CAPUT XIV.

Caput Joannis datur puella saltatrici: Jesus quinque virorum millia in deserto quinque panibus et duobus piscibus satiat, sublatis duodecim reliquiarum cophinis : et super mare ambulans discipulos tempestate agitatos confortat, Petrumque a submersione liberat : in terra Genesar varii curantur languores tactu vestimenti ipsius.

  1. In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu 2,

  2. Et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.

  3. Herodes enim tenuit Joanncm a et alligavit eum, et posuit in carcerem, propter Herodidarem, uxorem fratris sui.

  4. Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.

  5. Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant 4.

  6. Die autem natalis Herodis, saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi.

  7. Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

  8. At illa praemonita a matre sua :

Quia licet dicat Apostolus, I ad Corinth. xiv, 22, quod signa non fidelibus, sed infidelibus data sunt 1, tamen non sunt data nisi infidelibus ignorantibus, et jam mirantibus fidem, et incipientibus fugere infidelitatem.

Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.

  1. Et contristatus est rex : propter juramentum autem et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.

  2. Misitque et decollavit Joannem in carcere.

  3. Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puella, et attulit matri sua.

  4. Et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud, et venientes nuntiaverunt Jesu.

  5. Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum 1 : et cum audissent turba, secuta sunt eum pedestres de civitatibus.

  6. Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.

<--- Page Split --->

  1. Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. 16. Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare. 17. Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces 1. 18. Qui ait eis : Afferte mihi illos huc. 19. Et cum jussisset turbam discumbere super fenum, accepris quinque panibus et duobus piscibus, adspiciens in coelum benedixit et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21. Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. 22. Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam 2, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23. Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare 3. Vespere autem facto, solus erat ibi. 24. Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.

1 Joan. vi, 9. 2 Marc. vi, 43.

3 Joan. vi, 15. 4 Marc. vi, 53.

  1. Quarta autem vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26. Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt. 27. Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere. 28. Respondens autem Petrus dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29. At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30. Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit, dicens : Domine, salvum me fac. 31. Et continuo Jesus, extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicae fidei, quare dubitasti? 32. Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33. Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. 34. Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar 4. 35. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes. 31. Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.

<--- Page Split --->

IN CAPUT XIV MATTHÆI

ENARRATIO.

« In illo tempore audivit Herodes tetrarchæ famam Jesu. Et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ide o virtuteso perantur in eo. »

In isto capitulo determinatur ordo Ecclesiæ secundum doctrinam veritatis penes quantitatem gratiae quam præstat. Et habet duas partes : in quarum prima per congruitatem primo ostenditur finis ejus, quod fuit via ad eamdem gratiam introducendam : et hoc significatur in interfectione Joannis. In secundo, ostenditur cursus communitatis gratiae introductæ, ibi, y. 13 : « Quod cum audisset Jesus, etc. »

Prima harum subdividitur in partes duas : in quarum prima declarat, qualiter hæc historia de occisione Joannis hic ad litteram introducitur : et in secunda describitur, ibi, y 3 : Herodes enim tenuit, etc. »

In prima tria declarantur: fama ad Herodem de Jesu perveniens : error circa personam Christi : et causa, quare putavit Christum esse Joanenn, quod est causa erroris.

De primo dicit :

1

« In illo tempore, »

Cum sic de sapientia et virtute omnes homines mirarentur, « audivit, » etiam post alios, « Herodes tetracha famam

Jesu. » Magis enim malitiosi reges tenti et non accipientes sibi, ut dicit Augustinus, nisi eos qui gratiantur honores hujus mundi: nec solliciti de inquisitione salutis, non audiunt de Deo nisi post alios omnium ore famam prædicante. Supra enim, ix, 26, habitum est, quod exiit fama hæc in universam terram illam. Et loquitur de regione Judææ. Et, Luc. iv, 14: Fama exiit per universam regionem. Et loquitur de Galilæa. Et, Supra, iv, 24: Abiit opinio ejus in totam Syriam. Omnem ergo terram occupante fama, tandem violenter percussit etiam aures Herodis. II ad Corinth. ii, 13: Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis, qui pereunt. Et præcedit, y. 14 : « Deo autem gratias, qui... odorem notitize suæ manifestat per nos in omni loco.

« Et ait pueris suis. »

Pueri sunt servi, pueri dicti, quia ad modum puerorum ab alio moventur et ducuntur. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum 1. Ad Galat. iv, 1: Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo. Non ergo a puritate dicti sunt isti pueri : sed, ut diximus, quia ab alio minantur, moventur, et non motu proprio. Sed quare non dixit extraneis ? Dicendum, quod iste versipellis finxit se dolere de morte Joannis : et ideo apud extraneos de morte non loquebatur, sed apud complices scelerum suorum pueros suos. Iste autem Herodes non est Ascalonita, qui pueros occidit, et sub quo Dominus natus fuit : sed filius ejus, qui Antipas cognomine vocabatur, cujus filius, nepos primi Herodis, occidit Jacobum, fratrem Joannis, gladio, et captivavit Petrum 2. Et hæc notata sunt supra, ii, 3 3.

<--- Page Split --->

« Hic est Joannes Baptista. »

Ecce error in personna Salvatoris Sed, Luc, ix, 9, sic dicitur: Joannem ego decollavi. Quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et dicendum, quod utrumque dixit. Sed id quod dicit Lucas, dixit in principio famae. Vincente autem fama, dixit quod scribitur hic : et in hoc notatur accusatio Herodis. Si enim eum occidit cujus sanctitatem tantam credidit, ut nulli alii competeret fama tantarum virtutum, ex hoc realiorem se ostendit quo sanctiorem Joannem esse dixit. Joannem enim tantum credidit, quod Christus æstimari potuisset.

« Ipse surrexit a mortuis. »

Ecce causa erroris. Joannes enim in hac mortalitate (alias, mortali vita) vivens quidem signum fecit nullum, sicut dicitur, Joan. x, 41. Et hoc statui suo competebat, et non derogabat merito. Status enim suus fuit, quod oportet eum continue minui 1, et ideo miracula eum magnum in opinione hominum facere non debebant : non ergo hoc derogabat merito. Herodes autem licet infidelis esset, tamen credidit resurrectionem, et quod post resurrectionem Sancti majoris virtutis essent quam ante : et ideo Joannem facere resurgentem dixit, quod ante resurrectionem eum non posse facere putavit, I ad Corinth. xv, 43 : Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Et in hoc arguuntur Judæi resurrectionem non credentes, quam alienigena credidit.

Et hoc est quod sequitur :

« Et ideo virtutes operantur in eo. »

Hypallage est. Ipse virtutes operatur in eis. Vel, dicatur quod propria, et non figurata est locutio : quia due sunt causae virtutum, una quidem meritoria per con-

1 Joan. 11, 30 : Illum oportet crescere, me autem minui.

gruitatem, et si non per condignitatem : et hæc est ex parte populi : alia est ex parte facientis effectiva miraculi. Et de primo loquens, dicit : « Ideo virtutes operantur in eo. »

Secunda pars istius historiae, in qua describitur occisio Joannis.

Dividitur autem pars ista in tres partes : in quarum prima ostenditur Joannis captivitas : in secunda, occisio : et in tertia, sepultura. Et hæc omnia patent in littera.

In prima harum duo dicuntur : captivitas, et causa captivitatis.

Captivitas autem tribus exaggeratur malis : tentione, alligatione, et incarceratione. Quorum primum fuit temerarium tenere prophetam : secundum, impium ligare membra plena Spiritu sancto : tertium, sacrilegium incarcerare eum qui multos solverat a carcere dæmonum.

Et hoc est quod dicit :

« Herodes enim tenuit Joannem, »

« Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem. »

Eum scilicet qui expeditus debuit præcedere Christum in spiritu et virtute Eliae, impediens, quantum in ipso fuit, salutis viam.

« Et alligavit eum, » qui libere sonare debuit, ut vox verbum, impediens salutis auditum.

« Et posuit eum in carcere m, » qui major erat inter natos mulierum, ad quem omnes relictis propriis exibant ad videndum : et in hoc recludens virtutis formam et exemplum.

« Propter Herodidæm, uxorem fratris sui.

<--- Page Split --->

4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.

5 Et volens eum occidere, timuit populum, quia sicut Prophetam eum habebant. »

« Propter Herodiamdem uxorem fratris sui, » scilicet Philippi. Hic tanguntur causae captivitatis : et dicuntur hic tria, scilicet vera causa, modus causae, et effectus in Herode.

Causa enim fuit meretrix mulier, thorum veri mariti adulterio simul et stupro commaculans : erat enim ista Herodias filia Aretae regis, qui quia odivit Philippum, filiam Philippo abstulit : et cum Philippus adversaretur Herodi propter impietatem et crudelitatem istius Herodis, in dolorem Philippi eam Herodi copulavit : et ipsa meretrix existens et fornicatrix in hoc consensit, et sicut in littera innuitur, hoc fieri procuravit. Eccli. xxui, 31 et seq. : Erit in dedecus... mulier omnis relinquens virum suum, et statuens haereditatem ex alirono matrimonio : primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est. Eccli. xxvi, 10 : Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. Eccle.vii, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venarorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius.

Et subjungit modum causae istius :

« Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam. »

Levit. xx, 21 : Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam, turpitudinem fratris sui revelavit. Levit.

xvii, 16 : Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis.

Et attende modestiam Joannis, qualiter sine improperio, solius veritatis amore, non ex se, sed ex lege potius monens de veritate quam corripiens, illicitas detestatur nuptias. Deferens enim regi, attendens quod dicit Apostolus, ad Roman. xiii, 7 : Cui honorem, honorem : non dicit : Progenies viverarum, sed simpliciter : « Non licet tibi habere eam. » Sapient. vii, 30 : Sapientiam non vincit malitia. Omnino enim haec audiebatur fornicatio in rege populi Dei, et talis, ut uxorem fratris sui contra legem haberet 4. Sed hoc fuit, quod dicit Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta : et loquentem perfecte abominati sunt.

Sed qualiter dicit : Non licet tibi habere eam, cum iste fuerit alienigena ex patre Idumaeo. Dicunt autem quidam, quod forte legem Dei assumpserat, maxime quia mater dicitur Judaea fuisse 5 : vel si hoc non fuit, tamen Prælatus populi Dei existens, legis forma esse debuit, quamdiu præfuit : et ideo peccavit contra legem. Vel dicatur, quod contra omnem legem naturalem et aliam est habere uxorem alicujus, et præcipue contra ordinem conjunctorum sanguine : est enim hoc crimen committere contra fratrem, et est fœdatio fratris.

« Et volens eum occidere. »

Ecce quid fecit tam levis admonitio in stupratore adultero : crudelitatem in prophetam, et timorem mundanum, quorum utrumque fuit maximum vitium.

De crudelitate dicit : « Volens eum occidere. » Psal. liv, 24 : Viri sanguinum et dolosi non dimidiebunt dies suos. Sapient. ii, 12 : Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius

<--- Page Split --->

est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis.

De tiuore mundano ait : « Timuit populum. » Non quidem propter irrationabilem tunultuin populi, sed potius propter propriam culpam: quia se culpabilem cognovit. « Quoniam sicut prophetam eum habebant, » et majorem propheta. Sapient. xvii, 10 : Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim praesumit seva perturbata conscientia. Timor autem iste mundanus non correxit culpam conceptam, sed potius machinatus est causam quae videretur opportuna ad scelus perpetrandum. Timor autem Dei corrigit culpam, sicut dicitur, Eccli. 1, 27 et 28 : Timor Domini expellit peccatum: nam qui sine timore est non poterit justificari.

« Die autem natalis Herodis, saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi.

Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

At illa praemonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptiste. »

Hic incipit agere de morte Joannis. Et tangit duo, causam videlicet, et decollationem.

Causam autem describit ab opportunitate temporis importuni et illiciti, dum inter vina sitiretur sanguis innocentis, et inter epulas esuriretur caput Prophetae ad mensam deportatum. Describit etiam ab inducente saltatrice garria histrionica motus meretricios (alias, meretricis) matris detegente : et describit ab illicito, et stulto juramento tam regis quam sacrilegi proditoris.

De primo dicit :

« Die autem natalis Herodis. »

Dies quam celebravit, cum tamen nocumentum mundo illatum est, ut tam profanus nasceretur : in quo is in cujus nativitate mundus gaudere praecipitur, occideretur. Paraverat autem tunc festum principibus, et populis Galilaeo, sicut dicitur, Marc. vi, 21. In hac autem die, cum in peccatis, et ad tantum facinus natus est, potius erat lugendum, sicut dicit David, Psal. 1, 7 : Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Ad Ephes. ii, 3 : Sumus natura filii irae. Job, iii, 3 : Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo. Jerem. xx, 14 et 13 : Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit mater mea, non sit benedicta ! Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus ! Hoc potius plangendo dicere debuit Herodes, quam natalis sui festum celebrare, qui tantum infelicitatis commisit ut decollaret Joannem.

« Saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. »

Causa inducens hic describitur, quae fuit repræsentatio turpissimi conceptus in matre, et admonitio scorti in uxore adultera et stupratrice, et libidinis incentivum in tota convivantium societate. Saltus enim motus repræsentavit concupiscentiæ (alias, concupiscentiam) ignominiosæ suæ matris, quæ eam in libidinis concepit moribus. Filia autem dicitur Herodiadis, eo quod non fuit filia Herodis : quia consuetum est in Scriptura filias potius dici patrum quam matrum : nec præsumitur filia fuisse Philippi, quia illa non petisset caput ejus qui reprehendit separationem matris suæ a patre quem diligeret. Et quia non fit mentio patris istius filiæ, præsumitur vilem patrem habuisse, et ex scorto matris nata : quod Herodes potius verecundari debuit,

<--- Page Split --->

quam allici ex hoc in tam detestabile facinus perpetrandum t. Præterea, filiæ nobilium non discutant saltus, sed potius in verecundia puellari honestas exspectant nuptias : et ideo omnium scorti matris fuit ista testimonium. Et debuit dixisse Herodes, sicut Jehu dixit Joram, IV Reg. ix, 22 : Adhuc fornicationes Jezabel, matris tuæ, et veneficia ejus multa vigent : et interfecesse filiam, et præcipitasse matrem ignominiosam.Saltu autem ipso, in quo verecunda nudantur, et motibus inordinatis dispositio repræsentatur turpitudinis, fomenta libidinis accipiebant assidentes. Proverb. vii, 10 et 11 : Occurrit mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendum animas : garrula et vaga, quietis impatiens.

« Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset. »

Addit alius Evangelista : Licet dimidium regni mei ». Et ex hoc accipitur, quantum iste possessus fuit amore libidinis, qui talia obtulit thura libidinis aris, ut dimidium offerret regni sui. Ostenditur autem, quod turpis fuit in causa jurandi, stultus in jurando, et impius in reddendo. Libido enim causa fuit, stultitia generaliter jurare fecit, et vera impietas pietate mendaci contecta est. Exod. xx, 7 : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Iste autem assumpsit in turpem causam, et in stultum sacramentum. Supra, v, 34 : Ego dico vobis, non jurare omnino. De hoc autem, ibidem, plura dicta sunt : et ideo hic transeunda .

In juramento autem isto tria considerantur: obligatio stulta, ejus cui obligatur petitio, ejusdem a scortatrice subornatio (alias, subordinatio). De obligatione jam dictum est.

De subornatione subinfertur :

« At illa præmonita a matre sua, »

Non curam agente defilia, sed de scorti, et stupri sui libidine retinenda sine reprehensione. Timuit enim, quoniam populus habebat Joannem sicut prophetam, quod aliquando concitatus populus cogeret Herodem ad dimittendum eam : et ideo subornavit filiam. Apocal. xvn, 6 : Vidi mulierem ebriam sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu.

« Da mihi in disco caput Joannis Baptistæ. »

Notantur in hoc invere cundia saltatricis, crudelitas, et profana impietas. Verecundia puellaris est non posse videre etiam animalia mortua et occisa. Sed, Eecli. xxvi, 12, dicit causam, quod fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.

Omnis mulier meretrix etiam est crudelis : et ideo ferali raptu quærens satiari pænis, non simpliciter petit abscidi caput, sed sibi in disco dari, in quo cibus offerri (alias, afferri) consueverat. Jezabel pro certo ista filia, quæ, III Reg. xxi, 2, juramento juravit se in crastino occisuram Eliam prophetam. Profanum autem non addere testimonium turpissimæ causæ, cum nomen proponit occidendi et officium, dicens : « (Joannis Baptistæ, » quia Joannes (in quo est gratia) dicitur Baptista : via enim fuit pænitentiæ et purificationis. Causam ergo mortis quam posuit, Deus voluit sic exprimi : ut excusaretur scortum petens, et occisor obediens, et occisi declararetur causa, quæ martyrem facit et sanctum : pro zelo enim legis et castit atis est interfectus.

<--- Page Split --->

« Et contristatus est rex : propter juramentum autem et eos qui pariter recumbebant, etc. »

Hic tangitur interfectio. Et tanguntur duo : primo enim repetuntur causæ inducentes, et postea subinfertur decollatio.

Inducentia autem sunt duo : obligatio stulti juramenti, et discumbentes, quibus in velamen malitiæ præmittitur falsæ pietatis exterior obumbratio.

De qua dicit : « Et contristatus est rex. » Fingebat enim coram populo se libenter audire Joannem, et multa facere pro eo. Et ideo etiam nunc simulat tristitiam, ac si victus religione juramenti facere cogatur. Innata enim erat ei ex patre fictio, qui etiam se velle adorare Christum simulabat 1. Isa. xxxu, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper judicium.

« Propter juramentum. » Ecce una causa, non attendens quod stulte voverat meliori consilio esse retractandum, et in turpi voto mutandum esse voluntatis decretum : quanto enim plus proceditur in malo, tanto est pejus : et ideo jurando stultus, procedens ad implationem juramenti efficitur impius, et homicida.

« Et propter eos qui pariter recumbebant,» quorum mentes saltatrix in libidinem verterat, turpi motu lasciviæ verecunda prætendens : qualis enim fuit rex, tales vocavit convivas. II Petr. n, 13 et 14 : Voluptatem existimantes diei delicias, coniunctionalies, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum : oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti : pellicientes animas instabiles.

« Jussit dari. 10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.

Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et illa attulit matri suæ.

Et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud, et venientes nuntiaverunt Jesu. »

Ecce occisio. Et tangit tria : deliritatem imperantis, impietatem obsequentis, et infandam feritatem petentis.

De primo dicit : « Jussit dari, » mandato sacrilego. Sapient. vi, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis. Daniel. xiii, 53 : Innocentes opprimens, et dimittens noxios.

« Misitque, etc. »

Ministrum detestabilem, sceleris exsecutorem, « et decollavit, » per illum, Joannem in carcere. » Non enim produxit eum populo, timens ne populus corriperet eum, volens esse occultum, ut nemo sciret, nisi discumbentes, quorum mentes socrtatrix per saltatricem dementaverat. Isa. lvii, 1 : Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo : et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat : a facie enim malitiæ collectus est justus.

« Et allatum est caput Joannis, etc. »

Ferale autem peccatum petentis est triplex, unum^delectari in visu capitis : quod notatur, cum dicit : « Allatum est caput Joannis in disco, » ut vel sic satiaretur pœnis ejus. Et secundum est remuneratio saltatricis, quod dicit : « Datum est puellæ. » Tertium est pretium, et redemptio liberi scorti, quod dicit : « Puella dedit matri suæ, » sic (alias, se) a scorto non temperans.

<--- Page Split --->

Reatum incidit perjuri et homicidi Herodes : et ne crederetur a populo, qui Joannem prophetam habuit, libenter occidisse, reatum illiciti juramenti adjecit, et per convivium natalis sui opportunitatem tanti sceleris inquisivit, sicut innuitur, Marc. vi, 20 et seq. Eccli. ix, 4 : Cum saltatrice ne assiduus sis : nec audias illam, ne pereas in efficacia illius. Et quod quidem fecit Jezabel aperta infidelitate per voluntatem, et non potuit perficere per opus, quia fugit Elias. Juravit enim dicens : Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis 1. Aperta enim crudelitas effugitur. Et similiter, quod rex Israel juravit se facturum in ira, et impatientia, IV Reg. vi, 31 : Hæc mihi faciat Deus et hæc addat, si steterit caput Elisei, filii Saphat, super ipsum hodie ! Et impeditus fuit perficere per seniores Israel. Similiter quod inconsulte juravit David se interfecturum Nabal stultum, consilio meliori mutavit per interventum Abigail sapientis mulieris 2. Sed dolus non habet remedium : dolo enim detinuit, ne evaderet, et libenter eum audire simulavit, et discipulos obsequi permisit, ne putaretur velle occidere sub obtentu nefandæ religionis necessitatem occidendi sibi paravit, mentes convivarum poculis et saltatricis gestibus, et uxoris meretriciis (alias, meretricis) commentis obtinuit : et sic nefas quod conceperat, perpetravit. Jerem. ix, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Psal. x secundum Hæbræos, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem. Eccli. xii, 16 : In oculis suis lacrymabitur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine.

« Et accedentes discipuli, etc. »

Quos, ut dolum simularet, coram Judæis non prohibuit. « Tulerunt corpus ejus. » Ex hoc innuitur, quod de illo loco ad locum alium tulerunt.

« Et sepelierunt illud. » Ultima pars est ista de sepultura Joannis. Dicit autem Hieronymus, quod Joannes in Sebaste est occisus,et in Machoronta sepultus. Sebaste autem fuit, quæ et Samaria dicebatur, ubi Herodes fecit domum regiam,in qua forte carcerali custodia detentus fuit Joannes. Et cum hoc concordat Josephus. In Ecclesiastica autem historia et in chronicis Eusebii narratur contra factum fuisse : quod scilicet in Machoronta occisus sit, et in Sebaste sepultus. Sed de capite omnes confitentur, quod Jerosolymis sepultum sit. Machoronta autem oppidum est ultra Jordanem, in sorte duarum et dimidiæ tribuum.

« Et venientes nuntiaverunt Jesu. » Ecce quantum profuit missio discipulorum Joannis ad Jesum, Supra, xi, 2 et seq. Persuasi enim tunc a Domino, nunc veniunt, et nuntiant Jesu de morte : et qui prius æmulati sunt eum, nunc prænuntiant pericula, ut caveat sibi, ne similiter a doloso Herode occidatur. Luc. xiii, 31 : Exi, et vade hinc : quia Ilerodes vult te occidere.

« Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. »

Hic incipit agere de novæ gratiae multipicatione. Manifestatur autem in nobis dupliciter multiplicatio gratiae : uno modo, quando ea quibus abutendo ingrati efficimur, in usum gratiae convertuntur, et in usu illo abundant : secundo

<--- Page Split --->

autem modo manifestatur in nobis gratia per effectum proprium. Primum horum est gratiae divinae in nobis signum, secundum autem est gratiae complementum. Ex primo, conformitas auctoris gratiae ad eum qui dedit legem ostenditur, quia ille pavit populum in deserro, in quo legem dedit '. Ex secundo, rigoris legis date ostenditur temperamentum. Secundum incipit, ibi, y. 22 : « Et statim compulit Jesus discipulos. »

In primo autem horum tria determinantur, quorum unum est gratiae istius causa, et opportunitas : secundum, perfectio cum circumstantibus eam, ibi, y. 18 : « Qui ait eis : Afferte mihi illos. » Tertium autem est istius gratiae superabundantia, ibi, y. 20 : « Et manducaverunt omnes. »

Prima harum dividitur in tres : in quarum prima ponitur opportunitas istius gratiae : in secunda, allegatio discipulorum ignorantium exhibitionem futurae gratiae : et in tertia ponitur instructio de gratia exhibenda. Et haec patent in littera.

In prima harum sunt tres paragraphi : in quorum primo continetur opportunitas ex loco, in quo necesse fuit exhibere refectionis gratiam : in secundo, devotio turbarum, expostulans per congruitatem devotionis quod fieret : in tertio ponitur praexhibitio gratiae minoris, quae signum est secuturae gratiae communis. Et haec patent in littera.

In primo horum quatuor dicuntur, quare videlicet a loco in quo fuit secessit, et recessit, et quo instrumento, et quo pervenit. Et hoc plane dicit littera.

De primo dicit :

« Quod cum audisset Jesus, »

Quod Herodes sic in innocentes debaccharetur, et dolos tenderet ad occi-

dendum eos : et maxime quod sibi etiam (volens placere Judaeis) insidiaretur : non quod hoc prius nesciret sine nuntio : quia dicitur, Eccli. xxm, 29 : Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita. Sed in hoc et in omnibus aliis assumpte humanitatis ostendit naturam, sciens futuras hæreses Manichæorum negaturas veritatem assumpti hominis.

« Secessit inde, etc. »

Ne temeritati Herodis locum daret homicidium homicidio, vel potius Deicidium Propheticidio cumulandi, parcens ex misericordia etiam his qui in sordibus erant, ne nimis sordescerent : et quia nondum impleta adhuc erant sacramenta nostrae salutis : et ut fugere discipulis ostenderet pro tempore, et declinare rabiem persequentium, cum grex non quaeritur, sed tantum persona. Unde, Luc. xm, 32 et 33, dicitur : Dicité vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et die tertia consummor. Verumtamen oportet me ambulare hodie et cras et sequenti die, quia non capit Prophetam perire extra Jerusalem. Supra, xm, 14 et 13 : Pharisæi consilium faciebant adversus eum quomodo perderent eum. Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes.

« In navicula, » quae fuit recedendi instrumentum, quo citius se furori subduceret, et quo non sequi possent.

« In locum desertum seorsum. » Quia enim fuit locus, utcumque præstabat latendi habitaculum : et quia desertus, vitavit insidiantium Pharisæorum et Scribarum notitiam : et quia seorsum, longe à via, sequestravit a tortorum notitia. Marci, vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Psal. LXII, 3 : In terra deserta, et invia, et

<--- Page Split --->

inaquosa : sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

« Et cum audissent turbæ, etc. »

Secundus est paragraphus. Audiverunt autem turbæ forte per nautas, vel per alios commeantes : non enim quæsivit omnino latere, sed a loco furoris et frequentia invidorum Pharisæorum se subducere : desertum enim istud erat juxta mare Galilææ, quod est Tiberiadis, sicut dicitur, Joan. vi, 1. Et erat in finibus Bethsaide, sicut dicitur, Marc. vi, 43, et Luc. ix, 10 : quia omnes quatuor Evangelistæ scribunt istam historiam. Et ideo multitudo maxima de civitatibus et finibus illarum civitatum ad eum illuc properavit.

Et hoc est quod sequitur : « Secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. » Et in hoc notatur devotio in insectuione, labor in hoc quod pedestres, difficultas in hoc quod de civitatibus, quia illi ex commodis delicatioribus secuti sunt. Eccle. x, 7 : Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos. III Reg. xx, 14 et seq., cum præliaretur Achab contra regem Syriæ, devicit eum per pedissequos principum provinciarum. Levit. xi, 20, dicitur, quod de volucribus, gradiens quatuor pedibus immundum est. Amos, ii, 13 : Ascensor equi non salvabit animam suam.

exortus est per occursum : in tenebris autem existentibus lumen rectis corde exhibuit per dilectionis respectum, misericors fuit per misericordiæ affectum, et miserator Dominus per miserationis effectum 1.

Et attende, quod hic non exspectat ut rogetur : quia labor, et devotio turbarum omnem vincebant postulationem : ideo etiam ultro occurrit eis.

Dicit ergo : « Et exiens, » de interioribus deserti in occursum turbarum. Isa. LXV, 3 : Occurristi latanti, et facienti justitiam : in viis tuis recordabuntur tui. Sic enim ex nimio desiderio redempitonis nostra processit obviam crucifixoribus 2. « Vidi turbam multam. » Marc. x, 21 : Jesus intuitus eum, dilexit eum. Sapient, iv, 13 : Respectus Dei in electos illius.

« Et misertus est eis. » Marc. vi, 34 : Exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem. Hæc autem misericordia fuit propositum pascendi eos intus et extra. Isa. xxx, 19 : Miserans miserebitur tui : ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi.

« Et curavit languidos eorum. » Supra, iv, 23 : Circuibat... sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. Act. x, 38 : Pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

« Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. »

Tertius est paragraphus, in quo quatuor dicuntur : aggratalionis videlicet occursus, et beneplaciti sive dilectionis respectus, et misericordiae affectus, et miserationis effectus. Sic enim turbis

« Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. »

Hæc est pars de legatione discipu-

<--- Page Split --->

lorum. Tanguntur hic duo, scilicet discipulorum accessus, et allegatio.

De accessu duo dicit, tempus inducens, et ausum discipulorum.

Tempus inducens est quod dicit : « Vespere autem facto, » quia tarditas temporis lassos invitabat ad requiem, « accesserunt ad eum discipuli ejus, » ausu majoris familiaritatis. Supra, v, 1 : Accesserunt ad eum discipuli ejus.

« Dicentes. » Allegando quatuor : loci incongruitatem ad manendum, temporis refectionis transitum : et ideo dimittendas esse turbas, et ad quid dimittantur, assignantes.

Dicunt igitur : « Desertus est locus. » Numer. xx, 5 : Quare nos... adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum ? « Et hora » refectionis « jam » dudum « praeteriit. » Innuunt, quod sustinuerunt eum jejunantes usque ad vesperam, et laboraverunt longius venientes. Simile est, Act. xx, 7 : Protraxit autem sermonem Paulus usque in mediam noctem.

« Dimitte turbas. » In hoc notatur, quod turba non petebat ire, suspensa ad dulcedinem sermonis. Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Psal. cxviii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo ! « Ut euntes in castella, » vicina deserto : castella enim erant loca munita (alias, minuta) in finibus civitatum. Quasi dicat : Non poterunt redire hodie ad propria, dimitte ergo, ut saltem ementes in castellis necessaria, refocillent membra lassitudine confracta. « Emanit sibi escas. » Genes. xlil, 2 : Emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.

necesse ire : date illis vos manducare. »

Hic ponitur discipulorum instructio. Et dicuntur tria : primo enim ponit eorum quae allegabant exclusionem : secundo, imperat discipulis turbarum cibationem : tertio autem discipulorum ad hoc ostenditur penuria.

De primo dicit : « Non habent necesse ire, » habentes juxta se universorum Dominum, de quo dicitur, ad Roman. x, 12 : Qui dives est in omnes qui invocant illum. I Petr. v, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Psal. liv, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.

« Date illis vos manducare. » Ecce mandatum, per quod injungitur discipulis, ut subditis de hoc quod acceperunt a Domino, procurent pabulum tam spiritus quam corporis, si necesse fuerit, et facultas adsit. Eccli. xxix, 33 : Orna mensam : et quæ in manu habes, ciba cæteros. Infra, xxiv, 45 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ? Econtra de male providentibus dicitur, Threnor. iv, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Dominus autem dixit Petro, Joan. xxxi, 17 : Pasce oves meas. Hoc intellexerunt Apostoli, quando pupillos, et viduas, et alios pauperes fideles in suas susceperunt procurationes 1. II ad Corinth. xii, 15 : Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris.

« Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces. »

« Jesus autem dixit eis : Non habent

Ecce excusatio discipulorum. « Non

<--- Page Split --->

habemus hic nisi quinque panes. » Joan. vi, 9, addit, hordeaceos. « Et duos pisecs. »

Sed contra, Joan. vi, 9 : Est puer unus hic, qui habet, etc. Et ibi dicitur, 3. 3, quod Jesus dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ? RESPONSIO, quod dixit hoc ad Philippum primo, quia specialiter indiguit instructione propter simplicitatem : et postea dixit ad omnes, quod continetur hic. Et Philippus respondit quod dixit Joannes : et postea omnes responderunt, quod hic continetur.

In hoc autem, quod non habebant pro omnibus Apostolis et discipulis, nisi quinque panes, notatur parcitas eorum in comedendo. Et in hoc, quod secundum Joannem erant hordeacei, notatur duritia victus : et in duobus piscibus notatur parum dulcoramenti pro naturae fragilitate. Eccli. xxxi, 24 : Somnus sanitatis in homine parco : dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. Daniel. x, 3 : Panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum. Piscis autem praebet frigidum dulcoramentum, et non fovet libidinem. Eccli. xxiii, 6 : Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne apprehendant me, et anima irreverenti et infrunitæ ne tradas me.

Secundum mysterium autem, ut dicit Glossa, sunt quinque panes quinque libromur legis refectiones : et duo pisces Psalmi, qui sunt laudes : et Prophetie, quae sunt futurorum prænuntiationes : quia licet in sensu conveniant, tamen modo differunt. Luc. xxi, 37 : Dico vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, scilicet, in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis, oportet impleri in me.

Vel forte, quinque panes sunt quinque dona Spiritus sancti ad activam vitam pertinentia : quæ sunt consilium in dubiis, fortitudo in adversis, scientia

in cavendis vitiis, pietas in communicandis bonis, et timor in fagiendis malis : duo autem pisces dulcorantes totum hoc, sunt duo dona ad contemplationem pertinentia, intellectus in illustratione mentis de auditu coelestium, et sapientia in sapore divinorum. Isa. iv, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus.

Vel, quinque panes sunt quinque spirituales refectiones: primus est panis verbi in auditu. Supra, iv, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Sapient. xvi, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus qui pascit omnia, hos qui in te crediderint conservat. Secundus panis est Sacramentum. Joan. vi, 51 : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, in se omne delectamentum habentem, et omnis saporis suavitatem. Tertius panis est gratiae, cor ad virtutis robur confortantis. Psal. cii, 15 : Panis cor hominis confirmet. Et isti sunt tres panes, quos is qui venit de via, amicus noster, a nobis petit 1. Quartus est panis veritatis in intellectu. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vitæ et intellectus. Hic est, de quo dicitur, Proverb. xxxi, 27 : Panem otiosa non comedit. Non enim datur otiantibus, sed facientibus veritatis intellectus. Quia dicit, Psal. cx, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Psal. cxvii, 104 : A mandatis tuis intelleri. Quintus est panis refectionis internae, qui est panis filiorum. Infra, xv, 26 : Non est bonum sumere panem filiorum, etc. Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Duo autem pisces sunt duæ gratiae omnia dulcorantes : una est gustus spiritus in dulcedine, et altera profectio contemplationis in veritatis ad-

<--- Page Split --->

miratione. Unus est albus piscis et mundus : et alter est dulcis. Luc. xxiv, 42 : Obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis. Vel dicatur, quod duo pisces sunt consideratio Passionis Christi et Resurrectionis. Primus est piscis Tobiæ, cujus fel illuminat 1 : alter est piscis in solo littoris inventus, cujus condimentum est favus mellis in gloria Resurrectionis.

Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.

Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, adspiciens in cœlum benedixit. Et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.

Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. »

Hic agit de miraculi perfectione. Et dicuntur duo, scilicet multiplicatio panum, et ministerium discipulorum.

Circa multiplicationem panuni dicit septem : primum est. quod præcipit quod seminarium pabuli in sitarciis discipulorum ad ipsum referatur, ut ex ipso sufficientiam accipiat. Et hoc notatur per hoc, quod dicit :

« Afferte mihi illos huc. »

II ad Corinth. nu, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est. Et hoc est contra præsum-

ptionem eorum, qui apud se sufficere multis præsumunt.

Secundum est præceptum discumbendi, et modus eorum qui Dei dona recipiunt. Et hoc est :

« Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum. »

Lassis enim turbis profecit Dei benedictio percepto incommodo : simul et in metaphora docens sedendo et quiescendo et carnem subjiciendo debere refici animam. Isa. xl, 6 : Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Si enim subjiciatur caro, tunc sobrie sumitur cibus corporis, et digne sumitur cibus mentis, qui per cibum corporis designatur. Ad Hebr. xiu, 10 : Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Ad Hebr. xiu, 16 : Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. III Reg. xix, 7 : Surge, et comede : grandis enim tibi restat via.

Tertium est acceptatio divina, quod est :

« Acceptis quinque panibus et duobus piscibus. »

Christus enim accepit, quando refectio ad vires reparandas sic sumitur, ut vires in obsequio Dei exerceantur, et expendantur (alias, expandantur). Et ideo dicit, Psal. ciii, 28 : Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Manus enim Christi virtutem habet multiplicatricem virtute in se latentis deitatis, sicut etiam in se manus Dei virtutem creatricem. Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Joan. vi, 11 : Accepit Jesus panes, etc.

Quartum est ad Patrem cœleslem sui operis directio, cum dicit :

<--- Page Split --->

« Adspiciens in cœlum. »

Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Docuit autem et nos ante cibum ad Patrem cœlestem quotidianum panem dantem adspicere. Job, ut, 24 : Ante-quam comedam suspiro.

Quintum est benedictio cum dicit :

« Benedixit. »

Et ignoratur, qua benedictione, vel quo signo bendictionis. I ad Timoth. iv, 3 : Sanctificatur per verbum Dei, et orationem. Hoc autem docuit etiam nos, non sine benedictione cibos corporis, vel mentis accipere. Infra, xxvi, 26 : Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis.

Sextum est, quod dicit :

« Fregit. »

Cibus enim non bene tota virtute nutrit nisi fractus sit, quia naturae opus suctione perficitur. Suctio autem magis est de interiori medulla quam de cortice exteriori : et hoc magis in cibo verificatur mentis, ubi frequenti meditatione et expositione medulla exsugitur. Luc. xxiv, 33 : Cognoverunt Dominum in fractione panis. In hoc etiam notatur, quod non dat panem ad reservandum, quia ille daretur integer : sed sicut supra, vi, 11, dictum est, ad usum quotidianum. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti paenem tuum, et egenos vagosque induce in domum tuam.

Septimum, quod ministrorum manibus commendavit, cum dicit :

« Et dedit discipulis suis, »

Volens eos mereri obsequio et diligentia, et statuere Ecclesiam in ordinibus graduum suorum, quo unus gratiam

Dei dispensative accipiat ab altero : et ad hoc significandum, per corvos pabulum misit Eliæ 1. Et corvi sunt nigri, aut humilitate, aut peccato ministri Christi : quorum tamen est dispensare pabulum turbis Ecclesiarum. I ad Corinth. iv, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.

« Discipuli autem dederunt turbis. »

Istud est obsequium ministrorum. Luc. ix, 16 : Distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. Supra, x, 8 : Gratis accepistis, gratis date.

« Et manducaverunt omnes. »

Hic tangitur gratiae istius abundantia per effectum, et per quantitatem dupliciter, ad multum in cibo, et ad multitudinem manducantium. Et haec tria patent in littera.

De effectu dicit : « Manducaverunt omnes, et saturati sunt, » scilicet generaliter acceperunt, et effectum satietatis invenerunt. Omnes autem manducaverunt, contra hoc quod dixit Philippus, Joan. vi, 7 : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. Saturati sunt, contra hoc, quod dixit Andreas, ibidem, y. 9 : Hæc quid sunt inter tantos ? Psal. lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo.

« Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum. »

Ecce signum abundantiae in multitudine panis superflui, et piscium. Est autem cophinus vas magnum, quod a

<--- Page Split --->

dorso portatur ab his qui purgamenta portant platearum. Psal. lxxx, 7 : Manus ejus in cophino servierunt. Significant autem ea, quae turba per sensum non attingit : quae tamen servantur in capacitate sensus Prælatorum. Joan. vi, 13 : Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos plenos fragmentorum ex quinque panibus hordaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant.

« Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum. »

Ecce signum abundantiae ex numero comedentium sumptum. « Exceptis mulieribus, » quarum multo major numerus consuevit sequi prædicationes quam virorum. « Et parvulis. » Parvuli enim, quia non intelligunt, pauci veniunt. Sed hic parvuli secundum Glossam, accipiuntur qui sunt citra viginti annos : illi enim ad bella non procedebant, sicut dicitur, Numer. 1, 2 et 3, et xxvi, 2. Et hoc dicit Glossa.

« Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. »

Hinc incipit agere de multiplicatione gratiae Novi Testamenti, respectu periculi quod est ex causis universalibus mundi, in cujus subventione generaliter se ostendit et mundi et Ecclesiæ gubernatorem, et liberatorem, et ordinatorem. Propter quem ordinem, spiritualem effectum gratiae ostendit Petro.

Dividitur autem hæc pars in partes quatuor : in quarum prima ostendit, qualiter navicula cum discipulis pervenit in fluctibus sine eo : in secunda, ostendit periculum, et diutinum laborem re-

migantium, et timoris causam : in tertia autem ponit auxilium et universale et particulare : in quarta, miraculi ponit effectum. Et hæc patebunt in littera.

In prima harum tria dicit : missionem ante se discipulorum, instantiam orationis pro subditis et redimendis, et quod ipso non existente cum homine, necesse est incurrere periculum.

De primo autem dicit, quod « statim compulit discipulos ascendere in naviculam. »

Et dicit quatuor, scilicet velocitatem missionis, modum, et motum, et quo mittebat eos. Velocitatem, cum dicit : « Statim. » Causa autem fuit, ut sine mora post magna facta ad humilitatem doceret confugere, et laudes de magnis operibus contemnere : et notatur modus missionis coactivus : quia « humanæ « infirmitati est difficile oblatas laudes « non acceptare, » sicut dicit Augustinus. Et hoc accipitur ex verbis Joannis, vi, 14 et seq., ubi dicitur, quod post miraculum panum, turbæ dixerunt : Quia hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Et ideo jussit discipulos suos ascendere in navim, et præcedere eum. Navicula autem uti fecit discipulos, ut citius pervenirent, et ut opportunitatem miraculi futuri præstitueret tam in se quam in liberatione discipulorum.

« Et præcedere eum trans fretum, » in Bethsaidam, secundum Marcum, vi, 45. Quia sicut dicit Lucas, x, 1, consueverat eos mittere binos et binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.

« Donec dimitteret turbas. » Turba enim ante miraculum devote quæsivit eum, et inseparabiliter adhæsit : sed post miraculum multo fortius. Psal. lxii, 9 : Adhæsit anima mea post te : me suscepit dextera tua. Et ideo oportuit non projicere cum vituperio, nec fugere

<--- Page Split --->

statim : sed oportuit (alias, opportune) dimittere sic inseparabiliter adhærentem, sicut Eliseus Eliæ, IV Reg. ii, 2 et seq. : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Et sicut Jacob Angelo, Genes. xxxii, 26 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Cantic. iii, 4 : Tenui eum, nec dimittam.

Alia etiam causa fuit, quod voluit quod turbæ viderent quod non esset cum discipulis, nec in alia navi : et sic convincerentur credere, quod calcatis undis trans mare venisset : et sic non regem hominum quærerent, sed Dominum et Creatorem mundi scient : et hoc continetur, Joan. vi, 17. Et ibi dicitur, quod discipuli præcesserunt eum in Capharnaum, non in Bethsaidam. Sed dicendum, quod tam Capharnaum quam Bethsaida sunt in eadem ripa, et fines utriusque civitatis devenerunt exspectantes eum.

« Et dimissa turba ascendit in montem. »

Secundum est, ubi docet orare : et post magna ad Deum confugere, et non de se præsumere : et ut nihil orationem perturbet, dimittit turbas. Genes. xxii, 5 : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, reverterimur ad vos. Eccle. x, 1 : Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti.

Ostendit etiam orationis effectum, qui secundum Damascenum, « est ascensus « intellectus in Deum : » et ideo ascendit in montem. Isa. ii, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini..., et docebit nos vias suas. Isa. xxxvii, 4 : Leva orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. Psal. clx, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum, etc. Thren. iii, 41 : Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos.

« Solus : » dimissis etiam intimis : ut liber affectus, et intentio simplex sint cum Domino. Supra, vi, 6 : Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem, etc.

« Orare. » Non pro se, sed pro his qui credebant, et credituri erant in eum. Joan. xvii, 20 : Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ad Hebr. v, 7 : Preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia:

« Vespere autem facto, solus erat ibi. »

Notat, quod ipse sine discipulis erat. Et ideo discipuli inutiliter laborabant, et pericula invenerunt. Notatur autem in mysterio, quod facto vespere occasu suæ lucis in Passione, solus remansit. Joan. xvn, 32 : Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Solus est etiam ibi, ubi fuit cum Deo : quia solus Chrisstus Patri assistens Pontifex futurorum bonorum 1. Solus etiam est, ut liberator suorum in Passione. Isa. lxiii, 3 : Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Sed litteraliter : solus ibi erat, ut fidem faceret turbis quod postea non navigio venerat. Isa. xlii, 2 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. .

« Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus. »

Tangit periculum duplex, scilicet tempestatis, et terroris ex visu Domini et phantasmatis.

De primo dicit :

« Navicula autem in medio mari ja-

<--- Page Split --->

ctabatur fluctibus. » Tangit triplicem causam periculi tempestatis : quarum prima est ex pravitate instrumenti, quod citius submergitur quam magna et fortis navis. Secunda est ex impossibilitate declinandi : quia erat in medio mari, nec erat divertere. Tertia fuit ex tempestate venti, quia jactabatur : quae jactatio fit ex multis ventis in oppositum procellas projicientibus, ita quod navis dirigì in ventum non potest. Daniel. vii, 2 : Ecce quatuor venti caeli pugnabant in mari magno. Supra, viii, 24 : Ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Jonæ, i, 4 : Facta est tempestas magna in mari, et navis periclìtabatur conteri. Et, ibidem, infra §. 11 : Mare ibat, et intumescebat. Primum autem horum mystice est parvæ et pusillanimis mentis : secundum, desperationis auxilii : tertium autem instantis fortiter, et tentantis concupiscentiæ et passionis. Psal. liv, 9 : A pusillanimitate spiritus, et tempestate. Et hoc est de primo et ultimo. De medio autem, Orat. Manassæ, in medio : Incurvatus sum multo vinculo ferreo..., et non est respiratio mihi. Psal. lxxvii, 3 : Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

Et causam ultimi assignat : « Erat enim ventus contrarius » illis. Act. xxvii, 14 : Misit se contra navim ventus Typhonicus, qui vocatur Euroaquilo. Jonæ, i, 4 : Dominus misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.

« Quarta autem vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. »

Hic tangit causam perturbationis ex visu Domini. Et tangit tria, quando scilicet, et qualiter venit : errorem videntium discipulorum, et perturbationem : quae patent in littera.

De primo ergo dicit, quando et qualiter venit : « Quarta autem vigilia noctis, »

quando jam ultra quietis tempus laboraverant : et dupliciter lassati, ex longa videlicet remigatione et forti, et ex ablatione quietis per somnum. Unde, Marci, vi, 48, dicitur, quod tota nocte laboraverant in remigando.

Attende autem, quod secundum divisionem graduum æquinoticialis circuli duodecim horæ sunt noctis : ita quod quælibet hora duodecim habet gradus æquales. Secundum autem divisionem Zodìaci sex sunt horæ diei, et sex horæ noctis : quia semper sex signa sunt super hemisphærium, et sex subtus. Sex autem horæ noctis sunt crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, antelucanum, et diluculum : sed duæ istarum horarum tenebras (alias, tenebris) noctis permistas habent cum Iumine, scilicet prima et ultima : et ideo de illis non fit hic mentio. Quatuor autem sunt perfectarum tenebrarum. Conticinium quidem a conticendo dictum : quia tunc, frigiditate opprimente organa sensuum, incipiunt conticere homines : intempestum autem, quando tempestate congrua profundissimus est somnus : gallicinium. autem, quando in prima tenebrarum divisione parvis motibus immutantur animalium corpora : et ideo qua non sollicitantur circa propria, tunc cantant, et moventur : antelucanum autem, quando motus lucis pellere et declinare incipit tenebras tenentes (et a tenendo dictas,) et incipit somnus altenuari, et sanguis ebullire ad exterius, et somnia apparere incipiunt, et ideo etiam antelucanum vocatur. Marc. xiii, 33 : Nescitis quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane.

Tunc ergo « venit ad eos. »

Et tangit modum :

« Ambulans super mare. »

Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis : et vestigia tua non cognoscentur.

Et attende, quod istud miraculum est

<--- Page Split --->

unum de illis, quod dupliciter in toto est mirabile : ex parte enim ambulantis non fuit ablata gravitas molis a corpore, nam illius est mergi : et cum non mergeretur, fuit ibi actus non mersionis cum impotentia ad eumdem, sicut cum Virgo, manens virgo, peperit. Similiter ex parte aquae non fuit ablata fluiditas aquae; cujus est semper cedere, et circumstare tangens se grave : et tamen hic non cessit : et ideo aliud est istud a divisione Maris rubri, et divisione Jordanis, et divisione Eliae et Elisei : quia ibi aqua cessit, et liberum per se transitum dedit. Et cedere quidem fuit mirabile, sed non fuit mirabile per cedentem aquam incedere. Hoc autem in Christo demonstravit utramque naturam : divinam in potestate, et humanam in veritate incedentis : et j ideo non est dicendum, quod Dominus hic usum dotis illius assumperit, quae est agilitas : sicut nec assumpsit usum subtilitatis, sive spiritualitatis in Nativitate. In his omnibus vera et incontradicibilia demonstrantur Filii Dei, secundum utramque naturam : et eliduntur haereses Marchionis et Manichaei, et Arii, et aliorum, qui Christum aut phantasticum in humanitate, aut simplicem creaturam sine deitate mentiti sunt fuisse, vel esse.

« Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. »

Tangit terrorem : primo quidem in communi : quia non æstimantes de eo aliquid, tunc inconsiderate in tenebris super mare ambulans apparuit (quod puri hominis non est.) Propter quod putabant esse phantasiam, hoc est, apparentiam hominis, et non existentiam, sed aliquem esse spiritum mare perturbantem. Simile, Lvuc. xxi , 37: Conturbati

et conterriti, existimabant se spiritum videre.

Effectus autem istius causae est triplex : turbatio quidem in rationis titubatione, timor in fuga cordis secundum systolen, et clamor confusus pro auxilii destitutione : et haec sunt plana in littera.

Dicit enim : « Turbati sunt. » Haec etiam turbatio fuit orta, quia, sicut dicitur, Marc. vi, 48, ostendebat ac si vellet praeterire eos : non quod finxerit Christus, sed ut ostenderet quales essent, eo praetereunte. Job, xxiii, 13 : A facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Job, iv, 16 et 13 : Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis. Et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.

Et hoc est quod dicit : « Dicentes : Quia phantasma est.» Si quaeritur, quare timuerunt id quod phantasma esse putaverunt? Dicendum, quod putabant esse phantasma quoad umbram corporis, sed non quoad rem : quia putaverunt spiritum malignum esse mare commoventem. Job, xli, 22 : Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.

« Et præ timore clamaverunt. » Hic tangit duo simul. Habacuc, iii, 16 : Audivi, et conturbatus est venter meus : a voce contremuerunt labia mea. Jonæ, 1, 5 : Timuerunt nautæ, et clamaverunt viri ad deum suum.

« Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere. »

Ecce confortatio communis discipulorum. Et tangit duo, ablationem terroris ex visu suo, et consolationem Petri.

De primo dicit tria : velocitatem auxilii per hoc quod dicit : « Statim Jesus locutus est. » Isa. xxx, 19 : Statim ut audierit, respondebit tibi.

Secundo, inducit fiduciam, dicens :

<--- Page Split --->

« Habete fiduciam. » Jerem. xviii, 7 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum.

Tertio, aufert timorem : et dicit duo, causam scilicet non timendi, cum dicit : « Ego sum. » Genes. xvii, 4 : Ego sum, et pactum meum tecum, supple, ponam. Exod. iii, 14 : Ego sum qui sum : quia idem ipse sum in mutationibus tempestatum, vel apparitione terribilium, non paveas. Et hoc est quod dicit secundo : « Nolite timere. » II Paralip. xx, 17 : O Juda, et Jerusalem, nolite timere, nec paveatis. Joan. xiv, 1 : Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. Et iterum, infra, ibidem, y. 27 : Non turbetur cor vestrum, neque formidet.

« Respondens autem Petrus dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.

At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula ambulabat, super aquam ut veniret ad Jesum »

Hic incipit eruditio et confortatio Petri, qui specialiter illa indiguit, sicut Princeps Ecclesiae, et vertex Apostolorum. Et dicuntur hic tria, scilicet, quod debetur fervori fidei, et quod debetur pusillanimitati fidei, et quod congruit liberatori.

Quod autem debetur fervori fidei, est petitio, exauditio, et effectus in opere petitionis et exauditionis.

Primum est, quod dicit :

« Domine, si tu es, etc. »

Et in hoc dicit tria, scilicet professionem Domini, inquisitionem personae, et petitionem actus similis ei quem ipse exercuit.

De primo dicit : « Domine. » Esther, xm, 9 : Domine, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati. « Si tu es » idem in persona, qui demonstraris in potestate : et notatur dilectio Petri, quod etiam ad alium qui ejusdem esset operis cum Christo non iret : et ideo non ad ambulantem supra mare iret, nisi Christus esset : et hoc est, « Si tu es. » Ad Philip. ii, 10 : In nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum. Et respondet ad hoc quod dixit : Ego sum, « jube me venire ad te super aquas. » Dabis enim voci meæ vocem virtutis, et in verbo tuo potero quod tu poteris per te ipsum. Nec est temeritatis : quia instructio fuit mundi gubernatoris, qui non in una navicula veniret, sed totum mundum gubernans, Vicarius Christi perfectus esse probaretur. Eccle. viii, 4 : Sermo illius potestate plenus est. Nec fuit istud tentatio, sed futurorum præsignatio.

« At ipse ait : Veni. »

Concessio, sive exauditio petitionis. Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur. Joan. xv, 7 : Quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.

« Et descendens Petrus de navicula, etc. »

Fervore spiritus accensus, non cogitans de periculo tempestatis in præsentia Salvatoris. Simile autem fecit, Joan. xxi, 7 et 8, ubi cum a Joanne audivisset, quia Dominus est qui stabat in littore, tunica succinxit se, et misit se in mare : alii autem discipuli navigio venerunt. Fervor enim Petri acutus fuit valde, et omnia tentare ausus fuit in præsentia Salvatoris. Hinc est, quod multitudinem capientium Christum invadens, amputavit servo auriculam 1. Et dixit : Tecum

<--- Page Split --->

paratus sum et in carcerem, et in mortem ire 1. Et multa fecit, et dixit talia. Hoc autem competit vertici Apostolorum Vicario Domini, qui mundi debuit suscipere gubernacula, sicut diximus.

« Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit, dicens ; Domine, salvum me fac. »

altitudinem maris : et tempestas demersit me. « Clamavit dicens. » Jonæ, 11, 3 : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me.

« Domine, salvum me fac. » Psal. LVIII, 2 : Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam. II Paralip. xx, 12 : Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

Secundum est, quod debetur pusillanimitati fidei. Petrus enim licet ferventer diligeret, minus tamen dilexit constanter, et minus sapienter. Unde probari debuit, ut sibi ipsi sua innotesceret debilitas.

Tangit autem causam timoris, tentationem, et effectum timoris, clamorem cum cresceret periculum, et orationem salutis.

« Et continuo Jesus, extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modice fidei, quare dubitasti ?

Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus.

Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes : Vere Filius Dei es. »

De primo dicit : « Videns vero ventum validum » venientem. Sed quomodo est hoc, quod modo videt ventum, cum per totam noctem ventus fuerit ?

Ecce quod congruit liberatori respectu sui Vicarii : cito enim et potenter subvenit, et efficaciter, et utiliter ad eruditionem.

Resposnio : Ventus, qui magis est periculosus in mari, est ille qui non est continuæ exsufflationis : et ille venit in nube post nubem : et talis novæ exsufflationis vidit ventum venientem. Job, 1, 19 : Ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quæ corruens oppressit liberos.

« Timuit. » Sic Elias primo Achab audacter occurrens, et prophetas Baal occidens 2, postea fugiens timuit Jezabel 3. Sic et Moyses timuit Pharaonem, et fugit 4 : et David Absalonem 5. Omnes enim illi insufflati fuerunt spiritu dæmonis, et cor ipsorum quasi mave fervens quod quiescere non potest 6.

Cito : et ideo dicit : « Et continuo. » Esther, XIII, 9 : Si decreveris salvare Israel, continuo liberabimur.

Potenter : et ideo dicit : « Jesus extendens manum. » II Petr. II, 9 : Novit Dominus pios de tentatione eripere. Isa. XII, 10 : Suscepit te dextera justi mei. Similiter, Supra, VIII, 3 : Extendens Jesus manum, scilicet misericordiæ, tetigit leprosum, dicens : Volo, mundare. Proverb. XXXI, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

« Apprehendit eum. » Supra etiam, VIII, 15, apprehensa manu socrus Petri, dimisit eam febris. Et ideo dicit Paulus, ad Philip. III, 12 : Sequor, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum. Et in hoc notatur efficacia salutis.

« Et cum cœpisset mergi, » gravescente periculo. Psal. LXVIII, 3 : Veni in

<--- Page Split --->

Et sequitur utilitas ad eruditionem : « Et ait illi : Modice fidei, quare dubitasti? » Non enim tunc habuit fidem, sicut granum sinapis, quod quanto plus teritur, magis redolet 1. Supra, vn, 26 : Quid timidi estis, modice fidei ? Deprehensus est enim Petrus, qui insipienter fervebat, minus constanter diligere.

« Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. »

Hoc est de perfectione miraculi. Psal. xcu, 4 : Mirabiles elationes maris : mirabilis in altis Dominus. Supra, vn, 27 : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? Psal. cvn, 23 : Dixit, et stetit spiritus procellae. Eccli. xlui, 23 : In sermone ejus siluit ventus. Tob. iii, 22 : Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis.

« Qui autem in navicula erant. »

Ecce miraculi effectus. Fuerunt autem in navicula nautae, et forte aliqui magis familiares. « Venerunt, » devotione fidei, « et adoraverunt eum » latria. Psal. xciv, 1 : Venite, exsultemus Domino, etc. Isa. xlv, 14 : Te adorabunt, teque deprecabuntur.

Sed contra, Joan. vi, 21, dicitur, quod voluerunt accipere eum in navim, et statim navis fuit ad terram. Dicendum, quod juxta terram fuit : et ideo intrando statim applicuerunt.

« Dicentes : Vere filius Dei es. » Joan. xi, 27 : Ego credidi, quia tu es Christus, Filius Dei vivi. Infra, xvi, 16 : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Joan. i, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.

Sic ergo completa est pars de gratia liberationis in periculo.

« Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.

Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. »

Hic incipit agere de multiplicatione gratiae ad curationes infirmitatum. Et tanguntur quatuor, scilicet primo, loci congruitas: secundum est curatorum generalitas : tertium est curandi facilitas : et quartum, salutis efficacia. Et haec patent in littera.

Dicit ergo : « Et cum transfretassent » ultra stagnum, « venerunt in terram Genesar, » hoc est, adjacentem illi stagno, ubi Bethsaida Tiberiadis, et Capharnaum, ad quos fama miraculorum crebro pervenerat : et ideo locus devotioni turbarum congruus erat. Marc. vi, 53 : Cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

Et cum cognovissent eum viri loci illius, »

Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes.

Quod scilicet illuc venerat. Et dicit, « viri, » quia fceminea levitas cito ad utrumlibet movetur, sed viri constantis animus non movetur nisi ex magnis causis. Joan. x, 14 : Ego cognosco meas, et cognoscunt me meae. « Miserunt in universam regionem illam, » ut sit generalitas ex parte locorum unde veniunt : « et obtulerunt ei omnes male habentes, » ut sit generalitas ex parte infirmorum. Supra, iv, 24 : Obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui demonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos. Marc. vi, 34 et 55 : Cum egressi es-

<--- Page Split --->

sent de navi, continuo cognoverunt eum: et percurrentes universam regionem illam, caperunt in grabatis eos qui se malem habebant circumferre, ubi audiebant eum esse.

« Et rogabant eum. »

Et in hoc ostenditur devotio fidei : « ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. » In hoc notatur curandi facilitas. Supra, ix, 21 : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva cro. Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus.