CAPUT XI.

Joannes de carcere nuntios mittit ad Jesum : quibus post Christi responsum abeuntibus, ipse coram turbis laudat Joannem : Judæos vero pueris in foro invicem acclamantibus assimilat, exprobrans civitatibus obstinatis in quibus plurimas fecerat virtutes : confessio Jesu ad Patrem : oneratos ad se vocat Christus, dicens jugum suum esse suave.

  1. Et factum est, cum consummasset Jesus præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et prædicaret in civitatibus eorum.

1 III Joan. y. 41 : Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum. 2 Cf. Genes. xvii, 1 et seq.

nihil accipientes a contribulibus, et profecti sunt propter Deum, sicut dicitur in epistola III Joannis, y. 11 1.

« Calicem aquæ frigidæ, » ut nulli sit excusatio : aut etiam ipsam solam dederit voluntatem, sicut dicitur, II ad Corinth. vn, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. « In nomine discipuli, » et si non in persona. Et discipulus est minor justo, qui nuper accepit auditum, adhuc est imbuendus.

« Amen dico vobis, » hoc est, fideliter dico, « non perdet mercedem suam » triplicem, sicut dictum est supra. I Petr. iv, 9 : Hospitales invicem sine murmuratione. Sic enim Abraham cognitionem meruit Trinitatis, et futuram promissionem benedicendi in ipso seminis 2. Sic et Lot liberationem obtinuit a Sodomis 3.

  1. Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi 4, mittens duos de discipulis suis, 3. Ait illi : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

3 Ibidem, xix, 1 et seq. 4 Luc. vii, 18.

<--- Page Split --->

  1. Et respondens Jesus, ait illis : Euntes renuntiare Joanni quae audistis et vidistis.

  2. Cæci vident 1, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi auaudiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur 2.

  3. Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me.

  4. Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne 3 : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

  5. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

  6. Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.

  7. Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te 4.

  8. Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cœlorum, major est illo.

  9. A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

  10. Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaerunt :

  11. Et si vultis recipere, ipse est Elias, 3 qui venturus est 4.

  12. Qui habet aures audiendi, audiat. 16. Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coæqualibus,

  13. Dicunt : Cecinimus vobis, et non

saltastis : lamentavimus, et non planxistis.

  1. Venit enim Joannes, neque manducans, neque bibens, et dicunt : Daemonium habet.

  2. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

  3. Tunc cœpit exprobrare civitatibus in quibus factæ sunt plurima virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :

  4. Væ tibi, Corozain 6 ! væ tibi, Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.

  5. Verumtamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis.

  6. Et tu, Capharnarum, numquid usque in cœlum exaltaberis? usque in infernum descendes: quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.

  7. Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

  8. In illo tempore respondens Jesus, dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

  9. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.

  10. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis

<--- Page Split --->

novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 1.

  1. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

  2. Tollite jugum meum super vos, et

« Et factum est, cum consummasset Jesus praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et predicaret in civitatibus eorum. »

Habita ordinatione Praelatorum tamquam nobilium membrorum corporis mystici, hic subjungit ordinem corporis mystici secundum se in comparatione ad statum corporis, et in comparatione membrorum ad se invicem. Et ideo sunt hic duae partes : in quarum prima proponit ordinem determinatum secundum statum corporis, et in secunda determinat ordinem secundum officia membrorum.

Ordo autem status corporis determinatur secundum tres status : secundum scilicet ordinem inceptionis, et hoc determinatur in isto capitulo : et secundum ordinem progressionis, et officia personarum in corpore mystico, ibi, a cap. xii ad cap. xxi : et secundum ordinem finis, et iste tertius status determinatur a cap. xxi usque ad xxix.

Istud autem capitulum, in quo determinatur ordo secundum initium corporis mystici, quod est corpus hominis Christi, dividiur in partes duas : in qua-

discite a me, quia mitis sum et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris 2.

  1. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve 3.

rum prima quasi continuat dicenda dictis, et ulitur transitu quodam : in secunda autem tangit proprietatem principii in principio Ecclesiae, ibi, y. 2 : « Joannes autem cum audisset, etc. »

In prima harum tria dicit : in quorum primo praecedentis instructionis notat consummationem per hoc, quod dicit :

« Et factum est, »

Hoc est, dicere. Et perfectum est hoc de instructione. Deuter. xxxii, 4 : Dei perfecta sunt opera, et omnes via ejus judicia.

Determinat autem secundo quod factum est, cum dicit :

« Cum consummasset Jesus, »

Hoc est, cum ad summam perduxisset Jesus sermones istos.

« Praecipiens duodecim discipulis suis. »

Ergo videtur, quod omnia quae dixi in praecedenti (alias, praesenti) capitulo, sint praecepta.

Et ad hoc dicendum, quod ista in prima et particulari missione sunt praecepta eo modo intellecta, sicut in praecedentibus interpretata sunt. Tamen praeceptum dicitur dupliciter : praeceptum scilicet magistri, et praeceptum legislatoris. Praeceptum autem magistri est sicut regula

<--- Page Split --->

morum, vel operis, quod exercendum est : sed non obligat nisi sicut ars. Quia, sicut dicit Tullius : « Ars est collectio « multorum praeceptorum ad eumdem « finem tendentium : » et de talibus praeceptis loquitur hic. Et hoc praeceptum dicitur quasi anteceptum, vel captum, ut teneatur quasi ratio operum. Aliter dicitur praeceptum ex vi coactionis penae obligatorium ad faciendum : et hoc modo potest dici, quod non sumitur hic praeceptum, sed in Exod. xx, 3 : Non habebis deos alienos coram me.

« Transiit inde. »

In demonstratione potestatis, bonitatis, et sapientiæ. In demonstratione potestatis, Luc. iv, 30 : Jesus autem transiens per medium illorum, ibat. Hic enim transitus factus est, cum Dominum vellent de monte præcipitare.

In demonstratione autem bonitatis, Act. x, 38 : Qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, etc.

In demonstratione autem sapientiæ, sicut dicitur hic, et supra, iv, 23 : Circubat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni. Adhuc autem aliquando transivit per depositionem assumptæ infirmitatis. Joan. xm, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem.

Sic ergo dicit : « Transiit inde, » hoc est, de loco ubi Apostolos instruxerat, « ut, » sicut Apostolis dixerat, ita exemplum dans, « doceret » rationalia, « et prædicaret » supernaturalia, ad quæ fides illuminat. Matth. iv, 23 : Docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni. « In civitatibus, » ubi major fuit confluxus hominum propter urbanitates : et ubi magis erant auditiones rationales ad discernendum audita. « Eorum, » hoc est Apostolorum : non quæ suæ essent, vel inhabitarent, sed de quibus nati, et in quibus noti et

conversati, ut ibi eos ad omnia contemnenda instrueret. Vel, per notitiam eorum alios etiam attraheret, et ut ostenderet aliis, quoniam fides primum Judæis esset offerenda, ut inter eos qui Scripturas noverant, probata jam certificata Gentibus offerretur.

« Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,

Ait illi : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? »

Hic post transitum in quo dicenda dictis continuavit, inceptionem Ecclesiæ describit.

Dividitur autem hæc pars in tres partes : in quarum prima ostenditur a diebus Joannis finem esse Synagogæ, et principium Ecclesiæ : in secunda, ponitur exprobratio eorum qui principia fidei incipientis Ecclesiæ non recipiunt, ibi, y. 16 : « Cui autem similem æstimabo. » In tertia, ponitur gratiarum actio ad Deum Patrem, pro his qui fidem nascentis Ecclesiæ per revelationem Patris acceperunt, ibi, y. 25 : « In illo tempore repondens Jesus, dixit. »

Prima harum dividitur in partes duas : in quarum prima per officium Joannis describitur Ecclesiæ principium : in secunda, describitur hujus principii forma et modus, ibi, in medio y. 11 : « Qui autem minor est in regno cælorum. »

Adhuc, prior harum duo continet : quorum primum est directio ad Christum sicut ad Ecclesiæ caput facta per Joannem : secundum autem est laus Joannis terminatione Synagogæ, et principio Ecclesiæ per præcursionis officium ibi, y. 7 : « Illis autem amentibus. »

Adhuc, in primo horum duo continentur, directio scilicet facta ad Christum a Joanne, et certificatio directorum, ibi, y. 4 : « Et respondens Jesus, etc. »

<--- Page Split --->

In primo horum tria sunt : opportunitas, sive occasio missionis, missio, et interrogationis injunctio.

De primo ergo dicit :

« Joannes autem »

Baptista, « cum audisset, » referentibus discipulis, qui permittebantur ad eum accedere, propter hoc quod Herodes tenebat eum « in vinculis, » quibus procurante Herodiade vinctus fuit, sicut dicitur, Marc. vi, 17 : Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem. Luc. iii, 19, autem habetur idem. « Opera Christi, » scilicet miracula. Joan. v, 36 : Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Haec igitur est relatio discipulorum Christo invidentium, ut supra, ix, 14 1, diximus, et causa est missionis. Unde sequitur :

« Mittens duos. »

Ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum, etiam apud alios dubitantes 2.

« De discipulis suis, » forte magis emulantibus, ut illis certificatis etiam alii certificarentur.

« Ait illi. »

Ecce interrogationis injunctio. « Tu es qui venturus es ? » Simile, Joan. i, 27 : Qui post me venturus est, ante me facus est. Erat enim venturus Christus post Joannem, non modo in .persona, sed in efficacia sacramentorum, et in constitutione Ecclesiae, et officio redemptionis.

« An alium exspectamus ? » Innuit Joannes alium exspectari, cujus exspec tatione voluit discipulos averti, ne cum

Judæis excæcati Antichristum pro Christo præstolarentur, et susciperent, sicut dicit Chrysostomus. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

Quæritur autem hic utrum Joannes dubitavit ? Videtur autem mirabile si de hoc dubitare potuit, quem intra materna viscera obstrusus cognovit, quem Spiritus in deserto revelavit, cui columba insedit, super quem vox Patris intonuit, quem digito demonstravit, cui testimonium quod mundi peccata tolleret perhibuit, de quo quod Agnus inmolandus esset prædixit, ad quem Andream cum alio misit, cui detrahentes discipulos corripuit, cui Judæis quærentibus testimonium perhibuit : quæ omnia legimus fecisse Joannem 3.

Propter hoc dicit Gregorius, quod « non dubitavit Christum esse Mes- « siam in lege promissum, vel venisse « in carne (alias, carnem), sed potius, « utrum per se descensurus esset ad in- « ferna, sicut per se venit in mun- « dum, vel hoc per alium esset imple- « turus. »

Sed cum descensus ad inferos sit de articulis symboli Apostolorum, qualiter Joannes illuminatus et illuminator ad fidem de illo potuit dubitare ?

Et ad hoc posset dici, quod non dubitavit de articulo, sed de modo articuli : descensus enim completur in liberatione eorum qui in inferno sunt : de quo non dubitavit Joannes, cum hoc scriptum sciret, Zachar. ix, 11 : Tu in sanguine testamenti tui emisisti vinclos tuos de lacu in quo non est aqua. Et, Osee, xiii, 14 : Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. Sed quia hoc Christi completur passione et virtute, sicut per causam potuit dubitare (alias, dubitari) de modo, utrum facta jam redemptione per mortem, alium

<--- Page Split --->

missurus esset eductionis ducem, qui clausos jam liberatos educeret, vel per seipsum descendens inferna visitaturus esset. Et sic loquitur Gregorius. Et hoc quaerebat Joannes, utrum prænuntiare in inferno ad lætitiam ibi detentorum deberet.

Sed quia hoc in verbis Joannis non exprimitur, ideo Ambrosius aliter solvere videtur, distinguens triplicem esse causam interrogationis : unam quidem cæcitatis, sicut Judæi de Christo, Joan. x, 24 : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam. Aliam autem dubitationis, sicut discipuli de Christo, Joan. i, 31 : Rabbi, ubi habitas ? Et hæc aliquando est dicta ad credendum tarditas, Luc. xxiv, 25 : O stulti, et tardi corde ad credendum ! Tertiam, pietatis, Joan. xi, 34, Christus quærit de Lazaro : Ubi posuistis eum ? Sicut etiam mater de filio in exsilium eunti quærit sciens : Relinques matrem, fili, tam dilectam, et tam te diligentem ? Et hunc modum quæstionis dicit factum esse a Joanne propter teneritudinem dilectionis ex pietate quærente, quod tamen scivit futurum : quia indignum vidit esse Domino majestatis, licet ad redemptionem esset necessarium.

Sed quia nec hoc in verbis Joannis exprimitur, igitur cum Augustino et Chrysostomo videtur dicendum, quod non sibi, sed discipulis Christi gloriam zelantibus quæsivit: ac si diceret : Sæpe vos commonui, et non credidistis quod ipse esset : ecce mitto duos ex vobis, et dicite ei : Tu es, etc., ut per vos ipsos certificati magis acquiescatis. Ego enim non sum Christus, sed ipse, qui spiritum non accepit ad mensuram 1, qui ut sponsus sibi exhibet gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam 2.

« Et responpens Jesus, ait illis : Euntes renuntiare Joanni quae audistis et vidistis. »

Ecce certificatio discipulorum de Ecclesiae fundatione. Et intermittitur causa brevitatis historia, qualiter venientes a Joanne interrogationem apud Christum proposuerunt : « Euntes renuntiare Joanni. »

Tria tangit : ut Joanni amico, unde gaudeat, renuntiatur, et per quae fides confirmatur, et unde dubitantes reprehenduntur.

De primo dicit : « Euntes renuntiari Joanni, » qui congaudet de vestra certificatioue. Joan. iii, 29 : Amicus sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.

« Quæ audistis et vidistis. » Præsentia enim vidistis, et præterita audistis. Et per hoc intelligitur, quod aliquamdiu fuerunt cum Jesu. Et quia plures discipulorum Jesu etiam fuerant cum Joanne, sicut Andreas, ab illis tamquam a notis et fide dignis de non visis audierant : et sic per duos sensus disciplinales instructi, sufficienter fuerant certificati. Job, xlii, 3 et 6 : Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo, et ago pænitentiam. Luc. x, 23 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis, etc.

« Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi auditunt, mortuiresurgunt, pauperesevangelizantur.

Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. »

Hic tangit duo : quorum est unum reparatio corporum, et alterum pertinens ad reparationem perfectam animarum.

<--- Page Split --->

Reparatio autem corporum aut est secundum totum, aut secundum partem. Si secundum totum, aut secundum corruptionem solius corporis, aut secundum conjuncti dissolutionem, ex hoc quod anima corpus non continet corpore corrupto : et priori quidem modo est leprosorum mundatio, secundo autem mortuorum resurrectio. Si autem est secundum partem, cum duo sint in quibus antiqui dixerunt animatum perfecta anima ab inanimato differre, scilieet motu et sensu : aut est secundum motum : et sic est, quod claudi ambulant. Aut secundum reparationem sensus : et duo sensus sunt, qui et maxime sensus habent rationem, et sunt disciplinabiles, qui sunt visus, et auditus : et secundum reparationem quidem visus est, quod cæci vident : secundum reparationem autem auditus est, quod surdi audiunt : in his intelligitur omnis alia reparatio.

« Cæci vident. »

Isa. xxxv, 5 et 6: Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Joan. ix, 39: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. Et ibidem, y. 32: A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.

« Claudi ambulant. »

Sophon. iii, 19: Salvabo claudicantem, et eam quæ ejecta fuerat congregabo. Et hæc duo numquam acciderant nisi a Christo.

« Leprosi mundantur. »

Hoc raro, et si aliquando : tamen non

virtute propria mundantis, sicut Christus per imperium. Supra, vni, 3 : Volo, mundare. Luc. xvii, 12: Occurrerunt ei decem viri leprosi, etc.

« Surdi audiunt. »

Marc. vii, 37: Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.

« Mortui resurgunt. »

Et hoc ante raro accidit, et ncn propria virtute per imperium, sed per preces : sed Christus imperando. Marc. v, 41 : Puella (tibi dico) surge. Luc. vii, 14: Adolescens, tibi dico, surge. Joan. xi, 43: Lazare, veni foras.

« Pauperes evangelizantur. »

Luc. xiv, 33 : Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Amos, ix, 11 : Suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo. Hoc autem quod pertinet ad perfectum animæ complementum, est quod pauperes spiritu, qui, sicut supra, v,3, notavimus 4, in omnibus hujus mundi bonis se insufficientes existimant, « evangelizantur, » et non divites qui in mundo se sufficere putant. Jacob, ii, 5 : Nonne Deus elegit paupéres in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod repromisit Deus diligentibus se.

Deinde subjungit, unde reprehenduntur dubitantes, dicens :

« Et beatus est, »

Per certam speciem beatitudinis futuræ, « qui » fide firmus, « non fuerit scandalizatus in me, » scilicet occasionem ruinæ in me non acceperit, cum in-

<--- Page Split --->

firmitatem ostendam in passione. Luc. ii, 34: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. I Petr. ii, 7: Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis. De quo lapide dicitur, Isa. viii, 14, et ad Roman. ix, 32 et 33, quem reprobaverunt aedificantes, et lapis offensionis et petra scandali hi qui offendunt in verbo, nec credunt in quo et positi sunt 1.

7 «Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne. »

Hic ponitur laus Joannis, eo quod suæ præcursionis officio fecit ad Ecclesiæ inchaotionem : unde in hoc pars ista terminatur.

Laus autem Joannis est in tribus : in constantia virtutis, in austeritate rigoris, et in officio præcursionis : et hæc notantur hic per tres responsiones trium interrogationum : per quas etiam patet istius partis divisio.

Primo autem notatur, qualiter opportunitas inducitur istius laudis, cum dicit : « Illis autem, » discipulis Joannis, « abeuntibus, » ne præsentibus eis adulatio videretur. Psal. cxl, 5 : Olemn peccatoris non impinguet caput meum.

« Cæpit Jesus dicere ad turbas de Joanne, » ne ex interrogatione facta per discipulos de Joanne scandalizarentur : faciles enim, et proni erant ad scandalum, sicut et contra Dominum scandalizabantur de facili aliquando de sua prædicatione, sicut, infra, xv, 12 : Scis quia Pharisæi, audito verbo hoc, scandalizati sunt ? Aliquando etiam de ipsis miraculis scandalizabantur. Marc. vi, 2 et 3 : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia

quæ data est illi, et virtutes tales quæ per manus ejus efficiuntur? Nonne hir est faber, filius Mariæ...? Et scandalizabantur in illo. Discipuli autem etiam post visa miracula scandalizabantur de passione. Unde, infra, xxvi, 31: Omnes vos scandalum patiemini in me in istu nocte: et ideo multum præmunit a scandalo: et laudat Joannem, quia scandalum contra Joannem redundaret in totius Ecclesiæ concussionem.

« Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. »

In hac quaestione tria notantur : aviditas in exitu, et labor in progressu in desertum, admiratio in visu. Et hæc tria sunt in omnibus aliis quaestionibus. Matth. iii, 3-6, exibant ad eum, ut baptizarentur ab ipso 2. Et, Joan. 1, 23, dicitur : Ego vox clamantis in deserto : quia cum labore sua relinquentes in desertum exibant. Pro miraculo autem aspiciebant pilis camelorum tectum, zona pellicea præcinctum, locustis pastum : sicut habetur, supra, iii, 4.

Hoc est ergo quod dicit : « Quid, » pro miraculo et prodigio, « existis, » vestra relinquentes, « in desertum. » tanti liboris viam assumentes, « e...cer? »

Et hanc quaestionem solvit per aliam quaestionem, dicens: « Arundinem vento agitatam, » hoc est, numquid hominem levem omni vento circulatum? Qui in prosperitate mihi testimonium perhibuerit, et modo in adversitate victus de me dubitaverit? Qui in juventute plenus spi-

<--- Page Split --->

ritu fuerit, et modo vacuus sicut arundo? Qui sicut hypocrita foris exhibeat aliquid pulchritudinis, et intus nihil habeat nisi inanitatem vacuitatis? Cujus generatio sit in humore concupiscentiæ, et habitatio quies libidinis? Qui tam fragilis sit et inconstans, cui nemo inniti debeat nisi cum periculo innitentis confringatur ? Quasi diceret ? Non : sed potius constantem etiam in carcere, non inclinabilem a veritate, et spiritu quo repletus est ex utero matris, nunc plenius exuberantem in veritatis confessione : qui non in humore carnalis concupiscentiæ natus, sed Angelo nuntiatus : et in sicitate deserti nutritus : et ita fortis, quod nec mortis metu et carceris deserit veritatem.

Arundo enim flexibilis est vento, qui persuasionem significat, III Reg. xiv, 15: Percutiet Dominus Deus Israel, sicut moveri solet arundo in aqua : et evellet Israel de terra bona. Ad Ephes. iv, 14: Non simus parvuli fluctuantes, et non circumferamur omni vento doctrina in nequitia hominum. Arundo etiam vacua est intus, et extra splendens et pulchra, Job, viii, 11: Numquid virere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ? Sapient. ii, 7: Tamquam scintillat in arundineto discurrent justi, hoc est, in vacuis a gratia extendentes eos. Arundo etiam in humorosis crescit, Job, xi, 16: Sub umbra dormit, in secreto calami, et in locis humentibus. Arundo etiam est fragilis, Isa. xxxvi, 6: Confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum : cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam.

« Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum. »

Hoc accipitur dupliciter: litteraliter, et metaphorice.

Litteraliter quidem mollis duo importat, mollitiem videlicet resolutæ commoditatis, et nitorem pretiosæ vestis. Luc. xvi, 19 : Induebatur purpura, et bysso. Byssus enim dicit resolutæ mollitiei commodum, et purpura pretiosæ vestis indumentum, Act. xii, 21 : Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali. Et post modicum, y. 23 : Consumptus a vermibus, exspiravit. Et dicitur in Historia Ecclesiastica, quod vestis erat ex splendore auri et argenti contexta : in quam dum inciderent solis radii, ex polito metallo reverberatis et multiplicatis radiis splendorem prætendebat divinum : et ideo populus acclamabat Dei voces : et tunc percussus consumptus a vermibus exspiravit 1. I Petr. iii, 3 : Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus. Eccli. xi, 4: In vestitu ne glorieris umquam. Augustinus : « Fateor, de « veste pretiosa erubesco. Non enim de- « cet hæc membra, non hos canos, non « hanc professionem. »

Metaphorice autem mollibus induitur, qui blandis adulantium sermonibus circumtextus peccatoribus adulator. Psal. cxl, 5: Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Unde, Supra, ii, 7: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Eccli. xii, 11: Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi : sed compungunt acute et in profundum. De his adulatoribus, Ezechiel. xiii, 18: Væ quæ consumt pulvillos sub omni cubito manus! Pulvillus enim sub cubito consuitur, quando mollis sermo peccatori sub brachio peccati substernitur, quo in peccato suaviter appoditatus diutius retineatur.

« Ecce qui mollibus, » prædicto modo, « vestiuntur, in domibus, » non in carceribus, « regum sunt. » Reges enim gentium tales, ut dicit Aristoteles, gratian-

<--- Page Split --->

tur sicut Sardanapalus, qui in peccato eisdem adulantur. Hi sunt enim, de quibus dicitur, Isa. xxx, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicientibus : Nolite adspicere nobis ea qua recta sunt : loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Talis igitur non fuit, cujus cum stupore adsexistis vestem de pilis camelorum, vilem et hispidam : et circa lumbos ejus zonam pelliceam : et qui dure reprehendit regem cum Herodidae de conjunctione adulterina stupri crimine cumulata.

« Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.

Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.

Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baplista. »

Ecce commendatio ab auctoritate docrinae.

Et dicit tria : quorum primum est docrinae inspiratio divina : secundum, utilitas doctrinae in praeparanda Redemptoris via : tertium autem est vita sanctitas eximia. Et haec patent in littera.

Primum est ad Deum, secundum ad proximum, tertium ad seipsum. Item, primum est ex revelatione contemplationis, secundum est optimae actionis, tertium autem eximiae virtutis. Adhuc, primum est honoris, secundum utilitatis, tertium autem sanctitatis : et primum horum secundo dat facultatem : secundum autem tertio dat meritorum perfectionem.

« Sed quid existis videre ? Prophetam ? »

Istam igitur quaestionem affirmando determinans, dicit : « Etiam. » Quasi dicat : Ipse est Propheta, Luc. 1, 76 : Tu puer, Propheta Altissimi vocaberis, etc. Jerem. 1, 5 : In utera novi te, et Prophetam in Gentibus dedi te. Est enim « Propheta, » divinam habens inspirationem ad hoc, quod rerum de Verbi sacramentis eventus existentium sub immobili veritate denuntiet.

Non solum autem est Propheta, sed « plus quam Propheta, » quia caeteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar affuturum : sed Joannes quidem mundi scelus auferentem Agnum indice prodit ' . Pradixit enim et demonstravit. Vel, « Plus quam Propheta, » in hoc quod ante usum vitae motum ostendit prophetiae. Luce, 1, 44 : Exsultavit in gaudio infans in utero meo. Adhuc etiam sicut Propheta Christum praedicavit post se venturum, plus autem quam Propheta eum baptizavit, et per columbam demonstravit, et per vocem Patris.

Sed objicitur, Joan. 1, 21, dixit Joannes : Non sum Propheta. Et Luc. xvi, 16 : Lex, et Propheta usque ad Joannem.

RESPONSIO. Dicendum, quod Propheta proprie et strictissime loquendo est qui procul in futurum fatur de Verbo et sacramentis Verbi : et hoc per divinam accipit inspirationem. Sed aliquo modo non proprie dicitur Propheta nisi habens divinam inspirationem et materiam, quia de Verbo et sacramentis ejus, sed non procul in futurum promittens, sed digito exhibens. Hoc enim est Apostoli : et sic Joannes est Propheta. Primo autem modo putabant Judaei Joannem esse Prophetam, quando negaverat se esse Christum, et hoc negavit Joannes : quia non

<--- Page Split --->

fuisset præcursor Christi, sed promissor, ut alii Propheta. Et primo modo, dicti Propheta et Lex currebant usque ad Joannem, sicut infra dicetur.

« Hic enim est de quo scriptum est. »

Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam.

Et est commendatio ab officio, et sunt verba Patris ad Filium : « Ecce. » Quasi dicat : In propatulo, et est publicum « Mitto, » in obsequium tuum, o fili, « Angelum meum, » non natura sed officio, et vitæ cœlibatu, et actu illuminationis. Officio quidem, quia parabat viam sicut Angeli. Luc. i, 76 : Prævibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Isa. lxii, 10 : Transite, transite per portas, parate viam populo, planum facite iter, eligite lapides. Angelus autem vitæ cœlibatu, quia virgo cœlibatum duxit. Matth. xxii, 30 : Neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in cœlo. Illuminatione, quia docuit et illuminavit sicut Angeli faciunt. Malach. ii, 7 : Labia Sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est. Job, xxxviii, 32 : Numquid producis Luciferum in tempore suo. Joan. v, 35 : Joannes erat lucerna ardens et lucens.

« Ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. » Via enim hæc fuit via regenerationis, quam prædicando baptismum pœnitentiae præparavit Joannes. Luc. i, 17 : Ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Isa. xi, 3 : Parate viam Domini, rectas facile in solitudine semitas Dei nostri.

« Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum. »

Commendatio est a perfectione virtutis

et sanctitatis. Dicit autem : « Inter natos mulierum, » quia mulier est molliens hominem, vel herum, et emollita est, ab ipso et subacta : et sic nati mulierum sunt nati per coitum : et ideo non includitur Virginis filius. Et hoc est quod dicit : « Major, » bonitate, « Joanne Baptista. » Eccli. xlvi, 2 : Non est inventus similis illi in gloria, qui conservavit legem Excelsi. Deuter. xxxiii, 10 : Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescit.

Vel, dicatur « major » dignitate officio præcursionis : quia in hoc medius fuit inter legem et gratiam, terminando scilicet legem et introducendo gratiam : ita vicinior est optimo quam omnes umbræ legis et Prophetarum, et sic major est omnibus in lege et Prophetis quoad officii dignitatem. Quod autem vicine se habeat ad gratiam. Joan. i, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et Joannes ministerio suo medius major omnibus legalibus : et hunc sensum ego puto esse litteralem.

« Qui autem minor est in regno cœlorum, major est illo. »

In parte istius principii Ecclesiae describitur forma et modus.

Et dicuntur hic tria : quorum primum est modus ministrorum : secundum autem modus gratiam Ecclesiasticam percipientium : tertium autem modus terminationis Legis et Prophetarum. Et hæc patent in littera.

De primo dicit : « Qui autem minor est, » ministrorum scilicet, « in regno cœlorum, » hoc est, in potestate Ecclesiastica, quæ est regnum cœlorum, sicut sæpe supra determinatum est, « major est illo : » quia ex quo medius est legis et gratiae, minister gratiae major est eo per eamdem rationem : quia ipse major est omnibus ministris dispensantibus le-

<--- Page Split --->

gem, ut patet per antedicta. Confert enim gratiam, qui est minister regni cœlorum, quod non fecit Joannes. Sic enim claves datæ sunt his qui sunt in regno Christi, quod idem est cœlorum regnum, quæ non sunt datæ Joanni, vel ministris legis. Et hic est sensus litteralis et planus : et hoc modo quilibet etiam malus homo minister regni cœlorum major est et Moyse et Prophetis et Joanne, quia Christus in eo confert quod non contulit in Moyse, Prophetis, vel Joanne. Nos enim sæpius ostendimus, quod regnum est potestas completa ordinata ad unum : et regnum cœlorum nihil aliud est nisi potestas ordinata ad unum Regem Christum, legibus et gradibus et consiliis et urbanitatibus cœli distributa.

Sunt autem diversæ Sanctorum expositiones non litteram sequentes, sed aliter prout cuilibet competit verba ista verificantes. Et dicunt quidam quod minor in regno cœlorum in reputatione hominum fuit Christus quam Joannes : et hic major est Joanne, sicut ipse dicit, Joan. 1, 30 : Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. Alii hoc referunt ad miracula : quia minor in regno cœlorum quicumque sanctus discipulus Christo adhærens, major est Joanne in potestate signorum : quia omnibus illis dictum est : Ægros sanate, leprosos mundate, etc. De Joanne autem dicitur, quod Joannes quidem signum fecit nullum 1. Alii referunt hoc ad eos qui regnant cum Christo : qui propter securitatem majores sunt Joanne adhuc in dubiis hujus vitæ agente : quamvis enim tunc in limbo, fuerunt tamen Abrahæ sinu recepti : securi spe felici adventum Domini exspectabant.

Sic igitur determinatum est qualiter in ministro, pro hoc quod major est Joanne, regnum cœlorum in potestate introducitur Ecclesiastica.

« A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Omnes enim Prophetæ et Lex usque ad Joannem prophetaverunt. »

Hic tangit qualiter percipitur hoc regnum ab his qui colliguntur in ipso.

Dicit ergo quod « A diebus Joannis » hoc regnum introducentis, « regnum cœlorum, » quoad justitiam et leges quibus ordinatur regnum cœli, quoad distinctionem officiorum et urbanitatum, et quoad finem beatitudinis quæ in ipso acquiritur, « vim patitur. » « Vis est impetus fortioris continens id quod vim patitur intra terminos alienos, » sicut dicit Tullius. « Violentum autem est, cujus prin- « cipium est in alio, conferente nihil ali- « quid eo quod vim patitur, » sicut dicunt Aristoteles et Damascenus. Et hoc modo violenti spiritus se tenentes intra terminos cœlestis justitiæ sibi per naturam non debitos, dicuntur hic vim pati : et quoad primam gratiam nihil omnino conferunt, nisi quod obicem non ponunt, sed totum facit Spiritus sanctus.

Et sic « violenti, » virtute spiritus, « rapiunt illud, » quod non fuit Legi concessum, vel Joanni, qui talem spiritum non conferebant. Unde, Luc. xvi, 16, sic habetur. Ex eo, scilicet Joanne Baptista, regnum Dei evangelizatur,et omnis in illud vim facit. Raptus enim et violentus est motus et subitus, quia vi superioris naturæ agit et subito : quia nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Genes. xlix, 9 : Ad prædam, fili mi, ascendisti. Isa. viii, 3 : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere, festina prædari. Isa. lix, 19 : Cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit.

<--- Page Split --->

IN EVANG. MATTHÆI, XI-13.

Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Joannem prophetaverunt. »

Lex enim usque ad Joannem statum habuit in umbra futurorum : Joanne autem Christum demonstrante, promissa Legis exhibita sunt, et figurae veritate impleta et sacramenta sunt impleta per gratiam. Joan. 1, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et ideo tunc Lex habuit terminum, et perfecte terminata est, cum Dominus in cruce dixit : Consummatum est », scilicet ea quae sunt de me finem habent. Similiter Prophetae spiritu magno videntes ultima, (sicut dicitur, Eccli. xlvni, 27), non dicebantur proprie Prophetae, nisi quia de Christi gratiis prophetabant, sicut dicitur, I Petr. 1, 10 et 11 : De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt : scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, prænuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias : et tales Prophetae non fuerunt nisi usque ad exhibitionem sacramentorum Christi, quam introduxit Joannes. Eccli. xxxix, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur : et ideo licet postea fuerunt qui futura quaedam prædixerint, ut Agabus, et filiæ Philippi Evangelista, et forte adhuc sint quidam, tamen non sunt vero nomine Propheta vocati, sed secundum diminutam nominis rationem, sicut patet ex superius inductis. Tangens ergo inductionis novæ gratiae modum, dicit Legem et Prophetias terminari ad Joannem, et inchoare per ipsum novæ legis exordium, in qua gratia et veritas præfiguratae exhibeantur.

De qua inchoatione subdit, dicens :

« Et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.

Qui habet aures audiendi, audiat. »

Tria tangit : quorum primum est significatio figuratae locutionis : secundum, locutio ipsa figurate proposita : tertium, qualiter debet intelligi. Quod enim dicit : « Et si vultis recipere, » figuratam innuit locutionem. Quoniam quando de rebus aliquis loquitur vera et propria, non est in voluntate audientis recipere, vel non recipere ; sed in ipsa rerum veritate, quam recipi oportet, quia super omnia vincit veritas 1 : quando autem figurate loquitur (quia in omnibus figuris quaedam sunt similitudines convenientes, quaedam inconvenientes) est in voluntate audientis recipere, vel refutare sermonem. Et ideo de talibus tropicis (alias, topicis) syllogismus non potest fieri : et in talibus locutionibus peccatum est in problematibus, sicut dicit Aristoteles in II Topicorum.

Hac igitur de causa dicit : « Si vultis recipere, » proprietatem officii, et similitudinem attendendo potius quam subjectum personæ, « ipse est Elias, qui, » secundum prophetiam, « venturus est in mundum. » Malach. iv, 5 et 6 : Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum in filios, et cor filiorum ad patres eorum. Luc. 1, 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

Quia autem hæc figurative dixit, subjungit :

« Qui habet aures audiendi, »

Spiritualia in corporalibus accipiendi,

<--- Page Split --->

« audiat, » hoc est, intelligat. Apocal. n, 7 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Eccli. iii, 31 : Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.

Videtur autem esse contrarium quod dicitur, Joan. i, 21, ubi sacerdotes et Levitæ quærebant a Joanne: Elias es tu? Et dixit: Non sum.

Sed hoc intelligatur secundum veritatem personæ, et non secundum similitudinem officii. Sic ergo nova gratia introducitur per Joannem : et lex vetus quæ neminem ad perfectum deduxit 1, et etiam prophetie terminantur. Et hoc est, quod dicitur, Levit. xxvi, 10: Vetera novis supervenientibus projicietis.

16 « Cui autem similem æstimabo generationem istam ?

Hic ponitur exprobratio eorum qui principia fidei Ecclesiæ introducta non recipiunt.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima ponitur exprobratio generalis : in secunda autem specialis, ibi, y. 20 : « Tunc cæpit exprobrare. »

Prior harum autem adhuc in duas dividitur : ita quod primo ostendit non recipientium perversitatem, secundo autem paucorum recipientium laudem, ibi, in fine y. 19 : « Et justificata est. »

In priori harum sunt tres paragraphi : in quorum primo notat perversitatis istorum magnitudinem, in secundo per metaphoram describit modum, in tertio autem explanat metaphoram. Et hæc patent in littera.

De primo dicit :

« Cui autem, etc. »

non invenitur in uno, sed in duobus, et adhuc est imperfecta. Jerem. ii, 12et 13: Obstupescite, caeli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus.

« Similem æstimabo, » in malitia perversitatis, « generationem istam ? » Marci, ix, 18 : Generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu patiar vos ? Deuter. xxxii, 20 : Generatio enim perversa est, et infideles filii.

Dicit autem, « generatio, » et non homines, ut notet quod contractam per imitationem peccati hæreditaverunt consuetudinem, quam etiam novis studiis peccando cumulaverunt. Sapient. xii, 10 et 11 : Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen erat maledictum ab initio. Contra quod dicitur in Psalmo lxxvii, 8 : Ne fiant sicut patres eorum, generatio prava et exasperans.

« Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coæqualibus,

Dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimu, et non planxistis. »

Ecce per metaphoram descriptio modi perversitatis istorum : et non describitur nisi quantum ad solam incorrigibilitatem.

Dicit igitur : « Similis est pueris, » hoc est, puerorum factis, et pacta puerilium ludorum violantibus, « sedentibus, » hoc est, in lascivis (alias, lusivis) actibus quiescentibus « in foro, » non rerum venalium, sed in theatris ubi ad spectacula ludorum conveniunt homines. Unde theatrum dicitur a bzozuxi, quod est video, vel contemplor : secundum hoc enim forum, quod est locus publicus hic ponitur : quia etiam in publicis locis venalia exhibebantur.

<--- Page Split --->

« Qui clamantes, » intente desiderantes consodales excitare ad colludendum, « coequa libus, » collactaneis et coævis, « dicunt : Cecinimus vobis, » hoc est, laeta tripudio representabilia modulando cantavimus, « et non saltastis, » motu membrorum, et agilitate modulationem cantus imitantes : « lamentavimus, » hoc est, carmina lugubria deprompsimus, « et non planxistis, » hoc est, tristitiae signa exprimendo non respondistis.

. Puerilia autem ista laudabilia sunt, et ludentes et ludi. Pueri enim a puritate laudantur hic, et a quiete, quia sederunt : et a publico, quia non in concupiscentiis in obscuro, sed honestos ludos exercebant in publico.

De pueris dicitur, Isa. viii, 18 : Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus. Et ideo significat totum coetum Prophetarum et Patriarcharum. Isa. xi, 6 : Puer parvulus minabit eos, quia humiles sunt et quia innocentes. Matth. xix, 14 : Sinite parvulos venire ad me : talium est enim regnum cœlorum. Et quia simplices, I ad Corinth. xiv, 20 : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote. Et quia mundi, I Reg. xxi, 4 : Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, comedant panes propositionis. Sic ergo obedientes, puri, humiles, simplices sunt, et mundi. Et per hoc Sanctos significant, qui verbum Dei prædicaverunt.

Laudantur etiam a ludi utilitate et honestate : quia id quod præcipue facit conformes, et in pace vivere homines, et mutuo se diligere, hoc est, quod exhibent se, sicut dicitur, ad Roman. xii, 15 et 16 : Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus : idipsum invicem sentienties. Et hoc pueri ludere representaverunt, ut consodales ad hoc a juventute assuefacerent.

Quod autem maxime laudandum est, hoc est, quod cum illa ætas instabilis sit, et multorum motuum, in tam honestis exercitiis sederunt. Quia dicit Aristoteles, quod « in sedendo et quiescendo fit ani-

« ma sciens et prudens. » Thren. ni, 28 : Sedebit solitarius, et tacebit : quia levavit super se. Laudabiliter etiam locum publicum elegerunt, ut plures ædificarent. Proverb. i, 20 : Sapientia foris prædicat, in plateis dat vocem suam.

In oppositis autem pacta ludi tam honesti violantes vituperantur contribules et coævi consodales istorum, qui fugientes ad latebras concupiscentiarum Judæos significant, de quibus dicitur, Act. vii, 31 : Dura cervice et indomabili corde, vos semper Spiritui sancto resistitis. Isa. lxv, 20 : Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Totum autem quod prædicabant Prophetae fuit, aut cantus exsultationis de Christo, vel gratia ipsius, vel præmii gaudiorum, per quæ excitabantur ad spem et amorem : aut fuit de comminatione excidiorum, vel maledictionum, aut pœnarum æternarum : et hoc fuit lamentum, sicut dicitur, Ezechiel. ii, 9, quod in libro scriptæ erant lamentationes, et carmen, et væ : et hoc clamaverunt intente (alias, intense) monendo, sicut dicitur, Isa. lviii, 1 : Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam.

« Venit enim Joannes, neque manducans, neque bibens, et dicunt : Demonium habet. »

Ecce ponit expositionem, et præmittit de lamento : quia in peccatis invenit eos.

Dicit ergo : « Venit enim Joannes, » cujus tota vita lamentum fuit, sicut patet, supra, iii, 1 et seq., « neque manducans, neque bibens. » Non enim dicitur manducare, vel bibere, quia delectabilia non comedit, vel bibit. Unde, Luc, vii, 33, dicitur : Non manducans panem, negue bibens vinum. Luc. i, 13 : Vinum et siceram non bíbet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ. « Et dicunt : Dæmonium habet. » Per verba autem hoc dixisse non leguntur,

<--- Page Split --->

sed per sensum. Joan. 1, 25 : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta ? Ac si dicant : Quid de purificatione te intromittis, cum Spiritum purificationis principium non habeas, sed potius spiritu insaniae videris agitari, usurpans tibi purificationem qua ad te non pertinet ? Joan. x, 20 : Daemonium habet, et insanit : quid eum auditis ? Hac enim de causa miserunt ad Joannem, ut facerent quod a populo non audiretur, et contumeliis ut insanus afficeretur.

« Venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. »

Ecce expositio de cantu lætitiæ

Dicit ergo : « Venit Filius hominis. » Et dicit se Filium hominis, propter fidem humanitatis contra Manichæum, et propter naturam conformitatis propter hominem, et propter formam servi propter humilitatem. Ad Philip. n, 7 : Semetipsum exinani vit formam servi accipiens : ecce humilitas. In similitudinem hominum factus : ecce familiaris, et fiduciam homini præstans conformitas. Et habitu inventus ut homo : ecce fides et erroris dissipatio.

« Manducans et bibens 1, hoc est, epulando et bibendo : lætitiam veniæ et gratiæ et gaudii æterni præfigurans. Nehem. seu II Esdræ, viii, 9 : Sanctus dies Domini est, et nolite contristari, sed comedite pinguia, et bibite mulsum : et sequitur, x. 10 : Gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. Supra, ix, 15 : Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus ? Psal. xli, 3 : In voce exultationis et confes-

1 Cf. Luc. vii, 33 : Venit Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et

sionis, sonus epulantis : et ideo tam Judith, quam Esther dies gaudii solemnizantes, in conviviis fuerunt.

« Et dicunt : Ecce homo, » quasi nihil deitatis ostendens, « vorax. » Sonat in aviditatem gastrimargiæ, hoc est, insaniæ ventris : yàxtjç-çòç enim venter est, et μàçyàw-ù est idem quod insanio.

« Et potator vini. » Acceperunt ex hoc quod dicitur, Luc. v, 29 : Levi fecit convivium magnum in domo sua. Luc. vii, 34 : Ecce homo devorator et bibens vinum, quod sonat in consuetudinem. Sunt autem quidam, qui exemplo Domini hic suam excusant edacitatem, qui non metas temperantiæ custodiunt, nec piis epulis gaudia æterna spiritus lætitia prætendunt, nec convictu homines ad Deum convertunt : sed ventri student, volentes religionem esse edacitatem. Ad Roman. xvi, 18 : Hujusmodi Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Ad Philip. iii, 18 et 19 : Multi ambulant, quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi : quorum finis interius, quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Proverb. xxiii, 20 : Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum. Nahum, i, 10 : Sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium : consumentur quasi stipula' ariditate plena.

Nec reprehendunt tantum actus Christi, sed etiam societatem, dicentes : « Publicanorum, » injustis et crudelibus lucris studentium, « et peccatorum aliorum amicus. » II Reg. xix, 6 : Diligis odientes te, et odio habes diligentes te. Hujusmodi autem ipse rationem dedit, supra, ix, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.

<--- Page Split --->

« Et justificata est sapientia, etc. »

Hic laudat quosdam paucos, recipientes fidei sanctitatem introductam. Et est sonsus : Ita illi pariter si convictum cum peccatoribus invertunt, cum tamen hoc opus sit summae sapientiae, quae praescit, quod, ut dicit Seneca, « generosus est « animus hominis, et facilius amicitia « quam violenter trahatur : » et ideo, quod perversi signum dicunt esse gulae, illii sapientiae per sapientiam formati, dicunt summae sapientiae esse rationem et ordinem. Et hoc est : « Et justificata est, » id est, justa et recta comprobata est « sapientia, » quae omnia ordinat optime. Sapient. vn, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. I ad Corinth. 1, 30 : Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia.

« A filiis suis, » forma sapientiae ex ipsa generatis, qui intentionem facti (alias, factam) sapienter advertunt. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et praebit in via justitiae. Joan. 1, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.

poterant ex studio legis et auditu. I Esdræ, ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Nahum, iii, 1 : Væ, civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena ! Isa. 1, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ?

Causam autem exprobrationis ponit in genere, dicens : « In quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus. » Virtus autem hic dicitur (sicut in primo de Cælo et Mundo) ultimum potentiae : quia hoc est elevatum supra potentiam naturae, sicut miraculà excitantia ad admirationem, quæ est via ad fidem, et sicut opera virtutum per exemplum ostendentia mores. Act. ii, 22 : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis.

« Væ tibi, Corozain ! Væ tibi, Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in 'cilicio et cinere pœnitentiam egi ssent. »

« Tunc cœpit exprobrare civitatibus in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egi ssent pœnitentiam. »

Hic incipit exprobrare non recipientibus fidem specialiter, et sub nomine proprio civitatum.

Et dividitur in partes duas, ita quod in prima ponuntur verba Evangelistae quasi continuantis dicta, et in secunda ponitur exprobratio.

Dicit ergo : « Tunc cœpit exprobrare. » Exprobratio est probri in faciem objec tio propter meritum malum facta. « Civitatibus. » Non ruricolis simplicibus, sed civiliter dispositis : qui discretionem et intellectum ad discernendum habere

Hic incipit exprobratio.

Et habet duas partes : in quarum prima duabus civitatibus simul exprobrat, comparando eas gentibus, non nisi legem naturalem hominis (in quantum hominis naturam ordinantis) transgredientibus. In secunda autem exprobrat uni singulariter, comparando ad gentem legem naturae (quæ lex generis animalium est) transgredientibus, ibi, y. 23 : « Et tu, Capharnaum. »

In priori horum sunt tres paragraphi : quorum primus est continens exprobrationem comminationis : secundus, causam culpæ, comparativam ad transgressionem, et peccatum gentium : tertius, aggravationem pœnarum. Et hæc patent in littera.

De primo dicit :

<--- Page Split --->

« Væ tibi, Corozain ! »

Quæ est civitas super stagnum Genesareth, sita in Galilæa, ad quam sæpe devenit Christus, cum circuiret civitates et vicos et castella, sicut, Supra, iv,23, dictum est, licet sub nomine proprio civitatis non legatur.

« Væ tibi, Bethsaida ! »

Hæc etiam juxta idem stagnum in Galilæa est sita. Joan. 1, 44 : Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreas et Petri : et secundum Chrysostomum, Jacobus et Joannes etiam erant de eadem civitate : et ideo quia supra dictum est quod docebat in civitatibus discipulorum, intelligitur quod sæpe fuit in ista civitate, ex qua tot Apostolos habuit. Væ autem est comminatio damnationis æternæ pro contemptu, quod verbum Dei non receperunt.

« Quia si in Tyro et Sidone, etc. »

Secundus paragraphus tangens causam exprobrationis, comparando ad duas civitates gentium, quæ non sunt transgressæ nisi legem rationis : et ideo contemptus earum est minor quam istarum quæ transgressæ sunt legem rationis, et scriptam, et verbum prædicatum a Domino, et viam fidei quam probabant miracula.

Et attende, quod fit comparatio tam pœnæ quam culpæ, non nisi quoad contemptum, et non quoad actum peccatorum : et secundum hunc contemptum etiam fit comparatio pœnarum.

Est autem Tyrus metropolis Phenicis, sita in tribu Nephthalim, ut dicit Hieronymus, licet filii Nephthalim non potuerunt eam obtinere a Chananæis. Sidon autem urbs est non metropolitana, sed secundaria ejusdem Phenicis terminos Chananæorum ad aquilonem respiciens : et fuit quondam insignis et magna. « Quia si in Tyro et Sidone, » quæ sunt civita-

tes gentium nisi lege rationis utentiun, « factæ fuissent virtutes » signorum et exemplorum, « quæ factæ sunt in rubis, » qui habetis legem scriptam et testimonia Prophetarum. Psal. cxlivii, 20 : Non taliter fecit omni nationi : et judicia sua non manifestavit eis. « Olim, » hoc est dudum, « in cilicio et cinere pœnitentiam egresset. » Devotio hæc ostenditur, infra, xv, 22 : Eccr mulier Chananæa, a finibus Tyri et Sidonis egressa, etc. Et sequitur, §. 28 : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Quod autem dicit, « in cilicio et cinere, » notat asperitatem pœnitentie ex cilicio, et humilitatem ex cinere. Job, xlui, 6 : Ago pœnitentiam in favilla et cinere.

Sed hic incidit quæstio, quare Dominus his non prædicavit, quos præscivit fore devotos : et his prædicavit, quos indevotos fore præscivit : cum ex prædicatione sua indevotis creverit pœna, et ex subtractione prædicationis illis ablata sit salutis via ?

Ad hoc dicit Hieronymus, quod in civitatibus indevotis quidam erant vocandi, sicut discipuli quos oportuit primo vocare, qui postmodum essent causa salutis gentium, præcipue eo tempore quo exhibenda erat veritas promissæ legis, et omnia probanda erant sacramenta per legem. Hoc enim non nisi in Judæis fieri potuit : et ideo ante passionem in qua sacramenta consummata sunt, non fuit tempus declinandi" a Judæis ad Gentes. Cujus etiam alia causa est, ne Judæis occasio recusandi verbum Dei daretur. Apostoli autem cum non deberent prædicare nisi sacramenta Christi, exspectare oportuit usque ad sacramentorum completionem.

Ad quæstionem ergo dicendum, quod Gentes neglectæ non fuerunt : quia temporibus illis salus erat in eis in lege naturæ et rationis. Isa. xlvi, 8 : Redite, prævaricatores, ad cor. Ad Roman. ii, 14 et 15 : Naturaliter ea quæ legis sunt faciunt, ejusmodi legem non habentes,

<--- Page Split --->

ipsi sunt sibi lex : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis.

Ad aliud dicendum, quod licet contemplus aggravet peccatum in audiente et refutante verbum, tamen de officio tenetur Doctor exhibere verbum : quia ad latebras ignorantiae velle fugere majus et periculosius est peccatum, quam auditum non suscipere per opus verbum. Isa. v, 13 : Captivus ductus est meus populus, quia non habuit scientiam. 1 ad Corinth. xiv, 38 : Si quis ignorat, ignorabitur.

« Verumtamen dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis. »

Hic subjungit pœenæ comparationem : et non intelligitur ista comparatio fieri secundum comparationem peccati in substantia, vel secundum comparationem idololatriæ ad malum, colentem tamen Deum, sed secundum solum comtemplum qui consequitur auditum.

Dicit ergo : « Tyro et Sidoni remissius erit » in pœen a : quia non contempserunt nisi interius vocantem, vos autem vocantem et exterius etiam ostendentem signa probantia. « In die judicii quam vobis. » Aut in extremo et generali judicio : aut in extremo particulari, quando de unoquoque judicatur post mortem. Luc. xii, 47 : Ille servus, qui cognovit voluntatem domini sui,... et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Jacob. iv, 17 : Scienti, bonum facere, et non faeienti, peccatum est illi. Joan. xv, 22 et 24 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent... Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.

« Et tu, Capharnaum, numquid usque in cœlum exaltaberis? usque in

infernum descendes: quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. »

Ecce exprobratio comparata ad gentes, quæ legem naturae (quæ communiter animalibus indita est) sunt transgressi.

Sunt autem hic tria, sicut ante, exprobratio videlicet, et causa exprobrationis, et pœna.

Exprobratio autem continet duo : unum, quod congruit miraculis : aliud autem, quod respondet comptemptui.

Dicit ergo : « Et tu, Capharnaum, » in qua plura et gloriosiora operatus sum. Luc. iv, 23 : Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.

« Numquid usque in cœlum exaltaberis, supple, sicut deberes fide et conversatione exaltari, tot auditis, et tot visis miraculis? Psal. xx, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas. Isa. ii, 17 : Elevabitur Dominus solus in die illa.

« Usque in infernum descendes, » propter contemptum. Abdie, y. 4 : Si exallatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Amos, ix, 2 : Si ascenderint usque ad cœlum, inde detraham eos. Job, xx, 6 et 7 : Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.

Quidam legunt sic : « Numquid, » tua reputatione, « ascendes, vel exaltaberis usque in cœlum ? « Quasi dicat : Non : sed « usque in infernum, » merito præsumpitonis, « descendes, » me contempto. Luc. xviii, 14 : Qui se exaltat, humiliabitur. Isa. xiv, 13 : In cœlum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. Et sequitur, y. 13 : Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.

<--- Page Split --->

« Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, »

Operum, exempli, et miraculorum, « quae factae sunt in te. »

Secundum est, in quo ponit causam exprobrationis, non in peccato contra naturam exeunte et naturali, sed tantum in contemptu vocantis ad fidem et peneitentiam. Ezechiel. xvi, 48 : Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma, soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti, tu et filiae tuae. Sodomite enim contempserunt Angelos in specie hominum nulla signa facientes : isti autem majestatis Dominum plurima signa demonstrantem. Joan. x, 32 : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo. Joan. v, 36 : Opera quae ego facio, testimonium perhibent de me.

Dicit, « forte, » notans libertatem arbitrii : in Sodomitis, non defectum praescientiae Christi : « mansissent, » non subversae pœnitentiae merito, « usque in hunc diem, » sicut Ninive mansit i. III Reg. xxi, 29 : Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus.

« Verumtamen dico vobis, quia terre Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. »

Tertium est, quod est aggravatio penae sequens contemptum.

Dicit ergo : « Verumtamen dico vobis, quia terra Sedomorum, » quae Angelos in specie hominis contemptis, « remissius erit in die judicii » generalis, « quam tibi. » Ad Hebr. xii, 25 : Si enim illi non effugerunt, recusantes eum qui super terra m loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertismus.

Sic ergo terminatur exprobratio infidelium civitatum.

Moraliter autem loquendo sunt tria gnenera hominum, quibus Deus propter ingratitudinem exprobrat : quia miracula sua bonitatis illis maxime exhibuit. Sipientibus enim exhibuit dona intelligentiae, propter quae in admiratione mundi positi sunt : et illi significantur per Corozain, quae secretum meum interpretatur. Ad Roman. 1, 19 : Quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Divitibus etiam et poteutibus hujus mundi contulit bona fortuna, propter quae et illi sunt in admiratione hominum : et illi significantur per Bethsaidam, quae domus venatorum interpretatur, quae dicitur, Eecli. xm, 22 : Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes. Religiosis autem contulit pulcherrimam quietem, liberas administrans possessiones, ut libere vacent contemplationi ; et propter illam sunt, vel deberent esse in admiratione : et illi significantur per Capharnaum, quae villa pulcherrima interpretatur. Sed nunc de eis potest dici, quod fallax gratia, et vana est pulchritudo 2, quia ad concupiscentias abutuntur otio, quod contemplationi servire debuit : et ad luxum divitiis et possessionibus, quae data sunt in sustentationem studentium virtuti et sapientiæ et laudantium Deum. Thren. iv, 2 : Filii Sion inclyti, et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !

« In illo tempore respondens Jesus, dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Ita, Pater, quia sic fuit placitum ante te. »

Hic incipit gratias agere pro his qui veritatem introductam receperunt.

<--- Page Split --->

Et dividitur in duas partes, in gratiarum actionem videlicet, et ad bonum de quo gratias agit generalem invitationem ibi, y. 28 : « Venite ad me. »

Gratiarum autem actio continet tria, scilicet ipsam gratiarum actionem : et quia in ipsa est revelatio de qua gratias agit, ideo secundo tangit revelationis causam : et tertio, tangit modum, sicut patet in littera.

Ipsam autem gratiarum actionem circumstant tria praecedentia ipsam, scilicet tempus, causa, et actio laudis.

De tempore dicit :

Vel, dicere possumus, quod responsio ista est ad hoc, quod supra, y. 19, dixit, quod justificata est sapientia a filiis suis. Et est sensus : Ita exprobras rejicientibus gratiam oblatam : numquid omnes ita gratiam auditam et visam rejecerunt? « Et respondens Jesus, dixit.» Et istud est magis secundum litteram : quia filii sapientia justificantes sapientiam, causa sunt gratiarum actionis. De his enim dicitur. Joan. xvii, 6 et 7 : Tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt.

« In illo tempore »

« Confiteor tibi, Pater. »

Praefinitionis divinae, quo consilium aeternum Dei patefieri ccepit per effectum, de quo dicitur, Isa. xlix, 8 : In tempore placito exaudivi te, et in die salutiis auxiliatus sum tui. II ad Corinth. vi, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Psal. ca, 14 : Misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. Et hoc innuitur, Luc. x, 21, ubi est ista littera : In ipsa hora exsultavit Spiritu. Non quidem, ut dicit Chrysostomus, de excecatione Judaeorum, sed de revelatione mysteriorum. Isa. xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Vel, exsultavit de conversione gentium : et quia malo excecationis Judaeorum usus est ad tantum bonum, quod est totius mundi conversio. Ad Roman. xi, 23 : Ceeiitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.

« Respondens Jesus, dixit. »

Causa est, quare tunc gratias egit. Et hoc notat responsio, quae est antipophora : quia aliquis dicere posset, quae est ratio, quod Judæus notitiam Dei per Prophetas et Legem habens, Filium in carne venientem rejecit, et gentilitas devota recepit. Et huic respondet, ut dicit Glossa.

Haec est gratiarum actio.

Et tangit hic gratiarum actionis modum, et cui fieri debet, et de quo.

Modum tangit, cum dicit : « Confiteor. » Gratiarum enim actio nihil est aliud quam bonorum habitorum ab ipso a quo habentur relatio, et magnificentiae et liberalitatis et virtutis ejus propter hoc laudatio : et hoc vocatur confessio, quia et fatetur se habere grate, et ad fontem unde primum bona effluunt, referre. Eccle. i, 7 : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. Psal. cvni, 30 : Confitebor Domino nimis in ore meo, etc. Isa. xii, 1 : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi : conversus est furor tuus, et consolatus es me. Ira enim conversa est in consolationem, non in eo quod ira, sed in eo quod ad consolationem irascitur, ira Patris est : et haec habet confessionis laudem. Est tamen et alia confessio veritatis in praedicatione, de qua, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem. Et tertia confessio fit peccati. Jacob. v, 16 : Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Josue, vii, 19 : Fili, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris. Sed hic agitur de confessione laudis.

<--- Page Split --->

Isa. xxv, 1 : Domine, Deus meus es tu : exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen !

« Tibi, Pater, etc, »

Ecce tangit cui confitendum est. Et quia tria sunt in omni qui facit beneicium, vel præstat, scilicet liberalitas, et affectus, et facultas : ideo « tibi » dicit. Liberalitatis enim magnificentiam notat in pronomine, cum dicit « tibi : » affectum quo vult, notat in Patre, cum dicit : » Pater : » facultatem qua potest, notat in Domino, cum dicit : « Domine cæli et terræ. »

Dicit igitur : « Tibi, » qui omnium bonorum largitor es magnificus. Exod. xv, 11 : Magnificus in sanctate. Jacob. 1, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Ad Roman. xi, 35 : Quis prior dedit illi, et retribuetur ei ? Psal. cxliv, 20 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Item, Psal. cxliv, 5 : Magnificentiam gloriae sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Est autem magnificentia, ut dicit Aristoteles, liberalitas, sive largitas in magnis.

Pater, » mei quidem per naturam, eorum autem quibus te revelas, per imaginem et gratiam. Joan. 1, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Joan. xx, 17 : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum.

« Domine cæli et terræ, » non Pater cæli et terræ : quia licet cælum et terra a te sint, non habent tecum (alias, tamen) naturam unam forma èt specie, sicut ego : nec te imitantur per imaginis et similitudinis conformitatem, sicut homo. Dicit autem, Domine cæli et terræ, quantum ad propositam pertinet locutionem per metonymiam. Cæli enim dicit, propter cælestes, qui propter eos quibus se revelat, sunt missi in ministerium 1. Terram au-

tem nominat, propter hominem cui confertur suæ cognitionis beneficium. Dominum autem nominat, eo quod dominatio (alias, dominium), ut dicit Dionysius, non dicit subditorum excessum tantum, sed insuper dicit omnium bonorum et pulchrorum veram et omnimodam possessionem, et etiam veram et non nutare valentem fortitudinem : et sic dicit altitudinem honoris et dignitatis, divitias gratiae et virtutis, et fortitudinem omnis vigoris et confirmationis. Hic ergo, ut dicitur, Act. xvii, 24 : Cæli et terræ cum sit Dominus, decorem honoris ostendens, ex divitiis virtutum larga manu dat dona hominibus 2 : terræ conferens cœlestia, ut ex cœlestibus terrena sublevata locentur in cœlestibus. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Judith, ix, 17 : Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ. Esther, n, 16 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem.

« Quia abscondisti hæc, etc. »

Quæ sunt de divitiis revelationis tuæ, de thesauris sapientiæ et scientiæ in me absconditis. Ad Ephes. iii, 16 et 17 : Det vobis secundum divitias gloriæ suæ virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem : Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Abscensio autem hæc non fit aliquid agente Deo, sed uno modo offarente se Judæis et Gentibus. Et exæcatis Judæis, hanc lucem non videre contingit propter velamen litteræ et carnalis sensus, quod positum est super corda eorum. II ad Corinth. iii, 14 : Usque in hodiernum diem idipsum velamen manet non revelatum. Sicut enim lux æqualiter se offert cæco et videnti, et tamen cæcus manet in tenebris : ita est de claritate notitiæ Dei. Oportet enim nos obicem removere, si lux illuminare debeat : et hic obex est

<--- Page Split --->

obstinata voluntas. Sic ergo abscondit. Job, xxxvi, 32 et 33 : In manibus abscondit lucem, et præcipit ei ut rursus adveniat. Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.

Et dicit a quibus abscondit, quoniam « a sapientibus et prudentibus. » Sapientes autem sunt mundi scrutatores Philosophi, qui causas rerum inquirunt, quod philosophari est vocatum. Sapientia enim est cognitio rerum altissimarum, quas difficile est homini (alias, hominem) cognoscere. Prudentes autem sunt circumspecti et providi et utiles in conferentibus ad vitam : et ideo est circa actus humanos et circa bona fortunæ ad vitam hominis ordinata. Prudentia enim est, ut dicit Aristoteles in Ethicis, « cum ra- « tione recta humanorum activus habi- « tus. » Sapientes igitur præsumunt de syllogismo, et prudentes de circumspectione commodorum. Et ideo absconditur ab eis lumen fidei. Isa. v, 21 : Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Isa. xxx, 14 : Peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. Job, v, 13 : Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

« Et revelasti ea parvulis. »

Per oppositum dicit veritatem fidei humilibus esse revelatam : quia, sicut dicit Gregorius, « Tumor mentis est obstacu- « lum veritatis : » eo quod dicitur, Jacob. iv, 6, et I Petr. v, 3 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et non dicit stultis et hebetibus, qui opponuntur sapientibus et prudentibus : ut ostendat se non detestari sapientiam mundanam et prudentiam, quae bona sunt, quando referuntur ad bonum usum : sed potius detestatur vitium tumoris, de quo dicitur, I ad Corinth. viii, 1 : Scientia inflat : charitas vero ædificat. Eccle. i, 18 : In multa sapientia multa fit in-

dignatio : et qui addit scientiam, addit et laborem. Et ideo tangit oppositum non sapientiae et prudentiae, sed ejus quod adjungitur ei, quod est tumor : et dicit : « Et revelasti ea parvulis. »

Est autem parvulus minor parvo : et significat eos, qui nec parvis se anteponunt. Unde Ptolomaëus Philosophus in Proverbiiis suis dicit : « Qui inter sapien- « tes est humilior, est inter sapientes « sapientior : sicut humilior lacuna plu- « res recipit aquas. » Psal. cxviii, 130 : Intellectum dat parvulis. I ad Corinth. i, 27 : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. Unde, Daniel. ii et iii, Deus tribus pueris se revelavit.

« Ita, Pater, etc. »

Ecce causa istius discretæ revelationis, quod quibusdam absconditur, quibusdam autem revelatur.

Dicit igitur : « Ita, Pater, » qui habes boni affectum, « quoniam sic fuit plací- tum ante te, » hoc est, coram te. Supra autem notatum est, quoniam placitum est pascens in volito voluntas : et est sensus, quod justa voluntas et bona et dulcis et discreta, causa est hujusmodi revelationis quae uni confertur et alteri absconditur : in qua Deus procul dubio antecedenter vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, sicut dicitur, I ad Timothy. ii, 4.

Et hoc in duobus intelligitur, quorum unum est ex parte Dei : quia æqualiter se omnibus exhibet, sicut dictum est superius. Et quod non omnes recipiunt, hoc est ideo, quia non omnes id quod in se est, faciunt, quod vocatur obicem tollere. Deus enim fons bonitatis omnibus fluit uno modo quoad se. Et sicut dicit Dionysius : « Æqualiter se expandit per « omnes intellectuales vultus. » Et sic intelligitur illud Joan. i, 9 : Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Lux enim jacet super non illuminatum : et quod non omnes illumí-

<--- Page Split --->

nantur, non est defectus luci, sed defectus lucem percipientis. Unde Augustinus in primo de Trinitate : « Si quis alii « digito solem ostenderit, et ille solem « ostensum non viderit, culpet potius « oculi sui lippitudinem quam digiti os- « tensionem. »

Aliud, unde id scitur, est ex parte nostra : quia omnibus naturam rationalem indidit, per quam sua potest percipi revelatio. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, etc. Et si dicis, quod præscit excæcationem : et sic ipsa est futura immobiliter. Dico, quod nihil facit : quia sua præscientia non est causa tuæ excæcationis, licet sit causa tuæ illuminationis. Et ideo non imponit ei necessitatem : sicut si lumen solis haberet præscientiam, præsciret quidem cæcum sibi objectum non fore illuminandum, sed non causaret in eo cæco tenebras : sed in omnibus videntibus causaret illuminationem quam recepturi forent ex ipso, sicut dicitur, II Petr. iii, 9 : Non vult aliquos perire, sed omnes ad pæniientiam reverti. II Reg. xiv, 14 : Non vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. Ezechiel. xxxiii, 11 : Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Osee, xiii, 9: Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum. Sic ergo Pater luminum revelat parvulis, in quibus per tumorem mentis non ponitur obstaculum veritatis. Et causa est revelationis, quia sic placitum est ante ipsum, cum tamen non sit ante ipsum placitum de obtenebratis et excæcatis : quia in ipsis fit hoc quod dicitur, Joan. i, 3 : Lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.

« Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. »

Hic ponitur revelationis modus.

Et duo tanguntur, quorum primum est modus, qui solus est revelationis secundo, ostenditur omnis alius modus esse impossibilis.

Dicit ergo : « Omnia mihi sunt, » per generationem æternam,« tradita a Patre meo, » consubstantiali et æterno : et sic sibi in quantum Filio Dei, qui idem est hominis filius.

« Tradita sunt, » sed non secundum conditionem humanæ naturae homo accepit, sed potius secundum proprietatem divinæ (alias, divinam). Et signum universale distributivum distribuit pro omnibus appropriatis et attributis divinis, sive sint in Deo, sicut omnipotentia et sapientia, et virtus et bonitas, æternitas et vcritas, et omnia hujusmodi : sive etiam sint in subjectis per naturam, sicut mundus et in eo contenta : sive etiam sint secundum ordinem gratiae in Sanctis : sive secundum ordinem gloriæ in Beatis : et quæcumque possunt alia cogitari. Ad Philip. ii, 9 et seq. : Dönavit illi nomen, quod est super omne nomen : ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cælestiun, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Joan. xvii, 10 : Mea omnia tua sunt, et tu mea sunt : et clarificatus sum in eis. Joan. xvi, 13 : Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Luc. xv, 31 : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Et omnibus his in Filio suppositis, quod ad propositum est, de sapientia est, quam totam accepit : et ideo per ipsum, et non per alium fit revelatio.

Hujus autem duo sunt pulchra similia : unum in natura nobiliori corporum, imperfectum : et alterum in natura intelle ctualis animæ, perfectius, sed tamen non omnino completum. In corporibus est attendere solem, qui secundum naturam omnium nascentium in terra est pater et causa, ut dicunt Philosophi : sed non causat aliquid nisi per lumen, quod est perfecta similitudo suæ lucis, et exit ab ipso per conformitatem suæ formæ et

<--- Page Split --->

virtulis. Et ideo lumen simul habet fornum solis, et omnem virtutem ejus secundum omnem diversitatem generatorum et corruptorum in terra et aquis et aerc. Et ideo si lumen haberet cognitionem et interpretationem, dicere posset quod omnia sibi tradita essent a sole, et quod non infunderentur alicui nisi per ipsum ea quae sunt solis originaliter : et quod in ista universali virtute nemo nosset solem nisi lumen, et lumen in virtute universali acceptum nemo nosset nisi sol et cui lumen vellet revelare : cum tamen in terra nihil inveniretur, quod omnium capax esset simul, quae lumen accepit a sole : et ideo revelatio fit secundum Patrem pro capacitate et praeparatione eorum quibus lumen se infuidit. In quibus videmus, quod aliter recipit carbunculus, et aliter sapphyrus, et aliter smarugdus, et sic de aliis, qui in profundum cui illuminantur. Et similiter diversimode ea quae non illuminantur nisi in superficie exterius : quia aliter recipit album, et aliter viride, et aliter nigrum, quod stat in lumine quasi caecum.

Aliud exemplum est in natura intellectualis animae, in qua est intellectus omnis cognitionis pater, et verbum (quod est splendor ejus) loquens et manifestans omnia quae sunt in ipso. Et tunc verbum solum scit intellectum, et e converso, solus intellectus scit in universali virtute verbum natum ex ipso, et non fit revelatio nisi ab intellectu : et homines verbum audientes non in tota virtute, quae ab intellectu procedit, percipiunt : sed unusquisque sibi percipit proportionabiliter secundum suam capacitatem : et hoc praecipue est de verbo, quo intellectus practicus se dicit et manifestat in tota simul virtute suae operationis : sicut si architectus in tota virtute aedificandi secundum omnem modum adiici se uno et eodem manifestat verbo. Hoc enim ambit quidquid intellectus habet virtutis, et tamen pro capacitate discreta percipitur ab operariis.

Aliter etiam potest accipi de Christo

secundum hominem : ita quod ostensio inducta non dicit modum revelationis ex parte revelantis, sed potius dicat causam ex parte eorum quibus facta est revelatio : et tunc signum universale non distribuit nisi pro vocatis et electis parvuslis : ac si aliquis quaereret, quare parvuslis facta est revelatio? Et responderet Dominus, quia his omnibus facta est revelatio quibus tradita sunt ei a Patre, sicut dicitur, Joan. xvn, 6 : Tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. Et haec lectura est in Glossa Hieronymi, et non est litteralis, quia non est ratio, quare tunc omnia dicat sibi tradita esse a Patre, sed potius quaedam, vel magis quosdam : nisi diceretur quod omnia sunt electorum, eo quod propter electos sunt facta. Psal. viii, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves, etc. I ad Corinth. xv, 26 : Omnia subjecit sub pedibus ejus. Ad Hebr. ii, 8 : In eo quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Haec autem onunia sunt improprie dicta. Sed prior lectura Ambrosii est, et vera : et ad illam revertentes dicimus, quod secundum illam ostendit impossibilem esse modum revelationis alium, cum subjungit :

« Et nemo novit, »

Perfecta notitia, « Filium nisi Pater, » a quo generatur.

Quæritur autem, de qua notitia intelligitur. Aut enim de creata, aut de increata : et si de creata, illam etiam alii habuerunt de Patre : si de increata, tunc videtur quod illa non sit communicabilis : et sic videtur quod sine causa hic introducatur, ubi agit de modo revelationis.

Et ad hoc dicendum, quod de utraque non potest intelligi : quia Pater non habet notitiam creatam. Sed intelligitur secundum similitudinem inductam superius de notitia Verbi secundum universalem Verbi virtutem, secundum quod ipsum est Verbum in quo sunt omnium

<--- Page Split --->

simul rationes, quod est in quo est, ut fiant omnia : et est perfecta Patris similitudo, faciens et formans et portans omnia. Hoc enim dicit Filius in eo quod Verbum : et hoc nemo novit nisi notitiam Patris habeat : et per hoc non excluditur Spiritus sanctus, qui Filium in eadem cum Patre novit notitia.

Et ideo cum dicitur « Nemo novit, etc., » negativo signi negat simpliciter et extra genus. Ita quod sensus est : Nihil novit Patrem, etc. Sed quia notitia est essentialis, non personalis, ideo dictio exceptiva quae sequitur, cum dicitur, « nisi Filius, » excludit respectum essentiae. Et ideo Spiritus sanctus non excluditur : et est sensus : Nemo novit, hoc est, nihil novit Filium, nisi id quod Pater est. Et ideo dicit, Joan. vi, 44 : Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum.

« Neque Patrem quis novit, nisi Filius, etc. »

Conversa est praecedentis, et eodem modo intelligitur : quia Patrem in universali natura et virtute deitatis nihil novit, nisi id quod est Filius. Sicut lumen solis, ubi rotam solis attingit solum, attingit solis virtutem et naturam : et ideo per Filium solum accessum habemus ad Patrem 1.

« Et cui voluerit Filius revelare. » Licet autem et Pater revelet et Spiritus sanctus, tamen revelatio omnis, quae sine ænigmate et similitudine fit, fit per Verbum, a quacunque fiat personarum : et Verbum non est nisi Filius. Et ideo Filii proprie est quoad nos revelare, hoc est, quod per ipsum fiat revelatio. Et ideo cuicumque aliquid notitiae Patris infunditur, per Verbum funditur. Unde, Joan. i, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Eccli. 1, 5 : Fons sapientiae verbum Patris in excelsis.

« Venite. »

Et attendenda est similitudo : quia solem nihil manifestat nisi lumen, et intellectum nihil declarat nisi verbum. Joan. xvii, 4 : Ego te clarificavi super terram : opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Et in hoc actu declarationis dicitur, Sapient. vii, 26, quod candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius, et emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera. Haec enim omnia sunt modi manifestationis Patris per Verbum, quod est sapientia. Et quia sic suum est Patrem revelare, cui voluerit : ideo ibidem, post pauca, sequitur, y. 27, quod per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Et iste planus et absque omni scrupulo est litterae intellectus.

Ad hanc autem declarationem, qua nullo modo fieri potest, nisi per eum (alias, Verbum) in quantum est Verbum, vocat omnes, dicens :

« Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. »

Tangit autem duo : quorum primum est quos, ad quem, et quo fructu vocat : secundum autem, quid advocati faciant, ibi, y. 29 : « Tollite jugum meum, etc. »

Vocans ergo primum dicit :

Jerem. 11, 50 : Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Est autem venire fide et devotione. Isa. 11, 5 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Psal. xxxiii, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos.

<--- Page Split --->

« Ad me. »

Ecce ad quem : quia ad Verbum, quod solum est via redeundi ad Patrem, et solum dans notitiam Patris. Eccli. u, 31 : Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Psal. xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius : hoc enim est lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tua Israel 1. Via enim sine exemplo (alias, impedimento), veritas revelatione Verbi, et vita per Spiritum. Joannis, xiv, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita. Et subjungit quos vocat :

« Omnes, etc. »

Ut notetur vocatorum generalitas, « qui laboratis, » ut notetur veniendi necessitas, « et onerati estis, » ut notetur veniendi utilitas. Et sic vocat generaliter, necessitate et utilitate persuadens. De generalitate, Eccli. xxiv, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Act. x, 33 : In omni gente qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi. Cum enim homo generaliter capax sit Dei per intellectum et affectum, numquam potest esse perfectus nisi capiat eum, secundum quod est sapientia per intellectum, et secundum quod est virtus per affectum : et ideo invitat Christus ad se omnes : quia, I ad Corinth. 1, 24, dicitur : Prædicamus Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus:

Persuadet autem a duobus defectibus in nobis, ut veniamus : et his defectibus unam subjungit refectionem.

De primo dicit :

« Qui laboratis. »

Labor causatur ex tribus : labor enim est ex contrarietate naturae, et hoc modo naturae infirmitas causat laborem, sicut dicimus aegros laborare. Ex contrarietate autem potentiae ad opus aliquod causatur labor, qui est in contrario nobis onere, vel eo quod est supra virtutem, vel ex eo quod est contrarium. Tertio modo causatur ex impedimento virtutis ad opus, quando opus quidem gravat et consumit, et nihil restituens, vel conferens secum in laborante restituit, quod juvet ad opus. Et primo quidem laborant, qui per errorem infideltatis, idololatriae, vel haeresis in contrariis suae detinentur naturae aegritudinibus, vel passionibus vitiorum aegrotare facientibus animam : illa enim adimunt naturale animae bonum : et ideo naturae bona sunt contraria. Unde, Isa. xlv, 14 : Labor Aegypti, et negotiatio Ethiopia, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt. Labor enim Aegypti fuit idololatria et haeresis, omnino laborare faciens intellectum : et negotiatio Ethiopum nigrorum est negotiatio et exagitatio passionum et inconstantiae : et hi, ut quiescant, veniunt ad Christum. Psal. cxxxix, 10 : Labor labiorum ipsorum operiet eos.

Aliquando autem causatur ex contrarietate potentiae ad opus. Sicut enim videmus, quod ex convenientia potentiae ad opus fit adjutorium : sicut quanto aliquis frequentius studet intelligibilibus, fit melius et facilius intelligens : et quanto frequentius studet justitiae, vel castitati, tanto facilius operatur justa et casta : eo quod veritas connaturalis est intellectui, et justitia et castitas connaturales sunt affectui, et ex connaturalibus juvamur et expedimur ad opus. Ita fit etiam in dantibus se terrenis et vanis, quod quanto plus se dant talibus, tanto magis impediuntur et laborant, nec ista operan-

<--- Page Split --->

tem alleviant, sed corrumpunt. Et si dicas, quod consueti talibus minus sentiunt laborem. Dico, quod hoc non fit ex hoc quod allevient, sed potius quia auferunt sensum, et convertunt in stuporem. Unde, Eccle. x, 13 : Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. Labor enim eorum adducit in boni desertum, et non in castra et munitionem virtutis. Unde tandem isti efficiuntur ita animales et terreni, quod etiam non possunt intelligere, quid sit spiritus. Sapient. v, 7 : Lassati sumus in via iniquitatis.

Tertio, causatur ex impedimento virtutis ad opus : et hoc fit in his qui duobus semper student : in una parte aliquando volunt ad Deum ire : in alia parte cupiunt mundo placere : et tunc in opere divino injacent eis formæ et curæ mundi, et retrahunt. Et sic ex duobus, quorum unum impedit alterum, fatigati laborant, et tandam deserunt id quod Dei in eis esse videbatur. Sapientiæ, iii, 11 : Sapientiam qui abjicit, infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.

Præter hos enim modos laborant quidam, qui ultra modum et posse naturae student iniquitati. Jerem. ix, 5 : Ut innique agerent, laboraverunt.

« Et onerati estis, »

Hoc est, oppressi a pondere peccatorum, aut pondere carnalium legis, vel aliorum observationum, aut onere exactionum tyrannorum daemonum.

De peccati onere, Psal. xxxvii, 3 : Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum : et sicut onus grave gravatæ sunt super me. Isa. lviii, 6 : Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes.

De onere observantiarum, Act. xv, 10 : Hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus. Matth. xxiii, 1 : Imponunt onera gravia

in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere.

De onere exactionum dicitur, Isa. lviii, 6 : Dimitte eos qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe. Isa. x, 27 : Erit in die illa : Auferetur onus ejus de humero tuo.

Sic ergo dicit : « Venite ad me, omnes, qui laboratis, et onerati estis. » I Reg. xxii, 2 : Convenerunt ad David omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps. In angustia constituti sunt male, vel inutiliter laborantes : oppressi ære alieno sunt, quibus pondus legis, vel exactionum incumbit : amaro autem animo sunt oppressi sarcina peccatorum.

« Et ego reficiam vos. »

Reficere est reparare deperditum ex labore, vel oneris gravitate : et restituere vires ex interno bono confortante. Et veritas reficit adspectum, et gratia virtutis reparat affectum : quæ sunt in Christo, Joannis, i, 14 : Plenum gratia, et veritatis. Et, ibidem, y. 17 : Gratia, et veritas per Jesum Christum facta est. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum pane vita, qui est veritas, et aqua sapientia salutaris potabit illum. Proverb. ix, 5 : Comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. His addit cibum Eucharistiae, confectum simila purissimi sanguinis Beatae Mariae Virginis, confectum manu sapientiae deitatis, vivificatum anima plena gratia et veritatis, dulcoratum condimento divinitatis, impinguatum omni adipe Spiritus consolationis. Joannis, vi, 54 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanquinem, non habebitis vitam in vobis. Sapient. xvi, 20 : Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. His etiam addit saginam et convivium internae dulcedinis in spiritu. Eccli. xxiv, 27 et seq. : Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super

<--- Page Split --->

mel et favum : memorio mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Aliquando autem his addit gustum gaudiorum æternorum. Luc. xxi, 29 et 30 : Dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Non est aliud ergo, nisi quod faciamus sicut dicit Apostolus, ad Hebr. xiii, 1 et 2 : Deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen : adspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum.

« Tollite jugum meum super vos. »

Hic tangit quid advocati ad ipsum faciant.

Et dicit quatuor : obedientiam, et obedientiae formam, et obedientiae fructum, et obediendi levitatem : quae patent in littera.

De primo dicit : Tollite jugum meum super vos : » et accipite formam praecipientis, et attendite affectum portantis, et levitatem ejus, quod portatis : hic enim est optimus modus servitutis.

In primo horum notantur quatuor, libertas scilicet voluntatis, per hoc quod non imponitur, sed ab ipsis tollitur portantibus cum dicit : « Tollite. » Secundo, vinculum suavissimæ charitatis in hoc quod dicitur : « Jugum. » Tertio, altitudo dignitatis, in hoc quod dicitur : « Meum, » quia ligat omnia ligament Deum nobiscum, et nos cum ipso. Quarto, sublimitas perfectionis et honestatis ipsius, in hoc quod dicitur : « Super vos, » non sub vobis, vel juxta vos, vel in vobis : hoc enim jugum est Evangelicæ charitatis, de quo dicitur, Isa. x, 27 : Computrescet jugum a facie olei. Quia tantum habet misericordiæ et gratiæ et amoris, quod si in aliquo ligat, videtur nullum esse, et potius putrida vincula eT dirupta, et vera liber-

tas, de qua dicitur, ad Galat. v, 13 : Vos in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis.

De hoc igitur jugo dicit : « Tollite, » ex voluntate propria sumite. Eccli. vi, 23 et 26 : Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum. Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne accideris vinculis ejus.

Tollite autem, ut a jugo durissimo legis absolvamini. Isa. ix, 4 : Jugum enim oneris ejus,... et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Genes. xxvii, 40 : Tempus veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. Tollite igitur « jugum » vinculi charitatis. III Reg. xix, 19, Eliseus cum ungeretur in prophetam, aravit in duodecim jugis boum, hoc est, in jugo obedientiae, duodecim Apostolorum, et ibi recipit charitatis unguentum. Ad Coloss. iii, 14 : Charitas est vinculum perfectionis, et deponit spiritum timoris, qui generat in servitutem, et dat jugum servorum. De quo, Eccli. xxxii, 27 : Jugum et lorum curvant collum durum.

Et hoc jugum dicit esse suum, dicens : Jugum « meum. » Charitas enim ligat Deum et hominem, sicut dicitur, Joan. xiv, 23 : Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Threnorum, iii, 27 : Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Et hoc jugum propter hoc absolvit a jugo iniquitatis, de quo dicitur, Threnorum, i, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convolute sunt, et imposite collo meo.

« Super vos, » quia semper exaltatur super nos, ut dicamus semper, Psal. cxxxviii, 7, 16: Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam... Verumtamen imperfectum meum viderunt oculi tui. Psal. cxviii, 96: Omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. Isa. xxxi, 9 : Cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem : quia semper sicut ignis ascen-

<--- Page Split --->

dit. Thrcnorum, iii, 28 : Levavit super se.

« Et discite a me, quia mitis sum et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. »

Ecce obediendi forma per exemplum. Joan. xiii, 13 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Ad Hebr. xii, 3 : Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.

« Quia mitis sum, etc. »

Duo dicit esse discenda ab ipso præcipue, quorum unum temperat mala quae patimur : et alterum custodit bona quæ operamur. « Quia mitis sum, » scilicet neminem lædo, et læsus vindictam non exspecto. Matth. v, 4 : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

Multa de hoc notata sunt, ibidem 1. Et hoc facit æquanimiter et innocentem mala tolerare.

« Et humilis corde, » ut conserventur bona quæ operamur : et ne credantur exterius facta tantum, propter hoc dicit, « humilis corde, » quia dicitur, Eccli. xix, 23 : Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo. Act. viii, 33 : In humilitate judicium ejus sublatum est. Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

« Et invenietis requiem, »

Non corporibus : quia illa ad laborem nata sunt, Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem, sed « animabus vestris, » in internis gratiae bonis. Sicut enim nulla res requiem invenit nisi in loco naturali sibi, ad quem movetur : ita anima et cor

hominis non invenit requiem nisi in Deo, ad cujus participationem factus est. Augustinus in libro X Confessionum : « In « omnibus quæ mente percurro, non in- « venio tutum locum animæ meæ præter « te, in quo colliguntur sparsa mea. » Hic est ergo fructus obedientiæ charitatis, quod inveniatur requies cordis. Jerem. vi, 16 : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit vin bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. Eccli.li, 35 : Videte oculis vestris quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. Job, xxxvi, 16 : Requies mensæ tuæ erit plena pinguedine. Isa. xxxii, 18 : Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Est autem hæc requies animarum in visione veritatis, in amore bonitatis, et in securitate æternitatis. Primum respondet fidei, secundum charitati, tertium spei. 1

De primo horum dicitur, II Regum, xix, 33 : Dixit rex David ad Berzellai : Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem, quæ visio pacis interpretatur.

De secundo, Deuter. xxxiii, 12 : Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescat.

De tertio, Eccli. xxx, 17 : Melior est requies æterna quam languor perseverans.

De omnibus his simul dicitur, I Petr. iv, 14 : Quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescat. Apocal. xiv, 13 : Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis.

« Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. »

Hic tangit obediendi levitatem. Et

<--- Page Split --->

tangit duo : jugi suavitatem, et oneris levitatem. Jugum autem hoc est obedientiae Evangelice : et onus quod portatur, est pondus praeceptorum. Et suavitas pertinet ad connaturalitatem virtutis, levitas ad alleviationem amoris. Spiritus enim suavis suave facit jugum, ne premat. Sapientiae, xii, 1 : O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Cantic. v, 16 : Guttur illius suavissimum : omne enim illud quod connaturale est, suave est, sicut est gratia et virtus Evangelii. Leve autem facit amor. Genes. xxix, 20 : Videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. I Joan. v, 3 : Mandata ejus gravia non sunt. Isa. xlvi, 12 : Onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem contabuerunt.

Et attende, quod cum non praemiserit nisi de jugo superius, tamen hic addit de oneris levitate, quia supra dixerat : qui