CAPUT XIII.

Sedens in navicula proponit turbis parabolas seminantis ac ziianiorum, quas etiam discipulis interpretatur item parabolas de grano sinapis, de fermento in farina occultato, de thesauro et margarita inventis ; de reti in mare misso, quam parabolam etiam declarat : docens in patria, ait prophetam non esse sine honore nisi in propria patria.

  1. In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

  2. Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in naviculam ascendens sederet 2 : et omnis turba stabat in littore.

  3. Et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.

  4. Et dum seminat, quædam cecide-

'similitudinem vocat fratrem, pro castitatis sanctitate sororem, et pro affectu charitatis matrem. Ebionitæ autem hæretici insurgunt dicentes, Christum fratres habere, sicut hic testatur Evangelium : errantes et nescientes Scripturas, in quibus multipliciter dicitur frater, sicut patet in his versibus :

Dat dici natura, fides, et adoptio fratres, Gens, lex, affectus, regula, sanguis, amor.

Collige igitur, quæ dicta sunt in hoc capitulo : et videbis Regem Christum se Dominum dicere principalis signi, quom est sabbatum : et Dominum templi, et præponere se prophetiæ et regi : et sic cessationem inducere veteris legis quoad signa, et cultum, prophetiam, et regiam unctionem per nova gratiæ mandata quæ inducit : et omnia carnalia quæ lex præcipiebat, ad spiritualia esse ordinata. Et hæc est intentio.

runt secus viam : et venerunt volucres coeli, et comederunt ea.

  1. Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :

  2. Sole autem orto æstuaverunt : et quia non habebant radicem, aruerunt.

<--- Page Split --->

  1. Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

  2. Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

  3. Qui habet aures audiendi, audiat.

  4. Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?

  5. Qui respondens ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cœelorum, illis autem non est datum.

  6. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo 1.

  7. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

  8. Et adimpletur in eis prophetia Isaïæ dicentis 2 : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.

  9. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

  10. Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestræ, quia audiunt.

  11. Amen quippe dico vobis, quia multi Prophetae et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt 3.

  12. Vos ergo audite parabolam seminantis.

  13. Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.

  14. Qui autem super petrosa seminatus est : hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :

  15. Non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

  16. Qui autem seminatus est in spinis : hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

  17. Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

  18. Aliam parabolam proposuit illis, dicens 4 : Simile factum est regnum cœelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo.

  19. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

  20. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

  21. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? Unde ergo habet zizania ?

  22. Et ait illis : Inimicus homo hoc

<--- Page Split --->

fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus et colligimus ea ?

  1. Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

  2. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

  3. Aliam parabolam proposuit eis, dicens 1 : Simile est regnum cœlorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.

  4. Quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cœli veniant, et habitent in ramis ejus.

  5. Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum 2.

  6. Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis,

  7. Ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi 3.

  8. Tunc dimissis turbis, venit in domum 4, et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

  9. Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

  10. Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.

  11. Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est 5. Messores autem, angeli sunt.

  12. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione sæculi.

  13. Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem,

  14. Et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

  15. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum Qui habet aures audiendi, audiat.

  16. Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

  17. Iterum simile est regnum cœlorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.

  18. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

  19. Iterum simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

  20. Quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

  21. Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

  22. Et mittent eos in caminum ignis.

<--- Page Split --->

Ibi erit fletus et stridor dentium.

  1. Intellexistis hæc omnia? Dicunt ei : Etiam.

  2. Ait illis : Ideo omnis Scriba doctus in regno cœlorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

  3. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

  4. Et veniens in patriam suam 1, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent :

Unde huic sapientia hæc et virtutes ?

  1. Nonne hic est fabri filius *? Nonne mater ejus dicitur Maria? et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?

  2. Et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista ?

  3. Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et in domo sua.

  4. Et non fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem illorum.

IN CAPUT XIII MATTHEI

ENARRATIO.

« In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. »

Hic agit de veritate Evangelica quantum ad formam doctrinae proportionatam nobis : et est totus parabolicus. Intellectus enim hominis conjunctus continuo et tempori non bene intelligit, ut dicit Dionysius, quae similitudinibus corporum non sunt adaptata : pure enim spiritualia non capit nisi perfectorum intellectus spiritualium, qui, sicut dicitur, ad Hebr. v, 14: Pro consuetudine exercitatos hahent sensus ad discretionem boni ac mali. Talis autem coaptatio vocatur lac, quod datur parvulis rationalibus : tamen ut in eo crescant, sicut dicitur, I Petr. ii, 2. I ad Corinth. iii, 1 et 2: Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis. Omnis enim nostra acceptio est per sensus, et intelligere non valemus divina nisi sensibilibus

coaptata, sicut dicit Gregorius, quod « regnum cœlorum ideo terrenis rebus « simile esse dicitur, ut ex his quæ ani- « mus novit, surgat ad incognita, quæ « non novit. »

Inducit autem hic parabolas septem : sed capitulum dividitur in partes tres : ita quod primo construit qua de causa inducitur parabola, et quibus : secundo autem inducuntur parabola : et tertio, conclusio ponitur ibi, y. 31 : « Intellexistis hæc omnia ? »

In prima harum dicuntur quinque, scilicet, eorum qui indigni sunt, exclusio et derelictio : et hoc est, quod dicit eum exivisse de domo : secundum est loci in quo docebat, figuralis dispositio, quia sedebat secus mare in navicula : tertium est turbarum ad auditum verbi congregatio : quartum, turbarum in loco auditus positio : quintum, modus parabolicus in prædicationis verbo. Et per hoc patet divisio.

Dicit igitur :

« In illo die. »

Postquam sermone facto Judæos confutaverat in domo, vel forte verius, non

<--- Page Split --->

pro spatio ejusdem temporis dies accipitur, sed pro claritate doctrinae sermonis Christi. Ad Roman. xiii, 12 et 13: Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus. Isa. lx, 1: Venit lumen tuum, Jerusalem, et gloria Domini super te orta est. Joan. ix, 4: Me oportet operari..., donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari.

« Exiens Jesus de domo, »

Et exitu suo blasphemos ostendens esse derelinquendos. Numer. xvi, 26: Recedite a tabernaculis hominum impiorum. Matth. xxii, 38: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

« Sedebat. »

Tangit locum communem. Et in hoc tangit duo, quietem scilicet docentis, cum dicit: « Sedebat. » Sessio enim exterior quietem et sessionem significat motuum Doctoris, quando motus concupiscentiae et humorum recesserunt : et ideo conceptiones animi, et affectus stabiliuntur. Quia sicut dicit Aristoteles, quod « anima sedendo et quiescendo fit « sciens et prudens. » Supra, v, 1 et 2 : Cum sedisset..., docebat eos, dicens 1.

Secundo, tangit aptum per significationem locum, cum dicit: « Secus mare, » ut per mare saeculum inquietum et amarum ostenderet. Psal. ciii, 23: Hoc mare magnum, et spatiosum manibus, etc. Secus mare autem primo sedit, ut stabilitatem aeternam verbi quod docuit, demonstraret : quod licet fluctibus tunderetur, tamen non esset movendum. Matth. xxiv, 33: Cælum et terra transibunt, etc. Matth. vii, 24: Omnis qui audit verba mea, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram.

« Et congregatae sunt ad eum turba multae, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore.

Et locutus est eis multa in parabolis, dicens. »

Tria dicit: formam, intentionem finis, et materiam.

Forma est in congregatione in unam civitatem. Genes. xlix, 2: Congregamini, et audite Israel patrem vestrum. I Esdræ, in, 1: Congregatus est populus quasi vir unus ad audiendam legem.

Finem tangit, cum dicit: « Ad eum. » Deuter. xxxiii, 3: Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Psal. xxxiii, 6: Accedite ad eum, et illuminamini. « Turbæ multæ. » Turba per se multitudinem innuit. Sed cum additur multæ, designatur, quod de multis civitatibus, et provinciis convenerunt : et isti sunt materia. Unde, Luc. viii, 4, dicitur: Cum turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum. Et idem innuitur, Marc. iv, 1.

« Ita ut in naviculam ascendens sederet. » Dispositio est Doctoris Evangelii in loco proprio : et in littera innuitur humilitas et effectus vitæ prædicatæ, quia diminutione notatur humilitas, et usus navis notat effectum : quia omnes alii merguntur in undis voluptatum sicut porci. Sapient. xiv, 3: Ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera : propter hoc etiam et exiguo ligno credunt omnes animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Notat etiam in hac vita exaltationis profectus per hoc quod dicit : « Ascendens. » Sic enim ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, etc. 2 : imo tristans et ad alta vocans non auditur. Isa. xl, 9: Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion. Baruch, iv, 36, et v, 5:

<--- Page Split --->

Sta in excelso, et vide jucunditatem. « Sederet. » Per hoc notat cor in æterna quiete resedisse. Matth. xix, 28: Sedebitis et vos super sedes duodecim. Psal. cxxi, 5: Illuc sederunt sedes in judicio.

« Et omnis turba stabat. »

Generalitatem notat, cum dicit : « Omnis. » Necessitatem doctrinæ, cum dicit : « Turba. » Aptitudinem loci, cum dicit : « In littore. » De primo, I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. De secundo, ad Roman. 1, 14 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Turba enim non novit legem : et ideo necessaria fuit eis doctrina. Joan. vii, 49 : Turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. « Stabat, » rectitudine corporis, parans se ad rectitudinem verbi auditi. Psal. v, 5 : Mane adstabo tibi,et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. II Paralip. xx, 17 : Confidenter state..., et Dominus erit vobiscum.

« In littore » stabilimenti virtutis et veritatis. Psal. xxxix, 3 : Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Psal. xvi, 5 : Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.

« Et locutus est eis multa in parabolis, dicens. »

Multa dicit, quia multis multa sunt dicenda, ut pro diversitate auditorum, quod uni non convenit, alii conveniat. Sicut cibi multi diversos in complexione stomachos habentibus præparantur. IV Reg. vi, 23 : Apposita est eis ciborum magna præparatio. In parabolis autem loqui, est humano modo et rudi loqui intellectui. Psal. lxxvii, 2 : Aperiam in parabolis os meum, etc. Proverb. 1, 6 : Animadvertet parabolam, et interpretationem, verba sapientium, et ænigmata eorum. Osee, xii, 10 : Ego visionem

« Ecce. »

multiplicavi, et in manibus Prophetarum assimilatus sum.

« Ecce exiit qui seminat, seminare. »

Hic incipit secunda pars capituli, in qua septem inducit parabolas, quæ per tria distinguuntur : ita quod primæ tres sunt in effectu verbi, secundum quod fides est per auditum. Ad Roman. x, 17 : Auditus autem per verbum Christi. Secundæ autem tres sunt de charitatis profectu : et ultima est de discretione electorum a malis, qui non profecerunt ex semine jacto.

Tres autem primæ distinguuntur in duas secundum duplicem seminis operationem. Habet enim quamdam ex suscipiente fundo : et hæc explicatur in prima parabola. Et duas habet ex seipso : unam quidem ex pullulatione naturali ad germen sui generis, aliam autem ad effectum naturalem in qualitate et quantitate virtutis. Et sic distinguuntur primæ tres inductæ parabolæ.

Prima parabola est tripartita : ponitur enim primo parabolæ contextio per partes : et secundo, parabolici sermonis causa ostenditur : et tertio, parabola exponitur.

In parabolæ positione duo sunt notanda : proprietas videlicet seminantis, et proprietas seminis.

De seminante dicit quinque, evidentiam, exitum, officium, actum, et materiam.

Per hoc evidentia. Supra, x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super tecla. Nehem. seu II Esdræ, viii, 8 : Legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum. Habacuc, ii, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Isa. viii, 1 : Scribe in eo stylo hominis.

<--- Page Split --->

« Exiit. »

In domo semina perduntur. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Joan. xvi, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Isa. xxvii, 6 : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Domi enim seminat, qui sibi et suis in carnalibus seminat. Isa. 11 : Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere.

« Qui seminat. »

Ecce officium. Qui vel habet curam, vel professionem prædicandi, officium recipit seminandi. Marc. iv, 3 : Exiit seminans ad seminandum. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.

« Seminare. »

Ecce actus. Eccle. xi, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit. Osee, x, 12 : Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordie.

« Semen suum 1. »

Ecce materia : et duo tangit, semen et seminis discretionem, quando dicit, « suum. » Est autem meum, quod in primo fructu prioris anni recepi et collegi. Homo autem tria habet tempora, innocentie, culpæ, et gloria, vel supplicii. Unde dicit Ambrosius : « Quod nostrum « est semen, quod in prima conditione « est inditum, quando dictum est, Ge- « nes. 1, 11 : Faciens fructum juxta ge- « nus suum : quod in Actibus, xvii, 28, « dicitur esse genus divinum. » Et ideo,

Levit. xix, 19, præcipitur: Agrum tuum non seres diverso semine.

Possunt ergo notari in isto verbo quatuor, quæ faciunt naturam seminis : quorum unum est seminis proprietas ex eo unde generatur : secundum est ejusdem virtus in generando : tertium autem in trahendo potentia : quartum et ultimum in puritate naturae purgatio sincera, et puritatis custodia. Primum dat semini generantium naturam : secundum autem veram secundum naturam generationis efficaciam : tertium autem materie, unde generet, quamdam naturalem ingerit providentiam : et quartum ne evacuetur, vel adulteretur, præstat cautam custodiam.

Cum enim semen sit verbum Dei, generantis in se habet naturam, quando præfert divinam potestatem in substantia et virtute. Verbum enim Patris ex Patre paternum est in (alias, ex) natura : ex virtute Patris vivificum est in potentia Spiritus, quem spirat : et sic etiam est in semine. Hoc enim habet generantis substantiam, et spiritum quo spirat ad vitam ejus quod generat. Jactum ergo semen verbi de Deo sit in substantia, et spiritus sit ostensivum in potentia spirandi vitam. Sic impletur illud Jerem. xxii, 5 : Suscitabo David germen justum. Et illud Genes. 1, 11 : Cujus semen in semetipso sit. Propter quod dicit Philosophus, quod « sicut ovum con- « gregat in se naturam generantium « avium, ita semen plantarum ovum exi- « stens habet in se virtutes generan- « tium. »

Effectus autem ipsius in generando est, quod producit non simile sibi, nec simile serenti, sed simile ei a quo natum est : et multiplicatum illud simile producit. Genes, xxvi, 12 : Seminavit Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum. Qui enim se prædi-

<--- Page Split --->

cant, volunt quod semen seminati producat simile : et hoc est monstruosum : qui autem in multo ornatu prædicant, volunt quod solum verbum sibi simile in laude procedat : et ideo utrumque cavit Apostolus, II ad Corinth. iv, 3, dicens, quod non prædicavit seipsum 1. Et, I ad Corinth. i, 17 : Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

Tertium autem est quod mirabiliter est tractivum, intellectus quidem ad studium, et affectus per desiderium, et operis per profectum. Joan. xii, 32 : Omnia traham ad meipsum. Unde dicit Philosophus, quod « trahit sicut ventosa : « quia aliter, cum superius emittit plan- « tulam, non haberet inferius unde mi- « nistraret substantiam. » Cantic. i, 3 : Trahe me post te.

Quarto etiam purgat se, ut purum et sincerum sibi retineat : et ideo emittit calamum ex se, et folia palearia, et nodos facit, et aristam formando terrestria ejicit, et se in profundo involvit, ut sincerum remaneat. Unde, Supra, iii, 12 : Paleas comburet igne inexstinguibili. Palea enim est peccatum, et terrena cogitatio, vel intentio, omnimode a grano ejicienda. Isa. xxvii, 28 : Panis autem comminuetur in baculo, hoc est, baculo pœnitentiae conteretur peccati palea, ut granum sincerum habeatur. Nullus seminat paleas cum grano. Joan. xii, 24 et 25 : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Ita ergo est verbum purificandum, quod non improperetur a Domino. Psal. xlix, 16 et 17 : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ? Tu vero odisti disciplinam, etc.

Sic ergo seminandum est.

Sequitur :

« Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam. »

Tangit diversitatem seminis ex parte fundi suscipientis. Et tangit tres differentias mali fundi, et unam solam boni : quia malum est omnifariam, et virtus ex una sola et tota causa, sicut superius diximus : et per hoc patet divisio.

« Aliud cecidit secus viam. » Via est trita, dura, et frequentata : et significat sensum et imaginationem, in quibus discurrunt delectantia sensualitatem, et terunt concupiscentiam, et frequentant pompam Satane. Isa. ii, 23 : Dizerunt animæ tuæ : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. I Reg. xxi, 3 : Via hæc polluta est.

« Et venerunt volucres cœli, et comederunt ea.

Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ.

Sole autem orto æstuaverunt : et quia non habebant radicem, aruerunt.

Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spine, et suffocaverunt ea.

Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

Qui habet aures audiendi, audiat. »

Tria notantur hic : unum est, quod semen operari juxta viam non potuit propter viae duritiam : secundum, quod volucres venerunt per tentationis illecebram : tertium, quod devoraverunt propter peccati consensum et malitiam.

strum.

<--- Page Split --->

« Et venerunt volucres cæli, etc. »

Volucres significant dæmones. Unde, Apocal. xviii, 2, dicitur, quod, Babylon facta est custodia omnis volucris immundæ. Cor enim tritum peccati et delectionum consuetudine in profundum sui verbum non recipit, sed in superficie quasi non cooper tum jacet : quia nec affectu, nec intellectu cooperitur, sed expositum in propatulo avibus devorandum exponitur. Unde, Eccli. iii, 27, dicitur : Cor durum habebit male in novissimo. Venit autem volucris, cum tentando circumvolat. Unde, supra, iv, 3 : Accedens tentator dixit ei.

Comedit autem, quando in se trajicit, et sibi incorporat. Deuter. xxxii, 24 : Devorabunt eos aves morsu amarissimo. Ezechiel. xxxix, 4 : Feris, avibus, omnique volatili, et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

Et attende, quod non dicit quod seminans alia projecit secus vias, vel in spinas : quia seminans sine distinctione projicit, ne personarum sit acceptor : et numquam ex intentione projecit in locum ubi pereat : sed aliquando cadit ex fundi malitia ab intentione projicientis : et hoc est, quod dicit, « ceciderunt. » Jacob. ii, 1 : Nolite in personarum acceptione habère fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. Sic ergo comeditur, quod cadit juxta viam. Quia aut in granis ab avibus colligitur, aut natum a bestiis transeuntibus decerpitur. Osee, vii, 7 : Culumus stans non est in eo, germen non faciet farinam : quod et si fecerit, alieni comedent eam. Psal. lxxix, 13 : Vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam.

« Alia ceciderunt in petrosa. »

Secunda est fundi malitia, quæ est cordis duritia, quæ nec timore, nec comminatione frangitur : nec pietate, nec amore promissionum emollitur. Intentio autem istius partis est in sex proprietatibus mali fundi, ex petrosis. Prima qui-

dem est, quod fundus subtus sit petra : secunda est, quod supra petram parum sit de terra : et quia radius incidens in petram reflectit radium, multiplicatur ibi calor, quem diu continet dura petrà, et ideo modica desuper terra sicca est, et incensa, conversa quasi in pulverem. Venit autem aliquando humidum, et infundit incensam terram, et ab illo alieno humido, quod fundo non est connaturale, continuo cadens ibi semen exoritur : eo quod multam terram, non habuit, in cujus profundo latens, paulatim coalescens in terra foveretur : et hoc est tertia et quarta : continuo enim exoritur, quia non protectum a sole tangitur, et ideo supra naturae vires pullulare compellitur, altitudinem, sive profunditatem terra non habens, quæ non in superficie, sed in profundo ferax esse dignoscitur, quam feracitatem parum terra ærefactæ non habet. Quinta, æstuatio solis, cujus radii reduplicantur et multiplicantur repercussi a fundo solido, et ideo calorem loci generant intensivum, et ideo arent : et hæc quinta. Arida autem remanent non habentia radices fixas in profundum, a quibus sugant restitutionem humidi, quod ex calore solis et loci est arefectum. Et hoc est, quod dicit secundum litteram.

Fundus autem lapideus cor lapideum est, ut supra diximus. Ezechiel. xt, 19 : Auferam cor lapideum de carne eorum. Jerem. v, 3 : Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Isa. xxi, 16 : Excidisti in excelso memoriale diligenter, in terra tabernaculum tibi. Pauca desuper terra est species pietatis et religionis christianæ, quæ facit levitatem animæ obedientis verbo, ut dicit Glossa. Zachar. ii, 12 : Possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata. Quod autem continuo oriuntur, potius est animi levitas, quam virtutis probitas. Genes. xlix, 4 : Effusus es sicut aqua, non crescas. Job, xxiv, 18 : Levis est super faciem aquæ. Sol autem æstuans est tribulatio angustians. Jacob. i, 11 : Exortus

<--- Page Split --->

est sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : et tunc æstuat per impatientiam. Proverb. xxvi, 17 : Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens, et commiscetur rixæ alterius. Apocal. xvi, 8 et 9 : Datum est illi, scilicet diabolo, æstu affligere homines, et igni : et æstuaverunt homines æstu magno. Jonæ, iv, 8 : Percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat.

« Et quia non habebant radicem, scilicet charitatis, aruerunt. » Radix enim charitatis est ad bonum sugendum, et radix timoris contra malum : una sugit ex promissis, et altera ex communationibus. De prima, ad Ephes. iii, 17 : In charitate radicati, et fundati. De secunda, Eccli. i, 25 : Radix sapientia est timere Deum. Job, xv, 29 : Non mittet in terra radicem suam : et idco dicitur, Isa. xv, 6 : Aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Joel, i, 11 : Periit messis agri. Apocal. xiv, 15 : Aruit messis terra.

« Alia ceciderunt in spinas. »

Spina propter acutum calidum in terrestri sicco, quod in circuitu de centro ad superficiem ebullit angulos in acutissimum acuens : et ideo totum locum per circuitum spissa contegens umbra, nec calorem luminis, nec humorem roris loco dirigens, malitiam facit fundi. Frigidum enim umbrae calorem impedit vivificum, et obscuritas tota luminis cœli impedit beneficium, et sic est cor terrenis obumbratum sollicitudinibus mundi spinosum et compunctum, in quo refriguit charitas. Hoc est fundi hujus allegoricum significatum, Jerem. iv, 3 : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.

Unde sequitur : « Creverunt spina», » profundius radicatae. Genes. iii, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi. Pro-

verb. xxiv, 30 et 31 : Per agrum pigri hominis transivi, et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urtica, et operuerant superficiem ejus spina.

« Suffocaverunt , » exstinguendo quod in semine erat vivifici caloris. Jerem. xii, 13 : Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt. Isa. vii, 23 : In spinas et in represerunt.

« Alia vero ceciderunt in terram bonam. »

Quarta differentia est boni fundi, qui intelligitur ex dispositione bona, quod sit carens tribus inductis, pinguis, calidus, et humidus, temperate, profunde fossus, planus, humilis, ad quem defluat pinguedo montium : quia valles abundabunt frumento 1. Pinguis quidem devotione, planus mansuetudine, fossus sarculo disciplinae, calidus charitate, humidus visceribus pietatis et infusione lacrymarum, pluvia doctrinae madescens, et rore gratiae stillans. Deuter. vui, 7 : Introducte te Dominus in terram bonam. Psal. xxxvi, 3 : Inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Numer. xiv, 7 : Terra quam circumius, valde bona est. Et tangit fructus distinctionem :

« Et dabunt fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, etc. »

Ad litteram, terrae diversitas in bonitate distinguitur multiplici redditione fructus : mala autem non solum dininuit, sed etiam naturam seminis in pejus pervertit, siliginem pro tritico producens, et aliquando loliurn. Est autem centenarius numerus quadratus ex ductu denarii in seipsum in quadrum : quia decies decem sunt centum : et hoc competit virginibus. Hæ enim delectabilia quinque sensuum exteriorum, et quinque interiorum, qui simul sunt decem, in decem praecepta ducunt. Interiores

<--- Page Split --->

autem sunt, ut dicunt Philosophi, sensus communis, imaginum repræsentativa, phantasia, æstimativa, et memoria : ex quibus in sensu communi nihil carnale componunt in rebus : in imaginativa nihil in corde prospiciunt rebus absentibus : per phantasiam nihil fingunt carnalium : per æstimativam nihil concupiscunt : per memoriam nihil recolunt de præterito. Et hæc ducunt in obedientiam mandatorum centuplicato fructu germinantes. Viduæ propter sex opera misericordiæ in denarium mandatorum ducta, sexagesimum habent : et conjugati propter tria bona conjugii, quæ in obedientiam ducta mandatorum, habent trigesimum, quia non est salus (alias, fructus) alicui statui nisi cum obedientia mandatorum : inferius tamen alias etiam hujus assignabimus rationes.

Quia autem parabola allegorice spiritualia pronuntiat, ideo ad intellectum spiritualem invitat, dicens :

« Qui habet aures, etc. »

Exterius, audiendi interius, ita quod exterior auditus ad interiorem dirigat, « audiat. » Eccli. iii, 31 : Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Et præcipue dicit hoc de fructus distinctione. Genes. xxvi, 12 : Sevit Isaac, et invenit in ipso anno centuplum. Joan. xv, 8 : In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Spirituali enim auditu opus est in ista distinctione fructus. Continentiae autem ideo inter virtutes fructus spiritualiter attribuitur, quia fructus est inhaesio propter se gustui et refectioni dulcedinis : continentia autem cohibet dulcedinem carnis, et ideo debetur ei dulcedo spiritus in fructu : et secundum quod magis et minus continet, ita magis et minus debetur ei de fructu.

Hæc est igitur intentio primæ parabolæ.

« Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ? »

Hic tangitur ratio, quare in parabolis loquebatur. Et tanguntur tria, scilicet Discipulorum quaestio, quæ est causa redditæ rationis : et ratio Salvatoris tangens dispositionem imperitorum, quibus loquendum est in parabolis : et ratio ostendens dispositionem discipulorum, quibus loquendum est sine parabolis.

Dicit ergo : « Accedentes discipuli, » causa familiaritatis ex benignitate Magistri. « Quare in parabolis loqueris eis ? » Adhuc enim carnales discipuli nesciverunt distantiam inter parvulos et perfectos, nescientes quod parvuli instrui non possunt nisi manuducti per similitudines corporalium ad doctrinam spiritualium. I ad Corinth. xiii, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Hæc enim est causa, quare homini rationali proposuit vestigium, et imaginationem (alias, imaginem), ut ex his accipiat cognitionem Creatoris.

Et hoc est, quod respondet Dominus.

« Qui respondens ait illis : Quia vobis datum est nosse mysterium regni cœlorum, illis autem non est datum.

Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. »

Hæc pars dividitur in tres partes : in quarum prima dicit distantiam auditus spiritualis, et carnalis qui adhuc ignorantia detinetur : secundo, redit ad auditum carnalem, ostendens quoniam ille parabolis est instruendus : tertio, confirmat hoc per prophetiam.

<--- Page Split --->

Adhuc in prima dicit duo, differentiam scilicet spiritualis et carnalis, et differentiae rationem : et hoc est, quod dicit praemittens de spiritualibus : « Quia vobis, » qui habetis aures ad auditum sapientiae patulas et revelatas, ut possitis dicere cum Samuele, I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Proverb. xxii, 17 : Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium. Vos enim estis, qui in auditu auris obedistis mihi. Et vobis, inquam, « datum est, » per donum Spiritus et intellectus et sapientiae, et non habetis ex vobis. I ad Corinth. ii, 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. « Nosse mysterium. » Mvstfpiov graecum est, latine occultum, non per similitudinem, sed per eminentiam de Deo dictum : et ideo talibus occulta Dei nude proponuntur. Et hoc est dictum de discipulis ratione perfectionis, et non ratione inceptionis, quando adhuc carnales erant. Cum enim evacuaverunt sensum parvulorum, tunc dixerunt illud Joan. xvi, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Discipulorum autem est habere eumdem spiritum. Job, xxxii, 8 : Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

Vobis igitur talibus per me factis « datum est nosse mysterium regni, » Dei scilicet, « illis autem, » per oppositum adhuc carnalibus, « non est datum, » quia Spiritum sapientiae et intelligentiae non acceperunt. Act. xix, 2 : Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Psal. cxlivn, 20 | Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Causa autem, quare non est datum, quia carnales sunt : et ideo Spiritum accipere non possunt. Sapient. 1, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet

fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. Et, ibidem, §. 1: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis : igitur istis non est datum. Et ideo oportet, quod paulatim similitudinibus congruis a carne ad Spiritum manuducantur, et mos eis geratur secundum ipsorum facultatis analogiam. Et hujus rationem assignat ex parte hominis sumptam, ostendens quod culpa eorum non est datum, et non ex personarum acceptione, quae sit in Deo donum distribuente.

Et hoc est, quod dicit :

« Qui enim habet »

Spiritum discernentem, et quo intelligat spiritualia, « dabitur ei : » nuda veritas proponetur, quia illi valet ad illuminationem. Luc. xix, 26 : Omni habenti dabitur. « Et abundabit. » Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Et tunc « abundabit » profunditate mysteriorum Dei. Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto.

« Qui autem non habet » donum fidei et Spiritus : et hoc ideo, quod se non praeparavit ad accipiendum. Joan. xiv, 17 : Quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum : quia apud vos manebit, et in vobis erit. « Et id quod videtur habere, » hoc est, donum rationis et cognitionis naturae : hoc enim non vere habet, sed videtur habere. Non vere habet, quia velatum sensu carnali habet. Psal. xlvii, 21 : Homo, cum in honore esset, non intellexit : comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Unde, Daniel. iv, 13, cor Nabuchodonosor ab humano mutatum est, et cor fere datum est ei. Ecce quod vere non habet, sed videtur habere : quia ad usum carnalium. apparenter habet, ad

<--- Page Split --->

quem usum rationem non accepit. Et ideo, « auferetur ab eo, » merito perversitatis tanta. Ad Roman. 1, 21 et 22 : Obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapientes, stulti facit sunt.

« Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. »

Secunda pars, in qua redit, ostendens quoniam talibus competit parabola. Ad quod intelligendum, quod isti qui sic ad Doctorem veritatis veniunt, ignorantes spiritualia et dubitantes de doctrina, sed admirantes veniunt, et solam habent admirationem in se laudabilem, quae tamen est ignorantis : sed jam ignorantiam fugere desiderantes (alias, desiderantis). Et ideo si illi spiritualia nude proponantur, non est capax, et non credit (alias, crederet), sicut lippus execacatur ad clarum lumen : sed oportet quod in similitudine corporalium quae visus didicit, proponantur, ut ex corporalibus spiritualia probabilitatem : quod ita sit, ut Doctor dicit, accipiant (alias, accipiat), et ignorans et admirans facilius inductis (alias, inductus) credat.

Et hoc est quod dicit : « Ideo in parabolis loquor eis. » Hoc significatur, Numer. iv, 13, ubi praecipitur, quod interiora tabernaculi filii Caath portent involuta, quae tamen Aaron, et filii ejus nuda tetigerunt et viderunt. Exod. xxxiv, 2 et 3 : Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai... Nullus ascendat tecum, boves quoque et oves non pascantur econtra.

Et hoc est quod dicit : « Quia videntes, » in similitudinibus corporalibus spiritualia, « non vident » eadem in veritate nuda : sed potius contmenerent ea secundum analogiam non proposita. Persuadet enim similitudo corporalis ita esse, ut dicitur ex nobis possibilibus.

« Et audientes non audiunt. » De duobus facit mentionem disciplinabilibus sensibus : quia et visu signa viderunt, et auditu parabolas audiverunt. Signa quidem in probationem deitatis et potestatis : et parabolas in probationem sapientiae et veritatis. Ut sic a duobus juvarentur, quod a corporalibus ad spiritualia transirent. Isa. xlii, 20 : Qui vides multa, nonne custodies ? Qui apertas habes aures, nonne audies ? Multa in signis viderunt, et multa in parabolis audiverunt. Isa. xlii, 8 : Educ foras populum caecum, et oculos habentem : surdum, et aures ei sunt. Qui enim numquam manuducitur visu ad potestatem, et auditu ad veritatem, ejiciendus est : quia ille penitus est inutilis.

« Neque intelligunt, » hoc est, spiritualia non intus legunt : scilicet oportet quod sensibili lectione proponantur eis, quemadmodum adhuc laicis spiritualia oportet proponi. Jerem.x, 20 et 21 : Filii mei exierunt a me, et non subsistunt... Stulte egerunt pastores eorum, et Dominum non quaesierunt : propterea non intellezerunt. Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere, ut bene ageret. Hoc bene exprimitur in Psalmo lxx, 15 et seq. : Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Domine, memorabor justitiae tua solius. Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc. Qui enim litteraturam Spiritus non intelligit, oportet quod admirandis potentiis miraculorum et parabolarum manufactur, et in his justitiam Dei meditetur. Et sic a prima juventute ruditatis docetur usque nunc, quando dicit, Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Jam non per similitudines, sed per veritatem nudam : et tunc pronuntiator mirabilium Dei efficiatur. Et tunc non est opus parabolis, quia tunc est imbutus ipsa veritate. Eccli. vi, 27 et 28 : In omni animo tuo accede ad sapientiam... Investiga illam, et manifestabitur tibi. Sic enim acceditur, et non aliter : et in fine illius accessus implebit illud Joan. xiv,

<--- Page Split --->

21 : Qui diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Sicut etiam primo Moyses solvit calceamentum pecorinae pellis extendendo paulatim sensum carnalem et animalem : et tunc appropians vidit visionem Dei revelatam 1.

Nisi autem iste locus sic exponatur, videtur sequi inconveniens : quia etiam parum intelligenti frivolum videtur, si Dei sapientia proponat aliquid hominibus ad hoc ut non videant, et ut ex hoc magis condemnentur.

« Et adimpletur in eis prophetia Isaïe dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.

Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos .

Hæc est tertia pars, in qua per Isaiam probat, quod meritum exæcationis obstinatorum ad signa et parabolas venit ex duritia cordis eorum, et non ex Deo aliquid operante ad cæcitatem. Et dicit tria, scilicet qualiter se habuerunt ad signa et parabolas, et qua obduratione se a veritate percepta averterunt per ignorantiam crassam et affectatam, et quid hæc obduratio effecit in eis juste damnationis.

Dicit igitur ex Isaia, vi, 9 et 10 : « Auditu » parabolarum « audietis » spiritualia proposita in similitudine corporalium, « et non intelligetis » avertentes cor ab audita et demonstrata veritate.

1 Cf. Exod. iii, 5. 2 Vulgata habet, Isa. vi, 9 et 10 : Audite audientes, et nolite intelligere : et videte visionem, et nolite cognoscere. Excæca cor populi hujus, et

Hæc est littera Septuaginta. Nostra sic habet, Isa. vi, 9 : Audite audientes, et nolite intelligere. Isa. xxx, 9 : Populus ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Isa. 1, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui : Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit.

« Et videntes » signa exterius, « videbitis » eadem esse divinitatis indicia, sicut probatum est in præcedenti capitulo, « et non videbitis » per intellectum approbantem : quia avertetis vos a demonstrata veritate. Isa. xlix, 18 : Nescievrunt, neque intellexerunt : obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.

Et subjungit causam, dicens : « Incrassatum est enim cor populi hujus. » Crassitudo provenit ex frigido et aqueo sanguine, et generat spiritum grossum non valentem subtilia penetrare : quia quasi congelatus est spiritus animalis in talibus et tardus. Et hoc significat infrigidationem a destitutione charitatis, et rariditatem (alias, raritatem) fidei, et insipida sibi esse spiritualia. Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Job, xv, 26 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, exento collo, et pingui cervice armatus est. Deuter. xxxi, 20 : Cumque comederint, et saturati crassique fuerint, avertentur ad deos alicnos, et servient eis, detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. Deuter. xxxii, 13 : Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

Hujus autem obdurationis ponit effectus tres per ordinem : primus est rebellio ad ostensam parabolice veritatem. Et hoc est quod dicit : « Et auribus gravi-

aures aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.

<--- Page Split --->

ter, » hoc est, impatienter, et cum contraditione, « audierunt. » Act. vii, 57 : Continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanémiter in eum. Zachar. vii, 11 et 12 : Aures suas aggravaverunt ne audirent. Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo. Psal. lvii, 4 et seq. : Alienati sunt peccatores a vulva : erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut apsidis surdæ et obturantis aures suas, quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefiei incantantis sapienter.

Secundus effectus est de rebellione contra visam Dei potestatem, per quam in miraculis probata fuit veritas sermonis. Et hoc est quod dicit : « Et oculos clauserunt, » ne lumen signorum convinceret eos vera esse, quæ audierant. Isa. xxix, 10 et 11 : Claudet, scilicet Dominus, oculos vestros, prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati.

Et tangit effectum tertium, qui est obstinatio contra gratiam convertentem. Et hanc tangit tripliciter, scilicet per aversionem ab inducentibus ad gratiam, et per aversionem a gratia, et per aversionem ab effectu gratia.

Et de aversione ab inducentibus ad gratiam dicit : « Ne quando videant oculis » demonstratam potestatem. Isa. xlvi, 19 : Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt. Secundo, tangit aversionem a veritate inducente ad gratiam cum dicit : « Et auribus audiant » congrua similitudine veritatem propositam. Jerem. vii, 13 : Locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis. Et, ibidem, 7. 26 : Non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam : sed induraverunt cervicem, et pejus operati sunt quam patres eorum. Tertio, tangit aversionem a consensu veritatis, cum dicit : « Et corde intelligant. » Jerem. v, 21 : Audi, popule stulte, qui

non habes cor : qui habentes oculos non videtis. Deuter. xxix, 5 : Non drdit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possunt audire usque in præsentem diem.

Et postea tangit aversionem a gratia convertente, dicens : « Et convertantur ad me » qui aversi sunt.

Et subjungit aversionem ab effectu, cum dicit : « Et sanem eos, » a languore culpæ et mortis æternæ. Ezechiel. iii, 19: Si tu annuntiaveris impio, et ille non conversus fuerit ab impietate sua,... ipse quidem in iniquitate sua morietur. Jerem. iii, 22 : Convertimini, filii, revertentes, et sanabo aversiones vestras. Malach. iii, 7 : Revertimini ad me, et ego revertar ad vos. Sed quia non sunt conversi, dicitur, Amos, ii, 4 : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini, et mandata ejus non custodierit. Jerem. xxx, 13 : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi. Et, ibidem, infra, 15 : Insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tua, et propter dura peccata tua feci hæc tibi.

« Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestræ, quia audiunt.

Amen quippe dico vobis, quia multi Prophetae et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt. »

Tertia pars, in qua beatificat eos quibus datum est nosse mysterium regni Dei.

Et tangit duo : primum est beatificatio talium, et quia hoc habenti datur veritas : ideo in secundo exponit ad nudum intellectum, quod dixerat aliis parabolicum.

Beatificatio autem talium in duobus est : absolute enim beatificat eorum sen-

<--- Page Split --->

sus disciplinabiles, et comparative. Et haec patent in littera.

Dicit igitur :

« Vestri autem beati oculi, quia vident. »

Ista patent per antecedentia per oppositum accepta. Vident enim deitatem in operibus principaliter operantem. Luc. x, 23 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis.

« Et aures vestræ quia audiunt, » propositam videlicet veritatem. I Joan. i, 1 et 3: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ... annuntiamus vobis. Unde, Act. iv, 20, dicunt : Non possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.

« Amen quippe dico vobis. »

Beatificatio est ex comparatione.

« Quia multi Prophetæ. » Isa. lxiv, 1: Utinam dirumperes cælos, et descenderes. Et David, Psal. cxliii, 5: Inclina cælos tuos, et descende. Et alii multi. Moyses, Exod. iv, 13: Mitte quem missurus es.

« Et justi. » Luc. x, 24, dicuntur reges eo quod rex animarum est justum. Tob. xiii, 20 : Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. Isa. xxxvii, 10 : In dimidio dierum meorum vadam ad pòrtas inferi.

Et multi alii « cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt. » Contra, Joan. viii, 56 : Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. Eccli. xlviii, 27, de Isaia dicitur : Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Responsio. Loquitur de corporali præsentia, in qua apparet præsentia deitatis secundum potestatem operum, et secundum veritatem sapientiæ sermonem. Ad Hebr. xi, 13 : Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a

longe eas adspicientes, et salutantès, et confitentes, quia peregrini et hospites sunt super terram.

Sed adhuc contrarium videtur quod dicitur, Exod. xx, 19 : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus. Job, xlui, 5 : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Genes. xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem. Responsio. Illa omnia per ministeria Angelorum, et per inspirationem facta sunt, et non per corporalem præsentiam, in qua deitas agnoscitur. Ad Hebræos, i, 1 et 2 : Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.

« Vos ergo audite parabolam seminantis.

Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.

Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :

Non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. »

Secunda pars, in qua explanat parabo-

<--- Page Split --->

lam inductam eodem ordine, quo inducta est : et ideo patet divisio.

Dicit ergo : « Vos, » quibus datum est nosse regni mysterium, « audite, » vestris auribus. Proverb. xx, 12 : Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. « Parabolam, » hoc est, ejus, qui rerum sator est omnium. Joan. xv, 1 : Pater meus agricola est.

« Omnis qui audit verbum regni, »

Auditu exteriori, et ponit tantum in via sensus in propatulo, « et non intelligit » in profundo cordis. Aggæi, 1, 6 : Seminastis multum, et intulistis parum... : et qui mercedes congregavit, misit eas in saccum pertusum. « Venit malus, » antonomastice. Malus dicitur diabolus, hic venit per suggestionem. « Et rapit. » Violentiam sonat, et velocitatem raptus : quia etiam aliquando tentans rapit diabolus, qui vehementiam dilectionis aufert et subito. Judicum, vi, 3 et 4 : Cum sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, caeterique orientalium nationum... : et sicut erant in herbis cuncta vastabant. Psal. vii, 3 : Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. « Hic est qui secus viam seminatus est. »

Sed cum dixerit de seminato semine, cur hic exponit de homine seminato? Et ad hoc dicendum, quod in veritate istud semen seminatur in homine, et attrahit sibi hominem totum : et ideo homo totus efficitur cum semine seminatus. Et ita (alias, ideo) subjungit hic. Præterea, Dei verbum non potest colligere diabolus, quia illud perire non potest : sed colligit hominem qui cum verbo deberet fructificare : et ideo dicitur cecidisse secus viam, Joan. x, 12 : Lupus rapit. Ideo autem raptum est, quia in profundum cordis non est contectum : sed parum tetigit secus viam delectabilium mundanorum. Daniel. vii, 7 : Dentes ferreos habebat

magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans.

« Qui autem super petrosa seminatus est. »

Act. vii, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. « Hic est qui verbum audit » auditu exteriori, « et continuo, » ex levitate potius quam virtute, « cum gaudio suscipit illud, » propter dispersum loci calorem, qui in profundo non congregatur et continetur, sed in superficie est dispersus, et dispergit terram. Potius enim primo erat suscipiendum cum gemitu pro peccato. Isa. xxvi, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepí- mus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Joan. xvi, 20 : Vos contristabimini, sed tristitia vestra verletur in gaudium.

« Non autem habet in se radicem. »

• Psal. li, 7 : Evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo : et radicem tuam de terra viventium. Isa. xl, 24 : Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum : repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.

« Sed est temporalis, » quia in lapide crescens non crescit nisi ad tempus modicum, quo durat humor superficialis. Luc. viii, 13 : Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Psal. cxxviii, 6 : Fiant sicut faenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit.

« Facta autem tribulatione » pœnarum, « et persecutione » exsiliorum. Vel, « tribulatione » tentationum, « et persecutione » agitationum de uno in aliud sine quiete. Thren. v, 3 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Psal. cxlii, 3 : Persecutus est inimicus animam meam. « Propter verbum. » Joan. xv, 20 : Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Apocal. vi, 9 : Vidi

<--- Page Split --->

subtus altare, Dei scilicet, animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant. Sic Pharao persecutus est filios Israel propter verbum, quod mandavit ad eos Dqminus 1. « Continuo scandalizatur, » hoc est, impingit, et cadit. Matthaei, xxiv, 10 : Scandalizabuntur multi, et invicem tradent. Job, iv, 5 : Venit super te plaga, et defecisti : tetigit te, et conturbatus es. Levit. xxvi, 36 : Terebit eos sonitus folii volantis.

« Qui autem seminatus est in spinis, etc. »

Ad Hebr. vi, 8 : Terra proferens spinas actibulos, reproba est, et maledicto proxina. « Hic est, qui verbum Dei audit, » auditu aliis praepedito.

« Et sollicitudo sæculi istius, » hoc est, eorum quæ sunt in sæculo : quæ sunt divitiæ, deliciæ, et honores. I ad Corinth. vii, 33 : Sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori. « Et fallacia divitiarum, » quia decipiunt, non solvendo sufficientiam, quam promittunt. I ad Timoth. vi, 17 : Divitibus præcipe hujus sæculi non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Eccli. xxxiv, 1 et 2 : Vana spes, et mendacium homini insensato.... Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. Proverb. x, 4 : Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos. « Suffocat, » hoc est, exstinguit « verbum, et » ideo « sine fructu efficilur. » Sapient. iii, 11 : Vacua spes illorum, et labores sine fructu.

« Qui vero in terram bonam seminatus est, etc. »

Numer. xiv, 7 : Terra quam circuivimus, valde bona est. « Hic est qui audit verbum. » Joan. viii, 47 : Qui ex Deo

est, verba Dei audit. « Et intelligit, » intus legit. Psal. cxviii, 130: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. « Et fructum affert. » Jerem. xvii, 8 : In tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.

« Et facit aliud quidem centesimum. » Et hic fructus sapientiae in contemplatione Virginum. Quia, ut dicit Augustinus, « Virginitas est in carne corruptibili « incorruptionis divinae perpetua medi- « tatio. » Proverb. iii, 13 et 14 : Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.

« Aliud autem sexagesimum. »

Hic est fructus justitiæ in opribus misericordiæ Viduarum. Jacob. iii, 18 : Fructus autem justitiæ in pace seminatur, facientibus pacem.

« Aliud autem trigesimum, » in pænitentia conjugatorum. Luc. iii, 8 : Facite fructus dignos pænitentiæ.

Potest etiam primus referri ad Martyres, Sapient. iii, 15 : Bonorum laborum gloriosus est fructus. Eccli. xxxix, 17 : Obaudite me, divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum frucitificate. Secundus Prælatorum pro aliis laborantium, II ad Timoth. ii, 6 : Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Tertius, Religiosorum, Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis.

Sic ergo terminata est parabola expositio facta ad discipulos, quibus datum est nosse veritatem nudam.

« Aliam parabolam proposuit illis, 24 dicens : Simile factum est regnum cœelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo.

Cum autem dormirent homines,

<--- Page Split --->

venit inimicus ejus, et superseminavit ziania in medio tritici, et abiit. »

Hæc est secunda parabola, quæ est de effectu verbi significati per semen : quæ sumitur ex naturali pullulatione sui genèris. Semen enim bonum pullulat in bonum, et stirps mala pullulat in malum. Scias autem, quod cum verbum Dei virtutem in se habeat ejus a quo procedit, quod quantum est de se, non pullulat nisi in divinum aliquid, sicut dicitur, I Joan. in, 9 : Qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet. Hæc ergo parabola est de effectu proprio verbi Dei in corde hominis, vel in Ecclesia, vel in mundo, in comparatione ad mendax semen malum, quod est verbo contrarium.

Dicuntur ergo tria in hac parabola : quorum primum est seminitio duorum seminum : secundum autem distinctio stirpium, quæ apparuit in utriusque germine : tertium autem distinctio quæ facta est in messione.

In prima autem harum dicuntur duo, scilicet seminatio boni seminis, et superseminatio mali.

In prima harum duo dicit, in quorum primo parabolico loqui significat cum dicit :

« Aliam parabolam, »

Non diversitatem suscipientium verbum demonstrantem sed ostendentem diversitatem jacti seminis, « proposuit eis. » Bene dicit : « Proposuit, » quia parabola semper pro alio ponitur, quam significat secundum vocis intentionem : « dicens. » Marc. iv. 2 : Docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in docritna sua. Isa. xxviii, 11 : In loquela labii, et in lingua altera loquetur ad populum istum.

« Simile factum est regnum cælorum, »

Quantum ad verbum quo regitur regnum, secundum illam regni significationem quæ superius dudum est determinata. Et dicitur : « Cælorum, » pluraliter, eo quod non gubernat secundum unum actum coelestium, sed secundum omnem actum regni illius : et prodit ratio gubernationis ex cœlo, et regulut secundum cœlum, et ad cœlum dirigendo. « Hominì qui, » in negotio privato, « seminavit bonum semen in agro suo : » ita quod ager regno, et verbum semini proportionetur. Seminare autem, sicut ante dictum est, actus est seminantis : et secundum ipsum semen ab eo qui seminat, procedit (alias, procidit). Et in hoc notatur processus verbi ex Patre, primo rerum seminatore : et hoc fuit, quando, Genes. i, 3 et seq., dixit, Fiat lux, etc.: hoc est, verbum genuit, in quo verbo erat, sicut in arte et semine, ut fieret secundum formam quæ dat esse et bonum, quidquid factum est in rerum natura. Omnia enim illa in forma verbi vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et sic semen istud in homine bonam dedit formam et virtutem innocentiæ et immortalitatis. Proverb. xi, 18 : Seminanti justitiam merces fidelis.

Et secundum hoc, ager est mundus communiter, et specialiter natura humana. Sic enim semen universaliter bonum fuit, virtutem bonitatis suæ naturæ humanæ infundens, et ipsam totaliter ad se convertens. Psal. lx, 21 : Populus tuus omnes justi in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. Sic enim primo nostra natura seminata est. Isa. vi, 13 : Semen sanctum erit id quod steterit in ea. De agro autem dicitur, Genes. xxvii, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Psal. xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est. Optimus enim ager in-nulla parte degenerans, Dei manibus formatus et excultus verbum (alias, verbo) Dei, quod similitudo Dei est, in semen suscipiens : semen sanctum suscepit in ger

<--- Page Split --->

men divinae plantationis. Et erat tunc hortus, de quo dicit Sapieutia, Eccli. xxiv, 42: Dizii: Rigabo hortum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.

« Cum autem dormirent homines. »

Haec est superseminatio. Dormitio autem est torpor per negligentias duas, a verbi contemplatione, et a verbi virtute, ad quam homo in affectu et opere se non exercet, ut totum cordis agrum occupet, mente per contemplationem, cor per meditationem, voluntatem per amorem, vires omnes per virtutem, totum hominem per singulorum membrorum ad formam verbi congruam operationem. Proverb. vi, 9: Usquequo, piger, dormies? quando consurges de somno tuo? I ad Thessal. v, 6: Non dormiamus sicut caeteri, sed vigilemus, et sobrii simus.

« Venit, » per suggestionem, « inimicus, » diabolus, qui omni inimicatur operi divino. Exod. xv, 9: Dizit inimicus : Persequar et comprehendam, et dividam spolia. Psal. cxlii, 3 : Persecutus est inimicus animam meam.

« Et superseminavit. « Bene dicit : Superseminavit, quia vitium, profundum cordis non penetrat, eo quod immateriale est sicut semen Dei : sed in sensibus illudit, et spargit radices : cui tamen fundus cordis synderesis semper contradicit. Hoc notatur, Proverb. xxiv, 31, ubi dicitur, quod agrum pigri repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spine. Ad Roman. vii, 22 et 23 : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ. Et hoc est : « Zizania, » verba, sensus et rationem oppilans, et ad insaniam convertens. Et significat errorem contra verbi veritatem, insaniam concupiscentiæ carnis et mundi contra verbi virtutem, et perversitatem contra verbi ordinem in opere bono. Sapient. xu, 10 et 11 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non

poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio. « In medio tritici, » ut undique triticum detineat, et impediat: semen enim malum undique impedit bonum, quia totum agrum inlicit. Job, xxi, 7 et 8 : Quare impii vivunt, sublevati sunt, confortalique divitiis ? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

« Et abiit, » hoc est, se ad occultum retraxit : ita quod id quod est seminarium hostis, aliquando videtur esse partus proprii cordis, propter mali consuetudinem. Psal. x secundum Hebræos, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi. leo in spelunca sua.

Sic ergo quinque facit diabolus : clam enim venit, clam se abscondit, inimicitias perpetuas gerit, superficiem sensuum per quos in opus pullulare seges Dei debuit zizanii operuit, undique malum semen impediens bonum semen seminavit. Ad Hebr. xii, 15 : Ne qua radiz amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.

« Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et z'zania. »

Secundum est ubi pullulantium seminum ostenditur diversitas. Et dicit tria : appropriationem pullulantium, admirationem intuentium, et judicium patrisfamilias de non evellenda statim zizania, sed cum tritico sinenda crescere usque ad messem.

De primo horum dicit : « Cum autem crevisset herba, » boni seminis scilicet. Hoc significatum est, Genes. xli, 3 : Septem spice pullulabant in culmo uno plenæ alque formosæ : quæ septem spicæ significant omnes bonorum congregationes. » Et fructum fecisset, » hoc est folliculos, et aristas, sive spicas, in quibus fructum faceret, formasset. Act. v, 14 : Augebatur credentium in Domino multi-

<--- Page Split --->

tudo virorum ac mulierum. Act. xi, 20 et 21 : Loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum... Multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. Joan. iv, 39 et seq. : Ex civitate autem illa Samaritanorum... multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

« Tunc apparuerunt simul et ziania » errorum et vitiorum. I ad Corinth. xi, 19 : Oportet et hæreses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Et hoc significatum est, Genes. xli, 6, ubi cum pulchris spicis apparuerunt septem aliae spicæ tenues et percussæ uredine, devorantes omnem priorum pulchritudinem. Act. xv, 1 : Quidam descendentes de Judæa, docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum norem Moysi, non potestis salvari. Et hoc significat scissura pallii Prophetae Ahiae, III Reg. xi, 30 et 31, qui pallium suum novum, quo opertus erat, scidit in duodecim partes : et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras. Decem scissura significant scissam obedientiam Decalogi, quæ est ziania : duæ autem remanent in domo David, quæ informatae sunt veritate et dilectione, veritate scilicet fidei, et forma charitatis.

ut patebit: quia tales divisiones leves sunt valde.

Dicunt ergo : « Accedentes autem, » per devotionis orationem, et admirationinis contemplationem, et zeli indignationem, « servi, » custodes agrorum, hoc est, animarum, « patrisfamilias, » Dei Patris, « dixerunt. » Jerem. xii, 1 et 2 : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur : bene est omnibus qui prævaricantur, et inique agunt ? Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt et faciunt fructum.

Et hoc est : « Domine, » qui omnium bonorum et malorum es Dominus. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium. « Nonne bonum semen seminasti in agro tuo. » Non enim habes malum semen : quia non habes semen, nisi quod ex te procedit, quod divinum verbum est, a quo procedit spiritus vitae in omnes stirpes. Isa. lxv, 23 : Semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. Eccli. xliv, 11 et seq. : Cum semine eorum permanent bona, hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum : et filii eorum propter illos usque in æternum manent : semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. Ex quo igitur sic bonum ex bono oritur : et non potest arbor bona malos fructus facere, sicut, supra, vii, 18, dictum est. « Unde ergo habet ziania ? » Et hoc est quaerere, unde mali sit ortus ? Sapient. 1, 13 et 16 : Deus mortem non fecit... Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.

Et hoc est quod dicit :

« Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. »

Ecce admiratio contemplantium et collaborantium servorum. Et sunt dua questiones, et duo judicia domini. Una quaestio est de origine, et hanc solvit agri dominus: alia quaestio est de voluntate domini de exstirpandis zianiiis,

Diabolus inimicus homo dicitur, quia devicit hominem. Psal. cxxvix, 2 : Eripe me, Domine, ab homine malo : a viro iniquo eripe me. Hic est inimicus, Genes. iii, 15 : Inimicitias ponam inter

<--- Page Split --->

te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Vel, dicitur « inimicus homo » hoc facere, quia diabolus non facit hoc, nisi in homine et cum homine. Unde ex consensu est inimicus, et in facto est homo malus. Joan. xiii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor Simonis ut traderet eum Judas Iscariote.

« Servi autem dixerunt ei : Vis, imus et colligimus ea ?

Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum ziania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum. »

Ecce secunda quaestio de inquisitione voluntatis de exstirpandis zianiiis.

Et hoc dixerunt zelo indignationis : « Vis, imus et colligimus ea ? » Intelligunt de collectione in fasciculos ad comburendum, ne amplius germinent. Luc. ix, 34 : Vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?

« Et ait : Non, etc. »

Luc. ix, 55 et 56 : Conversus Dominus increpavit illos, dicens : Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. « Ne forte colligentes, » hoc est, colligere intendentes « ziania, » errantes vel hæresi, vel vita, « eradicetis simul et triticum. » Eradicetis, dicit : quia cum homo occiditur, non amplius revertitur ad statum merendi. Job, vii, 7 : Non revertetur oculus meus ut videat bona. Argumentum est hic, quia potius sinendi sunt mali vivere, quam timor sit quod aliqui lædantur innocentes. Genes. xvii, 25 : Absit a te, Domine, ut rem hanc fucias, et occidas justum cum im-

pio, fatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Tamen Augustinus vult, quod « triticum hic « dicitur, qui potest fieri triticum. » Joel. ii, 14 : Quis scit, si convertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem. Et hoc est verum, quamdiu aliqua est probabilitas conversionis : et hoc est post trinam admonitionem. Ad Titum, iii, 10 et 11 : Hæreticum hominem post unam et secundam correpito nem devita : sciens quia subversus est qui rjusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

Certificatus de voluntate sua servis dat judicium discretionis, dicens :

« Sinite utraque crescere usque ad messem, etc. »

Vel ultimam generalis judicii sententiam, vel usque ad sententiam hominis diffinitivam, quando scitur esse subversus, et desperatur de correptione. Et tunc lex implenda est, Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere. Levit. xxiv, 14 : Educ blasphemum extra castra..., et lapidet eum omnis populus.

Et hoc est quod dicit : « Et in tempore messis, » hoc est, sui judicii, quando reatus vindicandus est, « dicam messoribus, » Angelis, vel judicibus, qui etiam Angeli, hoc est, nuntii Dei sunt. Ad Roman. xiii, 4 : Dei minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Josue, vii, 23 : Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Apocal. xiv, 15 : Mitte falcem tuam, et mete : quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae.

« Colligite primum ziania. » Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur congregatione unius facsis in lacum. Isa. xxxii, 10 : Consummata est vindemia, collectio ultra veniet. « In fasciculos. » Quia licet omnes colligentur in unum magnum fascem, tamen pro qualitate culparum quilibet suam habebit colligationem.

<--- Page Split --->

Matth. xxii, 13: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores. « Ad comburendum. » Deutter. xxxii, 22: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo.

Videtur autem falsum, quod dicitur, « primum, » quia, Infra, xxv, 34, primo dicet : Venite, benedicti, etc.

RESPONSIO. Primo vocabit ad se electos: sed antequam ascendat in celum in præsentia eorum, mittet ad comburendum reprobos: et tunc lætabitur justus, cum viderit vindictam 1: et tunc demum ascendet Christus homo cum bonis.

Et hoc est autem, quod dicit: « Triticum autem congregate in horreum meum. » Hoc enim facient Angeli ut ministri, et Christus ut caput et auctor. Baruch, ii, 24: O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! quia licet in hac domo mansiones multæ sunt 2, tamen unum est horreum commune. Sic ergo perditur zizania ex toto, sicut dicitur, Isa. xiv, 20 et 21: Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, etc. Triticum autem colligitur ex toto. Supra, ii, 12: Permundabit aream suam, et congregabit triticum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.

quantam fides haberet efficaciam.

« Simile est regnum cælorum. » Tria sunt quae accipit in similitudine : seminationem seminis, incrementum, et perfectionem ejusdem.

In primo dicit quid, cui, et in quo assimilat.

Quid ? « Regnum cælorum. » Non enim regnum cælorum est sicut regna aliarum potestatum. Aliarum enim potestatum regna et leges coactiva obligant virtute : cælorum autem regna virtute quadam amativa nos alliciunt, et obtinendo nos vindicant sibi : nec uni cœlesti rectitudini conformant, sed omni. Ita ut dicamus, ut Apostolus ad Philip. ii, 20 : Nostra conversatio in cœlis est. Sic enim dicitur, Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. Et quia cœlestia numquam inordinata sunt, sicut dicitur, Daniel. vii, 14 : Regnum ejus, quod non corrumpetur.

Cui ? Hoc autem regnum cœlorum « simile est grano sinapis. » Ut in grano notetur puritas, et fœcunditas fidei : et in sinapi notetur virtus ejusdem. Sinapis enim proprietates sunt, quod valde subtilis est substantiæ, et ideo multum dilatatur quando conteritur : et acuta, et per hoc penetrativa est : etiam dissolutiva viscositatum, et vaporativa valde, et ideo statim obtinet cerebrum. Est etiam mordificativum : et hæc habet verbum fidei, quæ subtilissimæ est substantiæ in articulis, qui omnes sunt de Trinitate. Dilatatur autem ad æterna et temporalia et gaudia et pœnas. Conteritur autem per meditationem eorum quæ creduntur. Et est acuta valde per veritatem quæ est subjectum et causa ejus : per illam enim est penetrabilior omni gladio ancipiti, pertin gens usque ad divisionem animæ et spiritus 3. Et est dissolutivum concupiscentiarum, et vaporativum per spiritus charitatem : quia spirat spiritum vitæ,

<--- Page Split --->

et obtinet statim altiora nostri intellectus. Unde dicitur, Mattl. xvii, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc ibi, et transibit : et nihil impossibile erit vobis 1 .

Et tangit in quo est simile, dicens : « Quod accipiens homo seminavit in agro suo. » Acceptio autem sonat consensum : quia caetera potest non volens, credere non nisi volens. Joan. xi, 40 : Si credideris, videbis gloriam Dei. « Homo » autem notat intellectum. veritatis, quia fides illuminatio est intellectus ad aeterna contuenda. Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem gentium, etc. Seminatio autem notat dispersionem, quia fides vult spargi per verbum fidei. Isa. xxvii, 6 : Implebunt faciem orbis semine. Isa. liii, 10 : Videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Ager autem cordis notat optimam exercitationem per disciplinam. Malach. iii, 12 : Beatos vos dicent omnes gentes : eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.

Responsio. Minimum est non simpliciter, sed respectu ejus, quod producit. Et ad hoc intelligendum sciendum est, quod aliud est herba, et aliud olus, et aliud gramen 2, et aliud frutex, et aliud arbor: et hæc differunt in eadem specie plantæ existentia. Primum quidem in genere quorumdam est gramen 3: et hoc est, quando primum ex radice emergunt ad modum gladiorum folia per seipsa, et non per coctiliones radici adjuncta. Herba autem quando habet multa folia: quæ non nisi coctilidionibus adjunguntur uni radici, sicut est in petroselino, quod postquam gramen esse desinit, fit herba: et similiter sinapis. Sed olus idem efficitur, quando stipitem non ligneum producit ex radice, et in illo stipite multos ramos et folia in ramis. Frutex vero est, quando multos producit ex una radice stipites, sicut juniperus, et hoc faciunt multa. Arbor tandem est, quando stipes in ligni duritiam convertitur, et ex illo rami et virgæ in ramis, et in virgis scæptræ, sive palmites, seu flagra quædam producuntur.

Dicendum igitur, quod proportione habita ad ea quae ex ipso producuntur, minimum est : quia licet papaver sit minus, tamen stipes ejus non lignescit sicut sinapis : et licet rute» stipes lignescat, non tamen sic in altum consurgit : et frutici magis quam arbori simi latur, quia multi in ruta stipites de una radice egrediuntur. Ista minoritas fidei significat humilitatem, quae est in cruce Salvatoris. Luc. xviii, 14 : Qui se humiliat, exaltabitur Ad Philip. ii, 7 et 8 : Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens, Patri scilicet usque ad mortem, mortem autem crucis. Psal. xxiv, 18 : Vide humilitatem meam, et laborem meum. Supra, xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Omnibus enim minimis

<--- Page Split --->

seminibus minus est verbum fidei : nulla enim doctrina tam humilibus innititur. I ad Corinth. 1, 23 : Nos prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Et, Ibidem, §. 21 : Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Nulla autem alicujus quantumvis parvi Doctoris a tam humilibus confirmatur : quia ista sunt stultitia contra mundi sapientiam, et mortis probrosæ infirmitas contra mundi fortitudinem. Est ergo granum parvum in sapientia mundi, minus in potentia, sed minimum in superbia et fastu sæculi. Contra primum, I ad Corinth. 1, 27 : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. Contra secundum, I ad Corinth. 1, 27 : Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Contra tertium, I ad Corinth. 1, 28 et 29 : Ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Ab hoc ergo minimo crescit.

Et hoc est quod sequitur :

« Cum autem creverit, »

In devotione vocatorum et electorum : tunc mutat herba» humi litatem, paulatim exsurgens in olus. Et ideo dicit : « Majus est omnibus oleribus. » Est autem calidum, vaporativum vehementer, et multiplicabile : et quia calidum, fortissime per radicem trahit succum : et quia vaporans, ascendit fortissime in altum : et quia subtilis substantiae multiplicabile, fortiter extenditur in ramos, implens illud Ezechiel. xxxvi, 8 : Vos, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel. Sic enim Filius hominis in corde

fidelium exaltabitur a terra, et omnia trahet ad seipsum 1. Sic, gloriatur frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua 2. Sic, Isa. iv, 2 : Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus verre sublimis. Sic stultitia convertitur in sapientiam, quam Paulus, I ad Corinth. ii, 13 et 14, loquitur inter perfectos. Sic infirmitas transit et in fortitudinem, Isa. lxi, 3 : Vocabuntur in ea fortes justitiae. Sic dedecus transit in honorem, ita quod dicat Paulus, ad Galat. vi, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Sic enim omne genu flectitur in nomine Domini, et omnis lingua confitetur quia Jesus Christus in gloria est Dei Patris 3.

« Et fit arbor, etc. »

Hic tangit tertio perfectionem : quia ligneo jam roborato stipite radici infixo multos profert ramos, et in ramis virgas et flagra totum mundum occupans, sicut arbor quam in medio terræ stantem vidit Daniel. iv, 7 et seq. Extendit enim palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus : et est lignum vitæ in medio Paradisi 4. Lignum existens educens suos de Ægypto in manu legislatoris, et virga in qua fiunt signa 5. Et non solum in ista perfectione est in se ipsa, sed et « volucres, » contemplativi cœlum petentes, « veniunt » per esuriem et desiderium quiescendi cum Angelis : quibus Patriarcha, Genes. xviii, 4, dixit : Requiescite sub arbore. « Et habitant in ramis ejus, » hoc est, divisiones virtutum crucis : et gustant fructum ventris virginalis pendentem in ea. Canticor. vii, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructum ejus.

<--- Page Split --->

« Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus donec fermentatum est totum. »

Hæc est prima parabola de his quæ docent profectum virtutis : et quia tres sunt virtutis profectus, scilicet secundum virtutis formam, et secundum virtutis naturam (alias, materiam) sive substantiam 1, et secundum virtutis finem, qui est Christus, secundum quod est objectum felicitatis Sanctorum 2 : ideo tres inducuntur per ordinem parabolæ : et per hoc patet divisio.

Ista autem sumitur penes profectum virtutis in forma virtutis quæ est charitas, quæ per fermenti naturam significatur : de qua dicit tria, cui scilicet regnum assimilat, et in quo, et quo effectu.

De primo dicit : « Simile est regnum cœlorum, » quo formaliter regnamus in cœlis. Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum... : et regnabimus super terram.

« Fermento. » Ecce cui assimilatur. Calor fermenti, ut dicit Philosophus, humidum panis maturat, spirituale facit, levat, sapidum reddit, digestioni præparat. Et hæc omnia facit charitas, de qua parabola ista secundum Rabanum exponitur. Hæc enim maturat hominis cor crudum, ut sit viscerosum et affectuosum : et ad spiritualitatem convertit. Sicut ipse Spiritus sancti est calor, levat et alleviat cor ad cœlestia, et præparat nos, ut facile incorporemur Christo. Hujus autem signum, ut dicit Philosophus, quia nemo de fermento secundum substantiam materialem aliquid in pane facto invenit : quia totum spirat in spiritum, et ubique per pastam diffunditur, sicut spiritus diffunditur in corpore : quia aliter tam modica massa non totam

massam pastæ alteraret, et ad se converteret : et ideo per hoc in nostris debet esse sacrificiis. Dominus præcipit, Levit. vii, 13, quod offerant panes fermentatos cum hostia gratiarum pro pacificis calefaciendo. Omnia præindusta facit charitas, sicut et fermentum.

Deinde tangit, in quo est simile, cum dicit :

« Quod acceptum. »

Et dicit quatuor, quorum primum est charitatis, in qua est gratia : et hoc notat, cum dicit : « Quod acceptum, etc. » Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?

Secundum est gratia per effectum, quando dicit : « Mulier. » Molliens herum Deum est sapientia divina in corde hominis inspirata. Sapient. vii, 27 : Per nationes sapientia in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Neminem enim Deus diligit, nisi qui cum sapientia inhabitat. Ruth, iii, 11 : Scit omnis populus... mulierem te esse virtutis.

Tertium est opus mulieris sapientiae in fermento charitatis : et hoc est, quod dicit : « Abscondit. » Absconditur autem, quando coirmiscetur, et diffunditur in virtutibus omnibus : ita quod totum ingrediatur, et totum maturet, et cætera perficiat, quæ ante diximus. Ad Roman. v, 3 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. IV Reg. 3 et 6, mulier infundit oleum in omnia vasa.

Quarto, dicit cui infunditur : « In farinae satis tribus. » Farina virtutis significat innocentiam, et gratiam ex candore, timorem ex comminatione, et confortationem ex effectu. Gratia enim candet,

<--- Page Split --->

et timore conteritur tota die, et scindit cor, sicut dicitur, Joel, ii, 13 1. Et effectu roborat. Hæc est farina, quæ in hydria viduæ non defecit 2. Hæc etiam est, quam Eliseus in ollam mitti jussit, et postea non fuit quidquam amaritudinis in olla 3. Levit. xxiii, 16 et 17 : Sic offeretis sacrificium Domino novum. Ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis simile fermentate. Duo autem panes sunt duo genera virtutum, theologica, et politica. Hæc farina sata habet tria : satum autem genus mensura est modium et dimidium capiens : tria autem sata dicuntur ratione trium personarum Dei, in quas virtutes dirigunt : aut ratione trium animæ potentiarum, rationabilis, irascibilis et concupiscibilis, quas ipsæ virtutes implent : aut ratione trium generum virtutum quæ nos perficiunt in opere, quæ sunt moralis, intellectualis, et heroica. Moralis enim ordinat passiones et opera : intellectualis, conceptus (alias, conceptiones) et electiones : heroica autem vires animales ad mentis metas cohibet. Luc. xiii, 20 et 21 : Cui simile æstimabo regnum Dei? Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria.

Tertio, tangit quo effectu sit ista comparatio: « Donec fermentatum est totum, » hoc est, calore charitatis totum inflammetur, et Spiritu sancto infundatur. Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Est autem fermentum erroris et corruptionis, secundum quod fermentum est antiqua corrupta pasta : et secundum has proprietates non loquitur hic de fermento : sed de fermento erroris dicitur, Osee, vii, 4 : Quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. De fermento corrupitonis, I ad Corinth. v, 6 : Nescitis quia

modicum fermentum totam massam corrumpit ? Sed quia hoc non pertinet ad propositum, dimittatur, donec de eo sit locus tractandi.

« Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis,

Ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi 4. »

Postquam tres parabolas in communi turbis juxta mare ad communem ædificationem proposuit, hic post omnes concludit, quæ sit ratio parabolarum : et per unius explanationem omnes alias se explanasse ostendit. Et ideo hæc (quæ dicta sunt) duo in ista parte facit, sicut patet in littera.

Primum autem ostendit parabolici sermonis ad turbas rationem : et ideo duo dicit, scilicet, quod parabolice loquebatur, et probat sic debere fieri per auctoritatem.

In primo horum duo dicit : affirmationem factorum, et generaliter debere intelligi semper ita Dominum fuisse locutum.

Dicit igitur : « Hæc autem omnia locutus est Jesus in parabolis : » quæ licet numero parabolarum non sint multa, significatione tamen earumdem valde sunt infinita. Proverb. i, 6 : Animadvertet parabolam, et interpretationem, verba sapientium, et ænigmata eorum. « Ad turbas, » quorum fuerunt carnalia corda, et quibus factorum similitudines facilius persuadent quam verba.

« Et sine parabola non locutus est eis. » Ecce generaliter innuit, qualiter

<--- Page Split --->

se in omnibus divina sapientia rusticae simplicitati coaptavit : et in signum hujus mater sapientiae Verbum Dei parabolam factam in carne assumpta, pannis pauperibus involvit, et reclinavit in praesepio 1 : quia homo comparatus jumentis insipientibus verbi æterni pabulum non caperet, nisi panniculis similitudinum humanarum involutum esset.

« Ut impleretur quod dictum est per Prophetam dicentem. »

David in Psalmo lxxvii, 2 : « Aperiam in parabolis os meum, » magna dicturus (alias docturus) : « eructabo, » cum affectu, conceptum intellectus exprimens : hoc enim sonat eructatio, quæ de stomacho vaporem cibi emittit. Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Psal. xviii, 3 : Dies diei eructat verbum, cum sapientia perfectis luce intelligentiae fulgentibus mysterium regni Dei ostendit, sed nox nocti indicat scientiam, quando parabolis obvolutus, sermo rusticam mentem, quæ obscura est instruit. « Abscondita a constitutione mundi. » Sapientiam enim Dei in mysterio verbi absconditam, omnia quæcumque dixit et fecit Deus, loquuntur. Ad Roman. 1, 20 : Invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas. Totus enim mundus theologia est homini, dum caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum 2.

« Tunc dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. »

Ecce secundum, ubi venit ad explanationem seorsum discipulis : nam « venit in domum, » indicans discipulos aliquando

1 Cf. Luc. II, 6.

2 Psal. xviii, 2.

etiam debere familiaribus intendere, et sibi vacare. Genes. xxx, 30 : Justum est ut aliquando providem domui meæ. Sapient. viii, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius.

« Et accesserunt, » desiderio studendi et discendæ veritatis. Psal. xxxiii, 12, 6 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos... Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur. « Discipuli ejus, » a doctrinis ejus imbuendi : et ideo nomen habentes discipulorum. « Dicentes, » hoc est, instrui petentes : « Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. » De hac potius quærunt quam de alia : quia hæc continebat perfidorum reprobationem, et gentium lidelium implicite vocationem : ad quod plurimum volebat Apostolos esse instructos et cautos. Unde et de hoc plurima dicet inferius.

« Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.

Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, Angeli sunt.

Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi.

Mittel Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem,

Et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. »

<--- Page Split --->

Circa istius parabola summalam explanationem dicit novem.

Explanat enim primo seminantem, dicens : « Qui seminat semen bonum, est Filius hominis. » Non modo tantum in carne veniens, sed ab initio mundi, et hodie per ora omnium loquentium de eo, quod est sapientia perfectorum et rationalium hominum. et quod est congruum pabulum jumentorum. Unde, Jerem. xxxi, 27 : Seminabo domum Israel et domum Juda semine hcminum, et semine jumentorum. Marc. iv, 33 et 34 : Multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire : sine parabola autem non loquebatur eis.

Secundo, explanat agrum, dicens :

« Ager autem est mundus. »

Ager ab agendo dictus, eo quod actus surgat in fructum. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Psal. xxii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus.

Tertio, explanat bonum semen, dicens : « Bonum vero semen, hi sunt filii regni, » hoc est, ad regnum formati per semen : et ideo semen vocati sunt, sicut supra diximus. Psal. xxi, 31 : Anima mea illi vivet : et semen meum serviet ipsi.

Quarto, explanat malum semen, dicens : « Zizania autem, filii sunt nequam, » propter causam oppositam : quia semen diaboli ita deformat eos, quod semen suum dicuntur. Joan. viii, 44 : Vos ex patre diabolo estis, et opera patris vestri vultis perficere.

Et quinto, declarat inimicum, dicens :

« Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus. »

Daniel. xiii, 36 : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Psal. xii, 4 et 3 : Illumina oculos meos ne umquam obdormium in morte : nequando dicat

inimicus meus : Prævalui adversus eum.

Sexto, declarat messem, dicens : « Messis vero, consummatio sæculi est : vel universalis, quando omnes colliguntur : vel particularis, quando colligitur quilibet. Jerem. viii, 20 : Transiit messis, finita est æstas : et nos salvati non sumus. Est tamen alia ante illam messis, in qua fideles colliguntur per gratiam in Ecclesiam. Joan. iv, 33 : Videte regiones, quia albæ jam sunt ad messem.

Septimo, explanat messores, dicens : « Messores autem, Angeli sunt, » quia faciunt ad collectionem cinerum eorum qui resurgent, et ad collectioneni judicandorum per ministerium. Hoc ostendit Angelus in manu falcem habens, Apocal. xiv, 14, Joel, iii, 12 : Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat : quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.

Octavo, tangit modum, dicens :

« Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur. »

Infra, xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et Angelis ejus. « Sic erit in consummatione sæculi, » quando finis erit sæculi istius. Psal. xlix, 3 : Ignis in conspectu ejus exardescet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

Et hoc explanat ulterius, dicens :

« Mittel Filius hominis. »

Infra, xxiv, 31 : Mittet Filius hominis Angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. « Et colligent de regno ejus, » hoc est, de societate bonorum, « omnia scandala. » Sapient. xiv, 9 : Similiter odio sunt Deo impius et impietas ejus. Et ideo si scandalum est impietas, et impius scandalum erit. Eccli.

<--- Page Split --->

xxvii, 26: In verbis tuis dabit scandaulum. Et, Eccli. xxxii, 23: Ne ponas animae tuae scandalum. Infra, xviii, 7: Vae mundo a scandalis! Et explanat quid scandala vocat, dicens: « Et eos qui faciunt iniquitatem. » Job, iv, 8 et 9: Vidi eos..., qui seminant dolores..., flante Deo periisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.

« Et mittlent eos in caminum ignis. »

Hoc est, in infernum, ubi ardebunt, et non depurabuntur. Malach. iv, 1 : Ecce dies Domini veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem stipula.

Et tangit in camino genera pœenarum, dicens : « Ibi erit fletus. » Isa. lxv, 14 : Præ contritione spiritus ululabitis. « Et stridor dentium, » quia Job, iv, 19, dicitur : Ad nimium calorem transibunt ab aquis nivium. Apocal. xvi, 10 et 11 : Commanducaverunt linguas suas præ dolore : et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis.

Nono autem determinat, quali gloria colliguntur bona semina in horrea cæli, dicens :

« Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. »

Tangit autem quatuor : meritum scilicet, et gloriam, et honorem potestatis, et jus perpetua hæreditatis ex affectu Patris acquisitum.

Primum notatur in hoc, quod dicit : « Justi. » Justitia enim dedit lucem in merito, et ideo lucem accepit in præmio : et ideo dixit Plato, quod « justitia « est sicut hesperus clarissimi fulgoris. » Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque

1 Cf. enarrationem in §. 9 hujusce capitis. 2 Marc. iv, 34 : Sine parabola non loquebatur

in perfectam diem. Ad Philip. ii, 13 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Daniel. xii, 3 : Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stelle in perpetuas zelernitates. « Fulgebunt sicut sol. » In fulgore notatur mentis et corporis luminositas et agilitas : quia sine tempore in momento est ab Oriente in Occidente (alias, ad Occidentem). In sole autem notatur impassibilitas, et spiritualitas, sive subtilitas, quæ non intelligitur fieri per rarefactionem, sed per subtractionem grossitiei, et ignobilitatis : quia si ita rara essent futura corpora nostra, tunc non retinerent figuram. Et hanc hæresim missus fuit destruere beatus Gregorius in Constantinopolim. Sapient. ii, 7 : Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent. « In regno » autem notatur perfectio potestatis : « Patris eorum. » Patris autem hoc regnum dicitur, quia ex effectu (alias, affectu) ipsius jus habent hæreditatis. Ad Coloss. i, 12 et 13 : Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.

« Qui habet aures audiendi, audiat. »

Hoc est supra expositum 1, et nota est parabolicæ locutionis. Licet hanc autem solam parabolam hic edisserat, tamen Marc. iv, 34, dicitur, quod seorsum omnia discipulis exponebat 2 : quia illi exercitatos habebant sensus ad capienda mysteria.

« Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro. »

Hic tangitur secunda parabola penes

eis, seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

<--- Page Split --->

perfectum virtutis sumpta, secundum quod profectus virtutis est studium in essentia virtutis. Et tangit hic quatuor, scilicet quid, cui, et in quo, et propter quid comparetur. Et haec patebunt in expositione.

Quid autem comparatur?

« Est regnum cœlorum. »

Regnum, inquam, secundum quod est completa virtutis potestas et gratiae ad cœlestis gaudii reducens gustum omne quod est in homine. Sapient. x, 10 : Ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam Sanctorum : honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. Ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca, et lotus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.

Hoc autem regnum assimilatur terrenis rebus, scilicet,

« Thesauro abscondito in agro. »

In quo tria notantur, quid thesaurus, qualiter absconditus, et quid ager in quo est absconditus. Thesaurus autem est studium virtutis et sapientiae, quae potissima est virtutum. Proverb. xxi, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. II ad Corinth. iv, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit ex virtute Dei, et non ex nobis.

Absconditus autem est iste thesaurus in solitudine silentii, in intentione soli Deo placere desideranti, et in occultatione humili : studentem enim virtuti, sapientiae et cœlestibus, oportet amare solitudinem silentii. Quia dicit Bernardus quod « delicata est divina consolatio, « non datur admittentibus alienam. » Isa. xlv, 13 : Vere tu es Deus absconditus. Job, xxviii, 18 : Trahitur autem sapientia de occultis. De intentione autem, quae soli Deo placere desiderat, supra, vi, 3 : Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Et ideo dicitur, ibi-

dem, y. 6, quod intrandum est cubiculum, et clauso ostio orandus est Pater noster. Et, ibidem y. 18, quod Pater noster qui videt in abscondito, reddet vobis. De absconsione humilitatis dicit Gregorius quod « depredari desiderat, « qui thesaurum in via publice portat. » Job, iii, 21 et 22 : Quasi effodientes thesaurum : gaudentque vehementer, cum iuvenvint sepulcrum, ubi scilicet fossus est thesaurus virtutum. Proverb. ii, 4 : Si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam.

« In agro. » Ager est cor humanum. Jerem. xxvii, 7 : Eme tibi agrum meum, qui est in Anathot : tibi enim competit ex propinquitate ut emas eum. Anathoth, sub obedientia interpretatur : quia ad hoc mandata scripta sunt in corde, ut sub obedientia mandatorum sit cor humanum. In verbo enim est absconditus thesaurus, sicut dicitur, Job, xxviii, 21 : Abscondita est ab oculis omnium viventium : et sic dictum est quid, et cui comparatur.

Et sequitur in quo :

« Quem qui invenit homo, abscondit. »

Tria dicit : inventionem, invenientem, et occultationem.

Inventio per studium inquisitionis, hoc est, in frequentatione virtutis, et meditatione sapientiae. Eccli. xiv, 22 : Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Et, Proverb. iii, 13 et 14 : Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.

Inveniens autem est homo nihil irrationabile agens, sed totum quod est ad intellectum referens. Eccle. xii, 13 : Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo. Genes. 1, 26 :

<--- Page Split --->

Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Occultatio autem est dilectio secreti ab humano tumultu. Isa. xxiv, 16 : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Unde Judith in superioribus domus suae habuit secretum cubiculum, in quo Deo vacabat .

Quare autem sit ista comparatio, sequitur :

« Et præ gaudio illius vadit,et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. »

Et dicit quatuor : primum est de invento thesauro conceptum gaudium : secundum est ex gaudio ortum virtutis majus studium : tertium, omnium sæcularium ex jucunda possessione virtutis fastidium : quartum, terrenorum pro spiritualium comparatione oblatum pretium."Et hæc patent in littera

De primo horum dicit : « Præ gaudio. » Augustinus : « Gaudium est diffu- « sio animi in conceptione et adeptione « boni. » Ad Philip. iv, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.

Et tangit studium, et majorem profectum, quando dicit : « Vadit. » Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, etc. Jerem. li, 50 : Venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Ezechiel. i, 14 : Animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. Et dicitur, ibidem, §. 17, quod non revertebantur cum ambularent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Et dicit Gregorius, quod « illæ « facies sunt facies virtutum. »

Sequitur terrenorum fastidium, cum dicit : « Et vendit universa quæ habet. » Matth. xix, 21 : Vade, vende quæ habes,

et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo. Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te.

Et notabile est, quod dicit, « quæ habet, » quia si haberetur a divitiis, non venderet eas, sed pòtius divitiæ venderent eum diabolo. I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli. Adhuc notabile est quod dicit, « universa, » non sibi partem retinens : sicut Ananias et Saphira, qui fraudaverunt de pretio agri terreni : et ideo morti addicti sunt 2.

Sequitur commutatio, cum dicit : « Et emit agrum illum, » Cor scilicet cum thesauro : quia cum terrenis haberi non potest. Supra, vi, 21 : Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Unde Plato pondus auri projecit in mare, dicens : Melius est perdi aurum quam cor. Proverb. xxxi, 16 et 18 : Consideravit agrum, et emit eum : de fructu manuum suarum plantavit vineam... Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus.

« Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.

Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. »

Hic tangitur profectus in comparatione ad finem. Finis autem simpliciter est Christus. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Est autem finis citra finem, qui est terminus conjugens nos fini ultimo, et hic (alias, hæc) est veritas in intellectu de sensibus Scripturarum, sicut de conchiliis eruta : et est dulcedo bonitatis, vel vitæ cælestis in affectu de conchis studiorum collecta : Christus autem de concha uteri virginalis acceptus est : et ita ista significantur per margaritas.

Sunt autem hic notanda quinque, sci-

<--- Page Split --->

licet quid, cui, secundum quid, propter quid, et qualiter comparatur.

Quid autem dicit :

« Iterum. »

Sicut enim in studiis virtutis, et justitiæ regni cœlorum, et in forma virtutis : ita iterum in fine comparatur terrenis, ut nihil ex eo lateat quod nobis humano modo non demonstretur. Act. xx, 27 : Non subterfugi, quominus annumtiarem omne consilium Dei vobis. Joan. xv, 13 : Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. « Simile est regnum cœlorum, » hoc est, decor regni cœlorum. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.

Et dicit cui :

« Homini negotiatori. »

Non negotiatur nisi homo. Ad quid ergo addit : « Homini negotiatori? » Dicendum, quod instruit quoniam per intellectum mentis negotiatur veritatem, et per affectum, dulcedinem : hæc enim sunt, quæ in anima superiora sunt. Proverb. xxxi, 14 : Facta est quasi navis institoris (sive negotiatoris), de longe portans panem suum. Luc. xix, 13 : Negotiamini dum venio. Negotium dicitur negans otium : quia multam malitiam doceit otiositas 1. Sic autem non se habet, qui quærit Christum, et ea quæ conjungunt Christo, veritatem et dulcedinem Spiritus. Sapient. vn, 2 : Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea.

Tangit autem in quo :

« Quærenti bonas margaritas. »

Bonæ margaritæ dicuntur colore et effectu. Colore meliores sunt : quæ splendorem aluminis pluviosi exhibent, qui est splendor argenti, cui supernatat

tenuissimus fumus hyacinthinus. Splendor autem argenti est sicut si clare lucens penetrat in aquam limpidam : et sic color bonæ margaritæ ex luce est clara, et perspi uitate aquæ limpida, et supernatante fumo hyacinthino tenui valde et subtili, et vix notabili. Lux autem est sapientiæ. Unde, Sapient. vn, 29 : Luci comparata, invenitur prior. Aqua autem est per metas puræ et refrigeratæ castitatis. Ezechiel. xxxvi, 25 : Effundam super vos aguam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Hujus autem signum est, quod ostrea et conchilia, quæ margaritas portant, hoc inter omnia animalia habent pro,rium, quod numquam coeunt, nec per commistionem generant (alias, generantur), sed potius lumine lunæ, cujus lunen est sicut argentum, ut dicunt alchimici : et hoc lumen conceptum in humido viscoso sicco format et colorat margaritam. Fumus autem hyacinthinus desuper natans, cœlestis est sapor in mente. Ad Coloss. nn, 2 : Quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

Natura autem margarita est in cœlo habere efficientem, quæ est lumen lunæ : in humore roscido (qui in ripa maris colligitur in mane) habere materiam seminalem : in conclusione, conchilia habere locum formationis quasi matricem : in animali mundissimo et castissimo habere naturalem suæ substantiæ virtutem. Et hoc competit : quia per lumen lunæ, sicut diximus, conceptum in humido roscido, quod ex hoc quod in animali imbibitur, viscosatur et siccatur, generantur margarita. Sancti autem veritati et dulcedini divinæ studentes, e cœlo omnia concipiunt, splendore cœlesti omnia concipientes. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, humore roscido, quod infunditur ex gratia Dei in se non vacua. Isa. xxvi, 19 : Ros lucis ros tuus, et terram, etc. Isa. xlv, 8 : Rorate, cœli, de-

<--- Page Split --->

super. In mari autem hujus saeculi durantur in conchis per patientiam. Deuter. xxxiii, 19 : Inundationem maris quasi lac sugent, thesauros absconditos arenarum. Ad litteram, thesauri arenarum sunt margarita, quia inter arenas latent. In conchis autem habent matricis actum et virtutem, quia de figuris et aenigmatibus eliciunt veritatem, et inveniunt dulcedinem quasi pertestitudinis apertionem. I ad Corinth. xiii, 12 : Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. I Joan. iii, 2 : Nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Ad Roman. viii, 19 : Exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Virtus autem formans et substantians, ut ita liceat dicere, virtus est mundissima animalitatis : quia ex hoc quod roscidus humor per corpus transit animalis, virtutem concipit formativam : et hoc rotundat, et naturat margaritam, et specificat eam : et talis virtus ex corpore est Sanctorum mundissimo, quia ex hoc etiam ipsa anima juvatur ad bonos et stabiles, et aternitati similes actus, et mobiles per obedientiam in omne bonum. Sapient. vii, 19 et 20 : Sortitus sum animam bonam et corpus incoinquinatum. Unde, Eceli. xlix, 12, dicit, quod ossa Joseph pullulabant de loco suo. Et, xliv, 14 : Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Sanctum enim corpus est vas in quo multam virtutem concipit anima. Psal. lxxxiii, 3 : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

Effectus autem est (praecipue qui dum versus aequinoctialem veniunt) castum facere corpus et sobrium : cor confortare, praecipue contra debilitatem spiritus : et perlicere animam ad bonos conceptus intelligentiarum. De primo horum dicit Apostolus, I ad Corinth. ix, 27 : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, etc. Ad Titum, ii, 12 et 13 : Sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc

sæculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei. De secundo, Ezechiel. xxxvii, 10 : Ingressus est in ea spiritus vita, et vixerunt. Genes. ii, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vita. De eo quod facit in anima, Psal. xxxi, 8 : Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua graderis : firmabo super te oculos meos. Luc. xxiv, 43 : Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.

Scias autem, quod optimarum margaritarum concha sunt odorifera : ita quod etiam ad pulverem thymiamatis conferuntur : et illa dicuntur onycea, eo quod ad modum humani unguis colorantur : et hoc significat bonitatem fama et devotionis. Eceli. xlix, 1 et 2 : Memoria Josia in compositionem odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria.

Deinde tangit qualiter fit ista assimilatio, dicens :

« Inventa autem una pretiosa margarita, »

Hoc est, intus considerata. Sed cum, Apocal. xxi, 21, dicatur, quod singula portae erant ex singulis margaritis, qualiter hic dicitur, quod una pretiosa sit inventa ? Dicendum, quod licet Christus veritas et dulcedo anima: sit unicus Patris et anima: fidelis, tamen semper secum habet multa pretiosa. Et hoc convenit margaritis : quia etiam in baccis concharum una pretiosior circa se habet alias circumpositas minores : propter quod etiam alio nomine margarita dicuntur uniones : et congregatio talis vocatur proprie, margaritum fulgens, a gemmariis. Proverb. xxv, 12 : Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem. Pretiosa est ergo illa, quia nullo pretio aestimanda. Job, xxviii, 17 : Non adæquabitur ei aurum vel vitrum. Sapient. vii, 14 : Infinitus enim thesaurus est illius hominibus : quo qui usi sunt,

<--- Page Split --->

participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati.

Deinde tangit propter quid, diceus :

et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. »

« Abiit, etc. »

Et dicit tria, abire per fugam mundi : vendere omnia quæ possedit per concupiscentiæ et passionum aliarum commutationem ad virtutis studium : et emere eam pretio sanctorum meritorum. In primo relinquitur peccatum, in secundo per virtutes exciduntur radices vitiorum, ut tertio optime disposito animo, margaritæ conferatur ornamentum. De primo, Isai. u1, 11 : Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere : exite de medio ejus, mundamini, qui fertis vasa Domini. Cantic. v, 17 : Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? De secundo, Supra, iv, 22 : Relictis retibus et patre, secuti sunt eum. Infra, xix, 27 : Reliquimus omnia, et secuti sumus te. De tertio, Cantic. vn, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Apocal. iii, 18 : Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias. Proverb. xx, 14 : Malum est, malum est, dicit omnis emptor : et cum recessit, tunc gloriabitur.

Sciendum autem, quod margaritæ tantum amant dulcedinem, quod dulcedine concipiuntur, et generantur : et in aceto, vel urina positæ mollescunt, et resolvuntur : quia Christum non habet is qui est amari cordis. Jerem. n, 19 : Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum. I Petr. n, 3 et 4 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. Ad quem accedentes lapidem vivum, etc.

« Iterum simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

Quam cum impleta esset educentes,

Hæc est ultima parabola, in qua auctoritas Apostolorum et Ecclesiæ sagenæ comparatur.

Et in hac duo dicuntur, parabola videlicet, et explicatio.

In parabola autem notandum est quid, cui, et in quo comparetur, et quare. Et hæc plana sunt in littera ?

Quid enim comparatur ? Est « regnum cælorum, » quoad hunc actum, qui est potestas, et auctoritas educendi homines ex humoribus instabilis mundi ad stabile littus fidei, quæ per veritatem (quæ causa et subjectum ejus est) jam stabilit credentes in æternitate : et de hoc dicitur, Joan. xvii, 36 : Regnum meum non est de hoc mundo. Et, supra, xi, 12 : Regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiant illud.

Cui autem comparatur, subdit :

« Sagenæ missæ in mare. »

Sagena nodata ex chordis, potestas est dispensationis verbi, quæ complectitur ex filis subtilitatum scientiarum, et zelo animarum trahitur, et ordinatur auctoritate ecclesiastica. Job, xi, 26 : Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ? Pellis Leviathan sunt peccatores, qui sagena Christi ad littus æternitatis deducuntur, gurgustium autem est confessio sacramentalis, in quo (alias, qua) caput, hoc est, principium peccati capitur, et occiditur. Ezechiel. xvii, 20 : Expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea, et adducam eum in Babylonem, hoc est, in suiipsius confusionem : quia erubesect de malis, quæ fecit : et hoc est, quod sequitur : Et judicabo eum in prævaricatione qua despexit me. Et sic sagena accipitur in bono, et est rete Petri.

<--- Page Split --->

Est autem sagena diaboli, qua multos trahit : concupiscentia carnis una, et avaritia altera. De prima, Eccle. vii, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. De secunda, Habacuc, i, 13 et 16 : Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit illud in rete suum. Super hoc lætabitur, et exsultabit. Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo. Hæc mittitur in mare mundi. Psal. cui, 25 : Hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus.

Deinde tangit in quo, cum dicit :

« Ex omni gener» piscium congreganti. »

Rete enim Petri modo trahit bonos, qui merito et numero intus sunt perrnisti cum malis, Luc. v, 4 : Laxate retia vestra in capturam, piscium scilicet. Joan. xxi, 6 : Mitilite in dexteram navigii rete : et invenietis, hoc est, in consideratione virtutis et æternitatis. Et sequitur, quod jam non valebant illud, scilicet rete, trahere præ multitudine piscium.

Deinde tangit propter quod, cum dicit :

« Quam cum impleta esset, »

Quoad numerum prævisorum, « educentes, » ad littus æternitatis, « et secus littus, » in judicio in hoc mundo, post modicum in cælum transituri, « elegerunt, » discernendo per merita, « bonos, » tamquam bene meritos secundum doctrinam Apostolicam, « in vasa sua. » Vasa piscatorum sunt sacramenta, quæ quidem unam rem habent significatam, et contentam, et causatam, quæ est grætia remissionis peccati : aliam autem habent significatam quidem, et causatam, sed non contentam in præsenti, sed futuro : et hoc est gloria Beatorum : et in

hæc vasa colligunt bonos meriti discretione. Jerem. xvi, 16 : Mittam piscalores multos, et piscabuntur eos. Eligunt autem Apostoli demonstratione meriti : Angeli autem colligendo in resurrectione, et Christi auctor.tate. Psal. cv, 47 : Salvos fac nos, Domine Deus noster : et congrega nos de nationibus, ut confeteamur, etc. Joan. xi, 52 : Ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Tunc enim fiet unum ovile, et unus pastor 1.

« Malos autem foras miserunt, » qui solo numero fuerunt in reti. Foras autem mitti est extra consortium bonorum, et omnis boni participationem in infernum projici. Apocal. xxi, 15 : Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes.

« Sic erit in consummatione sæculi : exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum. »

Explanatio est : quia ea, quæ sunt de fine mundi, magis quam alia, indigent explanatione, quia magis sunt ignota : et non tangit explanationem, nisi ultimæ discretionis : quia illa, quæ sunt in tempore, per se patent, qualiter modo mali cum bonis sunt perrnisti.

Et hoc est, quod dicit : « Sic erit, » in hominibus ut in. piscibus, « in consummatione sæculi. » Isa. xxxii, 10 : Consummata est vindemia, collectio ultra non veniet. Sophonie, 1, 18 : Consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.

Explanat autem similitudinem in tribus, in ministerio Angelorum, in separatione malorum, et in loco pœnarum.

De primo horum dicit : « Exibunt Angeli, » ab intimo contemplationis ad ministerium congregationis resurgentium. Luc. xxi, 26 : Virtutes cælorum movebuntur.

<--- Page Split --->

« Et separabunt malos de medio justorum. »

Secundum est : et haec separatio est divisio a consortio bonorum. Infra, xxiv, 40 : Duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur. Infra, xxv, 32 : Separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis. Separationem enim illam facient Angeli ministerio, Christus auctoritate.

« Et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. »

Tertium est determinatio ad pœnam. Et tangit locum, speciem pœnæ, et effectum. Locus est caminus. Psal. xx, 10 : Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Et de igne qui est species pœnæ, sequitur, ibidem : Dominus in ira sua cunturbabit eos, et devorabit eos ignis. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, etc.

« Ibi erit fletus, etc. »

Ecce effectus : et hæc supra exposita sunt 1. Fletus enim erit ex acerbitate caloris pro concupiscentia, et stridor ex frigore pro refrigescente charitate. Eccli. xlun, 22 : Gelavit crystallus ab aqua. Job, xxxvii, 30 : In similitudinem lapidis aquæ durantur.

« Intelle xisti s hæc omnia ? »

Hæc est conclusio totius. Et dividitur in partes duas : in quarum prima concludit, quod sic abundare debet qui præest in Ecclesia : in secunda autem ostendit exemplo, quibus debet abundare, ibi, y. 53 : « Et factum est, cum consummasset. »

In conclusione duo facit : intellectum enim prædictorum a Discipulis (qui sui debent esse Vicarii) requirit, sciens quod intellectu opus est Prælatis : secundo, intellectu habito, docet in quanta abundantia debent proponere. Et hæc patent in littera.

De primo dicit :

Dicta, et causas, et significationes dictorum, et factorum ? Psal. cxvii, 130 : Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Supra, xi, 25 : Revelasti ea parvulis. Joan. vi, 43 : Erunt omnes docibiles Dei. Isa. liv, 13 : Universos filios tuos ponam doctos a Domino.

« Dicunt ei : Etiam. » Sed videntur male respondere : quia non adhuc erat Spiritus datus, qui docet omnia.

Responsio, dicendum, quod hic respondent de his quæ nunc docuit Dominus, et non de omnibus simpliciter.

« Ait illis : Ideo omnis Scriba doctus in regno cœlorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. »

Ecce secundum : et tangit tria, nomen et officium et habitum docentis, et quem docere debet, et quem debet imitari.

« Intelle xisti s hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam. »

De primo dicit : « Ideo omnis, » generaliter, officio, « Scriba, » tam scribens voluntatem Dei in cordibus auditorum, quam etiam scriptus. « Doctus » autem dicit habitu interiori, quoniam non doctus non debet docere. Sapient. iii, 9 : Qui confidunt in illo, intelligent veritatem : et fideles in dilectione acquiescent illi. Sapient. vi, 2 et 3 : Audite, reges, et intelligite... Præbete aures, vos qui con-

<--- Page Split --->

tinetis multitudines. Infra, xxiii, 34 : Mitto ad vos sapientes et Scribas.

« In regno cælorum. » Ecce cui debet abundare : quoniam justitiam illius, et potestatem, et gaudium debet docere, sicut ipse Christus 1.

Quem autem debeat imitari, subjungit, dicens : « Similis est homini patri/familias, » qui est Filius hominis. I ad Corinth. xi, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

« Qui profert de thesauro suo, » hoc est, ex cordis abundantia. Supra, xii, 33 : Bonus homo de bono thesauro profert bona. Eccli. i, 31 : In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ.

« Nova et vetera. » Nova sunt dignitate, vetera autem intentione, et ideo proponit ea. Sunt autem nova novis in spiritu apta, quibus datum est nosse mysterium regni Dei 2. Vetera autem sunt adhuc veteribus apta per similitudines corporales imbuendis. Cantic. vii, 13 : Omnia poma, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. Levit. xxvi, 10 : Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Vel, potest dici, quod nova sunt quae ad innovationem pertinent, vetera autem, quæ ad vetustatem. Prima proferuntur, ut ad ea audientes invitentur : secunda autem vituperantur, ut fugiantur. Ad Coloss. iii, 9 et 10 : Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit illum. Ad Ephes. iv, 22 et seq. : Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.

« Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. »

Dixerat qualiter nova et vetera proferre habent Vicarii Jesu Christi : hic autem confirmat perfectum, quod dixerat per verbum, ostendens nova et vetera ad omnium admirationem.

Tangit hic ergo tria : primo ostensionem veterum et novorum, ibi, in medio 3. 54 : « Ita ut mirarentur, etc. : » secundo, scandalum infidelium ad ea unde debebant ædificari ad fidem, ibi, in medio 3. 57 : « Jesus autem dixit eis : » tertio, scandalii illius confutationem. Et hæc patent in littera.

In primo horum tria dicit : primum est continuatio dicendorum ad dicta : secundum, locus solemnis, et ubi fuit notus : tertium autem admiratione digna proposita doctrina.

De primo dicit : « Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, » hoc est, ad summum sapientiæ deduxisset. Isa. x, 33 : Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.

« Transiit inde, » ut etiam alibi radios suæ lucis spargeret. Unde, Supra, xi, 1 : Transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. Et hic est locus, quem reliquit.

« Et veniens in patriam suam, do- 54 cebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur et dicerent : Unde huic sapientia hæc et virtutes ?

Nonne hic est fabri filius? Nonne 55 mater ejus dicitur Maria? et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simón, et Judas?

Et 'sorores ejus nonne omnes apud 50 nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?

<--- Page Split --->

Et scandalizabantur in eo. »

« Et veniens in patriam suam, » Galilæam : et est locus ad quem venit communis. « Docebat in Synagogis eorum. » Ecce locus solemnis, ad quem omnes conveniunt. Posuit enim lucernam super candelabrum, ut lucretem omnibus qui in domo sunt 1. Et tangit effectum, qui proprius fuit causa sapientiæ in auditoribus.

Et ibi incipit scandalum, ubi incipere debuit ædificatio eorum. Et dicuntur hic quatuor : primum est mirum causatum ex sapientia dictorum : secundum est offendiculum ex humilitate generis sumptum : tertium est notitia nihil talium ostendens : quartum et ultimum scandaulum ex comparatione humilis et notæ originis ad tantam sapientiam, quanta videbatur in dictis. Et hæc patent in littera.

Dicit ergo :

« Ita ut mirarentur. »

Supra, vii, 28 et 29 : Admirabantur turbæ super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi.

« Et dicerent : Unde huic sapientia ? quæ apparet in dictis, « et virtutes ? » quæ apparent in factis. Fideli autem non est hoc mirabile : quia, I ad Corinth. 1, 24, scit Christum Dei esse virtutem, et Dei sapientiam 2. Nec est mirum, si substantialiter virtus et sapientia existens, ostendat virtutem et sapientiam : quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 3.

« Nonne hic est fabri filius ? »

Ecce scandalum ex humilitate generis : quia vocatur in arte etac tu patris putativi,

quia Joseph faber lignarius fuisse perhibetur. Et licet ignorantes causam, non sine re dictum est: quia filius est ejus, de quo dicitur, Psal. lxxiii, 16 et 17 : Tu fabricatus es auroram et solem. Tu fecisti terminos terræ : æstatem et ver tu plasmasti ea.

Sed, Marc. vi, 3, non sic dicitur, sed dicunt : Nonne hic est faber, filius Maria ? Sed dicendum, quod utrumque dixerunt, unum ad notitiam referentes, et alterum ad despectum artificii, vel actus, in quo victum Joseph quærebat.

Et ideo de notitia generis subinferunt :

« Nonne et mater ejus dicitur Maria ? «

Hoc verum est : sed non noverunt quid dixit Angelus, Luc. 1, 33 : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quod si novissent, de nullo dubitassent. « Et fratres ejus, » non uterini, sed consobrini : « Jacobus » minor, qui frater Domini dicebatur, « et Joseph, » cognomento Justus, « et Simon, » a loco unde ortus est dictus Cananæus, cognomento Zelotes, « et Judas, » cognomento Thaddæus : de quibus, supra, x, 3, habitum est. « Et soroses ejus, » non ulerinæ, sed consanguinææ, « nonne omnes apud nos sunt ? » Obliti sunt jam ejus quod paulo ante, Math. xii, 50, dixerat : Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est ipse meus frater, et soror, et mater est.

Et comparantes magna dicta et facta ad generis infirmitatem, et mirantes, quaerunt :

« Unde ergo huic omnia ista ?

Sed cum .cognoverunt, quod ex ge-

<--- Page Split --->

nere, studio, vel actu generis habere non poterat, et videbant in digito Dei hoc fieri, de levi poterant conjicere quod ex Deo erant omnia, sicut dicitur, Joan. ix, 33: Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Sed hoc est, quod dicitur, Joan. vii, 5, quia neque fratres ejus credebant in eum. Talia enim saepe fecit Deus. I Regum, xvi, 13, ubi unxit David in regem, accipiens eum de officio pastorum, sicut ipse dicit, Psal. lxxxvii, 70: Elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fœtantes accepit eum. Amos, i, 1, et vii, 14, qui fuit pastor, et rusticus. Et sic saepe fecit Deus. 1 Reg. ii, 8: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Et adhuc ipsi omnium Judæorum parentes, Patriarchæ et Propheta existentes, non fuerunt reges hominum, sed pastores ovium, sicut confitentur coram Pharaone, Genes. xlvii, 3: Pastores ovium sumus servi tui, et nos, et patres nostri. Sed et hoc conveniens fuit prophetiae. Deuter. xvii, 13, ubi dixit Moyses: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies.

Et ex his omnibus facile poterant intelligere, quia ita debuit esse ortus Christi: infidelitas autem transverterat eos in contrarium.

« Et scandalizabantur in eo, »

Non occasionem a Christo, sed ex seipsis accipientes. Eccli. xxxii, 25 : In via ruina non eas, et non offendes in lapides. Isa. viii, 13 et seq. : Dominum exercituum ipsum sanctificatae : ipse pavor vester, et ipse terror vester : et erit vobis in sanctificationem : in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel : in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.

« Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. »

Hic incipit confutatio infidelium istorum. Et tangit duo : quorum primum est generale : et secundo, ad meritum indignitatis eorum non multiplicantur inter eos virtutes.

Generale autem est, quod dicit, quod « Non est Propheta sine honore, » qui proprie est praemium virtutis, « nisi in patria sua » communi, « et » præcipue « in domo sua, » hoc est, inter cognatos et notos. Marc. vi, 4, et Luc. iv, 24, dicitur sic: Amen dico vobis, quia nemo Propheta acceptus in patria sua. Joan. iv, 44: Ipse Jesus testimonium perhibuit quia Propheta in patria sua honorem non habet. Causa autem est, quia magna relata ad parva minorantur : et talis relatio fit in patria, ubi visi sunt Propheta in infirmis, et puerilibus, et humilibus. Unde, Genes. xii, 1, dicitur Abraha : Egrede re de terra tua, et de cognatione tua. Et sequitur postea, y. 2 : Faciam te in gentem magnam. Similiter, Numer. xii, 1 et seq., Aaron et Maria jurgati sunt contra Moysen, cum apud extraneos fuisset in honore. Cantic. 1, 5: Filii matris meæ pugnaverunt contra me.

« Et non fecit ibi virtutes multas. »

Tamen aliquas fecit, ut per eas quas fecit convinceret eos juste damnandos, qui virtuti divina detraherent : et quia non multas fecit, demonstrarentur esse infideles, qui indigni essent quod propter eos, vel coram eis virtutes faceret. Unde, supra, xii, 39 : Generatio mala et adultera signum quærit, et signum non dabitur ei.

Et hoc est, quod sequitur : « Propeti incredulitatem illorum. » Marc.

<--- Page Split --->

vi, 3, dicitur: Et non poterat ibi virtutem ullam facere. Sed ad hoc dicendum, quod hoc possumus, quod de jure possumus: Christus ergo potuit de potentia deitatis facere quae voluit, sed non potuit de congruo populi, cum scivit quod indevoti fuerunt.