CAPUT XV.

Pharisæorum de lavandis manibus aliisque rebus traditiones, quas Dei mandatis præponebant : et quæ sint coniuginantia hominem : mulier Chananæa perseveranti fide ac supplicatione impetrat filiæ curationem : Jesus curatis juxta mare Galilææ variis languoribus, quatuor virorum millia septem panibus paucisque pisciculis satiat, sublatis septem sportarum reliquiis.

  1. Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis Scribæ et Pharisæi 1, dicentes : 2. Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum 2? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3. Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit : 4. Honora patrem et matrem 3 : et :

1 Marc. vii, 1. 2 Marc. vii, 5. 3 Exod. xx, 12; Deuler. v, 16; ad Ephes.

« Et quicumque tetigerunt. » Salutis notatur efficacia : « salvi facti sunt. » Tactus autem hic perficitur, fide operante per dilectionem. Luc. vn, 46 : Tetigit me aliquis : nam ego cognovi virtutem de me exisse. Marc. vi, 36 : Quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Activa enim est salutis caro Salvatoris, sicut activus est ignis combustionis. Zachar. vn, 23 : Apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam unius viri Judæi, dicentes : Ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.

Et sic perficitur gratiae multiplicatio.

Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur 4. 5. Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri vel matri : Munus quodcumque est ex me tibi proderit : 6. Et non honorificabit patrem suum aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 7. Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :

vi, 2. 4 Exod. xxi, 17 ; Levit. xx, 9 ; Proverb. xx, 20.

<--- Page Split --->

  1. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 1. 9. Sine causa autem colunt me, do centes doctrinas et mandata ho minum. 10. Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite et intelligite. 11. Non quod intrat in os coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12. Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia Phari sæi, audito verbo hoc, scandali zati sunt? 13. At ille respondens ait : Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabi tur 2. 14. Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum : cæcus autem si cæ co ducatum præstet, ambo in foveam cadunt 3. 15. Respondens autem Petrus 4 dixit ei : Edissere nobis parabolam istam. 16. At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis? 17. Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? 18. Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. 19. De corde enim exeunt cogitatio nes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testi monia, blasphemiæ. 20. Hæc sunt quæ coinquinant homi nem. Non lotis autem manibus manducare non coinquinat ho minem. 21. Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis 5. 22. Et ecce mulier Chananæa, a fini

bus illis egressa, clamavit, di cens ei : Miserere mei, Domi ne, fili David : filia mea male a daemonio vexatur. 23. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus roga bant eum, dicentes : Dimitte eam, quia clamat post nos. 24. Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel 4. 25. At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. 26. Qui respondens ait : Non est bo num sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27. At illa dixit : Etiam, Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa domino rum suorum. 28. Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. 29. Et cum transisset inde Jesus, ve nit secus mare Gaillææ : et ascendens in montem, sedebat ibi. 30. Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles et alios multos 7 : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos : 31. Ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambu lantes, cæcos videntes : et ma gnificabant Deum Israel. 32. Jesus autem, convocatis discipulis suis 8, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

<--- Page Split --->

  1. Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ? 34. Et ait illis Jesus : Quot habetis panes? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos. 35. Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. 36. Et accipiens septem panes et pisces, et gratias agens fregit et

IN CAPUT XV MATTHÆI

ENARRATIO.

Dicit ergo :

« Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis Scribæ et Pharisæi dicentes :

« Tunc, etc. »

Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant. »

Hic incipit agere de veritatis evangelicæ auctoritate (alias, de veritate evangelicæ auctoritatis).

Et ideo in duas partes dividitur : in quarum prima veritatis ejus probatur auctoritas, traditioni hominum et ceremoniis legis anteponenda esse : in secunda vero, quia tantæ est auctoritatis, ostenditur esse promulganda : et deviando tam ad gentes, quam ad Judæos, ibi, y. 21 : « Et egressus Jesus secessit. »

Adhuc, prior harum dividitur in duas partes : in quarum prima modo historie inducitur quaestio de hoc facta : et in secunda per determinationem illius ostenditur quod dictum est.

In quaestione autem ponitur dolus quærentium : auctoritas ex professione : et auctoritas ex loco ex parte quærentium : et postea subinfertur ipsa quaestio, quæ

dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 37. Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis tulerunt, septem sportas plenas. 38. Erant autem qui manducaverunt, quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. 39. Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.

duo continet, dolosam reprehensionem, reprehensionis apparentem rationem. Et per hoc patet divisio.

In eodem tempore livore tacti ex fama miraculorum, et quod regem vellent eum constituere : et sic ipsorum minueretur auctoritas, vel reprimeretur.

« Accesserunt » in dolo, ac si parcendo verecundiae Christi nollent arguere eum in publico. Infra, xviii, 15 : Corripe eum inter te, et ipsum solum. « Ad eum, » quasi dilectionem simulantes. Infra, xvi, 1 : Accesserunt ad eum Pharisæi, et Sadduccæi tentantes.

« Ab Jerosolymis. » Ecce auctoritas ex loco. Jerosolymis enim erat summa potestas, et hi quibus summa rerum credita erant : et forte erant missi ad inveniendam occasionem contra eum, vel ut explorarent de fama quæ pervenerat ad eos. Simile est, Joan. 1, 19 : Et hoc est testimonium Joannis, scilicet Baptistæ, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis Sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es ?

« Scribæ et Pharisæi. » Ecce auctoritas ex professione sapientiæ et religionis, qui scient investigare, et revelli (alias, repelli) non possent ex vitæ dignitate.

<--- Page Split --->

Daniel. xiii, 3 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

« Quare discipuli tui, etc. »

Ecce quaestio in fronte reprehensionem continens. Quasi dicat : Discipuli tui sunt, et culpa eorum in te retorquetur : Qualis enim rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea 1. « Transgrediuntur, » quasi vilipendentes, « traditiones. » Traditio est statutum, observationem aliquam præter legis auctoritatem continens. « Seniorum, » quorum cani sunt sensus, et eorum standum est ordinationi de omnibus. Non fuerunt autem illi senes de Patriarchis et Prophetis, quia illorum observationes in canone Scripturæ scriptæ sunt : sed sunt de his, de quibus dicitur, Daniel. xiii, 52 : Inveterate dierum malorum. Sapient. iv, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque amorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Et isti sunt, de quibus dicitur, Isa. x, 1 et 2 : Væ qui condunt leges iniquas ! et scribentes, injustitiam, scripserunt : ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei. Hi enim omnia statuerunt ad avaritiam propriam, immiscentes aliquid de exteriori cultu et munditia, ut iniquitatem, quæ erat in aliis statutis obumbrarent.

Et hujus argutæ interrogationis subjungunt rationem, dicentes :

« Non enim lavant manus cum panem manducant. »

Volebant autem hanc traditionem extrahere ab eo, quod dicitur, Levit. xv, passim : Lavetur aqua, qui contrahit immunditiam. Errantes et non intelligentes Scripturas, quoniam hoc, sicut et alia

ceremonialia, ad instructionem dictum est. Isa. i, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Isa. iii, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini.

Marc. vii, 1 et 2, plenius ista dicuntur sic : Conveniunt ad eum Pharisæi, et quidam de Scribis, venientes ab Jerosolvmis. Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt. Et, post pauca, y. 3 : Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum. Et tunc demum formant sic quæstionem, y. 5 : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?

« Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ?

Hic ex responsione determinat auctoritatem veritatis evangelicæ omnibus humanis esse anteponendam. Et hoc facit tripliciter: ex auctoritate, ex pietate, et ex veritate : quæ omnia patebunt in littære expositione.

Ex auctoritate probat, per quæstionem e contrario factam : ex auctoritate simul et pietate, in ostensione exempli : ex auctoritate, pietate et veritate in declaratione veritatis ad turbas.

Dicit ergo primo :

« Quare et vos, »

Qui ex loco summæ potestatis estis, et omnia debetis posse pro veritate, et nihil adversus veritatem. Sic Paulus, II ad Corinth. xiii, 10 : Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. Et hoc, quia estis Jerosolymitæ. Vel, « Et vos, »

<--- Page Split --->

qui sapientiæ habetis clavem, nec ipsi intratis, nec alios intrare sinitis. Et vos, Pharisæi, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia 1.

« Transgredimini mandatum Dei, etc. » Dupliciter : quia videlicet traditiones præter Dei mandata facitis : et quia contraria, quæ cum Dei mandatis stare non possunt, facitis. De primo, Deuter. iv, 2 : Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Deuter. xii, 32 : Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec addas quidquam, nec minuas. De secundo ipse Dominus arguit, Infra, y. 4, mandata Dei quæ promisistis implere. Exod. xxiv, 3 : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus : et erimus obedientes. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Similiter, Infra, xxi, 23-28, cum quærerent in qua potestate hæc faceret, per contrariam quæstionem confutavit. Similiter, Joan. viii, 3, 10, cum de judicio adulteræ quærerent, e contra judicii reatum similem in eos retorquens confutavit.

4

« Nam Deus dixit : Honora patrem et matrem : et : Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. »

Hic incipit ostendere veritatem evangelicam per pietatem quam continet, esse traditionibus anteponendam, et etiam legi : et in pietate etiam est auctoritas.

Et facit tria : primo enim ostendit pietatem evangelicam in concordia ad pietatem naturae et legis scriptae : secundo, ostendit impietatem traditionis ipsorum : tertio, convictos de pietate arguit ex prophetia Isaiae.

. Pietatem in concordia ad legem naturæ et scriptam ostendit, assignando duas

leges, unam affirmativam in bonis conferendis, et alteram negativam et prohibitivam in removendis malis.

De prima dicit :

« Honora patrem et matrem. »

Et intelliguntur hic tria : exhibitio honoris, causa, et necessitas.

Exhibitio honoris est triplex : in obedientia honestorum, in reverentia, et ut in statu honesto teneantur. Obedire enim oportet parentibus in honestis : et ideo filius contumax, qui monita patris non audit, lapidatur 2. Reverentiam etiam oportet in signo exhibere. Ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus, et reverebamur eos. Quod autem teneantur in statu honesto secundum facultatem filiorum, hoc intelligitur : quia si subtrahantur eis necessaria, cum filii habeant unde ministent, exponuntur turpitudini mendicationis et paupertatis, quod est inhonestum. Et ideo Glossa dicit honorari eos, quando necessaria ei ministrantur.

Causa autem est auctoritas, quam habent in esse filiorum : parentes enim causa filiorum sunt, et auctores.

Necessitas vero, quia crescente virtute in filiis, decrescit in parentibus : et ideo indigent isto honore, et filii possunt hoc ex robore. Eccli. iii, 9 et 10 : Omni patientia honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino. Tob. iv, 3 : Honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus.

« Et qui maledixerit, etc. 3 »

Et est interrninatio pœenæ in eum, qui contraria facit honori parentum : et sic intelligitur prohibitum. « Qui maledixerit patri vel matri, morte » culpæ « moriatur, » et morte pœenæ. Proverb. xxx, 17 : Oculum qui subsamnat patrem, et

<--- Page Split --->

qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ, hoc est, suspendatur in patibulo, et exponatur avibus devorandus. Hoc igitur dixit Deus, quod præterire non licet, et omnis humana traditio ad hoc implendum debet obsequi.

« Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri vel matri : Munus quodcumque est ex me tibi proderit :

Et non honorificabit patrem suum aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. »

Facit primo mentionem traditionis humanæ: et secundo, ostendit esse contrariam pietati divinae : et tertio, convincit ex hoc in irritum eos revocare mandatum Dei.

Non advertentes, quoniam si jam esset oblatum, pauperibus esset erogandum in necessitate. Sicut David esurienti oblati sunt panes propositionis comedendi 1 : qui tamen de necessario provisionis parentum non erant oblati.

Et hoc est quod dicit : « Vos dicitis, » quod filii dicant parentibus necessaria petentibus ab cis : « Munus » sacrificii, vel voti, « quodcumque est ex me, » hoc est, quodcumque per me offertur, « proderit tibi, » o pater, vel mater : et ideo æquanimiter sustine, quia magis tibi prodest apud Deum, quam si ipsum tibi porrigerem. Vel, interrogative legatur sub eodem sensu : Sic tibi proderit hoc? Numquid tibi proderit? Quasi diceret : Non proderit. Quia ruina est homini devorare Sanctos, et post vota retractare 2 . Proverb. xxvii, 24 : Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre, et dici hoc non esse peccatum, particeps homicidae est.

De primo dicit :

« Et non honorificabit, etc. »

« Quicumque dixerit patri vel matri. »

Casus traditionis est talis. Aliquis vovit oblationem Deo et Sacerdotibus de bonis suis, non valens Sacerdotibus offerre, et parentibus subvenire simul, sed sufficiens ad alterum. Venit hæc quaestio ad Sacerdotes, ad quos omne dubium referebatur. Statuerunt illi, quod votum esset tenendum, et parentibus non subveniendum : quia votum solvere apud Deum esset major subventio parentum quam temporalium administratio : et si votum non solveretur propter parentes, ex hoc Deus permitteret in egestatem cadere parentes. Et hoc fecerunt, ut suæ per hoc consulerent avaritia, quia partem habebant in sacrificiis : et non propter amorem cultus divini.

« Arguit, quia cum mandato Dei hoc stare (alias, facere) non potest. « Et » ideo « non honorificabit patrem suum vel matrem suam. » Cum tamen dicatur, Act. v, 29, quod obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et Philosophus, quod « oportet magis obedire diis quam « humanis legibus, si dissentiant. » Et ulterius arguit : « Et irritum fecistis mandata Dei propter tenendam» traditionem vestram. » Proverb. xxx, 6 : Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

« Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :

Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

<--- Page Split --->

Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. »

Redargutio est convictorum per prophetiam ejus qui maxima fuit auctoritatis in prophetia. Et quia accesserunt quasi deferentes, ut occulte arguerent, dicit : « Hypocritae. » Et ideo etiam, quia tam diligentes erant insidiando, ut dum non invenirent in Magistro quid reprehenderent, quaesiverunt in discipulis : et non invenientes in Dei mandatis, converterunt se ad traditiones seniorum : et in his non invenerunt nisi in corporali et exteriori munditia.

Dicit ergo : « Hypocritae, » pro omnibus his. Infra, xxiii, 13 et passim : Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae. « Bene prophetavit de vobis Isaias, » Propheta, xxix, 13 1, « dicens : »

« Populus hic labiis me honorat, etc. »

Cum, Psal. xlix, 16 et 17, dicat : Peccatori dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testanentum meum per os tuum ? Tu vero odisti disciplinam, etc. Et sic honoraverunt. Infra, xxii, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces. « Cor autem eorum longe est a me. » Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Ad Roman. xvi, 18 : Per dulces sermones, et benedictiones, sedueunt corda innocentium.

« Sine causa » ante oculos « colunt me, » quia tale obsequium non remunero. Supra, vi, 2 : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Psal. lxxii, 27 : Qui elongant se a te, peribunt. « Docentes doctrinas, » quoad falsas legis Dei interpretationes, « et mandata hominum, » quoad traditiones suas. Haec autem littera est Septuaginta. Nostra enim

sic habet, Isa. xxix, 13 : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem eorum longe est a me, sine causa colunt me : et timuerunt me mandato hominum et docritnis.Homo enim doctrinam ex se facere non potest : quia omnis homo mendax, ut dicit Psalmus cxv, 11, et Apostolus, ad Roman. 111, 4. Similiter ex se traditionem justam et bonam facere non potest, cum dicat Psalmus xiii, 2, quod non est justus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum, etc. Et, Luc. xi, 13 : Vos cum sitis, etc. Et, supra, vii, 11. Ideo iste ergo cultus iniquus, falsus et malus, et mandatis Dei contrarius sine causa est : quia remunerationem non meretur.

« Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite et intelligite.

Non quod intrat in os coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. »

Hic incipit in doctrina gratiae praecllentem ostendere veritatem supra doctrinas hominum in lege, et super traditiones in faciendis. Et habet tres partes : in quarum prima perspicuam palam omnibus ostendit veritatem : in secunda, dicit hanc non dimittendam esse propter scandalum : et in tertia, non intelligentibus eam adhibet expositionem. Et haec patent in littera.

In prima harum tria facit : palam loquitur, excitat attentionem, et liquidam proponit veritatem.

Ut enim palam loquatur, dicit : « Et convocatis ad se turbis. » Implens hoc, quod supra dixit, x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super tecta. Quasi diceret : Pharisæi mihi susurrant ad aurem,

<--- Page Split --->

quia qui male agit, odit lucem 1, ego autem omnibus manifeste dico : quod enim omnes tangit, omnibus proponendum est.

« Audite, » obediendo, « et intelligite, » veritatem discernendo. « Audite » contradictiones, « et intelligite » contra doctrinas hominum. Eccli. iii, 31 : Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Vos ergo, turbae devota, audite, et intelligite, non Scribae et Pharisaei. Proverb, iii, 32 : Abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.

« Non quod intrat in os, coinquinat hominem. »

Ratio autem haec est: quia quod in os intrat ab exteriori, movetur in hominem: et ideo si hoc coinquinaret, sequerentur duo inconvenientia; unum est, quod creatura Dei bona non esset, cum scriptum sit, Genes. i, 31: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. I ad Timothy. iv, 4: Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Secundum inconveniens esset, quod homo coinquinaretur inquinatione culpae non de suo opere, vel dicto, vel cogitatione: quod iterum falsum est: quia « peccatum est « dictum, vel factum, vel concupitum « contra legem Dei. »

haec in nova gratiae populo non esse tenenda 2.

« Sed quod procedit de ore, hoc coinquinat hominem. » Sicut enim id quod invenit homo polluto et corrupto humore permistum, immundum est : ita illa quae ex corruptione hominis ab intus procedunt, immunda sunt. Est autem os exterius, quod loquitur ea quae in spiritu vocis formata sunt : spiritus autem ille corporeus formam, quae est intentio verbi, accipit a spiritu incorporeo, qui est in corde : et ille est primum os determinans omnia cogitanda et loquenda et agenda : et de hoc ore intelligitur quod hic dicitur : et illius organum est os exterius : et quidquid procedit ab illo ore polluto et corrupto, immundum est, sicut vomitus. Ad Titum, i, 15 : Conquinatis et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. Supra, xii, 35 : Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Psal. x sec. Hebr., 5 : Non est Deus in conspectu ejus : inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Ad Hebr. xii, 15 : Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

« Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia Pharisæi, audito verbo hoc, scandalizati sunt ? »

Hic ostendit, quod veritas etiam offendens aliquos non est dimittenda propter offensam (alias, offensionem) eorum. Et dicit duo : objectionem scandali factam a discipulis, et determinationem objectionis.

Dicit ergo : « Tunc accedentes discipuli ejus. » Et causa quaestionis est, vel admonitionis : quia et ipsos discipulos adhuc carnaliter legi adhaerentes tetigit istud, sicut et Pharisæos : et ideo objiciunt scandalum. « Dixerunt ei, » quasi

<--- Page Split --->

in alios causam dicti referentes : « Scis, » qui omnia nosti antequam fiant, « quia Pharisæi, » carnaliter observantes, « audito hoc verbo, » cum insidiatores huc missi sint ab Jerusalem, « scandalizati sunt ? » hoc est, offensi, et impingunt teipsum tamquam accusatione dignum. Et dicunt scandalizati passive, deferentes Magistro qui non scandalizavit, licet illi scandalizentur. Isa. lix, 10 : Impegimus meridie quasi in tenebris.

« At ille respondens ait : Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cœelestis, eradicabitur.

Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum : cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. »

Hic determinat objectionem : et primo per generalem propositionem, quæ ostendit removendas esse doctrinas, et mandata hominum : secundo autem dicit, quod sinendi sunt esse in scandalo cæci hoc non videntes, quia propter hominem non est præjudicandum veritati : tertio, tangit nocumentum quod provenit ex hoc quod veritas non videtur. Et hæc patent in littera.

« Sinite illos »

Dicit igitur : « Omnis plantatio, » quæ est quasi superexcrescentia arboris, quæ est sicut doctrina hominis, in falso, vel carnali intellectu : vel traditio contra pietatem existens, « quam non » secundum spiritum « plantavit, » intus in radice veritatis et pietatis, « Pater meus cælestis, » qui agricola est, ut dicitur, Joan. xv, 1. Et plantat aliquando per se, aliquando per ministrum, vera in credendis, et pia in faciendis. Isa. lx, 21 : Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. Eccli. xxiv, 42 : Dixi: Rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. Per ministrum autem, I ad Corinth. ii, 6 : Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incre-

mentum dedit. Et de Christo qui plantat, ut dispensator et Filius, Isa. 11, 16 : Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram.

Ista ergo non eradicabitur, sed quam Deus non plantavit, sed homo per se et de suo, illa « eradicabitur. » Job, xv, 29 : Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terram radicem suam. Sapient. iv, 3 : Spuria vitularmina non dabunt radices altas, nec stabile fundamentum collocabunt.

Manichæus autem dicens duos plantatores, quod hic dicitur, sine causa allegat : quia plantatio quæ eradicatur plantata hic dicitur ab homine, non in fundamento veritatis et pietatis : et hoc fit libero arbitrio hominis, qui mendax est, sicut ante diximus : et ideo fundamentum veritatis stabilis ex se non habet.

In scandalo : quia « cæci sunt, » nolentes videre, « et duces cæcorum, » quos venire ad veritate impediunt. Sinere autem illos dicit duo : scilicet, quod permittantur in turbatione, ne præjudicium fiat veritati : et quod vitentur in imitatione erroris. Apocal. xxii, 11 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Psal. lxxx, 13 : Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adventionibus suis. Luc. xxii, 51 : Sinite usque huc. « Cæci sunt. » Isa. xlii, 19 : Quis cæcus, nisi servus meus ? Isa. lvi, 10 : Speculatores ejus cæci omnes, nescierunt universi. Ad Roman. ii, 19 et seq. : Confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium.... Qui ergo alium doces, teipsum non doces.

« Cæcus autem si cæco ducatum præstet. » Tangit nocumentum, quod incurritur, quando non lucide veritas docetur. « Ambo in foveam, » peccati et damna-

<--- Page Split --->

tionis, « cadunt. » Isa. xxiv, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. Psal. vii, 16 : Incidit in foveam, etc. Psal. xcii, 12 et 13 : Beatus homo quem tu erudieris, Domine: et de lege tua docueris eum. Ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. Job, xi, 8 : Facies eorum demerge in foveam.

5 « Respondens autem Petrus, dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

● At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?

Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.

● De corde enim exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, et blasphemiæ.

Hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. »

Hic liquide explanat promulgatam veritatem. Et dicit duo : inquisitionem Petri, et explanationem Christi.

Et explanatio Christi duo continet, scilicet partem intrantium non coniquinantium, et exeuntium et coinquinantium. Et per hoc patet divisio.

Dicit ergo Petrus : « Edissere nobis parabolam istam. » Detentus enim carnali intellectu legis, putabat Christum parabolice loqui, qui doctrinas de cibis revocavit ad novæ gratiae veritatem.

« At ille dixit, » explanando.

Et primo ponit increpationem, dicens: « Adhuc et vos, » post tot audita, et visa

et exposita : vos quibus datum est nosse mysteria regni caelorum 1, « sine intellectu » veritatis « estis. » Psal. lxxxii, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.

« Non intelligitis quia omne quod in os intrat, » ab intrinseco, « in ventrem vadit, » et ideo non polluit : « et in secessum emittitur. » Secessus vocatur omnis porus per totum corpus sive manifestus, sive occultus, per quem purgatur corpus, sive per resolutionem superfluitatis siccæ, sive per resolutionem superfluitatis humida, sive per sudores, sive per evaporationes, sive per sorditiem omnium pororum fiat.

Et attende, quod dicunt Rabanus et Beda fratres, quod quidam arguunt Dominum hic tamquam physicae disputationis ignarum, quod dixerit totum, et omne nutrimentum transire per secessum, et nihil in naturam corporis converti : et ideo quidam nihil omnino de physicis scientes, volunt consolari locum istum, et majores dicunt abusiones quas physici magis derident, quam hoc quod hic dicitur. Dicunt enim quod in veritate nihil de nutrimento transit in humanam naturam, sed nutrimentum facit in ea quod plumbum facit in camino cum auro : dicunt enim, quod defendit aurum ab incendio : et sic nutrimentalis humor defendit veritatem (alias, vitam) humanæ naturae, et non convertitur in ipsam : sed ipsa in se multiplicatur ad sui esse, et ad sui quantitatem. Et hoc deridet omnis physicus homo magis quam primum. Et in hoc quod nituntur evadere inciderunt. Ad quid enim oportet fieri tot expensas pro cibis ? quia secundum hoc, omnis cibus æqualiter conveniens est corpori, si nullus incorporatur : quia non accipitur nisi ut humor resistens calori.

Adhuc, ille humor aut resistit calori, in quantum contrarius, aut in quantum

<--- Page Split --->

conveniens ? Si in quantum contrarius, tunc pro cibo et potu homini sufficit ad vitam aquae potus maxime, et erit maxime delectabilis : si in quantum est conveniens, hoc erit mirabile, quod conveniens resistat. Detur tamen eis secundum hoc vivere homo delectabiliter potatus solo oleo : et haec sunt absurda, et non proveniunt nisi ex procaci ignorantia quae se scire contendit, cum nihil sciat.

Dicamus igitur, quod si quis bene interius sciat physicam, Domini sermones non habent dubitationem : quoniam Aristoteles probavit in I de Generatione, quod « caro materialis influit continue, « et effluit in id quo nutritur animal « quodcumque : » caro autem nutrimentalis tota est caro dicta secundum materiam : ergo tota et omnis influit per cibum, et effluit per secessionem. Et tamen in medio influxus et effluxus est vera materia corporis : et hoc non negat Dominus. Caro autem dicta secundum materiam, est quae tantum ad supplementum vacuitatum corporis. De hac autem resurget, quod satis est ad staturam resurgentis, sicut etiam dicit de capillis. Augustinus in libro XXII de Civitate Dei : Et si non sit in aliquo (sicut in pueris) quod satis est, de ista supplebitur ab opifice : et sicut diximus de carne, ita est de aliis membris similibus : et haec est sententia Augustini. Et secundum hoc nihil dubietatis est in littera. Qui enim dicunt hoc tantum esse de veritate humanae naturae, quod apparebit in resurrectione, licet verum dicant aliquo modo, tamen non satis dicunt : hoc enim est de veritate humanae naturae, de quo aliquando possum dicere : haec est vera et vere natura humana : et hoc possum dicere de omni materia demonstrata sub forma hominis : sed hoc non est de veritate humanae naturae, sine quo verior est humana natura, quam cum ipso : sicut est corruptio, et senectus, et hujusmodi, quae ex peccato acciderunt : et per hoc patet solutio omnium.

« Quæ autem procedunt de ore, »

Primo interiori, quod informat os exterius secundum infectionem (alias, imperfectionem) oris, sunt immunda : et ideo immundant. Et hoc est quod sequitur : « De corde exeunt. » Et intelliguntur exire non aliunde deviata, sed de propriis cordis prodire conceptibus, et affectibus : quia non semper diabolus hoc immittit, sed sunt partus proprii cordis. « Et ea coinquinant hominem. » Eccli. xxiv, 4 : Ab immundo quid mundabitur ? et a mendace quid verum dicetur?

Et exemplificat illa per actus cordis et operis et locutionis, in majoribus ponens exemplum : et hoc est : « De corde enim exeunt, » tamquam ex fonte, vel instrumento diaboli : bona enim non exeunt de corde, sed ex Deo. Isa. xxvi, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Joan. xv, 5 : Sine me nihil potestis facere. II ad Corinth. iii, 5 : Non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Quae autem de proprio fundo (alias, ore) cordis exeunt, sunt « cogitationes male, » quoad ea quae sunt cordis : « homicidia, adulteria, fornicationes, furta, » quoad opera nocentia proximo in substantia corporis : quoad esse individui, « homicidia : » et secundum nocumentum illatum in conjuncto sibi ad sustentationem speciei, « adulteria : » et quoad solum concubitum in corpus peccantem, « fornicationes : » et secundum nocumentum illatum in his quae data sunt in solatium infirmitatis sustentandae, « furta : » et quoad peccatum gravius in verbo contra proximum, « falsa testimonia, » in quibus intelligitur mendacium et perjurium : et majus, quod est in verbo contra Deum, « blasphemiae, » de qua, Supra, xii, 32, dixit : quod non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro.

« Hæc » igitur et his similia, « coinquinant hominem, » ex propriis hominum

<--- Page Split --->

actibus accipientes causam coinquinationis.

« Non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem, » sicut superius'explanatum est : quia, sicut dicit Chrysostomus « saepe transibant sata fri- « cantes spicas, ubi aqua non fuit ad « lavandum, et saepe agebant in desertis, « ubi aqua non fuit. » Et sicut dicit Augustinus : « Nimius appetitus munditie « corporalis sordes inducit mentis : et « ablutio corporis nihil penitus confert « ad munditiam mentis. » Unde, Jerem. n, 22 : Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es coram me, dicit Dominus Deus. Et Poeta, de Helena :

Si fueris lota, si vita sequens bona tota : Non eris ignota, non eris absque nota. Passa modo Paridem, Paridem modo testa [per idem, Es factura fidem, ne redeas in idem. Rumor de veteri faciet ventura timeri : Cras poterunt fieri turpia, sicut heri, etc.

« Secessit. »

« Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. »

Probata auctoritate, pietate, et veritate Evangelice veritatis, tangit hic demonstrationem illius veritatis in primitiis ad gentes primo, et postea in conversione ultima ad conversionem Judaeorum in parte sequenti, ibi, y. 29 : « Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare, etc.

In prima harum, in qua praesignatur transitus fidei ad gentes, tria continentur : in quorum primo ostenditur opportunitas salutis transferendae ad gentes : et in secundo, probatio fidei et devotionis gentium : et in tertio, commendatio cum effectu salutis. In prima offertur et petitur, in secunda probatur et approbatur, in tertia autem commendatur et efficitur. Et haec patent in littera.

In prima tanguntur duo, scilicet obla-

tio per appropinquationem Christi, et petitio per orationem mulieris.

De primo horum tanguntur tria : recessus ab obstinatis, cum dicit :

« Et egressus inde Jesus, »

A loco, in quo dolosi erant Judæi et Scribæ et Pharisæi ab Jerusalem venientes. Matth. xxii, 38 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Act. x, 13 et seq., statim postquam dictum est Petro, quod nihil commune dicat quod Deus sanctificavit, mittitur ad Cornelius, qui fuit gentilis : et hic statim post reprobationem discretionis ciborum, Dominus vadit ad gentes.

Secundum est, quod occulte ivit declinans calumnias tentantium. Simile, Supra, xiv, 13, ubi secessit propter Herodem.

« In partes Tyri et Sidonis. »

Tertium est, quo ivit : Tyrus enim et Sidon civitates sunt gentilium, de quibus, Supra, xi, 21 : Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere penitentiam egressent. Act. xxi, 3 et seq., dicitur, quod Tyri et Sidonii cum omni gaudio receperunt verbum.

Sed cum, Supra, x, 3, dixerit : In viam gentium ne abieritis, quare modo in propria persona vadit? Dicendum quod ipse suo mandato non obligatur. Vel, dicendum melius, quod non vadit ut praedicet, vel maneat, quod supra prohibuit : sed occasione praefigurandae salutis gentium, in commendatione fidei gentibus (alias, gentilibus) in comparatione ad infidelitatem Scribarum et Pharisæorum, quod non prohibuit.

Attende autem, quod dicit in partes, et non in civitates : quia confinia tantum intravit. Et egressus iste a Judæis,

<--- Page Split --->

sicut, Genes. xii, 1 : Egreedere de terra tua, et de cognatione tua, dicit Pater ad Filium in typo Abrahæ. Secessit autem in partes, et non in totum : quia Tyrus angustia, et Sidon venatio interpretantur : et est angustia mala, quæ est culpæ, et est angustia bona, quæ est pœnæ ex misericordia assumptæ : et hanc partem Christus assumpsit, et non totam. Similiter est venatio 'mala, de qua dicitur, Eccli. xiii, 23 : Venatio leonis onager in eremo, hoc est, Nemroth : et est venatio bona, de qua, Jerem. xvi, 16 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos. Genes. xxvii, 3 et 4 : Cumque venatu aliquid apprehenderis, fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam,et benedicat tibi anima mea : Et hæc est venatio bona, quæ est in captu silvestrium pecorum : et hanc Christus intravit, cum se gentibus obtulit. Sic repulsi Paulus et Barnabas ab obstinatis, Act. xiii, 46, dixerunt : Quoniam repellitis verbum Dei, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes.

22 « Ecce mulier Chananæa, a finibus illis egressa. »

« Miserere. »

Secundum est primæ partis, ubi tangitur ex parte gentium petitio salutis. Et tanguntur hic tria ex parte mulieris gentilis, scilicet sexus, patria, et devotio.

Sexus, cum dicit : « Et ecce mulier. » Sexus fragilis, facile seducibilis : modo masculinum sibi ingerens animum, sicut dicitur, II Machab. vii, 20 : Supra modum autem mater mirabilis, etc. Ruth, iii, 11 : Scit omnis Israel mulierem te esse virtutis.

Originem autem tangit in communi, et in speciali. In communi : « Chananæa. » Quia terra dicitur Chananæa, aut quia de dispersione fuit Chananæorum expulsorum a filiis Israel, cum sorte terram acciperent. Congruit autem, quia mutata fuit a veteri vita in novam reli-

gionis fidei conversationem. Ad Ephes. iv, 23 et seq. : Renovamini spiritu mentis vestræ, etc. Isa. xix, 18 : Erunt quinque civitates, loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum. In speciali etiam tangitur : « A finibus illis, » malæ angustiae, et malæ venationis, « egressa » per pœnitentiam. Genes. xix, 14 : Egreedimini de loco isto, quia, etc. Et infra, 7. 17, dicitur ad Lot : Noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione.

« Clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine, fili David : filia mea male a dæmonio vexatur. »

Hic tangit qualis fuit in petitione. Et dicit duo : intentionem devotionis, et rationabilitatem orationis.

De intentione devotionis dicit : « Clamavit, » non tam alta voce oris, quam magna cordis devotione. Exod. xiv, 15 : Quid clamas ad me? Jerem. xxxiii, 3 : Clama ad me, et exaudiam te. « Dicens : » non confuso clamore, sed dicens quid petat. Ad Roman. xii, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum.

Tangit petitionem : et in hac petitione quædam ex parte sui, quædam ex parte filiæ proponit, hoc est, ex parte orantis compassionem, et pietatis naturalis affectum : ex parte ejus quem orat, confitetur majestatem deitatis per fidem, et misericordiam humilitatis per assumptam ex David humanitatem : ex parte autem ejus pro qua orat, naturalis vinculi obligationem, mali quod patiebatur intolerabilitatem, vexantis impietatem, doloris acerbitatem.

Dicit ergo primum ex parte sui compassionem : « Miserere, » quia jam misera sum, alienam passionem meam efficiendo. Eccli. xxxvi, 1 : Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum.

<--- Page Split --->

« Mei, » quia pietate naturali ad hanc compassionem me obligasti faciendo matrem. Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ?

Deinde subjungit ea quae sunt ex parte ejus ad quem orat, dicens : « Domine, » in cujus ditione cuncta sunt posita 1, qui vitae et mortis habes potestatem. « Fili David, » ex natura sciens compati. Ad Hebr. iv, 15 : Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Ad Hebr. n, 17 : Dehuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Ex patre autem habens ignoscendi facilitatem, qui in manibus habens inimicum dimisit et fugit, improperia sibi convitiantem prohiberi noluit, suum persecutorem deplanxit 2. Marc. x, 48 : Fili David, miserere mei. Supra, ix, 27, miserere nostri, fili David. Matth. xxi, 9 : Hosanna filio David.

« Filia mea. » Allegat ex parte ejus pro qua rogat, oblationis naturalis necessitatem. « Filia mea, » carnaliter, et magis spiritualiter. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. II ad Corinth. xi, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? « Male, » intolerabiliter. Thren. 1, 12 : Videte, si est dolor sicut dolor meus ? « A demonio. » Supra, vn, 6 : Domine, male torquetur a demonio. Jerem. vi, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. Jerem. xxiv, 9 : Dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis terre. Et hoc est, quod dicit : « Vexatur. » Isa. xix, 4 : Tradam Egyptum in manu dominorum crudelium.

« Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant

eum, dicentes : Dimitte eam, quia clamat post nos. »

Hic tangitur probatio mulieris per tria, scilicet per dissimulationem, abnegationem, et exprobrationem : et mulieris approbatio per longanimitatem, et instantissimam obsecrationem, et humilitatis exprobratae recognitionem, et confessionem. Et haec patent in littera.

In primo horum tangitur dissimulatio longanimiter (alias, longanimitatis) clamantis primo, postea supplicatio discipulorum.

Dicit ergo : « Qui non respondit ei verbum, » ut omnibus ostenderet longanimitatem. Habacuc, 1, 2 : Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies ? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis ? Cantic. v, 6 : Vocavi, et non respondit mihi.

« Et accedentes discipuli rogabant eum. »

Tamquam acceptiores, pro quibus exaudiat. « Dicentes : Dimitte eam, » hoc est, absolve nos ab ea, « quia clamat post nos, » importune instando. II ad Timoth. iv, 2 : Insta importune, opportune. Luc. xvii, 1 : Oportet semper orare et non deficere. Isa. lxii, 6 et 7 : Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei.

Videtur autem secundum ea quae hic dicuntur, quod Dominus fuit in via : Marc. autem, vii, 24 et 25, sic dicitur : Inde surgens Jesus, abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit et procidit ad pedes ejus. Ad hoc autem dicendum, quod primo fuit in via, et secuta est in domum, et ibi nolens exaudire coram Judæis, exivit in viam iterum :

<--- Page Split --->

et tunc discipuli dixerunt, quae hic dicuntur. Isa. xix, 20 : Clamabunt ad Dominum a facie tribulantis.

« Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. »

Hic tangitur abjectio (alias, objectio).

« Non sum missus, » a Patre per me in persona, « nisi ad oves » errantes, simplices et pios ex Judæis convertendos, « domus, » hoc est, familiæ, « Isræl, » cujus semen totum est benedictum : sed opportuno tempore transibo ad gentes per Apostolos, et tunc erit tempus ista quæ petis, perficiendi : quia modo sacramenta salutis in Judæa perficio, eo quod salus ex Judæis est.

Et dixi vobis, supra., x, 5 : In viam gentium ne abieritis. Et hoc est : « Non sum missus » Isa. lxi, 1 : Ad annumtiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, etc 1. Mittitur enim deceptis veritas, errantibus vita. Joan. xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita.

« Nisi ad oves quæ perierunt.» I Petr. ii, 25 : Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad Pastorem, et Episcopum animarum vestrarum. Joan. xi, 51 et 52 : Prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente : et non tantum pro gente, sed ut filios Dei. qui erant dispersi, congregaret in unum. Luc. xv, 4 : Nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam.

« At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. »

Contra abjectionem (alias, objectionem) proponit humillimam adorationem, et instantissimam petitionem, et fidei appropinquationem, quæ per dilectionem

operatur. De qua dicit : « At illa venit. » Joan. iv, 7, Venit mulier ad hauriendum aquam ex fonte misericordiæ. « Et adoravit eum, » latriæ adoratione. Isa. lx, 14 : Venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te. Isa. xlv, 14 : Te adorabunt teque deprecabuntur. « Dicens : Domine, » qui solus habes immortalitatem, et lucem habitas inaccessabilitatem 2.

« Adj uva me.» Esther, xiv, 3 : Domine mi, qui rex noster es solus, adj uva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius. Psal. lxxviii, 9 : Adj uva nos, Deus salutaris noster. Non sicut dixit ille, Marc. ix, 21 : Si quid potes, adj uva nos misertus nostri. Et ideo respondit ei Dominus, §. 18 et seq. : O generatio incredula, quamdiu ero apud vos, quamdiu vos patiar?... Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti... At ille dixit : Credo, Domine, adj uva incredulitatem meam.

« Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. »

Hic tangitur exprobratio mulieris.

« Non est bonum, » hoc est, non est adhuc tempori opportunum, « sumere panem filiorum, » promissum filiis, de quibus dicitur, Osee, xi, 1 : Ex Ægypto vocavi filium meum. Exod. iv, 22 : Filius meus primogenitus Israel. Panis autem est salus parata per doctrinam et gratiam Evangelii. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Isa. xxx, 23 : Panis frugum terræ erit uberrimus, et pinguis.

« Et mittere canibus, » hoc est, gentilibus, qui canes sunt per idololatriæ voracitem. Isa. lvi, 11 : Canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Supra, vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus.

<--- Page Split --->

« At illa dixit : Etiam, Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. »

Opponit exprobationi humillimam improperii recognitionem, et adhibet petitionis rationem.

Unde dicit : « Etiam, Domine » Quasi dicat : Canis sum : salvum per omnia est verbum tuum. II Petr. ii, 22 : Canis reversus ad suum vomitum. Tamen et si vere (alias, vera) catula sum, tamen non peto modo salutem communem gentis meæ, sed unius miserere filiæ, cui hoc opportunum est concedere.

« Nam et catelli » quibus inter communes canes non paratur refectio, « edunt, » non præparationes communes, sed « de micis, » reliquiis gratiae, « quæ cadunt de mensa, » in qua sunt præparationes communes, « dominorum suorum, » filiorum Israel, quibus iste panis paratus est. Et est, ac si dicat : Ista filia mea si debeat exspectare salutem communem gentium, citius morietur quam consequatur : et ideo quædam reliquiæ gratiae per teipsum in eam deriventur. Hoc significatum est, Ruth, ii, 3, quæ gentilis ivit in agrum Judæorum, et recollegit spicas, quæ effugere poterant metentium manus.

« Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. »

Hic ponitur commendatio, et exauditio.

Unde, « Ait illi : O mulier. » Sexum tangit, ut mirabilius sit, et commendabilius. « Magna est fides tua. » Supra, vni, 10 : Non inveni tantam fidem in Israel. Fides enim vivit per opera, quantitatem accipit per dilectionem. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quo-

niam dilexit multum. « Fiat tibi sicut vis. » Non ponit metam, quæ in fide terminum non habuit, quin super omnia veritati divinæ crederet. Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur.

« Et sanata est filia ejus ex illa hora. » Psal. lxvii, 34 : Dabit voci suæ vocem virtutis. Joan. iv, 53 : Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit : et credidit ipse, et domus ejus tota.

« Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.

Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus. »

Receptis primitiis Gentium, quas in fide parentis sanavit, non corporali præsentia veniens (sicut et Ecclesia recipit parvulos), redit ad sacramentorum perfectionem in Judæa, ubi fuit corporali præsentia, significans quod veræ reliquæ Israel convertentur in fine, et omnis Israel salvus fiet, postquam plenitudo Gentium intraverit.

Et tangit inducentia ad fidem : quorum unum est malorum ablatio per indulgentiam sanitatum : et alterum, bonorum omnium collatio per bonorum Domini convivationem.

Circa primum tria dicuntur : male habentium oblatio, eorumdem curatio et ex perfecta sanitate turbæ gratulatio.

In oblato tangit ex parte Dei cui offerebantur locum, altitudinem virtutis figuraliter ostendentem, Christum in potestate benefici quiescentem : ex parte offerentis turbæ, fidei accessum, infirmorum compassionem, diversitatem infirmitatum, oblationis modum. Et hæc per ordinem in littera dicuntur, sicut patet cuilibet.

Ex parte ergo ejus, qui sanabat, dicit :

<--- Page Split --->

« Ascendens in montem, »

Ut ex loco altitudinem suae potestatis demonstraret. Jerem. xxxi, 23 : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Supra, v, 1 : Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem.

« Sedebat ibi, » hoc est, in potestate benefici quiescebat : quia sibi dulce est benefacere. Proverb. viii, 31 : Delicia meae esse cum filiis hominum. Supra, v, 1 et 2 : Cum sedisset..., docebat eos.

« Et accesserunt. »

Accessus est fidei ex parte offerentium. « Ad eum, » per devotionem, « turbae multæ. »

Sed quare turbæ, supra, v, 1, non poterant ascendere in montem tunc, nunc autem ascendunt ?

RESPONSIO. Quæ a principio minus devotæ, et minus ferventes non ita laborare ad Christum voluerunt, scandendo montes, sicut postea fecerunt, excitatæ sapientia, beneficiis, et miraculis.

« Habentes secum, » plus in corde per compassionem, quam in comitatu per societatem. Ad Roman. xii, 13 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus : idipsum invicem sentientes.

« Mutos, etc. »

Diversitatem tangit infirmitatum. Muti sunt corpore, et mente a. laude Dei. Ezechiel. iii, 26 : Eris mutus, nec quasi vir objurgans. Qui autem muti sunt, frequenter etiam surdi sunt. Luc. xi, 14 : Erat Jesus ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. « Et claudos : » in via Dei uno pede ambulantes per fidem, et alio curto claudicantes per pravam operationem. III Reg. xviii, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? « Cæcos.» Isa. lix, 9 et 10 : In tenebris ambulavimus. Pal-

pavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis atrectavimus. « Debiles, » toto corpore ex defectu virtutis operativæ. II Reg. iv, 4 : Erat Jonathæ filius debilis pedibus 1. « Et alios multos. » Luc. vi, 19 : Virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Psal. cu, 3 et 4 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus.

« Et curavit eos :

lta ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israel. »

Ecce salutis perfectio. Luc. xiii, 32 : Ejicio dæmonia, et sanitates perfectio.

« Ita ut turbæ mirarentur. »

Hic ponitur turbæ congratulatio. Et tangit ante admirationem potestatis, et causam admirationis, quæ est perfectio sanitatis : et tertio, magnificentiam laudis : et hoc est, quod dicit : « Ita ut turbæ admirarentur. » Supra, ix, 33 : Miriatæ sunt turbæ dicentes : Numquam apparuit sic in Israel. Joan. vii, 21, 23 : Unum opus feci, et omnes miramini... : quia totum hominem sanum feci in sabbato.

Et sequitur causa admirationis : « Videntes mutos loquentes. » Isa. xxxv, 6 : Aperta erit lingua mutorum, et lingua balborum velociter loquetur et plane. « Et claudos ambulantes. Isa. xxxv, 6 : Saliet sicut cervus claudus. Act. iii, 7 et 8 : Consolidatæ sunt bases ejus, et plantæ. Et exsiliens stetit, et ambulabat. « Cæcos videntes. » Isa. xxxv, 5 : Aperientur oculi cæcorum.

<--- Page Split --->

« Et magnificabant. » Ecce magnificentia laudis. « Deum Israel, » cui promissus est Christus. Psal. xxxm, 4 : Magnificate Dominum mecum : et exaltemus nomen ejus in idipsum. Luc. vn, 16 : Accept autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia Propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.

Postquam removit impedimenta per curationes infirmitatum, impendit beneficia per procurationes refectionum.

Tanguntur autem hic quinque per ordinem : primum est instructio discipulorum : secundum, misericordia calamitatum : tertium, provocatio discipulorum ad similia : quartum, impensum beneficium : quintum, gratuita dimissio turbarum.

De primo dicit : « Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit. » Convocavit, ut instrueret ad similia, et exemplum daret quod magni minoribus sua communicent consilia, et viso miraculo confirmarentur ad pericula. De primo, Joan. xm, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. De secundo, Eccli. xxxm, 24 : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non penitebis. De tertio, I ad Timoth. iv, 7 : Exerce teipsum ad pietatem.

« Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. »

Ecce misericordia in die laborantium. Et tangit quinque : misericordiæ affectum, causam miseriæ ex longa perseverantia cum Christo, defectum ciborum, bonam voluntatem Christi in subven-

tione, causam subventionis in viae labore.

De primo dicit : « Misereor turbæ. » Supra, xiv, 14 : Vidit turbam multam, et misertus est eis. Marc. vi, 34 : Vidit turbam multam Jesus, et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem.

« Quia triduo jam perseverant mecum : » attendentes ad sermonem instructionis meæ : et si quid portaverint, jamdudum consumptum est. Triduum autem est confessionis, compunctionis, et satisfactionis : vel fidei, illuminationis, et perfectæ cognitionis. Esther, iv, 16 : Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus. Exod. v, 3 : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro. I Reg. xxx, 12 : Refocillatus est vir Ægyptius, qui non comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus. Josue, ii, 22 : Illi, scilicet exploratores, pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies.

Et quia forte discipuli possent dicere, quod procuraverunt sibi portari necessaria de villis vicinis, addit : « Et non habent quid manducent. » Supra, vi, 31 et 32 : Nolite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, etc. ?... Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.

« Et dimittere eos jejunos nolo, » quia jam consortio sermonis virtutem habentes, postea separati sentirent defectum. Volo ergo eos confortare percibum. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Act. xxvii, 35 et 36 : Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, cæpit manducare. Animæ quiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. III Reg. xix, 7 : Surge, comede : grandis enim tibi restat via. « Ne deficiant in via, » separati a mea præsentia, quæ modo facit eos non sentire defectum. Marc. vn, 3, additur : Quidam enim ex

<--- Page Split --->

eis de longe venerunt. II Reg. xvi, 2, dixit Siba ad David regem : Asini, domesticis regis ut sedeant : panes et palathæ ad vescendum pueris tuis : vinum autem, ut bibat si quis defecerit in deserto.

« Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?

Et ait illis Jesus : Quot habetis panes? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.

Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. »

Hic non admonent discipuli, ut dimittatur turba sicut superius, tum quia ista devotior, tum quia jam experti erant quod pasceret : et exspectabant voluntatem Domini.

« Unde ergo nobis in deserto ? » Supra, xiv, 15 : Desertus est locus. « Panes tantos. » Joan. vi, 7 : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. « Ut saturemus turbam tantam ? » Hoc dicunt ignari quid velit : quia aliquando cibos fecit emere 1.

« Et ait illis Jesus, »

Instruens eos in (alias, de) miraculo. Quia id quod habebant, seminarium fuit unde multiplicati sunt panes, sicut, Supra, xiv, 19, propter duas causas, quarum una fuit ut se ostendat auctorem creaturarum : ideo enim non creat novas, sed utitur pro semine antiquis, et eas multiplicat, opus suum fundans in opere Creatoris, et in hoc confundens Manichæum. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Alia, ut sic præsignaret formam, quam tenere

debent Doctores, qui expositores vocantur sacræ Scripturæ : qui de hoc, quod est in saculis Prophetarum, et Apostolorum, multiplices sensus debent eruere, et non instruere de suo aliquid novum.

Unde subdit : « Quot panes habetis ? » Sic Elias, III Reg. xvi, 14, farinam viduæ multiplicavit. Sic Eliseus panes oblatos multiplicatos obtulit filiis prophetarum 1.

« Dicunt ei septem. »

Hi sunt septem spicæ pulchræ et plenæ, pullulantes in Christo, sicut in culmo uno, ad omnem Ægypti sustentationem et mundi sufficientes 2. Et possunt aptari septem pœnitentiae partibus. II ad Corinth. vii, 11 : Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam. Tristitia enim est de peccati pœnitentia, quod licet transeat actu, tamen manens reatu potens est : sollicitudo est angustia de cavendo futuro malo : defensio autem est contra tentationem et libidinem peccati, quia pœnitentia est præterita mala deplangere, et eorum suggestionibus aditum ulterius non indulgere : indignatio autem est, quando homo sibi irascitur, et punit se, quia commisit malum : timor autem est fuga mali ad præsidium sapientiæ Dei : desiderium autem et æmulatio est amor proficiendi : vindicta autem est per condignam satisfactionem delicti emendatio. Eecli. xx, 12 : Est qui multa, scilicet mala, redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. Hæc sunt septem sigilla libri 4.

Vel, quia non dicitur quod isti fuerunt hordeaci panes, dicamus, quod sunt septem refectiones in bonis Dei, quorum primum est bonum in genere, secundum

<--- Page Split --->

bonum circumstantiæ inductivum et generativum virtutis, tertium est bonum virtutis politicæ, quartum bonum virtutis theologicæ, quintum bonum doni sancti Spiritus, sextum bonum fructus spiritus 1, septimum est bonum beatitudinis 2. His septem panibus per septem vitia deperditum restituitur : septiformis Spiritus acquiritur : septem gradibus templum ascenditur 3 : septem spirituum (qui in conspectu throni Dei sunt) societas acquiritur4.

« Et paucos pisciculos. » Paucos dicit, ut notetur virtus multiplicantis in multitudine : et parvos designat, ut ejusdem potentia cognoscatur respectu magnae saturitatis : et notatur in hoc dulcoramentum humilis sapientiæ Sanctorum, qui reficiuntur in sapientiæ dulcedine. Hæc enim ante patriam parva est, raptim data, et pauca est impediente hujus mundi turbatione plurima. Luc. x, 41 : Sollicita es, et turbaris erga plurima. Post resurrectionem autem erit rete plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus 5.

Instructis autem sic discipulis,

« Præcepit turbæ ut discumberent super terram, »

Omnia terrena sibi subjicientes requiescerent, non oppressi aliquo terreno affectu, requie veritatis mentem inclinarent, et stramentum mollis fæni in concupiscibilibus carnis non desiderarent, sicut, supra, xiv, 19. Et in hoc notatur fides et obedientia turbarum : quia non discumberent nisi refici crederent. Supra, xi, 28 : Ego reficiam vos. Luc. xxii, 30 : Ut edatis et bibatis supra mensam meam in regno meo. Isa. v, 17 : Et pascentur agni juxta ordinem suum; et deserta in ubertatem versa advenæ comedent. Quia

ad litteram, in deserto factum est istud convivium.

« Et accipiens septem panes et pisces, et gratias agens, fregit et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.»

Instructis discipulis, et dispositis turbis, sequitur doni Dei exhibitio : primo in facto auctoris, secundo in ministerio discipulorum, tertio in refectione turbarum, quae per ordinem sunt in littera.

Quinque autem sunt in facto auctoris : acceptio, quae est conjunctio ad virtutem multiplicatricem : materia accepta panis et piscium : gratiarum actio ad Patrem : fractio ad comedentium facultatem : fracti panis ministratio discipulis, ad officii eorum institutionem simul et instructionem.

Dicit ergo : « Et accipiens, » ut tactu manus fieret multiplicatus panis, et virtutem acciperet divini saporis, et condimentum. Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

« Septem panes. » Isa. lv, 2 : Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? I ad Corinth. x, 16 : Panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? « Et pisces. » Marci, vni, 7 : Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit.

« Et gratias agens, » Deo Patri. Jacob, 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.

« Fregit. » Isa. lviii, 7 : Frange esturienti panem tuum. Luc. xxiv, 33 : Cognoverunt eum in fractione panis.

« Et dedit discipulis suis. » Jerem. 1,

<--- Page Split --->

9 et 10: Ecce dedi verba mea in ore tuo : ecce constitui te hodie super gentes et super regna.

« Discipuli autem dederunt turbæ : » hoc est ministerium Discipulorum. Supra, x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Luc. vi, 38 : Date, et dabitur vobis.

37 « Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis tulerunt, septem sportas plenas.

38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres.

39 Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan.

Tangit hic convivantium refectionem in quatuor: in generalitate, in saturitate, in superabundantia, in comedentium numerositate.

Dicit ergo : « Et comederunt omnes. » Proverb. ix, 5 : Venite, comedite panem meum. « Et saturati sunt. » Psal. xxi, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur : et laudabunt Dominum. Isa. xxiii, 18 : Manducent in saturitatem. Psal. lxxvii, 29 et seq. : Manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis, etc. Proverb. xx, 13 : Aperi oculos tuos, et saturare panibus.

« Et quod superfuit de fragmentis tulerunt, septem sportas plenas. » Superabundantia est. Et attende, quod, supra, xiv, 20, duodecim superfuerunt secundum numerum distribuendum. Hic autem septem secundum numerum pa-

num distributorum : quia et ministri secundum facultates proprias, et secundum materiam recipiunt abundantium. Vel, septem sportæ sunt septem abundantiae Scripturæ : in historia quoad rerum gestarum veritatem : in allegoria de ædificantibus ad fidem : in tropologia de convertentibus ad morem : in anagogia de ducentibus in æternorum contemplationem : in disputatione quoad inquisitionem subtilium : et hi exterius oblati : interius autem est intellectus cœlestium, et sapor divinorum, qui sunt sportæ colligentes fragmenta et continentes ea.

« Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum. »

Quadrati ad virtutis stabilimentum ex quatuor cardinalibus reductis in intellectuales, et heroicas, et contemplativas, et divinas perfectiones.

« Extra parvulos et mulieres, » quorum tamen, ut præsumitur, major fuit ibi numerus, sed ad bella Domini non numerantur1.

Et sic expletum est, quod est de gratia evangelicae multiplicatione.

« Et dimissa turba, »

Ut exemplum humilitatis ostenderet, sicut, supra, xiv, 23 : Ascendit in montem solus orare.

« Ascendit in naviculam, » ut citius a laudantibus recederet, « et venit in fines Magedan » Marc. viii, 10, dicitur, Dalmanutha, quia binomius erat locus 2.

<--- Page Split --->