CAPUT XX.

Parabolam proponit de operariis in vineam conductis, quorum ultimis idem datur denarius cum primis : Jesus discipulis passionem ac resurrectionem suam prædicit : et occasione ambitionis filiorum Zebedæi docet discipulos, quod non potestate et ostensione dominii, sed officio ministerii debeant esse majores : egrediens vero Jericho duos cæcos illuminat.

  1. Simile est regnum cœlorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

  2. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

  3. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos.

  4. Et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

1 Marc. x, 29 et 30 : Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter me et propter evangelium, qui non acci-

« Multi autem, etc. »

Multitudo enim Judæorum quæ prima electa fuerat, tandem reprobata est et novissimi dignitate et tempore de gentibus perceptione gratiae facti sunt primi. Ad Ephes. n, 13 : Nunc autem in Christo Jesu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Et inter vocatos, qui prior est reputatione sui, fit novissimus retributione. Luc. xiv, 11 : Omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.

Et hoc intendit adstruere per totum sequens capitulum.

5. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.

  1. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?

  2. Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.

  3. Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori

piat centies tantum, nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam æternam.

<--- Page Split --->

suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos.

  1. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam vencrant, acceperunt singulos denarios.

  2. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

  3. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

  4. Dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstus.

  5. At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?

  6. Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

  7. Aut non licet mihi quod volo facere? an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum?

  8. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi 1 : multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

  9. Et ascendens Jesus Jerosolymam 2, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :

  10. Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur Principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte,

  11. Et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum : et tertia die resurget.

  12. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis 3, adorans et petens aliquid ab eo.

  13. Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedcant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.

  14. Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Dicunt ei : Possumus.

  15. Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis,sed quibus paratum est a Patre meo.

  16. Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus 4.

  17. Jesus autem vocavit eos ad se 5, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt potestatem exercent in eos.

  18. Non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister.

  19. Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

  20. Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare 6, et dare animam suam redemptionem pro multis.

  21. Et egredientibus illis ab Jericho 7, secuta est eum turba multa.

  22. Et ecce duo cæci, sedentes secus viam, audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

  23. Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

  24. Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?

<--- Page Split --->

  1. Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.
  2. Misertus autem eorum Jesus, te-

IN CAPUT XX MATTHÆI

ENARRATIO.

« Simile est regnum cœlorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos.

4 Et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter.

6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?

7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam. »

In hoc capitulo invitat ad instantiam operis Prælatos Ecclesiæ.

Et habet duas partes : in quarum prima ponit instantiam operis, et modum operantis : in secunda, doctrinae confirmationem per congruum miraculum de illuminatione cæcorum ante finem capituli, ibi, 29 : « Et egredientibus illis ab Jericho. »

De instantia autem, et modo operantis tria inducit : in quorum primo sub

tigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

parabola operariorum in vinea instantiam docet operis : in secundo, sub exemplo suae passionis obedientiam et intentionem rectificat operantis, ibi, 17 : « Et ascendens Jesus Jerosolymam. » In tertio, sub reprehensione elationis et indignationis in operando, docet consensum humilitatis et affectum fraternae societatis, ibi, 30 : « Tunc accessit ad eum mater : » quia, sicut dicitur, Proverb. xvii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firmat. Et haec patent in littera.

In prima duo dicit, instructionem videlicet parabolicam, et explanationem per parvam clausulam, quam in fine addit, dicens, 16 : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Hanc enim adstruere intendit.

In prima harum duo sunt, parabola scilicet instantiae operis, et parabola remunerationis.

Parabola de instantia operis duo habet : assimilatum, et cui et in quo assimilatur.

Assimilatur enim regnum cœlorum, cum dicit :

« Simile est regnum cœlorum, »

Hoc est, gubernatio officiorum cœlestium, quae sunt in Ecclesia : hoc enim dicitur regnum cœlorum, quia origo ejus est in cœlo, et conversatio, et finis. De primo, Apocal. xxi, 2 : Vidi sanctam civitatem descendentem de cœlo a Deo, paralam sicut sponsam, etc. Ad Philip. m, 20 : Nostra autem conversatio in cœlis est. De tertio, Joan. xiv, 2 : In domo Patris mei mansiones multæ sunt. De omnibus his simul, Job, xxvii, 33 :

<--- Page Split --->

Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ?

« Homini. »

Hic dicit duo, cui : et in quo fit comparatio.

Cui ? quia, « homini patrifamilias : » et in homine notatur discretio : in patrefamilias auctoritas et prudentia et dispensatio totius domus. De primo, Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. De secundo, Supra, xm, 52 : Omnis Scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera.

« Qui exiit. »

Hic tangit in quo fit comparatio. Et tanguntur hic tres diversitates, et quinque exitus.

Diversitates sunt operariorum, quia primi mane non stant otiosi, nec reprehenduntur de otio, sed conducuntur pro pretio : secundi stant in foro otiosi, nec reprehenduntur de loco, nec de otio, sed nec conducuntur, sed in vineam mittuntur sub justi pretii aestimatione : tertii autem et reprehenduntur de otio, et in vineam mittuntur, nec conducuntur, nec pro rata temporis pretium promittitur. Et haec patent in littera.

Quinque autem exitus in littera significantur in mane, in tertia, in sexta, in nona, in undecima : exitus autem sunt manifestationes divinae, quibus ad opus suum vocat filios hominum Deus Pater, qui, sicut paterfamilias gubernat domum, ita gubernat mundum. Prima igitur hora est, quando venit in notitiam Adae per legem disciplinae et naturae vocans ad perfectionem justitiae : unde et prima hora in his fuit lumen legis disciplinae : et secunda hora fuit lumen legis naturae, quarum primam obumbravit

peccatum inobedientiae, secundam autem obumbravit peccatum contra naturam. Tertia autem hora manifestabatur secundo exitu, per ostensionem peccati in detestando, per invitationem ad pœenitentiam, et inductionem diluvii, cum pœenitere nollent 1. Et hic est exitus secundus in hora tertia. Protenditur autem vocaio per divisionem linguarum, et vocationem Abrahae de terra sua, et delelionem Pentapolis (sicut per quasdam luces horarias, in quibus aliquid innuit semper de justitia vocantis) usque ad circumcisionem Abrahae, quasi in horam sextam, in qua sol cepit stare in altissimo promisso, ultra quod etiam ascendere non potuit : quia hoc erat semen, in quo benedicendae erant omnes gentes : cujus signum in circumcisione Abraham accepit, sicut habetur, Genes. xv, 5 et 6, et xvn, 10. Et ille exitus iterum per luces horarias (in quibus aliquid significationis Dei illuxit in introitu Israel in Ægypttum, in suscitatione Moysi, et in exitu de Ægypto) porrectus est usque ad Moysen, quando legem dedit : in cujus collatione nona conclusa est hora. Et quartus exitus, cum legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israel promissiones 2. Et iterum per lucem horariam illuminationis regni per David, et legis per Prophetas : hæc ora venit usque ad undecimam, quando novissime per se ipsum apparuit : in quibus omnibus vocationibus Judæos in vinea sicut primos constituit operarios. Primo quidem in protoplastis, secundo in Patriarchis, tertio in Legislatore, et quarto in Regibus et Prophetis, et tandem in seipso dicente, Supra, xv, 24 : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel. Hæc autem vocatio non potest extendi, quæ secundum Chrysostomum, tenebris miscebitur : quæ est in manifestatione lucis per prædicationem Apostolorum, quæ facta est gentibus novissime in vi-

<--- Page Split --->

necam venientibus : qui primi efficiuntur, una hora facientes : et fit eis misericordia, ut prius similitudinem Regis percipiant in agnitione veritatis, quam illi qui ab initio sunt vocati, sicut dicit Apostolus, ad Roman. xt, 25 et 26 : Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.

Sic ergo vinea est Ecclesia militans : vites, fideles in Ecclesia plantati. Isa. v, 7 : Vinea Domini exercituum domus Israel est. Cantic. vn, 11 : Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos. Vites autem, gaudii spiritualis vinum germinantes, de quo dicitur, Judicum, ix, 13 : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines ? Conventio autem hominis est obligatio ad opus justitiæ spiritualis ex manifestatione divinæ voluntatis. Genes. xxx, 28 : Constitue mercedem tuam quam dem tibi, scilicet, ut servias mihi. Et, Ibidem, y. 33 : Respondebit mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te. Procurator autem vineæ secundum hoc Filius Dei est significatus per Joseph, qui, Genes. xxxix, 4 : Gubernabat creditam sibi domum. Et, ad Hebr. iii, 6 : Christus fidelis est in domo sua : quæ domus sumus nos. Denarius autem diurnus est, qui solvitur pro labore diurno, valens decem usuales, et insignitur imagine regis : et hoc nihil aliud est nisi imaginis gratia perfecta similitudo in nobis, Christo (qui est imago Dei invisibilis) nos sigillante, et operibus justitiæ nos polientibus, et camino tentationis nos purificante. Sic enim in fine diei denarii impressionem perfecte habentes, de omni labore sumus remunerati. Hanc autem impressionem Judæi ultimo accipient, et Gentes primo. Ad Roman. ix, 30 et 31 : Gentes quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam quæ ex fide est : Israel vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. Murmur autem est ortum ex Judæis in primitiva Ecclesia, quando Gentes figuram summi

Regis acceperunt. Tunc enim Judæi dixerrunt gentes canes esse immundos, et non debere eis dari gratiam : sicut patet per totam epistolam ad Romanos. Et, Act. xv, 1, ubi dixerunt: Quia nisi curcumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. Quos compescit paterfamilias, ostendens valorem pretii conventionis : quia sufficienter et sine injuria remuneratus est, suscipiens imaginem Regis, quantumlibet diu portaverit pondus diei et æstus. Et per hoc patet intentio litteralis in tota parabola moraliter.

Exponitur autem et de quolibet homine, qui vinea est, cujus vites sunt virtutes. Jerem. ii, 21 : Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Cantic. i, 13 : Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi. Et exitus patrisfamiliais non est aliud, quam ostensio suæ lucis in cognitione. Mane ergo est pueritia, quando calore et humore fervet ætas humana. Cantic. vn, 12 : Mane surgamus ad vineas. Proverb. vn, 17 : Qui mane vigilant ad me, invenient me. In mane autem isto (quo totum tempus habetur præ manibus), operarii conducuntur promissione divinæ similitudinis in imagine impressa summi Regis, ne abeuntes ad mundi vanitates, vadant in dissimilitudinem : de quibus dicitur, II ad Timoth. ii, 13 : Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Exitus autem in tertia, est hora juventutis, quando exsiccato jam humido, robusta est ætas ad magna perficienda : et ideo licet de illis dicatur quod stant in foro quasi deliberantes, pro quibus delectabilibus spiritualibus, vel corporalibus se venderent : et licet starent sine profectu et otiosi, nihil vere utile facientes, tamen non reprehenduntur : quia adhuc robusti existentes poterant intensione laboris recuperare dispendium amissi temporis : tamen sine conductione mittuntur ad vineam, quia de toto tempore convenire non poterant, sed ad liberalitatem patrisfamilias con-

<--- Page Split --->

fugientes, pro rata temporis mercedem præstolabuntur. Job, vii, 2 et 3 : Sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. In idem reducuntur, qui circa sextam et nonam inveniuntur. Sexta ætas est virilis, quando virtutis est status, et tunc adhuc et constans est, et robusta : ex duobus illis restituens id quod deperditum est in tempore. Nona autem est senectus, quæ jam est cum declinatione virtutis, sed non substantiæ : et ideo de vocatione simul et labore absque increpatione mittitur ad vineam. Undecima vero est ætas decrepita cum declinatione et defectu virtutis et substantiæ : et ideo usque ad illam exspectans increpationes meretur, quare tota die steterit otiosus : sed ex misericordia ejus qui neminem vult perire, mittitur ad vineam. Et secundum hanc expositionem murmur eorum est, qui præsumptione propria videntes cum quibusdam sero conversis misericorditer agi, reputant se melioribus dignos, et tunc aliis vel æque locantur, vel postponuntur, et vitium elationis in eis cum reprehensione comprimitur. Vocat enim Dominus non solum post mortem, sed etiam in vita, cum ducit mentem in considerationem laboris impensi, et præmiorum debitorum : et tunc illi optimi reputantur, qui quantumlibet diu laboraverunt, tamen præ dulcedine charitatis patrisfamilias non videtur eis labor. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi dies pauci præ amoris magnitudine. Iste ergo sunt duæ expositiones, ad quas referuntur dicta Sanctorum : et ex his patet intellectus litteralis.

Dicit ergo : « Exiit primo mane. » Jerem. vii, 25 : Misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens. « Conducere operatios. » Supra, ix, 38 : Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Matth. x, 10 : Dignus est operarius cibo suo. Eccli. xl. 18 : Vita sibi

sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. Operarios enim conducit, non sermocinatores, vel dispensatores Dominus, et resolutos. II ad Corinth. xi, 13 : Pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi. Eccli. xix, 1 : Operarius ebriosus non locupletabitur. « In vineam suam. » Isa. lxi, 5 : Filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt.

« Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. » Isa. vi, 8 : Ecce ego, mitte me. Ezechiel. ii, 3 : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel. Jerem. xii, 10 : Pastores multi demoliti sunt vineam meam. Cantic. i, 5 : Posuerunt me custodem in vineis, etc.

« Et egressus circa horam tertiam. » Osee, vi, 2 : Quasi diliculum præparatus est egressus ejus. « Vidi alios. » Eccli. xv, 20 : Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. « Stantes, » immobiles. Osee, viii, 7 : Culmus stans non est in eo, germen nec faciet farinam. « In foro. » Isa. lii, 3 : Gratis venumdati estis. « Otiosos. » Eccli. xxxiii, 29 : Multam malitiam docuit otiositas. Proverb. xxxi, 27 : Panem otiosa non comedit.

« Et dixit illis : Ite et vos. » Joan. xv, 16 : Posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.« Et quod justum fuerit, dabo vobis. » II Reg. xxii, 21 : Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. « Illi autem abierunt. » Ezechiel. iii, 14 : Abii amarus in indignatione spiritus mei : manus enim Domini erat mecum, confortans me. « Iterum exiit circa sextam et nonam horam. » Isa. ii, 4 et 5 : Lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt.

« Circa undecimam vero exiit. » I Joan. ii, 18 : Filioli, novissima hora est. Joan.

<--- Page Split --->

xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. « Et invenit alios, » sine profectu. Proverb. xii, 3 : Radix justorum non commovebitur. II Reg. iii, 1 : David proficiscens, et semper seipso robustior. « Tota die. » Eccle. xi, 8 : Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus letatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum : qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita. « Otiosi. » Proverb. xii, 11 : Qui sectatur otium, stultissimus est.

« Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. » Excusatio est de non audita vocatione. « Ile et vos. » Luc. x, 3 : Ile, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

re? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi : multi enim sunt vocati, pauci vero electi. »

Hic agitur de retributione. Procurator autem est Filius Dominus Jesus Christus : et caetera patent per praedicta 1.

« Cum sero factum esset, etc. » Proverb. xx, 21 : Hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedicitione carebit. Isa. xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Psal. lxvii, 5 : Iter facite ei qui ascendit super occasum.

« Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos.

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias.

Dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstus?

At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?

Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

Aut non licet mihi quod volo face-

« Procuratori suo. » I Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem projicientes in eum, quia ipsi cura est de vobis. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi.

« Voca operarios. » Statue judicium. Ad Roman. xiv, 10 : Omnes stabimus ante tribunal Christi. Joan. v, 23 : Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei.

« Et redde illis mercedem. » I ad Corinth. iii, 8 : Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. II ad Timoth. iv, 8 : Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus, etc.

« Incipiens a novissimis. » Ad Roman. xv, 9 : Gentes super misericordia honorare Deum. Sapient. vi, 7 : Exiguo conceditur misericordia.

« Singulos denarios. » Tamen, I ad Corinth. xv, 41 : Stella a stella differt in claritate.

« Murmurabant. » Sapient. i, 11 : Custodite vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae.

« Non facio tibi injuriam, » quia teneo pactum. Job, viii, 3 : Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens

<--- Page Split --->

subvertit quod justum est? Job, xxxiv, 10 : Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.

« Volo autem, etc. » Secunda autem est ratio justitiæ ex decentia liberalitatis regalis sumpta. « Huic novissimo, » cui devotio voluntatis temporis spatium breviavit. Ad Roman. xii, 2 : Probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Psal. lxxxix 4 : Mille anni ante oculos tuos, etc. Supra, vi, 23 : Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.

« Sic erunt novissimi, etc. » Deuter. xxviii, 43 et 44 : Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te... Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.

« Multi enim sunt vocati, etc. » I ad Corinth. ix, 24 : Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium.

« Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos suos secreto. »

Hic subjungit exemplum suæ Passionis : quo et operarii incitantur ad opus, et vinea accipit sanguinis irrigationem, et resurrectionis gloriosæ promissionem. Tangit autem tria : primo scilicet, convenientiam loci : secundo, quibus : tertio, quid revelavit.

De loco dicit : « Et ascendens Jesus Jerosolymam. » Jam enim virtute Passionis ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum propter tristitiam Passionis. Apocal. vii, 2 : Vidi Angelum ascendentem ab oriu solis, habentem signum Dei vivi. Psal. lxvii, 5 : Iter facite ei qui ascendit super occasum. Ascendere enim nos fecit via Passionis de virtute in virtutem. Cantic. vii, 8 : Ascendam in palmam.

« Assumpsit duodecim discipulos suos, » scilicet imitatores præ cæteris. Deuter. xxxii, 11 : Expandit alas suas et assumpsit eum. Exod. xix, 4 : Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomo-

do portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi, scilicet in populum. « Secreto, » ne alii de patientis infirmitate scandalizarentur, et ne ante divulgata impediretur. Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Eccli. viii, 22 : Non omni homini cor tuum manifestes, etc.

« Et ait illis :

Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur Principibus Sacerdotum et Scribis : et condemnabunt eum morte,

Et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum : et tertia die resurget. »

Ecce hic ponitur jam quarto revelatio Passionis : quia ipsa est virtus omnium sacramentorum, et quæ principaliter erat prædicanda. I ad Corinth. i, 23 : Nos prædicamus Christum crucifixum, etc.

Tangit autem quatuor : ubi scilicet, et in qua natura, et a quibus, et ad quas passiones tradetur.

De ubi dicit : « Jerosolymam. » Luc. xiii, 33 : Non capit Prophetam perire extra Jerusalem.

« Et Filius hominis, » quia in natura hominis, et non in divina passus est : « Tradetur, » a Juda Judæis, « Principibus Sacerdotum, » in quibus erat nocendi potentia, « et Scribis, » in quibus erat nocendi scientia. « Et condemnabunt, » per consilium et accusationem, « eum morte. » Infra, xxvi, 13 : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ?

« Et tradent eum Gentibus. »

Secunda traditio : quia inter se condemnatum tradiderunt Gentibus ad exsequendum scelus quod cogitaverant. Joan. xvii, 33 : Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ? Marc. xiv,

<--- Page Split --->

64 : Condemnaverunt eum esse reum mortis. Sapient. 11, 20 : Morte turpissima condemnemus eum. « Ad illudendum. » Luc. xxi, 63 et 64 : Illudebant ei, cadentes. Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus, dicentes : Prophetiza, etc. Similiter illusum fuit ei in domo Pilati veste coccinea. Infra, xxvn, 28 et 29 : Chlamydem coccineam circumdederunt ei : et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei. Luc. xxiii, 11 : Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba.

« Et flagellandum. » Joan, xix, 16, et Marc. xv, 15 : Tradidit illis flagellis cæsum, ut crucifigeretur. Et hoc est, quod sequitur : « Et crucifigendum. » Ad Hebr. xii, 2 : Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempla.

Sic ergo prædicit pænas suæ Passionis in verbis condemnationis Judæorum, et in factis inflictis a Gentibus. In factis autem illusio fuit confusionis : flagellatio, afflictionis : crucifixio, utriusque, et affilctionis et confusionis. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Hanc autem Passionem ante sæpe revelavit, ut sciatur nihil pati nisi quod voluit, et præelegit : et sic discipuli videntes infirmitatem in crucis Passione, non dubitent de divinitate quæ per mortem, mortem expellit. Habacuc, ii, 4 et 5 : Ibi abscondita est fortitudo ejus. Ante faciem ejus ibit mors.

Est et alia causa revelationis hujus : quoniam si Christus, qui omne bonum meruit, amara pati in mundo elegit, et honores fugit, multo magis nos, qui nihil boni meriti.habemus, non nisi amara in mundo quærere debemus. Luc. xxiv, 26 : Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? I Petr. 1, 11 : Prænuntians eas quæ in Christo

sunt passiones, et posteriores glorias. II ad Corinth. i, 5 : Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.

Et hoc est, quod in argumentum consolationis sequitur : « Et tertia die resurget. » Supra, xii, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre ceti, etc. Et ibidem est expositum 1. Celerem autem dat Resurrectionem, ut Passio minus deterreat, et ut pœna per imitationem magis impigra fiat. Psal. xl, 11 : Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me : et retribuam eis. Hæc est dies tertia, qua Jesus transito mari mortalitatis, mane in littore stetit æternitatis 2. Luce, xxiv, 21 : Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel : et nunc super hæc omnia tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.

« Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

Qui dixit ei : Quid vis ? »

Hæc est pars, in qua ponitur repressio ambitionis et livoris, et suadetur humilitas Prælatis, et affectus fraternæ societatis. Dividitur ergo in tres partes : in quarum prima reprimit temerariam ambitionem : in secunda, livoris indignationem : in tertia, suadet humilitatis societatem, cum affectu charitatis esse tenendam. Et hæc patent in littera expresse. Sic enim Prælati opus erit perfectum in eo quod instanter fit, et patienter exemplo Passionis : et sine ambitione et indignatione humilitatem prætendit, et charitatem societatis æmulatur.

In prima harum tria facit. Primo enim temere petentis per ambitionem honoris proponitur petitio : secundo, per Dominum, hujus ambitionis in auctores petitionis hujus moderata et congrua retor-

<--- Page Split --->

quetur repressio : tertio autem verae via ad conregnandum fit ostensio.

In harum prima parte adhuc tria sunt, scilicet supplicantis devotio, petiti generalis expositio, et tertio, cum voluntas ejus requiritur, explanatio explicita petitionis.

In quinque autem ostenditur petentis devotio, scilicet congruitate temporis, accessu familiaritatis, destitutione viduitatis, debito pietatis, et reverentia adorationis.

De congruitate temporis dicit : « Tunc, » videlicet, quando mentionem fecerat de Resurrectione, in qua regnaturus erat in potestate : de qua dicit, Infra, xxviii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cælo, et in terra. Forte scivit scriptum esse, Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit : et putabat hoc discipulis in hac vita statim forte dandum, decepta simplicitate fæminea : et scivit tantarum passionum merito ad magnum honorem fore exaltandum, in quo consortes petebat esse filios. Ad Philip. ii, 9 : Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod es, super omne nomen.

« Accessit, » ausu familiaritatis, et consanguinitatis. Ad Hebr. iv, 16 : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

« Mater filiorum Zebedæi. » In hoc notatur viduitatis destitutio : quia si Zebedæus adhuc viveret, mater officium petendi pro his patri commississet : unde est quasi dicat mater orbato patre. I ad Timoth. v, 5 : Quæ vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus die ac nocte. Thren. v, 3 : Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. Et in commotionem hujus fit mentio Zebedæi, qui fuit ita amicus Jesu, quod æquanimiter sustinuit derelinqui a filiis, ut sequerentur Jesum. Matth. iv, 22 : Relictis

retibus et patre, secuti sunt eum. Unde etiam mater nunc sollicitudine debilis mariti libera, relicta domo, secuta est Jesum, sicut dicit Chrysostomus.

« Cum filiis suis. » Ecce debitum pietatis. Cum enim Deus matrem filiorum esse voluit, a communiter accidentibus voluit eam habere pietatem et curam ad filios. III Reg. iii, 26 : Commota sunt quippe viscera ejus super filio suo. Isa. xlix, 13 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ?

« Adorans. » Ecce reverentia adorationis. Exod. iv, 31 : Proni adoraverunt, scilicet in terram. I Reg. xxv, 48 : Quæ, scilicet Abigail, adoravit prona in terram. Psal. cxxxii, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Propter omnia ista mulier argui de temeritate non meretur.

« Et petens aliquid ab eo. » Exprimitur petitio implicite ut ante obtineatur promissio exauditionis, quam explicite desiderium petentis exponatur. Forte audierat eum dixisse : Petite, et dabitur vobis 1. Et ibidem, vii, 8 : Omnis qui petit accipit. Et maxime quia dixerat, Matth. vi, 34 : Quærite regnum Dei.

« Qui dixit ei. »

Ecce requiritur voluntas petentis. Nec ignorantis est quaestio, sed præscientis : et ideo quærentis, ut ostendat ignorantiae esse petitionem : et hoc est : « Quid vis? » Ad Roman. viii, 26 : Quid oremus, sicut oportet, nescimus. Marc. x, 36 : Quid vultis ut faciam vobis?

« Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. »

Ecce expressa petitionis explanatio. Et in hac tria continentur, fides videlicet petentis, quid, et quibus petit.

Fides, cum dicit : « Dic. » Quasi di-

<--- Page Split --->

cat : Verbo tuo cuncta obediunt. Psal. xxxii, 9 : Dixit, et facta sunt.

Quid petit ? « Ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram. » Sedere enim regnantis est. Sapient. vi, 22 : Si delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Ita loquitur sapientia regibus. Luc. i, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Forte audierat eum dicentem, Supra, xix, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel : et putabat statim implendum hic in mundo post celerem resurrectionem. Unde determinat proximitatem sessionis desideratam utrique filio, dicens : « Unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. » I Reg. xxin, 17 : Tu regnabis, et ego ero tibi secundus. Genes. xli, 40 : Uno tantum regni solio te praecedam. Sed mirum erat de muliere, qua semper audierat Dominum detestari sinistram, per quam significantur mundanae divitiae : et tamen petit unum esse a sinistris. Proverb. iii, 16 : Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria. Matth. xxv, 33 : Statuet... hædos a sinistris. Sed humanum passa, etiam temporalem prosperitatem cupit filiis : et ut et hic, et in æternis sint in honore. Cantic. ii, 6 : Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Nesecivit enim, quod Christus coram Pilato professus est dicens, Joan. xviii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo.

Quasi dicat : Quod mulier nescit non imputo, quia non est imbuta doctrinae meae sapientia, sed vos de ignorantia arguo, qui ab initio mecum estis, et multa de dextra petenda, et nulla de sinistra audistis. Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis? Ad Hebr. v, 12 : Cum deberetis magistri esse propter tempus, rursus indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei.

« Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus. »

Ecce veræ viæ ad conregnandum ostensio. Et habet quatuor distinctiones : requiritur enim virtus patiendi, fit professio inexperte virtutis ad sustinendum, prædictio fit futuræ passionis, et instructio, quorum sit honor confessionis.

Requisitio quidem virtutis patiendi fit, cum dicitur : « Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? » Calix autem dicitur calida potio, sicut dicit Cassiodorus. Non calore ignis, sed quoniam calidi potus, sicut vinum calidum, et claretum propinatur, quod calefaciendo inebriat. Et calix etiam (dicit Martianus) dicitur quasi silix, quia de silicibus pretiosis antiquitus fiebant : et hoc modo passio ex charitate suscepta dicitur calix, quia ita ebrii amoris est, quod hominem oblitum sui prodigum facit propri sanguinis. Psal. xxn, 5 : Calix meus inebrians quam præclarus est ! Infra, xxvi, 39 : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Dicitur calix communicatio sanguinis Christi. I ad Corinth. x, 16 : Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? Dicitur etiam in malo calix potio iræ vindicantis. Psal. lxxiv, 9 : Calix in manu Domini vini meri plenus misto. Aliquando etiam oblivio insaniae mundanæ, et ambitionis dicitur calix. Jerem. li, 7 : Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem-terram. Dicitur etiam calix carnalis

<--- Page Split --->

voluptatis : et præcipue ingluviei ventris. Proverb. xxiii, 29 et 30 : Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui fovea ? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?

« Dicunt ei : Possumus. »

Ecce inexperta virium præsumptio. Sicut Petrus, Luc. xxii, 33 : Tecum panatus sum et in carcerem et in mortem ire. Et postea negavit ad vocem ancillæ. Sic et isti post modicum relicto eo, fugerunt 1. Joan. xii, 36 : Quo ego vado, non potes me modo sequi.

23 « Ait illis : Calicem quidem meum bìbetis. »

Ecce prædictio futuræ Passionis.

Et hoc est quod dicit : « Calicem quidem meum bibetis. » Et tria dicit : Passionem, et patientium intentionem, . et Passionis modum.

Passio importatur per « calicem. » Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

Intentio patientium importatur per « meum, » quia Passio latronis non est passio Christi : sed quæ fit pro Christo. I Petr. iv, 15 et 16 : Nemo vestrum pafiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus, etc. Matth. v, 11 : Beati estis, cum maledixerint vobis..., homines scilicet, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Causa enim facit Martyrem, non pœna.

Modus importatur, cum dicitur, « bibetis, » quia facile intrat quod bibitur : et ita facile quis patitur, cum in gaudio et charitate patitur. II Machab. vi, 20 : Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, voluntarie præibat ad supplicium. Jerem. xlix, 12 : Quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes

bibent : et tu, quasi innocens relinqueris ? Non eris innocens, sed bibens bibes.

Dubitatur autem de Joanne, qui martyrio non occubuit. Qualiter ergo verum est verbum Christi : Calicem quidem meum bibetis ? Sed respondetur, quod quia voluntas prompta fuit, et exhibuit se tortori, cum in ferventis olei dolium mitteretur, quantum ad se calicem bibit : sed superiori virtute Dei protectus fuit. Jacobus autem occisus est gladio Herodis 2. De Joanne, Joan. xxi, 22 : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? Tu me sequere.

« Sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. »

Ecce instructio quorum sit honor confessionis in regno. Dicit autem duo : primo enim profitetur hoc non esse personæ propter id quod in persona est : secundo, hoc ostendit esse meriti, non personæ.

De primo dicit : « Sedere autem ad dexteram meam vel sinistram. » Hic est honor proximi confessus, de quo dicitur, Luc. xxi, 28 : Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum.

« Non est meum dare vobis : » quia et si meum sit dare, non tamen est meum vobis dare propter personæ acceptionem junctam sanguine : sed potius, Matth. xi, 12 : Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Audiant hoc Prælati. Christus enim dicit non esse suum dare sedem honoris in acceptione personarum : et cujus erit dare sedem illam præter meritum ? Si enim Christi non est, consequens est, ut etiam Vicarius Christi potestatem in hoc non habeat. Jacob. ii, 1 : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini

<--- Page Split --->

nostri Jesu Christi gloria, hoc est, honores ecclesiasticos.

« Sed quibus paratum est a Patre meo, » qui non parat nisi amicis. I ad Corinth. ii, 9 : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum 1. Psal. lxxvi, 41 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

minantur eorum, et qui majores sunt polestatem exercent in eos.

Non ita erit inter vos. »

Ecce persuasio humilitatis. Et tria facit : primo enim benigne advocat, ut indignationem tumentis animi bonitate vincat : secundo, fastum interdicti : tertio, suasum humilitatis indicit.

« Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. »

Tangitur repressio indignationis et livoris : et fit invitatio ad opus humilitatis, et ad affectum fraternae societatis : et ideo dividitur in partes tres secundum tria quae dicta sunt, sicut patet in littera.

Dicit ergo : « Audientes decem » alii Apostoli, « indignati sunt. » Causa indignationis hujus exprimitur a Luca, x x i i , 2 4 , ubi dicitur, quod facta est contentio inter eos, quis eorum videretur esse major : et ideo indignati sunt de duobus qui se praeferebant. Tamen licet prælati non sint aliis, tamen privilegium accepit uterque : Jacobus quidem primus Apostolorum laureatus : et Joannes sicut a concupiscentia carnis fuit alienus, ita a dolore corporis in morte fuit immunis. « Indignati » igitur sunt de prælatione duorum, quibus pares erant in electione Apostolatus. Ad Ephes. iv, 31 : Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Ad Coloss. iii, 8 : Deponite iram, indignationem, malitiam, blasphemiam. Et, ibidem, j. 21 : Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros.

« Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium do-

Dicit ergo : « Jesus autem vocavit eos ad se, z ut ipsa appropinquatio tamentis vinceret animum, et ut formam humilitatis in ipso adspicerent. Psal. xxxiii, 12 : Venite, filii, audite me. Genes. xlix, 2 : Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum.

« Scitis quia principes gentium dominantur eorum. » Ecce interdicti fastum, non modo tyrannorum, sed etiam eorum qui in urbanitatibus præsunt. Principes autem sunt, qui actus ordinant legibus, et officiis, et urbanitatibus. Domini autem, qui culmine altitudinis, et copiis, et robore, continent multitudines, ne seditione, vel bello concutiantur. Potestates autem, quae repellunt insurgentes. Et ideo isti vocantur benefici, sicut dicit Plato in urbanitatibus. Tyranni autem, qui omnia corrumpunt, malefici vocantur : et illi etiam vocant se dominos. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manum dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. Luc. x x i i , 2 5 : Heges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

« Non ita erit inter vos. »

Quasi dicat : Fastus Tyrannorum etiam a civilibus damnatur : ego ad perfectionem justitiae invitans etiam fastum intordico urbanitatum. Beda : « Quoties « hominibus præesse cupio, Deum præ- « ire contendo : scriptum est enim de « Christo, Luc. ii, 51 : Et erat subditus

<--- Page Split --->

« illis, Deus hominibus. » Eccli. xxxii, 1 : Rectorem te posuerunt, noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis. I Petr. v, 3 : Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.

« Sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :

Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. »

Ecce persuasio humilitatis. Et dicit duo : qualis sit major, et qualis primus. Major autem refertur ad principatum, et primus ad dominium.

Dicit ergo : « Quicumque voluerit. » Ex modo loquendi notat voluntatem nostram debere consentire humilibus. Ad Roman. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes.

« Inter vos. » Ex modo loquendi notat Prælatum non supra subditos, sed inter subditos esse debere. « Major fieri, » in honore principatus ordinando actus aliorum. « Sit vester minister. » Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Sic enim eris forma aliorum.

« Et qui voluerit, »

Ut ex voluntate, non coactus descendat, « inter vos. » Augustinus : « Hono- « re coram vobis Prælatus sit vobis, ti- « more coram Deo substratus sit pedi- « bus vestris. » « Primus esse, » dignitate dominii, « sit vester servus, » hoc est, formam servitutis exhibeat. I ad Corinth. ix. 19 : Cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut flures lucrifacerem. Ad Philip. ii, 8 : Semetipsum crinanivit, formam servi accipiens. Job, xiii, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Proverb. xxix, 23 : Humilem spiritu suscipiet gloria.

« Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. »

Ecce exemplo sui persuasio simul humilitatis et fraternæ charitatis.

Dicit ergo : « Sicut Filius hominis non venit ministrari. » Persuadet humilitatem. Luce, xvii, 27 : Quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.

Et hoc est quod dicit : « Sed ministrae. » Joan. xiii, 4 et 5 : Surgit a cena...., et cæpit lavare pedes discipulorum.

« Et dare animam suam redemptionnem pro multis. » Persuasio est fraternae charitatis : summum enim ministerium est pro fratribus dare animam. Dicitur autem hic dupliciter anima : ab animeitate, et ab animalitate. Animam dictam primo modo hoc est, spiritum tradidit in manus Patris. Luce, xxii, 46 : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Animam dictam secundo modo, hoc est, vitam mortalem tradidit in manus tortorum. Jerem. xii, 7 : Reliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam, dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. Et notanda sunt quatuor, scilicet, quod gratuite dedit, et quid, et ad quid, et pro quibus. Quod gratuite : quia dicit, « dare, » non vendere. Isa. iii, 3 : Sine argento redimemini. Ad Roman. xi, 35 : Quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? Quid dedit, quia « animam. » Nihil habuit melius, nihil charius, nihil intimius. Isa. lii, 10 : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum. Joan. xv, 12 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ad quid autem ? quia « redemptionem : » non enim stulte, vel inutiliter dilectam dedit animam, sed ut redimeret amicos. Osce. xii, 14 : De morte redi-

<--- Page Split --->

mam eos. Psal. cxxix, 7: Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et, Isa. liv, 5 : Redemptor tuus, Sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur. Pro quibus? « pro multis » efficienter, pro omnibus autem sufficienter. Ad Roman. viii, 32: Etiam proprio Filio suo non perpecií, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Isa. lii, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, ut non perirent.

« Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa.

Et ecce duo cæci, sedentes secus viam, audierunt quia Jesus transiret. »

Et ecce duo cæci, sedentes secus viam. »

Hæc est pars capituli, quæ invitat Prælatos ad illuminationem subditorum per doctrinam : ut sicut purgant instantia et humilitate operis, ita illuminent cæcos per doctrinam prædicationis.

Tanguntur autem tria : miraculi opportunitas, devotio eorum in quibus factum est, et miraculi perfectio. Et hæc patent in littera.

. Opportunitas miraculi tangitur ex tribus : ex loco quem deserunt : ex præsentia. turbæ ædificandæ ad fidem : ex frequentia transitus viae.

De primo dicit : « Et egredientibus illis ab Jericho, » eundo Jerusalem ad Passionem. Jericho interpretatur defectus : quia omnem qui in nobis erat, defectum auferre perrexit. Dicit autem Hieronymus, quod « latrones manebant « in via : » et ideo Dominus ivit vias illas, ut illos doctrina et miraculis converteret. Luc. x, 30 : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones. Psal. xvi, 4: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras latronis 1. Translatio Septuaginta.

« Secuta est eum turba multa, » pro-

pter multas causas, quas supra, viii, 1, notavimus. Hæc autem specialis causa est, quia jam tempus erat paschale in proximo, et sequebatur eum ad diem festum, dulcedine sermonum suorum adeo delectata, quod sensit, ut dicit Chrysotomus. Psal. cxvii, 103: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo ! Lucæ, xxiv, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via, et aperiret nobis Scripturas ?

« In frequentia transeuntium : et ideo plures miraculum diffamare poterant. Marc. x, 46 et seq., non fit mentio nisi de uno cæco, qui ex magna felicitate incidit in miseriam cæcitatis et mendicitatis, et erat famosissimus : et ideo solum illum commemorat. Secus autem viam sedebant, ut eleemosynam acciperent a peregrinantibus in Jerusalem. Job, xxxviii, 18, 24: Indica mihi,... per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens. Et in præsagium hujus, cæci se ponebant ad viam veræ lucis. Joan. i, 9 : Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Unde sequitur : « Audierunt quia Jesus transiret. » Baruch, ii, 14 : Disce..., ubi sit lumen oculorum, et pax. Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tua Israel.

« Et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. »

Ecce eorum devotio, in quibus factum est miraculum. Et tangit duo : supplicationem, et instantiam.

In supplicatione tanguntur quatuor : intentio devotionis, professio fidei, peti-

<--- Page Split --->

tio misericordiæ, ratio quare erant audiendi.

Intentio devotionis in clamore, cum dicit : « Clamaverunt. » I Regum. iv, 5 : Cum venisset arca fæderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. Psal. xvi, 6 : Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus : inclina aurem tuam mihi.

« Dicentes : Domine. » Professio est fidei de Domino, quod potest præstare quod petitur. Ad Romanos, x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

« Miserere nostri. »

Petitio misericordiæ relevantis miseriam : erat enim valde compatiens, et super afflictos pia gestans viscera. Joel, n, 13 : Benignus et misericors est. Eccli. xxxvi, 1 : Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum.

« Fili David, » mansueti, et misericordis : et ideo congruum est ut nos miseros audias. Marci, x, 48 : Fili David, miserere mei. Isaie, xxvi, 8 : Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.

« Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. »

Hic ostenditur instantia caecorum in tribus : in increpatione turbarum, in multiplicato clamore, et in ejusdem sermonis iteratione.

De primo dicit : « Turba autem, » quae vere turba a turbando dicitur. I Regum, n, 17 : Erat peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini. Joan. vii, 49 : Turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. Turba hæc turbam tumultuantium cogitationum designat, quæ orantes frequenter impedit. Eccli. x, 1 :

Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti.

« At illi magis clamabant. » Forte audierant eum dixisse, Luc. xvni, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere. Et iterum, Luc. xi, 8 : Propter improbitatem ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.

« Domine, miserere nostri, fili David. » Psal. lvi, 2 : Miserere mei, Deus, miserere mei : quoniam in te confidit anima mea. Et iterum, Psal. x sec. Hebræos, x, 14 : Tibi derelictus est pauper, etc.

« Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ? Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri. »

Hic ponitur perfectio miraculi. Et tanguntur sex : status Domini transeuntis, vocatio miseri, requisitio desiderati, professio petiti, adeptio voliti, et gratuitas sanitatis.

De statu transeuntis dicit : « Stetit Jesus, » tentus misericordia cordis. Isa. xxvii, 5 : An potius tenebit fortitudinem meam. Et loquitur ibi de fortitudine ira impellentis ad non curandum hominem. Marci, x, 49 : Stans Jesus illum, scilicet caecum, præcepti vocari.

« Vocavit eos. » Ecco secundum : et hæc vocatio est adspiratio conversionis. Job, xiii, 22 : Voca me, et respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.

« Et ait : Quid vultis ut faciam vobis ? » Ecce tertium : et fit hæc inquisitio, ut coram turba exponant honestum, et utile, et congruum sibi esse desiderium suum : hoc autem meretur audiri. Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur.

« Dicunt illi : Domine. »

Ecce quartum. Tob. v, 12 : Quale

<--- Page Split --->

gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video? Et ex modo loquendi intelligitur, quod isti habebant pupillas, et sine visu. Propter hoc dicunt: « Ut aperiantur, » non ut dentur nobis, « oculi nostri. » Psal. cxvii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. « Ut aperiantur, » inquam, ut videant te mirabilem : quia, Luce, x, 23 : Beati oculi qui vident qua vos videtis.

inclinantem misericordiam, modum operis, et perfectionem.

Misericordia enim inclinat, Osee, xi, 8 et 9 : Conturbata est penitudo mea. Non faciam furorem ira mea.

« Tetigit oculos eorum, » ut in tacu carnis latens appareat potentia deitatis. Joan. xi, 6 : Fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos cæci. Similiter, Supra, viii, 3 : Tetigit eum, scilicet leprosum... Et confestim mundata est lepra ejus. Et, Supra ix, 30 : Aperti sunt oculi eorum. Joan. ix, 5 : Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

« Et secuti sunt eum : » intus melius illuminati, grati de dono illuminationis. Joan. viii, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.

« Misertus autem eorum Jesus, letigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. »

Ecce quintum. Et tangit tria, scilicet