CAPUT XIX.
Matrimonium docet ex sua institutione esse indissolubile, nec uxorem extra causam fornicationis posse dimitti: inter varios enunchos laudat illos qui se castrarunt propter regnum cœlorum : parvulis manus imponit : adolescens qui omnis se servasse praecepta dicebat, audito Christi consilio de omnibus vendendis abit tristis : difficile ergo asserit divitem intrare regnum cœlorum : et quid illis præmii sit qui omnibus relictis ipsum sequuntur.
Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem 1.
Et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
Et accesserunt ad cum Pharisæi, tentantes cum et dicentes 2 : Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?
Qui respondens, ait eis : Non legistis quia qui fecit hominem ab initio, masculum et fœminam fecit eos 3 ? et dixit :
Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una 4 ?
Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo, non separet.
Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere 5 ?
Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.
Dico autem vobis 6, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur.
Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi (qui seipsos castraverunt propter regnum cœlorum. Quis potest capere capiat.
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret 7. Discipuli autem increpabant eos.
Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire 8 : talium est enim regnum cœlorum.
Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
<--- Page Split --->
Et ecce unus accedens aut illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam 1?
Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Dixit illi : Quæ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies 2 : Non adulterabis : Non facies furtum : Non falsum testimonium dices :
Honora patrem tuum et matrem tuam : et, Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juvente mea : quid adhuc mihi deest?
Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo : et veni, sequere me.
Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cœlorum.
Et iterum dico vobis : Facilius
IN CAPUT XIX MATTHEI
ENARRATIO.
« Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilea, et venit in fines Judææ trans Jordanem. Et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. »
Hic determinatur regimen Prælato-
est camelum per foramen acus transirc, quam divitem intrare in regnum cœlorum.
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse?
Adspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.
Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis?
Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vox super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.
Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi 3.
rum in regimine boni secundum omnem statum boni : status autem hic est secundum triplicem statum boni. Est enim bonum contra impedimentum moralitatis naturae, et hoc est conjugium, de quo determinatur primo : et est bonum secundum statum obedientiae in opere, et hoc determinatur secundo : et est bonum secundum statum perfectionis apostolicæ, et de hoc determinatur tertio.
Bonum autem mortalium, quod contra defectum mortalitatis ordinatur (quod est matrimonium) tripliciter deter-
<--- Page Split --->
minatur : primo enim determinatur quantum ad circumstantiam matrimonii : secundo, determinatur quantum ad consequentia divortium, quod vocatur a thor o separatio : tertio, determinatur quantum ad ea, quae circumstant sancitatem generis ejus quod est continentia : et ex his satis patet divisio primae partis.
Sed primo, praemittitur opportunitas illius doctrinae ex loco, et quaestione quaerentium : et de hac dicit :
« Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, etc. »
Sermones, inquam, de potestate clavium, quas determinare incepit a capitulo sextodecimo usque huc, vel de remissione, de qua in praecedenti capitulo determinavit. Eccli. xlui, 29 : Consummatio sermonum ipse est. « Migravit a Galilæa, » ubi plurimas virtutes ostendit, « et venit in fines Judææ, » ad plagam meridianam, quæ Judæa dicitur ad differentiam Decapolis Samariæ et Galilææ, « trans Jordanem, » quæ dicebatur Galilæa gentium.
Dicit ergo :
« Et secutæ sunt eum turbæ multæ. »
« Non legislis ? »
Joan. vi, 2 : Quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
« Et curavit eos ibi. » Osce, vi, 2 : Ipse cepit, et sanabit nos : percutiet, et curabit nos.
« Et accesserunt ad eum Pharisæi, tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa ? »
Secunda opportunitas ex interroga-
tione. Et tangit temeritatem quaerentis, et intentionem. Eccli. 1, 40 : Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
« Si licet, etc. » Ecce quaestio ex quacumque causa scripta 1. Marc. x, 2 : Accedentes Pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
« Qui respondens, ait eis : Non legistis quia qui fecit hominem ab initio, masculum et fœminam fecit eos : et dixit :
Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ ? »
Tria dicit : redargutionem de negligentia lectionis in studio legis, auctoritatem primo matrimonium instituentis, et institutionis formam.
Et in hac forma dicit sex : quorum primum distinctio sexuum, secundum exclusio illegitimarum personarum, tertium individuitas contrahentium, quartum actus et finis matrimonii, quintum mutuum in utroque, et utriusque debitum, sextum et ultimum impossibilitas ad divortium.
Quasi diceret : Qui non legit in capite libri primi, omnino iners et reprehensibilis est. Adhuc autem in hoc, non sua, sed ea quae naturalis et divinæ legis sunt, respondet, quæ integræ naturæ data sunt : in qua lege naturali peccati duritia nihil extorsit.
« Quia qui fecit. » Pensanda est distantia factoris (matrimonium instituentis in natura officium) et servi, qui permisit quaedam propter peccandi maleficium. Ad Hebr. m, 5 : Moyses quidem
<--- Page Split --->
fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quæ dicenda erant. « Hominem ab initio, » naturaliter conjugalem. Et ideo cum causa remaneat et natura, secunda permissio nihil immutavit de institutione prima : sed potius per gratiam novæ legis, secunda permissio revocanda est ad institutionem primam 1.
« Masculum et facminam fecit eos. » Ergo innaturalis usus hic est prohibitus. Ad Roman. 1, 26 et 27 : Nam facmine eorum immutaverunt naturalem usum, in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu facmine, exarserunt in desideriis suis invicem, masculi in masculos (et facmine in facminas) turpitudinem operantes. Masculus autem accipitur hic ut generans, et facmina, ut adjuvans. Genes. 11, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Omnis ergo coitus non habens modum generantis in viro, et adjuvantis in facmina damnatus est : et hoc est, quod vir incumbat, et facmina succumbat, instrumentis genitalibus sibi coaptatis. Si enim facmina supergrediatur, matrix eversa est, et vix capit semen : si a latere accumbat, latus matricis jacet super latus, et iterum vix accipit : si posterius disponatur, distantia oris matricis et concavi matricis impedit susceptionem seminis : si autem succumbit, os matricis directe superponitur concavo matricis, et directe fit fusio seminis : et hoc modo fecit Deus facminam in adjutorium viro : quod ipsa ostendit membrorum dispositio. Tob. viii, 8 : Tu fecisti Adam de limo terræ, dedisitque ei adjutorium Hevam.
« Et dixit, » statuendo :
« Propter hoc dimittet homo patrem et matrem. »
Exclusio est illegitimarum persona-
rum. In principio enim a matrimonio non excludebantur nisi pater et mater : postea in lege plures 2 : et postea a sanctis Patribus iterum plures personæ sunt exceptæ.
Attende igitur quod pater et mater tripliciter accipiuntur : ex statu, ex natura, et ex persona. Ex statu prime innocentie, nec fuit servitus, nec causa servitutis. Et quoad hoc si adveniat conditio dispar, quam non præsciunt contrahentes, talis error impedit matrimonium. In natura autem parentum, natura dividitur substantia, virtute, et opere : sicut omnia que sunt potestatis alicujus, per hæc tria dividuntur. Substantia autem parentum natura, virtute, et opere, indivisa in aliud, est in filiis : et propagatio illius facit gradum primum. In filiorum autem filiis propter commistionem ad aliud, est natura in parte, et virtus, et operatio. In filiorum nepotibus propter duplicem misturam cum alieno, non possumus dicere quod maneat nisi virtute et opere. Et in filiorum pronepotibus expenditur et virtus ejus et operatio ultima : et ideo post istos gradus contrahitur : sic enim pervenit in tertiam et quartem generationem.
« Et adhærebit uxori suæ, »
Affectu uxorio : et in hoc intelligitur, quod non repudiabit eam : est enim hæc adhæsio legis, non adhæsio libidinis. I ad Corinth. vi, 16 : Qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur. In hoc autem, quod dicit, « suæ, » notat discretionem, et prohibetur adulterium. Levit. xviii, 20 : Cum uxore proximi tui non coibis. Jerem. v, 8 : Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Unde per hoc, quod dicit, « adhærebit, » notatur consensus individuitas : per hoc, quod dicit, « uxori, » notatur amoris honestas, ut non utatur
<--- Page Split --->
ea tamquam meretrice, vel fornicatrice : per hoc, quod dicit, « suæ, » notatur adulterii damnabilitas.
« Et erunt duo in carne una. »
Hic notatur contrahentium individutas : et ratione quidem prime partis ostenditur damnatio et inordinatio, et innaturalitas bigamie. Sed bigamia est duplex, conjunctio scilicet cum pluribus successive, quae inducit irregularitatem, non peccatum. I ad Timoth. iii, 2 : Unius uxoris virum. Alia fuit conjunctio ad plures simul : et hanc induxit primus Lamech 1 : et ad tempus in sanctis Patribus dispensabatur, ut cum propagatione seminis fieret etiam propagatio religionis. Et contra naturam est matrimonii, cum hic dicatur, « erunt duo, » non tres, vel plures.
Ex secunda parte, cum dicit, « in carne una, » duo intelliguntur : quorum unum est matrimonii proprius actus, et alterum matrimonii principalis finis, sive bonum. Et potest primum esse, et medicina libidinis. I ad Corinth. vii, 2 : Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. Potest etiam esse officium et opus generationis. Tob. vi, 21 : Tertia nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. Finis autem est una caro prolis : et hoc non potest esse, ut dicit Philosophus, ut ex æquo veniat caro viri et fæmine, quia ex duobus similibus nihil fit : sed quod unum fiat spiritus corpus formans, et alterum sit materia formata : et ideo sexus in personis generantibus divisi, uniuntur in seminum commistione. Et hoc est, quod dicit, « in carne una : » quia in illa est uterque generantium per totam virtutem sexuum, licet non sit per figuram membrorum : et hoc est, quod dicitur, Genes. v, 3, quod Adam
et Heva commisti genuerunt ad imaginem et similitudinem suam.
« Itaque jam non sunt duo, sed una 5 caro. »
Notatur hic in utroque utriusque debitum. Et notantur duo : debitum, et signum.
Debitum : quia non sunt duo, sed uterque in altero. I ad Corinth. vii, 4 et 5 : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem. Et contra hanc justitiam est libellus repudii, quia sine culpa peccati perdit mulier quod perpetuo suum erat.
Signum notatur in hoc, quod dicit : « Una caro. » In hoc enim notatur individuitas conjunctionis spiritus ad Deum. Malach. ii, 13 : Quid unus quaerit, nisi semen Dei ?
« Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. »
Ecce impossibilitas ad divortium. Et notantur duo in prima parte hujus con-clusionis : unum est auctoritas conjunctionis, causa stante in natura : secundum est quasi fundamentum. Primum patet per se : per secundum excluditur dispar cultus : quia tales personas, nisi cultui malo renuntient, et ad unum cultum veniant, Deus non conjungit. Malach. ii, 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob.
Per secundum, quod dicit : « Homo non separet, » hoc est, causa humana non separetur : si enim propter sanctitatem et contemplationem ex communui consensu
<--- Page Split --->
separentur a thorø, non homo separat, sed Deus : sed tunc non datur repudium. Sed quando propter odium separantur, vel propter libidinem alterius, fit repudium : tunc homo separat. De primo dicitur, I ad Corinth. vn, 29 : Qui habent uxores, tamquam non habentes sint.
« Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere ?
Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur. »
Hic tangitur damnatio adulterii. Et habet duo : objectionem Pharisæorum, ex Deuter. xxiv, 1', et responsionem Domini.
Objectio Pharisæorum vincitur esse mandatum, quod fuit permissum.
Responsio Domini causam dicit permissionis, et esse permissionem, et veram causam dicit dimissionis : et si juste dimittatur a thorø, damnat conjunctionem ad alterum. Et ubi damnat, duo dicit : damnat enim adulterium dimittentis, et adulterium dimissæ : et per hoc patet littera. I ad Corinth. vn, 27 : Alligatus es uxori ? noli quævere solutionem.
Attende autem, quod propter fornicationem dicit dimitti : et de hoc, supra, v, 32, notatum invenies, quomodo fornicatio pejor est meretricio et incontinentia 2. Ezechiel. xvi, 34 : Factum est in te con-
1 En verba Deuteron. xxiv, 1, ex Vulgata : Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fæditatem, scribet libellum repudii, et
tra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium. Adhuc autem, quando dimitti debet adultera, non pœnitens dimitti debet. Adhuc, si in simili est culpa dimittens, non potest dimittere. Item, si dissimulat, videtur indulsisse : et sic agere non potest ad dimissionem.
« Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum cœlorum. Qui potest capere, capiat. »
Ordinatio est castitatis ex dicto orta discipulorum. Videbant enim, quod uxor non est probanda ante contractum, et tamen non dimittenda propter multa quæ frequenter eveniunt : et hoc grave reputabant. In verbo autem Domini, et conceditur hoc quod est infirmitatis per indulgentiam : et prædicatur hoc quod est excellentis virtutis. Et in hoc tangit tria : primo castos ex necessitate impotentiæ naturalis, secundo, ex necessitate impotentiæ casualis, et tertio, castos ex virtute honestatis. Primi habent actum castitatis, et figuram membrorum, sed non potentiam : secundi nec figuram membrorum habent, nec potentiam, nec actum generationis : tertii autem figuram
dabit in manu illius, et dimittet eam de dono sua, etc. 2 Cf. enarrationem in §. 32 cap. v Matthæi, pag. 206 et 207.
<--- Page Split --->
membrorum, et potentiam generationis, sed non voluntatem, nec actum.
De primis duobus, Eccli. xx, 2: Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam. Eccli. xxx, 21: Spado complectens virg inem, et suspirans. Deut er. xxiii, 1: Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis, et abscisso veretro, ecclesiam Domini.
De tertio, Isa. lvi, 4 et 5: Hæc dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ volui, et tenuerint fædus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, etc.
« Qui potest capere capiat. »
Per gratiam omnes possunt. Sed sicut dicitur, I ad Corinth. vii, 9 : Melius est nubere, quam uri.
« Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cœlorum.
Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. »
Ordinatum elicit mandatum in duobus : in humilitate subdendi se præcipienti et præcepto : et in perfectione mandatorum præceptorum.
In primo notantur quatuor : offerentium devotio, discipulorum indiscreta prohibitio, a Domino indiscretionis correctio, et parvulorum confirmatio et benedictio.
Dicit igitur :
« Tunc oblati, etc. »
Tangit tria : devotionem offerentium, innocentiam oblatorum, et intentionem
ad duo (alias a Domino) ad manus impositionem, et orationem. Numer. vi, 27 : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.
« Discipuli autem, etc. »
Tum quia timebant importunitate vexari, tum etiam quia indiscretum reputabant parvulos non intelligentes quæ fiebant, confirmari, et benedici : sicut adhuc hæretici quidam hoc factum in Ecclesia increpant, quæ parvulos suscipit ad baptizandum et confirmandum. Numer. xiv, 31: Parvulos vestros, qui ignorant boni et mali distantiam... introducam, ut videant terram quæ vobis displicuit. Genes. xvii, 12: Infans octo dierum circumcidetur. I Reg. 1, 23 : Puer parvulus Samuel oblatus est in templum.
« Jesus vero ait illis : Sinite parvulos. »
Reprimit indiscretionem discipulorum. Isa. lxvi, 2 : Ad quem respiciam, nisi ad parvulum 1, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? I Reg. xv, 17 : Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es ?
« Et nolite prohibere. » Proverb. iii, 27 : Nolite prohibere bene facere eum, qui potest : si vales, et ipse istis benefac. Supra, xviii, 6 : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, etc. Proverb. ix, 4 : Si quis est parvulus, veniat ad me. Ad Galat. iv, 1 : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo.
« Talium enim est regnum cœlorum. » I ad Corinth. xiv, 20 : Malitia parvuli estote. Supra, xvii, 3 : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, etc. Job, xxii, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria.
<--- Page Split --->
« Et cum imposuisset, etc. »
Proverb. xxix, 23: Humilem spiritu suscipiet gloria.
« Et ecce unus accedens ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? »
Hic agitur de obedientia mandatorum. Et habet tres partes, scilicet inquisitionem boni, obedientiae ostensionem, et impletionem.
In prima duo notantur, dispositio videlicet quaerentis, et modus quaestionis.
Dispositio quaerentis est, quod « Unus, » forma virtutis, « accedens, » ad Dominum passu perfectionis. Marc. x, 17: Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister, etc.
« Magister bone. » Modus est quaestionis, in qua ponit captationem benevolentiae, a perfectione sapientiae et perfectione virtutis laudando. Secundo, quaerit bonum exercendo in opere : « Quid boni faciam, » et non quid boni sciam. Tertio, summi boni effectivum conjungit, cum dicit : « Ut habeam vitam æternam. »
« Magister. » Deuter. vni, 5: Sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te. « Bone. » Nahum, 1, 7: Bonus Dominus, et confortqns in die tribulationis : et sciens sperantes in se. « Quid boni faciam ? » Joan. vi, 28: Quid faciemus ut operemur opera Dei? Job, xi, 2: Numquid vir verbosus justificabitur ? Supra, vii, 21: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum : sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.
« Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. »
Hic ostenditur obedientiae via. Et habet duo : redargutionem quaerentis, et ostensionem rei quaesitae.
Redargutio est: « Quid me interrogas de bono? » Luc. xvii, 19 : Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus 3. Et dicit Augustinus quod utrumque dubium est. Unum propter imperfectam fidem. Quid me dicis bonum? quia non dixerat nisi magister bone : quod est boni et sapientis hominis, qui ex se non bonus est. Alterum dictum est propter imperfectam voluntatem : quia temporale bonum in corde eligens, quaesivit de dono spirituali.
« Unus est bonus, Deus, » essentialiter, causaliter, et exemplariter, et finaliter : et sic nihil est bonum nisi in quantum illud participatur, et in quantum ab illo est, et in illo relucet, et in quantum ad ipsum est. Exod. xxxiii, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi.
« Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. »
Responsio ad quaestionem. Et duo habet, ostensionem obedientiae in genere, et determinationem in specie.
« Ingredi. » Eccli. 1, 3: Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. Sapient. vi, 18: Initium illius verissima est disciplinae concupiscentia. « Serva mandata. » Proverb. vi, 20, et vii, 2: Serva mandata.
« Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies : Non adulterabis : Non facies furtum : Non falsum testimonium dices :
Honora patrem tuum et matrem
<--- Page Split --->
tuam, et, Diliges proximum tuum sicut teipsum. »
« Dicit illi : Quæ ? » Quæstio est determinationis. « Jesus autem dixit : Non homicidium, etc. » Determinat primo quinque in opere, et sextum, quod est forma operis. In opere autem contra malum tangit quatuor, et quintum in ordine ad bonum : et contra malum in opere tria, et quartum in verbo. In opere autem contra malum proximi secundum nocumentum personæ, et contra nocumentum conservationis naturae speciei, et contra id quod datum est ad solatium utriusque.
Attende autem, quod non dicit de mandatis primæ tabulæ : quia ille peccabat in effectu contra proximum retinendo, et non ita in affectu contra Dominum.
Dicit ergo : « Non homicidium facies 1. Pœna ponitur, Exod. xxi, 12 : Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur .
« Non adulterabis 2. » Pœna ponitur, Levit. xx, 10 : Si mæchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mæchus et adulteras.
« Non facies furtum 4. Pœna tangitur, Exod. xxi, 16 et xxii, 1, 4 : Proverb. vi, 31 et xxix, 24 : Eccli. v, 17, etc.
« Non falsum testimonium dices 2. » Deut er. xix, 18 et 19 : Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium : reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit. Proverb. xix, 5 : Testis falsus non erit impunitus.
« Honora, etc 6. » Eccli. iii, 7 : Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore. Et sequitur, y. 13 : Gloria hominis
1 Cf. Exod. xx, 13 et Deut er v, 17. 2 Cf. Exod. xx, 14 et Deut er. v, 18. 3 Cf. etiam Proverb. vi, 29 et seq. 4 Cf. Exod. xx, 15 et Deut er. v, 19.
ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.
« Diliges proximum tuum, etc 7. » Ad Roman. xii, 10 : Plenitudo legis est dilectio.
« Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? »
Ecce impletio obedientiæ : nec de vita sua vincitur, nec tentat secundum Bedam : quia, Marc. x, 21, dicitur, quod Jesus dilexit eum. Quidam autem dicunt quod tentaverit : quia duplex est tentatio, simulatorum scilicet ut capiant, et imperfectorum, ut aliquid ad salutem sufficiens inveniant : et hoc secundo modo tentavit.
Et dicit duo : profitetur obedientiam, et quaerit perfectionem.
De primo dicit : « Hæc omnia custodivi. » Jacob. ii, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. « A juventute. » Thren. iii, 27 : Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
De secundo dicit : « Quid adhuc mihi deest ? » Eccli. vi, 18 : Fili, a juventute tua excipe doctrinam.
« Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes et da paupéribus, et habebis thesaurum in cœlo : et veni, sequere me. »
Hic ponitur regnum perfectorum. Et dicuntur tria : perfectionis via, et qui ad perfectionem non perveniunt, et quod praemium perfectionis.
« Si vis perfectus esse. » II ad Corinth.
5 Cf. Exod xx, 16 et Deut er v, 20. 6 Cf. Exod. xx, 12 et Deut er. v, 16. 7 Cf. Levit xix, 48.
<--- Page Split --->
xiii, 11: De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote. Ad Coloss. iii, 14: Super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.
« Vade, vende quæ habes. » Non ut Ananias, et Saphira 1. Luc. xii, 33 : Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. « Et da pauperibus. » Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus. « Et habebis thesaurum in cælo. » Supra, vi, 20 : Thesaurizate vobis thesauros in cælo.
« Et veni, sequere me. » I Joan. ii, 6 : Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille, scilicet Christus, ambulavit, et ipse ambulare.
« Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
3 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cœlorum.
4 Et iterum dico vobis: l'acilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum. »
Difficultas hujus tangitur. Et dicit duo: primo enim ostenditur difficultas tam in tristitia juvenis quam ex verbis Salvatoris: et secundo, excluditur impossibilitas.
Dicit igitur primo: « Cum audisset autem, etc. » Eccli. xiv, 2: Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit aspe sua. Et, ibidem, Infra, y. 10 : Oculus malus ad mala : et non satiabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. II ad Corinth. vii, 10: Sæculi tristitia mortem operatur. « Erat enim habens multas possessiones, etc. » Eccle. v, 10: Quid prodest
possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?
« Jesus autem dixit discipulis suis. »
Quia alii non audivissent: « Amen dico vobis. » Luc. xviii, 24: Quam difficite qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt! Marc. x, 23: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt! Eccle. v, 9: Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis.
« Facilius est camelum, etc. »
In muro Jerusalem propter bella finitima magnæ portæ conclusæ fuerunt, et parvulæ portulæ apertæ, quæ foramen acus vocabantur propter actitudinem, per quas animalia non nisi depositis oneribus intrabant : et hoc est, quod dicit comparative loquens. Marc. x, 24 : Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum. Dei introire! Proverb. xi, 28 : Qui confidit in divitiis suis corruet. Proverb. xxviii, 20 : Qui festinat ditari, non erit innocens.
« Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterti salvus esse ?
Adspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt. »
Hic duo dicuntur : discipulorum admiratio, et impossibilitatis exclusio.
Discipuli enim intellexerunt, quod dives est non solum qui habet, sed qui vult habere, quales fere omnes sunt : et hec est causa quæstionis eorum.
« Adspiciens autem Jesus dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt. »
<--- Page Split --->
Luc. i, 37: Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. xvii, 14: Numquid Deo quidquam est difficile?
« Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? »
Præmium ostenditur hic perfectionis. Et duo hic tanguntur : perfectionis expositio, et præmium.
Dicit ergo : « Tunc respondens Petrus, » pro omnibus aliis. « Ecce nos reliquimus omnia 1. » Genes. xii, 1 : Egredere, etc. « Et secuti sumus te. » III Reg. xix, 20 : Eliseus relictis bobus cucurrit post Eliam.
« Quid ergo erit nobis, » in præmio ? Supra, xii, 50, exponitur præmium 2.
« Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.
Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. «
« Jesus autem dixit illis : » specialiter primo Apostolis et apostolicis viris : et secundo, generaliter omnibus.
Dicit igitur : « Amen dico vobis, » fideli promissione. Ad Titum, i, 2: Quam promisit, qui non mentitur, Deus. « Quod
vos qui secuti estis me, » quia parum est relinquere : ideo de illo non facit mentionem. Cantic. vim, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suæ, etc. Sed magnum est sequi. Eccli. xxii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.
« In regeneratione, » non baptismatis, sed resurrectionis Sanctorum in gloria. I ad Corinth. xv, 52 : Nos immutatimur. Ad Roman. vim, 21 : Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
« Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ 3. » Joan. v, 27 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Ad Hebr. x, 3 : Sedet ad dexteram majestatis. « Sedebitis et vos, » perfecti, quorum cor indivisum est ad temporaliter delectantia, « super sedes duodecim. » Apocal. iv, 4 : In circuitu sedis sedilia viginti quatuor : et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, hoc est, duodecim Patres, et duodecim Apostoli, quia omnes stella ad duodecim reducuntur. Apocal. xii, 1 : In capite ejus corona stellarum duodecim. Ideo universitas significatur judicantium per duodecim. Vel, quia septenarius consistit ex tribus et quatuor, unius horum multiplicatio per alium facit duodecim 4.
« Judicantes duodecim tribus Israel. » Per hoc accipitur universitas judicandorum. Psal. cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria hæc omnibus sanctis ejus. Per tribus autem Israel significantur fideles imperfecte boni et imperfecte mali, qui salvabuntur et condemnabuntur. Qui autem infideles sunt, de his dicitur, Joan. in, 18 : Qui non credit, jam judicatus est.
« Et omnis qui reliquerit, etc. »
Istud patet per se. Dicuntur enim,
<--- Page Split --->
Marc. x, 29 et 30, centies tantum accipere in potentium persecutionibus, eo quod sunt multi implentes in ipso spirituale bonum, et charo venerantur affectu, et illos accipit in patres, etc. 1. Quidam etiam semper persequuntur hoc bonum, et ideo accipit cum persecutionibus. Vel, centuplum, quia incomparabiliter valet plus quod accipit. Genes. xxvi, 12: Sevit Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum.
« Et vitam æternam possidebit. » Joan. x, 28 : Et ego vitam æternam do eis.
Quia autem in sede judiciaria sedere magnum est, et vitam æternam habere, ideo finalem adjungit conclusionem de modo habendi tantum præmium honoris, et vitæ et felicitatis :