CAPUT XVIII.

Proposito parvulo docet quismam major sit in regno caelorum, et quam sit a pusillorum scandalo cavendum : quomodo frater in nos peccans debeat corripi, et Ecclesiam non audiens pro ethnicohaberi, potestate ligandi atque solvendi discipulis tradita : docet etiam, quam sit apud Deum efficax duorum petitio sibi consentiendum, et quoties fratri in nos peccanti sit ignoscendum, accommodata ad hoc parabola de rege rationem cum servis suis ineunte.

  1. In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cœlorum'?

  2. Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum 2,

  3. Et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum 3.

  4. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cœlorum.

  5. Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

  6. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris 4.

  7. Væ mundo a scandalis! Necesse est enim ut veniant scandal. Verumtamen væ homini illi per quem scandalum venit!

  8. Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et projice abs te 5 : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem, mitti in ignem æternum.

  9. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem, mitti in gehennam ignis.

  10. Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis quia Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est 6.

  11. Venit enim Filius hominis salvare quod perierat 7.

  12. Quid vobis videtur 8? si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit ?

<--- Page Split --->

  1. Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt.

  2. Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in cœlis est, ut pereat unus de pusillis istis.

  3. Si autem peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit lucratus eris fratrem tuum 1.

  4. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum 2.

  5. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae : si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus, et publicanus 3.

  6. Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram erunt ligata est in cœlo, et quæcumque solveritis super terram erunt soluta et in cœlo 4.

  7. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint fiet illis a Patre meo qui in cœlis est.

  8. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

  9. Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei 5 ? usque septies ?

  10. Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies.

  11. Ideo assimilatum est legnum cœlorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

  12. Et cum cœpisset rationem pone-

re, oblatus est ei unus qui debebatei decem millia talenta.

  1. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi.

  2. Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

  3. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

  4. Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocabat eum, dicens : Redde quod debes.

  5. Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

  6. Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

  7. Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.

  8. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :

  9. Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?

  10. Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

  11. Sic et Pater meus cœlestis faciet vobis, si non remiseritis unusque fratrisuo de cordibus vestris.

<--- Page Split --->

IN CAPUT XVIII MATTHÆI.

ENARRATIO.

« In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cœlorum ? »

Usus, et quis (alias, opus) potestatis ministrorum determinatur ab hoc loco. Quia autem usus dupliciter consideratur, in opere scilicet, et secundum instantiam operis, ideo duas habet partes : ita quod primo determinat proprium opus : et secundo, instantiam circa opus, infra in capitulo xx, 1-8.

Opus autem dupliciter determinatur ad subditos, invitatione, et cura mali : et hoc determinatur in isto capitulo, et in regimine boni secundum statum omnem boni in Ecclesia : et hoc determinatur in capitulo sequenti.

Istud autem capitulum in duas dividitur partes : in quarum prima docetur cautela, et vitatio mali circa subditum, ne fiat malum : in secunda autem docetur cura mali, quod factum est, ibi, §. 12 : « Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves. »

Prima harum in duas dividitur. Primo enim dicit occasionem ex qua doctrina de usu potestatis introducitur : secundo, dat doctrinam, ibi, §. 2 : « Et advocans Jesus, etc. »

In prima dicit tempus, et auctores facti, et factum, per quod doctrina ista introducitur : dicens :

1 « In illa hora, » .

Quando occasionem acceperant ex hoc quod tres præter alios in montem adduxit, et pro Petro, et non pro aliis solvi

fecit : et sic quasi specialis dignitatis esset, eum habuit : cui etiam claves dedit. « Accesserunt, » ausu familiaritatis, « Ad Jesum, » sicut ad illuminatorem, « dicentes. »

Contrarium dicitur, Marc. ix, 32 et 33 : Venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis? At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverant quis eorum major esset? Luc. ix, 46 : Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset. Responsio. Lucas dicit id quod primum fuit et initium istius elationis in primo motu, ubi comprimenda fuit, quando primo tentavit. Tob. iv, 14 : Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas. Marcus autem tangit, in quo processit ad verbum contentionis : Matthæus autem qualiter quæstio est sopita.

« Quis, putas, »

Cujus reputatio est secundum veritatem dignitatis meritorum. Proverb. xvi, 2 : Spirituum ponderator est Dominus. Primo enim tacentes quando deprehensi sunt a Domino : postea non audientes increpantem dure, sicut fecerat de errore Petri, fiduciam acceperunt interrogandi. « Major est. » Augustinus : « In rebus « quæ non mole, sed virtute magnæ « sunt, idem est majus esse, quod melius « esse. » Occasionabatur autem hoc ex hoc dicto superius, v, 19 : Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum. Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. « In regno cœlorum : » qui non contendebant de regno terreno, sed de regno cœlorum, in quo bonum est magnum esse, licet non bonum sit videri sibi esse magnum : ideo non merentur increpationem, sed instructionem.

Est autem regnum cœlorum vel materialiter accipiendum pro congregatione justorum : vel secundum sæpe

<--- Page Split --->

habitam expositionem, pro completa potestate in officiis, et legibus, et ordine, et distributione regni : vel pro gloria regni, in quam inducuntur Sancti. Luc. xxi, 29 et 30 : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, etc. Terrenam autem potestatem concupivit mater filiorum Zebedaei 1, et ideo increpata est.

« Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum. »

Haec doctrina dividitur in partes duas, quae competit Prælatis secundum usum potestatis. Prima est exhortatio ad innocentiam, et secunda est dehortatio a nocentia, ibi, 3. 6 : « Qui autem scandalizaverit, etc. »

Prima harum habet tres paragraphos : in quorum primo docet innocentiam humilem, in secundo, sensum humilem, et in tertio, beneficentiam humilem. Et haec per ordinem sunt in littera.

De primo dicit duo : exemplum, et doctrinam.

De exemplo quatuor : quorum primum notat Doctoris ad innocentem humilitatem assimilationem : secundum, humilitatis imitationem : tertium, exempli in animo confirmationem : quartum, omnium bonorum ad exemplum in animo statutum comparationem (alias, operationem) et reductionem.

Primum notatur in hoc quod dicit :

« Advocans Jesus, »

Hoc est, ad sui conformitatem vocans. Supra, xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Isa. ix, 6 : Parvulus natus est nobis. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit, etc.

Secundum notatur, cum dicit : « Parvulum, » hoc est, formam parvulis com-

petentem. Parvulus autem est minor parvo : et ille est, qui reputatione sui etiam parvis minor est. I ad Corinth. xv, 9 : Ego enim sum minimus Apostolorum (ecce parvis minor) qui non sum dignus vocari Apostolus. Ecce minor minimis, qui parvis et minoribus minores sunt. Ad Ephes. m, 8 : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec. Supra, xi, 11 : Qui minor est in regno caelorum major est illo, scilicet Joanne Baptista qui a Christo dictus est maximus inter natos mulierum 2.

Tertium notatur, cum dicit : « Statuit, » hoc est, firmiter collocavit, ut a mente numquam excideret. Humilitas enim in imo stans, firmo stat pede : sed superbia in ventum ejecta eliditur. Psal. xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Ideo Daniel, x, 11, dicitur : Sta in gradu tuo, qui est gradus pulveris, et cineris, Eccli. x, 9 : Quid superbì terra et cinis ?

« Eum in medio eorum. » Quartum est, ut notet humilitatem esse quasi centrum virtutis. Luc. x x i , 2 7 : Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Ad Roman. x i i , 1 6 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ad Philip. ii, 5 et seq. : Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei esset, non rapimam, etc.

« Et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum.

Quicumque vero humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cœlorum. »

Doctrina est innocentiae humilis, qui

<--- Page Split --->

decet Doctorem humilem. Isa. LII, 8 : In humilitate judicium ejus sublatum est 1.

Duo autem dicuntur in doctrina : aversio, et conversio.

Tangit ergo primo aversionem a malo, dicens : « Nisi conversi fueritis, » a malo vestre elationis. Psal. vii, 13 : Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit. Zachar. 1, 3 : Convertimini ad me, humilem et parvum.

« Et efficiamini sicut parvuli : » mites et innocentes, injuriarum immemores, ambitionis non appetitores, libidinis numquam insectores. De primo horum, Psal. xxiv, 21 : Innocentes et recti adhæserunt mihi. De secundo, ad Ephes. iv, 26 : Sol non occidat super iracundiam vestram. De tertio, ad Galat. v, 26 : Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. De quarto, Levit. xix, 18 : Non quaeras ultionem, nec memor eris injuria civium tuorum.

« Non intrabitis in regnum caelorum, » hoc est, in gaudium regni. Et dicit : « Non intrabitis, » quia continuis profectibus oportet intrare eum, qui intrare desiderat. Job, xxii, 30 : Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. Psal. xxii, 3 et 4 : Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus ? Innocens manibus et mundo corde, etc. Christus enim ostium est regni. Joan. x, 9 : Ego sum ostium, etc. Christus autem humilis, et ad humile ostium altus impingit. Joan. xiv, 6 : Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

« Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvujus iste. »

Sensum docet humilitatis. I ad Corinth. xiv, 20 : Malitia parvuli estote :

sensibus autem perfecti testote. I ad Corinth. 1, 27 : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. « Hic est major in regnum caelorum. » Job, xxii, 29 : Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Proverb. xxix, 23 : Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.

« Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscepit. »

Tertium est doctrina beneficentiae humilitatis.

Dicit igitur : « Et qui susceperit, » charitatis beneficia ministrando. Ad Ronan. xv, 7 : Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. I ad Timothy. v, 10 : Si hospitio recepit, scilicet pauperes, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, etc. « Unum parvulum : » quia parvus parvis contentus est : et nemo est, qui non possit unum suscipere : quidam autem non possent suscipere plures. Planum autem est, quod Vicarii Christi nec in pompa sæculari magni sunt, nec cum multitudine veniunt. Infra, xxv, 40 : Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meus minimis, mihi fecistis.

« In nomine meo, » quia sic veniens, in figura nominis Christi venit, et non in nomine Nabuchodonosor regis, in cujus nomine venit Holofernes omnia vastans et consumens, cujus ferocitatem animi nemo mitigare potuit 2. « Me suscepit. » Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Supra, x, 41 : Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

« Qui autem scandalizaverit unum

<--- Page Split --->

de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. »

Hæc exhortatio est contra nocumentum scandali. Provenit autem scandalum ex duobus : quorum unum est dictum, vel factum minus rectum exterius materiam præbens et occasionem ruinæ : alterum autem provenit ex principio mali interius, quod est fastus cordis, ex quo surgit contemptus aliorum : et hoc secundum tangit, ibi, γ. 10 : « Videte, ne contemnatis, etc. »

Adhuc, in primo duo facit : hortatur enim vitare scandalum, et activum, et scandalum passivum, ibi, γ. 7 : « Væ mundo a scandalis ! »

Circa primum dicit scandalum, et in quem scandalum majus confert nocimentum, et quæ pœna scandalizantis.

De primo dicit :

« Qui autem scandalizaverit. »

Scandalizat autem active alterum, qui dicto, vel facto minus recto occasionem dat ruinæ. Hæc autem sententia maxime in Apostolos, hoc est, Apostolicos in prælatione Apostolorum subditos gubernantes. Ad Roman. xiv, 13 : Hoc judicate magis, * ne ponatis offendiculum fieri, vel scandalum.

« Unum de pusillis istis qui in me credunt. » Unus autem est, qui universitate charitatis Ecclesiæ est unitus. Ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Cantic. vi, 8 : Una est columba mea. Pusillus autem est parvus in fide, Supra, xiv, 31 : Modicæ fidei, quare dubitasti ? Hic dicitur infirmus, I ad Corinth. viii, 9 : Videte ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Licentia dicitur licentiosa actio. Pusilli enim indigent consolatione.

I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Isa. lxxvi, 12 : Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.

« Qui in me credunt. » Hoc dicit, ut ostendat in quo pusilli, quia in fide : isti enim sunt de quibus dicitur, Luc. viii, 13 : Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Si enim fortes essent in fide, non scandalizarentur. Proverb. xii, 21 : Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Sed infirmus scandalis patet, et avertitur a malo exemplo ejus qui deberet dirigere eum. Infra, xxiii, 15 : Circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum : et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. Et hoc ideo, quia dicitur, II Petr. ii, 21 : Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato. Malach. ii, 8 : Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege.

« Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, etc. » Pœna est scandalizantis. Pœna in Palæstina fuit, quæ mortem confusione cunulavit, quod aliquis scelestus suspensa mola asinaria fune in collo, sicut in fæce conditionis, et non nisi ad vilem et difficilem laborem natus, in mare demergebatur : sicut póstea culleus ad extremam confusionem super pœnam mortis cumulandam est .inventus. Et hac pœna dignum pronuntiat eum, qui custos animarum positus, per scandalum homines in ruinam præcipitat. Quædam Glossa tamen dicit, quod quando mola asinaria trahitur, collo suspenditur, ut erecta circumducatur : et significat asinum hominem, qui custos animarum regiminis sui non intelligit officium : et efficitur peccatum suum grande, quia retrahit homines a sacrificio Dei 1 : cui magis expedit, ut in

<--- Page Split --->

mundi circuitu laboret solus, et in profundum amaritudinis inferni pro peccato suo demergatur, quam quod alios scandalizans, pro suo et aliorum scelere damnetur, magis, et pro se, et aliis luat pœenas. Sapient. vi, 7 : Exiguo conceditur misericordia : potentes autem potenter tormenta patientur. Ezechiel, ni, 20 : Sanguinem ejus de manu tua requiram.

Hic agit de scandalo passivo : sic enim debemus aliis cavere, ne nos scandalum accipiamus ab aliis ruina : et dicit duo. Primo enim ponit quale est scandalum : et secundo, vitare docet ne scandalizemur.

Dicens autem quale est scandalum, tria dicit : malitiam scandali, ordinem ejus, et reprobationem scandalizantis.

De primo dicit : « Væ mundo a scandalis ! » quia, I Joan. v, 19 : Mundus totus in maligno positus est ; et sic totus est plenus scandalis malorum. Isa. iii, 5 : Irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum. Et, ibidem, 3. 8 : Ruit Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum.

Et tangit ordinem, cum dicit : « Necesse est enim ut veniant scandala. » Estautem necessitas suppositionis ista : quia si debeat eminere scientia fidei, et virtus Sanctorum, oportet quod probentur per scandala hæreticorum, et persecutorum, et diversorum tentaminum. I ad Corinth. xi, 19 : Oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Isa. x, 5 : Væ Assur ! Virga furoris mei et baculus ipse est.

« Verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit ! » Condemnatio est scandalizantis, per quem scandalum

venit. Infra, xxvi, 24 : Væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! Iad Corinth. viii, 12 : Sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

« Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem, mitti in ignem æternum.

Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te : bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem, miti in gehennam ignis. »

Docet vitare scandalum passivum : primo, in membris operantibus, et secundo, in oculo qui ordinat et dirigit in opere.

Membra autem operantia duo sunt : unum operans generaliter opera, et. alterum supportans totum pondus : et illa ponit simul. Et manus quidem significat operantem et auxiliantem amicum, qui vel dando, vel auxiliando, vel operando tenet nos sicut manus : et pes supportantem infirmitatem et pondus significat.

Et hoc est, quod dicit : « Si manus tua vel pes tuus scandalizat te, » dat tibi causam offendiculi. Proverb. 1, 16 : Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Isa. 1, 13 : Manus vestræ sanguine plenæ sunt.

« Abscide. » Duo dicit : abjicere scandalizantem primo jubet, et postea ostendit utilitatem.

Abjicitur autem dupliciter : et ideo dicit : « Abscide eum, » ab affectu, in quo hæret glutino amoris, « et projice abs te, » exterioris societatis conversatione. Numer. xvi, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, etc. Isa.

<--- Page Split --->

LII, 11 : Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere. Eecli. xxv, 36 : A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur. Proverb. xxii, 24 et 25 : Noli esse amicus homini iracundo... : ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae.

« Bonum tibi est ad vitam ingredi, etc. »

Tangit utilitatem : et est hoc solum bonum hominis, quod ad vitam ingrediatur, sicut patuit, Supra, xvi, 26 : Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur. « Debilem, » manibus, quando tibi non sufficis, et auxiliatorem dimittis. Job, vi, 13 : Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. « Vel claudum. » Genes. xxxn, 25 et seq., Jacob claudicans accepit promissionem, quando noluit fulciri confortatione mali fratris. II Reg. ix, 13, Miphiboseth claudus utroque pede comedebat de mensa regis.

« Et si oculus tuus, »

Hoc est, qui dirigit te consilio, et providentia vel doctrina sicut oculus. Job, xxix, 15 : Oculus fui cæco, et pes claudo. « Scandalizat te. » Thren. iii, 51 : Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ. Proverb. xxx, 17 : Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi, etc. « Erue eum, » ab affectu. Jerem. xv, 15 : Tuere me ab his qui persequuntur me. Genes. xxxii, 11 : Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo. « Et projice abs te » longe. Psal. xxv, 5 : Odivi Ecclesiam .malignantium, et cum impiis non sedebo.

« Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, » hoc est, cum dimidio lumine : et hoc est, quando retines lu-

men conscientiæ, et amittis lumen sæculare. Mich. vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. « Quam duos oculos habentem. » Job, xi, 20 : Oculi impiorum deficiant. « Mitti in gehennam ignis. » Hoc de aliis etiam dictum est : quia tamen oculi ibi in tenebris plorant, et pedes et manus ligati sunt. Supra, viii, 12 : Ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. Et de manibus et pedibus, Infra, xxii, 13 : Ligatis manibus, et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.

« Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis quia Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est.

Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. »

Removet hic coutemptum, qui est ex fastu superbiae Prælatorum. Et subjugit duas rationes: unam dignitatis, et alteram utilitatis.

Dicit ergo : « Videte ne contemnatis. » Isa. xxxui, 1 : Væ qui spernis, nonne et ipse sperneris ?.... cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. « Unum, » nedum plures, « ex his pusillis. » Luc. xu, 32 : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter est illi cura de omnibus.

« Dico enim vobis, etc. »

Ratio est sumpta a dignitate : quia hæc est dignitas animarum, quod quilibet habet Angelum custodem deputatum. « Angeli eorum, » eis deputati. Ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salu-

<--- Page Split --->

tis ? Daniel. x, 21 : Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael, princeps vester. Act. xii, 13 : Angelus ejus est. « In cœlis. » Per metonymiam, hoc est, in cœlestibus per contemplationem, exeuntes quocumque currant per ministerium : semper enim assistunt intimis per contemplationem. Tob. xii, 13 : Ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum Hoc dixit, quando ministravit in terra circa Tobiam. « Semper vident : » et ideo eadem æternitate quæ Deus est, mutabilitatem naturæ transcendunt, « faciem, » præsentiam, « Patris, » qui vult exhibere omne quod bonun est, « mei, » per consubstantialitatem, quia substantiam vident, « qui in cœlis est : » ubi exhibet claritatem vitæ beatae. Daniel. vii, 10 : Millia milliurn ministrabant ei. Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surgit lumen illius ?

« Venit enim filius hominis, etc. »

« Quid vobis, »

Ratio est sumpta ab utilitate et fine Incarnationis, quem vult frustrare, qui scandalizando perdit quos ille sanguine suo acquisivit : et hoc est quod dicit : « Salvare quod perierat. » Luc. xix, 10 : Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. Ezechiel. xxxiv, 16 : Quod perierat requiram. Ad Hebr. x, 29 : Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculvaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctifieatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit ?

12

« Quid vobis videtur ? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis. »

Sicut in praecedenti parte docuit per scandalum nullum debere averti a via

recta, ita ab hoc loco docet qualiter aversi debent revocari. Dividitur ergo in partes duas, in quarum prima docet hoc quod dictum est. Quia autem aliquis crederet quod hoc semel sufficeret, ideo in secundo de nullius correctione esse desperandum docet, dum est in via : et ideo semper esse revocandum cum veniæ et iudulgentiæ exhibitione, ibi, § 21 : « Tunc accedens Petrus ad eum, dixit. »

Adhuc autem in prima duo dicit, revocationem, et modum, ibi, §. 15 : « Si autem peccaverit in te frater tuus, etc. »

In prima adhuc duo : primo enim proponit parabolam de requirendo errante : et secundo explicat, et innuit explanationem, ibi, §. 14 : « Sic non est voluntas, etc. »

In prima dicit quatuor : possessionem unius ovis, errorem, inquisitionem, et gaudium natum de inventa.

Dicit igitur cœlestia terrenis comparando :

O animarum pastores, « videtur, » humana ratione cœlestia æstimentibus ? « Si fuerint, » in passione, « centum oves alicui. » Centenarius numerus quadrus ex denario, virtutum et operum significat perfectionem. Ezechiel. xli, 13 : Mensus est domus longitudinem centum cubitorum. Oves autem homines, et Angeli propter ovium utilitatem et in pastu similitudinem : quia, Ezechiel. xxxiv, 14 : In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel, hoc est, in verticibus Trinitatis erunt pascua earum. Joan. x, 9 : Ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ingredietur contemplando, et egredietur agendo : intus ad veritatem, et extra ad virtutem : hæc est enim mensura hominis, quæ est Angeli 1. Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta nnmermu filiorum Israel, hoc est, Angelorum Dei. Fine

<--- Page Split --->

enim contemplationis, et opere laudis, et stabulo mansionis homo et Angeli communerantur. Joan. x, 16: Fiet unum ovile, et unus pastor. « Alicui » dicit : quia non sunt nisi uni Domino Jesu Christo. Hic enim solus possidet ut pastor, qui dicit : Ego sum pastor bonus 1. Psal. xxiv, 7: Nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. Ezechiel. xxxiv, 31: Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis, domus Israel.

« Et erraverit una ex eis. » Errans ovis non est perdita, sed est in via perditionis. Cum igitur malum Angeli sit (sicut dicit Dionysius) contra deiformem intellectum esse : et deiformis intellectus sit immediate in primum lumen, unde exivit, converti : malum daemonis est ab ipso lumine (quod non est via, sed finis) averti, et ideo cadit a beatitudine et beatificante, et non a via ( quae est ad beatitudinem et beatificantem). Malum autem hominis, sive animæ rationalis, est contra rationem esse, quae est inquisitiva eorum quae sunt via ad finem per speculum et ænigma : et ideo malum ejus est casus a via, et non a fine. Recedens autem a via potest redire : et ideo ille quæri potest : et ideo non dicit duas in natura errasse, sed unam, quae est homo : alia enim cadens non errat, sed damnatur, et ideo non quæritur. Isa. l.ii, 6: Omnes nos quasi oves erravimus... : posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum. Psal. cxvii, 176: Erravi sicut ovis quae periit : quære servum tuum, Domine.

« Nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quae erravit ? »

Hic tangit requisitionem. Et tangit tria : quid quærens relinquit, qualiter quærit, et inventionis modum innuit.

De primo dicit : Nonne relinquit nonaginta novem in montibus ? » Relinquere

autem hic non est per subtractionem præsentiæ faciei, cum immediate ante dictum sit, quod semper vident faciem Patris in cœlis. Una autem est facies Patris et Filii et Spiritus sancti. Joan. ii, 13 : Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo. Sed relinquit, naturam eorum non assumendo. Ad Hebr. ii, 16 : Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Cantic. ii, 8 : Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens coltes. Sic enim salit in montibus gaudiorum, quod transilit colles dignitatis Angelorum. « Nonaginta novem, » hoc est, Angelos, qui in novem sunt ordinibus : et hi novem in denarium perfectionis divinæ, in illuminatione theophanarium, multiplicantur.

« In montibus, » in quibus pascuntur in vertice luminis contemplandæ Trinitattis. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis. Luc. xv, 4, dicitur : In deserto. Desertum autem dicitur, quia a peccantibus deserümi est. Psal. lxiv, 13 : Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.

Deinde tangit inquisitionem dicens :

« Et vadit, »

Pedem movendo de cœlo in terram, et in humanitate ponendo. Psal. lix, 10 : In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ subditi sunt. Baruch, iii, 38 : In terris visus est, etc. « Quærere. » Ecce actus requisitionis. Luc. xv, 8 : Quærit diligenter, donec inveniat. Ezechiel. xxxiv, 11 : Ecce ego ipse requiram oves meas. » Unde improperat malis pastoribus, ibidem y. 6 : dicens : Non erat qui requireret. Et, paulo ante, y. 4 : Quod infirmum fuit, non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis,

<--- Page Split --->

et quod perierat non quaesistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potenlia.

Quid autem quaerit, subdit dicens: « Eam quae erravit. » I Petr. ii, 25 : Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad Pastorem et Episcopum animarum vestrarum.

« Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt.

Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in coelis est, ut pereat unus de pusillis istis. »

Modus est inventionis. Et ponit conditionem propter motum liberi arbitrii : quia qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Psal. lxxxvii, 21 : Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum, hoc est, oleo gratiae. Deuter. xxxii, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis, hoc est, in deserto, a virtutis cultu, in horrore culpae, et vastae solitudinis sequestrate a beatorum Angelorum societate, et cohabitatione.

« Amen dico vobis. » De gaudio tangit propter illam inventam : « Quia gaudet super eam. » Luc. xv, 6 : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. Ibidem, y. 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Isa. lxii, 5 : Gaudebit super te Deus tuus.

« Magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt. » Hoc potest intelligi de majoritate extensiva, sive discreta : vel extensa, sive per modum continuitatis accepta. Si primo modo, tunc sensus est : Gaudebit magis quia de pluribus : quia de dolore contra peccatum

in compunctione, et de amore ad bonum in virtutis opere. IV Reg. ii, 9 : Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus. Qui est simplex in Christo, in peccatore duplicatur, et peccati remissionem et virtutum opera perficiens. Secundo modo intelligitur in casu : quia justus qui non indiget pœnitentia, securus est : et hæc securitas est frequenter generans torporem devotionis, et gratiae : datur exemplum de milite, qui licet aliquando fugerit, tamen conversus, postea cum duce fortiter hostem stravit : qui plus diligitur quam qui numquam fugit, nec umquam in bello acer et pugnax apparuit. Ad Roman. viii, 28 : Seimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Glossa : etiam peccata. Eccle. ix, 4 : Melior est canis vivus leone mortuo. Nehem. seu II Esdræ, viii, 10 : Gaudium Domini est fortitudo nostra.

« Sic non est voluntas, etc. »

Innuit expositionem. « Ante Patrem vestrum, » qui novit bona data dare filiis 1. Qui etiam dulcedinem suam filiis ostendit 2. « Qui in coelis est, » et terrenis non mutatur affectibus : « ut pereat unus de pusillis istis. » Ezechiel. xviii, 23 : Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ? I ad Timothy. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. II Reg. xiv, 14 : Nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.

« Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. »

Hic tangit correctionis et revocationis

<--- Page Split --->

modum. Et dicuntur duo : quorum primum est revocatio : secundum autem est confirmatio sententiae contra obstinatum, ibi, §. 18 : « Amen dico vobis. »

In primo tres inducit gradus: correptionis, convictionis, accusationis, vel denuntiationis.

De gradu correptionis dicit duo : quis debet corripi, et qualiter.

Quis ? « Si peccaverit frater tuus. »

Tria dicit : « Si peccaverit : » quia non corripitur, nisi qui peccavit : non est autem peccatum, nisi mortale peccatum : de aliis enim venialibus non est correptio, quia, Jacob. ut, 2, dicitur : In multis offendimus omnes. I Joan. i, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.

Secundum est, quod dicit : « In te. » Et in hoc notantur tria secundum Glossam : Primum notatur ex discretione naturae : In te enim peccare, est in hominem peccare, et non in Deum. Si enim in Deum solum peccat : tunc aut peccatum ejus in nullum omnino nocumentum proximi procedit, aut ita est principaliter in Deum, quod etiam per accidens nocet proximo. Primo modo est peccatum occultum, quod nemo scit, nisi solus Deus : et tu ut Deus : et tunc, ut dicit Glossa, « Non est nostri arbitrii aliquid facere de « peccato illo, nisi forte admonendo in « secreto, sicut Deus monet : sed non « possumus procedere ad publicum adhi- « bendo unum, vel plures, ut proda- « mus. » Alio modo est in Deum principaliter, et secundario in proximum, sicut est blasphemia, vel retractio a sacrificio, vel laude Dei : et de hoc, in quantum est contra proximum, debet fieri correctio : sed de offensa et emenda non est nostri arbitrii aestimare secundum satisfactionem proximi, sed potius secundum injuriam illatam Deo. I Reg. 11, 25 : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Alio modo, « in te » notat discretionem personae : et

hoc duobus modis. Uno modo, quantum ad peccati nocumentum quod in te est, et non in alium : sicut si contumeliam, vel damnum irrogat tibi : tunc enim tui arbitrii est remittere injuriam, et noncere de correctione peccati, sicut inferius habetur, quod peccanti in nos septuagies septies dimittendum est, si veniam petat. Alio modo in te peccat, sicut dicit Augustinus, « quando te sciente peccat. » Sed tunc distinguendum est : quia te sciente intelligitur, te sciente tua scientia, quae scientia humana est, hoc est, quando signo, vel facto prodit in tuam notitiam, quod signum, vel factum est infallibilis nuntius peccati : quia tunc fit te sciente, et non temerario judicio tuo. Si autem venit ad te scientia Dei, hoc est, cordis secreti revelatione, non hoc est te sciente, sed potius Deo sciente, et te ut Deo sciente : et sive ita revelet tibi in forma confessionis, sive sine forma confessionis, non debes procedere ad correctionem. Adhuc, si fallaci nuntio veniat ad te, non fit te sciente : sicut si dicatur tibi, et nullum aliud exstet indicium : tunc enim nisi valde confirmetur verbum dicentis, non debes credere : et ideo non ad correctionem procedere. Sed quando visus probat, vel alia certa indicia, tunc fit te sciente humana scientia, et tunc fit in te, hoc est, contra te : quia te scandalizat, quantum in ipso est : et fit contra cordis tui dilectionem, qua diligis fratrem sicut teipsum : et ideo debes procedere ad correctionem : et hoc est quod dicitur, I ad Corinth. viii, 12 : Sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

Deinde tangit, quis peccat, quando dicit : « Frater tuus, » quem debes diligere sicut teipsum : et ideo dicit Augustinus, quod « hoc non fit crudeliter, sed mise- « ricorditer, ne contagione pestifera plu- « rimos perdat.» II Machab. vi, 13 : Multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.

<--- Page Split --->

Levit. XIX, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum. Et ideo sicut in meipso volo emendari peccatum sine confusione, si fieri potest, ita volo in proximo.

« Vade, etc. »

Sed si prope me est, æqualiter ibo ? RESPONSIO. Vade duobus pedibus, compassionis, et charitatis : tunc enim non indignabitur. Jerem. x, 24 : Corripe me, Domine..., verumtamen non in furore tuo, ne forte ad nihilium redigas me. Psal. vi, 2 : Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

« Corripe eum. » Proverb. XVII, 10 : Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. Proverb. XXIX, 15 : Virga atque correctio tribuit sapientiam. II ad Thessal. III, 15 : Nolite quasi inimicum existimare, eum scilicet qui non obedit verbo nostro, sed corripite ut fratrem. « Inter te et ipsum solum, » ne forte publicatus, humanam amittat verecundiam : et tunc non curet corrigi. Jerem. III, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.

« Si te audierit, » corrigendo vitium, « lucratus es fratrem tuum. » Jacob. v, 20 : Qui converti fecerit peccatorem ab errore via sua, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

« Si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.

Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae : si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. »

Secundus est gradus, qui habet in se duos, scilicet redargutionis, et convictionis.

Duo igitur dicit : primo notitiam,

quod non correxit, quando dicit : « Si autem te non audierit, » hoc est, si ad te pervenerit certo indicio, quod te non audivit : et hoc non fit, nisi quando peccatum iterat, et jam hoc in notitiam serpere incipit : si enim in occulto fiat, adhuc tunc non potest sciri si audivit, vel non audivit. Et hoc modo exponit Augustinus in Regula. Unde vult Augustinus quod tunc observetur peccans cum alio, qui etiam hoc deprehendit : ut coram illo arguatur ad quem etiam pervenit notitia criminis et haec sunt verba : « Si autem negaverit, tunc neganti ad- « hibendi sunt alii, ut coram uno pos- « sit argui, vel a duobus, vel tribus con- « vinci. »

Et hoc est quod dicit : Adhibe tecum unum,» ad cujus notitiam, sicut ad tuam, devenit : quia aliter non est adhibendus. Si autem tu dicas ei nescienti, tunc ambo estis unus : quia ex uno corde loquimini. Et sic patet, quod istud est peccatum quod non omnino est occultum, sed serpit in notitiam plurium. Unus autem adhibetur, coram quo arguatur. Psal. XIX, 21 : Arg uam te, et statuam contra faciem tuam. II ad Timothy. IV, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. « Vel duos : » unus enim non adhibetur in testem. Deuter. XIX, 13 : Non stabit testis unus contra aliquem, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Si autem coram uno qui scit ut tu, redargutus non corrigitur : tunc « duos, » vel plures tecum adhibe, qui eo modo sciant quo tu scis, et non ex solo dicto tuo. Unde, Augustinus, « ut possit jam ab uno teste « argui, sed a duobus, vel tribus con- « vinci. » Et iste est gradus convictionis.

Quidam autem dicunt, quod in denuntatione adhibetur unus, sed in accusatione duo. Sed hoc nihil est : quia in denuntiatione nullus testis est necessarius. Sed alia est expositio secundum Augustinum, et bona est, et hoc innuit littera sequens : « Ut in ore duorum, vel trium

<--- Page Split --->

testium stet omne verbum. » Non dicit : in ore unius, quia injustum est audire unum contra unum. Dicit autem testium, ut habeant testium formam in testificando, et vitam ad hoc quod stabile credatur dictum eorum.

« Quod si non audierit cos, » cum jam videat quod de crimine convinci possit, si ipse se judicaverit, et correxerit, non est ulterius publicandus. I ad Corinth. xi, 31 : Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Si ergo istos se non corrigens non audiat, « dic Ecclesiae, » hoc est, Praelato in conventu et Synodo accusa. I ad Timoth. v, 20 : Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Augustinus : « Convictus vero secundum Prae- « positi vel Presbyteri arbitrium debet « emendatoriam subire vindictam : quam « si ferre recusaverit, de vestra societate « projiciatur. »

tribus modis : in effectu vinculi, in imprecautione mali, et in cooperatione Dei.

De primo dicit : « Quæcumque alligaveritis super terram, » excommunicando, « erunt ligata et in cælo. » De hoc, Supra, xvi, 19, dictum est : Quodcumque ligaveris, etc.1. Talibus gradibus correctionis præcedentibus et admonitionis. Sapient. xii, 2 : Eos qui exerrant partibus, hoc est, gradatim, corripis, et de quibus peccant, admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.

« Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint fiet illis a Patre mco qui in cœlis est. »

Et hoc est, quod sequitur : « Si autem Ecclesiam non audierit, » ut secundum arbitrium Prælati corrigatur, « sit tibi quasi ethnicus, » hoc est, gentilis : quia græce ἐγνο; est gens, hoc est, in fide non conjunctus : « et publicanus, » qui publice, et contumaciter peccat. Pro infidelitate enim abjicitur, et pro peccato publico, in quo contumax invenitur, hoc est, per excommunicationem abjiciatur. Joan. iv, 9 : Non coutuntur Judæi Samaritanis. II Joan. γγ. 10 et 11 : Non dixeritis ei : Ave : qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. I ad Corinth. v, 11 : Cum ejusmodi nec cibum sumere.

« Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram erunt ligata et in cælo, et quæcumque solveritis super terram erunt soluta et in cælo. »

Tangit malum per excommunicationem in peccatum. Et innuit vigorem quem habet sententia a convincentibus contumacem in accusando, et ab Ecclesia in approbando sententiam. Et ideo dicit : « Si duo, » notando numerum testium, « consenserint : » notat uniformitatem testium. « Consenserint super terram » dicit : quia in cœlo non secundum testes, sed secundum conscientiam judicatur. I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.

« De omni re, » quod non de corde subornato de rei veritate, « quamcumque petierint. » Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur. « Fiet illi a Patre meo qui in cœlis est. » Et ideo timenda est sententia Ecclesiæ valde, quia completur per Patrem cœlestem in districto examine. Unde, Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit.

Tangit hic hujus sententiæ vigorem

« Ubi enim sunt duo vel tres con-

<--- Page Split --->

gregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. »

septies, sed usque septuagies septies. »

Tangit robur sententiae per Dei cooperationem : et per « duo vel tres » tangit numerum. Per hoc quod dicit : « Congregati, » tangit formam testium duplicem : in vita enim congregatus est Ecclesiae, qui communicat, et ad omnem admittitur actum legitimum. Supra, xii, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat mecum, spargit. Secunda congregatio est in testificando, Psal. xlix, 5 : Congregate illi Sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus. « In nomine meo. » Illi enim non sunt suspecti, quia in nomine Christi testis veritatis est testis simpliciter : et ille est, qui non nisi amore nominis Dei dicit, quod dicit. Isa. xxvi, 8 : Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. « Ibi sum, » cooperans ligando et solvendo, « in medio eorum, » hoc est, in ore judicis, qui medios est inter actorem et reum, nequaquam in partem alteram declinans. Joan. xx, 19 : Stetit Jesus in medio disciplorum suorum, et dixit eis : Pax vobis. Joan. i, 26 : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Sic ergo in cœlis effectum habet vinculum consensus Ecclesiae, et Sanctorum fulcit testimonium : Christus autem veritas operatur factum. I ad Corinth. v, 4 et 5 : In nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.

Hic agitur de perfecta receptione fratris pœnitentis. Sicut enim custodiendus est, ne aberret : et sicut quaerendus et revocandus est, quando aberraverit : sic est misericorditer recipiendus, quando redire satagit : et de hoc hic determinatur. Et ideo duo dicit : in quorum primo docet quis recipiendus, et in secundo per modum legislatoris coactivum sermonem subjungit.

De primo dicit duo : Petri interrogationem, et Christi responsionem. Excitatus enim Petrus ex commissione clavium, et ex gaudio inventae ovis, et ex promissione exauditionis, prorumpit ad interrogandum, dicens : « Domine, quoties peccabit in me? » Hoc supra 1 expositum est. « Frater meus, » ex fidei professione conjunctus. Et hoc dicit, quia si in dispari cultu existens, quantumcumque peccet, per susceptionem Baptismi consequitur veniam, nec quaerit aliam remissionem. « Et dimittam ei ? » ex quo dimittuntur nobis debita nisi dimittamus 2 : et ex quo mihi das absolutionis potestatem.

Et adjungit interrogationem : « Usque septies ? » legerat Petrus, Proverb. xxiv, 16 : Septies cadet justus in die, et resurget : et putavit, quod in hac remissione deberet esse contentus.

« Dicit illi Jesus, »

Apud quem est misericordia, et copiosa est apud eum redemptio : « Non dico tibi usque septies. » Non enim misericordiae Dei ponendus est terminus 3, « sed usque septuagies septies, » hoc est, septies septuaginta vicibus, quae faciunt quadringenta et nonaginta et octo vices : et hoc excedit humanum posse in peccando una die. Vel, secundum

<--- Page Split --->

Augustinum, « Undecies septem fa- « ciunt septuaginta septem : et per un- « decim significatur transgressio, per « septuaginta autem decalogus per ino- « bedientiam septem capitalium vitiorum « violatus, et per septem omne tem- « pus. » Et tunc sensus est, quod in omni transgressione, et omni inobedientia, et omni plenitudine vitiorum, et omni tempore delinquenti, omnia sis paratus dimittere : et sic nullus terminus ponitur misericordiae infinitae. Ezechiel. xvii, 21 et 22 : Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis,... omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. Eccli. xxvii, 2 et 3 : Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam ?

« Ideo assimilatum est regnum cœlorum homini; regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. »

Adjungit hic sermonem coactivum, sicut omnis lex a ligando dicitur propter coactionem quam habet. Dividitur autem in partes duas : in parabolam, et explanationem quam in fine adjungit, et per se patet.

In parabola tria inducit : remissionem clementiae, vitium ingratitudinis humanae, et post remissae revocationem culpae. Et haec patent in littera.

In perfectione autem remissionis tria inducit per ordinem, videlicet dispositionem regis debita exigentis, et humilitatem peccatoris debentis, et remissionem Dei misericordis.

In primo tria inducit : Regis videlicet cœlestis potentiam, sapientiam, et misericordiam. Et his præmittit modum, quo loquitur per parabolam, dicens : « Ideo assimilatum est regnum cœlorum, » hoc est, factum justitiae regni cœlorum humano facto comparatur : et ideo dicitur, ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in ore

tuo, et in corde tuo : quia divina frequenter rationabilibus humanis comparantur.

« Homini regi. » Ecce potentia : ut per hoc, quod dicit, « homini, » notetur quod rationabiliter, et humane disposuit potentia. Esther, xm, 2 : Volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos. Per hoc autem quod dicit, « regi, » notatur potentia. Eccli. 1, 8 : Rex potens, et metuendus nimis.

« Qui voluit rationem ponere cum servis suis. »

Et notantur quatuor, quæ sunt propria sapientiae : primum est prudentia, in eo quod « voluit, » quia prudentia est consideratio rerum conferentium : secundum est industria in hoc quod dicit, « rationem. » Calculare enim non est nisi industriam habentium. Tertium est stabilis ratio conceptorum, quæ notatur per hoc quod dicit, « ponere. » Quarto, notatur ordo, qui proprie sapientis est, in hoc quod dicit, « cum servis suis. » Ordinare enim debet sapiens familiam ad rectitudinem. Esther, ni, 8 : Non expedit regno tuo ut insolescat per licentiam. De sapientia ista, Jerem. xxiii, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. III Reg. iii, 28 : Timerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. Eccli. x, 1 : Judex sapiens judicabit populum suum. Proverb. xx, 8 : Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo.

« Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat ei decem millia talenta.

Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. »

Hic incipit tangere misericordiam. Et

<--- Page Split --->

tanguntur hic duo : primo enim omnium ostenditur in peccatorem justa severitas : ut ostendatur ei quid pro peccato meruit, et quam gratus misericorditer remittenti esse tenetur. Secundo autem ex misericordia, peccati ostenditur propitiatio facta humiliter petenti.

Circa severitatem inducit tria : primo enim inducit severitatis justissimam causam : secundo, nullam misericordiae viam apparere : tertio, severitatis scientiam.

De primo dicit : « Cum capisset rationem ponere, » hoc est, conscientias per districtam inquisitionem examinare. Luc. xvi, 2 : Redde rationem villicationis tuæ. Sapient. vi, 4 : Interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Matth. xii, 36 : Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

« Oblatus est ei unus, » captus, et vinculis peccatorum adstrictus. II Paralip. in Orat. Manasse, circa medium : Incurvatus sum multo vinculo ferreo..., et non est respiratio mihi.

« Qui debebat decem millia talenta. » Decalogum enim, et quadraturam virtutum corrumpens, talentum ponderis circumstantiarum etiam perdiderat. II Paralip. in Orat. Manasse circa medium : Peccavi supra numerum arenæ maris : multiplicatae sunt iniquitates meæ. Jacob. iii, 2 : In multis offendinus omnes. Isa. i, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis !

« Cum autem non haberet unde redderet, etc. »

Ecce quod nulla fuit via misericordiae Dei : si enim gemitum habuisset, vel propositum, vel Sanctorum communionem, habuisset unde redderet : modo nihil habuit. Apocal. ii, 17 : Nescis quia tu miser es, et miserabilis, et pauper et cæcus, et nudus. Ex se enim nihil habere potest sine gratia. Psal. lxxvii, 39 : Spiritus vadens, et non rediens. Ad Roman. vii,

18 : Velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.

« Jussit eum. » Ecce scientia severitatis : et hanc audit servus quotidie in corde, et in scriptis. « Jussit eum dominus venumdari, » pœnis æternis mancipari, « et uxorem, » hoc est, carnalem concupiscentiam quæ allexerat eum, « et filios, » hoc est, opera. De primo dicitur, Isa. l, 1 : Iniquitatibus vestris venditi estis. De secundo, Luc. xiv, 20 : Uxorem duxi, et ideo non possum venire. De tertio, Sapient. iv, 6 : Filii qui nascentur, testes sunt nequitiae adversus parentes.

« Et omnia quæ habebat, » hujus mundi delectabilia. Isa. xxxix, 6 : Auferentur omnia quæ in domo tua sunt in Babylonem. « Reddi, » per supplicia pœnarum. Job, xx, 18 : Luet quæ fecit omnia. Supra, v, 26 : Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

Videns autem servus quæ meruit, si secum districte ageretur,

« Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. »

Exhibet reverentiam adorationis, supplicitatem orationis, deprecationem patientiae et mansuetudinis, et promissionem futurae satisfactionis : et in reverentia adorationis immiscet recogitationem sua conditionis.

De adoratione dicit : « Procidens autem. » Exod. iv, 31 : Proni adoraverunt. Supra, ii, 11 : Procidentes adoraverunt eum. « Servus ille. » Conditionis propriæ recognitatio : quia illaqueatum se vidit peccato. Joan. viii, 34 : Qui facit peccatum, servus est peccati. Psal. cxv, 34 : O Domine, quia ego servus tuus, etc. « Orabat eum. » Ecce supplex petitio. II Paralip. in Orat. Manasse, ad finem : Peccavi, Domine, peccavi : et iniquitas meas ego agnosco. Quare, peto, rogans te, remitte mihi.

<--- Page Split --->

« Dicens : Patientiam habe in me. » Deprecatio est patientiae et mansuetudinis, quae multos differendo ad pœnitentiam adducit. Joel. n, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et præstabilis super malitia. Ad Roman. ix, 22 : Sustinuit in multa patientia vasa irae, apta ad interitum. Est enim patientia æquanimis tolerantia eorum quae adversantur.

« Et omnia reddam tibi. » En promissio emendæ. Osee, xiv, 3 : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum, credendo in te, et veniendo ad te, omnia reddidi. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti.

17

« Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. »

Hic tangit misericordiam in affectu relaxationis culpa, et in affectu remissionis pœnae.

Dicit igitur : « Misertus autem Dominus. » II ad Corinth. 1, 3 : Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis. Eccli. xii, 3 : Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnientibus. « Servi illius, » cui duritia fuit exhibenda. Sed ne amplius esset servus, dimisit eum, hoc est, manumisit, et filium fecit, et liberum.

« Dimisit eum. » Numer. xiv. 20 : Dinisi, eis scilicet, juxta verbum tuum. « Et debitum dimisit ei, » relaxando pœnam. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. II ad Corinth. v, 19 : Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum.

« Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffoca-

bat eum, dicens : Redde quod debes. »

Hic secundo tangitur tantæ remissionis ingratitudo. Et dicuntur duo : ingratitudo, et ingratitudinis accusatio.

Circa primum dicit tria : primo enim dicitur conservi debitoris a servo crudeli invasio : secundo, humilis et supplex conservi pro indulgentia deprecatio : tertio, indulgentiae et remissionis dura abnegatio : quae per ordinem jacent in littera.

In primo sex ad vituperium ingrati proponuntur : primum est beneficii recepti immemoratio, cum dicit : « Egressus, » hoc est, extra memoriam indulgentiae perceptae, a conspectu Dei (cui semper adstare gratias agens debuit) gressus. Joan. xiii, 30: Cum accepisset buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

Secundum est permanens in egrediente servilis conditio, cum dicit : « Servus ille. » Genes. ix, 23 : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

Tertio, dicitur sollicita conservi inventio, quod fit machinatione pessima in fratrem, ibi, « Invenit unum de conservis suis. » Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessimâ sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum logueretur pauper judicium.

Quarto, debiti ponitur modica portio, cum dicit : « Qui debebat ei centum denarios. »

Quinto, tangitur inventi crudelis invasio, cum dicit : « Et tenens suffocabat eum, » acerba tribulatione, a qua evadere ille non poterat. Contra hoc, quod dicitur. ad Roman. xii, 21 : Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Isa. LVIII, 4 : Percutitis pugno impie.

Sexto, ponitur deperditi parvi dura repetitio, cum dicitur : « Redde quod debes. » I Reg. ii, 16 : Nunc dabis, alioquin tollam vi. Isa. LVIII, 3 : Omnes debitores vestros repetitis.

<--- Page Split --->

« Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcere m donec redderet debitum. »

Hic humilem ponit conservi deprecationem.

Et tangit quatuor : primo, incongruam reverentiam, quam ab ipso superbus accepit, cum paris secum conditionis existeret : et hoc est quod dicit : « Et procidens conservus ejus. » Apocal. xxii, 9, Angelus prohibuit procidere ante se Joannem dicens : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum et fratrum tuorum Prophetarum : Deum adora.

Secundo, tangit humilitatem quam rogando prætendit, ibi, « Rogabat eum, dicens. » Osee, xii, 4 : Flevit, et rogavit eum.

Tertio, tangit patientiam humanæ naturæ debitam, quam interpellavit, cum dicit : « Patientiam habe in me. » I ad Thessal. v, 14 : Patientes estote ad omnes. Levit. xix, 16 : Non oderis fratrem tuum.

Quarto, promissio tangitur opportunæ solutionis in futuro, cum dicit : « Omnia reddam tibi. » Genes. xxxi, 39 : Ego omne damnum reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas.

« Ille autem, etc. »

Dura est indulgentiæ abnegatio. Et dicuntur duo : primum est indignans cordis a precibus aversio, quam tangit, cum dicit : « Ille autem noluit. » Tob. iv, 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere.

Secundum est debiti dura exactio, cum dicit : « Sed abiit, etc. »

Et circa hoc tria tangit : excessum humanæ pietatis, cum dicit : « Abiit, » hoc est, a naturali pietate recessit inhumane agendo. Ezechiel. xix, 3 : Leo factus est :

et didicit capere prædam, hominemque comedere. Secundum est dura debiti exac tio, cum dicit : « Misit eum in carcerem » duræ vexationis. Thren. iii, 7 : Circumædificavit adversum me, ut non egrediar. In epist. Judæ. §. 11 : Væ illis qui in viam Cain abierunt ! Act. xvi, 24 : Misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. Tertio, tangitur debiti aggravatio, cum dicit : « Donec redderet debitum. » Contra id quod objicitur, Luc. vii, 42 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque.

« Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. »

Ponitur hic ingrati accusatio. Et tanguntur quinque : primum est conservorum Angelorum ad peccantes in fratres diligens intuitus, cum dicit : « Videntes autem conservi ejus quæ fiebant. » Daniel. x, 13 : Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus, scilicet, accusando Judæos.

Secundo, tangitur videntium contristatio, cum dicit : « Contristati sunt valde. » Luc. xv, 10 : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente : ita de oppositio tristitia. I Reg. xv, 11 : Contristatus est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.

Tertio, dicit qualiter Domino hoc retulerunt, ibi, « Venerunt et narraverunt domino suo, » conquerendo de persecutoribus. Isa. xxxiii, 7 : Angeli pacis amare fiebunt. In hoc enim Angeli suæ custodie exhibent officium.

Quarto, tangit quod nihil de peccatis manebat occultum, dicens : Omnia quæ facta fuerant. » Sic, Genes. xxxvii, 2 : Accusavit fratres suos apud patrem crimine pessimo. Sapient. 1, 8 : Qui loquitur iniqua, non potest latere.

<--- Page Split --->

« Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me.

Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui miseritus sum ?

« Et iratus, etc. »

Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. »

Hic tangitur debiti revocatio. Et dicuntur quatuor : primum est ad praesentiam judicis citatio, cum dicit : « Tunc vocavit illum dominus suus. » Secundum est, ingratitudinis exprobratio, cum dicit : Serve nequam, etc.» Tertium est, immisericordiae improperatio, cum dicit « Nonne, etc. » Quartum est, per iram domini aeterna condemnatio pro debito jam pridem dimisso, cum dicit : « Et iratus. »

Dicit igitur : « Tunc vocavit eum dominus suus, » post mortem ad judicium. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi.

« Et ait illi : Serve nequam. »

Secundum est. Eccli. iii, 29 : Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.

« Omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me. » Tangitur orationis virtus, quae valet delere sola omne peccatum. Eccli. xxxviii, 9 : Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te. Isa. xxxviii, 3 et 6 : Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas : ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos : et de manu regis Assyriorum eruam te.

« Nonne ergo, etc. »

Tertium. Luc. vi, 37 : Dimittite, et dimittemini.

Quartum est, hoc est, ad modum irascentis duritiam exhibens. Numer. xxv, 3 et 4 : Iratus Dominus, ait ad Moysen : Tolle cunctos principes, et suspende eos contra solem. « Tradidit eum tortoribus. » Proverb. xix, 12 : Sicut fremitus leonis, ita et regis ira. Eccli. xxxiii, 28 : Servo malevolo tortura et compedes. « Quoadusque redderet universum debitum. » Supra, v, 26 : Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

« Sic et Pater meus, »

Qui vult leges meas custodiri. Unde, Supra, xvii, 5, dixit : Ipsum audite. « Celestis, » qui non decipitur, nec mutatur. Numer. xxii, 19 : Non est Deus ut filius hominis, ut mutetur. « Faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo. » Idem, supra, vi, 15 : « De cordibus vestris, » ne sit ficta remissio. Sapient. i, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.

Ex his autem quae hic dicuntur, videtur quod peccata dimissa redeant propter odium fraternum : hoc autem videtur esse contra justitiam Dei, qui non punit ultra condignum, sed citra : si autem dimissum est, et postea punit, ultra condignum punit : et hoc est inconveniens.

Adhuc autem videtur, quod secundum hoc Deus bis punit in idipsum peccatum : quia ad minus compunctionis pecna fuit in printa dimissione.

Adhuc, gratiae gratum facientis est facere dignum vita aeterna : et hoc non potuit esse nisi dimissione facta : secundum hoc igitur videtur deterior conditio

<--- Page Split --->

hominis aliquando pœnitentis, et aliquando relabentis, quam illius qui numquam pœnituit, quod est inconveniens.

Dicamus igitur, quod antiqui distinxerunt quinque causas in quibus peccata redeunt, sicut est odium fraternum, sicut hic habetur : apostasia a fide : contemptus confessionis : et quando ducitur pœnitentia, quod de peccato pœnituit : et ingratitudo. Sed quia irrationabilia sunt, quæ dicunt : peccatum enim dimissum annihilatum est, et non mansit in actu, neque in reatu : et ideo non potest redire. Et si dicatur, quod redit quantum ad imputationem pœnæ, hoc non est verum, quia pœna inferni Deus non punit nisi peccatum. Peccatum autem nec in actu est, nec in reatu, et sic non punitur. Ideo posteri dicunt, quod non redit peccatum, nisi propter ingratitudinem. Ingratitudo autem est non continuo permanere in gratiarum actione oris, cordis et operis : et cum redit peccatum, non redit quoad numerum, et speciem peccatorum, sed redit quoad deformitatem, quæ non est præcedentium peccatorum, sed sequentis, in quantum est peccatum talis hominis qui tantum acceperat beneficium : et non est deformitas ejus in quantum est actus quidam deficiens a bono gratia et virtutis : et sic potius est deformitas talis peccantis quam peccati : quia quando contra beneficium fecit, tanti immemor beneficii turpis fuit, turpitudine ingratitudinis, et majori reatu adstrictus, et majori pœna dignus, quo majus receperat præ caeteris beneficium : et hoc est, quod dicitur in Psalmo LIV,

13 et 14 : Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitam ab eo. Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus. Et aggravat pœnam, ibidem, 16 : Veniat mors supër illos, et descendant in infernum viventes. Redit igitur ad ea tenus, qua manet : manet autem quoad vinculum perpetuae detestationis, quo vinctus est ille cui peccatum dimissum est : et ideo cum non detestatur quoad dictam deformitatem, redit.

Cum etiam aliquis compunctus est, adhuc duplici vinculo ligatus est, debiti confessionis scilicet, et debiti satisfactionis : et quodcumque horum dimittat, tunc adhuc ad hoc tenentur, et quoad hoc redit : vel potius non redit, quia mansit. Si autem confessus est, et satisfecit, tunc non redit nisi quoad deformitatem ingratitudinis, sicut diximus. Nec tenetur tunc aliter confiteri nisi sic quod dicat : Ego de multis et magnis indulgentiam consecutus sum a Deo, et ingratus postea hæc adjecì omnibus peccatis meis.

Per hoc patet solutio ad omnia præter unum : et ad hoc dicendum, quod non est deterior conditio aliquando pœnitentis : quia super non pœnitentem manent omnia peccata : huic autem remissa sunt simpliciter et non redeunt, nisi quoad vitium ingratitudinis, per quod status talis habet turpitudinem per accidens, scilicet ex immemoratione beneficiorum Dei.

<--- Page Split --->