D. ALBERTI MAGNI, DOCTRINA TOTO ORBE CELEBERRIMI,

LUCULENTA EXPOSITIO.

CAPUT XXI.

Jesus super asinam Jerusalem cum triumpho ingressus, negotiatores de templo ejicit, et Pharisæis de triumpho indignantibus respondet : discipulis autem de ficulnea Christi verbo arefacta mirantibus, declarat fidei efficaciam : interrogationem de sua potestate retundit quaestione de Joannis baptismo : et ex parabolis de homine duos filios habente, et de patrefamilias, cujus vinitores post alios servos, etiam filium vineæ hæredem occiderunt, prædicit regnum Dei a Judæis ad gentes transferendum.

  1. Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethpage ad montem Oliveti 4, tunc Jesus misit duos discipulos,

  2. Dicens eis : Ite in castellum quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :

  3. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus

habet, et confestim dimittet eos.

  1. Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :

  2. Dicite filiæ Sion 2 : Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subjugalis.

  3. Euntes autem discipuli, fecerunt sicut præcepti illis Jesus.

<--- Page Split --->

  1. Et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

  2. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via.

  3. Turbæ autem quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna filio David ! benedictus qui venit in nomine Domini 1 : hosanna in altissimis.

  4. Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?

  5. Populi autem dicebant : Hic est Jesus, propheta a Nazareth Galileæ.

  6. Et intravit, Jesus in templum Dei 2 : et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum et cathedras vendentium columbas evertit :

  7. Et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum 3.

  8. Et accesserunt ad eum caesi et claudi in templo, et sanavit eos.

  9. Videntes autem Principes sacerdotum et Scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes : Hosana filio David ! indignati sunt,

  10. Et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfectisi laudem 4 ?

  11. Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit.

  12. Mane autem revertens in civitatem esuriit.

  13. Et videns fici arborem unam secus viam 8, venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum : et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.

  14. Et videntes discipuli mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit 6 ?

  15. Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.

  16. Et omnia, quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis 7.

  17. Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem Principes sacerdotum et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem 8 ?

  18. Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.

  19. Baptismus Joannis, unde erat? e cœlo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes :

  20. Si dixerimus : E cœlo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus : Ex hominibus, timemus turbam :

<--- Page Split --->

omnes enim habebant Joannem sicut prophetam 1.

  1. Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.

  2. Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios : et accedens ad primum, dixit . Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

  3. Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem poenitentia motus, abiit.

  4. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine : et non ivit.

  5. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.

  6. Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices erediderunt ei : vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

  7. Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias 2, qui plantavit vineam, et sepen circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

3.4. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.

  1. Et agricolæ, apprehensis servis

ejus, alium cæciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

  1. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

  2. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.

  3. Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se : Hic est hæres : venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus3.

  4. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.

  5. Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?

  6. Aiunt illi : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

  7. Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris 4.

  8. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

  9. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.

  10. Et cum audissent Principes sacerdotum et Pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.

  11. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

<--- Page Split --->

Circa primum quinque seriatim interponuntur : unde, et quis, et quos, et quo, et ad quid misit.

De primo dicit :

IN CAPUT XXI MATTHÆI

ENARRATIO.

« Et cum appropinquassent, etc. »

« Et cum appropinquassent Jerosolvmis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti, tunc Jesus misit duos discipulos. »

Hic incipit agere de temporibus novissimis statum Ecclesiae describentibus.

Habet autem tres patres : in quarum prima demonstrat potestatem abjicientis Synagogam, et vocantis gentes : in secunda, describit ipsam abjectionem cum sua causa, et incipit circa medium istius capituli, ibi, y. 17 : « Et relicitis illis abiit. » In tertia, describit judicium novissimum abjectorum, et vocatorum : et incipit in capitulo xxv, 31 et seq.

In demonstratione potestatis Christi abjicientis, et vocantis facit duo : primo enim demonstrat potestatem, et Dei gloriam : secundo, convincit contradicentes, ibi, y. 15 : Videntes autem Principes Sacerdotum. »

Adhuc, prior harum duo habet : primo enim demonstrat gloriam in confessione laudis et veritatis : secundo, exercet auctoritatem suæ justæ potestatis, ibi, y. 12 : « Et intravit Jesus in templum. »

Adhuc, in priori horum duo dicit : modum videlicet regis gloriose venientis, et confessionem laudis ex parte turbæ recipientis, ibi, y. 8 : « Plurima autem turba. »

In prima tria continentur : injunctio ex parte Domini, confirmatio facti, et impletio obsequii. Et hæc patent in littera.

Nam Jesus veniens de Jericho transeundo cæcos sanaverat : sic enim continuatur ad præcedens.

Dicit autem tria : loci propinquitatem, quo tendebat : locum proprium, quem transibat : et locum communem, unde mittebat.

De primo dicit : « Et cum appropinquassent » jam ad locum Passionis, plus affectu, quam viae spatio. Deuter. iv, 7 : Non est alia natio tam grandis, qua habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Joan. xvii, 19 : Pro eis ego sanctifico meipsum. Joan. xviii, 4 : Jesus... processit, et dixit eis. Ideo enim ante passionem revelavit, ut sciretur quia ex electione libera se Passioni obtulit.

« Jerosolymis : » quia eo quod erat metropolis pluraliter nominatur propter multitudinem habitantium, quia non tam civitas fuit quam patria multorum. Isa. n, 2 et 3 : Fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini. Isa. t, 26, secundum Septuaginta : « Post hoc vocaberis civitas sancta, ma- « ter civitatum in Israel. » Nostra littera habet : Urbs fidelis. Hoc etiam congruit : quia per passionem itur ad visionem æternæ pacis. Ad Ephes. n, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceræ solvens, inimicitias in carne sua, etc. Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.

« Et venissent Bethphage. » Ecce locus proprius, quo transivit : est autem nomen compositum ex hebræo et græco : ΒΕΤΗ 2 enim hebraicum interpretatur

<--- Page Split --->

domus : φάγειν gracum interpretatur romedere, quod est officium oris : et ideo dicitur, quod interpretatur domus hunc : et est juxta Bethaniam.

« Ad montem Oliveti, » vitulus Sacerdotum. Unde, Luce, XIX, 29, in eadem historia ponitur etiam Bethania, quod domus obedientiae interpretatur. Marci autem, XI, 1, idem penitus dicitur, quod hic. Congruit autem : quia Bethpha- ge confessionem veritatis significat, un- de mittuntur Apostoli. Infra, XXVIII, 19 : Euntes, docete omnes gentes. I ad Corinth. I, 17 : Misit Christus evange- lizare. Ezechiel. II, 8 : Aperi os tuum, et comede quaecumque ego do tibi. Et sequitur, III, 2 : Cibavit me volumine. « Ad montem Oliveti. » Ecce locus com- munis congruus missioni, qui est excel- lentia et celsitudo misericordiae. Jerem. XXII, 23 : Benedicti tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus. Psal. LXVI, 17 : Mons, in quo benepla- citum est Deo habitare in eo. "Exivov enim grace, latine sonat misericordiam. Hoi enim natura lucis ministra est, la- horis, et dolorum per unctionem et so- lamen, et excellit cunctis liquoribus : sic Passio ad quam venit, illuminat : quod significatur, Tobiae, XI, 13 et seq., ubi per fel, hoc est, amaritudinem piscis, qui Christum significat, illuminatus est Tobias. De secundo, Eccli. XXXVII, 7 : Huguentarius faciet pigmenta suavita- tis. De tertio, Jacob. II, 13 : Superezal- lat autem misericordia judicium.

« Tunc, » opportuno tempore,

est mittere. Abdiae, y. 1 : Legatus ad gentes missus est. Isa. XVII, 2 : Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam.

« Duos discipulos suos. »

Tria dicit : quot, et cujus professionis, et cujus vitae.

Quot, quia « duos : » ut charitatis inter se fruerentur solatio. Eccle. IV, 11 : Si dormierint duo, fovebuntur mutuo : unus quomodo calefiet ? Luc. x, 1 : Designavit Dominus Jesus et alios septuaginta duos, scilicet discipulos, et misit eos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.

« Discipulos, » qui doctrinam Christi profitentur. Isa. VIII, 16 : Signa legem in discipulis meis. Joan. VIII, 31 et 32 : Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem.

« Suos. » Ecce sanctitas vitae : non enim Christi essent nisi per informationem vitae. Ad Roman. vn, 9 : Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. I Paralip. XII, 18 : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai.

« Dicens eis : Ite in castellum quod contra vos est. »

Ecce quo mittit. Tria dicit : iter imperat, et quo vadant, et difficultatem exponit.

« Misit Jesus. »

Ecce quis misit? Auctor videlicet salutiis. Ad Hebraeos, II, 9 et 10 : Videmus Jrsum, propter passionem mortis, gloriu et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Decebat enim eum.... auctorem salutis eorum per passionem consummare. Illius enim

Primum notat per hoc quod dicit : « Ite. » Quasi dicat : Nolite stare. Proverb. VI, 3 : Discurre, festina. Luc. X, 3 : Ite : ecce ego mitto vos. Ezechiel. I, 9 : Unumquodque eorum ante faciem suam gradiebatur.

« In castellum. » Ecce quo. Et non dicit civitatem, quia jam se contra Deum incastellaverat, et munierat, et munitio-

<--- Page Split --->

nes posuerat : quia a dignitate prima recesserat. Eccle. ix, 14 : Civitas parva, et pauci in ea viri.

« Quod contra vos est. » Ecce difficultas. Non enim contra eos fuit tantum in situ, sed etiam in voluntate nocendi. Judith, n, 6 : Omnemque urbem munitam subjugabis mihi. II ad Corinth. x, 5 : Consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.

« Et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea. »

Ecce id ad quod, sive propter quod misit. Et dicit duo : unum prædicendo, et alterum injungendo.

En quod prædictum est : « Statim invenietis : » ne hæsitent de injuncto ministerio, dubitantes an alter prior solverit, et adduxerit, et oporteat exspectare ultra placitum. Genes. xxvi, 20 : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. IV Regum, iv, 14 : Ne mihi moram facias in eundo.

« Asinam alligatam, et pullum cum ea. » Quasi diceret : Asinam alligatam et pullum non alligatum : quia, dicit Marcus xi, 4, quod invenerunt pullum ante januum : quia super eum nullus hominum sederat, sicut dicitur, Luc. xix, 30 t. Nec adhuc ligabitur loro. Asina enim est gentilitas Samariæ, habens lorum legis, et retinens idololatriam. Pullus autem significabat idololatriam indomitam, cui nullus umquam frænum legis alicujus imposuit. Job, xi, 12 : Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. Onager est asinus agrestis : δνός enim græce, latine est asinus : asinus enim significat homines gentiles : est enim animal brutum inter alia rationis expers, melancholicum, frigidum, de

infirmitate capitis moriens, pigrum, duri oris, et ideo rigidorum comestivum, tenuissimi lactis, et ideo lac ejus multum ablativum, et valens ptisicis, quia ex subtilitate penetrat, et restituit humidum radicalium membrorum : est etiam animal oneriferum, in clunibus fortissimum, spissæ pellis, inerme, innocens, laboriosum, parvo pabulo contentum, post laborem sufficit ei si convertatur et revertatur super dorsum, in depositione superfluitatis humidæ, vel siccæ, amans commune stabulum, in vere lascivum, et luxuriosum : quæ omnia facile gentibus adaptantur. Et quia asina significat Samariam, quæ etiam asinaria interpretatur : et Philippus Samariæ prædicavit sicut dicitur, Act. vii, 3. Pullus autem significat gentilitatem in toto silvestrem, cujus primo gentili Cornelio centurioni primo prædicavit Petrus 2. Ideo duo discipuli missi creduntur Philippus fuisse, et Petrus.

Sed quomodo dicit pullum stantem cum ea, si pullus stetit ante januam ?

Adhuc, ante quam januam stetit pullus?

Dicendum, quod asina fuit animal emptum ad communes usus pauperum, qui in ascensu montis ferre sua onera non poterant, nec habebant unde animalia conducerent : et ideo in genere asini fuit emptum animal, quia in petrosis plus valent asini quam equi, præcipue in calidis regionibus, in quibus multum magni sunt asini. In sexu autem emerunt asinam, ut fructu ventris continue haberentur animalia pauperibus subservientia.

Dicendum igitur ad secundum, quod janua fuit stabuli communis ibidem ante portas ædificati. Cum ea autem dicitur fuisse pullus, quia sequebatur asinam, et stabat non longe a matre, sicut pulli sequi matrem consueverunt.

<--- Page Split --->

« Solvite, et adducite mihi :

  1. Si quis vobis aliquid dixerit, dicitu quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos.

  2. Hoc autem totum factum est ut adimpleretur quod dictum est per Prophetum dicentem. »

Ecce injunctum ministerium. Et dicit duo : præceptum, et responsionem ad id quod allegare possent impedimentum.

De primo dicit duo : « Solvite, » hoc est, absolvite a vinculis errorum et peccati. Matth. xviii, 18 : Quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. Joan. xi, 44 : Solvite eum, et sinite abire.

Secundo dicit : « Adducite, » per attractionem charitatis.

« Et si quis vobis, etc. »

Ecce exclusio impedimenti, quod possent allegare : et littera plana est.

« Dicite quia Dominus » Mirum videtur, si Dominus universorum venturus in gloria indigentiam dicatur habere asini pauperum, et si allegabitur a discipulis, vix alicui credibile erit. Sed Dominus dives in spiritualibus, I ad Corinth. 1, 3 : In omnibus divites facti estis in illo : pauper autem in temporalibus, et erat notæ paupertatis : propter hoc recipiebatur verbum discipulorum. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in luhoribus, etc. Matth. viii, 20 : Filius hominis non habet ubi caput reclinet.

« Et confestim dimittet eos. » Unde Lucas, xix, 33, dicit eos dixisse : Quid solvitis pullum ? Nec credendum est, ut dicit Hieronymus quod « Dominus in » tam brovi itineris spatio in utroque

« animalium istorum asinaverit, quia ri- « diculum esset : sed utrumque adduci « fecit, et forte utrumque sterni fecit, « propter mysterium quod diximus, et « propter prophetiæ congruentiam. » Nec currum, vel equum pompæ et belli amatorem elegit Dominus, quia fallax equus ad salutem 1. Et iterum, Psal. xix, 8 : Hi in curribus, et hi in equis. Amatores mundi sunt : sed nos in humilitate Domini ambulantes, in nomine Domini Dei nostri invocabimus 2. Amos, ii, 13 : Ascensor equi non salvabit animam suam. Genes. xlix, 11 : Ligans ad vitem pullum suum, et ad vineam, asinam suam. Hæc est littera Septuaginta 3.

« Hoc autem totum factum est. »

Quod videlicet discipulos misit, quod duo animalia duci præcept, quod ea quæ dicta sunt, prædixit : et est illud totius facti confirmatio per auctoritatem : « Ut adimpleretur quod dictum est. » Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege. « Per Prophetam » Zachar. ix, 9 « dicentem 4. »

« Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis. »

Tria dicit : jubet instanter vocem lætitiæ prædicari, et cui sit prædicanda, et quid.

« Dicite, » inter vos Prædicatores. Isa. xii, 3 : Annuntiate hoc in universa terra.

« Filiæ Sion. » Ecce cui. Filia Sion est Jerusalem, quia ab arce Sion tuebatur. Psal. lxxxvi, 3 : Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

<--- Page Split --->

Quid autem dicendum sit ?

« Ecce Rex tuus. »

Describitur autem hic Christus veniens ab octo : ab evidentia venientis, a dignitate potestatis, a connaturalitate hominis, ab appropinquatione amoris, ab utilitate operis redemptionis, ab optimo habitu cordis, a quiete regiminis, ab humilitate conversationis, et a simplicitate subjectionis.

Primum notatur per demonstrationem. Luc. in, 6 : Videbit omnis caro salutare Dei 1. Luc. ii, 30 et seq.: Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti, etc.

« Rex. » Ecce dignitas potestatis. Isaie, xlix, 10 : Miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. Rex autem est : ne dicat de cætero populus ejus : Non habemus regem, nisi Cæsarem 2 : quia, Daniel. ix, 26 : Non erit ejus populus qui eum negaturus est. Sed potius cantet cum Isaia, xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster. Et, Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit.

« Tuus. » Per hoc notat ad nos connaturalitatem per humanitatem assumptam. Isa. ix, 6 : Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum. II Machab. i, 2 : Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob, servorum suorum fidelium.

« Venit. » Per hoc tangit appropinquationem amoris. Proverb. viii, 31 : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis. Habacuc, ii, 3 : Veniens veniet, et non tardabit.

« Tibi. » Tangitur utilitas. Unde dicit Glossa, quod pro nobis veniet, si devoti : contra nos, si indevoti. Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. I Petr. ii, 7 et 8 : Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.

« Mansuetus. » Ecce optima animi dispositio : si enim sævus esset, accedere non auderemus. Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Numer. xii, 3 : Moyses erat vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.

« Sedens. » Ecce quies regiminis, in quo non tumultuat concupiscentia, sed residet tranquilla sapientia. Isa. xvi, 5 : Praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate..., judicans et quærens judicium, etc. Luc. i, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus.

« Super asinam. » Ecce humilitas. Act. viii, 33 : In humilitate judicium ejus sublatum est 3.

« Et pullum filium subjugalis. » Ecce simplicitas sine omni duplicitate fastus sæculi. I Paralip. xxix, 17 : Scio, Deus meus, quod simplicitatem diligas. Supra, x, 16 : Simplices sicut columbæ. Asellus enim valde est simplex, et rude animal quasi nihil habens astutiae.

« Euntes autem discipuli, fecerunt sicut præcepti illis Jesus.

Et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. »

Ecce impletio injuncti obsequii. Et notantur tria : obedientia, et modus obediendi, et superabundantia.

<--- Page Split --->

Obedientia notatur, cum dicit : « Euntvs autem discipuli fecerunt. » Et per participium euntes notatur diligentia. Quasi diceret : Continue ibant, donec fecerunt quod dixerat. Exod. xxiv, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus.

« Sicut præcepit illis Jesus. » Ecce modus. Simile, Luc. xiv, 22 : Factum est ut imperasti, et adhuc locus est.

« Et adduxerunt asinam et pulum. »

Contradixerunt quidam, sicut dicit Lucas : et illi responderunt sicut praecepit Dominus 1 : quod brevitatis causa tucet Matthæus, et significat adductionem gentium, ut dictum est supra 2. Isa. lxxvi, 20 : Adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino. Isa. xiv, 2 : Tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum.

« Et imposuerunt super eos vestimenta sua. » Ecce superabundantia in duobus : in mollitie stramenti, et in adjutorio in sessionis : et littera patet. Vestimenta sunt conversationes virtutum positæ super gentes conversas. Apocal. xvi, 15 : Hcatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Apocal. iii, 18 : Suadeo tibi, ...ut vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ.

« Et eum desuper sedere fecerunt. » Secunda superabundantia : juverunt eum ascendere super asinum. I ad Corinth. int, 9 : Dei sumus adjutores. Juverunt enim Apostoli Christum, ut praesideret mentibus fidelium simplicium et indoctorum. II ad Corinth. vi, 1 : Adjú- vantes autem exhortamur, etc. Adjutorium autem istud est potius ex parte asini qui tenetur, et aptatur, et sistitur, quam ex parte Christi ascendentis. Littera nostra in Zacharia ix, 9, aliquantu-

lum variatur in verbis, et non in sensu : dicit enim sic : Exsulta satis, filia Sion : jubila, filia Jerusalem : Ecce Rex tuus veniet tibi justus, et salvator : ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ.

« Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via.

Turbe autem quæ præcedebant et quæ sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna filio David ! benedictus qui venit in nomine Domini : Hosanna in altissimis ! »

Ecce devotio turbæ recipientis. Et habet duas partes : in quarum prima continetur tripudium turbæ concomitantis : in secunda, admiratio turbæ in civitate recipientis, ibi, ʒ. 10 : « Et cum intrasset, etc. »

In prima sunt tria signa devotionis : in stratu vestimentorum, in succisione ramorum, et in uniformi laudis præconio. Et hæc patent in littera.

De primo dicit : « Plurima autem turba, » quæ, ut dicit Joan. xii, 9, convenerat ad diem festum, et exierat de Bethania ad Christum videndum, « straverunt vestimenta sua in via. » Via secundum sensum litteræ lapidosa fuit, et dura, et fuerunt in ea scopuli acuti et spinosi, et fuit valliculosa et defossa inter lapides. Cogitabat ergo, quod animal dure calcans pede offenso forte cespitaret, et sedentem concuteret : et pede læso acutis scopulis forte claudicaret, et sedentem inæqualiter portando læderet : vel forte in defossum calcando caderet, et sessoem dejiceret. Et contra primum

<--- Page Split --->

straverunt vestimenta, ut molliter calcans suaviter portaret. Contra secundum sternebant flagra arborum, et frondes, ne acuta pedem figerent, et sic æqualiter veheret. Contra tertium magnos sternebant ramos, ut defossa tegerent, et sic animal tute ponens pedem sessorem secure portaret. Sternentes autem vestes, mystice significant sanctos Martyres, qui vestimentum corporis straverunt, ut Christus cordibus insideret. Cantic. v, 3 : Exspoliavi me tunica mea, et quomodo induar illa ? II ad Corinth. xii, 13 : Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris.

« Alii cædebant ramos de arboribus. » Per quos significantur virores virtutum, et sanctorum verborum. Judicum, ix, 49 : Certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem.

« Et sternebant in via, » scilicet corda ut pararent Domino iter. Isa. xl, 4 : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Levit. xxii, 40 : Sumetis vobis ramos ligni densarum frondium spatulasque palmarum, et lætabimini coram Domino Deo vestro.

« Turbæ autem quæ præcedebant, et quæ sequebantur. »

« Præcedentes significant eos qui

« præcedebant Christi in carne præsen- « tiam : qui sequebantur, significant « fideles post adventum Christi in una « fide confessionem laudis cantantes, » ut dicit Augustinus. Joan. vii, 36 : Abraham paster vester exsultavit ut videret diem meum. Ecce præcedens. Isaie, xlii, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Ecce turba sequens.

Et de hujus laude dicit quatuor : intensionem devotionis, quæ notatur in clamore : desiderium salutis, quod notatur per Hosanna : præconium veritatis, quod notatur cum dicit « filio David : » et quarto, præconium deitatis, dicendo : « Benedictus, etc. »

Dicit ergo : « Clamabant, dicentes. » Isa. xl, 9 : Exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem.

« Hosanna, » hoc est, Salva, obsecro. Compositum ex corrupto verbo, et integro : Osi enim est salva : Anna, interjectio desiderantis, et aufertur in media per synallephen : et dicitur Hosanna, hoc est, salva, obsecro 1. Matth. i, 21 : Ipse salvum faciet populum suum, etc. Eccli. xlvi, 1 et 2 : Magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes.

« Filio David. » Ecce præconium veritatis secundum naturam humanam, et

1 De hoc verbo sic ait Hieronymus qui apprime linguam callebat hebraicam : « Osi salvifica interpretatur, Anna interjectio depre- « cantis est. Si ex duobus his velis compositum « verbum facere, dices Osianna, sive ut nos « loquimur Osanna, media vocali littera elisa : « sicut facere solemus in versibus Virgilii; « quando pro Mene incepto desistere victam, « scandimus Menincepto. » Epist. ad Damasum. Augustinus qui linguam hebraicam ignorabat hec ait : « Vox obsecrantis est Hosanna . ma- « gis affectum indicans quam rem aliquam « significans, sicut sunt in lingua latina quas « interjectiones vocant : velut cum dolentes « dicimus, Heu ! vel cum delectamur, Vah di-

<--- Page Split --->

secundum naturam divinam. « Filio David, » cui jure successionis debetur regius honor. Jerem. xxiii, 5 : Suscitabo David germen justum. Ad Roman. i, 3 : Factus est ei ex semine David secundum carnem.

« Benedictus. » Ecce præconium deitatis : nomen enim Domini est notitia deitatis innata ei. Ad Philip. ii, 9 : Donavit illi nomen quod est super omne nomen. « Qui venit in nomine Domini, » in dictis testatis per facta : et ideo benedictus est. Veniens autem in nomine proprio maledictus est. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

« Hosanna in altissimis ! » Bis idem dicunt : et geminatio notat affectum. « In altissimis, » autem hominis, quia venit de altitudine humanæ naturae, quantum ad immunitatem peccati. Joan. iii, 31 : Qui de cælo venit, super omnes est. De altis divinitatis, quia virtute cælestis Dei omnia fecit. Joan. iii, 13 : Filius hominis, qui est in cælo. De altis hominis, quia suscitat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem : ut collocet eum cum principibus, et solium gloriæ teneat 1. Luceæ, ii, 14 : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominihus, etc.

« Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?

Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. »

minus et laudadilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Felix est civitas, quam sua potentia visitavit : felicior, quam sanguine suo consecrare venit : felicissima, in qua gaudia resurrectionis multis sibi consurgentibus ostendit. Isa. 11, 3 : Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis.

« Commota est universa civitas, » mirans frequentiam, nesciens veritatem. Psal. xcv, 9 : Commoveatur a facie ejus universa terra. Job, xxxvii, 1 : Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.

« Dicens : Quis est hic ? »

Ecce confessio laudis. Et secundum tria genera populi tripliciter exponitur : devoti enim dixerunt hoc admirative. Et est simile, Supra, vn, 27 : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? Psal. xxiii, 10 : Quis est iste rex gloriae ? Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Simplices autem dixerunt hoc ignorando. Joan. ix, 36 : Quis est, Domine, ut credam in eum ? Invidi dixerunt hoc despiciendo. Joan. vii, 12 : Quidam dicebant : Quia bonus est, alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. Luc. vii, 49 : Quis est hic, qui etiam peccata dimittit ? Despective enim dictum est. Tali autem confusione existente in turba, asina instruit prophetam, Numer. xxii, 28, hoc est, humilis et simplex plebecula, Doctores et Pontifices.

Et hoc est quod sequitur :

« Populi autem »

Ecce laus turbæ in civitate suscipiente Dominum. Et dicit tria : causam moventum ad laudem, commotionem laudis, et confessionem.

Primum est : « Cum intrasset Jerosolymam. » Psal. xlvii, 2 : Magnus Do-

Secum venientes, et signis eruditi, « dicebant : Hic est Jesus, etc. » Judicum, xv, 16, Samson sol fortis stravit hic in mandibula asini, hoc est, in confessione rudis et simplicis populi, non modo mille viros hostes suos, sed millia

<--- Page Split --->

Scribarum, Sacerdotum et Pharisæorum. Dicunt enim in confusionem eorum: « Hic est Jesus, » confitentes salutis auctorem, « Propheta, » exhibens legis promissum. Deuter. xviii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. Et, y. 19: Qui verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. Luc. xxiv, 19: Fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Joan. vi, 14: Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. Luc. vii, 16 : Propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam.

« A Nazareth. » Locus nativitatis, flos in flore natus. Ut ille esse credatur, de quo dicitur, Isa. xi, 1 et 2 : Egregietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet : et requiescet super eum spiritus Domini. Supra, ii, 23: Quoniam Nazarenus vocabitur.

« Galilææ, » scilicet patria. Joan. i, 45 : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus : Jesum, filium Joseph, a Nazareth, scilicet Galilææ. Isa. ix, 1 et 2 : Aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

« Et intravit Jesus in templum Dei : et eijciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit ».

Hic incipit pars illa, in qua exercet, et demonstrat potestatem in opere. Et habet duas partes, unam quidem, in qua continetur quod dictum est : secundam autem, in qua fit probatio potesta-

tis per miraculà, ibi, y. 14 : « Et accesserunt ad eum cæci. »

In primo sunt duo, scilicet demonstratio cultus Dei, et demonstratio zeli.

De primo dicit : « Et intravit Jesus in templum Dei : » docens (ut dicit Remigius) nos in omni loco primo visitare debere templum Dei, si est ibi : et deinde fusa oratione ad propria secedere negotia. Psal. v, 8 : Adorabo ad templum sanctum tuum. Daniel. vi, 10, Oravit Daniel contra templum, cum remotus esset.

« Et ejiciebat, etc. » Ecce zeli demonstratio : et ideo, Joan. ii, 17, ubi simile quid describitur, inducuntur verba Psalmista, quoniam zelus domus tua comedit me 1.

Dicit autem duo, factum videlicet, et confirmationem facti per Scripturam. In facto dua sunt diversitates : quosdam enim ejicit simpliciter, et quosdam ejicit, et instrumenta mali lucri evertit in damnum eorum. Ejicit autem duo genera hominum, ementes scilicet, et vendentes : et evertit mensas, et aes nummulariorum, et cathedras vendentium columbas, non curans damna eorum, qua Dominus effudit ut in diripientes : quia illi avaritia et simoniae et sacrilegii merito damna subire meruerant.

« Vendentes et ementes in templo, » hoc est, in templi atrio, quod sacerdotes locabant : aut etiam ministros sua avaritia posuerunt ad animalia immortalitia vendenda, his qui sacrificare venerant, ut ab eisdem haec iterum immolata reciperent. Quia, Exod. xxiii, 13, praecipitur : Non apparebis in conspectu meo vacuus. Ementes autem erant, qui hoc ad sacrificia emebant : et illi non peccabant, nisi quoad locum : quia non erat licitum emere in templo.

« Et mensas nummulariorum. » Nummularios autem mutuatores pecuniae posuerunt sacerdotes : qui licet usuram non acciperent, sicut prohibetur,

<--- Page Split --->

Iovit. xxv, 36 et 37, tamen munuscula acceperunt pro mutuo fructuum, vel pullorum, vel anserum, vel hujusmodi de licentia sacerdotum: vel forte permittebant ibi agi commercium, sicut modo fit in curia, quia mutuabant minus: et illi recognoverunt coram sacerdotibus majus mutuum, et accedens promittebat solvere damnum: et tunc sacerdos summus illos solvere compellebat dans audaciam, usuram et superabundantiam alio nomine juvando ad recipiendum, sicut modo faciunt Prælati, dicentes sine talibus curiae frequentiam stare non posse.

« Et cathedras vendentium columbas revertit. » Cathedra autem erant aedes docendi, in quibus sedere debebant Scribae : sed occupati lucris quibus inhiabant, in locis illis vendentes columbas sedebant apud se habentes columbas in caveis, et forte alias aves sacrificabiles, ut pauperibus venderent : quia columbae erant sacrificia pauperum. Ejeci autem per flagellum factum ex tribus funiculis, ut dicitur, Joan. n, 15.

Dicit autem Hieronymus quod « multi « disputant, quod majus sit inter mira- « cula quæ fecit Dominus : alii dicunt « suscitationem Lazari : alii illumina- « tionem caecorum, et alii aliud. Ego « puto omnibus majus esse, quod homo « unus, illo tempore contemptibilis et « odiosus, uno flagello tantam multitudi- « nem cum dispendio rerum, et lucri, et « honoris ejicere potuit, quantam ma- « gnus exercitus armis bellicis ejicere « non valuisset. Sed quoddam divinum « radiabat in facie, quod eos deterruit, « sicut et in Moysi facie, quando de mon- « te descendit. »

Dicit igitur : « Et intravit Jesus in templum Dei. » Ezechiel. XLII, 2: Et vero gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem : et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat u majestate ejus.

« Et ejiciebat, » flagello de tribus funiculis, « omnes vendentes et ementes. »

Simoniacam haeresim hic damnandam ostendit. Zachar. xiv, 21 : Non erit ultra mercator in domo Domini. II ad Timoth. n, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Eccli. xxvi, 28 : Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia : et non justificabitur caupo a peccatis laborium.

« In templo. » Augustinus : « In ora- « torio nemo aliquid agat, nisi id ad quod « factum est, unde et nomen accepit. » Psal. xcii, 5 : Domum tuam decet sancitudo, Domine, non mercatio.

« Et mensas nummulariorum. » Hieronymus : « Mensas has dicit altaria, « quæ avaritia sacerdotum permisit in « mensas nummulariorum commutari : » sed quia non erant altaria in templo extra in atrio, nisi altare holocaustorum, quæ altaria sunt, de quibus loquitur Hieronymus? Dicendum sicut dicitur, Ezechiel. xl, 39 et seq.: In vestibulo portæ, duæ mense hinc, et duæ mense inde, ut immoletur super eas holocaustum, etc. Mensæ quædam stabant in atrio, super quas ponebantur portiones Sacerdotum, et de immolatis, et aliae carnes immolandæ : et illæ altaria dicebantur propter sanctitatem sacrificiorum : et de illis loquitur Hieronymus. Additur autem, Luc. xix, 45, et Marc. xi, 15, et Joan. ii, 14, quod nummulariorum effudit æs. Et significant isti, illos qui ære sonante petunt dona Ecclesiastica. Act. viii, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possidere. IV Reg. v, 26 et 27 : Nunc accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, etc. Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo, usque in sempiternum. In qua historia duo notantur : quod videlicet damnatus est, qui non ex pacto, sed post acceperit : et quod hæredes, ad quos alia pecunia per donum devoluta est, lepra sunt damnati : quia jus non habebat accipiendi, Propheta excutiende

<--- Page Split --->

manum ab omni munere : nec dare hæredibus potuit, quod auctoritate Prophetæ non accepit.

« Et cathedras » Cathedra componitur a cathechiso, quod est doceo : et ædes 1 : unde cathedra quasi Doctorum ædes. « Vendentium columbas. » Significant vendentes Sacramenta. « Evertit, » ne de cætero in templo apparerent. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Isa. LV, 1 : Emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.

« Et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum. »

Ecce probatio per Scripturam : ut inter medium montium fluant aquæ, hoc est, rivi Ecclesiasticorum actuum, et descendant de auctoritatibus altitudinis duorum testamentorum.

« Scriptum est. » Isa. LVI, 7 : Domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.

Et dicit duo : primo, usum domus, et secundo, abusum.

diferentes a latronibus, nisi majori nocumento : quia ipsi interficiunt animas, latrones autem corpora : sed non suum rapiendo vi excommunicationis cum latronibus conveniunt. Isa. v, 23 : Justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Hoc est quod dicitur, Osse, vi, 8 et 9 : Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem. Quasi diceret : Quemadmodum latrones qui observant virum, ita conspiratio sacerdotum qui in via quai tur Sichem trucidant. In Sichem enim tunc fuit tabernaculum Domini.

« Et accesserunt ad eum cæci et 14 claudi in templo, et sanavit eos. »

Hic omnium factorum probatio ponitur, quod virtute divina facta sunt. Congrue autem sanat cæcos et claudos in templo, cæcos per fidei illuminationem, claudos per virtutis expeditæ profectum ad opera. Ad Hebr. XII, 13 : Non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

De primo dicit : « Domus mea, » nomini meo consecrata et ædificata, « domus orationis vocabitur. » Genes. XXVII, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. III Reg. VIII, 11 : Impleverat gloria Domini domum Domini : et ideo aliud capere non debuit.

« Vos autem fecistis. » Ecce secundum. Dicit autem : « Fecistis, » profanando locum sanctum. II Machab. vi, 2 : Misit rex contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum. « Speluncam latronum. » Jerem. VII, 11 : Numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum ? Sacerdotes enim insidiantes rebus hominum, in insidiis doli stabant, non

« Videntes autem Principes Sacerdotum et Scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in 1 templo et dicentes : Hosanna filio David ! indignati sunt,

Et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfectisi laudem? »

Hic ponitur convictio ex invidia murmurantium. Dicuntur autem hic tria : quorum primum est id quod movet ad

<--- Page Split --->

indignationem : secundum est quaestio orta ex indignatione : tertium autem per veritatem Scripturæ invidorum convictio.

In primo dicit oculum nequam nuntiantem, dicens : « Videntes autem, » nequam oculis, qui de bono vulnerabantur. Supra, xx, 15: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? Eccli. xxxi, 13: Nequius oculo quid creatum est.

Deinde dicit auctorem ipsorum : « Principes Sacerdotum, » qui dignitate praeminebant, « et Scribæ, » qui scientiae habebant excellentiam.

Deinde tangit id quod vulnerabat intus: duo autem erant, quorum primum est : « Mirabilia quæ fecit » Jesus. Non dicit miracula, quia non erant præter spem : eo quod Scriptura illa futura promiserat. Eccli. xxxvi, 7: Innova signa, et immuta mirabilia. Glorifica manum, et brachium dextrum.

« Et pueros. » Ecce secundum : et hoc tangitur, Joan. xii, 13: Acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna ! etc.

« Indignati sunt, » non reputantes eum dignum tanta laude. Joan. xii, 19 : Videtis quia nihil profecimus ? ecce mundus totus post eum abiit. Sapient. ii, 13 : Gravis est nobis etiam ad videndum. Luc. xix, 39 : Quidam Pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos. Et hoc prætermitit Matthæus.

« Et dixerunt ei. »

Matth. xii, 35: Malus homo de malo thesauro, scilicet cordis sui, profert mala. « Audis, quid isti dicunt. » Quasi dicant: Tu delectaris in tua laude, et usurpas tibi honorem divinum. Joan. viii, 13: Tu de teipso testimonium perhíbes : testimonium tuum non est verum.

« Jesus autem dixit. » Ecce convictio per Scripturam in Psalmo viii, 3. « Uti-

que : » audio, et audire debeo : quia hoc per spiritum præcepi, quando dixi : Laudate, pueri, Dominum : laudate nomen Domini ». Testimonium innocentium non astutorum nonnisi veritati nititur : vos autem personis quibusdam adulamini indignis, et vituperatis dignos.

« Numquam legistis, » ad intellectum. Matth. xxii, 29: Erratis nescientes Seripturas, neque virtutem Dei.

« Ex ore infantium et lactentium. » Sed si infans dicitur non fans, qualiter laudat? Dicendum, quod a duobus dicitur infans, a teneritudine nervorum, et organorum, qui trahi, et moveri, et flecti non possunt ad voces formandas : et hoc modo proprie dicitur infans. Alio modo dicitur, eo quod careat conceptu quem significant voces, propter fluxum aetatis teneræ : et hoc modo dicitur hic infans : unde infantes de ludis et concinnis loquuntur : et ideo non infantes dicuntur : quia, sicut dicit Basilius : « Sermonis usum nobis Deus in- « dulsit, ut consilia cordium nobis invi- « cem pandamus. » Et de talibus hic loquitur. Sapient. x, 21 : Sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. I Petr. ii, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.

« Perfecisti laudem. » Notanda est mirabilis modestia Christi : quia hoc quod Propheta addidit, siluit, ne inimicum provocaret : nam, Psal. viii, 3, dicitur : Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. Luc. xix, 40, addit : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

« Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. »

Hic agitur de reprobatione Judæorum,

<--- Page Split --->

et vocatione Gentium. Et tanguntur tria, scilicet causa reprobationis, abjectio destructionis, et judicium. Secundum est in cap. xxiv. Tertium in cap. xxv.

Causa reprobationis hic tangitur triplex : primo parabolica, quae est ingratitudo et inobedientia : secundo, praesentes insidiae et tentatio : tertio, per partes tangitur explicite sub maledictione diversorum vitiorum. Secunda incipit circa medium capituli xxii, ibi, v. 15 : « Tunc abeuntes Pharisaei. » Tertia incipit in capitulo xxiii.

Prima harum tria continet: quorum primum est figura abjectionis accepta in facto Christi proprio: secundum, figura ejusdem in naturae vestigio: tertium est ostensio justae abjectionis in parabolis duabus. Et haec patebunt in littera.

De primo ergo dicit: « Et relictis illis, » tamquam indignis et abjiciendis, « abiit, » ab iis scilicet, non tam praesentia quam gratiae subtractione, « foras extra civitatem, » synagogam relinquens. Luc. xiii, 35: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. « In Bethaniam, » domum obedientiae. « Ibique mansit, » cum Lazaro in rure : et significat mansionem in gentilitate. Malach. i, 10 et 11: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.

Litteraliter autem notandum est, quod in tanta civitate nullum invenit invitantem se hospitem, cum pauper esset : quia ita nulli adulatus fuit, quod omnes se sibi subduxerunt : et sic terminatur pars prima.

daicae sterilitatis abjectio in naturae vestigio.

« Mane, etc. »

Dicuntur autem tria : primum est Domini instantia et sollicitudo de conversione Judaeorum : secundum autem figura pertinacis perfidia et reprobatio : tertium, ex hoc accepta discipulorum instructio.

De primo dicit quatuor, scilicet maturitatem temporis, benignitatem et patientiam Domini ad ingratos redeuntis, et tantum desiderium salutis hominum quod necessitates corporis neglexit, et quod tamen futuram sterilitatem in eis praevidit.

De primo dicit : « Mane autem » facto, cum Jacob, Genes. xxviii, 18, surrexit diluculo, ad opus prædicationis. Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit. Supra, xx, 1 : Exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Joan. viii, 1 et 2 : Jesus perrexit in montem Oliveti : et diliculo iterum venit in templum.

« Revertens in civitatem, » ut omnia faceret ultra quam deberet conversioni eorum opportuna. Genes. xxxi, 30 : Ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui. Matth. xxii, 37 : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ? II ad Timothy. iv, 2 : Insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia et docrtina.

« Esurii t. » Et tamen hanc dissimulans necessitatem, ad prædicandum ivit. Et præsumitur, quod nocte ita diu orationi institit, quod incenatus cubitum ivit : esuriem enim salutis eorum esuriei corporis anteposuit. II ad Corinth. xi, 27 : In fame et siti..., in frigore et nuditate. Ad Hebr. xi, 37 et 38 : Egentes, angustiati, afflicti : quibus dignus non erat mundus.

« Mane autem, revertens in civitatem, esuriiit. »

« Et videns fici arborem unam se-

<--- Page Split --->

cus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum : et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. »

Ecce prævisio futurae sterilitatis.

Dicit ergo : « Videns, » plus consideratione mentis quam corporis, « fici arborem. » Ceciliani declinatio est. Et dicit quatuor : quorum primum est signum dulcedinis peccati, in qua nutriti fuerunt : secundum est unanimis consensus in malum : tertium est transitus, et frequentia daemonum per eos in conculcatione vitiorum : quartum est ex his tanta inventa sterilitas.

Dicit ergo : « Et videns fici arborem. » Joan. i, 48 : Cum esses sub fici, vidi te. Glossa Augustini, hoc est, sub dulcedine peccati. Jerem. xxiv, 3 : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi: Ficus, ficus... malas, malas valde. « Unam, » ex unanimi consensu in malum. Psal. xiii, 3 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. « Secus viam. » Et ideo mirum esset, si ficus usque ad maturitatem conservasset : et est via transitus daemonum in omni vitio. Supra, xiii, 4 : Quod cecidit secus viam, volucres cœli comederunt. Psal. lxxix, 13 : Vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam. Isa. li, 23 : Possuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.

« Et venit, » per misericordiam, « ad eam. » Psal. lxxix, 15 : Vide, et visita vineam istam. Luc. i, 78: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto.

« Et nihil invenit. » Ecce sterilitas : folia enim sunt verba eloquii Prophetarum sine fructu operis. Proverb. xiv, 23 : Ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas in opere est. Ideo dicit Aristoteles, quod « plantæ lati folii cito fluunt « folia. » Luc. xii, 6 : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua.

Et sequitur, ibidem, y. 7 : Ecce anni tres sunt ex quo venio, quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ? Marc. xi, 13, dicitur : Non enim erat tempus fiorum. Et hoc videtur, quia circa Pascha fuit : et tunc videtur, quod injuria fuit maledictæ arbori : quia non est signum sterilitatis quando non habet poma tempore quo non debet habere. Sed respondendum est, quod in terra calida sicut est Jerusalem, et maxime in clivis montium, in quibus est reverberatio solis, ficus in Pascha habent fructum præcoquum, quem desideravit Dominus. Et quod dicit Marcus intelligitur de fructu communi : ficus enim duo genera emittit, præcoquas, et sequentes : ficus præcoquas semel emittit, et alias continue : ita quod semper habet fructum.

« Et ait illi : Numquam ex te, etc. »

Maledictio est reprobationis : nec injuria est, quia Creator utitur creatura ad signum, et instructionem. « Fructus nascatur in sempiternum. » Habacuc, iii, 17 : Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis. Sed videtur non respondere figurae : quia Judæi convertentur in fine. Isa. x, 21 : Religuiae convertentur ad Deum fortem. Responsio, quod dicit ex te : ex Synagoga enim (quæ in sacramentis et figuris mortua est) fructus non nascetur, sed ex insitione Evangelii et fluentis gratiae. Job, xiv, 7 et seq. : Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.

« Et arefacta est continuo ficulnea. » Judæ epistola, y. 12 : Arbores autumnales, bis mortuæ.

« Et videntes discipuli mirati sunt, 20 dicentes : Quomodo continuo aruit ?

<--- Page Split --->

Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis. »

Hic ponitur discipulorum instructio. Et tanguntur duo : via ad instructionem, quae est facti admiratio : et ipsa instrucrio.

De primo dicit : « Videntes autem discipuli mirati sunt, etc. » Marc. xi, 20 : Cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. « Mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ? » Sapient. xvi, 24 : Creatura tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos. Marc. xi, 14 : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Adhuc autem Marcus narrat istud ante ejectionem ementium et vendentium de templo : sed Marcus non sequitur historiam, sed præponit ad ostensionem divinae potestatis, quam exercuit in templo.

« Respondens autem Jesus, ait eis. »

Ecce instructio Domini. « Amen dico vobis, si habueritis fidem » sicut granum sinapis, ut dicitur, Luc. xvii, 6, « et non hæsitaveritis, » hoc est, errori inhaeseritis. Jacob. 1, 6 et 7 : Qui hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.

« Non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, flet.

Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. »

Tria dicit : minus præmittit, majus

arguit, et generaliter de omnibus concludit.

Dicit ergo : « Non solum de ficulnea facietis, » quod minus est. Psal viii, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves, etc. Sapient. v, 21 : Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos, sicut per miracula fecit contra Pharaonem 1.

« Sed et si monti huic dixeritis. » Hic arguit majus. I ad Corinth. xin, 2 : Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, etc. Objiciunt gentiles, quod hoc Apostoli non fecerunt : ergo fidem non habuerunt. Respondet Hieronymus, quod et si hoc fecerunt Apostoli, scriptum non est propter incredibilitatem (alias, incredulitatem). Mystice autem mons est Christus in mare sæculi missus prædicatione Apostolorum. Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae, mons sanctus. Psal. xiv, 1 : In monte sancto ejus. Vel, mons est diabolus prædicatione Apostolorum in mare amaritudinis missus. Jerem. li, 23 : Ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam terram. Psal. xlv, 3 : Non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.

« Et omnia quaecumque petieritis in oratione, » quae secundum Damascenum, est « petitio decentium a Deo. » Per petitionem ergo notatur pietas : per orationem quoad salutem. « Credentes accipietis. » Marc. xi, 24 : Quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Joan. xv, 16 : Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Si objicitur de Apostolo, II ad Corinth. xii, 9, quod non fuit exauditus, saepe supra solutum est 2.

« Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem Principes

1 Cf. Exod. v et seq. 2 Cf. præcipue supra enarrationem in §. 7

<--- Page Split --->

Sacerdotum et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ? »

Hic incipit sub sermonibus parabolicis ostendere meritum abjectionis Judæorum. Et dividitur in partes duas: in quarum prima declarat causam inductionis parabolarum : et in secunda, inducit parabolas.

Prima harum duo continet, insidias videlicet sacerdotum, et convictionem dolositatis eorum.

Insidiae sacerdotum quadrupliciter exaggerantur, loci videlicet incongruentia, quia in templo, in quo nullus in dolo, sed in simplicitate cordis Deum quaerere debuit : accessus simulatione : quaerentium auctoritate : et quaestionis blasphemia calliditate.

Dicit enim : « Et cum venisset in templum, » ubi locus cultus fuit sapientiae et doctrinae. Matth. xxvi, 55 : Quotidie apud vos sedebam docens in templo.

« Accesserunt, » dolose, familiaritatem et amorem simulantes. Isa. lvii, 3 : Accedite huc, filii auguratricis, semen adultteri et fornicariae.

« Principes, » in quibus potestas, « sacerdotum, » in quibus debuit esse sanctitas. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum. « Et seniores populi, » in quibus debuit esse sapientia. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Jerem. xxiii, 13 : A Prophetis Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.

« Dicentes : In qua potestate hæc facis ? Ecce blasphema calliditas quaestionis : et est bimmebris : quærunt enim de specie potestatis, et auctoritate. De primo dicunt : « In qua potestate hæc facis ? Quasi dicant : Non enim es natus de sacerdotali prosapia : Senatus tibi hoc non concessit : Cæsar non donavit : in qua ergo potestate hoc facis, quod ejicis de e mp lo, et facis te cum triumphalibus

signis celebrare ? Joan. x, 24 : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam ? Ad hanc quaestionem responsum est, Joan. v, 27 et 28 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc.

« Et quis tibi dedit hanc potestatem ? » Quæstio est de auctoritate. Et innuunt latenter, quod non divina virtus hoc contulit, sed malitia dæmonis. Luc. xi, 15 : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Joan. vnt, 48 : Samaritanus es tu, et dæmonium habes. Non attenderunt isti, quod opera demonstrabant eum omnia a divina facere, potestate, sicut, Luc. xi, 20, dixit : Si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Istorum enim malitia malitiam superavit magorum maleficorum, qui cum, Exod. vn, 19, cognovissent mirabilia Dei, clamaverunt in confessione veritatis : Digitus Dei est hic, hoc est, demonstratio divinae potestatis.

« Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. »

Hic revincit eos reinterrogando. Et continentur hic quinque, scilicet interrogationis interposita conditio : et sapiens interrogatio : et obligationis quae in quaestione est, a Judæis perceptio : et mendax responsio : et tandem propter demeritum mendacii veritatis quaesitæ occultatio.

In primo horum tria continentur : propositum interrogandi, facilitas interrogationis, et conditio interrogantis.

Propositum notat, cum dicit : « Interrogabo vos et ego. » Luc. ii, 46 : Invenerunt eum in medio Doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. « Unum sermonem, » brevitate facilitatem suam ostendentem. Proverb. xiv, 6 : Doctrina

<--- Page Split --->

prudentium facilis. Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? « Quem si, » respondendo, « dixeritis mihi, » hoc est, solveritis, « et ego vobis dicam, etc. » Interposita est conditio.

Sed quæritur, quare non declaravit id quod quærebant : hoc enim videtur utile fuisse fidei, quia sic innotuisset ejus divinitas.

cundum veritatem fuit ex cœlo, Joan. 1, 33 : Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. Non ergo fuit ex figmentis hominum. Act. v, 38 et 39 : Si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur : si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud.

Et dicendum, quod ipse vidit eos non esse devotos, sed insidiantes : ut si audirent quod se diceret Deum, imponerent ei blasphemiam. Joan. x, 33 : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Matth. xxvi, 65 et 66 : Ecce nunc audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. Hoc igitur sciens et cavens, eos videns contra veritatem latrantes.

Attendendum, quod supra, vn, 6, dixerat : Nolite dare sanctum canibus : neque militatis margaritas vestras ante porcos. Hoc igitur cum dederit præceptum, attendit quod per Spiritum dixerat in Psal. cxlivii, 6 : Præceptum posuit, et non præteribit. Et veritatem occultavit, ne majoris peccati daret occasionem.

« Ait illi cogitabant inter se, dicentes :

Si dixerimus : E cœlo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus : Ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. »

Ecce percepta quaestionis obligatio. Cogitabant ergo intra se ratiocinantes ad utramque partem quaestionis. Psal. xiii, 5 : Trepidaverunt timore ubi non erat timor. Et, Levit. xxvi, 36 : Terrebit eos sonitus folii volantis : pavor enim est his qui operantur malum.

« Si dixerimus e cœlo. »

« Baptismus Joannis, unde erat? e cœlo, an ex hominibus? »

Ecce sapientissima quaestio, et divina, et coram turbis locum habens. Dicitur autem baptismus Joannis, quia nihil erat in eo, nisi quod Joannes conferebat, sicut dictum est, Supra, iii, 11, Act. 1, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua. Act. xix, 4 : Joannes baptizavit baptismo pœnitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent.

« E cœlo, an ex hominibus ? » Se-

Responsio est ad unam partem. « Dicet nobis : Quare non credidistis illi ? » in hoc videlicet, quod de me testimonium perhibuit. Vos misistis ad Joannem : et ille testimonium perhibuit veritati '.

« Si autem dixerimus : Ex hominibus, » hoc est, ex hominum figmentis, « timemus turbam, » quia ipsi a Joanne nec baptismum, nec formam vitae susceperant : sed tota turba baptizata fuerat a Joanne : et hoc est, quod sequitur : « Omnes enim habebant Joannem sicut Prophetam. » Luc. ii, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : prævibis enim ante faciem Domini parare vias

<--- Page Split --->

ejus. Jerem. i, 5 : Prophetam in gentibus dedi te.

quidam habebat duos filios : et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem poenitentia motus, abiit.

« Et respondentes Jesu, dixerunt : Noscimus. »

Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine : et non ivit. »

Ecce mendax, et fictae humilitatis responsio.

« Nescimus. » Humilitatis enim verbo, quo se nescire dixerunt, mendaciter coram hominibus effugerunt inconveniens responsionis, ad quod obligati erant ex quaestione : aut si verum dicunt, tunc infidelitas fecit nescire, si fuit e culo : falsitas fecit nescire, si erat ex hominibus : quia falsum nescitur : unde, Joan. 1, 25 : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta ?

Inducitur hic sermo parabolicus. Et sunt duæ parabolæ : una ostendit propter ingratitudinem et inutilitatem esse reprobandos : alia autem est propter peccati multitudinem, et sceleris immanitatem.

In prima continentur duo : parabola, et elicita ex parabola reprobatio.

Parabola habet tria : ad attendendum invitationem, et parabolæ propositionem, et judicii postulationem.

« Ait illis et ipse : Nec ego dico vohis in qua potestate hæc facio. »

Ecce negatio illuminationis propter mendacium negate veritatis. Jerem. xxii, 14 : In prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii. Psal. xxxv, 5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni vice non bone, malitiam autem non olivit.

Invitans ad attentionem dicit : « Quid autem vobis videtur ? » Job, xxxiii, 5 : Si potes, responde mihi. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Ad Roman. ii, 15 : Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus. Et est, ac si dicat : Unde sit baptismus Joannis, nescitis : ecce humana propono vobis : quid autem vobis videtur secundum judicium humanæ rationis ?

Et ideo sequitur : « Nec ego dico vohis. » Non dicit nescio, sicut illi : quia non est Deus quasi homo, ut mentiatur 1. Ad Tit. 1, 2 : Non mentitur Deus. Ad Roman. iii, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax.

« In qua potestate hæc facio. » Joan. xv, 24, 22 : Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non habrent... Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Non oportuit dicere, quod in propatulo patebat ex opere.

« Homo quidam. »

Ecce parabolæ propositio. Hæc parabola sumitur a tribus : a patrefamilias : a filio verbo inobediente, et opere devoto : et a filio opere inobediente, et verbo mendace.

De primo dicit : « Homo quidam, » Deum Patrem significans : qui homo est, quia humanus et benignus est, sicut paulo ante diximus*. Luc. xiv, 16 : Homo quidam fecit cenam magnam. Sapient. vii, 23 : Humanus est, benignus,

« Quid autem vobis videtur? Homo

<--- Page Split --->

etc. Joel, 11, 13 : Benignus et misericors est.

« Habebat duos filios, » hoc est, duos populos in affectu filiorum dilectos. Genes. xxv, 23 : Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex utero tuo dividentur. Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat.

« Et accedens, » per notitiæ suæ illustrationem, justitia naturali quam in corde scripsit, filium alloquens. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus : quoniam loquetur pacem in plebem suam. Primus autem est gentilis, justitiam naturalem accipiens.

« Vade, » profectu operis, « hodie, » orto sole cognitionis justitiæ naturalis : « operare, » per exercitium laboris, « in vinea mea, » plantata de vitibus politiæe virtutis, quæ germinat vinum jucunditatis et honestatis. Jerem. 11, 21 : Ego plantavi te vincam electam, omne semen verum. Isa. v, 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est : et vir Juda germen ejus delectabile.

« Ille autem, »

Scilicet gentilis, respondens interius loquenti sibi Patri, « ait : Nolo, » sed convertar ad delicias et idola. Ad Roman. 1, 21 : Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.

« Postea autem, » tempore revelatæ gratiae in adventu meo, et prædicatione Apostolorum, « pænitentia motus, » de infidelitate, « abiit » operari in vineam Ecclesiæ, dicens illud Judicum, ix, 13 : Non possum deserere vinum meum quod latificat Deum et homines, et ire per devia errorum, et inter ligna cætera promoveri silvestrium morum, in passionibus concupiscentiarum sequendo. Act. xiii, 46 : Vobis oportebat primum

loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Joan. xii, 21 : Gentiles, qui ascenderant ad diem festum dixerunt : Domine, volumus Jesum videre.

« Accedens autem ad alterum. »

Tangit tertiam partem parabolæ, quae est in filio devoto in verbo, et contumace in opere.

Dicit igitur, quod « accedens, » per legislationem in monte Sinai, « ad alterum » filium, qui significat Judæos : quia jus naturale in præputio prius fuit quasi lex scripta in circumcisione.

Et si obijicitur hoc quod dicitur, Exod. iv, 22 et 23 : Filius meus primogenitus Israel... Dimitte filium meum primogenitum. Dicendum, quod non dicitur primogenitus tempore, sed dignitate et privilegio amoris et donorum : et hoc significatur, Genes. xxvii, 1 et seq., ubi Jacob pater Judæorum supplantavit Esau patrem gentium in dignitate primogenituræ. Genes. xlix, 3 : Primogenitus meus, prior in donis, major in imperio. « Dixit similiter, » hoc est : « Vade, » profectu justitiæ legalis, et intellectu veritatis in mysticis profice, « hodie, » in orto tibi radio solis clare intelligentiæ. Sed, heu ! dicere potuit illud Sapient. v, 6 : Sol intelligentiæ non est ortus nobis, propter perfidiam excæcationis.

« At ille respondens ait, » viva voce : « Eo, domine. » Exod. xix, 5 et 8 : Si audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis... Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. « Et non ivit. » Joan. vii, 19 : Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? Isa. xlviii, 8 : Transgressorem ex utero vocavi te.

<--- Page Split --->

« Quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. »

Hic incipit quaerere judicium ex parabola proposita. Et dicit tria : quaestionem judicii, responsionem, et ex responsione elicita justam Judaeorum abjectionem.

De primo dicit : « Quis ex duobus » filiis propositis, « fecit, » non dixit, « voluntatem patris ? » Voluntas dicitur hic signum voluntatis, quod est praeceplum de operando in vinea. Joan. xiv, 23 : Si quis diligit me, sermonem meum servabit.

« Dicunt ei : Primus. » Libri quidam hubent : « Hic novissimus. » Et tunc, sicut dicit Hilarius, intelligendum est, quod ausu temeritatis et proterviente multia tergiversantur : advertentes, quod de ipsis dicat. Sed verior littera habet : « Primus. » Causa redditur, Proverb. xxv, 14 : Nubes, et ventus, et pluvir non sequentes, vir gloriosus, et pronissa non complens. Eccle. v, 3 : Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta pronissio. Unde augmentum iniquitatis est vovere, et non solvere. Psal. lxxv, 13, 14 : Heddam Domino vota mea, quae distincerunt labia mea.

« Et meretrices, » sicut mulier illa quae erat in civitate peccatrix 1. Meretrix autem a merendo dicitur : et est, quae non eligit passionem propter passionem, sed propter pretium. Fornicatrix autem et mente et corpore turpis est, quae passionem propter passionem eligit. Isa. 1, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ?

« Praecedent vos in regno Dei, » quia plenitudo gentium intrabit, et tandem fiet conversio Judaeorum. Ad Roman. xi, 23, 26 : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Ad Roman. ix, 23 et 26 : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit : in loco ubi dictum est eis : Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi 2.

« Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. »

« Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quin publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. »

Ecce justa condemnatio ex verbis eorum. Supra, xii, 37 : Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Luc. xix, 22 : De ore tuo te judico, serre nequam.

« Amen dico vobis. » Duo dicit : abjectionem, et abjectionis causam.

Abjectionem dicit, « quia publicani, » aperti peccatores gentilium : et omnium sicut Matthæus, Supra, ix, 10, et Zachæus, Luc. xix, 2.

Ecce reprobatioris causa. Et dicit tria : vocationem justi contemptam, vocationem a peccatoribus creditam, et tertio finalem de obstinatione impenitentiam.

Circa primum, contemptum vocantis exaggerat ex tribus: ex vicinitate inexcusabili, ex auctoritate incontradicibili, et exemplo innegabili.

De primo dicit. « Venit ad vos, » non longe existens a vobis, « Joannes, » qui tanta fuit auctoritatis apud vos et opinionis, quod Christus credi potuisset. Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens, et lucens. Vos autem noluis tis ad horam exsultare in luce ejus.

<--- Page Split --->

« In via justitiæ. » Tantæ enim erat justitiæ in victu et habitu, quod de pilis camelorum induebatur, et zona pellicea erat circa lumbos ejus : et esca ejus locusta, et mel silvestre, ad quam justitiam obstupuit mundus 1. Propter quod etiam Lucifer dicitur, Job, xxxviii, 32 : Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terræ consurgere facis ? Et ideo peccato graviori, « non credidistis ei. » Isaïæ, lii, 1 : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ? Exod. iv, 1 : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus.

« Publicani autem et meretrices crediderunt ei. » Unde, Luc. iii, 12 et seq., dicitur, quod exiverunt ad eum publicani et milites, et diversi generis peccatores confitentes peccata sua : et accipientes ab ipso baptismum, et formam vitæ ab eo compositam sustinuerunt. Sed Pharisæi nec baptisma receperunt, nec formam vitæ : et similiter Sacerdotes. Sed interrogabant eum dicentes : Tu quis es ? et, quid ergo baptizas ? sicut dicitur, Joan. i, 19, 23. Et ideo dixit eis : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira » ?

« Vos autem videntes » compungi peccatores et meretrices, « nec » tunc saltem « pænitentiam habuistis postea. » Job, xv, 26 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, erecto collo, et pinguì cervice armatus est. Act. vii, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. « Ut crederetis ei. » Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.

« Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias. »

« Aliam parabolam audite. « Psal. lxxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.

Ostenditur autem in ista immanitas sceleris, propter quam juste reprobantur. Tria autem dicuntur : primo enim proponitur sermo parabolicus : secundo, quaeritur judicium : et tertio, ex responsio elicitur justa condemnatio.

In parabola autem exaggeratur scelus tripliciter, scilicet ex peccato in servos simpliciter, et ex peccato in multitudinem servorum voluntatem domini scientium, et ex peccato in filium hæredem : magnum enim est peccare in servos, majus in multos servos domini secretarios, maximum autem in filium hæredem.

In primo horum tria dicuntur, domini videlicet cura de salute eorum et sollicitudo, et per servos admonitio, et pessimorum ingratitudo per redditionem boni pro malo.

Sollicitudo est in tribus : in cura, in opere, et in commissione fidei.

Cura describitur, cum dicit : « Homo erat. » De quo dicitur : Homo est : et quis cognoscet eum ? Psal. lxxxvi, 3 : Homo, et homo natus est in ea : et ipse fundavit eam Altissimus. « Paterfamilias, » et ideo curam impendens, Supra, xx, 1 : Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

« Qui plantavit vineam, et sepen circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. »

Ecce opera. Et tangit quinque : plantationem in terræ collatione, munitionem in rectorum et Angelorum custodia,

<--- Page Split --->

purificationem in legislatione, defensionem in templi cultura, locationem in mandatorum exercitio.

De primo dicitur: « Qui plantavit vineam, » quando plantavit populum in terra promissionis. Psal. lxxix, 9 : Vineam de Ægypto, transtulisti : ejecisti gentes, et plantasti eam. Et, ibidem, infra, y. 10 : Plantasti radices ejus, et implevit terram. Exod. xv, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine. Jerem. n, 21 : Ego plantavi te vineam meam electam, omne semen verum. Vites autem istius vineæ fuerunt primitivi patres.

« Et sepem circumdedit ei, » in custodibus, Judicibus, et Regibus, et præcipue Angelis. Isa. lxii, 6 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes. Apocalyps. xxi, 12, Super muros et portas novæ Jerusalem erant Angeli duodecim. Eccli. xxxvi, 27 : Ubi non est sepes, diripietur possessio. Isa. v, 2 : Sepivit eam, et circumfodit.

« Et fodit in ea torcular. » Torcularis prælum est legis gravitas. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? Hoc prælum premit merum ab acinis et fæce. Isa. lxiii, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Thren. i, 15 : Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda. Quod autem dicit, « fodit, » nota timoris est : quia ex timore suffodiente serviliter implebatur. Psal. lxxvn, 17 et seq. : Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt, etc Isa. v, 2 : Torcular exstruxit in ea, et ædificavit turrim, hoc est, templum muniens populum, in medio ejus, ad altitudinem turris. Ibi enim erat propitiatorium, quod munivit populum : et altare, quod sacrificiis tutum fecit hominem. Psal. cxxi, 7 : Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Cantic. iv, 4 : Turris David quæ ædificata est cum propugnaculis.

Mich. iv, 8 : Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet.

« Et locavit eam agricolis. » Ecce locatio. Agricolæ autem ejus fuerunt patres, qui sarculo disciplinæ coluerunt alios, ut fructum facerent, sicut Sacerdotes et Judices, et hujusmodi Dei adjutores. I ad Corinth. iii, 9 : Dei sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. Zachar. xiii, 5 : Homo agricola ego sum : quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.

« Et peregre profectus est. » Ecce commissio vineæ fidei eorum : non autem Deus proficiscitur locum mutando, qui ubique est : sed quia subtraxit opera potentiæ, qui in præsentia eorum operabatur in Ægypto per plagas, et in deserto per apparitiones et miracula. Ideo dicitur profectus esse. Infra, xxv, 15 : Profectus est statim. Luc. xix, 12 : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. Quando enim potentiæ suæ miracula subduxit, et fidei eorum vineam quam miraculis plantavit, commisit, tunc peregre a sensibus eorum profectus esse dicitur : non quod ipse abesset, sed quia sensus eorum longe erant ab ipso.

« Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. »

Ecce admonitio per missionem.

Dicit autem : « Cum appropinquasset tempus fructuum. » Non fructus : quia per negligentiam eorum quibus tradidit eam, fructus nullos habuit. Isa. v, 2 : Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Jerem. viii, 13 : Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea. Deuter. xxxii, 32 et 33 : Uva eorum uva fellis, et botrus amarissimus. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. « Misit. » Ecce quo tempore misit. Quos autem misit sequitur : « Servos suos, » qui obsequiis ejus

<--- Page Split --->

fuerant mancipati, et quorum injuria redundat in Dominum. Zachar. ii, 8: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Luc. x, 16: Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit'. Servi autem isti fuerunt viri zelum Dei habentes, et monentes populum : quos semper in illo populo Deus suscitavit. Isa. xlix, 3 : Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. Psal. cxv, 16: Ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Sap. ix, 5: Servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae. Isa. xli, 8: Et tu, Israel, serve meus, Jacob quem elegi.

Ad quos misit ? « Ad agricolas, » qui debitores sui fuerunt ex commisso. Michææ, vi, 4: Misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.

Ad quid autem misit? « Ut acciperent fructus ejus.» Joan. xv, 16: Elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Cantic. vni, 11: Vir affert pro fructu ejus mille argenteos. Accipere autem fructus est in cellaria Domini reponere fructus gaudiorum justitiae exercitæ. Ad Hebr. xii, 11: Postea fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae.

runt. Est autem ista apprehensio, quod libertatem eis fructum in populo colligendi abstulerunt: quia docere populum non permiserunt, sed eos in carcere posuerunt, sicut dicit Paulus, I ad Thessal. ii, 16: Prohibentes nos gentibus loqui ut salve fiant, ut impleant peccata sua semper. Et, Act. v, 18: Posuerunt eos in custodia publica. Et, Act. v, 28: Præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto. Amos, vii, 12, 13: Qui vides, gradere, fuge in terram Juda... Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes: quia sanctificatio regis est.

Alium ceciderunt. » Tria sunt genera punitionis: alium enim ceciderunt flagellis, II ad Corinth. xi, 23: Ter virgis cæsus sum. Et, ibidem, y. 24: A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.

« Alium occiderunt, » ut Isaiam quem occiderunt serra lignea, et Hur sputis. Ad Hebræ. xi, 37: In occisione gladii mortui sunt. Act. xii, 2: Occidit autem Jacobum, fratrem Joannis, gladio.

« Alium vero lapidaverunt, » Naboth Jezrahelitem 2, Stephanum , et infra, xxiii, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt.

« Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt,

Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. »

Ecce ingratitudo in occisione nuntiorum. Et tria dicit, scilicet capturam, et enormitatem criminis ex persona captorum, et modum punitionis.

Captura : « Apprehensis servis. » Et quod hoc fecerunt agricolæ quibus impendit beneficia, malum est : pejus, quod violentas manus injecerunt : pessimum autem, quia hoc servis domini sui fece-

« Iterum misit alios servos plures prioribus. »

Secunda exaggeratio major praecedente, quia plures, quia conscii secretorum, quia isti servi fuerunt Prophetarum. Jeremiæ, xxv, 4: Misit Dominus ad vos omnes servos suos Prophetas, consurgens diluculo, mitensque: et non audistis, etc. Et hoc est, quod dicit plures prioribus. Daniel. vii, 10: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.

« Et fecerunt illis similiter. » Ingratitudo est similis priori : peremerunt enim

<--- Page Split --->

eos cædendo, occidendo, et lapidando. Act. vii, 52: Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores estis, et homicidæ fuistis.

« Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. »

Tertia est exaggeratio : quia non modo servum, sed ipsum Dei Filium occiderunt, et scienter, ut dicit littera.

Dicit autem tria : Patrisfamilias beneficium in filii missione : et qualiter meditati sunt in cordibus suis de filii occisione : et qualiter perfecerunt in operis perpetratione.

Circa primum duo dicit, scilicet quod misit, et ex quanta charitate misit.

In primo dicit tria : quando, ad quid, et ad quem.

Quando? « Novissime. » Decebat enim talem et tantum Regem multos præcurrere nuntios, et in novissimo tempore, post quod nullus mitteretur. I Joan. n, 18 : Novissima hora est. I ad Corinth. x, 11 : Nos sumus, in quos fines sæculorum devenerunt. Ad Galat. iv, 4 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Ad Hebr. 1, 1 et 2 : Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.

« Misit, » hac intentione, ut ab errore reduceret et sanctificaret : hoc enim dicit missio, ut tradit Augustinus. Joan. iii, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

« Filium suum, » unigenitum. Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Genes. xii, 6, Abraham missus de valle Hebron

venit in Sichem, hoc est, de ortu luminis æterni venit in desertum paupertatis et miseriæ.

« Dicens : Forsitan 1 verebuntur. » Ecce ex quanta misit eum charitate, et sapientia : et dicit, « forsitan, » non ex ignorantia, sed ut locum habeat libertas arbitrii, ad quod vult faciendum. Vereri autem est timere cum reverentia : quomodo enim non timerent et vererentur, quem præcipue reges sancti timuerunt. Job, ix, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Apocal. xv, 4 : Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum. Jerem. x, 7 : Quis non timebit te, o rex gentium? Quem etiam non vererentur, si filium non verentur ? Vereri enim secundum aliam expositionem est verecundia timere. Jeremiæ, xxxi, 19 : Percussi femur meum : confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.

« Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. »

Ecce studium malitiae in cordibus ingratorum, de quibus dicitur, Psal. cviii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Et notantur quinque : invidentia, studiosa malitia, consensus in malum, nocumenti magnitudo, et avaritia, quae omnium malorum fuit radix.

Dicit igitur : « Agricolæ. » Bene agricolæ, qui secundum Philosophum rustici sunt, et indispositi ad virtutem, de quibus dicitur, I ad Timoth. i, 19 : Homines corrupti mente, et reprobi circa fidem naufragaverunt. « Videntes. » Supra, xx, 16 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? et vocatur invidentia gratiae, quæ peccatum est in Spi-

<--- Page Split --->

tum sanctum. Mich. vii, 10 : Adspiciet inimica mea, et induetur confusione. Job, xvi, 10 : Hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.

« Filium. » Non est enim materia filius, in quem transeat visio : sed formaliter legendum est. Videbant enim esse filium per plenitudinem gratiae, quae apparuit in eo. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Unde dixerunt, Sapient. ii, 13, 16 et 17 : Filium Dei se nominat..., et gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sint.

« Dizerunt intra se. » Ecce malitiae studium. Psal. xxxv, 5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni viae non bona, malitiam autem non odivit. Jerem. xvii, 9 : Pravum est cor omnium, et inscrutabile : quis cognoscet illud ?

« Hic est hæres. » Ecce malum contra conscientiam : quia scilicet in hoc cognoverunt eum : contra quod est, quod dicitur, I ad Corinth. ii, 8 : Quam nemo principum hujus sæculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloria crucifixissent. Act. iii, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.

oculis. Joan. xv, 24, 22 : Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent... Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Quoad hoc ergo dicuntur cognovisse : quia opera ostenderunt eum, et Scripture, et testimonium Joannis, sicut digitus ostendit solem : et sic dicitur, Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Augustinus in libro de Civitate Dei : « Si quis alii solem digito ostenderit, et « ille solem non viderit, culpet potius « oculi Iippitudinem quam digiti osten- « sionem 1. Sic ergo quoad indicantia dicuntur scire : sed cæcitate infidelitatis dicuntur ignorare. Et undecumque causetur ignorantia, licet non excuset a toto, tamen excusat a tanto. Genes. xxxi, 27 : Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ? Glossa : « Cur adventum tuum occultare « voluisti ? si enim te cognovissem, num- « quam crucifixissem, sed cum signis « triumphalibus nomen tuum celebras- « sem. »

« Venite. »

Ad hoc objicit Anselmus, quod si scienter Filium Dei interfecerunt, cum peccare in Deum infinitis majus sit quam peccare in quantæcumque dignitatis hominem, videtur peccatum eorum irremediabile : est autem remediabile : ergo ignorantes fecerunt. Luc. xxiii, 34 : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

RESPONSIO. Dupliciter dicitur sciri aliquid, in principiis, et conclusione. Principia autem cognoscendi Christum esse Filium Dei sufficienter habuerunt, et ex his cognovissent, nisi infidelitas obstitisset in mente, et nubes carnis assumpta in

Ecce consensus in malum. Jerem. xi, 19 : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Genes. xxxvn, 20 : Venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem,... et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

« Occidamus eum. » Ecce completum nocumentum, quo majus inferre non potuerunt. Sapient. ii, 20 : Morte turpissima condemnemus eum. Proverb. i, 11 : Insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra.

« Et habebimus hæreditatem ejus. » Ecce avaritia. Est autem duplex hæreditas, terra videlicet, quam per hoc retinere putabant : quae Christi fuit hæreditas ex David, patre ejus. Joan. xi, 50-48,

<--- Page Split --->

§3: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat...: ne forte veniant Romani, et tollunt locum nostrum, et gentem... Ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum. Alia est haereditas, Ecclesia de gentibus, quam sublata Christi prædicatione, suis traditionibus cogitabant addere, ut proselitam, et in ea dominari. Psal. ii, 8: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Proverb. 1, 13: Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Exod. xv, 9: Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea.

« Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?

Hic incipit quaerere judicium humanæ rationis secundum meritorum distributionem : ut ex responso eorum justam ostendat esse condemnationem. Et ideo sunt hic duo, scilicet quaestio, et responsio.

Quæstio innuit tria : adventum judicis, potentiam, et judicium quod quaeritur.

Dicit ergo « Cum venerit. » Habacuc, ii, 3: Veniens veniet, et non tardabit. Ad Hebr. x, 37: Adhuc modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. Jacob. v, 9: Judex ante janum assistit. Non ergo speretur impunitas delictorum.

« Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. »

Hic ponitur mali perpetratio in opere. Et dicit tria: captivitatem violentiae, ejetionem tamquam immunditiae, et occisionem perfecte malitiae.

De primo dicit : « Et apprehensum cum. » Infra, xxvi, 55 : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me.

« Ejecerunt extra vineam, » tamquam immundum extra civitatem Jerusalem. Isa. LII, 12 : Cum iniquis deputatus est 1. I ad Corinth. iv, 13 : Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Ad Hebr. xiii, 12 et 13 : Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, retra portam passus est. Ezeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

« Dominus vineæ. » Ecce potestas. Isa. lxv, 18 : Ego Dominus, et non est alius. Psal. lxvii, 5 : Dominus nomen illi. Ambrosius : « Dominus nomen est « potestatis. » Non ergo speretur liberatio, vel resistentia.

« Quid faciet agricolis illis? » Qui, sicut dicit Job, ix, 4 : Sapiens corde est, et fortis robore, et justus in judicio. II ad Timothy, n, 13 : Ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. Proverb. vi, 34 et 35 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictæ..., nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

« Aiunt illi : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. »

« Occiderunt, » in cruce, ut mortis supplicium crucis accumulator confusione. Act. iii, 14 et 15 : Petistis virum homicidam donari vobis : auctorem vero ritur interfecistis. Daniel. ix, 26 : Occiditur Christus : et non erit populus ejus qui eum negaturus est.

Ecce responsio. Job, ix, 20 : Os meum pravum me esse comprobabit. Luc. xix, 22 : De ore tuo te judico, serve nequam.

Tria autem dicunt respondentes : punitionem videlicet malorum, ejectionem a cultura vineæ, et vocationem sive intro-

<--- Page Split --->

ductionem aliorum, per quos vocatio gentium designatur.

Dicunt igitur: « Malos, » in culpa, « male perdet, » in pœna. Numer. xxiv, 19: De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. Isa. xiv, 22: Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem.

« Et vineam suam locabit, » non dabit, « aliis agricolis, » ejectis illis. I ad Corinth. ii, 6, dicitur de Ecclesia de gentibus : Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Supra, xx, 4: Ile et vos in vineam meam, et quod justum fuerit, dabo vobis. De malis autem ejectis dicitur, Isa. iii, 14 : Vos depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. Psal. v, 11 : ExpeIle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Attendant Prælati vineam eis esse non datam, sed locatam.

Et ideo sequitur : « Qui reddent ei, » non suo quæstui retinebunt, « fructum » temporalem et spiritualem, « temporibus suis, » singulis annis de eleemosyna annui redditus. Psal. i, 3 : Fructum suum dabit in tempore suo. Cantic. viii, 11 : Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus : vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

Ecce hic ex responsione justa elicitur condemnatio. Et habet tres paragraphos : in quorum primo responsionem Scripturæ coaptat, ut magis terreantur : in secundo, responsionem dat justæ condemnationis quoad ejectionem Judæorum, et vocationem gentium : in tertio, ostendit condemnationem, quod malos male perdet in pœna.

In horum primo duo sunt: reprehensio ignorantiae Scripturæ quæ ducit ad Christum, et ejusdem Scripturæ introductio.

De primo dicit : « Numquam, » ad intellectum, « legistis » quod dicitur « in Scripturis. » Non solum in una scriptura, sed in multis. In historia enim accidit, quæ est scriptura populi. Psal. lxxxvi, 6 : Dominus narrabit in scripturis populorum. In Psalmis etiam legitur 1, et Isaia per sensum 2, et Isa. xxviii, 16, etiam per sensum 3. Et ideo introducit hoc Petrus 4. Infra, xxii, 29 : Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.

« Lapidem, etc. »

Ecce Scriptura : et tangit tria, scilicet, duo mira quæ sunt in lapide : et auctorem horum. Duo autem mira sunt, reprobatio lapidis, et utilitas. Primum competit Judæis, secundum Gentibus.

« Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ? »

Dicit igitur : « Lapidem quem reprobaverunt aedificantes » templum. Dicitur enim quod lapis dolatus inventus est in aedificio templi, quem cementarii nusquam aptare poterant inter alios in muro reponendum, et tandem posuerunt eum in summa duorum murorum conclusione, in capite anguli, ad aptissimam

1 Psal. cxvii, 22 : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.

3 Isa. viii, 14 : Erit vobis, Dominus scilicet, in lapidem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel.

3 Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mitlam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum.

Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur. Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem, lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.

<--- Page Split --->

perfecti ædificii consummationem. Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum. I Petr. ii, 4 et 5 ; Ad quem accedentes lapidem vivum, ab homīnibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum : et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini. Act. iv, 11 : Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli.

« Hic factus est in caput anguli : » duos populos quasi duos parietes in se in unum conjungens. Ad Ephes. ii, 4 : Duos condens in semetipso. Ad Ephes. ii, 20 et 21 : Superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino.

« A Domino factum est istud. » Ecce auctor mirabilium horum. Act. v, 38, 39 : Si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur : si vero ex Deo est, non poteris dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Psal. cxvii, 16 : Dextera Domini fecit virtutem. Daniel. ii, 34 : Abscissus est lapis de monte sine manibus, et figuram mundi dissipavit.

« Et est mirabile in oculis nostris. » Job, ix, 10 : Facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. Videmus enim opus Dei, et omnes miramur. Joan. vii, 21, 23 : Unum opus feci, et omnes miramini... : quia totum hominem sanum feci in sabbato.

« Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. »

Ecce juxta Scripturam responsio quoad abjectionem Judæorum, et vocationem gentium. Et tria tangit : primo, abjectionem videlicet, et vocationem : et secundo, tangit condemnationem per pæ-

nam abjectorum : et tertio, obstinatorum incorrigibilitatem, ut ostendatur in opere quod significatur in sermone.

Dicit igitur : « Et ideo, » quia hoc vos justum judicatis, ex ore vestro vos judico, quod « auferetur a vobis, » Synagogæ magistratibus, « regnum, » hoc est potestas et ordo spiritualis expressus in Scripturis, quod per vineam designatur. Sic enim ex ore proprio condemnatur. Sapient. i, 19 : In cogitationibus impii interrogatio erit. Daniel. v, 28 : Divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis. De hoc regno, Supra, vi, 10 : Adveniat regnum tuum, etc.

« Et dabitur genti facienti fructus ejus, » hoc est, Ecclesiae de gentibus. Et dicit, « facienti, » quia vinea non nisi per opera ad fructificandum elaboratur. Isa. lv, 4 : Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentibus, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Psal. lxxix, 10 : Plantasti radices ejus, et implevit terram.

« Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum. »

Duplicem tangit condemnationem, credentium videlicet malorum, et infidelium. Habens enim fidem informem cadit super lapidem, et conteretur merito perversi operis, et inobedientiae mandatorum : infidelis autem in fundamento non habet lapidem, et super illum cadit lapis per judicium, et conterit eum : quia magnus et gravis est juste judicans.

Et hoc est quod dicit :

« Qui ceciderit super lapidem istum, » per inobedientiam, confringetur duritia lapidis in judicio. Isa. viii, 13, de lapide loquens dicit : Offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Offendent quidem in culpa, cadent in mortis pœna, conterentur in judicio, et irretientur in

<--- Page Split --->

virtute sententiae condemnantis eos, et capientur in inferno. « Super quem vero ceciderit, » per judicium, « conteret eum, » gravitate justae sententiae. Isaiae, xxx, 27: Ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Isa. xxx, 13 et 14: Veniet contritio ejus. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea. De utraque istarum contritionum, Jerem. xvii, 18: Duplici contritione contere eos.

De primo dicit : « Et cum audissent Principes Sacerdotum, » scilicet, pontifices, « et Pharisæi » de religione sibi applaudentes, « parabolas ejus. » Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam, et interpretationem. « Cognoverunt, » per adaptationem, « quod de ipsis diceret. » Ecce perceptio veritatis. Psal. xlix, 21 : Arguam te, et statuam contra faciem tuam. III Regum, n, 44 : Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum.

« Et quaerentes eum tenere. »

45 « Et cum audissent Principes Sacerdotum et Pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.

46 Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. »

Ecce incorrigibilitas perversorum post tot monita salutis. Ezechiel. n, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.

Dicuntur autem hic tria, scilicet veritatis perceptio, iniquae voluntatis machinatio contra veritatem, et ne in actum procedat malitia, impeditio per timorem humanum qui pelli suae timet.

Ecce iniquae machinationis protervia contra veritatem. Unde, Sapient. ii, 12 : Improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostræ. Joan. x, 39 : Quærebant eum apprehendere : et exivit de manibus eorum. Psal. lxii, 10 : Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam.

« Timuerunt turbas. » Hæ turbæ sunt, quæ eum cum vitricibus laudibus, et signis receperunt.

« Quia sicut prophetam eum habebant. » Supra, xiv, 5 : Volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. Unde, Supra, xxi, 11 : Hic est Jesus, Propheta a Nazareth Galilææ, etc.

<--- Page Split --->