt : idem « est majus esse, quod melius esse » « In lege : » quæ sola attendenda est : quia ipsa est in præceptis justitiarum, sicut dicitur, Eccli. xxiv, 33. Psal. 1, 2 : In lege Domini voluntas ejus.
« Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
Hoc est maximum, et primum mandatum.
Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum. sicut teipsum.
In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae. »
Hic ponitur tentationis confutatio per duo opera sapientiae, respondere scilicet, et interrogare : quæ etiam exercuit Dominus, cum esset annorum duodecim in templo 1.
Responsio autem continet tria : expositionem maximi : et expositionem illius similis, sed non æqualis : et rationem magnitudinis utriusque horum mandatorum.
De primo dicit :
« Diliges, etc.2. »
Et dicuntur hic tria : modus dilectionis, et dilectum, et dilectionis quantitas.
Modus importatur per verbum, « Diliges. » Amare enim ipsam passionem dicit amoris secundum affectum, qui etiam communis est caeteris animalibus : charitas autem dicit appreliationem : et dilectio ex vi compositionis dicit rationem electionis. Amor ergo afficiendo destituit, charitas amatum inæstimabili pretio præponit, dilectio ex omnibus vere diligendum eligit. De amore, Cantic. v, 8 : Nuntiate dilecto quia amore langueo. II Reg. 1, 26 : Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam. De charitate, Cantic. vn, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. De dilectione, Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Eccli. xxiv, 24 : Ego mater pulchræ dilectionis. Hæc enim tria unum affectum amoris nominant, et ideo quodlibet ponitur pro alio. Hic ergo est modus.
Dilectio autem importatur per tria : per
« Dominum Deum tuum. »
Dominus nomen excessus est et potestatis, et nomen facultatis ; et ideo, ut dicit Dionysius, « non dicit tantum infe- « riorum excessum, sed etiam omnium « facultatum, pulchrorum, et bonorum « perfectam possessionem, et robur tale « potestatis, quod nutare non valet. » Ex
1 Cf. Luc. 11, 46. 2 Deuter. vi, 5 : Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
<--- Page Split --->
primo habet, quod dilectio ignobilia et infima excedens inferioribus non commisectur : ex secundo, dilectionis causam et fundamentum : ex tertio, dilectionis firmamentum. Alte igitur et recte et perseveranter diligitur. Verba Dionysii sunt hæc in libro de Divinis nominibus : « Do- « minus est non inferiorum excessus tan- « tum, sed et omnis pulchrorum et bo- « norum perfecta et omnimoda possessio, « vera, et non cadere valens fortitu- « do. 1 » In primo est honor, in secundo sufficientia, in tertio æternitas amoris. Primo repugnat vilitas ignobilis servitutis : secundo dispendium paupertatis virtutis : tertio odiosum tædium (quod amari non potest) inamabilitatis. Ex primo, mirabilis in altis Dominus 2 : de secundo, Dominus dives est in omnes qui invocant illum 3 : ex tertio, tam amabilem se exhibet, ut consuescentibus eum dilectio dilectioni succedat 4 : ut dicat : vulnerata charitate ego sum. Memoriam enim suavitatis suæ ita eructant, quod nomen ejus, et memoriale ejus in desiderio 5 est animæ 6. Deus autem est eòç græce, quod a gæopèw-w græco verbo descendit, quod est videre 6: eo quod omnia lucis suæ perlustret præscientia. Dicitur etiam a gæpæiv7 quod est ardere : a gæzogx, quod est contemplari. Contemplatur vero omnia, quæ sua fruuntur providentia : et hæc sunt verba Dionysii et Damasceni. Ex primo horum lux est intellectus in vero : ex secundo, ignis ardens est affectus in bono : ex tertio, virtus continentiae in periculis tentationum. De primo dicit, Psal. xxxi, 8 : Intellectum tibi dabo, et instruam te in via, etc. De secundo, Lucæ, xii, 49 : Ignem veni mittere in terram : et quid volo nisi ut ascendatur. De tertio, Eccli. xv, 4 : Continebit illum, scilicet apud proximos suos. Per primum illuminat purgando tenebras,
Joan. i, 3 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non conprehenderunt. Per secundum exurit rubiginem peccati, Ad Hebr. xii, 29 : Deus noster ignis consumens est. Per tertium conservat, Sapient. iii, 1 : Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
« Tuum, »
Per cultum nostrum factum. Ille magis enim diligibilis est animæ nostrae, quem per cultum jam meruimus esse nobis propitium et propinquum. Deutet. iv, 7 : Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Sic igitur ponitur dilectus. Meum enim et tuum maxime facit charitas, quæ transponit cor unius diligentium in alium. Unde dicit Dionysius quod « exstasim est faciens « divinus amor, non sinens quod aman- « tes suiipsorum sint, sed eorum quos « diligunt. » I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spritus est.
Sic ergo diliges Dominum Deum tuum.
« Ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. »
Ecce dilectionis quantitas ex mensura diligentis.
Secundum Augustinum : « Ex toto « corde diligere est diligere ex intellectu « sine errore, ut sic totum cor tendat in « verum nullo errore irretitum : ex tota « autem anima diligere est ex volun- « tate diligere sine contradictione, ut « voluntas tendat in bonum, nulla mali « contradictione revocata : ex tota au- « tem mente diligere, est ex memoria
<--- Page Split --->
« diligere sine oblivione, ut memoria « sic æternaliter notitiam Dei sibi im- « pressam teneat, quod nulla eam obli- « vio intercipiat. »
Secundum Chrysostomum : « Ex toto « corde diligere, est totam cordis dele- « c tationem in Deum transferre, et ex « nulla parte in rebus mundi contra « Deum delectari : et hoc etiam carnali- « ter experiri : quia cœlum compositum « est ex motore primo, et corporis prima « parte. Ex tota anima diligere, est, « ut totam animam referas ad Dei veri- « tatem, nulla rerum vanitate et men- « dacio deceptus : quia anima non caro, « sed spiritus est : et de his duobus, « Psal. lxni, 2 : Sitivit in te anima mea : quam multipliciter tibi caro mea ! « Ex tota autem mente diligere, est « omnes sensus in Dei experientiam ex- « tendere per rectam intentionem, in « omnibus nihil præter Deum quære- « re. »
Secundum Isidorum : « Et toto corde « diligere, est ex tota cogitatione Deum « quærere : ex tota anima, ex omni « affectione desiderare : ex tota mente, « ex omni ratione cunctis præponere. »
Posset dici, quod (quia probatum est in libro de Principiis motuum animalium, quod omnes motus a corde incipiunt, et in ipsum revertuntur) quod ex toto corde diligere, est omnes motus forma suæ dilectionis informare : ut omnes fiant ex charitate, et ad charitatem referantur secundum omnia præcepta. I ad Timothy. 1, 5 : Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Et quia anima, ut probat Aristoteles, principium est et causa vitæ et fons, ex tota anima diligere est totam vitam vinculo charitatis mancipare in omni virtute. Ad Roman. v, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritus sanctum qui datus est nobis. Spiritus enim principium est vitæ, qui diffundit charitatem de vase
in vas : quia omnes virtutes et animæ vires implet charitate, sicut vidua oleum in vasa vacua oblata a filiis 1 .Deuter. x, 12 : Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua ? Et quia mens dicitur a metiendo, eo quod est mensura omnium certa et recta usque in finem cujuslibet : ex tota mente diligere, est ex tota et simplici intentione sibi soli quærere placere, et omnia infra metas hujus ordinis comprehendere. I ad Corinth. x, 31 : Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sic enim motus ad meritum, vita ad virtutem, et mens refertur ad intentionem : et hæc expositio forte est magis propria. Motus a charitate accipit merendi efficaciam, virtus ab eadem accipit gratitudinis formam, et ideo charitas mater virtutum appellatur : intentio a charitate accipit finem.
Secundum Bernardum : Ex toto corde diligere, est diligere dulciter sine amaritudine : diligere ex tota anima, est diligere sapienter sine deceptione : diligere ex tota mente, est diligere fortiter sine depressione. Unde dicit : « Disce, « Christiane, a Christo, quomodo dili- « gas Christum. Dilige dulciter, sapien- « ter, fortiter. Dulciter, ne illectus : sa- « pienter, ne deceptus : fortiter, ne de- « pressus avertaris a dilecto. »
Diligitur dulciter in remissione peccatorum, in memoria beneficiorum, et in prægustatione æternorum bonorum. De remissione peccatorum, Psal. cxliv, 9 : Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. De recordatione beneficiorum, Psal. cxliv, 7 : Memoriam abundantiae suavitatis tuæ eructabunt. Et, Isa. lxiii, 7 : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Domi-
<--- Page Split --->
nus. De prægustatione æternorum bonorum, Psal. xxxiii, 9: Gustate et videte, etc. Proverb. xxxi, 18: Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus.
Diligendus est sapienter, insidias diaboli prævidendo, prævisas præcavendo, et occasiones peccandi fugiendo. De primo, II ad Corinth. ii, 11: Ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus. De secundo, Proverb. xx, 8: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. De tertio, Zachariae, ii, 6: O o fugite de terra aquilonis ! Genes. xix, 17: Ne stes in omni circa regione.
Diligendus est fortiter, timorem expellendo, usque in finem perseverando, et constanter pro Christo moriendo. De primo, I Joan. iv, 18: Perfecta charitas foras mittit timorem. De secundo, Sapient. viii, 1: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. De tertio, Cantic. viii, 6: Fortis est ut mors dilectio. Joan. xv, 13: Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Posset autem adhuc dici, quod ex toto corde diligere est intime diligere : quia cor intimum est, et charitas intimus est affectus. Cantic. viii, 6, dilectus meus clamat ad me : Pone me ut signaculum super cor tuum. « Signaculum, sicut « dicit Gregorius, « est sigillum profunda- « tum in cordis intimum. » Ex tota autem anima diligere est, quia anima est spiritus, et ex toto spiritu diligere, ut spiritus spiritui adhæreat in dilectione. Isaïæ, xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Ex tota autem mente, quia mentis est continere brutalitatem (quæ est in homine) intra limites sapientis et humanitatis. Diligere ergo ex tota mente, est intra mentis metas et humanitatis propter amorem Dei omnia animalia cohi-
bere. Eccli. xiv, 22 : Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Unde Aristoteles vocat continentem eum qui moratur in mente, et mentis metas non egreditur propter vim passionis.
Dicit autem, « diliges : » non cognosces : quia notitia Dei omnibus naturaliter impressa est, et circa illam pauci deviant : sed circa dilectionem multi : quia qui diligit iniquitatem vel mundum, inimicus Dei constituitur 1. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper.
« Hoc est maximum, et primum mandatum. »
« Hoc est primum, » ordine, « et mazimum, » dignitate, « mandatum. » I ad Corinth. xiii, 13 : Major horum est charitas.
Maximum autem dimensione est, et utilitate, et comprehensione.
De dimensione, Ad Ephes. iii, 17 et 18 : In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum. Longitudo æternitatis : quia charitas numquam excidit 2. Latitudo ordinis a se usque ad infinitum per omnia diligenda. Psal. cxvii, 96 : Omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. Sublimitas protensione usque ad Deum, qui ex toto corde diligitur. Profundum usque ad intimum affectum, qui in intimis afficit, et adstringit.
De utilitate : quia cætera nihil sunt sine charitate. I ad Corinth. xiii, 1 et 2 : Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum timiens... Et si habuero omnem fidem, etc.
<--- Page Split --->
De ambitu, sive comprehensione, Ad Galat. v, 14 : Omnis lex in uno sermone impletur : Diliges, etc. Ad Roman. xiii, 10 : Plenitudo legis est dilectio. Primum autem est prærogativa ordinis et dignitatis. Ad Ephes. iii, 19 : Scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi.
« Secundum autem simile est huic. »
Simile dicitur, non æquale. Dicitur autem simile, quia de simili. Est etiam de proximo, qui est ad Dei similitudinem. Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Vel dicitur simile, quia est de eadem dilectione : una enim et eadem dilectione diligitur Deus, et imago ejus in proximo : et hoc continetur, Levit. xix, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum. Et ex modo consignificandi notatur perseverantia, quia vult in futurum extendi dilectionem. Sicut etiam dicit Dominus, Joan. xiv, 21 : Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Osee, xiv, 5 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia secundum ordinem fant, scilicet in vobis.
Importatur etiam modus dilectionis, cum dicitur : « Sicut teipsum. » In meipso diligo bonum, quod est Dei similitudo : et bonum quod est via, et hoc est justitia : et bonum quod est finis, et hoc est fruitio summi boni : et sic diligam proximum. Quia si aliter diligo me, non diligo vere : quia qui diligit iniquitatem, odit animam suam 1. « Di- « lectionis enim fundamentum, ut dicit « Tullius, est honestum : et prima lex « amicitiæ est, ut pro amicis non nisi ho- « nesta faciamus. » Ista est forma dilectionis divinæ. Psal. xliv, 12 : Concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos : omnes sancti in manu illius sunt. Ex quo enim Sanctos in manu sua dicit esse, formam dat, quod sanctitas in populis sit diligenda. Joan. xv, 13, etiam dicit amicos non servos : quia omnia quæcumque audivit a Patre, nota fecit eis 2.
« In his duobus mandatis, etc. »
Importatur etiam id quod diligeudum est, cum dicit : « Diliges proximum tuum. » Sicut enim supra docuimus, formatus ex eadem nobiscum virtute Patris est proximus : et hic est omnis homo ad imaginem Dei factus. Luce, x, 27 : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Hoc etiam modo Christus homo præcipue proximus est, per quem adoplati sumus in filios. Luc. x, 36 : Quis videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones ? Est igitur proxinus ex Patre Deo, et proximus gradu naturae, et proximus beneficio. Et in his est ordo naturae et charitatis. Cantic. ii, 4 : Ordinavit in me charitatem.
Ratio est ostensionis, quare sunt maxima mandata : quia « tota Lex, » quoad præcepta omnia, « et Prophetae, » quoad monita prophetarum, « pendet in eis, » sicut ex movente, et forma, et fine. Et alia mandata non habent nisi materiam, circa quam exercenda sunt opera. Joan. xiv, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. I ad Corinth. xiii, 4 : Charitas patiens est, benigna est, etc. Unde, Gregorius dicit, quod « præcepta Dei multa sunt, et unum. « Multa per ramos operis : unum in ra- « dice charitatis. »
1 Psal. x, 6. 2 Joan. xv, 15 : Jam non dicam vos servos, quia nescit servus quid faciat dominus ejus. Vos
autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
<--- Page Split --->
« Congregatis autem Pharisæis, interrogavit eos Jesus. »
Ponitur hic aliud opus sapientiæ, quod est sapienter interrogare, et habet duas partes, scilicet confutationem hostium, et fugam ipsorum : quia amplius nec respondere, nec interrogare ausi sunt.
Circa primum tria dicuntur : quorum primum est commendatio quaerentis per virtutem ejus, cui fit quaestio : secundum est subtilitas formatae quaestionis : tertium autem elisio insufficientis responsionis. Et hæc patent in littera.
De primo dicit : « Congregatis autem Pharisæis. » Non enim utitur versutiis, ut ab uno aliquo quaerat (sicut illi per unum interrogant), sed totam vitam eorum (quæ in omnibus erat) in unum congregatam quaerendo sollicitet. Isa. xl, 17 : Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Isa viii, 9 : Congregamini, populi, et non in unum eritis.
« Interrogavit eos Jesus. » Supra, xxi, 24, simile : Interrogabo vos et ego unum sermonem, etc.
« Dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
Et nemo poterat ei respondere verbum, neque ausus fuit quisquam ex illo die eum amplius interrogare. »
Quæstionis est subtilitas. Et dicit tria : primo scilicet ut ad conscientiam respondeant, non per ambages fugam quærant, cum dicit : « Quid vobis videtur, » qui scientiam profitemini et religionem.
Secundo, de quo quaerit, cum dicit : « De Christo, » quem exspectatis in lege promissum. Et tertio, proponit quaestionem : « Cujus filius est, » per naturam ? Causa autem hujus interrogationis est, quia Christum dicebant venturum, et præsentem Filium Dei esse confiteri nolebant. Joan. x, 33 : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum.
« Dicunt ei, » omnes unanimiter respondentes : « David », eo quod illi dictum fuerat, Psal. cxxxii, 11 : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Et, Jerem. xxiii, 5 : Suscitabo David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit, etc. Et est responsio insufficiens, quia non est nisi secundum humanam naturam : et ideo statim infertur objectio per auctoritatem ejusdem David, elidens eam.
Et hoc est quod sequitur :
« Ait illis »
Jesus contra objiciens. « Quomodo ergo David in spiritu ? » Si enim alium prophetam induceret, non esset ita commendabile : quia ille, cui promissio facta est, melius cognovit modum promissionis : et dicit, quod « in spiritu, » ne putetur humana esse deceptio. Ad Roman. ix, 1 : Non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto. II Petr. 1, 21 : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
« Vocat eum Dominum » : quod notat superpositionem cum nullus pater in eo quod filius ab ipso habet, filio supponatur, sed potius superponatur.
Et inducit auctoritatem' confirmantem, de qua non dubitabant, quin in Spiritu esset dicta :
« Dixit Dominus »
Pater « Domino meo, » Filio. Unde
<--- Page Split --->
ipse dicit, Psal. cxy, 16: O Domine, quia ego servus tuus : ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
« Sede, » consessu honoris, « a dextris meis, » in sede aequalitatis secundum divinam naturam, et secundum humanam in potioribus bonis. Ad Coloss. iii, 1: Ubi Christus est in dextera Dei sedens. Ad Hebr. i, 13: Ad quem Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis. Per istam partem auctoritatis sufficienter probatum est propositum, et elisa insufficiens responsio.
Et quod sequitur, inducitur ad percutiendum eos qui ex odio tentabant : « Donec ponam inimicos tuos, » relactantes tibi victos et conculcatos, « scabellum pedum tuorum. » Isa. lxiii, 3: Conculcavi eos in ira mea. Judicum, v, 21: Conculca, anima mea, robustos. Et hoc etiam promittitur Sanctis. Malach. iv, 3: Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. I ad Corinth. xv, 25: Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus ejus. Et donec est inclusivum, quia etiam illis conculcatis regnabit. Conculcantur autem victi per Titum, vel
spontanei in fine mundi conversi. Ad Hebr. x, 12 et 13: Sedet in dextera Dei, de caetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
« Si ergo David vocat eum Dominum. »
Repetit primum, per quod elisa est responsio. « Quomodo filius ejus est ? » cum nullus filius superponatur patri secundum naturam quam habet ab ipso : hoc enim contra ordinem esset naturae.
« Et nemo poterat ei respondere verbum. »
Isaïæ, xli, 28: Vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
« Nec ausus fuit ex illo die. » Videntes quod intentiones eorum sciret. « Quisquam eum amplius interrogare. » Job, ix, 3: Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
Et hoc est, quod dicitur in littera.