CAPUT XII.

Discipulos spicas sabbato vellentes excusat, manum quoque aridam sabbato curat : pharisæorum machinationi tacitus cedens, variosque a se curatos silere præcipiens, implet Isaie vaticinium : dæmoniaco, cæco et muto curato, Pharisæis ipsum in Beelæbub ejicere dæmonia blasphemantes convincit falsum dicere; dicens blasphemiam in Spiritum sanctum irremissibilem, et de omni verbo otioso reddendam rationem : Scribis autem et Pharisæis signum petentibus, dandum dicit Jonæ signum : et quæ sint mater et fratres ipsius.

  1. In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare 1. 2. Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. 3. At ille dixit eis : Non legistis

laboratis in jugo legis, et onerati estis multitudine praeceptorum, in quibus omnibus requiritur opus, cum in nova gratia non nisi voluntas. Propter quod dicit Hieronymus quod virgo (ibi in antiqua lege) etiamsi invita corrumpatur, tamen repudiatur : in nova autem gratia, invita corrupta suscipitur.

Si autem objiciatur, quod hic multa adduntur. Patet solutio per ea quae dicta sunt superius, ubi de impletione legis est determinatum : quia impletio legis est secundum veram virtutis determinationem : et haec virtus est gratia, quae intus adjuvat ad implendum. Sunt praeterea ibi multa valde et terrena promissa, et judicia dura, et sacramenta vacua, sacrificia sumptuosa, immunditiae multae ettediosae, et purificationes difficiles : et multa talia est considerare, quae in nova gratia omnia alleviata sunt.

quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant 2 : 4. Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus 3 ? 5. Aut non legistis in lege 4, quia

<--- Page Split --->

sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine cri- mine sunt?

  1. Dico autem vobis, quia templo major est hic.

  2. Si autem sciretis, quid est: Mise- ricordiam volo, et non sacrifi- cium ¹, numquam condemnasse- tis innocentes.

  3. Dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.

  4. Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

  5. Et ecce homo manum habens ari- dam ²: et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis cura- re? ut accusarent eum.

  6. Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc subba- tis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ³?

  7. Quanto magis melior est homo ove! Itaque licet sabbatis be- nefacere.

  8. Tunc ait homini: Extende ma- num tuam. Et extendit, et re- stituta est sanitati sicut altera.

  9. Exeuntes autem Pharisæi, consi- lium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

  10. Jesus autem sciens recessit inde, et secuti sunt eum multi, et cu- ravit eos omnes.

  11. Et præcepit eis ne manifestum eum facerent,

  12. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicen- tem ⁴.

  13. Ecce puer meus, quem elegi: dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Po- nam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

  14. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in placis vocem ejus:

  15. Arundinem quassatam non con- fringet, et linum fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad vi- ctoriam judicium:

  16. Et in nomine ejus gentes spera- bunt.

  17. Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus et mutus, et cura- vit eum, ita ut loqueretur et vi- deret.

  18. Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?

  19. Pharisæi autem audientes, dixe- runt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub, principe dæ- moniorum ⁵.

  20. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne re- gnum divisum contra se, de- solabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit ⁶.

  21. Et si Satanas Satanam ejicit, ad- versus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?

  22. Et si ego in Beelzebub ejicio dæ- mones, filii vestri in quo eji- ciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt.

  23. Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

  24. Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus dirupere, nisi prius alliga- verit fortem? Et tunc domum illius diripiet.

  25. Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat me- cum, spargit.

<--- Page Split --->

  1. Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus : spiritus a*tem blasphemia non remittetur 1.

  2. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

  3. Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.

  4. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur 2.

  5. Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.

  6. Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

  7. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.

  8. Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.

  9. Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quaerit 3, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonaè propheta 4.

  10. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.

  11. Viri Ninivita surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonaè 5, et ecce plus quam Jonas hic.

  12. Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic 6.

  13. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit 7.

  14. Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.

  15. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus 8. Sic erit et generationi huic pessima.

  16. Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei 9.

  17. Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te.

  18. At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?

  19. Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea et fratres mei.

  20. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

<--- Page Split --->

IN CAPUT XII MATTHÆI

ENARRATIO.

« In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare. »

Ab hoc loco incipit ordo Ecclesiasticus.

Secundum autem duplicem istius ordinis considerationem dividitur in partes duas : in quarum prima promulgatur ordo iste, secundum quod est communiter respiciens omnia membra corporis mystici sine distinctione. Secundo autem promulgatur ordo iste, secundum quod est respiciens membra sub distinctione et respectu, hoc est, Prælatorum ad subditos, et e contra subditorum ad Prælatos : et hoc incipit, Infra, cap. xvi.

Adhuc autem, promulgatio ordinisistius in communi sine distinctione membrorum accepti quatuor habet considerationes : aut enim consideratur secundum comparationem ad legem quam terminat : aut secundum formam doctrinae veritatis quae est in ipso : aut secundum communitatem gratiae quam præstat : aut secundum quod est divinus immobilis, omni traditioni humanæ superponendus. Et primum quidem in quantum est veritas umbrarum, secundum autem in quantum hæc eadem veritas proportionatur intellectibus auditorum, tertium autem habet per generalem effectum, et quartum habet ex auctoritate legislatoris. Et primo quidem modo determinatur in isto duodecimo capitulo : secundo autem modo in sequenti, scilicet decimo tertio (xui) : tertio autem modo in decimo

quarto (xiv) : et quarto modo in decimo quinto (xv).

Istud autem capitulum dividitur in partes duas : ita quod in prima parte ostendit terminum legis per hoc quod major est veritas quam umbra. In secunda, ostendit hujus veritatis auctoritatem, ne possit calumniari terminus umbrarum, ibi, y. 22 : « Tunc oblatus est ei demonium habens, etc. »

Adhuc, in prima parte sunt duo : in primo quorum per auctoritatem suam ostendit solutionem ritus, templi, et figurarum. In secundo, ostendit hoc idem per effectum gratiae, ibi, y. 9 : « Et cum inde transisset, venit in synagogam, etc. »

Adhuc, prior pars continet duo, scilicet facti occasionem, et prædictæ solutionis ostensionem, ibi, y. 3 : « At ille dixit eis : Non legistis, etc. »

In primo horum duo continentur : occasio scilicet per factum, et occasio per objectionem sumptam ex facto.

De facto dicit quatuor : tempus commune, transitum Domini, tempus proprium, et factum.

Tempus commune dicit :

« In illo tempore. »

Nec tempus commune diceret, nisi præfinitionem Dei temporalia disponentis, designaret. Ad Galat. iv, 3 et 4 : Cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, etc. Et vocat elementa mundi, primas figuras legis, quibus homo erudiebatur ad justitiam. Solutionis ergo figurarum (ut dicit Chrysostomus) quærens occasionem in illo tempore præfinito, dat discipulis solvendi causam. Et hoc est, quod in antehabitis diximus, quod videlicet Matthæus non ordinat historiam, secundum quod gesta est in tempore, quia istud factum est post mortem Joannis, quæ tamen inferius narratur : sed quia dixerat de novæ gratiae intro-

<--- Page Split --->

ductione in capitulo praecedenti, et huic convenit esse terminum legis : ideo hic statim ordinat factum, quod legis ostendit terminum, licet tempore non immediate secutum sit : propter quod etiam Glossa dicit, quod nihil aliud hic intendit nisi legis solutionem.

« Abiit Jesus. »

Antequam sumeret cibum in domo : ut famescentes discipulos relinqueret, et causam necessitatis solvenda legis praeberet. « Per sata, » hoc est per campos messium, in quibus solutionis acciperetur materia. Hoc significatum est pulchre, Genes. xxiv, 63, ubi dum sponsa Isaac adduceretur, egressus fuerat in agro ad meditandum in agro : quia dum sponsa Ecclesia Christo adducitur, abiit per sata quaerens occasionem, ut novam sponsam acciperet. Joan. iv, 33 : Videte regiones, quia alba sunt jam ad messem.

« Sabbato. »

Tempus est proprium quod exprimitur, ut locum habeat reprehensiva interrogatio Pharisæorum, et ex hoc legis ostendatur solutio secundum sensum carnalem.

« Discipuli autem ejus esurientes, » adhuc carnales naturae defectu victi, « caperunt vellere spicas. » Proverb. xxvii, 7 : Anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. Job, vi, 7 : Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia cibi mei sunt : et in hoc notatur austeritas vita Apostolica et Domini. Quod autem vellebant spicas non tostas, et panes non habebant, nec aliquas præparationes, declarat victus simplicitatem ad reprehensionem eorum qui sicut dicitur, Amos, vi, 4, 6, comedunt agnum de grege, et vitulum de medio armenti, bibentes vinum in phialis, et optimo unguento sunt delibuti, et nihil compatiuntur super contritione Joseph, hoc est, pauperum Christi 4.

Famis hujus causa non fuit tantum necessitas, sed dispensativa fuit secundum causas superiores divinas : et secundum causas inferiores causabatur ex nimia frequentia turbarum, non dantium spatium ad manducandum. Unde, Marc. iii, 20 : Convenit turba, ita ut non possent neque panem manducare : et in hoc notatur instantia prædicationis Domini. Simile, Joannis, iv, 32 : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Tob. xii, 19 : Ego cibo invisibili utor.

« Et manducare. » I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus. I ad Corinth. iv, 11 : Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus. Hoc verificatum est, quod dixit, Supra, vi, 26 : Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester caelestis pascit illa. Ad Hebr. xi, 37 et 38 : Egentes, angustiati, afflicti : quibus dignus non erat mundus.

« Discipuli autem ejus esurientes. »

« Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli faciunt quod non licet eis facere sabbatis. »

Ecce reprehensiva interrogatio.

Et dicit tria : superstitionem, suspicionem, et interrogationem.

Superstitio notatur in nomine Pharisæorum : quia gloriabantur de religione superstitiosa : unde, Infra, xxiii, 27, assimilantur sepulcris dealbatis, quæ a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.

<--- Page Split --->

« Videntes, »

Suspicionis oculo. Matth. xx, 13 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? Matth. vii, 3 : Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trahem in oculo tuo non vides ? Et patet hoc : quia isti non sequebantur Christum, nisi ut invenirent accusationem contra eum.

« Dixerunt ei. »

Contra, Luc. vi, 2, dicitur, quod dixerunt discipulis, non Christo 1.

Ad hoc dicendum, quod primo dixerunt discipulis : et cum desistere nollent, dixerunt Christo : et sic utrumque factum est. Sed iste narrat hic quod directe facit ad solutionis legis occasionem.

« Ecce discipuli tui. »

Reprehensiva est interrogatio : ut aut prohiberet, aut legem accusaretur solvere. Quasi dicant : Malus magister in discipulorum illegali ostenditur conversatione. Eccli. x, 2 : Qualis rector est civitalis, tales et inhabitantes in ea. Est autem istud derogatio et detractio discipulorum, et apparens Christi reprehensio. Ad Roman. i, 30 : Detractores Deo odibiles. Sapient. i, 11 : A detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit.

« Faciunt quod non licet facere sabbatis. »

eorum : quia respondet ac si discipuli solvant sabbatum, eo quod licet discipuli in facto per (alias, propter) necessitatem famis sint excusati : tamen, quia intendit solvere, potius respondet ad intentionem Pharisæorum, quam se convertat ad facti excusationem. Facit tamen utrumque in littera, sicut patebit, licet finaliter non intendat nisi solutionis ostensionem. Et sic hoc quod dicit Apostolus, ad Hebr. vii, 18 et 19 : Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem : nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

« At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?

Hic ponitur ostensio solutionis legis. Et ponit tres responsiones : quarum prima facti ostendit excusationem et detrahentium retunsionem : secunda autem ostendit templi cultus solutionem : et tertia, solutionem sabbati. Et hæc patent in littera.

Prima sumitur ex prophetia, regno, et sacerdotio : secunda, ex sacerdotio solo : tertia, ex prophetia sola.

In prima harum duo dicuntur : reprehensio Pharisæorum, et excusatio discipulorum.

Reprehensio est in hoc quod dicit :

Non enim accusare poterant factum: quia, Deuter. xxii, 23, dicitur: Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres, falce autem non metes. Confricationem autem volebant esse præparationem: quia cibos non licebat præparare die sabbati, quamvis liceret panem incidere, et mensam ponere et amovere, et hujusmodi. Et videtur Dominus supponere verum esse dictum

« Non legislis ? »

Quasi dicat : Contra conscientiam loquimini, habentes ex Scripturæ auctorilate, unde excusetis eos quibus detrahitis. Eccli. xi, 33 : Bona in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. Job, xvi, 9 : Suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.

1 Luc. vi, 2: Quidam Pharisæorum dicebant

<--- Page Split --->

« Quid fecerit David. »

lorum. Tanguntur hic quatuor, scilicet, solventis personae solemnitas, solutionis necessitas, solutionem (alias, solventium) comitas, et factum per quod solvebatur. *

De primo dicit : « Quid fecerit David? » qui tantus ac talis erat rex, et patriarcha, et propheta : et ideo numquam solvens legem sine magna causa, et per solutionem suam, præsignans futuram solutionem legis, et docens in quibus casibus solvenda sit : hoc enim est officium prophetae et patriarchae : regis autem est cogere ad legis observantiam, et non legem violare. Et si justus rex violat, exemplaris erit violatio et doctrinalis : quia superjustus in quibusdam casibus violando legem, melius servat eam, sicut in antehabitis determinatum est. Et ideo dicit, Psal. cxvii, 100 : Super senes intellexi : quia intellectum legis non ad litteram, sed ad spiritum referebat. Cum enim alibi diceret, ibidem, 7. 106 : Juravi et statui custodire judicia justitiae tua : oportuit, quod omnia qua justus fecit, essent custoditio legis : custoditio autem ista non potest esse nisi secundum spiritum, et non secundum litteram.

Sed quare Christus non facit mentionem suarum dignitatum, ut diceret quid fecerit David propheta et patriarcha? Respondet Chrysostomus : « Ne com- « mendare se ipsum videatur : quia per « lineam David descenderat. » Sed posset etiam dici, quod haec relinquit Christus tamquam notissima apud Judæos quibus loquebatur.

« Quando esurìit. »

Ecce necessitas : nec intelligitur ista necessitas extrema fuisse, sed inducens, et non cogens : quod et significatur in verbis Sacerdotis, I Reg. xxi, 4, ubi

dixit : Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, comedant eos, scilicet panes propositionis : quia si necessitas extrema fuisset, ita quod immineret mors, nihil penitus interrogasset, sed statim dedisset. Et hoc est contra eos, qui necessitatem extremam solam (alias, solum) dicunt esse, in qua aliquis tenetur esurienti subvenire.-I Joan. iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ?

« Et qui cum eo erant. »

Ecce solventium communitas, ne dicatur quod David propheta inspiratione solvit, adducuntur in medium communes personæ, quæ secum solverunt.

« Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus. »

Ecce factum, et tangit quatuor. Primum est introitus, secundum comestio panum, tertium ratio illiciti, et quartum ratio consecrationis usus panum.

De primo dicit :

« Quomodo intravit in domum Domini. »

Hoc est, in atrium interius, ubi habitavit sacerdos, quo non erat communis accessus laicorum hominum, sed ad ostium stabant, et ibi sacerdotes hostias eorum accipientes offerebant : et tangitur historia 1.

Et dicitur, Marci, n, 26, quod introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum. Glossa autem hic dicit, quod intravit ad Abimelech, qui pro eo con-

Ecce excusatio discipu<--- Page Split --->

suluit Dominum. Et ideo dicit Chrysostomus, quod binomius fuit iste sacerdos. Sed melius est, quod dicatur, sicut et verum est, quod ambo aderant, et pater, et filius: et unum nominat Dominus in Marco: alter autem nominatur hic, et in historia Regum: multi enim aderant sacerdotes: unde et postea Saul propter hoc factum omnes interfecti.

« Et panes propositionis comedit. »

Ecce secundum : quia intravit propter Dei responsum quaerendum, et comedit panes propositionis propter famis necessitatem : quia in necessitate omnia sunt communia. Dicunt tamen quidam, quod præsentia sacerdotum secum dispensavit. Sed hoc nihil omnino, et contra intentionem istius responsionis, quæ vult quod necessitas fecerit licitum quod alias illicitum fuit. Si tamen dicatur, quod per hoc verbum quod dixit sacerdos : Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, comedant : sacerdos dispensavit. Tunc hic accipitur, quod dispensatio non debet fieri nisi causa publicæ necessitatis, vel publicæ utilitatis : quia publica necessitas dispensationem excusat : publica autem utilitas eamdem commendat, ut dicit Bernardus ad Eugenium Papam.

« Quos non licebat ei edere, etc. »

Ecce tangit rationem illiciti in facto : quia lex hoc factum prohibuit. Illicitum enim est, quod præcepto communi legis est prohibitum. Levit. xxiv, 5 et seq : Accipies similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas : quorum senos altrissecus super mensam purissimam coram Domino statues : et pones super eos thus lucidissinum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini. Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel fædere sempiterno : eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos

in loco sancto, quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

« Neque his qui cum eo erant. » Quasi dicat : Et si David aliquam videtur habere in hoc prærogativam, tamen hi qui cum eo erant, nullam penitus habebant, nisi necessitatis causam : neque etiam (alias, enim) sacerdos sine causa ministrasset, cum lex Domini oppositum imperaret.

« Nisi solis sacerdotibus. »

Et etiam in loco sancto. Signum enim hoc erat Eucharistiae, quae non nisi his quos Deus sacravit, administranda fuit. Et sic inducta est dignitas regalis et prophetalis in comedente, et dignitas sacerdotalis in ministrante panes : et ista persona præcipue posita fuerunt ad legis custodiam, sacerdos ad exponendum, et rex ad cogendum.

Sic ergo solvebat : Multo magis etiam præsentia mea in simili, et majori necessitate, et præfinito tempore solvere possum : et hæc est intentio istius partis.

« Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?

Dico autem vobis, quia templo major est hic. »

Ecce secunda responsio, in qua ostenditur solutio cultus templi : quia propter cultum templi sabbatum violatur.

Et dicit tria : quorum unum est reprehensio : alterum, convictio : et tertium, argumentatio ex illis. Et hæc patent in littera.

De primo dicit :

« Aut non legistis ?

Quasi dicat : Reprehensibiles de ignorantia legis estis : quia, sicut dicitur, II ad Corinth. n. 13 : Cum legitur Moyses,

<--- Page Split --->

velamen positum est super cor eorum. Joan. v, 46: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.

« Quia sabbatis sacerdotes. »

Hic ponit convictionem. Et dicit quatuor : auctoritatem violantium, causam violationis, quid violant, et quam impune.

De primo dicit : « Sacerdotes, » quorum est custodia legis in se, et in aliis. Malach. ii, 7: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus.

Causam autem violationis dicit, cum subjungit :

« In templo. »

Hoc est, in ritu templi, et observatione sacrificiorum: et hoc non posset esse, nisi ritus templi melior esset sabbato: in mandatis enim et votis talis est regula, quod quando duo sunt quae simul stare non possunt, fortius violat illud quod minus est forte: eadem enim est ratio mandatorum in hoc, quae est vinculorum in oppositum stringentium: in his enim minus forte solvitur per majus forte. Talis autem solutio fiebat tribus modis: uno modo ex obligatione praecepti, sicut, Levit. xii, 3, et Genes. xvii, 12, dicitur, quod infans octo dierum circumcidetur: et saepe contingit octavum diem esse sabbatum: et tunc oportebat circumcidi, et agnum offerri et mactari: quae omnia corporalia erant opera. Joan. vii, 23: Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato. Simile quid sequitur ex praecepto puerpere, Levit. xii, 4, 3, cui praecipitur, quod trigesimo die pro filio, et sexagesimo sexto pro filia puerum in templo cum sacrificiis occidendis et

immolandis præsentet : quæ sæpe necesse fuit cadere super diem sabbati. Similiter in ipso sabbato Paschæ et Pentecostes et Scenopegiae, multæ fiebant animalium occisiones 1. Et similiter in singulis sabbatis : quæ omnia erant opera corporalia lassantia operantes. Ergo propter templi ritum, sicut majus et dignius aliquid sabbato existens, solvebatur quies sabbati.

Secundo modo fiebat propter hominum necessitatem, sicut, I Machab. ii, 41, Matthathias statuit pugnare die sabbati adversus gentes, ne ipsis deletis deleterut et lex: ergo ipse homo etiam est aliquid majus sabbato: quia sabbatum est propter hominem, et non homo propter sabbatum.

Tertio modo fiebat hujusmodi solutio propter brutorum animalium necessitatem, Infra, eodem, xni, 13, et Luc. xiv, 3, ubi dicitur, quod adaquabant boves et asinos, et extrahebant eos de puteis die sabbatorum. Sabbatum ergo solvere ex parvis etiam causis non videbatur esse magnum.

Sequitur:

« Sabbatum violant. »

Ecce quod violatur tribus modis inductis, sed hic intendit de violatione illa quae fuit propter ritum templi. Violatio autem illa est, quia (alias, quae) dicitur, Exod. xx, 10: Septimo die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus servile, scilicet, in eo: et ista erant opera servilia.

Sed objicitur: Quia opera templi ad cultum Dei erant pertinentia: ergo non erant servilia, nec per illa violari videbatur sabbatum.

Responsio, quod in veritate per illa violabatur sabbatum: quia nec conveniebant causæ institutionis, neque fini, secundum quod carnaliter et litteraliter sabbatum accipitur. Causa enim institu-

<--- Page Split --->

tionis sabbati fuit, quia illa die quievit Deus ab omni opere exteriori, quiescens in seipso. Ergo si institutio respondet causæ institutionis, sabbatum est in hoc quod nullum penitus fiat opus exterius. Finis autem institutionis exprimitur, Exod. xx, 10 : Non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. Huic autem fini non concordat, quod aliquid operis in eo fiat, quod lassitudinem corporalem inducat. Si igitur talia opera in sabbato fiant, oportet quod fiant propter aliquid majus sabbato : ita quod merito religio sabbati cedat illi tamquam majori. Et sic templum et necessitas animalium major est sabbato : et hoc intendit in littera.

« Et sine crimine sunt. »

Ecce impunitas : cum tamen dicatur, Exod. xxxi, 14 : Qui polluerit sabbatum, morte moriatur.

Sed attende, quod alia est sanctificatio sabbati, et alia observatio septimae diei. Sanctificatio enim sabbati est sanctificatio quietis : non enim quiescitur, nisi in eo quod diligitur : quies ergo cordis est in eo, ubi ponitur finis dilectionis : haec autem non sanctificatur nisi in Sancto sanctorum, ut in eo quiescatur finaliter : ut separati ab operibus nostris et in nullo quietem invenientes ultimæ dilectionis, permaneamus in ipso : et hoc est morale in præcepto de sabbato. Sed in determinatione diei duo attenduntur : unum, quod est causa finalis : et hoc est, quod cum homo in opere est, vel negotio privatae utilitatis, occupatione ipsa trahitur cor ad obliviscendum quietis quam per gustum et dilectionem bonitatis ejus in Deo debet habere : et ideo instituitur, et determinatus (alias, determinatur) feriatus dies, in quo ab occupatione tali separatus, discat redire ad Dei dulcedinem experiendam, quæ postea in ejus remaneat memoria, quando est in negotio, et non

abstrahatur. Causa autem determinationis inducens ad hanc vel illam diem determinandam et instituendam, est emergens aliquid divinum quod quietem illam in Deo ostendit, sicut in Veteri Testamento fuit quies ab opere constitutionimundi : cui cum postea succederet aliud divinum, quod illam quietem melius ostendit in octavo die, quando Christus resurgens felicitatem quietis æterna æ ostendit in plena gratia (alias, gloria) corporis et animæ constitutam, (alias, institutio) prima cessavit, et dies octava prævaluit. Et istae dierum determinationes non cadunt sub præcepto morali, sed sunt quadam institutiones tenenda, quamdiu causa movet (alias, manet) institutionis. Et quoad ista, dicit Dominus solvi sabbaitum, et non quoad primum, quod simpliciter est morale. Isa. lxvi, 23 : Erit sabbatum ex sabbato. Ad Hebr. iv, 10 : Qui ingressus est in'requiem ejus : etiam ipsa requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

Unde subinfent :

« Dico autem vobis, etc. »

Qui sum veritas, et cujus verbum effectivum est. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea quoniam potuerunt. « Quia tenplo, » propter quod sicut aliquid majus sabbato, solvebatur lex sabbati, « major est hic, » quia veritas figurata per templum, et omnem templi ritum. Joan. ii. 19 : Solvite templum hoc : et in tribus diebus excitabo illud. Et, post pauca, y, 21 : Ille autem dicebat de templo corporis sui. Aggæi, u, 10 : Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quan primæ. Ergo multo magis discipulorum lex mihi adhærentium solvit legem sabbati.

Cum autem dicit : « Templo major est hic, » hæc dictio hic, adverbium est loci, et significat, quod præsentia sui templi corporalis solvit sabbati religionem in discipulis.

<--- Page Split --->

« Si autem sciretis quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium, numquam condemnassetis innocentes.

Dominus est enim Filius hominis etiam sabbati. »

Ecce redargutio impietatis per prophetiæ intellectum.

Et facit tria: redarguit enim cæcitatem, confutat errorem, et suam ostendit supra legem auctoritatem.

De primo dicit :

« Si autem sciretis, »

Hoc est, intelligeretis. Matth. xxi, 29 : Erratis nascentes Scripturas, neque virtutem Dei. « Quid est, » quod dicitur, Osee, vi, 6 : « Misericordiam volo, » voluntate finali, et per se. Proprium enim Dei est misereri et parcere. Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est..., et præstabilis super malitia. « Et non sacrificium. » Numquam enim hoc volui, nisi per accidens, et propter aliud : per accidens quidem, ne illud idolis sacrificaretur : propter aliud, ut ipso aliquid in futurum significaretur.

Sed contra, Joel, ii, 14 : Sacrificium et libamen Domino Deo vestro. RESPONSIO. Hoc intelligitur de sacrificio cordis contribulati per se, et de sacrificio corporali per accidens. Hoc tamen totum, supra, ix, 13, notatum est 1.

« Numquam condemnassetis innocentes, »

Hoc est, condemnandos judicassetis. Math. vir, 1 et 2 : Nolite judicare, ut non judicemini... In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini. Jacob. II, 13 : Judicium sine misericordia

1 Cf. ennarrationem in §. 43 cap. ix Matthei, pag. 423. 2 Cf. Ad Hebr. ii, 9 : Cum autem, qui modico

fiet illi qui non fecit misericordiam. « Innocentes » autem sunt, qui nec miserum faciunt, nec miserum relinquant, sicut fuerunt Apostoli, qui omnibus profuerunt, et nulli nocuerunt. Tamen hic intelligit innocentes de legis transgressione. Psal. xxni, 4 : Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam. 1 ad Corinth. x, 32 et 33 : Sine offensione estote Judæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei : sicut et ego per omnia in omnibus plaeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Bene autem dico « innocentes, » quoad legem sabbati.

« Dominus enim est, »

Auctoritate. Apocal. xix, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. I Reg. iii, 18 : Dominus est : quod bonum est in oculis suis faciat. « Filius hominis, » hoc est, quamvis sit Filius hominis, paulo minus minoratus ab Angelis propter passionem mortis 2. Joan. v, 27 et seq.: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso, et potestatem ei dedit judicium facere, quia filius hominis est. Nolite mirari hoc, etc. « Etiam sabbati, » sicut templi : quamvis sabbatum sancitificatum sit non ex lege tantum Moysi, sed ab institutione mundi. Ad Hebr. iv, 3 et 4 : Et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.

Sic igitur ostensa est templi et sabati solutio per Jesu Christi auctoritatem.

« Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

quam angeli minoratus est videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum, etc.

<--- Page Split --->

Hic incipit idem, quod supra manifestare videtus per effectum gratiae.

Et dividitur in partes tres : in quarum prima ponitur gratiae faciendae opportunitas : et in secunda, gratiae exhibitio : et in tertia, Pharisæorum excæcatio.

Prima autem harum duo continet, scilicet opportunitatem gratiae in rebus, et opportunitatem in probatione et conjunctione sermonum.

De primo dicit tria : transitum gratiae fontis, cum dicit :

A Pharisæis, quibus tamquam indignis lucem suam subduxit. Job, ii, 6, 4 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat, et non illustretur lumine. Luc. iv, 43 : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.

« Venit. »

Secundum est, quo tangit loci solemnitatem. Est autem hoc factum non eodem sabbato, quo praecedens, sed in alio. Luc. vi, 6 : Factum est autem et in alio sabbato, ut intraret in synagogam. Et hoc est quod dicit : « In synagogam eorum, » quia locus fuit publicus, et solemnis, ubi multi conveniebant. Joan. xviii, 20 : Ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt : et in occulto locutus sum nihil. Supra, x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super tecta.

Tertium est præsentia indigentis gratia : et hoc tangit, cum dicit :

« Et ecce homo manum habens aridam. »

« Et ecce homo manum habens aridam. »

Et sicut in Evangelio Nazareorum legitur, iste fuit cæmentarius : et inter-

pellabat Christum miserabilibus vocibus dicens, quoniam manu illa victum quarebat. Et dixit : Jesu Nazarene, manum victui meo necessariam restitue, ne turpiter cogar mendicare. Unde, Luc. vi, 6, dicitur quod manus erat dextra, qua perficit diligentiam operis. Præsentavit autem se iste in synagoga, ut ex religione loci et prophetiarum, qua ibi de Christo legebantur, facilius inclinaret eum ad miserendum. Genes. xxvui, 16, 17 : Dominus est in loco isto... : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

« Et interrogabant eum dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum. »

Ecce opportunitas ex conjunctione verborum veritatem probantium.

Et dicuntur hic duo, dolosa videlicet interrogatio Sacerdotum et Pharisæorum, et demonstratio veritatis ex veritate Christi sermonum.

De primo dicit :

« Et interrogaverunt eum dicentes. »

Contra, Luc. vi, 9, dicitur, quod Christus eos interrogavit. Responsio, dicendum, quod utrumque factum est. Sed Christus eos interrogavit primo, ut daret occasionem demonstrandæ veritatis : et ipsi eum reinterrogaverunt secundo, ut accusationem acciperent malignitatis.

« Si licet sabbatis curare ? »

Hæc quæstio aliter formatur, Marc. iii, 4, et Luc. vi, 9 : Si licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? Sed in hac forma proposuit Dominus quæstionem : quia sic formata in se habet rationem ostendentem tale opus non esse violationem sabbati. Constat enim benefacere esse de quiete sabbati : et cum Deus perire nolit animas, quod licet sabbato animam

<--- Page Split --->

salvare : quia sabbatum propter animae salutem factum est. Pharisæi autem formant eam, secundum quod sonat opus servile : quia curare sonat sollicitudinem, et quasi opus medicinale : ut ex hoc magis accipiatur accusatio. Unde, Luc. xiii, 14 : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.

« Ut accusarent eum. »

Perversitas intentionis notatur. Non enim quaerebant, ut addiscerent legis intellectum : nec misericordia movebat ad pietatem : sed pertinaces in malitia potius eligebant derogare Christo, quam legis vel pietatis observantiae studere : discipuli pro certo ejus de quo dicitur, Apocal. xii, 10 : Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Est autem idem, ut accusarent, quod est, ut crimen objicerent.

« Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam. »

Ecce convictio veritatis per sermones Christi.

Et dicuntur duo : primo enim praemittitur facti similitudo pro argumento : secundo autem concluditur generaliter pietatis intentio.

In facti similitudine quatuor proponit, quorum primum comparationem inter Christum et Pharisæos innuit : secundum autem dicit comparationem hominis et brutì simplicis et mansueti et utilis : tertium innuit comparationem defectus hominis ad defectum brutì : quartum autem propositionem (alias, proportionem) facti avari hominis ad factum divinæ pietatis.

De primo dicit :

« Quis, etc. »

Hoc notat generalitatem. « Erit, » notat propositi avaritiae in futurum pertinaciam. « Ex vobis, » notat avaritiae similitudinem in Pharisæis. « Homo, » notat avaritiae fomitem : quia factus, ab humo, sapit ea quae humi sunt. Joan. iii, 31 : Qui de terra est, de terra loquitur. Job, iv, 19 : Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea.

Et est comparatio latens : quod si homines ipsi nihil nisi humanam infirmitatem in operibus demonstrantes, vindicant sibi aliquid facere fieri in die sabbati, multo magis qui super omnes est per opera se demonstrans esse Dominum sabbati, quod pietatis est, potest facere in die sabbati.

« Qui habeat unam ovem. »

Ecce comparatio inter hominem et brutum simplex. Et tangit boni parvitatem et paucitatem : paucitatem in hoc quod dicit, « unam : » parvitatem in hoc quod dicit, « ovem. » Sicut ille vir pauper, II Reg. xii, 3, qui nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam,... quae creverat... de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia. Propter proprietatem simplicitatis et mansuetudinis et utilitatis comparatur ovis homini, sicut supra, x, 6, notatum est 1. Et notatur hoc, quod etiam uni misero exhibenda est misericordia, dunmodo sit ovis. Psal. xxv, 7 : Nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

« Et si ceciderit hæc sabbatis in foveam. »

Ecce comparatio miseriae bruti ad miseriam hominis. Et notantur tria, causa nocumenti, tempus, et nocumentum.

Causa autem est casus, cum dicit : « Ceciderit. » Et in hoc notatur : quod per illicitum opus non dedit causam ca-

<--- Page Split --->

sui, sed in via simpliciter gradiens cecidit. « Sabbatis » autem cecidit : quod propter salutem, et non ad mortem alicujus inventum est. « In foveam, » que est qualitas nocumenti, ex quo impossibile est exire propria virtute : sicut et homo manu contracta, operam dans rei licite, cecidit in manus ariditatem, de qua se eripere non potuit. Job, vi, 13 : Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. Deuteron. xxii, 4 : Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.

12

« Nonne tenebit, et levabit eam ?

Quanto magis melior est homo ove ! Itaque licet sabbatis benefacere. »

Ecce comparatio facti hominis ad factum divinae pietatis. Et tangit duo : factum, et comparationem.

De facto duo dicit per modum interrogationis. Tenere enim est retinere ab ampliori nocumento, ne in fovea deficiat. Levare autem est a nocumento eripere : et hoc melius fit in homine divina pietate nos tenente, ne in totum in praecepcadamus, et extrahente nos de lacu fecis et miseriae. Sapient. x, 14 : Descendit cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum.

« Quanto magis, etc. »

Ecce comparatio. Et excessum notat per tria : infinitum quidem, cum dicit « Quanto, » eo quod homo est ad imaginem capax Deo (alias, Dei) quod non ovis.

Excessum autem virtutis notat, per hoc quod dicit : « Magis. » Simplicitas enim et mansuetudo, et innocentia in ove sunt natura : et ideo non laude digna. Sed in homine sunt ex electione voluntaria : et ideo laudabilia. I ad Corinth. ix, 9 et 10 : Numquid de bobus cura est Deo ? an propter nos utique hoc dicit ?

Excessum autem pretii, et valoris nutat per hoc, quod dicit : « Melior est homo ove. » I Petr. r, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis, sed pretioso sanguinquasi Agni immaculati Christi.

Ex his autem omnibus a minori sumens probationem concludit :

« Itaque licet sabbatis benefacere. »

Quia vos cum sitis homines mali, in sublevamine bruti, in quo vestra consullitur avaritiae : quia in vestro hoc facitis, et non in alieno, et ideo non ex pietate creaturae simplicis hoc facitis : et tamen excusamini in die sabbati hoc facientes. itaque multo magis mihi (qui pius et misericors sum) licet generaliter ad omnes homines beneficentiam exhibere, et nullum in fovea perditionis derelinquere ex fide me invocantem. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. Joan. ix, 4 : Me oportet operari donec dies est. Ad Hebr. xiii, 16 : Beneficentiae et communionis nolitoblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.

« Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. »

Hic tangit perfectionem miraculi : et sicut dicitur, Marci, iii, 3, et Luc. vi, 8, statuit eum Jesus in medio, ut omnibus pateret quod miseria hominis eum ad pietatem moveret : et ut etiam devotio circumstantium magis promoveretur ad fidem : et ut malignitas Pharisæorum magis confunderetur.

Dicit autem duo, unum videlicet perfectivum sanitatis, et sanitatis perfectionem.

Primo enim dicit :

<--- Page Split --->

« Extende manum tuam. »

Notatur autem ex modo loquendi, quod infirmitas ex desiccatione nervorum, qui desiccati in musculis moventibus curvaverant rascetam (alias, et ascellam) et digitos versus brachium. Quia, sicut Hieronymus dicit in Evangelio Nazaræorum (quo Hebræi quidam fideles utebantur) dicitur, quod iste cæmentarius fuit, et victum arte, et usu manus quæsivit, et ex motu forti, et frequenti, et siccitate calcis et lapidum passus est nervorum desiccationem. Unde in eodem Evangelio dicitur, quod hujusmodi vocihus interpellabat Dominum: Jesu Nazarene, restitue mihi manum, per quam mihi et meis quæsivi victum, ne turpiter cogar cibos mendicare. Unde etiam, Luc. vi, 6, dicitur hæc fuisse manus dextera.

« Et extendit. »

Ecce perfectio sanitatis, et demonstratio. Dedit enim Christus voci suæ vocem virtutis, non per invocationem, ut Sancti, sed per imperium, ut Dominus perficiens sanitates. « Et restituta est sanitati sicut altera, » vigorosa ad operandum effecta.

Moraliter autem hoc miraculum perficitur in avaris, qui contractas habent manus ad dandum, cum manus imperio Domini per gratiam liberalitatis aperiunt inopi, et palmas extendunt ad pauperem1. Eccli. iv,36 : Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.

« Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. »

Hic tangitur exceæatio invidorum Judæorum. Et innuit quatuor, scilicet con-

fusionem malignitatis, consensionem, et pessimam eorum intentionem, et Christi patientiam.

De primo dicit : « Exeuntes ergo Pharisæi, » confusi, et non sustinentes lumen rationum propositarum, et per ipsas res confirmatarum. Joan. iii, 20 : Qui male agit, odit lucem. Joan. xiii, 30 : Judas exivit continuo. Erat autem nox. Job, i, 12 : Egressus est Satan a facie Domini.

« Consilium (vel concilium) faciebant adversus Jesum. » Ecce consensus malignitatis. Jerem. xvii, 23 : Tu scis omne consilium eorum adversus me. Isa. i, 13 : Iniqui sunt cautus vestri. Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniat anima mea, et in caetu eorum non sit gloria mea.

« Quomodo perderent eum. » Ecce pessimum virus intentionis ipsorum. Math. xxvi, 3 et 4 : Congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi,... et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

Imponebant autem ei coram hominibus tria : blasphemiam, et Sabbati violationem, et timorem quem de factis non habebat. Et de blasphemia quidem dicitur, Joan. x, 33 : De opere bono nos non lapidamus te, sed de blasphemia : et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. De sabbato dicitur, Joan. ix, 16 : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. De his duobus simul, Joan. v, 18 : Propterea magis quaerebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. De timore vero dicitur, Joan. xi, 48 et 53 : Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum : et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem... Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Christus autem contra blasphemiam opposuit Dei honorem, Joan. viii, 49 : Honorifico Patrem meum, et vos

<--- Page Split --->

inhonorastis me. Contra sabbati violationem beneficentiæ opposuit ostensionem, Joan. x, 32 : Multa bona opera ostendi vobis ex Patres meo, propter quod eorum opus me lapidatis ? Contra timorem eorum, opposuit eorum quæ timebant, comminationem. Luc. xix, 43 et 44 : Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et conagustabunt te undique : et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt.

Secundum veritatem autem causae persecutionis fuerunt, inanis gloria, invidia, et superstitio. De invidia enim dicitur, Infra, xxvii, 18 : Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. De inani autem gloria, Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis ? De superstitione, Supra, ix, 14 : Quare nos, et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant ?

« Jesus autem sciens recessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes.

Et præcepit eis ne manifestum eum facerent. »

Hic tangitur Domini patientia contra mala inducta. Et tanguntur duo : unum est probatio patientiae in opere : secundum autem probatio ejusdem per auctoritatem Scripturæ.

De primo tangit quatuor, signum scilicet deitatis per omnium scientiam : signum bonitatis per sanitatum gratiam : et ante hoc exemplum nostræ infirmitatis per sui absentiam : et instructionem humilitatis per vitatam ex miraculis jacetantiam.

4 En secundum Vulgatam verba Isaiae, xlii, 1 et seq. : Ecce servus meus, suscipiam eum : electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum, judicium genti-

De primo dicit : « Jesus autem sciens, » nullo referente. Eccli. xxiii, 28 : Circumspicit omnes vias hominum. Joh, x, 13, et xlii, 2 : Scio quia universorum memineris, et nulla te latet cogitatio. « Recessit inde, » dans nobis exemplum declinandi rabiem persequentium, Supra, x, 23 : Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam : quia in hoc etiam consulitur malitiæ adversariorum.

« Et secuti sunt eum multi, » supple, infirmi, et hi qui ex fide et devotione infirmos obtulerunt. Luc. iv, 40 : Omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad Jesum. At ille singulis manus imponens curabat eos.

« Curavit eos omnes, » ut signo bonitatis vinceret adversarios : mira enim fuit bonitas, quod quæsitus ad mortem universale omnibus exhibuit beneficium. Ad Roman. xii, 21 : Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

« Et præcepit eis, » præcepto non exsecutionis, sed instructionis, « ne manifestum eum facerent, » ut signo humilitatis, quod, supra, xi, 29, dixit, confirmaret : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Joan. viii, 50 : Ego non quæro gloriam meam.

« Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem :

Ecce puer meus,^quem elegi : dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum. »

Ecce confirmatio per prophetam (alias, prophetiam).

« Ut adimpleretur, » quia in mensura gratiae superaddit, « quod dictum est de eo per Isaiam prophetam dicentem '. » Auctoritas autem inducta confir-

bus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris. Calamum quassatum non conteret, et lignum fumigans non exstinguet : in veritate educet judicium.

<--- Page Split --->

mat totum quod ab initio dictum est in hac parte, et non solum id quod immediate præcessit. Dicuntur autem in hac auctoritate duo de Christo, plenitudo videlicet gratiae, et actus.

Plenitudo autem dicitur hic quadrupliciter, ab humilitate videlicet subjectionis, cum dicit :

« Ecce puer meus. »

Et in hoc notatur subjectionis evidentia. « Puer » notat subjectionem, « meus » notat consensum ejus, cui subjicitur. Ad Hebr. ii, 14 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem, etc. Puer enim dicitur a subjectione et puritate naturae assumpta. Et ideo alia translatio habet, « Servus meus. » Isa. xlix, 3 : Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor.

Secundo, tangit electionem ipsius ad officium, cum dicit :

« Quem elegi. »

Non de massa perditionis separatus, quia in illa numquam fuit, sed electus ad officium redemptionis. Psal. lxiv, 5 : Beatus quem elegisti, et assumpsisti. Hoc etiam modo dicitur, ad Roman. i, 4 : Prædestinatus in virtute secundum spiritum sanctificationis. Cantic. v, 10 : Electus ex millibus. « Quem elegi » ad hoc opus ante mundi constitutionem. Ad Ephes. i, 4 : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem.

Tertio, dicit dilectionem ex plenitudine gratiae provenientem, cum dicit :

« Dilectus meus. »

Et dicit duo : dilectionem quæ est causa gratiae, et quia gratia gratum facit habentem eam, et opus ipsius : ideo de

gratitudine illa subdit : « In quo bene complacuit animæ meæ. »

De primo dicitur, Joan. iii, 35 : Pater diligit filium, et omnia dedit in manu ejus.

Quod autem additur : « In quo bene complacuit, etc. » Tria notantur, optimus videlicet virtutis modus, qui magis notatur per bene, quam per bonum : quies pascens volentis Patris, in acceptatione meriti Christi, quod notatur per complacitum : et medulla dulcedinis, quam habet ad ipsum : et hoc notatur per animam, quia humano modo loquitur : et est anthropopathos, quia humana proposio transfertur in Deum. Idem autem est, Supra, iii, 17, et Infra, xvn, 5. Sapient. iv, 14 : Placita enim erat Deo anima illius.

Quarto, dicit plenitudinem spiritus, qui omnia operatur, et distribuit dona, quæ per Christum sunt data :

« Ponam super eum spiritum meum. »

Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me. Quod autem dicit : « Ponam » sonat quietem. Isa. xi, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini : et hæc dicuntur omnia de Christo secundum assumptam humanitatem. Secundum primum horum juste per obedientiam venit ad redimendum : per secundum, idonee : per tertium, factum est opus utile fini redemptionis : et per quartum, efficax ad debellandum spiritus nequam redemptos in captivitate detinentes. Primum est humilitatis, secundum perfectionis, tertium dulcedinis, quartum autem excellentissimæ sanctitatis.

Attendendum etiam, quod omnia hæc conveniunt Christo, in quantum in conformitate naturae caput est Ecclesiæ : sed per primum importatur habitus naturae, qua Sanctis conformatur : secundum autem convenit quoad gratiam, qua membra a non membris discernit : tertium autem dicit causam gratiae : et

<--- Page Split --->

quartum, spiritum quo membra vivificat.

« Et judicium gentibus nuntiabit. »

Hic tangit Christi proprium actum. Dicit tria, scilicet qualis est actus in ordinandis bonis, et qualis in sufferendis adversis et poenis et peccatoribus, et qualis in fine perfectionis.

Sed tamen contra hoc videtur esse, quod dicitur, Joan. iii, 17 : Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Sed hoc intelligitur de judicio condemnationis, cum nos hic loquamur de judicio doctrinae, quod est judicium discretionis (alias, discussionis). Joan. xii, 31 : Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Joan. ix, 39 : In judicium ego in hunc mundum veni. Hoc autem judicium nuntiat prædicando per discipulos « gentibus, » quia, Malach. i, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus.

« Non contendet, neque clamabit,

neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. »

Secundum est qualis fuit in tolerandimalis : et hoc tripliciter : et hoc habet duo.

Ostendit enim qualis est in contradictione malorum, et qualis est in longanima exspectatione peccantium.

De primo dicit tria, quorum primum, boni ordines ad contradictiones: secundum, bonus modus in contradicendo : tertium autem, optimus modus in vincendo contradictiones.

De primo dicit :

De primo dicit : « Judicium gentibus nuntiabit. » Hoc est autem judicium, quoties seipsos hic discutiunt, et in futuro judicabuntur : et haec est doctrina Evangelica. Psal. cxlii, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria haec est omnibus Sanctis ejus. Hoc enim judicio, et ipse ut rex, et sancti ut senatores judicabunt. Sapient. iii, 8 : Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in æternum. Haec enim est sapientia, quae continetur in libris cordium Sanctorum, qui aperientur in judicio 1. Ad Coloss. ii, 3 : In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi.

« Non contendet. »

Dicit enim Ambrosius : « Contentio « est impugnatio veritatis cum confiden- « tia clamoris. » Sic enim non contendit, sed in doctrina spiritus et virtutis veritatem demonstravit. Proverb. xxix, 9 : Vir sapiens, si cum stulto contenderit. sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. II ad Timoth. ii, 14 : Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Ad Titum, ii, 9 : Contentiones, et pugnas legis devita.

Sed contra, Jerem. ii, 9 : Ecce ego in judicio contendam vobiscum. Mich. vi, 2 : Judicium Domini cum populo suo. Responsio. Non contendit contentione irre et rixæ, quamdiu fuit in mundo : sed postea contentione increpationis contendet cum peccantibus.

« Neque clamabit. »

Clamor est confusus sonus indignationis in contradicendo. I Petr. ii, 23 : Dum pateretur, non comminabatur. Nec est contrarium id, quod dicitur, ad Hebr. v, 7 : Preces supplicationesque cum clamore valido et lacrymis offerens, exau-

<--- Page Split --->

ditus est pro sua reverentia. Et, Joan. vii, 37: In novissimo die magno festivitatis, stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, etc. Quia primum intelligitur de clamore devotionis ad Deum : secundum autem de clamore prædicationnis. Et quod dicitur hic, est dictum de clamore indignationis, qui clamor nascitur ex ira et indignatione, ut dicit Gregorius.

gnationis commotum, et vento erroris sonans per blasphemias et indignationes : et hoc non confregit Christus, licet hoc potuerit, sed patienter supportavit : cedens furori, et dans locum irae. Ad Roman. xii, 19: Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. III Regum, xiv, 15: Percutiet Dominus Deus Israel, sicut moveri solet arundo in aqua.

« Neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. »

In plateis vox tumultus suscitantium auditur: et hoc modo Christi vox non est audita: nec etiam in jactantia in pfateis facta, qualiter vocem dant in plateis inaniter gloriantes. Et ideo, Isa. viii, 6, dicitur : Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt eum silentio. Siloe enim, quae interpretatur missus, significat doctrinam Christi quam abjecerunt Judæi: ad quam tamen cæcus illuminandus missus est 1. Isa. xlil, 14: Tacui semper, silui, patiens fui. Sic ergo in mansuetudine mansuetis prædicavit. Isa. lxi, 1: Ad annumtiandum mansuetis misit me. Jacob. 1, 21: In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

« Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet. »

Hic tangitur qualis fuit in sustinentia peccatorum, et exspectatione.

« Arundinem quassatam non confringet. »

Sunt autem ista per metaphoram dicta. Arundo autem quassata cor fuit Judæorum et Pharisæorum, vento iræ et indi-

« Linum fumigans non extinguet. »

Linum candore suo et munditia (ut dicit Hilarius) paucos Judæorum significat devotos, igniculum fidei concipientes, et quadam dilectione cum carne juxta fumantes: quos etiam Christus non exstinxit, sed fovit incendens in eis ignem perfectæ charitatis. Remigius autem dicit « linum significare gentes amaro fumo « erroris fumantes cum modica scintilla « naturalis legis. » Et sicut non contempsit parvam scintillam in parvulis, sed fovit, donec accenderetur igne charitatis: ita etiam in gentibus modicam scintillam naturalis legis in magnum produxit ignem dilectionis. Sine præjudicio autem dicendum, quod per istas expositiones non videtur induci auctoritas: sed potius videtur linum significare Pharisæos nitorem innocentiae prætendentes in superstitiosa religione. Et fumus, qui est nuntius ignis, videtur significare amaras machinationes eorum ad nocendum absque aperta inflammatione irre et rixæ. [Et hoc Christus non exstinxit, quia linum fumigans dum exstinguitur, conculcatur: quia tales Christus pedibus suæ majestatis non conculcavit. Unde, Infra, xv, 14, dicit: Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum. Ad Hebr. xii, 3: Recogitate eum qui talem sus tinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Hoc significatum est, II Regum, xvi, 11 et 12, cum Semei

<--- Page Split --->

malediceret David, et vellet hoc ulcisci Abisai, præcepit rex, dicens: Dimitite eum, ut maledicat juxta præceptum Domini: si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Job, xli, 12, 11: Halitus ejus prunas ardere facit..., et de naribus ejus procedit fumus.

« Donec ejiciat ad victoriam judicium.

Et in nomine ejus Gentes sperabunt. »

Donec ejiciat. »

Hic tangitur, qualis fuit Christus in fine perfectionis sui officii. Et dicit duo, scilicet victoriam bonitatis in fidelibus : et spem æternæ remunerationis, et etiam terrenæ in Christo servientibus.

De primo dicit : « Donec ejiciat, » hoc est, ita dissimulabit, « donec » paulatim per prædicationem, et sanguinis sui virtutem, « ejiciat. » Ejectio projectio est violenta ad exterius facta.

« Judicium. » Sed veritas prædicata est id quod informat judicium : et hæc « ad victoriam » ejicitur, quando extra fines Judææ a Judæis abjecta, in gentibus super errores vincit et triumphat : sicut maxime in die judicii vincet omnes contradicentes. III Esdræ, iii, 12 : Super omnia vincit veritas. Isa. lxiii, 1 : Ego, qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Apocal. vi, 2: Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum..., et exivit vincens ut vincæret. Per equum enim album potestas innocens et virtutes designantur : per sessionem, quies judicantis : per arcum significatur doctrina Scripturarum emittens

1 Cf. ad Hebr. vii, 19: Nihil ad perfectum adduxit lex, etc.

2 Cf. Isa. xi, 10 : In die illa radix Jesse, qui

spicula auctoritatum, quibus vincit Christus omnem errorem.

« Et in nomine ejus, etc. »

Hoc est, spes fidelium, in qua completur Ecclesia fidelium, et perficitur, et finitur Christi officium. Quod autem dicit, « in nomine ejus, » hoc est, in notamine : quia notæ Christi nobis inscribuntur. Act. iv, 12 : Nec aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. « Gentes, » hoc est, Ecclesia ex diversitate gentium congregata, « sperabunt, » omni relicta spe temporalium et relicta justitia legis, quæ est factorum nihil adducentium ad perfectum 1. Ad Roman. xv, 12 : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt : et erit nomen ejus gloriosum 2.

« Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus et mutus, et curavit, eum, ita ut loqueretur et videret. »

In superioribus probatæ veritatis hic inducitur auctoritas, ne possit calumniari terminus umbrarum.

Et hic duo inducuntur, confutatio videlicet Pharisæorum, qui eam malo attribuerunt principio : et confutatio Scribarum, qui attentantes auctorem (alias, auctoritatem) hujus veritatis, signum quærehant potestatis, ibi, §. 38 : « Tunc responderunt ei quidam de Scribis, etc. »

Prima vero harum partium tria continet, causam scilicet calumniae auctoritatis miraculorum probantium terminum umbrarum : et ipsam calumniam : et calumniæ confutationem.

Et hæc in littera patebunt.

Causa autem calumniae, sive occasio fuit miraculi in dæmoniaco perfectio.

stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum.

<--- Page Split --->

Et in illo sunt tria: expostulautia scilicet fieri miraculum, perfectio miraculi, et effectio ipsius in adstantibus.

In expostulantia autem fieri miraculum duo sunt: fides offerentium inclinans omnipotentiam ad perfectionem ipsius: et passio obsessi trahens misericordiam ad voluntatem efficiendi.

« Tunc oblatus est ei, etc. »

De primo dicit : « Tunc, » praeinducta rabie declinata, « oblatus est ei, » fide et devotione. Supra, ix, 2 : Offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Unus quidem subjecto, sed multiplex in effectu daemonis : et notatur in hoc malitia daemonis, cui in uno non sufficit una laesio, sed multipliciter vexat unum et eumdem. Isa. xxxvui, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea. Habacuc, 1, 17 : Semper interficere gentes non parcit.

« Daemonium habens, caecus et mutus. »

Tria tangit impedimenta : quia in hoc quod daemonium habuit, impeditum habuit rationis ordinem : extra autem nobiliorem destruxit actum sensitivae, et in hoc fecit caecum : et nobiliorem actum rationis, qui est interpretativae, et in hoc fecit mutum : et haec est malitia daemonis interius impediens usum verae rationis, et exterius auferens visum veri luminis in coruscatione miraculorum : et laudem Dei, interpretatione sermonum ablata. Luc. xi, 14 : Erat Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et addit Beda, quod erat etiam caecum. I Reg. xi, 2 : In hoc vobiscum feriam fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros.

« Et curavit eum. »

« Et curavit eum. » Contra defectum in interpretatione sermonum exterius, dicit : « Ita ut loqueretur. » Et contra defectum caecitatis exterius, dicit : « Et videret. » Et de his multa in superioribus dicta sunt 1.

Ecce miraculi perfectio. Et propter

tres operationes daemonum tria ponit antidota salutis. Contra enim defectum interiorem in impedimento usus rationis, dicit : « Et stupebant omnes turbae, et dicebant : Numquid hic est Filius David ? »

Ecce effectus miraculi in adstantibus. Et tangit duo : stuporem admirationis, et viam fidei luminis.

De primo dicit : « Et stupebant omnes turbae. » Stupor est insensibilitas cordis systolen patientis ex ignorantia causae prodigii, quod apparet in sensibus. Luc. v, 26 : Stupor apprehendit omnes.

« Et dicebant : Numquid hic est filius David ? » Propter misericordiam dicunt eum filium David, et propter promissionem, sicut patet, I Reg. xxiv, 5 et seq., ubi non interfecti Saul. Et, II Reg. 1, 17 et seq., ubi planxit inimicum. I Machab. 11, 37 : David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.

« Pharisæi autem audientes, dixeruat : Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. »

Hæc est calumnia Pharisæorum, qui divisi interpretantur : quia, sicut dicitur, Isa. lix, 2 : Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Audiverunt enim turbam, et non valentes calumniari factum, facti auctorem Spiritum sanctum calumniati sunt, ad contrariam et inimicam potestatem Dei miracula transferentes : « Hic non ejicit daemonia, nisi in

<--- Page Split --->

Beelsebub, principe dæmoniorum. » Iujus autem negativæ affirmativam, supra, ix, 34, dixerunt. Et quia illa minus dicebat, ideo Christus (supra, ibidem) non inpugnavit, sed tacuit. Nunc autem confirmata malitia eorum, postquam conceperunt occidere eum, ponunt negativam, quæ nihil penitus operum Christi reliquit, nisi dæmoni detur, et attribuatur : et hoc melius significatur, Marc. iii, 21 et 22, ubi sic dicitur de Jesu : Quoniam in furorem versus est... Quoniam Beelsebub habet : et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.

« Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis. »

Hic incipit confutare. Et dicuntur hic duo : primo enim, ante disputationem sapientiæ, signum omniscientis quem nihil latet, præmittitur : et postea, disputationem orditur.

De primo dicit : « Jesus autem, » ut Deus omnia, « sciens cogitationes eorum. » Psal. xcii, 11 : Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. Simile est, supra, ix, 4, quando dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? dixit ad confutationem eorum.

« Omne regnum divisum contra se, desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. »

Hic ponit rationes ad confutandam malitiam Pharisæorum. Et dividitur in partes quatuor. Ostendit enim primo dicti eorum falsitatem : secundo, peccati eorum quod in dicto commiserunt, irremissibilitatem : tertio, intentionis perversitatem : quarto, justissimam eorum condemnationem : et sic terminatur sua disputatio.

Prima harum habet duo genera rationum. Primo enim inducit ratio-

nes deducentes ad inconveniens, quæ supposito dicto eorum indirecte probant propositum : secundo, probat ostensive supposita veritate etiam concludendo propositum.

In prima harum proponit generaliter in omni potestate : et assumit sub ipsa in potestate diaboli, et concludit propositum per inconveniens quod sequitur.

Attende autem, quod humana potestas, in qua per similitudinem proponit, non est nisi triplex, regionis scilicet, civitatis terræ, et domus : secundum quod etiam regnum refertur ad tria, œconomicam videlicet, cujus gubernatio datur patrifamilias : et civilem, cujus gubernatio datur proconsuli : et regalem, cujus gubernatio datur regi. Plures enim ad unum pluribus modis referri non possunt, nisi domestici, vel cohabitantes civiliter, vel communicantes legibus eisdem : et in his tribus dicit solvi potestatem regni, si divisa sit potestas contra potestatem.

Attende etiam, quod in toto potestativo (sicut est regnum, vel civitatis prætura, vel domus dispensatio) est potestas distributa ex uno, et ad unum ordinata, qui est Rex, vel Proconsul, sive Præfectus, vel paterfamilias : et tunc dividi dicitur : quia contraria dispositione reluctans, nec ex uno distribuitur in officia plurium, nec secundum communicationem ad unum ordinatur : et tunc fiunt duo domini, quibus nemo potest servire 1.

De his ergo dicit :

« Omne regnum etc. »

« Omne regnum, » quod est potestas regionis ordinata ad unum contra seipsum reluctando, » divisum, » ad divisa tendens, quia tunc destruit ordinem ad unum, « desolabitur » II Paralip. xx, 23, Filii Ammon versi in seditionem in seipsos divisi, mutuis concidere

<--- Page Split --->

vulneribus. « Et omnis civilas, » in qua est etiam ordo potestatis ad unum, « vel domus, » ad unum patremfamiilias ordinata familia, « divisa contra se, » hoc est, in divisa tendens contra sui motorem et rectorem, « non stabit : » sed, sicut dicit, Luc. xi, 17 : Domus supra domum cadet. Isa. iii, 8 : Ruit Jerusalem, et Judas concidit. Et hujus causa ponitur, ibidem, x. 3, quia tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Proverb. xxviii, 2 : Propter peccata terrae multi principes ejus, hoc est, ad multa tendentes. I Machab. 1, 6 et seq.: Divisit Alexander regnum suum cum adhuc viveret... Et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et loco suo:... et multiplicata sunt mala in terra.

« Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus? »

Hic assumit sub propositione generali : et est propositio falsa, supposita tamen vera secundum dictum Pharisæorum.

« Et si Satanas, » adversarius humane saluti regnum Dei impugnans, « Satanam, » alium adversarium eidem regno, « ejicit » in toto, ne dominetur secundum aliquam potestatem inimicam saluti, « adversus se divisus est : » quia etsi Satanæ sint legiones diversis et divisis vitiis principantes, in hoc tamen conveniunt, quod regnum Dei, et salutem hominis impediunt : sicut, Judicum, xv, 4, vulpes Samsonis facies habebant diversas, et caudas colligatas.

« Quomodo ergo stabit regnum ejus? » quod non stat in uno officio, sed multis officiis : et ideo oportet, quod se invicem juveni daemones.

Et attende, quod quidam dicunt re-

gnum diaboli esse mundum : et Salvatorem velle concludere, quod secundum dicta Pharisæorum solvendus sit mundus statim : quod Pharisæi non credebant. Et hoc non videtur esse intentio litteræ : quoniam non sequitur ex dictis nisi destructio potestatis diaboli : hoc enim vocatur regnum, licet vere sit corruptio regni in tyrannidem. Isa. xix, 4 : Tradam Ägyptum in manu dominorum crudelium : et rex fortis dominabitur eorum.

Cum igitur Satan non intendat destrucre suum regnum, Satan non ejicit Satanam : falsum est ergo me in principe daemoniorum ejicere daemonia. Sed nonne necromantici in uno daemone ejiciunt alium : et similiter fecerunt idola, sicut Astaroth, et quaedam alia? Ad hoc dicendum, quod non ejiciunt, sed a quadam operatione, vel laesione cessant, ut in alia fortius possideant. Christus autem loquitur hic de ejectione secundum omnem operationem, et omne dominium.

« Et si ego in Beelzebub ejicio demones, filii vestri in quo ejiciunt ? Ideo ipsi judices vestri erunt.

Si autem ego in spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. »

Secunda ratio est ducens ad inconveniens : et ideo resumens dictum: ex quo sequitur inconveniens, quaerit, dicens : Filii vestri in quo ejiciunt ? » Dicuntur autem filii Apostoli, et Exorciste, et quidam etiam non sequentes Christum. Luc. ix, 49 : Vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum. Act. xix, 13, etiam fuerunt, qui adjurabant in nomine Jesu, quem Paulus prædicat 1 : omnes enim illi vi-

<--- Page Split --->

dentes efficaciam nominis Christi, adjurabant per nomen Jesu.

Dicit autem « Filii vestri, » non mei discipuli : quia cum de eis sint nati et conversati, non essent testes contra eos, nisi a veritate secundum conscientiam essent convicti. Et cum illi sint testes efficaciae nominis et sanctitatis, et quod nullis malis artibus usus ejicio daemones, « ideo ipsi judices vestri erunt : » vos primum de falsitate convincentes, et postea sua comparatione condemnantes. Job, xiii, 4 : Prius vos ostendam fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. Matth. xix, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Infra, xii, 42 : Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam.

« Si autem ego in spiritu Dei ejicio. »

Hoc meo judicio est conclusio ex duabus inductis rationibus. Sicut enim dicit Glossa : Complexio est assumpta per divisionem istam : aut in spiritu malo ejicio daemonia, aut in spiritu bono ? Et jam illa perducta est ad plura inconvenientia : concluditur ergo ista, et assumitur : et hoc est : « Si autem ego in spiritu Dei, » hoc est, in virtute Spiritus Dei a me procedentis, sicut Luc. xi, 20, dixit : Ego novi virtutem de me exiisse : « ejicio daemonia, » tam a corporibus quam ab animabus, « igitur pervenit in vos, » hoc est, inter vos, quia regnum diaboli existentes non poterant intra se habere regnum Dei, « regnum Dei. » Jam superius diximus, quod regnum primum est, quod est animata justitiae et legum et urbanitatum potestas in anima regis. Et ita hic sumit Christus, quia regnum hoc Dei distribuendum erat ex corde Christi in omnes ministros

Et hoc est :

qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus

prædicat.

Ecclesiae. Joan. 1, 26 et 27 : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse est, qui post me venturus est, etc. Luc. 1, 32 et 33 : Regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Supra, vi, 10 : Adveniat regnum tuum, etc.

« Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius allegeverit fortem ? et tunc domum illius diripiet. »

Hic ponit per ordinem tres rationes ostensivas propositum ostendens : quarum prima sumitur a similitudine adversariorum in humana consuetudine : et est talis : Hi qui se invicem oppugnant, et alter vincens alterum, vasa confidentiae alterius qui victus est, diripit et dispergit, ne amplius in eis confidat, non sunt amici se invicem juvantes, sed inimici. Ego et diabolus nos ita habemus ad invicem : ergo non sumus amici nos mutuo juvantes : ergo in Beelzebub non ejicio daemonia, sed in spiritu Dei inimico diabolo.

« Aut quomodo. »

Nota est interrogationis : quia in tota disputatione Christus non arguit, sed interrogat : ut ex mansuetudine magis trahens convertat, et alliciat corda eorum. « Quisquam potest, » excellenti potentia. Psal. lxxxv, 8 : Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. « Intrare, » potestative, « in domum fortis, » quam magis defendit quam regnum, vel civitatem : quia nullo modo defendit regnum, vel civitates, qui propriam non praevalet defendere domum. De fortitudine autem diaboli dicitur, Job, xii, 24 : Non est super terram potestas, quae comparetur ei qui factus

<--- Page Split --->

est ut nullum timeret. « Et vasa ejus dirupere. » Sicut ego facio, Osee, xiii, 13 : Ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Est autem domus ista mundus, et conscientia, et infernus. Et Christus intravit in mundum per carnem, ejiciens daemonem per fidei praedicationem, Joan. xiv, 30 : Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. In cor autem intrat per gratiam, et ejicit daemonem, Luc. xi, 14 : Erat Jesus ejiciens daemonium. In infernum autem intravit per animam deificatam, et ejecit daemonis violentiam, Psal. lxxvii, 19, et ad Ephes. iv, 8 : Captivam duxit captivitatem. Isa. xlix, 25 : Captivitas a forti tolletur : et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Dicuntur autem vasa corda daemoniacis operationibus plena. Ad Roman. ix, 22 et seq. : Sustinuit in multa patientia vasa irae, apta ad interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus. II ad Timoth. n, 20 : In magna domo Dei non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. « Nisi prius » Luc. xi, 22 : Si autem fortior eo supervenerit, etc. Jerem. xlvi, 12 : Fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. Christus in mortem dispensative, diabolus autem in infernum amissa quam habuit potestate. « Alligaverit, » potestatis ablatione. Apocal. xx, 1 et 2 : Vidi Angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Et apprehendit draconem, serpentem antiquum,... et ligavit eum per annos mille. « Fortem, » diabolum, Jerem. vi, 23 : Fortis est et crudelis, et non miserebitur. « Et tunc domum illius, » hoc est, contenta in domo inferni, vel mundi, vel cordis,

« diripiet, » hoc est, ab ipso rapiet. Isa. viii, 3 : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere, festina praedari. I Joan. iii, 8 : In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.

« Qui non est mecum, contra me 30 est. »

Secunda ratio est : et est per modum antipophoræ : quia aliquis posset dicere, quod ex familiaritate intraret in domum fortis.

Et ad hoc inducit rationem dicens : « Qui non est mecum, » consensu et opere. Et intelligitur, non est mecum, ita quod violat omnem societatem ipsius. « Contra me est. » Et patet per hoc, quod distribuò, et diripio (alias, eripio) vasa ipsius, quod ipse non est mecum : quia præsentiam meam non sustinet, sed est sibi tormentum. Supra, viii, 29 : Venisti huc ante tempus torquere nos 1 ? Ergo, contra, etc.

Et attende, quod non dicit : Cum quo ego non sum : quia ipse cum omnibus est : et est cum daemone, qui ubique, et in omni creatura est, sicut lumen est cum caeco. II ad Corinth. vi, 15 : Qua conventio Christi ad Belial ? Sed contra : Proverb. xxi, 30 : Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Responsio. Non contra Dominum, quod se erigere et stare possit contra Deum : sed tamen nititur, licet deprimatur. Job, ix, 19 : Si fortitudo quaeritur, robustissimus est.

« Et qui non congregat mecum, spargit. »

Tertia ratio est sumpta a (alias, ex) contrarietate operum : quia Christi opus, et omnium secum operantium est congregare, diaboli autem, et omnium

<--- Page Split --->

ministrorum suorum est dispergere. « Congregat » enim Christus passiones in virtutis formam, actiones ad justitiae normam, electiones ad prudentiae rationem, animales vires ad mentis mensuram, discursus (alias, discursas) rationis disciplinas ad intellectus simplicem felicitatem, multitudinem credentium in cor unum et animam unam, Ecclesiam sub suae protectionis alam, sicut gallina pullos dispersos per errores et desideria in Ecclesiam, et exsules in patriam : et ita congregat ea quae sunt hominis in seipsum, homines ad seipsos, et omnes ad Patris regnum et gloriam. Isa. xi, 11 : Sicut pastor in brachio suo congregabit agnos. Ezechiel. xxxiv, 12 : Liberabo oves meas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant. Isa. xi, 12 : Dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae. Et ibidem, ante, y. 12 : Levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel.

Quod autem diaboli opus sit dispergere, patet, Joan. x, 12 : Lupus rapit, et dispergit oves, per affectus passionum, per iniquitates operum, per errores electionum, per brutalitates et animalitates mentium, per varietates errorum, per diversitates cordium, per idololatrias et varietates perfidiarum, per similitudines exsiliorum in longinquum. Ezechiel. xxxiv, 5 : Dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor : et factae sunt in devotionem.

« Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. »

Hic ostenditur peccati irremissibilitas, hoc est, quod non habet in se, quare inclinet ad remissionem. Et dicit duo : facit enim primo conparationem peccati ad peccatum penes conditiones peccan-

tium : secundo autem facit comparationem eorumdem penes ea contra quam peccatur, ibi, y. 32 : « Et quicumqu dixerit verbum. »

De primo dicit :

« Ideo, etc. »

Quia per rationem convicti estis, quod non ex ignorantia, sicut vilis plebecula turbarum hoc dixistis : nec ex infirmitate cogente per tentationem. « Ideo dico vobis, » fideliter contestans : quia, « omne peccatum » ex infirmitate tentationis causatum, sicut dicitur, Genes. viii, 21 : Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ad adolescentia sua. Et ex illa infirmitate pallium habet excusationis.

« Et blasphemia, » quae est per ignorantiam : et ideo habet pallium excusationis, et si non a toto, tamen a tanto. Act. ii, 15 et seq. : Auctorem vitae inlerecistis... : et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis... Pœnitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Est autem blasphemia, ut supra notavimus, impositio falsi criminis in Deum : propter quod enormius est quam perjurium, quia in perjurio testis falsi Deus invocatur, in blasphemia autem falsum Deo imponitur : et hoc modo per ignorantiam saepe in Christum vilis turbarum multitudo blasphemavit : sed non Pharisæi eruditi in Scripturis, et habentes operum Spiritus Dei, et spiritus maligni discretionem. « Remittetur hominibus : » hoc est, habet in se causam impotentiae vel deceptionis, quare remissibile efficitur, habens congruitatem quamdam veniæ *. Jerem. xvii, 8 : Si pœnitentiam, etc.

« Spiritus autem blasphemia, etc. »

Spiritus blasphemia differt a blasphe-

<--- Page Split --->

mia simpliciter : quia quod ex infirmitate procedit, quasi spiritum voluntatis non habet pro causa, sed coactionis violentiam : similiter quod ex deceptione provenit voluntatis, non habet spiritum, sed ignorantiam : sed quod provenit ex certa malitia, ex solo spiritu voluntatis procedit, nihil nisi odium Dei habens pro causa. Psal. lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum : transierunt in affectum cordis, non in infirmitatem carnis, vel in ignorantiam deceptionis. I ad Timoth. i, 13 : Misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci.

Et ideo sequitur : » Non remittetur, » scilicet causam remissibilitatis, et congruitatem secum non habet.

Dicitur enim veniale peccatum venia dignum tribus modis, genere, eventu et circumstantia. Genere quidem, quod secundum totum genus suum venia dignum est, et non morte æterna, sicut verbum otiosum. Evgntu autem, sicut quod in se quidem est mortale, sed tamen per eventum sequentem factum est veniale, sicut peccatum omne post pænitentiam fit veniale. Circumstantia autem dicitur veniale, quod licet in se mortale sit, tamen habet circumstantiam, ex qua magis congruat ipsum remitti, sicut peccatum infirmitatis, vel ignorantiæ . Blasphemia autem istorum non processit nisi ex spiritu iniquitatis, et odii divini.

« Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. »

Secunda est comparatio istius peccati penes id in quod peccatur. Tangit igitur, quod cum duæ naturae sint in Christo, contra utramque potest quis peccare. Natura autem humana ostendit se infir-

mis passionibus et operationibus, ut comedendo, et bibendo, et hujusmodi : et hæc erat causa scandali plurimorum, sicut quod dixerunt, quod erat vorax et potator vini 1. Et illud, quod (alias, quia) inductivum erat infirmitatis occultæ, remissibilitatem secum habet et pallium excusationis.

Et hoc est, quod dicit : « Quicumque verbum » blasphemiæ « dixerit, » deceptus, « contra Filium hominis, » occasionem ex Filio hominis accipiens, « remittetur ei, » ex congruitate peccati, si pæniteat. Luc. xxm, 34 : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Act. vii, 60 : Ne statuas illis hoc peccatum : quia nesciunt quid faciunt. Causa autem est, Isa. liii, 3 : Quasi absconditus vultus ejus, et despectus. Habacuc, iii, 4 : Ibi abscondita est fortitudo ejus. I ad Corinth. ii, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.

Altera natura in Christo manifestatur actibus potentiae, et sapientiae, et bonitatis, non humanis, sed divinis. Et cognoscens hos actus esse proprios Spiritui sancto, et divinae naturae, et attribuens spiritui immundo, non peccat ex infirmitate, neque ex ignorantia, sed contra conscientiam ex certa malitia : et hoc peccatum vocatur impugnatio veritatis agnita per proprium Spiritui sancto effectum : et ideo illud nullam remissibilitatem habet ex congruitate peccati.

Et hoc est quod dicit : « Qui autem dixerit » blasphemiam « contra Spiritum sanctum, » agnitum in propriis actibus et donis suis, « non remittetur, » id est congruitatem remissionis non habet, « neque in hoc sæculo » congruitatem remissionis non habet, « neque in futuro, » quia de congruitate peccati indignus est liberante misericordia. I Joan. v, 16 : Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. I Reg. xvi, 1 : Usque quo tu luges Saul, cum ego projecerim

<--- Page Split --->

eum? Jerem. xi, 14 : Noli órare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem : quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me. II Machab. ix, 13 : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.

Attende autem, quod tria exiguntur ad hoc, quod peccatum sit in Spiritum sanctum : primum est radix, secundum genus peccati, tertium proprium. Radix semper est malitia, non infirmitas trahens, neque error, vel ignorantia decipiens. Genus peccati, quod semper sit contra Spiritum sanctum manifestatum (alias, manifestum) in actibus, vel donis. Proprium autem, quod non habeat aliquod pallium excusationis, nec a toto, nec a parte, sicut habent peccata ex infirmitate, vel ignorantia facta. In genere autem quinque sunt talia peccata : obduratio scilicet, præsumptio, finalis impenitentia, invidentia fraternae gratia, et impugnatio veritatis agnita in divinis. Obduratio autem hic non dicitur duritia cordis habitualis, sed propositum actuale cor non emolliendi timore, vel amore divino : ita quod proponit non frangi timore, nec emolliri amore, vel pietate : et quod hoc non proveniat ex infirmitate, vel deceptione erroris, quia haec radix exigitur in quolibet peccato in Spiritum sanctum. Et hoc peccatum peccat contra ea, quibus inclinatur cor ad remissionem consequendam ex parte peccantis. Præsumptio autem est, quando aliquis actuali fiducia sic innititur misericordia divina, non deceptus, nec tentatione tractus, quod sine omni satisfactione sperat veniam : et ideo tradit se impudentia et caeteris peccatis. Et hic peccat contra justitiam Dei, qua est remissivum peccati in Deo. Impenententia autem finalis est (non continuatio in peccatis usque ad mortem), sed potius propositum non pœnitendi, ex hoc quod ponit quantitatem peccatorum suorum excedere Dei

misericordiam, sicut fecit Cain, Genes. iv, 13, cum diceret : Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Et haec peccat contra misericordiam Dei, qua secundum est remissivum peccati in Deo. Invidentia autem fraternae gratia est actualis tristitia affligens mentem in gratia, qua Spiritus sanctus dona, vel actus suos ostendit : et haec est contra hoc quod remissionem operatur ex parte Ecclesia, quod est Sanctorum communio, sine qua nullum omnino remittitur peccatum. Impugnatio autem veritatis agnita est contentio et blasphemia contra Dei veritatem perceptam in sacramentis, vel verbo Dei, vel operibus miraculorum, postquam restituta est veritas : et haec peccat contra effectum sacramentorum, quod est secundum remissivum ex parte Ecclesia. Et super ista quinque Spiritum sanctum impugnat : aut in his quibus operatur remissionem ex parte peccantis, sicut primum : aut in his quibus operatur remissionem in seipso, sicut secundum et tertium : aut in his quibus operatur remissionem ex parte Ecclesia, sicut quartum et quintum.

« Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : si quidem ex fructu arbor agnoscitur. »

Hic incipit redarguere intentionem : quia saepe mala fiunt bona intentione, licet stulta, sicut mendacium obstetricum 1 : et tunc peccatum habet aliquam remissibilitatem. Sed quando accedit mala intentio ad malum, nec infirmitate, nec ignorantia excusatum, tunc omnino est habens incongruitatem ad remissibilitatem.

Duo igitur inducit hic : primo enim probationem malae intentionis inducit sub metaphora : secundo autem metaphora inducit explanationem.

<--- Page Split --->

In metaphora autem duo dicit, metaphoram videlicet, et metaphoræ rationem.

Metaphoram autem proponit sub disjunctione, dicens :

« Aut facite arborem bonam. »

Bona autem arbor est, cujus calor potens est humidum fructuum terminare, et humidum subtile bene terminabile digerente calido : et tunc efficitur fructus dulcis : sicut cor calidum charitate, et dulce humore pietatis et bonæ intentionis bona habet verba et opera. Ezechiel. xlvii, 12 : In ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus. Psal. i, 3 : Erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Canticorum, ii, 3 : Sub umbra illius quem desiderabam sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.

« Aut facite arborem malam. »

Arbor mala dicitur, quae in se habet formaliter causam mali fructus : et haec est, cujus calor naturalis impotens est digerere, et humidum est inobediens digestioni. Tunc enim manebit calidum humidum, et non complet decoctionem ejus : et erunt fructus acerbi, dentes obstupescentes 1. Et hoc est quod sequitur : « Et fructum ejus malum. » Sapient. iv, 6 : Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti : sicut etiam cor amarum malae intentionis verba. et opera profert msla. Ezechiel. xxxi, 3, 12 : Ecce Assur quasi cedrus in Libano..., elevatum est cacumen ejus... : corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus. Supra, iii, 10 : Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

« Si quidem ex fructu arbor cognoscitur. »

Ecce ratio metaphoræ, et proportionis arboris ad fructum : quia ex sapore fructus cognoscitur arboris natura in bonitate et malitia. Supra, vii, 16 et 17 : A fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit.

« Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? »

Ecce metaphoræ istius explanatio. Et dicit duo : explanationem, et expla-

nationis rationem.

Explanatio est, quod dicitur de mala arbore.

« Progenies viperarum, »

Hoc est, venenati venenatorum filii, lingua virus effundentes mali cordis. Job, xx, 16 : Occidet eum lingua vipere. Matth. xxiii, 31 et seq. : Testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Serpentes, geminima viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae ? Luc. iii, 7 : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?

« Quomodo potestis, » pietate quae est ex habitu, « bona loqui, cum sitis mali ? » Quando enim malus ex habitu loquitur, mala loquitur. Isa. xxxii, 6 : Stultus fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Deum fraudulenter.

<--- Page Split --->

« Ex abundantia enim cordis os loquitur.

Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala. »

Ecce expositionis ratio simul et probatio.

Et dicit rationem dupliciter : generaliter, dicens : « Ex abundantia » habituali « cordis, » quae pessima, vel optima semper in corde repræsentat, « os loquitur, » etiam sine præmeditatione. Et hoc est signum confirmati in bono, vel in malo habitus. Job, iv, 2 : Conceptum sermonem tenere quis poterit ? Job, xxxii, 18, 20 : Coarctat me spiritus uteri mei... Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.

Et subjungit hoc idem specialiter in bono et in malo.

In bono quidem, quia « bonus homo de bono thesauro cordis sui, » hoc est, de habitibus bona longa consuetudine acquisitis, « profert bonum. » Proverb. xviii, 4 : Aqua profunda ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. Infra, xiii, 52 : Omnis Scriba doctus in regno cælorum similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera.

« Et malus homo de malo thesauro » habituum malorum, « profert mala. » Proverb. xv, 2 : Os fatuorum ebullit stultitiam. Infra, xv, 19, et Marc. vii, 21, 22 : De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta. Isa. lix, 13 : Locuti sumus de corde, nostro scilicet, verba mendacii. Michae», vi, 10 : Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura major irre plena.

« Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint

homines, reddent rationem de eo in die judicii.

Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. »

Hic post omnem malitie eorum ostensionem, inducit justissimam eorum condemnationem : et hoc facit arguens a minori. Quoniam si de otioso est reddenda ratio, relinquitur quod de tam pernicioso blasphemiae verbo acerrima infligatur condemnatio.

Dicit autem duo : primo a minori innuens argumentationem ostendit condemnandos : et secundo, quasi tacite objectioni respondens ejus qui diceret ex sermonibus neminem esse condemnandum, dicit quod ex verbis homo condemnatur, et ex verbis justificatur.

Dicit ergo : « Dico autem vobis, » qui sum veritas quae non mentitur, « quoniam de omni verbo otioso. » Est autem otiosum, quod caret ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis, ut dicit Gregorius. Et hoc est idem ei, quod repugnat ex deformitate veniali, ordini ad finem bonum necessitatis, vel utilitatis : et ideo videtur differentiam habere ad indifferens, quod non habet hujusmodi repugnantiam : sed quod non ordinatur, hoc est, ex defectu rationis ordinantis, et non ex deformitate propari veniali : propter hoc autem ad malum sunt Scurrile quidem est, quod scurrarum : perniciosum autem, quod nocentium malorum. « Quod locuti fuerint homines. » Pulchre dicit homines, qui humum sapiunt : quia qui de terra est, de terra loquitur 1. « Reddent rationem in die judicii. » Sed ratio quae redditur, est pro quantitate delicti, ut de parvo reddatur parva ratio, et de magno magna. Eccle. xn, 14 : Cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos mani-

<--- Page Split --->

festari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit.

« Ex verbis enim tuis justificaberis, »

Si sunt bona. Proverb. xii, 14 : De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis. « Et ex verbis tuis condemnaberis, » si sunt mala. Proverb. xviii, 21 : Mors et vita in manu linguæ. Proverb. xxi, 23 : Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. Luc. xix, 22 : De ore tuo te judico, serve nequam. Et, II Reg. 1, 16 : Os tuum locutum est adversum te.

« Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre. »

Hic incipit confutare tentantes.

Dividitur autem hæc pars in partes duas : primo enim ponit tentationem, et secundo confutationem, ibi, y. 39 : « Qui respondens. »

Circa tentationem autem dicit duo : describit enim tempus, et qui sint tentantes : et secundo, modum tentationis.

De primo innuit tria, scilicet, cum dicit : « Tunc, » quando videlicet confutaverat contradictores, « responderunt, » non ad orationem : quia ex illa insolubili vinculo constricti fuerant. Job, ix, 3 : Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. « Quidam de Scribis et Pharisæis. » Ecce descriptio tentantium. Scribæ quidem ex præsumptione falsi nominis et scientiæ : et Pharisæi superstitiosa religione confisi. « Dicentes. »

Ecce modus tentationis incipiens ab adulatione sapientiæ, cum dicit :

« Magister, etc. » ^

Infra, xxi, 16 : Magister, scimus quia

verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum. Joan. ii, 2 : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister.

Et subinferunt voluntatem, quando dicunt : « Volumus. » Quasi ex devotione hoc petant, quia voluntatibus bonis libenter satisfacit. Luc. ii, 14 : In terra pax hominibus bonæ voluntatis. Et subjungit notam potestatis, cum dicunt : « A te. » Sapient. xii, 18 : Subest tibi, cum volueris, posse. Et denum ponunt curiositatem : « Signum videre. » Luc. xi, 16 : Alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo. I ad Corinth. i, 22 : Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt. Signum autem non petunt paupertatis, Luc. ii, 12 : Et hoc vobis signum : Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. Nec signum puritatis, Isa. vii, 14 : Dabit Dominus ipse vobis signum : Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Neque signum infirmitatis, Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Sed quærunt signum magnæ potestatis non curantes de utilitate, persuasi a prophetia Joel, ii, 30, et Act. ii, 19 : Dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

« Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit, et signum non dabitur ei. »

Hic incipit confutatio. Et ponit tria, culpæ videlicet objurgationem, comparativam eorum condemnationem, et quod in eum retorserant, pessimorum dæmonum obsessionem. Quæ omnia patent in littera.

In culpæ autem objurgatione dicit tria, scilicet generationis nequam, ad hoc quod petit indignitatem, et incongruam sibi

<--- Page Split --->

petitionem, et petiti ad intentionem eorum negationem.

De primo horum dicit : « Qui respondens ait illis. » Proverb. x x v i , 3 : Responde stulto juxta stultutiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

« Generatio mala, » in opere, « et adulteria, » in infidelitate, quae fide violata super virum suum admisit alienum. Isa. lvi, 3 et 4: Filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae. Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? numquid non vos filii scelesti, semen mendax? Proverb. xxx, 11 et seq.: Generatio qua patri suo maledicit, et qua matri suae non benedicit. Generatio qua sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebra ejus in alta surrecta. Generatio qua pro dentibus gladios habet. Primum horum notat blasphemiam in Deum Patrem, et in matrem sapientiam: secundum, emundationem carnis in operibus legis: tertium, superbiam simulatae religionis, et falsi nominis scientiae: quartum, dolum mordacem machinationis occulta. Marc. viii, 38: Qui me confusus fuerit et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis. Ezechiel. xvi, 38: Judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem.

Sic igitur ostensa est indignitas petentium.

« Signum quaerit. »

Ecce petitio incongrua : nam haec generatio mala et adulteria gemitu et lacrymis stans retro pedes, deberet quaerere sicut peccatrix 1, et non praesumptuose se et impudenter Christi adspectibus superbe se ingerens signum quaerere. Quasivit autem signum potestatis ostensivum cce-

lestis. Infra, xv i, 1 : Rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis, forte inducti prophetia Isaiae, vii, 11 : Pete tibi sigum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Joel, ii, 30, et Act. ii, 19 : Dabo prodigii in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.

Sed quare istos increpat, eo quod petunt ? Et, Isa. vii, 13, Achaz etiam increpat, eo quod non petivit ? Responsio, quod in istis condemnat præsumptionem, et in impio rege infidelitatem, et in Sanctis quibus signum offertur, commendabilem ostendit esse devotionem. Isti enim ex præsumptuosa curiositate indigni exauditione petebant : Achaz autem Deo laudem liberationis attribui (alias, attribuere noluit) sed idolis : et ideo noluit signum quo Deus liberatorem (alias, liberationem) ostenderet. Sanctis autem, qui propter Dei cultum conculcabantur, signum liberationis de cælo ostenditur.

« Et signum non dabitur ei. »

Marc. viii, 12 : Si dabitur generationi isti signum, hoc est, non dabitur signum de cœlo, vel de sublimi, sed de infirmitate, hoc est, de imo.

Sed contra, Marc, xv, 38, Luc. xxiii, 43, Sol obscuratus est, et multa alia signa apparuerunt? Responsio, quod datum fuit, non eis, quia non fuit eis utile : sed potius datum est contra eos, quia juste ex hoc fuerunt condemnati. I ad Corinth. 1, 22 et seq.: Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quaerunt. Nos autem prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.

Et est, quod significat consequenter, dicens :

<--- Page Split --->

« Nisi signum Jonæ Prophetæ.

Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. »

Dicit enim tria : signi potestatis negationem, signi infirmitatis oblationem, et signi expressionem.

In oblatione autem signi infirmitatis dicit tria, scilicet quod signum est : cujus est, quia Jonæ : et quod de futuris hæc prophetia est.

Signum enim esse significat, cum dicit :

« Nisi signum Jonæ Prophetæ. »

Mors enim Christi supra naturam fuit, in hoc quod propria potestate animam posuit : et iterum, quando voluit, sumpsit 4. Signum autem fuit Jonæ, quia naufragio suo et nomine Christi significat passionem, et Spiritus sancti effectum. Prophetia etiam fuit de profectu crucis Christi ad conversionem mundi : ipse enim peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit 5. Ad Coloss. ii, 3 et seq.: Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria, etc. Ad Roman. vi, 3 : Si complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.

Exprimit autem hic infirmitatis signum, dicens :

« Sicut fuit Jonas in ventre ceti, etc. »

Non tantum figuraliter, sed etiam ad litteram.

Et attende, quod venter ceti locus est digestionis : et ideo circa illud quod gluttitum est, tria necessario facit opera : al-

terat enim cibum, et per hoc corrumpit : attrahit subtile ex eo ad membra, et per hoc massam dividit : deponit grossiora inferius, et per hoc inferius trajicit. Et ideo mirum fuit in (alias, de) Jona, quod tamdiu in ventre ceti vivus duravit, nec potuit esse nisi divina virtute conservante, præcipue in aquaticis, quæ cibos citius quam alia digerunt animalia.

« Tribus diebus et tribus noctibus. » Utrum autem isti dies fuerunt integri, aut per synecdochen pars pro toto computetur, ignoratur : ego autem puto partem pro toto computari, quia sic respondet significationi. Jonæ, ii, 1 : Præparavit Dominus piscem grandem, ut degluttiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.

« Sic erit Filius hominis in corde, etc. »

Adaptatio est : sicut duo fuerunt in figura, scilicet, gluttitio et tempus, ita duo fuerunt in veritate, sepultura et tempus, quo in sepulcro quievit.

De sepultura dicit : « Ita erit, » veritatem sacramenti significans, « Filius hominis, » notans secundum quid sepultus est, « in corde terræ, » notans virtutes sepulcri. Cor enim terra non habet : sed sicut operationes animalis (alias, animales) maxime sunt in corde, ita etiam ubi sunt maximæ terræ operationes, ibi dicitur cor terræ : et hoc est in loco post terræ superficiem, ubi calor terræ conceptus ex solis radiis congregatur : et ideo sicut ibi maxime radices plantarum facit pullulare, ita etiam ibi maxime putrefacit corpora sepulta. Sed sicut Jonas de loco putrefactionis cibi in pisce putrefactus et corruptus non est, ita Salvator in loco putrefactionis non est corruptus. Psal. xv, 10 : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ, etc.

<--- Page Split --->

Tempus notat, cum dicit : « Tribus diebus et tribus noctibus. » Causa autem tangitur ab Augustino : « Nox enim mortis « suae, quando occidit in eo lumen natu- « ralis vitae, non omnino fuit nox : quia « luxit in ea splendor deitatis (alias, ve- « ritatis), et lumen gratiae redemptionis. « Eccli. xxiv, 43 : Penetrabo omnes in- « feriores partes terrae, et inspiciam om- « nes dormientes, et illuminabo omnes « sperantes in Domino. Et ideo sua mors « significatur per diem sabbati, quo quie- « vit perfectis operibus redemptionis : « quemadmodum ab institutione mundi « perfectis operibus quievit ab omni ope- « re quod patrarat ab institutione mun- « di. Unde nox mortis suae est illa, quae « sicut dies illuminabitur : et nox illu- « minatio mea in deliciis meis ' . Haec « ergo mors significatur per diem. Haec « autem morte duplicem nostram mor- « tem nihil lucis habentem destruxit, « unam praecedentem in culpa, et alteram « sequentem in poena, quando projicie- « batur in tenebras exteriores, in quibus « nihil omnino luminis fuit, sicut di- « citur. Job, ut, 4, 6, de morte culpae : « Non illustretur lumine... Noctem « illam tenebrosus turbo possideat, etc. « De morte autem poena, Sapient. xvii, « 3 : Ignis quidem nulla vis poterat « illis lumen praebere, nec siderum lim- « pidea flammae illuminare peterant il- « lam noctem horrendam. Et haec signi- « ficatur per noctem sequentem, quae « est inter sabbatum et Dominicam. « Has autem duas mortes nihil lumi- « nis habentes Christus sua luce, quae « in tenebris mortis suae lucet, destru- « xit et dissipavit. Mich. vii, 8 : Cum « sedero in tenebris, Dominus lux mea « est. »

Colligite ergo ex rationibus Augustini, quod per synecdochen isti tres dies, et istae tres noctes computandi sunt secundum quod congruit mysterio. Quia enim nostra mortes nihil lucis habebant, ideo

in noctibus quæ nostras mortes significabant, nihil fuit temporalis lucis. Et quia sua mors tota lumine plena erat, ideo sua mors significatur per diem artificialem duabus noctibus artificialibus interpositam. Ulterius, quia nox nostra a nostris tenebris inchoat, et in Christi luce terminatur : ideo secundum istam computationem nox cum sequenti die computatur : ita quod fiat vespere et mane dies unus, sicut in primo ordine, quando lux innocentiae luxit in mundo 2. Tunc igitur vespera Parasceves cum die artificiali præcedente et cum nocte præcedente, quæ nox est inter diem cœnae et sextam feriam, quando jam efficaciter tractabatur qualiter mitteretur ad inferos, computatur pro uno die. Tunc enim jam foderunt foveam animæ suæ, in qua in eadem die in vespera sepultus est, et nostram mortem culpa produxit in lucem. Nox autem, quæ est inter Parasceven et Sabbatum, cum Sabbato computabatur pro una die, quando suam mortem naturae produxit in lucem et quietem gloriae : et nox, quæ est inter Sabbatum et diem Dominicam, computatur cum die sequenti pro una die naturali, quando nostram mortem poena et condemnationis produxit in lucem suæ redemptionis. Et sic tribus diebus et tribus noctibus fuit in corde terrae, et patet quid artificialter accepti significant, et quid naturaliter accepti, et propter quam causam per syncedochen sunt computandi : quia non congrueret mysterio, si totos fuisset in sepulcro naturales tres dies. Osee, vi, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum.

« Viri Ninivita surgent in judicio cum generatione ista. et condemnabunt eam : quia poenitentiam egerunt

<--- Page Split --->

in prædicatione Jonæ, et ecce plusquam Jonas hic. »

Hic ostendit condemnationem comparativam generationis hujus nequam : et cum posset multa ponere exempla, sicut de Naaman Syro, IV Reg. v, 1 et seq , et de Achior, Judith, v, 3 et seq., non ponit nisi duo exempla de Salomone et Jona : eo quod duo sunt in verbo prædicationis, quorum unum est timoris ex comminatione, quæ inducit ad pœnitentiam, ad peccati expulsionem. Et hoc perfecit Jonas puer Dei, qui lamentatus est Ninivitis : et responderunt plangentes. Alterum est sapientia, quæ in sensu verborum prædicatoris, cujus delectatio est felicitatis actus, et præcipe in expositione cœlestium promissorum, etc., Salomon puer Dei cecinit, et respondit saltando a finibus terræ regina Austri : et secundum hæc duo dividitur hæc pars in duas partes, ut patet.

Sed quia primum est expellere peccatum, ideo primum inducit lamentum Jonæ. Et dicit tria : Ninivitarum exemplum surgentium in judicio, rationem exempli, et rationem condemnationis. Et hoc est quod dicit :

« Viri Ninivita» surgent, »

Non tantum resurrectione corporum, sed ostensione devotionis et pœnitentiae ad Dei verbum per Jonam prædicalum, « cum generatione ista, » hoc est, comparatione hujus generationis, « et condemnabunt, » comparatione sui. Psal. cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicum conscriptum, etc. « Quia pœnitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ. » Ratio est condemnationis duplex : ex parte condemnantium, ex ex parte condemnandorum. Ezechiel. xvi, §2 : Justificatæ sunt sorores tuæ a te, hoc est comparatione tui. Osee, ii, 2 : Judicate matrem vestram, judicate : quia ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus.

« Et ecce plus quam Jonas hic. »

Inter eos qui sunt de generatione ista plus quam Jonas : non modo dignitate personæ, sed in inducentibus ad pœnitentiam. Quia diu prædicavit : die ac nocte institit (alias, instituit), miracula adhibuit, discipulos misit, Prophetis testabatur quod dixit, institutis a lege divina prædicavit. Ezechiel. iii, 6 et 7 : Non mitteris ad populos ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mitterereris, ipsi audirent te. Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.

« Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. »

Eodem modo tria dicit hic, sicut in præmisso, scilicet propositum exemplum alienigenæ fœminæ, in judicio condemnationem, et rationem condemnationis tam ex parte condemnantis quam ex parte condemnatorum.

Dicit ergo : « Regina, » quæ tantæ fuit dignitatis et sapientiae, ut regina esse mereretur, « Austri, » de Saba, quæ est in parte Orientis vergente ad Austrum, ubi propter positionem climatis habitant sapientiae studentes : unde et tres Reges venerunt. De hac habetur, III Reg. x, 1 et seq., et II Paralip. ix, 1 et seq. « Surget, » non tam corpore quam sui studii demonstratione, « in judicio, » comparationis. Isa. v, 3 : Judicate inter me et vineam meam. Mich. vi, 1 : Surge, contende judicio cum populo meo. « Cum generatione ista. » Deuter. xxxii, 3 et 6 : Generatio prava atque perversa, hæccine reddis, etc. Vocat autem generationem, et non

<--- Page Split --->

hominis, ut notet ex patribus pravis antiqua peccata haereditasse, et ex se nova peccandi invenisse studia. Psal. lxxvii, 37 : Quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum. Propter hoc genimina viperarum dicuntur 1. « Et condemnabit eam, » sui comparatione. Sapient. iv, 16 : Condemnat autem justus mortuus vivos impios. « Quia venit a finibus terræ : » in adventu, studium pulchritudinis : in finibus terræ, labor accipitur. Isa. xxiv, 16 : A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. « Audire sapientiam Salomonis. » Ecce finis. Eccle. ii, 9 : Supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem : sapientia quoque perseraverit mecum.

« Et ecce plus quam Salomon hic. »

Evidentiam notat, ne causetur occultum : quia thesaurus invisus et sapientia abscondita, quae utilitas in utrisque ? Excellentiam autem in comparatione, cum dicit : « Plus quam Salomon, » quia ille sapiens, homo tamen : in Christo autem sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi 2. Baruch, iii, 36 et 37 : Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Hic advinvenit omnem viam disciplinae. Per localem autem propinquitatem notat posse bona sui adipisci sine labore, cum regina venerit per longinqua spatia viae. Baruch, iii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Act. xvii, 27 et 28 : Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Unde potissimum in hoc est major Salomone : quia exterius clamat per carnem assumptam, et interius docet per sui (secundum quod Verbum Patris est) sapientiam, et inspirat quod docet per Spiritus a se procedentis gratiam. De primo, Proverb. 1,

1 Cf. supra, iii, 7. 2 Ad Coloss. ii, 3.

20 : Sapientia foris prædicat, in plateis dat vocem suam. Psal. lxxviii, 4 : Laburavi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ. De secundo, Eccli. i, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. De tertio, Joan. xvi, 13 : Cum autem venerit i.le Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.

« Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, »

Hic retorquet in eos, quod sibi blasphemantes imposuerunt, quod videlicet in spiritu immundo resistebant veritati. Duo autem dicit : ponit enim similitudinem liberati a daemonio, et prius postea possessi, et hujusmodi ponit : secundo, adaptationem, ibi, in fine y. 43 : « Sic erit et generationi, etc. »

Circa primum tria dicit, exitum immundi spiritus ab homine, discursum et regressum. Et hæc patent in littera.

Dicit ergo : « Cum autem immundus spiritus. » Non per naturam immundus est, sed per effectum malitiae. Matth. x, 1 : Dedit illis potestatem spirituum immundorum. « Exierit ab homine, » ab aliquo, sicut Christus expulit a multis : quia sanavit omnes oppressos a diabolo 3. Exire autem dicitur non tantum per essentiam, ut diffinitive non sit in corpore, sed etiam ut educatur per effectum gratiae effectus suæ malitiae. Job, xxvi, 13 : Obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.

« Ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. »

Ecce discursus. Et tangit quatuor : discursum et loca per quæ discursus, et intentionem, et intentionis frustrationem.

De primo dicit : « Ambulat. » Ambu-

<--- Page Split --->

lare dicitur ab an, quod est circum, et bulo, quod non est in usu, nisi in composito : et est idem quod vado 'l. Job, 1, 7: Circuivi terram, et perambulavi eam. I Petr. v, 8: Circuit, quarens quem devoret, etc.

« Per loca arida, » ab humore concupiscentiæ desiccata : vel secundum aliam Glossam, baptismatis non irrigata : vel pœnitentiæ lacrymis non infusa. Isa. xix, 5 : Et arescef aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur. « Quærens requiem. » Ecce intentio mala. Est autem requies falsa, ut scilicet sic in malo hominis quiescat, ut totum hominem non tantum in transitu visitet, sed etiam per similem impœnitentiam possideat. Isa. xiii, 21 : Requiescent ibi bestiæ, et reprehuntur domus eorum draconibus : et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi.

« Et non invenit, » quia frustratur intentione impœnitentiæ finalis. Ezechiel. xviii, 21 et 22 : Si impius egerit pœnitentiam..., omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor. Ad Ephes. iv, 27 : Nolite locum dare diabo'lo. Jacob. iv, 7 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis.

« Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. »

Hic tangitur reversio. Et tanguntur tria, scilicet tractatio reversionis, dispositio ejus ad quam revertitur, et omnis introitus (alias, interitus). Et hæc patent in littera.

Dicitur ergo : « Tunc dicit, » in corde suo : vel, cum dæmonibus conferendo, « revertar. » Isa. xxxvii, 34 : In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur. « In domum meam, » scilicet habitationem quæ peccato (alias, peccati opere) sua facta est. Job, xviii, 13 : Habitent in tabernaculo illius

socii ejus. Apocal. xviii, 2 : Facta est habitatio dæmoniorum. « Unde exivi, » per pœnitentem justitiam compulsus.

« Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. »

Ecce dispositio ejus, quam ingreditur.

Et tangit quatuor, scilicet quod « invenit eam, » hoc est, locum habitationis suæ in eam. Quia si resisteret, non inveniret eam. Sic enim invenit eam, sicut serpens Evam 2. Ezech. xvi, 23 : Divisisti pedes tuos omni transeunti. Et, Jerem. ii, 24 : Omnes qui quærunt eam, non defieient : in menstruis ejus invenient eam.

Secundo, tangit otii torporem, cum dicit : « Vacantem. » Ezechiel. xvi, 49, dicit, quod iniquitatum Sodomæ una fuit otiositas. Matth. xx, 6 : Quid hic statis tota die otiosi ? Eccli. xxxiii, 29 : Multam malitiam docuit otiositas.

Tertium autem est, quod dicit : « Scopis mundatam, » quæ significat munditiam corporalem nimis exhibentem, sicut Judæi fecerunt, Matth. xxii, 25 : Mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis.

« Et ornatam, » ornatum in pompa mundi præferentem. Ezechiel. xvi, 13 : Ornata es auro et argento, etc. Proverb. vii, 10 : Præparata ad capiendas animas.

« Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. »

Ecce reversio. Et tangit tria, scilicet invitationem sociorum, ingressum, et effectum malitiæ in eo quem ingreditur. De primo dicit : « Tunc vadit, et assu-

<--- Page Split --->

nuit septem alios spiritus, » scilicet demones, « secum nequiores se. » Daemon enim unus est, qui uno viltio principatur : septem autem, qui septem capitalibus : nequiores autem, qui ad nocendum efficaciores : et illi sunt daemones verae quidem iniquitatis, sed falsae et mendacis simulationis. III Reg. xxii, 22 : Ero spiritus mendax in ore omnium Prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et praevalebis. Dicit autem Augustinus, quod simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas. Quando autem vere superbus est tegens se falsa humilitate, et vere invidus tegens se charitate, vere acediosus tegens se divini cultus hilaritate, vere iracundus tegens se mansuetudine, vere avarus tegens se largitate falsa, vere gulosus tegens se exterminata facie, et luxuriosus protectus simulata castitate, tunc nequior est. I Reg. xvi, 14 : Spiritus Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam, a Domino.

Secundo, dicit : « Intrantes, » per consensum peccati, « habitant ibi, » per peccati permanentiam. Joan. xiii, 27 : Post buccellam, in qua simulavit sancititatem, introivit in eum Satanas.

« Et fiunt. » Hic tangitur effectus : et patet. Matth. xxvii, 64 : Erit novissimus error pejor priore. II Petr. n, 21 : Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem (alias, agnitam) retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato. Jerem. vii, 26 : Pejus operati sunt quam patres eorum.

« Sic erit et generationi huic pessimæ. »

Hic adaptat quod dixit. Diabolus enim per sanctitatem fidei Patriarcharum, et legis observantiam exivit, per gentes aridas discurrit, finaliter quærens ibi manere : sed non potuit propter fidem susceptam : ad Judæos redivit, quos in Ægypto, et in Chaldæa possederat. Sep-

tem assumpsit, quia septem nequitiiis se armavit. Erant enim Judæi legem abjicientes, secundum spiritum verbis Prophetarum fidem non adhibentes, veritatem verborum Christi impugnantes, miracula maligno spiritui attribuentes, opera virtutis calumniantes, suam justitiam exteriorem Dei justitiæ præferentes, et tandem ipsum interficientes. Vacabant enim otio boni, et scopis mundabant exteriori munditia, et ornatum quemdam, cujus virtutem non habebant, in cultu Dei præferentes. Vel, exponatur sicut primum. Vel forte, per septem dæmones universitas dæmonum significatur, et hoc puto esse probabilius omnibus aliis.

Hoc est ergo quod dicit.

« Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.

Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te. »

Hic incipit ultima pars, quæ est de commendatione devotorum, et abnegatione carnaliter conjunctorum.

Et dividitur in tria : in quorum primo hujus historiae, ex adventu carnaliter conjunctorum, introducitur opportunitas: in secundo, per hoc tentantis eum importunitas : in tertio, intentionis suæ de negatione carnalis conjunctionis, et commendatione spiritualis conjunctionis ostensa spiritualis charitas.

De primo dicit duo : tempus incongruum adventui amicorum, et amicorum conjunctionem et intempestivum desiderium.

Dicit ergo : « Adhuc eo loquente ad turbas, » hoc est, dum instaret officio prædicationis ostendens carnalia terminari per spiritualia. Luc. vim, 19 : Venerunt ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.

« Ecce mater ejus. » De qua, Tob. iv, 3 : Honorem habebis matri tua omnibus

<--- Page Split --->

diebus vitæ ejus. « Et fratres, » hoc est, consobrini filii matertere. Levit. xix, 18 : Diliges fratrem tuum sicut teipsum 1. Foris stabant, » quia præ turba intrare ad eum non poterant. Et notatur, quod stabant in labore, et foris in æstu, vel pluvia, ut citius inclinaretur ad dimittendum spiritualem actum. « Quærentes loqui ei. » Luc. ii, 48 : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. Dixerat autem, supra, x, 37 : Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.

Dicit igitur :

Et ex isto insidiosc quærens,

« Dixit autem ei quidam, »

Tentans, an carnalia spiritualibus præponeret contra doctrinam suam. Luc. viii, 20 : Mater tua, et fratres tui foris stant, volentes te videre. Et hoc est idem, quod dicitur hic : « Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quærentes te. »

Sed quæritur, quare hic non facit mentionem de patre, sicut, Luc. ii, 48, ubi dicit: Ecce pater tuus et ego dolentes, etc.

RESPONSIO, quod non facit mentionem de patre, quia cum multum sermonem de deitatis suæ potentia habuerat, et spiritum de se procedere, per consequens ostenderat se non habere patrem carnalem, et ideo iste timuit confutari statim, si de patre faceret mentionem. Sed carnalis affectus naturalis est: et ideo latenter illum prætendit, ut tentet.

« At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?

Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea et fratres mei.

Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. »

Hic similis ponitur confutatio tentantis, et designatio approbationis observatorum novæ gratiæ. Et facit hic tria : primo enim quærendo confutat tentantem : secundo, indicando dignitatem designat observantis gratiam novam : tertio, perfectorum in gratia determinat ad se conjunctionem. Et hæc patent in littera.

« Quæ est mater mea? »

Non abnegat matrem, cui reverentia est exhibenda: sed innuit non esse præponendum carnalem affectum spirituali operi: in hoc enim non debemus agnoscere carnaliter conjunctos. Joan. ii, 4: Quid mihi et tibi est, mulier?

« Et qui sunt fratres mei ? » Nec hos abnegat, qui quocumque modo fratres sunt : sed ostendens piis operibus esse intendendum, non modo plusquam fratribus, sed etiam plusquam sibi ipsi. Luc. ii, 49 : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis, quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse. Joan. iv, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.

« Et extendens manus in discipulos suos, dixit. »

Ecce designatio dignitatis implentium novam gratiam, quod in laudem digito Dei merentur ostendere (alias, ostendi) multitudini: et hoc significatur, Supra, v, 14: Vos estis lux mundi. Isa. ix, 21: Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.

« Ecce mater mea,» in quorum visceribus per fidem et charitatem formam

<--- Page Split --->

accipio, sicut in matre. Ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. I ad Corinth. iv, 15 : In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. « Et fratres mei, » ex eodem Patre, et ad eamdem haereditatem. De primo, Joan. xx, 17 : Dic fratribus meis : Ascendo ad Patrem meum, et Pa- trem vestrum. De secundo, ad Roman. viii, 17 : Hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi.

Et ne credatur de præsentibus tantum loqui, subjungit :

« Quicumque enim fecerit voluntattem Patris mei qui in cœlis est, »

Non in terris. Hic enim voluntatem non perficeret, nisi ex Deo natus esset. Hic enim non peccat : quia generatio Dei conservat eum 1.

« Ipse meus frater, » ex eodem Patre, et quia utrumque acceptat sexum, « et soror, et mater est. » Vel, secundum