CAPUT XVII.
Christi in monte transfiguratio, quam jubet discipulos silentio servare, donec a mortuis resurgat : Eliam dicit venturum, imo jam venisse, sed cognitum non fuisse, nempe Joannem Baptistam : puerum lunaticum curat, quem discipuli ob modicam fidem curare non potuerant : ostendens quantæ sint virtutis, fides similis grano sinapis, jejunium, et oratio : passionem suam prædicit : pro se quoque et Petro didrachma solvit invento in ore piscis statere.
- Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum 1: 2. Et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3. Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes. 4. Respondens autem Petrus, dixit
ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. 5. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite 2.
- Et audientes discipuli ceciderunt
<--- Page Split --->
in faciem suam, et timuerunt valde.
Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Jesum.
Et descendentibus illis de monte, præcepti eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire ?
At ille respondens ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia 2.
Dico autem vobis 3 quia Elias jam venit : et non cognoverunt eum 4, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Tunc intellexerunt discipuli quia de Joanne Baptista dixisset eis.
Et cum venisset ad turbam 5, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est et male patitur : nam sæpe cadit in i, nem, et crebro in aquam.
Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.
Et increpavit illum Jesus : et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?
Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram 6. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum 7,
Et occident eum : et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?
Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur, Simon ? Reges terræ, a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis an ab alienis ?
Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.
<--- Page Split --->
IN CAPUT XVII MATTHÆI
ENARRATIO
« Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum. »
Habitis fundamentis Ecclesiae, tanguntur ea quorum virtute claves faciunt quod faciunt : sicut et hic tanguntur Resurrectio, et Passio. Vel melius : Quia dictum est, quod quia nunc omnes claves regni cœlorum collatae sunt ministris, ostenditur hic quale est regnum quod referant, sicut et in fine praecedentis capituli est promissum.
Tanguntur ergo hic duo, gloria scilicet Resurrectionis sequens meritum Passionis : et effectus tam super daemonem impedientem, quam etiam ad libertatem filiorum, quam perfectissime efficiet : et hæc duo continentur in secunda parte capituli, sicut per se patet cuilibet1.
Circa manifestationem autem gloriae regni Resurrectionis tria inducit: ubi scilicet et quando et quibus facta manifestatio : et modum suæ manifestationis : et instructionem qua discipulos de veritate instruit. Et hæc in littera patent.
Dicit igitur de tempore :
« Et post dies sex, »
A facta confessione. Idem etiam habetur. Marc. ix, 1. Contra, Luc. ix, 28, dicitur : Factum est post hæc verba fere dies octo. RESPONSIO secundum Augustinum,
quod Lucas numerat primum in quo facta est confessio, et ultimum in quo facta est transfiguratio : hos duos non numerant Matthæus et Marcus, sed tantum intermedios : octo tamen propter octavam competentem resurrectioni corporum : sed quieti regni competit post dies sex, quæest septim a quietis æternæ. Ad Hebr. iv, 10 : Qui ingressus est in ejus, scilicet Dei, requiem, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
« Assumit Jesus. »
Nota est familiaritatis. Psal. xxvi, 10 : Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Exod. vi, 7 : Assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester.
« Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus. »
Deuter. xix, 13 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Hos etiam magis familiares assumpsit in suscitatione filiæ Archivynagogi 2 : et in Passione, quando oravit 3. Quorum Petrus Prælatos, Jacobus activos, et Joannes contemplativos significat. Ezechiel. xiv, 14 : Noe, Daniel et Job ipsi justitia sua liberabunt animas suas.
« Et ducit illos, etc. »
Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit. Exod. xv, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ. « In montem. » Psal. lxvii, 17 : Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus pulchritudo justitiæ, mons sanctus. « Excelsum. » Ezechiel. xl, 2 : Dimisit me super montem excelsum ni-
<--- Page Split --->
mis. Hic mons erat Thabor, qui veniens lumen interpretatur. Psal. lxxxviii, 13 et 14 : Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt : tuum brachium cum potentia. « Seorsum, » a mundi strepitu. Marc. vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.
« Et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. »
Ecce ipsa transfiguratio. Describit autem eam dupliciter, in Domino videlicet, et in testibus qui in monte fuerunt.
In ipso autem dupliciter : in corpore Domini, et in amictu.
In corpore autem describit dupliciter : in communi, et in speciali determinando modos ejus.
In communi autem dicit :
« Transfiguratus est ante eos. »
Cum autem figura sit terminatio quantitatis, hoc modo non mutavit figuram Dominus : sed dicitur hic figura physici corporis, quae est cum colore et passionibus, quae transfigurata est, quando actus altioris potestatis in ea apparuit. Id enim quod in corpore humano secundum potestatem qualitatum complexionalium apparet, color est humanus : sed quia corpus dominicum fuit unitum deitati, et organum animae plenissimae gratiae : et deitas radiat super omnem lucem, ut dicitur, Sapient. vii, 29 : Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum, luci comparata invenitur prior. Quod igitur secundum potestatem deitatis in corpore apparet divino, transfiguratio est in lu-
1 Joan. x, 17 et 18 : Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo
cem. Et patet, quod illi corpori lux illa connaturalis fuit, sicut et color, sicut et in potestate habuit ponendi animam et iterum sumendi eam '. Non enim nisi naturale esse potest, quod convenit ei, in quantum erat deitati unitum, et animae cum Deo unitae organum. Unde, Luc. ix, 29 : Facta est species vultus ejus altera. Et non dixit : Alia
Dicit autem : « Ante eos, » ad demulcendum discipulos, et trahendum corda eorum in æternorum desiderium. Joan. xiv, 21 : Ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Unde Petrus gloriatur, II Petr. 1, 16 : Non doctas fabulas secuti, notam facimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
Et tangit in speciali modos, dicens :
« Et resplenduit facies ejus sicut sol. »
In corpore : in infinitum autem magis in mente quam in corpore. Apocal. 1, 16 : Facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. Sed contra, Eccli. xlii, 4 : Sol refulgens radiis suis obcecat oculos : qualiter ergo sufficere potuerunt ? Dicendum, quod confortatum majori lumine habebant visum.
Deinde tangit amictum :
« Vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. »
Hoc vestimentum potest esse humanitas : quod ego non puto : quia humana facies fuit, quae resplenduit sicut sol. Sed ad litteram vestis lucentis nubes alba videtur, ubi splendor occumbere, et in albedinem in circuitu videtur terminari. Significat autem vestis Sanctos. Isa. xlix, 18 : Vivo ego, dicit Dominus, quia
<--- Page Split --->
omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa. Psal. cii, 2 : Amictus lumine sicut vestimento. Nix autem est rara, alba et mollis : rara, quia non congelatur, antequam convertatur in aquam, eo quod calidum tenet eam raram : alba autem propter naturam perspicui aquæ, quod est materia ejus : mollis autem propter calorem in nube conceptum, qui resolvit congelatum aliquantulum, et mollificat. Et rarum quidem significat spiritualitatem : albedo autem, innocentiae et castitatis candorem : et mollities, mansuetudinem : et calor, charitatem. Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber, et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit verbum meum quod egreditur de ore meo. Infra, xxviii, 3 : Erat... vestimentum ejus sicut nix. Apocal. i, 14 : Caput ejus et capilli erant conditi tamquam lana alba et tamquam nix. Vestimenta alba quasi lana munda, et sicut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. Fullo, inquam, Deus, qui se Sanctis vestit : qui tale lumen Sancti adhuc in terra degentes recipere non possunt.
« Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes. »
Hic tangitur transfiguratio quoad testes quadrupliciter. Primo, quoad testimonium apparentium Patrum : secundo, quoad testimonium Apostolorum : tertio, quoad testimonium creaturarum : et quarto, quoad testimonium Patris.
De primo dicit : « Et ecce, » ut notetur evidentia, « apparuerunt, » ut subitus et divinus notetur eorum adventus : quia sicut supra, ii, 13, notatum est 1, quod apparet, subito advenit,
et impræmeditate. « Eis, » discipulis, ut magis certificentur.
« Moyses, » ex limbo veniens de mortuis, ut probetur, quod ipse est de quo dicitur, Deuter. xviii, 13 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
« Et Elias, » vivus de paradiso veniens eximius Prophetarum : ut ex Propheta haberet testimonium. Isa. vii, 11 : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra, hoc est, de paradiso, vel inferno : et ut notetur, quoniam vitæ et mortis habet potestatem. Ad Roman. xiv, 9 : In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.
« Cum eo loquentes. » Luc. ix, 30 et 31 : Erant Moyses et Elias, visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Dicit enim Origenes quod Moyses ibi oravit pro populo suo. Excessus autem iste erat amoris, doloris et humilitatis. De primo quidem, Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, etc. De secundo, Thren. 1, 12 : O vos omnes, etc. De tertio, ad Philip. ii, 8 : Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, etc. Thren. iii, 19 : Recordare paupertatis, etc.
« Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum et Elie unum. »
Secundum est, scilicet testimonium Apostolorum.
« Respondens autem Petrus, » ad gloriosa verba Moysi et Elie, quæ habe-
<--- Page Split --->
bant cum Christo, « dixit ad Jesum : Domine, » omnium, « bonum est nos : » omnis boni bonum. Exod. xxxiii, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. « Hic esse : » ut abscondamur in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum. Sed errat : hic enim non datur, sed in futurum promittitur : hoc lumen non est abscondendum, sed super candelabrum ponendum : non soli dandum, sed ut luceat omnibus, qui in domo sunt 1. Marcus autem, ix, 5 et Luc. ix, 33, dicunt : Nesciens quid diceret.
« Si vis. »
Hoc praemittit, ne increpetur sicut supra, xvi, 22, quando dixit : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. Unde hic praemittit se conformare voluntati suae.
« Faciamus hic. » Non erat suum facere formam cognoscere. « Tria tabernacula. » In hoc errat : quia Legis et Prophetiae et Evangelii non sunt tres habitationes, sed una, quae est Ecclesia. Apocal. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus : et habitabit cum eis. Unum ergo est tricameratum, propter Trinitatis fidem et propter praeuntium, et sequentium, et comitantium societatem : et propter Legis et Prophetiae cum Evangelio completionem.
« Tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. » Voluit enim scorsum habitare, sed cum Christo in tabernaculo requiescere. Isa. iv, 6 : Tabernaculum erit in umbraculum diei ab astu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.
« Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. »
Testimonium est creaturarum.
« Ecce nubes lucida obumbravit eos, » ut lumen ingereret blandimentum, et luminis testimonium : nubes autem temperaret lucis excessum. Isa. xli, 2 : In umbra manus suae protexit me.
« Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. »
Testimonium tangit Patris. II Petr. 1, 17 : Voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
« Hic est Filius, » consubstantialis, « dilectus, » et dilectionis, sicut ego principium, « in quo, » sicut in redemptore, « mihi, » sicut auctori in opere, « bene, » modo virtutis, « complacui, » non pœnitentia ductus de opere 2.
« Ipsum audite, » quasi legislatorem. Isa. lv, 2 : Audite, audientes me, et comedite bonum. Supra, iii, 17, de hoc multa sunt dicta 2. Haec autem, quae de voce Patris dicuntur etiam in baptismo, sonabant ibi ad perfectionem sanctitatis : hic autem ad perfectionem majestatis : in Passione autem, Joan. xii, 28, ad perfectionem claritatis 1.
« Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. »
Hic tangitur instructio discipulorum. Et habet duo : instructionem ex facto de transfiguratione : et instructionem per verbum de circumstantibus apparitionem.
In primo dicit tria : casum ex magnitudine, confortationem ex Domini consolatione, et instructionem ex transitu gloriae revelatae.
<--- Page Split --->
De primo dicit : « Et audientes discipuli, » vocem Patris de testimonio veritatis. II Petr. 1, 18 : Vocem Patris audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
« Ceciderunt in faciem suam. » Qui cadit in faciem, sciens ubi cadit, prudenter cadit. I ad Corinth. xiv, 23 : Cadens in faciem suam adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. E contra cadentes retrorsum, nesciunt ubi cadant, et extra gratiam cadunt. I Reg. iv, 18, Heli cadens de sella retrorsum fractis cervicibus exspiravit. Daniel. x, 16, est simile ei quod habetur hic : ubi Daniel cecidit ad visum viri Gabrielis, et dixit : Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
« Et timuerunt valde, » non aliquid mali, quod ibi non erat, sed territi insolita majestate, et coruscatione, quæ humana infirmitas sustinere non poterat, licet ad ipsam primitus facta sit. Job, xxvi, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Isa. xxi, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum. Timor enim, qui est fuga cordis intus, causa fuit casus exterius.
niel. x, 10 : Manus tetigit me, et erexit me super genua mea.
« Dixitque eis, » allocutione. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis.
Dicit autem : « Surgite, » contra casum : « nolite timere, » contra timorem. Joan. xiv, 1 : Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. Supra, xiv, 27 : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.
« Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Jesum. »
Hic ponitur instructio facti et verbi : et ideo duo dicuntur.
De primo duo : oculorum ad rem docentem elevatio, et rei instructio.
Dicit igitur : « Levantes oculos suos. » Luc. xxi, 28 : Levate capita vestra. Baruch, iv, 36 : Circumspice..., et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
« Neminem viderunt, » quia omnia disparuerunt, ut soli Christo adhærerent. I ad Corinth. xii, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Significatur etiam, quod omnibus transeuntibus, erit Deus omnia in omnibus1.
« Et accessit Jesus et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. »
« Et accessit Jesus, » appropinquatione dignationis consolabatur et confortabat eos.
Et tria tangit : accessum, tactum et allocutionem. Matth. xxvii, 18, ubi etiam dubitaverant, dicit : Accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas, etc.
« Et tetigit eos, » ut tactu carnis præsentiam sentirent virtutis deitatis. Da-
« Et descendentibus illis de monte, præcepti eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. »
Instructio est per verbum duplex : una est humilitatis et mysterii : altera ex solutione dubietatis.
De prima dicit : « Et descendentibus illis. » II ad Corinth. v, 13 : Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis. Elevati enim in contemplatione redeunt ad actionem. Sic Abraham re-
<--- Page Split --->
versus est in locum suum a monte visionis 1.
« Præcepti illis Jesus, » præcepto instructionis:» Nemini dixeritis visionem,» de transfiguratione, et circumstantibus eam, « donec Filius hominis, » cujus est mori, « a mortuis resurgat. » Duplici ratione : quia si prius diceretur, et postea mori videretur, fieret scandalum, et non ædificatio ad fidem, quod sic transfiguratus mori posset. Eccle. iii, 7 : Tempus tacendi, et tempus loquendi. Eccli. xx, 22 : Ex ore fattu reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo. Alia causa est, scilicet informatio ad humilitatem. Eccli. xi, 2 : Non laudes hominem in specie sua. Et, ibidem, §. 30 : Ante mortem ne laudes hominem quemquam.
Dicit autem : « A mortuis, » quia ad hoc moritur, ut mortuos visitet. Eccli. xxiv, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes. Adhuc etiam ipse solus fuit inter mortuos liber 2 : et ideo surrexit ab eis.
« Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo Scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire ? »
Hæc est solutio dubiorum. Et habet tres partes : quarum prima est interrogatio : secunda, solutio : et tertia, illuminatio perfecta.
De prima dicit : « Quid ergo Scribæ dicunt, » qui auctoritatem habent ex scientia legis, « quod Eliam oporteat primum venire. » Hanc enim formam fecerunt Scribæ, persuasi ex hoc quod continetur, Malach. iv, 3 et 6 : Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis. Et convertet cor patrum
ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathematc. Dixerunt igitur, quod Elias veniens restituturus erat omnia in antiquum statum concordiæ, gratiæ, et innocentiæ.
« At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Dico autem vobis quia Elias jam venit : et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Tunc intellexerunt discipuli quia de Joanne Baptista dixisset eis. »
Solutio est duo continens : unum intellectus Scripturæ de adventu Eliæ in persona : alterum est de adventu Eliæ in spiritu et virtute.
De primo dicit : « Elias quidem venturus est, » ante secundum adventum ad judicium : et tunc « restituet omnia, » quæ destruxit Antichristus. Malach. iv, 3 : Mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.
« Dico autem vobis quia Elias jam venit. »
Ille, inquam, de quo dicitur, Luc. 1, 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ. « Et non cognoverunt eum, » per approbationem, quia testimonium mihi perhibuit. Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta : et loquentem perfecte abominati sunt.
« Sed fecerunt in eum quæcumque voluerunt. » In hoc notatur, quod causa fuerunt mortis Joannis, vel quod per-
<--- Page Split --->
suaserunt Herodì, ut occideret eum : vel consenserunt ad minus : et hoc ideo, quia testimonium perhibuit Christo. Act. vii, 52 : Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos, qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.
Et hoc est quod sequitur : « Sic et Filius hominis passurus est ab eis, » scilicet, quod non cognoscentes occiderunt eum. I ad Corinth. ii, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent. Joan. i, 10 : Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
« Tunc, etc. »
Videntes in Joanne impletum quod dixerat, « intellexerunt discipuli quia de Joanne Baptista dixisset eis. » Sicut, supra, xvi, 12, intellexerunt, quia non dixerat de fermento panum, sed de docrina Pharisæorum dixerat esse cavendum.
« Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum. »
Effectus præinductorum Sanctorum hic determinatur : primo quidem in ablatione impedientis consecutionem Sanctorum hic. Et habet duas partes : in quarum prima ponitur impedimenti ablatio : et secundo Apostolorum circa difficultatem expulsionis Dæmonis instructio.
Circa primum tanguntur tria : Dæmoniaci oblatio, offerentium increpatio, et expulsionis Dæmonis perfectio. Quæ per ordinem in littera continentur.
Circa oblationem infirmi duo sunt : primum, occursus Domini per misericor-
diam : alterum oblatio miseri propter miseriam.
De primo dicit : « Et cum venisset ad turbam, » per misericordiam descendens de monte, ut se turbæ coaptaret. Psal. cum, 8 : Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis.
« Accessit ad eum homo. »
Hic est oblatio miseri. Et tanguntur duo : postulatio salutis, et allegatio magnae infirmitatis et necessitatis.
In primo dicuntur quatuor, devotio videlicet, et ratio, et reverentia, et propositio petitionis cum instantia obtinendi.
Devotio notatur, cum dicit : « Accessit ad eum, » propinquitate devotionis. Psal. xxxii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, etc. « Homo. » Notatur rationabilitas : quia iste discrevit, quod ejus est qui fecit curandi potentia. Psal. xxxv, 7 et 8 : Homines et jumenta salvabis, Domine : quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. « Genibus provolutus ante eum. » Marc. 1, 40 : Venit ad eum leprosus, et genu flexo, etc. Ad Philip. ii, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur, etc. Isa. xlv, 22 et seq. : Ego Deus, et non est alius... : quia mihi curvabitur omne genu. Mich. vi, 6 : Curvabo genu Deo excelso. Non autem flectit, sicut illudentes milites, Infra, xxvii, 29. Est autem genuflexio ad humanitatem proprie, sed prostratio ad deitatem, sicut Magi proidentes adoraverunt eum i. Quia curvatur genu in signum casus, et erectio significat liberationem a casu. Prostratio autem est in signum quod homo nihil est, et erec tio est recognitio mjestatis de nihilo in altum erigentis.
« Dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male pati-
<--- Page Split --->
tur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. »
Ecce petitionis propositio. Et dicit quatuor : profitetur enim potestatis perfectionem in eo quem interpellat : et petit misericordiam, quia justitia non suppetit :' et ostendit rationem affectus ad eum pro quo petit: et allegat necessitatem.
De primo dicit : « Domine. » Sapient. xii, 18 : Subest tibi, cum volueris, posse. « Miserere, » quia tibi proprium est misereri semper et parcere. II ad Corinth. i, 3 et 4 : Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
« Filio meo. » Jus enim natura est, ut illius miserear. Supra, xv, 22 : Miserere mei, Domine, fili David : filia mea male a demonio vexatur.
« Quia lunaticus est. » Allegat hic necessitatem duplicem, infirmitatis, et difficultatem curationis. In infirmitate dicit tempus passionis, acerbitatem, frequentiam, et periculum. Tempus, quia « lunaticus est : » in renovatione lunapatiens. Daemon enim hoc tempus observans intendit odibilem facere Creatorem, qui tales creaturas fecisset, quae nocerent. Marc. ix, 16 et 24, dicitur iste surdus et mutus. Potuit esse, quod deficiente luna quae movet humidum, oppilabantur ei viae aurium, et vena moventes linguam humido a capite descendente, et sic redeunte mense surdus et mutus factus est.
« Et male patitur. » Ecce acerbitas doloris a daemone vexante. Simile, Supra, xv, 22, male vexatur. Supra, viii, 6, male torquetur, de servo Centurionis.
« Nam sæpe. » Ecce frequentia. Marc. ix, 17 : Qui, scilicet daemon, ubicumque
eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et aresci t'.
« Cadit in ignem, et crebro in aquam. » Ecce periculum, quia quaerebat daemonium occidere infirmum elementis, qua vel activa vehementer corpus dissolvcrent, vel oppilando vias spiritus necarent : sic enim cito occiditur homo : et est ignis libidinis, vel ira, vel aestus avaritia. Proverb. xxx, 16 : Ignis nunquam dicit : Sufficit. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad consummationem devorans, et omnia eradicans genimina. Psal. lvii, 9 : Supereccidit ignis, et non viderunt solem. Aqua autem est voluptatum, qua nutritiv libidinem. Psal. lxvii, 2 : Intraverunt aqua usque ad animam meam. Thren. iii, 34, 18 : Inundaverunt aqua super caput meum... Dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino.
« Et obtuli eum, etc. »
Difficultas notatur curationis. « Discipulis tuis, » quibus, Supra, x, 1, data est potestas ejiciendi spiritus immundos, et ut languores curarent. Luc. ix, 1 : Dedit illis potestatem super omnia damonia.
« Et non potuerunt curare eum. » Quadruplici de causa : propter modicitatem fidei discipulorum : incredulitatem offerentium : et ignorantiam, quia nesciverunt curationis modum in oratione et jejunio debere fieri : et infirmi indignitatem ad sanitatis beneficium.
« Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? »
Ecce increpatio offerentium incredulorum.
1 Luc. ix, 39 : Et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum
<--- Page Split --->
Dicit autem duo de offerentibus, et duo de seipso.
De offerentibus : « O generatio incredula, » quoad infidelitatem. Psal. lxxxvii, 8 : Generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. « Et perversa, » quoad mores. Deuter. xxxii, 3 et 6 : Generatio prava atque perversa, haeccine reddis, etc. « Quousque ero vobiscum, » incredulis ? « Usquequo patiar vos » perversos ? Ad Roman. ix, 22 : Sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum. Unde non dicit istud tædio victus, sed potius innuens improbitatem eorum qui propter peccata causas tristitiæ ingeminabant. Psal. cv, 22 et 33 : Vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus. Osee, x, 10 : Corripientur propter duas iniquitates suas. Sic enim lux in tenebris lucet, certans ad dissipationem tenebrarum. Job, v, 17 et 18 : Increpationem Domini ne reprobes : quia ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt.
« Afferte huc illum ad me.
Et increpavit illum Jesum : et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. »
Hic ponitur salutis perfectio in quatuor : in allatione infirmi, in increpatione dæmonis, et infirmi ejectione, et in salutis perfectione.
De primo dicit : « Afferte illum ad me. » Luc. ix, 41 : Adduc huc filium tuum. Supra, iv, 24 : Obtulerunt ei omnes male habentes.
Et puerum propter peccata, et dæmonem propter intentionis malitiam. Luc. ix, 43 : Increpavit Jesus spiritum im-
mandum, et sanavit puerum. Marc. ix, 19 : Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, scilicet Jesum, statim spiritus conturbavit illum.
« Et exiit ab eo dæmonium, » propter verba increpantis. Marc. ix, 24 : Surde et mule spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum.
« Et curatus est puer ex illa hora. » Subito : ne credatur beneficio naturae curatus esse. Sapient. v, 2 : Mirabuntur in subitatione insperatae salutis. Osee, xi, 3 : Portabam eos in brachiis meis : et nescierunt quod curarem eos. Luc. xi, 11 : Eos qui cura indigebant sanabat.
« Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? »
Hic tangitur instructio discipulorum. Et dicuntur duo, interrogatio discipulorum, et instructio.
De primo dicit : « Accesserunt, » ausu familiaritatis, « ad Jesum, » magistrum veritatis. Eccli. 11, 31 : Appropriate ad me, indocti. Eccli. vi, 27 . In omni animo tuo accede ad illam, scilicet sapientiam. « Secreto. » Vel, quia se putabant amisisse curativam gratiam : vel, evadentes verecundiam, quia curare non poterant : vel, nolentes publice increpari pro modicitate fidei. Supra, xiii, 11 et seq., seorsum exponebat parabolas discipulis.
« Et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? » cum ncbis dederis claves, et dixeris, quod portæ inferi non prævalebunt adversus confessionem nostram 1.
« Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic :
<--- Page Split --->
Transi hinc illuc, et transibit : et nihil impossibile erit vobis.
20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. »
Instructio hic ponitur duplex. Ostenditur enim impotentia ex parte discupulorum, et ex parte infirmi.
Ex parte discipulorum duplex : una est incredulitas, et alia fidei frigiditas.
De prima dicit : « Propter incredulitatem vestram. » Incredulitas dicitur duobus modis : uno quidem modo dicit diminutionem, vel privationem ex parte crediti, quia non omnia credit credenda, et sic non fuerunt increduli : alio modo dicit remissionem ex parte actus inintendi primae veritati propter se, et super omnia, et sic dicuntur hic increduli adhuc aliquantulum inintentes humanae rationi : quia fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Jacob, I, 6 : Qui hasitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur, et circumfertur. Non ergo aestimet homo ille, quod aliquid accipiat a Deo.
« Amen quippe dico vobis. »
Instructio est ad fidei fervorem, quae per charitatem fervet. « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, » in qualilitate, non in quantitate : quia tritum replet superiora spiritualia, et corruptos humores deponit a capite, et tritum invalescit in virtute. II ad Corinth. xii, 10 : Cum enim infirmor, tunc potens sum. « Dicetis monti huic, » hoc est, superbiae daemonis. Jerem. ui, 23 : Ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam terram. « Transi hinc illuc, et transibit. » Psal. xlv, 3 : Transferentur montes in cor maris. Isa. lxiv, 1 et 2 : Utinam... a facie tua montes defuerent. Sicut exustio ignis tabescerent, etc. Istud etiam ad litteram aliquando factum est, et adhuc fieret, si hoc fides, et fidelium status exposerent. I ad Corinth.
xiii, 2 : Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, etc.
« Et nihil impossibile erit vobis. » Marc. ix, 22 : Omnia possibilia sunt credenti. Luc. i, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Ratio autem est, quia fides nititur omnipotentiae Dei, et non rationi humanae : et ideo omnia vincit. III Esdre, iii, 12 : Super omnia vincit veritas.
« Hoc autem genus non ejicitur. »
Instructio autem ex parte morbi : ut sint cauti in discernendis criminibus. « Nisi per orationem, » quae sanat pestes mentis indevotae, « et jejunium, » quod sanat pestes petulantiae carnis. Et intelligitur, quod iste puer et nequitiiis spiritualibus, et carnalibus subjacuit. Tob. xii, 8 : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna. Et dicit Chrysostomus, quod « nihil est validius homine devote orante « cum jejunio, et eleemosyna, si habet : « quia tunc corpus orationem non fœdat, « et eleemosyna ad exaudiendum adju- « vat. » Psal. xxxiv, 13 : Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio : humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. Eleemosynam autem hic non adjungit, quia non omnes habent unde corporalem faciant elemosynam.
Sic ergo terminatur pars, in qua agitur de remotione impedimenti.
« Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :
Et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. »
Hic ultimo agit de libertate, quae efficitur in ministris. Tangit autem duo : repetit enim primo quod saepe dicendum est de causa libertatis, quae pro nobis solvendo pretium a tributo tyrannorum
<--- Page Split --->
liberat : et hoc est Passionis sacramentum. Deinde tangit libertatis rationem, et causam.
De Passione autem, qua solvitur pro nobis pretium, tangit tria : locum, ordinem, et effectum ex parte discipulorum.
Locum tangit dicens : « Conversantibus autem eis in Galilæa, » in locis ubi immortalis, lætus lætis post resurrectionem occurrit. Matth. xxviii, 16 : Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam, in montem ubi constituerat illis Jesus : ibi enim populus qui ambulabat in tenebris, sicut primo vidit lucem prædiationis suæ, sic etiam primo lucem vidit suæ Resurrectionis 1 : significans, quod transfiguratione facta in homine de vitiis ad virtutes, de virtute in virtutem, de exsilio ad patriam, lætus et gloriosus occurrit Dominus.
« Dixit illis Jesus, etc. »
Dixit ordinem Passionis suæ, et postea Resurrectionis : ordinem autem Passionis quoad Passionem patientis, quoad modum traditionis, quoad ministros sceleriis, quoad consummationem mortis.
De primo horum dicit : « Filius hominis : » non ex concupiscentia natus, et ideo peccatum non habens ex nativitate. I Petr. ii, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Tangit etiam naturam in hoc quod pati potuit, in quantum filius hominis est. I Petr. iv, 1 : Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. Jam autem tertio prædicit passionem, ut semper sit in cordibus nostris sanguis patientis. Luc. ix, 44 : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. Thren. iii, 19 et 20 : Recordare paupertatis et transgressionis meæ, absynthii et fellis. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. « Tradendus est in manus. » Secun-
dum est. Traditus est a Patre, Ad Roman. viii, 32 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Traditus etiam est a seipso, Isa. lii, 12 : Eo quod tradidit in mortem animam suam. Traditus est a discipulo. Joan. xii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ. Traditus etiam est a Judæis. Infra, xxvi, 33, et Joannis, xxiv, 11 : Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Sed a Patre traditus est in reconciliationem, a seipso in hostiam, a Juda Judæis, a Judæis gentibus, a gentibus in mortem.
« In manus hominum. » Tertium est, hoc est, peccatorum gentilium, qui ministri erant sceleris, cujus inventores sunt Judæi. Infra, xx, 19 et Luc. xvii, 32 : Tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum.
« Et occident eum. » Quartum est, hoc est, consummatio mortis, Luc. xxiv, 20 : Tradiderunt eum summi sacerdotes, et principes in damnationem mortis.
Ne autem abundantiori tristitia absorbeantur, subjungit ordinem resurrectionis, dicens :
« Et tertia die resurget. »
Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos. Joan. ii, 19 : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
« Et contristati sunt vehementer, » propter absentiam dulcis præsentiæ in carne Domini nostri Jesu. Joan. xvi, 22 : Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
« Et cum venissent Capharnaum, 23 accesserunt qui didrachma accipie-
<--- Page Split --->
bant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma?
Hic tangit de libertate in figura, quam fecit Passio pretium solvens. Et tangit tria : occasionem qua inducitur historia, historiam, et instructionem de vitando scandalo in defensionem libertatis.
De primo dicit : ubi, qui, quid, et a quo petebat tributum servitutis, dicens : « Cum venisset Capharnaum. » Non poterat esse locus inconvenientior ad exigendum tributum ab omnium liberatore servorum : quia ibi plurima miracula fecerat, pro quibus, etsi conditionaliter servus fuisset, manumitti debuerat, vel ad minus a tributo absolvi. Luc. iv, 23 : Quanta audivimus facta in Capharnaum ! Supra, xi, 23 : Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis ? usque in infernum descendes : quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
« Accesserunt qui didrachma accipiebant. » Attende, quod Pompeius primo fecit Judæam tributariam, sed non solvebatur nisi de civitatibus summa pecuniæ : Augustus vero postea imposuit censiblepitem, quod quilibet solvit de capite suo : et hoc erat didrachma, hoc est, munus, vel pondus duos valens usuales, et erat in eo imago Augusti. Unde, Infra, x x i , 20 et 21 : Cujus est imago hæc et superscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris. « Ad Petrum. » Non enim audebant ad Christum accedere propter signorum magnitudinem, ut dicit Hieronymus. « Et dixerunt ei, » sicut majori inter discipulos : « Magister vester non solvit didrachma ? » Forte, ut tentarent eum, sicut, Infra x x i , 15 et seq. Unde, Luc. x x i i , 2 : Hunc invenimus... prohibentem tributa dari Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
« Ait » Petrus : « Etiam. » Simplicem
confitetur veritatem, sicut a Magistro didicerat, Supra, v, 37 : Sit sermo vester : Est, est : Non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
« Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur, Simon ? Reges terræ, a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis ?
Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. »
Hæc est ostensio libertatis factæ per Christum, qui pretium solvit pro nobis, et nos in filios regni progenuit. Et tangit quatuor in ordine : primo enim ut Deus conscientiam ostendit : secundo, humilitatem ostendens discipuli sententiam quæsivit : tertio, sententiam a discipulo inventam audivit : et quarto, approbavit, et confirmavit : Prælatos instruens, ut quantumcumque sint sapientes et boni, non tamen omnia faciant de consilio proprii capitis, sed accipiant consilium subditorum.
Dicit igitur : « Et cum intrasset in domum. » Publice enim de libertate loqui noluit, ne Judæi, vel Gentiles acciperent scandali occasionem. I ad Corinth. x, 32 : Sine offensione estote Judæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei. « Prævenit eum Jesus, » conscientiam ostendens. Job, x, 13 : Scio quia universorum memineris. Et ibidem, xlii, 2 : Scio quia nulla te latet cogitatio.
« Dicens : Quid tibi videtur, Simon. » Petrum nominat, quia Petrus liber et Dominus, de tributo solvendo non debet audire quæstionem. Ad Galat. ii, 5 : Nec ad horam cessimus subjectione. « Reges terræ, a quibus accipiunt tributum vel censum ? » Tributum fuit de terris, quæ defendebantur in republica : census autem de capite. Ad Roman. xiii, 7 : Cui tributum, tributum : cui
<--- Page Split --->
vectigal, vectigal : cui honorem, honorem. Et praemittit, y y. 7 et 8 : Reddite ergo omnibus debita... Nemini quidquam debeatis. « A filiis suis, an ab alienis ? Ad Galat. v, 13 : Vos in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis. Ibidem, iv, 31 : Non sumus ancillae filii, sed liberae : qua libertate Christus nos liberavit.
« At ille dixit : Ab alienis. »
Alienus autem dicitur, qui extraneus est, et a nobilitate regni, et ab actu regendi : quia communicantes in actu regiminis non solvunt tributum, sicut sacerdotum gens in spiritualibus, et sapientes in consiliis et in inventionibus legum, et milites in armorum strenuitate : hæc enim decet habere imperatoriam majestatem. I Petr. ii, 9 : Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Et, I Reg. xvii, 25, dictum est David, quod qui percuteret Philistæum, efficeretur domus patris ejus absque tributo in Israel.
« Dicit illi Jesus, » sententiam discipuli approbans : « Ergo liberi sunt filii. » III Esdræ, viii, 24 et 25 : Vobis dicitur, ut omnibus Sacerdotibus et Levitis, et sacris cantoribus et servis templi, et scribis templi hujus, nullum tributum, neque ulla alia indictio irrogetur, nec habeat quisquam potestatem objicere eis quidquam. III Reg. ix, 22 : De filiis Israel non constituit Salomon servire quemquam : sed erant viri bellatores, etc. Christus autem filius fuit David regis : unde multo minus solvere debebat tributum.
« Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit,
tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te. »
Instructio est, ne nimius fervor defendeudæ libertatis fiat scandali occasio, præcipue apud infideles : et in hoc ipse non solum liberum, sed et universitatis Dominum se ostendit, cui creatura maris pretium offert, et censum suæ servitutis.
Dicit ergo duo cavendum, scilicet scandalum, et unde accipiatur census pro redimenda vexatione tyrannorum.
Dicit igitur : « Ut autem non scandalizemus. » I ad Corinth. viii, 9 : Videte, ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Infra, xviii, 7 : Væ homini illi per quem scandalum venit ! Hæc enim non sunt de veritate vitæ, vel doctrinae, vel judicii : et ideo dissinulanda sunt propter scandalum.
« Vade ad mare, » quia ego feci mare, et omnia quæ in eo sunt : « et mitte hamum, » instrumentum scilicet piscandi : et est notabile, quod Petrus pretium hamo ad necessitatem, animas autem sagena piscari præcipitur. Et e contra modo fit : quia nec pretium sagena, nec animæ hamo capiuntur a Prælatis. Supra, xiii, 47 : Simile est regnum caelorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
« Et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle. » Significans, quod ultroneus debet offerri census, et non per agitationem est extorquendus.
Et hoc est, quod sequitur : « Et aperto ore ejus, » quia voto offert, « invenies staterem, » qui valet duo didrachmata. « Illum sumens da illis pro me et te. »
Sed numquid non habebat loculos, unde solvere poterat? Dicendum, quod sic : sed pecuniam in usus pauperum oblatam nolebat convertere in usus proprios. Sed quare non solvit pro aliis discipulis? Responsio, quod illi quasi de
<--- Page Split --->
familia reputabantur. I ad Corinth. ix, 19 : Cum liber essem ex omnibus, om-