CAPUT XVI.
Jesus signi petitione ipsum tentantes arguit, quod signa temporum non dijudicarent : jubet discipulos cavere a fermento Pharisæorum ac Sadducæorum : ipsosque interrogat quem ipsum esse dicant, et Petro post illius responsionem promittit claves regni cælorum : suam autem passionem prædicens, a Petro increpatur : propter quod Satanam ipsum appellat, docens quemque propriam crucem tollere, et Deum unicuique juxta sua opera redditurum.
Et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cœlo ostenderet eis 1.
At ille respondens ait illis : Facto vespere, dicitis 2 : Serenum erit, rubicundum est enim cœlum.
Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cœlum.
Faciem ergo cœli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire. Generatio mala et adultera signum quærit 3 : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetae 4. Et relictis illis, abiit.
Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum 5.
At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia panes non accepimus.
Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis 6 ?
Neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis 7 ?
Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum ?
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum.
Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi 8 : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam 9, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dicitis ?
Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi 10.
<--- Page Split --->
Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est.
Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt -adversus eam 1.
Et tibi dabo claves regni cœlorum 2 : et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelis 3.
Tunc præcepti discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et Scribis, et Principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum, dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.
IN CAPUT XVI MATTHEI
ENARRATIO.
« Et accesserunt ad eum Pharisæi et Sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cœlo ostenderet eis.»
Ab hoc loco incipit agere de potestate qua Prælati ordinantur ad subditos. Et
Qui conversus, dixit Petro : Vade post me, Satana : scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum 4.
Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me 5.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam 6.
Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis 7 : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo 8.
habet partes duas, in quarum prima est ipsius potestatis determinatio et collatio : et hoc in isto capitulo, et sequenti continetur. Et in secunda determinatur usus, qui incipit in capitulo XVIII.
Prima autem habet partes duas : in quarum prima tangit potestatem secundum ea in quibus est potestas in Ecclesiæ ministris : in secunda autem tangit ea ex quorum virtute operatur potestas, sicut est Christi Passio, et Resurreccio, et hujusmodi : et hoc continetur in capite sequenti.
<--- Page Split --->
Istud autem capitulum continet tria : primum est haeresis (quae fundamento potestatis contrariatur) remotio : secundum est veri fundamenti positio, ibi, y. 13 : « Venit Jesus in partes Caesare». Tertium est ipsius potestatis collatio, ibi, y. 17 : « Beatus es, Simon Barjona. »
In prima harum partium duo continentur, quorum primum est haeresis confutatio, et secundum, ejusdem haeresis a discipulis alienatio, ibi, y. 5 : « Et cum venissent discipuli ejus trans fretum. »
Adhuc, in prima harum tria continentur. Haereticorum videlicet tentatio, tentantium a Christo convictio, et convictorum exprobratio. Et haec patent in littera.
In tentatione dicit quatuor, simulatorum accessum, cum dicit :
« Et accesserunt ad eum, »
Simulando. Isa. lvii, 3 : Accedite huc, filii auguraticis, semen adulteri et fornicariæ. Simile, Infra, xxii, 15 et seq.
Secundo, tangit tentantium vipeream professionem duplicem in perversitatem justitiae, cum dicit : « Pharisæi. » Isa. lix, 2 : Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Et quoad perversitatem fidei, cum dicit : « Et Sadducæi. » Infra, xxii, 23 : Accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem 1.
Tertio, tangit intentionis perversitatem, cum dicit : « Tentantes. » Infra, xxii, 18 : Quid me tentatis, hypocritæ ?
Quarto, tangit curiositatem, dicendo : « Et rogaverunt eum. » Non de salute, sed « ut signum de cælo, » potestatis ostensivum, « ostenderet eis. » Volebant autem, ut iterum pascerentur pane cœlesti, et gulae eorum satisfieret in loco ubi panis habebatur, sicut fecerat in deserto
ubi panis erat indigentia. Unde, Joan. vt, 30 et 31, dicunt : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi ? Quid operaris ? Patres nostri manducaverunt mamma in deserto. Quidam tamen dicunt, quod gratia curiositatis petebant signum de cœlo, sicut Elias ignem fecit descendere 2. Vel, quod solem faceret stare, sicut Josue 3. Vel, solem retrocedere, sicut, Isa. xxxviii, 8. Sed primum est probabilius.
« At ille respondens, ait illis : Facto vespere, dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cœlum :
Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cœlum.
Faciem ergo cœli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ! »
Hic ponitur tentantium confutatio, in qua duo dicuntur : primo enim ostendit facilitatem cognoscendi de suo adventu veritatem ex similitudine : secundo, arguit ex illa similitudine, quod eum deberent cognoscere.
Ad primum proponit duo signa pronosticationis futurorum. Primum est serenitatis ad cognoscendam nativitatem : et secundum est signum tempestatis in passione. Primum est signum operandi salutem : et secundum, patiendi pro salvandis.
De primo dicit :
« Facto vespere, »
Quando sol declinavit ad occasum, et radius visivus transit ad eum per vapores juxta terram elevatos, « dicitis : Serenum erit, » pronosticando pro nocte futura, et die sequenti : et hoc verum, quando rubor serotinus splendorem auri politi prae-
<--- Page Split --->
tendit : quoniam tunc est tenuis, et bene a sole attractus : et tunc trahit eum ad inferius hemisphærium : et tunc per consequens istud hemisphærium purgatur a vaporibus, et serenatur. Quando autem ruborem cupri prætendit, significat eum esse spissum, et non a sole attractum : et ideo ille non significat serenum, sed prædicit pluvias : quia ille color resultat ex hoc quod radii solis eum inferius percutiunt, et non desuper attrahunt : et ideo non trahitur, sed relinquitur.
« Et mane, etc. »
Supple, cœlo rubente, dicitis : « Hodie tempestas, » supple, erit. « Rutilat enim triste cœlum. » Aeremum cœlum dicitur triste, propter frigus opprimens, et humidum resolvens, et molliens corpora : et istud signum etiam debet accipi in rubore cupri, quando sol inferioribus nobis immittit radios, emergens de hemisphærio : quia tunc significat aquam impendentem terræ. Si autem sit in corpore solis rubor quasi flammae, et in circuitu aeris videatur quasi fumus cum pulvere respersus, et hoc totum rubicundum sit lucentis ruboris : hoc significat longam serenitatem, quia significat vapores esse incensos, et per incendium exsiccatos. Significat autem vespere rutilans cœlum sanguinis Christi ruborem occasu sua lucis effusum. Psal. XXIX, 6 : Ad vesperum demorabitur fletus. Serenitas autem, pulsa nube dubitationis, significat gaudium Resurrectionis. Psal. XXIX, 6 : Ad matutinum lætitia. Et ideo dicitur, Canticor. v, 19 : Dilectus meus candidus et rubicundus : rubicundus autem in Passione, candidus in Resurrectione. Iste, dicitur ortus surgentis auroræ 1. Et propter eos qui in vitam secum resurgunt, dicitur, Judicum, v, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. II Regum, XXIII, 4 : Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus ruti-
lat. Per ruborem autem sanguineum obscurum in mane, Passio significatur in mane nascentis Ecclesiæ : tempestas autem sequens conflictum significat, qui fuit omni vento doctrinae hæreticorum. De rubore, Isaie, LXII, 2 : Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcentium in torculari ? Vestimentum Christi sunt sancli Martyres. De tempestate hæreticorum, Nahum, 1, 3 : Dominus in tempestate, et turbine via ejus. Psal. XLIX, 3 : In circuitu ejus tempestas valida.
Istis signis sic positis, dicit arguendo a simili simul et a minori :
« Fæciem ergo cæli, »
Hoc est, dispositionem aeris, « dijudicare, » pronosticando de futuris, « nostis : » quae tamen sunt signa falsa. « Signa autem temporum » certa per legem, per ænigmata Patriarcharum, per prophetias prædictas temporum, dico, adventus, et operum eorum, « non potestis scire, » facultatem vobis hæresi et invidia auferente. Jerem. VII, 7 : Milvus in cœlo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini. Isa. 1, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui : Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellectiit. Luc. XIX, 44 : Ad terram prosternent te... : eo quod non cognovisti tempus visitationis tua.
« Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jona Prophetae. Et relictis illis, abiit. »
Hic ponitur convictorum exprobratio. Dicuntur autem : « Generatio mala, » quoad perversitatem morum, « adulte-
<--- Page Split --->
ra » autem, quoad violationem fidei per idololatriam. Deuter. xxxii, 20 : Generatio enim perversa est, et infideles filii. Isa. lvii, 3 : Semen adulteri, et fornicariæ. Jerem. ii, 13 : Duo mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. « Signum, » majestatis indicativum, « quærit. » I ad Corinth. i, 22 : Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt. « Et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ Prophetæ, » hoc est, infirmitatis, sicut superius expositum est. Psal. lxxxv, 17 : Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundatur : quoniam tu, Domine adjuvisti me, et consolatus es me. Hoc enim est signum passionis, per quod omnis homo est adjutus.
« Relictis illis, abiit. »
Ecce hic tangitur relicto incorrigibilium. Infra, xxi, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
« Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. »
Hic ex praecedentibus removet a suis Christus contrarium suæ potestati fundamentum, quod est hæretica pravitas contra fidem : et traditiones impiæ contra justitiæ pietatem.
Dicit autem hic tria : primum est, quod incidenter inducitur ad sciendum qualiter discipuli acceperunt intellectum per verbum ex verbis Domini, quia panes obliti sunt accipere. Secundum est verbum, ex quo ille ortus est falsus intellectus cum ipso malo intellectu quem ex verbis habuerunt. Et tertium est illuminatio, simul excludens errorem disci-
pulorum in verbis, et hæresim tentatorum.
De primo dicit : « Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, » hoc est, trans fretum Genesareth, « obliti sunt panes accipere, » hoc est, fragmenta panum septem sportarum superioris convivii. Supra, xiv, 22 : Et statim compelit Jesus illos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum 1. Et ita etiam modo fugit turbas excitatas per sanitatis miraculum : et in illo transitu panes obliti sunt accipere.
Causa autem fuit quadruplex : una quidem prohibitio de crastino sollicitudinis, Supra, vi, 34 : Nolite solliciti esse in crastimum, etc. Secunda fuit occursus pauperum famelicorum, quibus fragmenta in viaticum, quando a Domino recesserunt, ministraverunt. Proverb. xxxi, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Tertia causa est spes de Domino : quia jam factis miraculorum excitati, certi erant quod nihil deficeret, Psal. xxxiii,10 et 11 : Non est inopia timentibus eum... : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Quarta et ultima, interna dulcedo veri panis, quem secum habebant: illa enim rapti de exteriori pane cogitare nihil poterant. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de caelo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Ideo ergo obliti sunt panes accipere.
« Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum.
At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia panes non accepimus. »
Istud est secundum. Inducta enim occasione erroris discipulorum, inducit verbum, circa cujus errabant intellectum : « Intuemini, » diligenter per in-
<--- Page Split --->
tellectum eo quod, sicut dicit Boetius : « Non vitatur malum nisi cognitum. » « Et cavete, » in vobis Doctoribus, et in discipulis, « a fermento. » Fermentum similitudinem habet conspersionis sive pastæ : sed est corruptio ipsius : et significat hæresim. « Pharisæorum, » quorum hæresis fuit impia traditio plusquam observata, legis prædication per verbum, et per opus impugnatio, gloria de apparente justitia, et pertinax avaritia. « Et Sadducæorum, » quorum corruptio fuit hæresis contra resurrectionem : non dicere aliquid esse spiritum, nec Angelum 1, et auferre ab eis gloriam æternam : propter solam legis exteriorem observationem Prophetas spernere : spe præsentium deservire : et nihil ab ipso post mortem exspectare. Marc. viii, 15, additur : Et a fermento Herodis, cujus corruptio est occulte insidiari Christo, gratiam sub simulata religione et observatione necare, nuptiarum honestatem violare. Ad Galat. v, 9 : Modicum fermentum totam massam corrumpit. I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Osee, vii, 4 : Quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. Primum corrumpit in dolo simulatae bonitatis : secundum, in fraude simulatae veritatis : et tertium, in dolo justæ potestatis : injuste enim videtur princeps agere, si juramenta non teneat verbo proposito : circa quod errabant discipuli.
Tangitur error eorum secundum actum cordis et oris : et hoc est quod dicit :
« At illi cogitaverunt intra se, dicentes, »
Ad invicem occulto murmure, « quia panes non accepimus. » Potest esse, quod putabant Dominum velle custoditum esse panem a se sanctificatum pro benedictionis reverentia, et pro miraculi memoria,
sicut in Exodo jussit impleri Gomor, et poni in arca fœderis in testimonium 2. Ad Hebr. ix, 4 : In qua urna aurea habens manna.
Sed quia Dominus non de hujusmodi reliquiis cogitavit, sed meliorem panem Ecclesiæ dimittere voluit, hoc est, panem vivum qui de cœlo descendit, ut det vitam mundo : ideo subjungit :
« Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia panes non habetis ?
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
Neque septem panum in quatuor 10 millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
Quare non intelligitis quia non de 11 pane 'dixi vobis : Cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum.
Tunc intellexerunt quia non dixerit 12 cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum. »
Incipit hic illuminare discipulos. Et tangit duo, illuminationem doctrinae, et effectum ejus in discipulis.
Illuminatio quatuor facit : primo, errantes arguit : secundo, in memoriam præteritorum reducit : tertio, cum increpatione verum intellectum ingerit : et quartum est, quod ante hæc est, quod in modo cognitionis et visitationis eorum signum divinæ sapientiae omnia illumiinantis ostendit.
Et hoc tangit, cum dicit : « Sciens autem Jesus, dixit. » Ad Hebr. iv, 13 : Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. « Quid cogitatis intra vos, modicae
<--- Page Split --->
fidei,» quae non nisi parva praesumit, « quia panes non habetis? » Lucæ, xxiv, 16 et 23 : Oculi illorum tenebantur ne eum agnoscerent... Et increpavit eos, dicens : O stulti, et tardi corde ad credendum!
« Nondum intelligitis »
Potentiam meæ deitatis, « neque recordamini » mirabilium præteritorum. Marc. vi, 32 : Non intellexerunt de panibus discipuli : erat enim cor eorum obcecatum. Hoc tamen provenit ex simplicitate eorum. Psal. xxii, 8 : Intelligite, insipientes in populo : et stulti, aliquando sapite. « Quinque panum in quinque millia hominum 1, et quod cophinos sumpsistis? » Proverb. iii, 10 : Implebuntur horrea tua saturitate.
« Neque septem panum in septem millia hominum, » in præcedenti capitulo, yj. 37 et 38, « et quot sportas sumpsistis ? » Quæ sportæ spatulis palmarum, et ex juncto textæ ex palma, spem æternorum : et ex junco, qui in aquis radices habet, significant pietatem ex notitia Scripturarum.
« Quare non intelligitis. »
Cum increpatione illuminat. Marci, xvi, 14 : Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis. « Quia non de pane, » scilicet materiali, « dixi vobis : Cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum. » Et si doctrina perversa a Domino vocatur fermentum, consequens etiam est, ut vera et catholica doctrina vocetur panis. Isa. xxi, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. Terra Austri calida et luminosa, corda illustrata Spiritu intelligentiæ designat.
Dicit ergo :
« Tunc intellexerunt. »
Luc. xxiv, 43 : Aperuit illis sensum ut
1 Supra, xiv, 20 et 21.
intelligerent Scriptura». « Quia non dixerat cavendum a fermento panum : » quia, supra, xv, 11, dixit : Non quod intrat in os, coinquinat hominem : « sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum. » Supra, vii, 13 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos, etc. Isa. ix, 13 : Propheta docens mendacium, ipse est cauda, etc.
« Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
At illi dixerunt : Alii Joannem Bapistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex Prophetis. »
Hic remotis hæresibus a cordibus fidelium, tangit fidei fundationem in petra confessionis Apostolicae.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima ponitur inquisitio, et confessio veritatis personæ, in cujus sacramentis fides stabilitur : in secunda autem ponitur instructio veritatis principalium sacramentorum Passionis et Resurrectionis, ibi, y. 21 : « Exinde cæpit Jesus. »
Adhuc, prima continet duo, inquisitionem, et confessionem opinionis eorum quibus non est datum nosse mysterium Christi, nisi in parabolis : et inquisitionem et confessionem veritatis expressæ ab his, quibus datum est nosse mysterium regni Dei, ibi, y. 15 : « Vos autem, etc. »
Adhuc, prior harum dividitur in tres paragraphos : in quorum primo tañgitur loci ad inquirendum congruentia : in secundo, inquisitio de opinione Christi in turba : et in tertio, responsio discipulorum de audita fama.
<--- Page Split --->
« Venit autem Jesus, »
Sicut Salvator, ubique lumen doctrinae spargens, ubique perditos quaerens, ubique salutem non salvatis ingerens. De primo, Job, xxv, 3 : Super quem non surget lumen illius ? De secundo, Luc. xix, 10 : Venit enim Filius hominis quarere, et salvum facere quod perierat. De tertio, I ad Timoth. 1, 13 : Fidelis Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
« In partes Cæsareæ. » Non profunde: quia gentes ibi habitabant, et dixerat, Supra, x, 5 : In viam gentium ne abieritis. Sed tamen, per hoc quod ad vicina gentium declinabat, ideo salus gentium præfigurabatur. Joan. vii, 35 : Numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
« Cæsareæ Philippi. » Civitas est Phænicis in terminis Judææ ad septentrionem, quam Philippus, filius Herodis, tetrarcha Iturææ et Trachonitidis regionis, ædificavit ob memoriam sui nominis, et ob honorem Imperatoris Tiberii Cæsaris. Et ideo ab utroque composito nomine vocabatur Cæsarea Philippi. Et erat civitas, ad quam tributum censecapitis deferebatur, pro quo descriptus erat universus orbis ab Augusto Cæsare 1. Congruum ergo fuit, ut in loco, in quo orbis tributum solvit, Rex regum mundi Dominus, exigeret tributum fidei, quod solvitur de animæ capite, quod est mens hominis. Infra, xxii, 21 : Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo.
«Et interrogabat discipulos suos, dicens : »
Non ignorans qui omnia novit, sed ut confessio fidei dignam acciperet fundationem. Ad Roman. x, 10 : Corde credi-
tur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Psal. xcv, 6 : Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
« Quem dicunt homines esse Filium hominis ? »
Ecce requisitio confessionis ab his qui videntes non vident. Quærit autem de persona, cum dicit : « Quem ? » quia persona est duarum naturarum, quarum una innotuit per visum, et alios sensus, et opera infirmitatum : et ideo non quærit de illa, sed opponit, quando dicit : « Filium hominis. » Et est sensus : Quem sciunt homines esse Filium hominis per naturam quæ offertur sensibus : « quem » in persona « dicunt » esse ex visu operum majestatis ? Dicunt ne aliquid habere super hominem ? Marc. viii, 27 : Quem me dicunt esse homines ? Pulchre autem dicit homines, quia de Filio Dei nihil intelligere potuerunt super hominem : vel, homines dicit propter rationem : quia licet sensibus eorum objiceretur humana infirmitas, tamen rationi per opera præsentabatur majestas : et ex ratione facile cognoscere poterant quod Deus erat qui talia faciebat. Joan. v, 36 : Ego habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quæ ego facio testimonium perhibent de me. Joan. viii, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ?
« At illi dixerunt, »
De falsa turbarum opinione respondentes, qui diversis de causis supra dictis a nobis Christum sequebatur. Joan. vii, 12 : Murmur multum erat in turba de eo. Quidam dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
<--- Page Split --->
Sed tamen omnes illi, de quibus respondent discipuli, vera dicunt, sed imperfecte : et hoc est : « Alii Joannem Baptistam, » propter vitæ perfectionem. Supra, xiv, 2 : Joannes Baptista surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
« Alii autem Elian, » propter perfectionem potestatis : quia ignem de cœlo deposuit super superbos 1 : et ignem supra sacrificia 2.
« Alii vero Jeremiam, » propter perfectionem misericordiæ, quia populi peccata planxit. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? Et hujus gratia terræ nos composuit, et hujus gratia errantem populum in Ægyptum persecutus fuit 3.
« Aut uuum ex Prophetis. » Dicunt unum, scilicet Eliseum, propter perfectionem spiritus et virtutis in prophetando. IV Reg. v, 26 : Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo, etc., quia spiritus Elia dupliciter erat in eo 4. Vel, dicatur aliter, et melius, quod unus ex prophetis dicitur formaliter accipiendo unicum « ex Prophetis, » hoc est, singularis : et hic est ille de quo dicitur, Deuter. xvii, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Joan. vi, 14 : Hic est vere Propheta qui venturus est in mundum. Luc. xxiv, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opere, et sermone coram Deo, et omni populo.
Et secundum hoc omnes aliquid altum dixerunt de Christo. Est autem altum hominis ex tribus : ex statu ante peccatum, et ex statu gratiae, et ex statu gloriæ resurgentium : et considerantes statum gloriae resurgentium, dixerunt quod esset Joannes Baptista, præsumentes quod mortalis hominis non esset
tanta potestas in miraculis faciendis. Considerantes autem statum hominis in paradiso, ubi eximiae virtutis fuit, et tamen alinonia indiguit, dixerunt Christum esse Eliam. Considerantes autem statum hominis in gratia, duo considerabant, excellentiam videlicet sanctitatis : et illi dixerunt esse Jeremiam, eo quod dictum est de illo : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et Prophetam in gentibus dedi te 5. Et haec maxime dixerunt propter mirabilia quae audiverunt de infantia, nativitate et pueritia ipsius. Considerantes autem excellentiam in sapientia, dixerunt eum esse Prophetam, qui venturus est in mundum. Joan. ii, 31 et 32 : Qui de caelo venit, super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc homo testatur. Glossa dicit ibi : « De caelo, hoc est, de altitudine humanæ naturae. »
Sic ergo de Christo confitetur humana opinio.
« Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dicitis ? »
Hic ponitur requisitio veritatis. Et habet duo, scilicet confessionem, et confessionis commendationem cum remuneratione, quæ est potestatis collatio.
De primo dicit duo : requisitionem confessionis, et confessionem ipsam.
De primo dicit : « Vos autem, » quibus datum est nosse mysterium regni caelorum (Supra, xii, 11) : Qui estis lux mundi (Supra, v, 14) : Quibus omnia quaecumque audivi a Patre, nota feci (Joan. xv, 15).
« Quem me esse dicitis ? » Iterum quærit de persona in humana natura apparente, et existente : sed non dicit filium hominis, ut supra, sed simpliciter
<--- Page Split --->
de persona quærit : quia istis plus innotuit. Joan. 1, 14 : Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. I ad Corinth. 11, 10 : Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Et hinc argumentum, quod Prælatus debet quærere, quæ de eo sit opinio tam in plebe, quam inter Prælatos alios.
« Petrus, »
« Respondens Simon Petrus dixit. »
Ille præ omnibus, et pro omnibus respondit, qui omnibus præesse et prodesse debuit.
Dicit autem tria : primo quod respondit, quia quæstioni quæ ab homine fieri potuit, satisfecit : non sicut turbæ, minus, nec sicut Pharisæi, falsa dicentes : qui enim ad hominem quæstioni satisfacere videntur, secundum Aristotelem, dicunt, sed non respondent. Job, xxxviii, 3 : Accinge sicut vir luvnbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
« Simon. »
Obediens : et per hoc significatur meritum, et idoneitas ad debitum et congruitatem responsionis. Psal. cxviii, 104 : A mandatis tuis intellexi. Obedientia enim mandatorum plus dat intellectum in divinis, quam labor studiorum : non enim erit sacra Scriptura contemplationis gratia, sed ut boni fiamus. Unde etiam veri discipuli Christi tribus perficiuntur, scilicet disciplina mandatorum, Isa. viii, 16 : Signa legem in discipulis meis. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, hoc est, vestigiis ejus, accipient de doctrina illius. Secundo, perficiuntur dilectione affectionis, Joan. xiii, 33 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Tertium est cogniio veritatis, quæ est secundum pietatem, Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in ser-
mone meo, vere discipuli mei critis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Sic ergo obediens mandatis, et sequens vestigia affectus dilectione, manens in sermone, vere Simon vocatur obediens, et idoneus ad respondentum.
Cognomine, Joan. 1, 42 : Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Cephas enim interpretatur caput 1 : et hoc non est Petrus, nisi per sinilitudinem actus, sive effectus, et operis. Quia sicut caput regit, et influit sensum et motum aliis membris, ita petra continet, et firmat ædificium. Unde quod est caput in animalibus caput habentibus, hoc est petra in ædificiis. Et tangitur in hoc responsionis facultas : quia Petrus dicitur persica lingua agnoscens, eo quod illum agnovit. Isa. xlv, 13, dicitur : Vere tu es Deus absconditus. Et ibidem, 3. 14 : Non est absque te Deus. Regnum ergo accipitur in Cepha, propter quod etiam vertex dicitur Apostolorum, facultas in agnitione, et solidum veritatis agnitæ in petra. Supra, vii, 24 : Assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram. Hic ergo bonus respondens fuit, qui sicut vir intus virens, lumbos a revelatione carnis et sanguinis restrinxit.
« Tu es Christus, Filius Dei vivi. »
Hic tria tangit : confessionem, confessionis commendationem, et commendatæ confessionis retributionem.
In confessione duo sunt, quod est deificatæ humanitatis, et quod est humanatæ deitatis. Et quod quidem est humanatæ deitatis, triplex est significatio: significatio personæ, et significatio æternæ permanentiæ, et significatio humanitatis deficiatæ.
De persona dicit :
<--- Page Split --->
« Tu. »
« Filius. »
Discretionem notans, et articulationem : non enim alius est, nisi ipse. Baruch, iii, 36 : Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. Id quod etiam articulatum significatur, est persona. Exod. xv, 2 . Iste Deus meus, et glorificabo eum.
« Es. »
Qui vere es. Exod. iii, 14 : Qui est, misit me ad vos. Non enim salvare in æternum posset, nisi in æternum permaneret. Ad Hebr. vii, 25 : Semper vivens ad interpellandum pro nobis. Item, xiii, 8 : Jesus Christus heri, et hodie, ipse et in sæcula. Semper enim præsens est, qui numquam et nusquam deest. Psal. ci, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiant.
Pater enim impotens generare, adoptare non potest : in Deo autem potentia non est ante actum : et ideo Deus unicum habens, adoptat in filios eos qui conformes sunt imagini Filii. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui... Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Joan. i, 34 : Ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Ut simus in vero Filio ejus. In vero enim Filio ejus sunt filii adoptivi, quando in eo in filios adoptantur.
Deinde tangit, quod est naturae divinae :
« Christus. »
Humanam naturam significat penetratam divina quasi unctione, ut unctio ab eo, sicut a capite in conjunctos sibi Apostolos, et discipulos, tamquam in barbam, et in vestimentum Ecclesiæ, et in oram fimbriarum descendat 1. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitæ præ consortibus tuis. Unctus autem in Regem, ut legem novam condat . et in Sacerdotem, ut sacra nova ministret. Psal. cix, 4 : Tu es Sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus Rex noster : ipse salvabit nos.
Deinde tangit confessionem ex parte divinitatis humanatæ dicens tria : quod personæ est, quod naturæ, et quod actus naturalis. Quod personæ est, quia filius naturalis, in quo omnes filii adoptivi adoptantur : et ideo dicit :
« Dei. »
Contra Arium : quia sicut filius hominis homo est, ita Filius Dei Deus est : Deus autem visibilis in hominis Filio, ut filios hominum reduceret ad deitatis participationem. Joan. x, 35 : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est : et non potest solvi Scriptura. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Hic enim deitas non solum calceavit pedem in humanitate pellis assumptæ, sed etiam in omnibus membris mystici corporis ejus. Psal. lxx, 10 : In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ subditi sunt. Deuter. xxiii, 24 et 23 : Tinget in oleo pedem suum. Ferrum et æs calceamentum ejus. Ferrum domans duritiam vitiorum, æs autem in confessione sonorum : oleum autem in operibus miserationum.
Sequitur :
<--- Page Split --->
« Vivi. »
« Beatus es. »
Quod est operatio Filii in se, et in nobis. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Sic enim primo dando spiritum vitæ, dedit vitam naturae : tandem tempore gratiae dedit per spiritum vitam gratiae, et in futuro vitam gloriae per eumdem spiritum. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Quia, Psal. xxxvi, 10, dicit : Domine, apud te est fons vitæ. Et sic omnis vitæ fons est Pater, et hæc vita venam accipit in Filio, et fluxum in omnes in Spiritu sancto. Deuter. iv, 4: Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Sic non est in diis aliis opera mortis demonstrantibus, sicut per totum ostendunt epistolæ Jeremiæ 1. Isa. xlvi, 1 et 2 : Onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem contabuerunt.
Hæc est ergo confessio Petri : hæc eadem confessio facta est a Martha, Joan. xi, 27 : Ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
« Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es, Simon Barjona. »
Commendatio est confessionis. Et dicit quatuor : beatitudinem confitentis, firmitatem confessionis, remunerationem in collatione potestatis, et usum potestatis ejusdem. Et hæc in littera patent per ordinem.
Beatitudinem autem tangens dicit tria: beatitudinem, contrarii remotionem, et beatitudinis causam.
In beatitudine quatuor considerantur : ipsa substantia beatitudinis, præsentia justitiæ beatificantis, dispositio beatificati, et virtus.
Primum tangitur, cum dicit :
Quia nos, supra, v, 3 et seq., multa de beatitudine diximus, non dicimus hic nisi quod duplex est beatitudo, virtutis operativæ, et contemplationis : una est hominis secundum rationem opus ordinantis in optimum hominis ad hominem : et altera est hominis secundum intellectum ordinati in Deum.
Prima est expeditus actus prudentiae, quae in actibus omnium virtutum et extrinsecus adjuvantium expedita optime gubernat vitam, et attingit rectum statum hominis, non declinans a virtutis optimo. Psal. cxviii, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Jerem. xvii, 7 et 8 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas : et non timebit cum venerit æstus. Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
Beatitudo autem contemplationis intellectus est contemplatio veritatis pure et firmae a nullo penitus impedita. Sicut Petrus hic agnovit veritatem, quae quidem pura est : quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 2, sed descendit desuper cor illuminans mirabiliter a montibus æternis : et de hac habetur, supra, xiii, 16 et 17 : Vestri autem beati oculi, quia vident... Multi Prophetae, et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt. Supra, v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Hæc enim visio, et cognitio aliquid vita æterna est, sicut dicitur, Joan. xvii, 3 : Hæc est autem vita æterna : Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
Secundum est, quia præsentis justitiæ est beatitudo ista : et ideo dicit :
<--- Page Split --->
« Beatus es. »
Non enim propter futurum aliquis beatus est, unde et hic idem Petrus Apostolus propter ignorantiam futuri dicitur Satanas 1. Nec propter præteritum, quod non est continuatum ad præsens, dicitur beatus : quia dicit Boetius, quod « ex- « tremum genus infelicitatis est non esse, « sed aliquando fuisse felicem : » hic enim duplici punitur miseria, una quidem præsenti malì, et altera ex recordatione præteriti boni amissi. Baruch, iv, 4 : Beati sumus, Israel, quia quæ Deo placent, manifesta sunt nobis. « Præsens « enim proprie, sicut dicit Augustinus, « est de præterito memoria, et de futuro « providentia, et de præsenti intelligen- « tia. » Et sic præsens est continuatio præteriti et futuri, super novum ad futurum, et semper consuetum ad præteritum : et sic est optimus status boni in homine. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc cæpi : hæc mutatio dexteræ Excelsi.
« Simon. »
Dispositio optima est beati, ut antiquo nomine Simon per antiquam obedientiam nominetur, implens illud Luc. xv, 29 : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi. Sic enim septem annis (quibus omne tempus significatur) bonus luctator servivit pro Rachel vidente principium in contemplatione, et videntur ei dies pauci præ amoris magnitudine 2.
carnalis concupiscentiæ tabe purgatus, spiritualiter translatus est, et generatus. Ad Roman. vnì, 14 : Quicumque spiritu Dei aguntur, et simplices oculos non ad sæculum, vel carnem incurvatos, sed ad internum et æternum lumen dirigunt : et ab ipsa veritate formati, nullis erroribus, vel dubiis detenti, iì sunt filii Dei, toti transeunt in contemplationem faciei Dei. De istis enim dicitur, Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum. Hi enim, cum elevatur spiritus de terra, simul et elevantur altivoli in contemplatione divina, semper cum suspirio dicentes illud Psalmi lxv, 7 et 8 : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiscam? Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Cantic. iv, 1 : Oculi tui columbarum. Supra autem plura notata sunt de hujus avis proprietatibus. Hic spiritus est, de quo dicitur, ad Galat. iv, 6 : Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Et, ad Roman. vnì, 16 et 17 : Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Si autem filii, et hæredes : hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi:
Omnia autem impedimenta hujus beatitudinis ostendit esse remota per hoc quod subjungit, dicens :
« Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in cœlis est. »
« Barjona, »
Hoc est, beatitudinis istius tota, et sola virtus. « Barjona » interpretatur filius columbæ propter hoc quod Spiritus sanctus in columbæ speciem apparuit 3. Filius autem columbæ est, qui formante spiritu in similitudinem spiritus ab omni
Tangit enim duplicem causam erroris : unam quidem carnis, aliam autem ex revelatione sanguinis provenientem.
Ex carne quidem quo non attollitur mens nisi ad ea qua» a carnalibus accipiuntur organis sensuum corporis : ab illis enim non oritur nisi phantasia erroris. Propter hoc, Deus lucem inhabitat
<--- Page Split --->
inaccessabilem, ut dicitur, I ad Timoth. vi, 16. Et ideo dicitur, Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea qua sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Exod. xxxiii, 20 : Non videbit me homo, et vivet. Ideo, II ad Corinth. xii, 2, Paulus cum videret visiones Dei, raptus est in tertium cœlum, ultra id quod videtur in corporis sensu et imagine corporis : in puritate intellectus sublatus in divinum lumen. Numer. xii, 8, Moyses palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt.
Secunda autem causa erroris est affectu s ex concupiscentia sanguinis proveniens, sicut eorum qui sunt de doctrina Balaam, qui docent edere et fornicari t. Isti sunt in amplexibus mulieris pessime Jezabel, qui fluxus sterquilinii interpretatur, computrescentes in stercoribus suis : sicut et homines, honore rationis perdito et intellectu, similes facti sunt jumentis insipientibus, et comparati bestiis. Eccli. xvii, 30 : Quid nequius quam quod excoqitavit caro et sanguis ? Ad Galat. i, 15 et 16 : Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, ut revelavit Filium. suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. Joan. i, 13 : Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. I Joan. iv, 2 : Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est.
Et optime dicit :
« Non revelavit tibi, »
Hoc est, velata in carne et sanguine non in cor tuum adduxit. Daniel. xiii,
36 : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Sed Paulus de viris Apostolicis dicit, ad Philip. iii, 20 : Nosira conversatio in cœlis est. Et animalia sacra, de quibus loquitur Ezechiei. i, 3, imminens habent cœlum capiti, quia mens semper in cœlum defixa : et isti iidem viri Apostolici educuntur foras cum Abraham 2 extra carnis habitationem, et jubentur stellas, hoc est, luces cœlestes numerare, et suspicere, et ad illas luces omne benedictum semen conceptus cordium suorum ordinare, et nihil omnino velatum in carne et sanguine videre, vel revolvere : quia melius est illa velata permanere : eo quod pomum delectationis contemplatum, et revelatum, forte pulchrum visu, adspectuque delectabile, et ad vescendum suave videbitur, et ad suasum serpentis manu consensus et operis illicitum attractatur, et perditur cum divino lumine conjunctio mentis 3.
Remota autem causa impedimenti, ponit veram causam istius revelationis divinae :
« Sed Pater meus qui in cœlis est. »
Dicens tria : revelantem, thesaurum luminis unde revelatio prorumpit, et locum a quo exit.
Pater enim est revelans : ille, inquam, de quo dicitur, Jacob. 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Et ideo dicitur Sanctis, ad Ephes. v, 8 : Ut filii lucis ambulate, quorum interior facies imaginis Dei renovata est secundum agnitionem illius qui fecit eam 4.
Thesaurus autem lucis est Filius : et hoc notatur quando dicit : « meus. » I ad Corinth. i, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Est enim haec, scilicet sapientia, speciosior sole, et super
<--- Page Split --->
omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Illi enim, scilicet luci, succedit nox : sapientiam autem non vincit malitia 1. Sapient. vii, 26. : Candor est enim luci aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis.
Locum autem dicit : « Qui in cælis est : » ubi est regio luminis, præcipue in mentibus Beatorum, in quibus Deus habitat : quia anima justi sedes est sapientia». Hoc lumen conqueritur Tobias se non videre, et ideo consolationem non posse recipere 2. Huic lumini conformes fiunt omnes qui imbuuntur ipso. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stella in perpetuas æternitates. Supra, xii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
« Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
Et tibo dabo claves regni cælorum. »
« Et ego dico tibi quia tu es Petrus, » hoc est, firmitas confessionis. Et dicit tria : fundamentum videlicet, et Ecclesiæ in fundamento fundationem, et contra subvertentia firmitatem.
De fundamento dicit : « Et ego, » qui sum veritas immobilis. Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. « Dico tibi, » cujus verba non transibunt 3. « Quia tu es Petrus: » quod nomen tibi per confessionem confirmo, licet ante datum sit: sed nunc in agnitione veritatis confirmo.
Et attende, quem nos latine et græce Petrum vocamus, hunc Hebræi et Syri Cepham vocant, sicut dicit Hieronymus
super epistolam ad Galatas, iv, sub eodem sensu.
« Et super hanc petram » firmae confessionis, et immobilis. Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion, etc. Eccli. xxvi, 24 : Fundamenta æterna supra petram solidam. I ad Corinth. iii, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere, etc. « Ædificabo Ecclesiam meam. » Ad Ephes. ii, 20 et 21 : Superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum, etc. I ad Corinth. iii, 9 : Dei ædificatio estis. Ad Coloss. i, 23 : Permanete in fide fundati et stabiles.
Dicit autem « meam, » quia, Psal. xxv, 5 : Odivi Ecclesiam malignantium. Apocal. ii, 9 : Dicunt se Ecclesiam esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. Ecclesia enim Apostolica est sancta, sicut dicit Symbolum : « Credo sanctam Ecclesiam Catholicam : » quæ quatuor habet : vitam in sanctitate : scientiam fidei quæ secundum pietatem est in professione : auctoritatem in potestate clavium, et jurisdictionem : et generalitatem tam in congregationum multitudine quam in regularum quibus regitur, veritate : quibus nulla potest falsitas hæresis obviare. Sic enim est Catholica, ut dicit Boetius. Jerem. xxxi, 33 : Ecce dies venient, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino. Supra, vii, 24 : Assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram. « Et portæ inferi, » quæ sunt hæreses, et peccata mortalia, quæ introducunt ad mortem. Job, xxxviii, 17 : Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ? Isa. xxxviii, 10 : Ego dixi : In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. « Non prævalebunt adversus eam, » ut evertant eam. Supra, vii, 25 : Venerunt flumina et flaverunt venti. Descendit pluvia et
<--- Page Split --->
irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram, II ad Timothy. 11, 19 : Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. III Esdræ, 111, 12 : Super omnia vincit veritas. Ad Hebr. xi, 10 : Exspectabat fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.
« Et tibi dabo claves regni cœlorum. »
Claves quidem sunt, non scientia discernendi, et potestas ligandi, ut quidam dicunt, et hoc Glossa dicere videtur, sed potius discernendi auctoritas inter lepram et lepram, et judicandi de peccatis, sicut et in Levitico xii, 2 et seq., non dabatur Sacerdotibus levitici generis scientia discernendi inter lepram et lepram, sed auctoritas: sed scientia juvat ad clavis exsecutionem. Simile autem est, quod aliquando dispensator nescit usum clavium, et oportet discere : et ille qui bene scit, aliquando dispensator domus non constituitur: et ideo auctoritatem non habet. Potestas autem ligandi et solvendi debet regi etiam in forma ab auctoritate discernendi : est enim arbitraria judicii potestas, et hoc habet ex auctoritate : et rationabilis et discreta, et hoc habet ex hoc quod est scientia.
Dicuntur autem hæ claves per similitudinem : quia ostium regni cœlorum quod peccatoribus clauditur, per eas aperitur : et quia thesaurus gratiae qui peccatoribus veniam meretur, eis reseratur. Omnia enim Sanctorum et Christi merita sunt dispensatoribus clavium credita, quod significatur, Isa. xxii, 22, ubi primo dicit : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat. Post modicum subjungit, y. 24 : Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus : vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis crate-
rarum usque ad omne vas musicorum. Gloria autem domus Patris cœlestis est thesaurus qui est in Sanctorum meritis : et vasa sunt corda Sanctorum, parvula per humilitatem, et ideo plus gratiae continentia, et vasa musica sunt corda laudis divinæ, eo quod in eis amplius gratia Dei præfulget : ex hoc enim thesauro suppletur defectus eorum quibus de pœna condigna pro peccato, vel pars aliquando, vel totum remittitur. Tantum igitur vel plus, vel minus remittere est auctoritatis : tantum autem, vel minus pro discretione peccatorum, vel pœnitentis scire esse remittendum, est scientiæ etiam sine auctoritate : sed hoc non est clavis, sed potius potestas judicandi et discernendi.
Ergo, « dabo tibi, » singularirer : non quod singulariter acceperit Petrus, sed quia in unitate ordinis Ecclesiæ unus est qui accipit in plenitudine potestatis, qui est successor Petri, et Petrus in potestate. Alii autem in eadem unitate accipiunt in parte potestatis, eo quod vocantur in partem sollicitudinis. Et ideo, Joan. xx, 22 et 23, dicitur pluraliter : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis retenta sunt.
Et quod hic dicuntur « claves » ab effectu, ibi dicitur Spiritus sanctus a causa : quia in Spiritu sancto remissio fit peccatorum. Dicuntur autem « regni cœlorum, » a fine, quia in regnum introducunt. I Paralip. ix, 2 et seq., ubi describunt Levitæ, quibus committebatur custodia templi ad aperiendum templum, et claudendum. Habet tamen Christus solus claves mortis et inferni 1 : quia sicut Zachar. ix, 11, dicitur : In sanguine testamenti sui emisit vinctos suos de lacu in quo non est aqua.
« Et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis, et
<--- Page Split --->
quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelis. »
Hic tangitur usus in ordine verborum. Et notandum est quod dicit Ricardus de sancto Victore, quod « videlicet liga- « tio sacerdotis præcedit absolutionem, « sed Dei opus e contrario est : quia Deus « solvendo primo, postea ligat : sacerdos « autem primo ligando, postea solvit. » Est enim vinculum culpæ et vinculum pœnæ : vinculum autem culpæ est, quo homo ligatur peccato, et non potest mereri quamdiu est in illo. Isa. xxiv, 18 : Tenebitur planta ejus laqueo. Orat. Manassæ, versus medium : Incurvatus sum multo vinculo ferreo..., et non est respiratio mihi. Vinculum autem pœnæ est multiplex, scilicet vinculum æternæ damnationis, et vinculum pœnæ purgatorii, quæ non est proportionata viribus pœnitentis : et est vinculum pœnæ temporalis condignæ peccatis : et est vinculum pœnæ arbitrarìæ, secundum conditionem pœnitentis, et peccatorum æstimantis. Deus ergo absolvit a duobus vinculis primis per seipsum, et sine conditione : et nisi absolvat, nihil potest fieri de peccatore, nisi damnatio. Isa. xliii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Luc. v, 21 : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? Psal. 1, 6 : Tibi soli peccavi. Sic autem absolutum mitit ad sacerdotem ligatum pœna purgatoria, et pœna peccato condigna : sicut Lazarus suscitatum misit ad discipulos solvendum 1. Sacerdos autem vinculatum a Deo solvere, non potest simpliciter, sed ligando ad pœnam expiationis potest absolvere a pœna condignæ purgationis quam in purgatorio solvere deberet : eo quod sacerdos non est Dominus, sed minister : et oportet eum primo æstimare emendam Domino faciendam, et ad illam ligare : et tunc residuum vi clavium remittere et absolvere a vinculis, quibus vinctus ad
eum accessit. Eccli. vi, 31 : Vincula illius alligatura salutaris. Sic, Luc. x, 34, Samaritanus alligando vulnera infundit vinum pœnæ satisfactoriæ, et oleum remissionis pœnæ purgatoriæ, et peccatis condignæ : sic etiam aliquando per indulgentias remittunt.
Sed de hoc notandum est, quod indulgentia est remissio pœnæ satisfactoriæ injunctæ, vel injungendæ pro peccato confesso, et de quo præcessit compunctio : quia ille a Deo absolutus est a vinculo peccati, et æternæ damnationis : quæ absolutio nisi præcedat, non habet locum indulgentia hominis. Et ad hanc exiguntur sex : duo ex parte dantis indulgentiam, et quatuor ex parte recipientis.
Primo, ex parte dantis : potestas in dante indulgentiam, et causa : causa autem duplex, aut cogens necessitas, aut invitans utilitas. Necessitas quidem, sicut amissio terræ sanctæ, vel alterius partis Ecclesiæ : utilitas autem, sicut ædificatio loci religiosi, vel Ecclesiæ, vel hospitalis, vel reparatio viarum communium, vel audiendi verbum Dei, vel aliquod hujusmodi. Hæc igitur sunt duo ex parte dantis indulgentiam, auctoritas dandi, et causa.
Secundo, ex parte autem recipientis quatuor exiguntur : quorum primum est, quod compunctus sit, quia aliter non præcessit in eo absolutio divina: secundum, quod vinculum Ecclesiæ non contemnat propter indulgentiam, vel negligat, scilicet quod præsentet se sacerdoti : quia sicut sacerdos tenetur cognoscere diligenter vultum pecoris sui, ita tenetur subditus se præsentare semel in anno, et vincula non negligere. Joan. x, 14, utrumque dicitur : Cognosco meas, et hoc pertinet ad sacerdotem : et cognoscunt me meæ, et hoc pertinet ad subditum. Tertium est fides operans per dilectionem, quæ hoc credat auctoritate ministri Ecclesiæ sibi posse fieri. II ad
<--- Page Split --->
Corinth. 11, 10 : Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Glossa dicit : « Ac si Christus donasset in propria persona. » Tunc enim per charitatem unitur Ecclesiae (in qua fit remissio) is cui remittitur, et per fidem in potestatem remittentis Dei movetur. Luc. 1, 45 : Beata quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Quartum autem est perfectio ejus, pro quo datur indulgentia pro rationabili facultate et utilitate : quia, Luc. xxi, 2 et seq., Vidua duo æra dando, plus omnibus dedisse dicta est a Domino : quando enim non illudit, sed pro facultate devote, et utiliter facit quod faciendum est, indulgentiam consequitur. Sed multi dant, ita quod Domini potius illusio est, quam utile : et his exstantibus totum remitti potest. Et per hoc tota patet littera. Infra, Matth. xviii, 18, et Joan. xx, 23 : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.
20
« Tunc præcepti discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. »
Ultimum est istius partis, in quo adhuc nondum perfectis sacramentis redemptionis, præcipit occultari gloriam deitatis : sed tenendam esse tideliter firmitatem confessionis. Tob. xii, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est. In hoc etiam dat formam humilitatis, ut etiam vera magis abscondantur a nobis.
Et hoc est quod dicit : « Ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus, » quousque in gloria resurgeret, et ad sedem Patris rediret : et tunc prædicarent. Matth. xxviii, 19 : Euntes, docete omnes gentes, etc 1.
« Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis. »
Habita fide et confessione deitatis, super quam fundatur Ecclesia, tangit hic instructionem ad fidem passionis, quæ operatur in clavibus et Ecclesiæ sacramentis : et per hoc patet ordo.
Tanguntur autem hic tria : primum, passionis in capite futurae revelatio : secundum, ad compatiendum discipulorum invitatio : tertium autem, ne nimis dejiciantur, gloriae resurrectionis promissio. Et haec in littera patent.
In primo duo sunt paragraphi : quorum primus continet futurae passionis in capite revelationem : secundus vero irrationabilitatis Petri zelantis increpatoriam instructionem.
In primo dicitur quo ordine, quis, quibus, quid ostendit.
Et de ordine dicit : « Exinde, » post fundatam fidem deitatis, in qua firmi (alias, sui) permaneant in contemplatione Passionis. Isa. liv, 11 et 12 : Fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua. Jaspidem enim propugnacula ponere est virorem fidei firmantis tentationibus expugnandis opponere : in sapphiris fundare est in cœelesti natura deitatis fide firmiter collocati.
« Cœpit, » quia hoc est principium.. Joan. viii, 23 : Ego principium, qui et loquor vobis.
« Jesus. » I ad Timoth. ii, 4 : Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
« Ostendere, » per revelationem, « discipulis suis. » Joan. xv, 15 : Omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
« Quia oporteret eum ire Jerosolvmam, et multa pati a senioribus et
<--- Page Split --->
Scribis et Principibus Sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. »
Ecce quid ostendit. Ostendit autem Passionis opportunitatem et ad redimendum meliori modo necessitatem, locum, quantitatem, auctores passionis et acerbitatem, et finem. Et haec per ordinem continentur in littera.
De opportunitate dicit : « Quia oporteret eum, » quia opem portat, et opes portat, et necesse est suppositionis necessitate, si deberet meliori modo quo potest fieri redemptio, sicut disposuit Pater. Isa. xxv, 1 : Domine..., fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen ! Luc. xxiv, 26 : Nonne haec oportuit pati Christum ?...
De loco dicit : « Ire Jerosolymam, » ubi fuit locus solemnis, et Sacerdotum, et religionis, et regni. Luc. xiii, 33 : Non capit Prophetam perire extra Jerusalem. Infra, xxiii, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc. Nomen tamen civitatis significavit pacem, quam fecit sanguine Christi plenam 1.
« Et multa pati. » Cantic. 1, 12 : Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
« A senioribus » auctoribus, in quibus consilium, « et Scribis, » in quibus sapientia, « Et principibus sacerdotum, » in quibus auctoritas, et zelus. 1. Esd. ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Luc. xxiii, 10 : Stabant Principes sacerdotum et Scribae constanter accusantes eum.
Quem Deus suscitavit a mortuis 2.
« Et occidi. » Ecce acerbitas. Act.
Et hoc est quod sequitur : « Et tertia die resurget, » ne nimis dejiciantur tristitia Passionis, et ne dubitent de ea quam fecerunt, confessione deitatis.
Act. x, 39 et seq. : Quem occiderunt suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praerdinatis a Deo.
« Et assumens eum Petrus, ccapit 22 increpare illum, dicens: Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. »
Increpatoria est Petri instructio. Et tria tanguntur : quorum primum est Petri zelus et fervor : secundum, Petri increpatio : et tertium, cum increpatione instructio.
Circa primum ponit zelantem, et modum zeli, dicens : « Et assumens eum Petrus, » seorsum, ne videretur temerarius, « capit increpare illum, » scilicet modo increpantis dure dicere : zelabat enim suam confessionem, et putabat Filium Dei vivi non debere mori : zelabat etiam amicabilem Christi praesentiam, et abhorruit eum talia pati debere, et aequanimiter sustinere non poterat. Marc. viii, 32 : Et apprehendens eum Petrus, capit increpare eum.
« Dicens : Absit a te Domine, » scilicet quod Filius Dei vivi intereat. « Non erit tibi hoc. » Ex pietate, et amore victus dicebat. Hieronymus dicit, quod in Hebræo habetur : « Propitius esto tibi, Do- « mine : non erit tibi hoc. »
« Qui conversus, dixit Petro : Vade 23 post me, Satana : scandalum es mihi : quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum. »
Ecce increpatio.
Dicit ergo : « Qui, » Jesus, « conversus, » ut inspiceret eum, cui ante procedens dorsum verterat, intuitus eum in-
<--- Page Split --->
duxit erubescentiam. Luc. xxii, 62 et 62 : Conversus Dominus respexit Petrum... Et egressus foras Petrus flevit amare. « Dixit » ergo « Petro. » II Reg. xvii, 33 : Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te ? « Vade post me, » conformitate voluntatis. Fiat voluntas tua sicut in cælo et in terra 1. Luc. xxii, 42 : Non mea voluntas, sed tua fiat. I Reg. ii, 18 : Dominus est : quod bonum est in oculis suis faciat.
« Satana, » qui meæ adversaris voluntati, nesciens tamen, et ex amore : et ideo non in perpetuum es repellendus ut diabolus 2, sed instruendus es, ut non præcedas, sed sequaris meam voluntatem. « Scandalam es mihi, » hoc est, scandalum in me accipis ruina tuæ. Isa. viii, 13 : Offendent ex eis plurimi, et cadent. « Quia non sapis ea quæ Dei sunt, » per zelum indiscretum. Ad Coloss. iii, 2 : Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. « Sed ea quæ hominum, » humane me zelando et diligendo. II ad Corinth. v, 16 : Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. In prima enim confessione nihil revelavit caro et sanguis, nunc autem in affectu caro et sanguis ista Petro revelabant. Ad Roman. viii, 5 : Qui secundum carnem sunt, quæ carnis sunt sapiunt. Ad Philip. iii, 19 : Gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt.
« Tunc Jesus dixit discipulis suis. » Sed contra, Marc. viii, 34 : Convocata turba cum discipulis suis, dixit : Si quis, etc. Responsio : Discipulis dixit magis quam aliis, quia Prælati hic primi debent esse.
Hic invitat ad compatiendum. Et dicit duo : invitationem, et rationem quare invitatio sit recipienda. Invitationem dicit primo.
Dicit ergo : « Si quis vult, etc. »
Tangit hic quinque sequenda : videlicet difficultatem sequentium, libertatem, formam, profectum, et in quo sequantur.
De primo dicit : « Si quis. » Quasi dicat : Rarus est, sed tamen laudabilis. Matth. xx, 16 : Pauci electi. Luc. xii, 32 : Nolite timere, pusillus grex. Circa difficile autem est bonum virtutis.
« Vult. » Notat libertatis voluntatem. II ad Corinth. ix, 7 : Non ex tristita, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.
« Post me. » Formam meam ante se habens præcedentem. Ad Hebr. xiii, 13 : Exeamus ad eum extra castra, improperiun ejus portantes. Isa. xlv, 14 : Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt : post te ambulabunt, vincit manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur.
« Venire. » Tangitur profectus. Jerem. LI, 30 : Venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
« Abneget, etc. »
« Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. »
Tangit in quo, quia in tribus : in propriæ voluntatis abnegatione, in carnis mortificatione, quia his duobus tollitur sequendi impedimentum : et virtutis perfectione, quæ est ipsa insectio.
De primo dicit : « Abneget. » Non tantum abneget partem, sed totum abneget « semetipsum, » in omnibus quorum causa est ipse : quia illa vel vana, vel mala sunt : et induat Deutn quem con-
<--- Page Split --->
fessus est Petrus, ut illius voluntas tam Deo quam per eum fiat. Psal. xlix, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Ad Titum, ii, 12 : Abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo.
« Et tollat crucem suam, » hoc est, cruciatum, qui eum pro peccati mortificatione, et carnis castigatione proportionabiliter contingit. I ad Corinth. ix, 27 : Castigo corpus meum. Ad Galat. vi, 17 : De cætero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
« Et sequatur me, » perfecta imitatione virtutis. Præcedere enim nemo potest eum, qui exsultavit sicut gigas ad currendum viam, a summo coelo, etc 1. Concomitari etiam nullus in passionibus, quia, Thren. i, 12 : O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte, etc. Psal. xliv, 3 : Speciosus forma præ filiis hominum. Sequatur ergo necesse est, vel abscedat. Eccli. xxii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum. I Petr. ii, 21 : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.
« Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. »
Ratio est, quare sequendus sit. Et sunt tres rationes: prima quarum est, quia hoc solum est salutis: secunda autem, quia id solum est utilitatis: tertia autem, quia hoc solum est securitatis.
In prima autem ratione duo sunt rami per oppositum accepti, ut magis probetur et eluceat veritas propositi.
Dicit igitur, primo sumens in opposito, unde intendit avertere : « Qui enim
voluerit, » eo quod vitium est voluntarium. Genes. iv, 7 : Subter te erit appetitus tuus. « Animam suam, » ab animalitate dictam, « salvam facere. » Vel in persecutione negando Christum, ne occidatur : vel in delectabilibus carnis fovendo, ne tristetur. « Perdet eam, » ingehenna, si negat, et si delectabilia sequitur. Iterum « perdet, » quia in affectu delectationis, in qua moritur, perpetue manebit : et tunc, ut dicit Bernardus, « In æternum non obtinebit, quod « vult : et tamen quod non vult, in per- « petuum sustinebit. » Vel, « perdet, » quia cum semina boni sint sparsa in anima, tanto magis bonum naturale perditur, quanto vitium adimens bonum sæpius iteratur. I ad Corinth. vi, 13 : Esca ventri, et venter escis. Deus autem et hunc, et has destruet. Joan. xii, 25 : Qui amat animam suam, perdet eam.
« Qui autem perdiderit animam suam, etc. »
Per oppositum eligendo mortem, antequam me neget : vel subtrahendo delectabilia animalitati : vel tertio, faciendo bona, disperdet animalitatem. Quo enim plus honesta per rationem facimus, eo plus brutalis in nobis perditur sensus, et affectus. Daniel. iv, 33 : Sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni. Sicut enim homo evacuando bonum naturae et rationis, mutatur in bestiales sensus et affectus, ita etiam faciendo honesta, et rationis bona, paulatim redit humanus honor, et regnum rationis et - decor. Unde Nabuchodonosor delicias sequenti primo dictum est : Regnum tuum transibit a te : et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua 2. Joan. xii, 25 : Qui odit animam suam..., custodit eam, etc.
<--- Page Split --->
« Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? »
Ratio est sumpta ab utilitate. Et habet duos ramos : unus ostendit esse nullum lucrum in his qui perdunt animam : secundus sumitur ab æstimatione boni animæ et mundi.
Dicit ergo : « Quid enim prodest homini » rationali, si mundum in deliciis et divitiis et honoribus, « lucretur, » quæ sunt stercora. Ad Philip. iii, 7 et 8 : Quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse, propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucri faciam. « Animæ vero suæ. » Non ab animalitate, sed ab animeitate dicte : « detrimentum patiatur. » Continuum enim detrimentum, ut diximus, patitur rationis naturale bonum animæ ex boni mundani illicita perfruitione. Habacuc, ii, 6 : Væ ei qui multiplicat non sua ! et usquequo aggravat contra se densum lutum ? Non nostra enim, non humana bona, sed jumentina, in quibus infigitur animus, et impeditur virtutis profectus. Psal. lxviii, 3 : Infixus sum in limo profundi, et non est substantia.
« Aut quam dabit homo » rationalis, « commutationem pro anima sua, » quam perdit continue. Thren. i, 6 : Egressus est a filia Sion omnis decor ejus. Job, ii, 4 : Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo, dabit pro anima sua. Ezechiel. vii, 19 : Argentum eorum, et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini. Proverb. xi, 4 : Non proderunt divitie in die ultionis : justitia autem liberabit a morte.
« Filius enim hominis venturus est in gloria Patris suis cum Angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. »
Hic ponitur ratio a consideratione securitatis in judicio divino. Tangit autem judicis dispositionem, et judicii.
Circa judicem tangit quatuor : formam in qua judicabit, certitudinem futuri adventus ad judicium, majestatem, et ministros.
De primo autem dicit : « Filius enim hominis, » quia in forma hominis, in qua judicatus est, judicabit. Joan. v, 27 : Potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Act. xvii, 31 : Statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquilate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis.
Secundo, certitudinem autem adventus ad judicandum dicit : « Venturus est. » Quod enim venturum est, veniet, et non tardabit. Isa. xxxv, 4 : Ecce Deus vester ultionem adducet retributionis.
« In gloria Patris sui. » Ecce majestas. Daniel. vii, 14 : Dedit ei potestatem, et honorem, et regnum. Luc. xxi, 27 : Videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
« Cum Angelis suis. » Ecce ministri. Infra, xxiv, 29 : Virtutes cælorum commovebuntur. Daniel. vii, 10 : Millia milliim ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.
« Et tunc reddet unicuique, »
Teste conscientia, « secundum opera sua. » Modus est judicii. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Isa. xvi, 5 : Sedebit super solium in veritate in tabernaculo
<--- Page Split --->
David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est.
« Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. »
Hic quia multa dixit de Passione, quae credibilis fuit omnibus propter naturam passibilem assumptam, et confirmat ea quae dixit de Resurrectionis gloria, ut tolerabilior sit invitatio ad patiendum.
Et hoc est : « Amen dico vobis, » hoc est, fideliter, « sunt quidam de hic stantibus. » Qui? Tres, Petrus, Jacobus, et Joannes, « qui non gustabunt mortem, »
quia mors gustata fert mortem, sicut quaelibet res gustata suum fert saporem : boni autem gustant mortem, mali bibunt eam. Jerem. xxv, 28 : Bibentes bibetis.
« Donec videant, » oculis corporis : et sicut dixit supra, xiii, 16 : Vestri autem beati oculi, quia vident, etc. « Filium hominis, » tectum humilitate Passionis, « venientem » ad notitiam : vel, a morte, « in regno suo. » Vel, splendore regni in transfiguratione : vel, regni hæreditate in gloria Resurrectionis : vel promittit aliquos visuros Ecclesiae dilatationem. Luc. ix, 27 : Donec videant regumm Dei. Sapient. x, 10 : Ostendit illi regnum Dei.