CAPUT X
Legatio ac instructio duodecim Apostolorum (quorum hic nomina recensentur) ad evangelizandum Judæis, et dæmoniacos infirmosque curandos, qui adversus mala hic imminentia præmonentur et roborantur : Christus non venit ut mittat pacem, sed gladium, ipseque coram hominibus confitendus est, neque quidquam ejus amori præponendum : honorans autem alios propter Christum, honorat Christum, et ita mercedem recipiet.
Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum 2, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec : Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus,
Jacobus Zebedæi et Joannes frater ejus, Philippus et Bartholomæus, Thomas et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi et Thaddæus,
Simon Cananæus et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Hos duodecim misit Jesus, præ-
a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Nunc autem vicarii Christi sunt sicut arca Domini, et non Dominus : quia quocumque deveniunt, ibi plaga desævit in homines. I Reg. v, 10 : Exclamaverunt dicentes : Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel, ut interficiat nos et populum nostrum.
Sic igitur consummata est pars, quae est de confirmatione sermonis t.
cipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :
Sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel 3.
Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cœlorum.
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.
Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris 4 :
Non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, ne-
<--- Page Split --->
que virgam : dignus enim est operarius cibo suo.
In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.
Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum 1. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos.
Et ad præsides et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus.
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini 2 :
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
Tradet autem frater frairem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient.
Et eritis odio omnibus propter
nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis.
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum 3.
Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus : et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus !
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur 4.
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
Nonne duo passeres asse venuent? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro 5.
Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est 6.
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est.
Nolite arbitrari quia pacem vene-
<--- Page Split --->
rim mittere in terram 1 : non veni pacem mittere, sed gladium.
Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam.
Et inimici hominis, domestici ejus 2.
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus 3.
Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus 4.
IN CAPUT X MATTHÆI
ENARRATIO.
« Videns autem Jesus turbas, misertus est eis, quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem 7. »
Postquam produxit Matthæus faciem Christi per venerationem et regenerationem et vocationem regeneratorum et generantium, ad faciem hominis (quæ ratio vocatur in doctrina rationabili et confirmatione doctrinae), consequenter attendens, quia facies non est completa sine membris, inducit hic corporis illius ordinationem, cujus faciem ante descripsit : ut omnes ostendat occurrere in unum perfectum hominem, in mensu-
Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam 5.
Qui recipit vos, me recipit 6 : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum, in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
ram ætatis plenitudinis Christi 8. Et durat hæc pars usque ad vigesimum sextum capitulum, ubi incipit agere de his a quibus omnia Ecclesiastica trahunt virtutem et vigorem, et efficiendi causam, quod efficiunt.
Est autem ordo hujus corporis, cui facies illa imprimitur, duplex : et propter hoc sunt hic duæ partes, quarum una est in ordine Prælatorum : et altera est in communi ordinatione corporis secundum dispositionem, qua Prælati ordinantur ad subditos, et e converso, et secundum quod Prælati ad Prælatos, et subditi ad subditos sub una humana et rationabili facie Christi degentes.
Primo ergo in isto capitulo docet Prælatorum institutionem : et a sequenti capitulo docet totius mystici corporis ordinationem.
De Prælatis autem in genere docet tria, scilicet institutionis eorum necessitatem, institutionis eorum sinceritatem, et institutorum secundum officia ordinem.
<--- Page Split --->
Necessitatem autem ostendens dicit tria sub tribus paragraphis : quorum primum est populi destitutio a regimine bono : secundum, habilitas optima populi ad regendum : tertium est imploratio Dei de promissione regentium.
Circa primum dicit tria : misericordiam Domini bona populi providentis, miseriam populi, et causam miseria.
« Videns autem Jesus turbas, misertus est eis. »
Misericordia consistit in tribus, scilicet in misericordiæ intuitu, cum dicit : « Videns autem Jesus. » In multitudine miserandorum, cum dicit : « Turbas, » quia Patris est magis moveri ad miseriam multorum quam paucorum. Et tertio, consistit in miserationis affectu, cum dicit : « Miserlus est eis. » II ad Corinth. t, 3 et 4 : Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Luc. x, 33 et 34 : Videns eum, misericordia motus est. Et appropians, alligavit vulnera ejus. Hoc enim fecit Samaritanus custos hominum generi humano.
« Quia erant vexati et jacentes. »
Hoc est secundum, et tangit duplicem miseriam ex defectu Prælatorum, vexationem scilicet, et jacendi in peccatis positionem.
Est autem triplex vexatio : uxa, quæ est per errores diversos jactatio ex defectu doctrinæ proveniens. Psal. xxut, 5 : Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt. Thren. v, 3 : Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Dionysius dicit, quod « caput est mens, « et corpus, iufcriores vires animæ, et « cervix (quæ continuat caput corpori) « est opinio, et subjecta est errori : » et ideo cervice minatur, qui errore opinio-
num distrahitur. Secunda vexatio est inquieta de peccato in peccatum præcipitatio. Sapient. v, 7 : Lassati sumus in via iniquitatis. Osee, iv. 2 : Mendacium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Et hæc provenit ex Prælatorum mala vita. Tertia est ex iniqua oppressione et spoliatione. Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt : hæc provenit ex iniqua Prælatorum, potestate.
30
« Jacentes. » Secunda miseria, quae positione corporis quietem et securitatem significant in peccatis : quae provenit ex Prælatorum torpore. Jerem. ii, 21 : Jacuerunt in terra foris puer et senex : virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio.
Unde tertio, horum defectuum subjungit causam :
« Sicut oves non habentes pastorem. »
Et per oves simplicitatem (et seducibilem et ad bonum convertibilem) significat subditorum. Per pastores autem officium et affectum et actum significat Prælatorum. III Reg. xxii, 17 : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Ezechiel. xxxiv, 5 : Dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ in devotionem omnium bestiarum agri. Defectus autem pastorum dupliciter intelligitur : aut enim nullus est pastor : et hoc modo non loquitur hic Dominus : aut quia non exhibet (alias, adhibet) affectum et officium et actum pastoris : et hoc modo Pontifices habens multos et Sacerdotes, non habuit populus pastores. Jerem. i, 6 : Grex perditus factus est populus meus : pastores eorum seduxerunt eos. Ezechiel. xxxiv, 3 : Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.
<--- Page Split --->
« Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. »
Ecce secundum, ubi tangit aptitudinem populi ad conversionem.
Et dicit duo : populi scilicet aptitudinem, et Doctorum paucitatem.
De primo dicit :
« Messis quidem multa. »
Quos primum dixit oves, propter simplicitatem et mansueludinem, hic dicit messem, propter operum bonorum frucificationem. Et dicit, « messis, » non semina : quia diu ante promissionibus in Patriarchis, figuris in Patribus, praeceptis in lege, doctrinis in Prophetis, satum fuit : sed tempore collectionis in horreum Ecclesiæ et cæli, non fuit nisi revelatæ gratiæ tempore. Joan. iv, 35 : Videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. Unde quod priores Sancti in lacrymis de absentia gratiæ seminaverunt, Apostoli colligentes in gratiam cum gaudio messuerunt. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Apocal. xiv, 13 : Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. Joel, iii, 13 : Mititite falces, quoniam maturavit messis.
« Operarii autem pauci. »
Operarios vocat, quos prius pastores : quia plus attenditur operibus quam verbis. Jerem. iii, 13 : Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. « Scientia autem est ha- « bitus bene conversandi, » ut dicit Augustinus. Matth. xx, 8 : Voca operarios, et redde illis mercedem. Non dicit : loquentes et concionantes. Ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum qua-
per me non effecit Christus. Doctor enim verbis propriis se ostendit ad opera obligatum. Proverb. vi, 2 : Illagueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Tales igitur Doctores operarii sunt pauci. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Quia sicut dicitur, Joan. vi, 71 : Ex vobis unus, de duodecim scilicet, diabolus est.
« Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. »
Ecce tertium. Et dicit duo : quorum unum est instructionis, ut in positione Prælatorum rogetur ut det quem scit expedientem. Act. i, 24 : Orantes dixerunt : Tu, Domine, qui corda nostri omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum.
Secundum autem est missio, non concionantium, sed operiarorum, « in messem suam, » quoniam et semen suum est, et fundus. Joan. iv, 38 : Ego misi vos metere quod non laborastis.
Et attende quod dicit, « ut mittat : » et non patiatur quod seipsos intrudant. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Quod enim aliquis seipsum ingerat, non potest fieri, sed tempore necessitatis vocanti se potest præsentare. Isa. vi, 8, Domino dicente : Quem mittam ? et quis ibit vobis ? dixit Isaias : Ecce ego, mitte me. Econtra autem Moyses, Jeremias et Ezechiel quantum potuerunt apud Deum (qui tamen vocans non errare potest) se excusaverunt : multo ergo magis apud hominem talis excusanda est missio.
« Et convocatis duodecim discipulis 1 suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
<--- Page Split --->
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec : Primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater ejus,
3 Jacobus Zebedei et Joannes frater ejus, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi et Thaddæus, Simon Cananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. »
Hic incipit secunda pars, ubi ponitur institutio Prælatorum.
Et dicuntur duo, scilicet potestatis collatio, et Prælatorum nominatio.
De primo dicit duo : convocationem, et potestatis collationem.
De convocatione dicit :
« Et convocatis. »
Non dicit, vocatis : quoniam ante vocati sunt : nec dicit, electis : quia ante Apostolatum electi, sicut dicitur, Luc. vi, 13 : sed, « convocatis, » ut hi qui electi sunt in unum concordiæ prædicandorum, tenderent et in unum concordiæ charitatis. I ad Corinth, i, 10 : Obsecro vos, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Psal. liv, 15 : In domo Dei ambulavimus cum consensu. Joan. xiv, 33 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
« Duodecim discipulis, »
Tamquam capitibus, a quibus unguentum in alios descendere debuit. Sunt autem duodecim aperte : quia duodenarius non habet partes nisi unum, duo, tres, quatuor, sex. Unum vero competit docrinæ unitati : duo autem competit præceptis geminæ dilectionis, quæ est forma vitæ : tres autem Trinitati personarum, quæ sunt subjecta (alias substantia) in prædicanda fide : quatuor virtuti in ordinanda omni passione : sex autem perfectioni in opere. Significatur ergo in
duodecim filiis Jacob, Genes. xxxv, 22, quoad auctoritatem : in duodecim fontibus in Elim repertis, Exod. xv, 27, quoad doctrinæ fusionem : in duodecim lapidibus vestis sacerdotalis, Exod. xxvii, 17 et seq., quoad exempli fulgorem : in duodecim panibus propositionis, Levit. xxiv, 3, quoad gratia virtutis refectionem : in duodecim lapidibus positis in ripa Jordanis, Josue, iv, 8, 9, quoad constantiæ stabilitatem : in duodecim bobus, III Reg. vii, 24, quoad maturitatem : in duodecim stellis in corona sponsæ, Apocal. xi, 1, quoad cœlestium contemplationem et lucem. Et ideo etiam murus civitatis Ecclesiasticae habet duodecim fundamenta, et duodecim portas, et Apostolorum nomina et Agni inscripta, Apocal. xxi, 12, et seq. Fundatur enim in ipsa Ecclesia, quoad veritatis fidei immobilitatem : et est per eos introitus ad regnum Dei, quoad usus clavium collationem. Matth. xvi, 18 : Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Et, Ibidem, §. 19 : Et tibi dabo claves regni cœlorum.
« Dedit illis. »
Ecce secundum de collata potestate : est autem data super contrariam potestatem. Et quoad hoc dicit : « Potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, » quia illi incurabiles sunt : et data est eis ad curam corrigibilis defectus, qui impedit promotionem ad bonum. Et quoad hoc dicit : « Et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. » Et dicitur languor longus angor : et hic non potest esse graviter affligens. Et plerumque causatur ex humore frigido. Infirmitas autem secundum suum nomen destituit virtutem, et hoc fit cum consumptione substantiae : et ideo est acerbius affligens, sicut innuit hic Glossa. Linguor ergo est defectus consuetudinis : et infirmitas inflammatio concupiscentiae carnalis. De primo, Isa. i, 16 et 17 : Quiescite
<--- Page Split --->
agere perverse, discite benefacere. De secundo, Osee, vii, 4 : Omnes adulte- rantes, quasi clibanus succensus a co- quente.
« Duodecim autem Apostolorum no- mina 1, »
Deo nota, in cœlis conscripta, »
« Sunt hæc. »
Ad Hebr. xii, 22 et 23 : Accessistis ad... Ecclesiam primitivorum, qui con- seripti sunt in cœlis.
« Primus, »
Dignitate, non vocatione: propter quod vertex dicitur Apostolorum. « Simon, » proprio nomine, « qui dicitur » a Christo « Petrus. » Joan. 1, 42 : Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
« Et Andreas. »
Non secundus : et sic deinceps, quia omnes subditi Petro sunt æquales. « Fra-
1 Quo melius intelligatur pars ista de Apostolorum vocatione in expositione D. Alberti quo- rumdam ordinem mutantis, damus infra ex Vulgata editione synopsim evangelicam :
Matth. x, 2-4.
2 Duodecim autem Apostolo- rum nomina sunt hæc : Priuus, Simon qui dicitur Petrus et An- dreas frater ejus, 3 Jacobus Zehe- dæi et Joannes frater ejus, Philip- pus et Bartholomæus, Thomas et Matthæus publicanus, Jacobus Al- phæi et Thaddæus, 4 Simon Ca- naneus et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
13 Et ascendens in montem, vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum. 14 Et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos prædicare. 15 Et dedit illis potestatem curandi in- firmitates et ejiciendi dæmonia. 16 Et imposuit Simoni nomen Petrus: 17 Et Jacobum Zehedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et im- pósuit eis nomina. Boanerges, est, Filii tonitrui : 18 et An- dream, et Philippum, et Bar- tholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cana- neum, 19 et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.
4 In tribus Evangelis secundum Vulgatum Jacobus Zebedæi et Joannes frater ejus sunt ante Philippum. Forte D. Albertus aliud Evangelium in quo mutaretur hic ordo ad manum habuit.
ter ejus, » non tam carne quam spiritu. In hoc autem notatur fraternum et mu- tuæ societatis emolumentum. Proverb. xvii, 19 : Frater qui adjuvatur a fra- tre, quasi civitas firma. Luc. v, 7 : An- nuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent, et adjuverent eos. Luc. x, 1 : Misi illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.
Et attende, quod licet Petrus vertex dicatur primus, non tamen dicitur An- dreas secundus, nec Philippus tertius, et sic deinceps : sed omnes secundi sunt Petro ad jurisdictionem : quia non unus sub alio, sed omnes sub Petro.
« Philippus 2, »
Concivis Petri et Andreæ, Joan. 1, 44 : Erat autem Philippus a Bethsaida, civi- tate Andree et Petri. Hunc autem Philip- pum Lucas, vi, 14, quintum ponit post duos introductos, et post Jacobum et Joannem : forte conjungens quatuor ra- tione consanguinitatis et familiaritatis : Matthæus autem respicit ad modum vo- cationis, quia post Andream et Petrum
12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernotans in oratione Dei. 13 Et quum dies faclus esset, vo- cavit discipulos suos, et elegit duo- decim ex ipsis, quos et apostolos nominavit. Simonem, quem cogno- minavit Petrum et Andream fra- trem ejus, Jacobum et Joannem, Philippum et Bartholomæum, 15 Matthæum et Thomam, Jacobum Alphæi et Simonem qui vocatur Zelotes, 16 et Judam Jacobi, et Ju- dam Iscariotem, qui fuit proditor.
<--- Page Split --->
fuit vocatus. Joan. 1, 43 : In crastinum voluit exire in Galileam, et invenit Philippum. Dicit ei Jesus : Sequere me.
« Et Bartholomæus. »
Hunc sexto loco ponit Lucas. Marcus autem secundum et tertium post Petrum ordinat Jacobum et Joannem, sed ipse simul ponit eos quibus Christus nomina mutavit. Unde dicit, quod Jacobum et Joannem vocavit Boanerges, hoc est, filios tonitrui, propter sonum prædicationis, et miraculorum coruscationem. Et quarto loco Marcus ponit Andream : et illi ratione concivilitatis et vocationis conjungit Philippum : et subjungit huic Bartholomæum, sicut hic. Sed Matthæus ne videretur in ordine Apostolorum affectus carnalis attendi, inter consobrinos interponit Philippum : et ne videatur attendi amicitia mundana, quæ collactaneorum est et connutritorum, interponit etiam Bartholomæum.
« Jacobus Zebedæi, »
Supple, filius,
« Et Joannes frater ejus 1. »
Hi fuerunt consobrini Domini.
Unde ne iterum putetur consanguinitas attendi, interponit duos, sic :
« Thomas, et Matthæus publicanus. »
Sed tam Marcus quam Lucas præponunt Matthæum Thomæ : Matthæus autem se postponit propter humilitatem, propter quam etiam se publicanum vocavit. Et notetur in eo quanta sit vis gratiae, sicut ostenditur in prologo istius libri.
In caeteris autem ordo idem est apud tres concorditer Evangelistas :
« Jacobus Alphæi, »
Supple, filius : et iste Jacobus minor, qui propter similitudinem vultus cum Domino, et imitationem religionis, et episcopatus in Jerusalem successionem, frater Domini vocatus est. Ad Galat. I, 19 : Alium Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
« Et Thaddæus, »
Qui Judas Jacobi in Luca vocatur : quia Jacobi minoris fuit frater, qui ex primogenitura et dignitate episcopali præfuit ut pater : et ideo ab eo denominatur sicut a patre.
« Simon Cananæus, »
Hoc est, a Cana Galilææ natus, qui in Luca Zelotes dicitur : quia Cana zelus interpretatur. Et hi tres fratres fuerunt filii Mariæ, sororis beatae Virginis, ex Alphæo, sicut Jacobus major et Joannes fuerunt filii Mariæ, sororis beatae Virginis secundæ, quæ et Salome vocatur a patre suo. Unde versus :
Anna tribus Joachim, Cleopha, Salomeque [Marias Tres parit : has ducunt Joseph, Alphæus. Ze- [bedæus. Christum prima, Joseph, Jacobum cum Simone, [Judam Altera, quæ sequitur Jacobum parit atque [Joannem.
Anna enim ex tribus viris peperit tres Marias : ex Joachim, matrem Domini : ex Alphæo matrem Joseph qui cognominatus est justus, qui cum Mathia positus est sorte eligendus 8, et Jacobum minorem, et Simonem, et Judam Jacobi, sive Thaddæum : ex Salome autem peperit Mariam, matrem Jacobi majoris et Joannis. Harum trium Mariarum sponsi tres fuerunt : Joseph, Matris Domini, Al-
<--- Page Split --->
phæus quatuor fratrum pater, sponsus secundæ, et Zebedæus pater duorum fratrum, maritus tertiæ.
« Et Judas Iscariotes, »
A vico, unde natus erat, « qui et tradidit eum : » ut notetur quod locus altus non fructificat, sed fides et charitas et devotio in Deum. Joan. vi, 71 : Nome ego vos duodecim elegi ? et ex vobis unus diabolus est.
« Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens :
Hic tangitur institutorum ordo secundum officia.
Et tangit duo : ordinis rationem, et officii actum.
Ratio autem determinatur secundum duo, secundum auctoritatem, et secundum exsecutionis necessitatem.
Auctoritas tangitur, cum dicitur : « Hos duodecim misit Jesus, » quoniam auctoritas est ex missione. Ad Ronan. x, 15 : Quomodo prædicabunt nisi miltantur ? Marc. iii, 14 : Fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos prædicare. Luc. x, 1 : Misit illos binos ante faciem suam.
Deinde tangit exsecutionis necessitatem, dicens : « Præcipiens eis, dicens. » Et ex hoc accipitur, quod necessitas doctrinae incumbit subditis. Sicut semper incumbit, quod Prælatus peccat mortaliter, si non prædica t : ergo per consequens mortaliter peccat, si non acquisivit scientiam. II ad Timothy. iv, 1 : Testificor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius et regnum ejus, prædica verbum, insta opportune, importuue. Ex his ulterius accipitur, quod prædicare debent per seipsos, et si necesse est, dispensare judicia et temporalia ad usus pauperum per alios. Act. vi, 2 et seq. : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et
ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
« In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel. »
Ecce ordo : et habet duas partes. Primo enim ponitur ordo doctrinae, et secundo, ordo vita.
Ordo doctrinae determinatur secundum quatuor : dicitur enim cui prædicandum, et quid prædicandum, quomodo prædicatum confirmandum, et qua prædicandum intentione et modo.
In primo autem tangitur primo cui non prædicandum, et postea cui prædicandum.
Duo autem genera hominum sunt quibus non est prædicandum, Gentes scilicet, et Samaritani.
De Gentibus ergo dicit :
« In viam Gentium, »
Hoc est, in viam, quæ ducit ad Gentes, « ne abieritis. » Ire enim ad Gentes, erat abire illo tempore, Act x, 28 : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam. Unde ista particulari et prima missione prohibuit Christus, ne irent ad Gentes : post resurrectionem autem misit prædicare omnibus Gentibus. Matth. xxvii, 19 : Euntes ergo docete omnes Gentes. Et, Marc. xvi, 13 : Prædicat e Evangelium omni creaturæ.
Modo autem ante resurrectionem non misit nisi ad gentem suam, hoc est, ad Judæos, et hoc tribus de causis. Prima est, quia promissio facta est Judæis, et inter illos primum oportuit testificari
<--- Page Split --->
gratiae promissae exhibitionem. Act. xui, 32: Nos vobis annuntamus eam quae ad patres nostros repromissio facta est. Secunda causa est, quia salus ex Judaeis est, et ex illis in totum mundum erat derivanda. Joan. iv, 22: Salus ex Judæis est. Isa. xxvii, 6: Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Tertia causa est, ne rationabilem causam habere videantur Judæi, quod non recipiunt verbum Dei, si prius irænt ad Gentes. Act. xii, 46 et 47: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad Gentes: sic enim præcepit nobis Dominus. Isa. xlix, 6: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas: ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Gentes autem cum nec legem recipiant, nec Prophetas, in toto immundæ sunt: unde significantur per canes, Supra, vii, 6: Nolite dæsancitum canibus. Matth. xv, 26: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, scilicet ad manducandum.
« Et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. »
Quia si (alias, qui) receperunt legem, et non Prophetas, significantur per porcos 1. Porcus enim partim est mundum animal, quia ungulam dividit: partim immundum, quia non ruminat.
Sed tunc quæritur, quære non dicit: In viam Samaritanorum ne abieritis? Et dicendum, quod hoc caveri non poterat: quia inter Judæos commistim habitabant, et sæpe eos communis via duxit ad Samaritanos et ad Judæos: sed suffecit quod non intrarent in civitates, ut habitarent cum eis. Joan. iv, 9: Non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
« Euntes. »
Sed contra, Joan. iv, 40, Christus in-
D. Alberti.
travit in civitatem Samaritanorum, et prædicavit ibi, et mansit cum eis. Ad hoc dicendum, quod hoc fecit in transitu et parum, non quasi veniret ex intentione.
« Sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israel. »
Hoc est secundum : et determinat, cui sit in prima missione prædicandum. Et vocat Judæos « oves, » propter simplicitatem et utilitatem et mansuetudinem patrum : et hoc est, quod sequitur : « Domus Israel, » hoc est, familiæ Israel. Decebat enim lucernam esse super candelabrum, hoc est, Evangelium super legem. Et decebat esse columnam, cui domus Ecclesiæ innititur super basim legis. Et tandem oportuit, ut ibi testimonium acciperet veritas, ubi testes ejus cognoscebantur, et ubi testimonium illud intelligebatur. Et hoc ordine dicitur, Act. i, 8: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Matth. xv, 24: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. I Petr. ii, 25 Eratis sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad Pastorem et Episcopum animarum vestrarum.
« Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cœlorum.
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite. »
Hic tangitur quid est prædicandum, dicens : « Euntes, etc. »
Dicit autem hic quatuor : diligentiam, cum dicit :
Marc. xvi, 15: Euntes in mundum
<--- Page Split --->
universum, prædicate Evangelium. Psal. cxxv, 6: Euntes ibant et fiebant.
Secundo, modum docendi, cum dicit :
« Prædicate. »
Prædican tur enim ea quæ super nos sunt, sicut dicit Chrysostomus. I ad Corinth. ii, 9 : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum.
Tertio, quid prædicandum :
« Quia appropinquavit. »
Quoniam cum regnum sit justitia, et legum distributio, hoc continue appropinquat, quando justitia exercetur. Matth. iii, 2 : Appropinquavit enim regnum æolorum. Isa. xiv, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Ad Hebr. x, 37: Adhuc modicum aliquantulum, et qui venturus est, veniet, et non tardabit.
Quarto, tangit quid appropinquat : quoniam
« Regnum cœlorum. »
In quo differt Evangelium secundum tine m a lege Moysi, quæ non promitte- bat nisi terrena. Deuter. xxxiii, 28 : Ha- bitabit Israel confidenter et solus. Ocu- lus Jacob in terra frumenti et vini. Sed Evangelium promittit cœlestia. Sapient. x, 10 : Justum deduxit Dominus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei. I ad Corinth. xv, 48 : Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cœlestis, tales et cœle- stes. Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cœlo venit, super omnes est.
« Infirmos curate, etc. »
Ecce qualiter res prædicata confirmanda.
Et attende, quod omne quod impedit
ad bonum, aut est impediens secundum retractionem a bono, aut secundum privationem boni.
Adhuc, aut impediens intra, aut extra distinctum a nobis.
Adhuc, aut est secundum corruptionem humoris, aut vasis, quod corruptum corrumpit id quod est intra ipsum, et propagat corruptionem ad membra. Et primo quidem est cura infirmorum : secundo, suscitatio mortuorum : et hæc a principio nobis intraneo. Sed a principio extraneo est ejectio demonum, quod est tertium : quartum autem est mundatio leprosorum.
Infirmitas autem est ex multitudine venialium et impedimento sæcularium curarum. II Paralip., in oratione Manassæ, versus medium : Incuvatus sum multo vinculo ferreo, et non est respiratio mihi. Mors autem est per peccatum mortale, vel desperationem. Isa. xxvi, 19 : Vivent mortui tui, Domine, interfecti mei resurgent. Ejectio dæmonis est per liberationem tentationis. Tob. xii, 3 : Dæmonium ab ea ipse conspeciuit. Leprosus morpheis et maculis plenus, hæresis est, quæ corrumpit verbi pabulum ex corruptione mali vasis, hoc est, cordis. Joan. xx, 27 : Noli esse incredulus, sed fidelis.
« Gratis accepistis, gratis date. »
Hoc est quartum de modo proponendi verbum. Et intelligitur tripliciter: gratis communicando, grate proponendo, et in sermone gratioso. Primum est liberalita tis, secundum charitatis, tertium discretionis.
De primo, Isa. lv, 1 : Absque ulla commutatione bibite vinum et lac. Act. viii, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existimasti pecunia possideri !
De secundo, ad Galat. vi, 1 : Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis : considerans teipsum, ne et tu teneris.
<--- Page Split --->
De tertio, ad Coloss. iv, 6 :Sermo vester semper in gratia sale sit conditus. Ad Ephes. iv, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad xedificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
Sic ergo, « gratis date, » quia in spiritu furoris sermo propositus non auditur. III Regum, XIX, 11 et 12 : Spiritus grandis et fortis... conterens petras ante Dominum : non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio, supple turbationis, non in commotione Dominus. Et post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem sibi lus aurea tenuis, supple, ibi, Dominus, quia sibilus ille dulcedinem significat lenitatis.
« Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris.
Non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus est enim operarius cibo suo. »
Ordinata doctrina hic ordinat vitam.
Et est duplex ordo, secundum virtutem videlicet, et secundum auctoritatem apostolicam. Secundum est, ibi, y. 40 : « Qui recipit vos, me recipit. »
In ordine, autem qui est secundum virtutem, duo facit : tangit enim primo qualiter se habeant ad concupiscibilia mundi : et secundo, qualiter se habeant ad ejusdem mundi periculorum adversa, ibi, y. 16 : « Ecce ego mitlo vos. »
Adhuc, ad mundi concupiscibilia dupliciter ordinat, scilicet secundum superflui abdicationem, et secundum usus necessitatem, ibi, y. 11 : « In quamcumque autem civitatem. »
In primo autem horum dicit duo : primo enim indicit abdicationem hujus mundi concupiscibilium, et secundo, ne desperent, infirmitatis concedit solatium,
ibi, in fine y. 10 : Dignus est enim operarius, etc.
In primo autem horum inducit quinque, quae sic accipiuntur. Cura ultra praesens necessarium extensa, aut est ad provisionem temporalis boni, aut ad defensionem violenti mali. Si autem est ad provisionem boni, aut hoc est boni, quod generaliter pro bonis omnibus est commutabile : aut boni, quod providetur in usum vitae : et generale quidem commutabile in omne quod concupiscitur, est aurum, et argentum, et pecunia in zonis. Et hoc distinguitur : quia aut est commutabile in potentia, vel in actu. In potentia quidem est aurum et argentum, in actu autem pecunia : et ideo ligatur in zonis, ut ad manum semper parata habeatur : aurum autem est id quod ad magnas est commutationes, et argentum ad communes.
Si autem est provisum in usum vitae, aut est de ordinatis ad victum, et hoc significatur in pera : aut de ordinatis ad vestitum : et hoc est dupliciter : aut est secundum usum corporis, et hoc est duae tunicae : aut est secundum usum membri spiritualiter fatigati in itinere, et hoc est calceamentum : sed ad defensionem violenti mali est virga.
Nec credendum est, quod Dominus curam necessitatis prophibeat, quia, Joan. iv, 31, secum pecunia in zona deferebatur : quia ibi discipuli abierant in civitatem, ut cibos emerent. Et, Joan. xni, 29, dicitur, quod Judas ea quae emebantur, portavit, et loculos habuit. Et, Luc. vni, 2, et xxni, 27, quod mulieres ascenderunt a Galilaea, et de facultatibus suis Domino ministrabant. Sed potius, sicut dicit Chrysostomus. « cum « primos praedicates mitteret, propter « instantiam praedicationis non poterant « cogitare de futuris abundantiis, nisi re- « traherentur ab instantia praedicationis : « et cum in primis oportuerit instantis- « sime praedicare, et non retrahi, ideo « futurorum interdixit illis sollicitudi- « nem. » Cum autem instantia talis postea
<--- Page Split --->
orbe converso necessaria non fuerit, ad talia non obligantur.
Adhuc, sicut dicitur, Marc. iii, 14 et soq., istos duodecim non adhuc in totum orbem misit, sed secum esse voluit, ut eos mitteret ad Judæos, quibus dictum fuit quod peregrinos reciperent: et ideo in tali commissione minor fuit cura habenda futuræ copiæ. Postea autem, cumad Gentes legem non habentes miserat, illud relaxavit. Luc. xxii, 33 et 36 : Quando misi vos sine sacculo, et sine calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet saccumum, tollat similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam, et emat gladium. Sic ergo intelligitur, quod hic inducitur.
Dicit ergo :
« Nolite possidere. »
Jurisperiti dicunt, quod « possessio di- « citur quasi pedum positio. » Hermes autem Trismegistus dicit, quod « possessio « dicitur quod post sedet, hoc est, in quo « post, non simul, nec ante sedetur. » Et hoc est solatium infirmitati datum : quia id quod sumus, divinum est et ina§o Dei : quod humanum est, in§rmum est : et hoc infirmum, ut sustentetur, sedet in bonis fortunæ : eo quod et ipsum fortunæ subjacet et casui : quod non facit divinum, quod est in nobis. Et ideo possidere dicit quietem in eo quod possidetur secundum Trismegistum, et immobilitatem secundum Jurisconsultum. Et hoc modo Doctoribus religionis christianæ interdictur possidere aurum, et permittitur, vel conceditur habere ad usum. Tobiæ, xii, 8 : Bona est oratio cum jcjunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere.
« Aurum neque argentum. »
Act. iii, 6: Argentum et aurum non
est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do. Act. xx, 33 : Argentum, et aurum nullius concupivi. Ad Philip. iv, 17 : Non quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. Isa. iii, 17 et 18: Ecce suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint, sed sagittis parvulos interficient. Medi adæquantes, et mensurantes interpretantur: et significant Apostolos, qui ad justitiæ æqualitatem, et sapientiæ mensuram orbem redegerunt: nihil nisi salutem animarum quærentes. Sed acutis sagittis auctoritatem ab arcu Scripturæ excussis, parvulos qui ad Christum veniunt, interficiunt, ut jam non sibi vivant, sed Christo 1.
« Neque pecuniam in zonis vestris. »
Hoc est multum contra dogma eorum qui in Prædicatoribus mendicitatem expugnant et condemnant. Unde Hieronymus: « Quia divitias detruncaverat prope- « modum, vitæ necessitatem amputat, ut « Apostoli veræ religionis doctores om- « nino Dei providentia gubernati osten- « derent se nihil de crastino cogitare. » Eecli. x, 9 et 10 : Avaro nihil est scelestius... Nihil est iniquius quam amare pecuniam : hic enim et animam venalem suam habet, quoniam in vita sua projecit intima sua.
« Non peram in via. »
Pera hic sumitur pro instrumentis in quibus esculentum, vel poculentum in futurum præparatum deportatur. Unde, Josue, ix, 3 et seq., Gabaonitæ, qui in peris et utribus esculentum et poculentum portaverunt, deceperunt filios Israel. Gabaonitæ proclives iniquitate interpretantur: et significant eos qui ventri dediti, de officio prædicationis quærunt implere peras voluptatis, et utres vino, in quo est luxuria. Ad Roman. xvi, 18 :
<--- Page Split --->
Hujuscemodi Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones,et benedictiones,seducunt corda innocentium. Ad Philip. ut, 19 : Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum. Peras enim tales non portant, nisi quibus apposita non sufficiunt: sed delicatiora procurant, quod non erat illis necessarium, qui tantum secum habuerunt procuratorem : et tempore pacis mittebantur, et inter eos quibus praeceptum fuit, ut peregrinos vocarent, et partes mitterent eis qui non praeparaverunt sibi '
« Neque duas tunicas, »
Hoc est, superfluas. Duae enim tunicae dicuntur, aut duae in numero, aut duae in usu utentis : et secundo modo sunt superfluae : quia, sicut dicit Hieronymus, « in locis Scythiae glaciali frigore rigen- « tibus una sufficit tunica. » I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Jacob. v, 1 et seq : Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, qux advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum avruginavit, et avrugo eorum in testimonium erit vobis, et manducabit carnes vestras.
« Neque calceamenta. »
Pluraliter dicit, quia calceamentum est necessarium : quod intelligitur habuisse Dominus, Joan. i, 27, cum dixit Joannes : Cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Marci, vi, 9 : Calceati pedes sandaliis. Act. xii. 8 : Calcea te caligas tuas. Caliga enim est dicta a calx et ligare, sicut et calceus a calce dicitur. Et si dicas, quod sandalia sunt soleae alligatae, verum est : tamen in extremitate illae soleae habebant
coria defendentia, ne lapilli arenarum infra pedem et soleas inciderent: et hoc factum fuit ad commodum, quia terra calida est, et arenosa Palæstina: et quia arenosa est, dantur soleæ: et quia calida est, et pes ex motu amplius calescit, ut refrigeratio custodiat pedis virtutem, permittuntur superius esse apertae. Exod. xii, 11 : Calceamenta habebitis in pedisub. Ad Ephes. vi 15 : Calceati pedes in præparatione Evangelii pacis. Cantic. vii, 1 : Quam pulchri sunt gressus tu in calceamentis, filia principis! Fuerunt autem quidam hæretici, ut dicit Augustinus in libro de Hæresibus, qui vocantur discalceati : qui propter istud verbum dixerunt non utendum esse calceamentis, inducentes hoc quod dicitur, Exod. iii, 3, et Josue, v, 16 : Ne appropies huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim in quo stas terra sancta est. Et dixerunt, quod non potest quis ad Deum accedere calceatus, cerrantes, Scripturas non intelligentes, quia hoc dictum est ideo quod morticina pellis non sit in affectu.
« Neque virgam. »
Contrarium videtur, Marc. ii, 8, ubi dicitur, quod præcepit eis, ne quid in via tollerent, nisi tantum virgam. Unde, Exod. iv, 17 : Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Resposso Augustini est, quod est virga directionis, quae est in Prælato, de qua dicit, Psal. xliv, 7 : Virga directionis virga regni tui : et in hac virga potestas est sumendi ad sustentationem corporis : et hanc dicit Marcus tollendam. Est etiam virga impugnationis et defensionis mundani (alias, humani) auxilii : et hæc non est tollenda : sed præsidio Domini committat se, qui debet studere conversioni populi. Quia sic-
<--- Page Split --->
ut dicit Chrysostomus, « qui prædica « infidelibus, studet ut auferat ritus « malos : et ex hoc indignantur homines, « et commoventur et mala inferunt. Et « si se Prædicator ab his defendit, aver- « tit a se populum, et non convertit « eum. » Et ideo Martyres patientia et morte vicerunt. Unde Gedeon castra Madian evertit complosis lagunculis et sonantibus tubis et micantibus lapidibus, clamantibus viris ejus : Gladius Domini et Gedeonis 1. Complodere autem lagunculas est castigando confringere corpora et in servitutem redigere, et micare lampadibus est miracula optimorum exemplorum adhibere : tuba sonare est verba prædicationis clare proponere : et sic vincit gladius verbi Domini, et Prædicatoris. Ad Roman. xii, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum iræ. Hoc ergo modo præsidium mundanum non quærere, est baculum in via non tollere. Isa. xxxvi, 6 : Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum : cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam : sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo. Jerem. xvii, 3 : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.
Sed contra hoc videtur esse, quod dicitur, Luc. xxii, 38 : Ecce duo gladii hic : et dixit Dominus : Satis est.
« Dignus est enim operarius cibo suo. »
Ne omnino dura videantur et intolerabilia quae dicta sunt, ideo mitigat hic ostendens necessaria tali operario esse digna. Hic enim operarius esse dicitur duplici ratione : una quarum est, quia hoc quod dicit verbo, opere demonstrat : secunda est, quia in conversione animarum Deo cooperatur, quod dignissimum est genus operum. Primo modo capit Jesus facere, et docere 2. Secundo modo operatus est salutem in medio terræ. Job, xxxvi, 3: Operatorem meum probabo justum. Proverb. xiii, 4: Anima operantium impinguabitur. Hic igitur est dignus cibo, non voluptatis, sed necessariae sustentationis. Deuter. xxv, 4: Non ligabis os bovis terentis. I ad Corinth. ix, 14: Ordinavit iis Dominus qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ad Galat. vi, 6: Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis. I ad Corinth. ix, 11: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? I ad Timoth. v, 18 : Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. II ad Titum, n, 6: Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
Sed ad hoc dicendum, quod sunt arma defensionis, non impugnationis contra eos qui nituntur subvertere fidem in plebe postquam ad statum fidei devenit. Et ad hoc habet duos gladios Christi vicarius: unum quo ferit, qui est spiritualis potestatis: et alterum, quo licet non feriat, tamen ad imperium ejus exerendus est, ut feriat: et hunc habet Ecclésiae advocatus, vel officiatus. Sed his non potest uti qui infideles studet convertere, sicut ostensum est.
« In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis. »
Hic determinat usus vitæ necessitatem. Et quia hæc tota est in recipientium hospitalitate, ideo duas habet partes. Prima est de receptione, et recipientibus : et secunda, de non recipientibus, ibi, y. 14 : « Et quicumque non receperit vos. »
<--- Page Split --->
In prima harum sunt tria : primum est de honestate hospitis : secundum, ut dicit Hieronymus, de jure immobilis hospitii : tertium, de benedictione hospitii, quam meretur hospitalitas suscipientis, et largitur sanctitas ejus qui recipitur. Primum est secundum decentiam virtutis Prædicatoris : secundum est secundum stabilitatem jam fixæ in æternitate mentis : tertium est de copia exuberantis sanctitatis.
in conspectu ecclesiae : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
Sed contra : quia ipse, supra, ix, 10, intravit ad publicanum. Et, Luc. xix, 6, ad Zachæum. Infra, xi, 19 : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Supra, ix, 12 : Non est opus valentibus medicus. Cum ergo medici sint, nuntii sui ad ægrotos peccatores interroga re debent. Josue, ii, 1, exploratores excepti sunt in domo meretricis.
Dicit ergo :
« In quamcumque civitatem, »
Ubi civilitas est, studium, et urbanitas exercetur : « aut castellum, » ubi est præsidium terræ civitatem sustentantis. Et in hoc innuit, quod et sapientibus et insapientibus sunt debitores : et multis, et paucis esse prædicandum, et hominibus esse ingerendum. Unde dicit : « Intraveritis. » Unde, Ezechiel. ii, 3 : Fili hominis, mitto te ad filios Israel. 1. Cantic. vii, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis.
« Interrogate, »
A convincis, vel concivibus noscentibus honestos, ne turpitudine recipientis verbum prædicationis maculetur : « Quis in ea dignus sit.» Hieronymus : « Dignus « est, qui plus se reputat accipere quam « dare, cum suscipit : » et hoc dictum est secundum largitatis proprietatem, de qua dicit Philosophus, quod « largi et « magnifici est vel facere beneficium, et « non contrapati, eo quod sibi reputat ni- « hil melius posse fieri quam beneficium « facere. » I ad Timoth. ii, 7 : Oportet illum testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt. III Joan. yj. 5 et 6 : Charissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt charitati tuæ
Sed ad hoc dicendum, quod in prima hospitalitate honestum quærendum est hospitium : sed cum innotescit Prædicator, ad hoc est studendum, ut de inhonesto honestum faciat, sicut fecit Dominus et exploratores, et tunc in illo possunt manere : sed in quo turpia fiunt commercia, non decet hospitari Sanctos.
« Et ibi manete donec exeatis. »
Ecce prohibitio curiositatis discurrendi per domos. Eccli. xxix, 31 : Vita nequam hospitandi de domo in domum : et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget.
Sed ponamus, quod non recipiat, aut diu tenere non velit. Et dicendum, quod si dignus est, omnia recipit, præcipue cum non quæraru nisi cibus. Ad Hebr. xiii, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. Et hoc est dictum Chrysostomi.
Posset etiam dici, quod in ratione digni hospitis tria. includuntur : honestas vitæ, cujus pars est largitas hospitalitatis : et facultas copiæ, unde suscipere possit : et benignitas exhibitionis, quod non amaro vultu recipiat. Si tamen aliquis exeat de hospitio in hospitium, non causa levitatis, vel voluptatis, non facit contra Evangelium : quia cum pluribus hospitans plures lucratur Domino. Unde filii Job dies convivii circulariter duxerunt in orbem : et sanctificavit tunc eos
<--- Page Split --->
Job, ferens holocaustum hospitalitatis pro singulis 1.
« Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. »
Ecce tertium de collatione benedictionis spiritualis ab hospite suscepto.
Et dicit tria : pacis scilicet eulogium a suscepto exhibendum, pacis quietem super dignum, pacis cum fructu reditum ad hospitem ab eo qui est indignus.
Dicit igitur : « Intrantes autem in domum » ad hospitandum, « salutate eam, » hoc est familiam, « dicentes : Pax huic domui. » Ad Roman. xii, 18 : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Isa. lii, 7 : Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem, annuntiantis bonum, prædicantis salutem. Supra, v, 9 : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Sic ergo salutantes conferunt plus quam accipiant. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Et est ista salutatio secundum consuetudinem hebraici et syri nominis, in quo dicitur Salemlach, hoc est, Pax tibi : latine autem est ac si dicatur : Ave, vel Salve.
De primo dicit :
« Et siquidem fuerit domus illa digna. »
Luc. n, 14 : Pax hominibus bonæ voluntatis. Et ideo dignus est, in cujus bonam voluntatem Prædicator intrat. « Requiescet super eam pax vestra. » Qui pacem cum Deo vestra exhortatione accipientes, cum eis permanebit pax quam promulgastis et propagastis in eos per
salutationem. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis.
« Si autem non fuerit digna, »
Quia non recipiendo vos et verba mea, se facit indignum. Isa. lvii, 21 : Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.
« Pax vestra, revertetur ad vos, » hoc est, pacis fructus et merces. Psal. cxix, 7 : Cum his qui oderunt pacem eram pacificus : cum loquebar illis, etc. Propter hoc dicit, Isa. xlviii, 18 : Utinam altendisses mandata mea! facta fuisset flumen pax tua. Flumen enim fluit de uno in alium : et ita facit pax per eulogium pacis et prædicationem.
« Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. »
Haec est pars de non recipientium condemnatione.
Et dicit duo : scilicet, quid Prædicator debet facere non recipienti se patrifamilias et familiæ : et de intolerabilitate condemnationis ipsius.
« Quicumque, etc. »
Dua sunt receptiones : una est prædicantis in exterius hospitium : altera verbi in cordis consensum : et de his dicit.
De prima : « Quicumque non receperit vos, » in domum extra. Judicum, xix, 18 : Nullus sub tectum suum nos vult recipere. Sapient. xix, 13 : Ignotos non recipeibant advenas. III Joan. 7. 10 : Ne-
<--- Page Split --->
que ipse, scilicet Disotrephes, suscipit fratres, et eos qui suscipiunt prohibet.
De secunda : « Neque audierit sermones vestros. » Ezechiel. 111, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Act. vii, 57 et 58, cum loqueretur Stephanus : Continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant.
« Exeuntes foras de domo. »
Si domus est alicujus: « vel civitate, » si omnes simul contradicunt. Psal. lxv, 10 et seq : Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas: et labor in medio ejus, et injustitia, et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
Non ergo maneatis in ea, sed
« Excutite pulverem de pedibus vestris. » Pulvis in pedibus signum est itineris, ut dicit Tullius. Unde sensus est : Fatigationem assumpti pro eis itineris contra eos ostendite in rationem majoris eorum condemnationis et Apostolorum liberationis. Ezechiel. 111, 19 : Si tu annuntiaveris impio et ille non conversus fuerit ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti. Act. xx, 26 et 27 : Mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Hanc expositionem puto litteralem.
Alia etiam est, quod pulvis significat temporalia parva, quae excutienda sunt in eos, ne putent propter temporalia sibi ingeri verbum. Apocal. xviii, 4 et 3 : Exite de illa, popule meus, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis : quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum. Et isti sunt tripliciter accusabiles: quia nihil adhaesit eis de pace Sanctorum, quae peccatum deleret: nihil remansit Sanctis de eleemosynis eorum, quod pro eis in-
terpellant: et aggravatus est contemptus eorum, cum Sanctorum verba non audirent, neque Sanctos susciperent. Et haec etiam bona est expositio.
Alia est expositio, quod pulvis sunt minuta negligentiae, quae contrahuntur ex sollicitudine Praedicatorum: et quando sollicitndo eorum non recipitur, etiam minuta quae occupati circa convertendos contrahunt, in eos excutiuntur : quia eis imputantur. Act. xviii, 6 : Contradicentibus eis, scilicet Judaeis, et blasphemantibus, excutiens, scilicet Paulus, vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad gentes vadam.
« Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaerorum in die judicii, quam illi civitati. »
Hoc est secundum, ubi tangit condemnnationem eorum per comparationem ad Sodomitas.
Dicit ergo: « Amen dico vobis, » hoc est, vere dico vobis, « tolerabilius erit, » quoad judicium condemnationis, « terrae Sodomorum et Gomorrhaerorum, » quae (alias, qui) principales erant in Pentapoli subversa per ignem et sulphur, « in die judicii » communis, « quam illi civitati. »
Videtur autem hoc esse falsum. Genes. xiii, 13, enim dicitur, quod homines Sodomita pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. Non est autem accipere pejus pessimo : ergo nulli sunt majores peccatores quam Sodomita, et per consequens in illis (alias, nulla) damnatio erit intolerabilior.
Ad hoc dicunt quidam, quod non fit comparatio quoad omnia peccata, sed quoad quaedam quae enumerantur, Ezechiel. xvi, 49, quod manum eqeno et pauperi non porrigebant. Et quoad hoc isti peccant plus : quia non tantum non porrigunt ministris Dei, sed etiam volentes (alias, nolentes) recipere sermonem
<--- Page Split --->
abjiciunt. Et ideo quoad inhospitalitatem plus peccant isti, et plus puniuntur, quoad hoc peccatum. Juste enim patiebantur Sodomite secundum suas nequitias 1. Etenim detestabilem hospitalitatem instituerunt. Sed hoc non videtur secundum Glossam, quae dicit, quod ab eo plus exigitur, cui plus committitur : et ideo dicendum, quod peccata multipliciter comparantur ad invicem, et similiter penea consequentes. Uno quidem modo peccatum secundum substantiam et actum comparatur ad alterum : et hoc modo, peccatum Sodomorum gravius est peccato istorum : quia illud est contra naturam et rationem et gratiam, istud autem non ita, sed est contra gratiam tantum. Alio modo comparatur secundum circumstantiam : et secundum hoc peccans contra gratiam et correctionem oblatam sibi a Deo, magis peccat et deformius quam peccans simpliciter : et hoc modo peccatum istorum refutantium verbum, majus est peccato Sodomorum. Thren. iv, 6 : Major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversua est in momento. Levit. xxvi, 21 : Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum,propter peccata vestra, etc. [Proverb. i, 24 et 26 : Quia vocavi, et renuistis : extendi manum meam, et non .fuit qui adspiceret... Ego quoque in interitu vestro ridebo, et sub sannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit.
« Ecce ego. »
« Ecce ego milto vos. »
Hic monet ad passionum tolerantiam.
Hoc autem facit duobus modis, scilicet, describendo passionis qualitates ex tortorum diversitate, et assignando rationem constantiae in passione : et hoc facit, ibi, y. 24 : « Non est discipulus super magistrum. »
Adhuc, in prima parte duo sunt : in
quorum primo eos armat contra persecutorum saevitiam : in secundo autem ne desperent, ponit quamdam mitigatiorem, ibi, in medio y. 22 : « Qui autem perseveraverit. »
In prima harum tangit adhuc duo : docet enim cautelam contra persecutionem tyrannorum primo, et secundo adjungit de persecutione proximorum, ibi, y. 21 : « Tradet autem frater fratrem in mortem, etc.
In prima harum sunt tres paragraphi : in quorum primo in communi determinat habitudinem discipulorum ad persecutores, et e contra: in secundo, necessariam propter hoc ostendit esse cautelam ab omnibus : in tertio autem ostendit, quod licet in saeculari fortitudine tyranni pravealeant, non oportet desperare, quia in spiritualibus, sancto Spiritu docente, multo erunt in rationibus fidei fortiores : et hoc interius dat securitatem patiendi, et moriendi. Et haec tria patent in littera.
In primo horum paragraphorum duo dicit, quorum unum est legationis suae difficultas : et ex hac difficultate concludit duo esse necessaria legatis, sicut patet. De primo dicit :
Quasi diceret : Sic ordinavi de recipientibus, et non recipientibus vos, sciens hoc vobis esse necessarium : quia
« Ecce ego milto vos, etc. »
Et in hoc tangit auctoritatem, legationem, qualitatem legatorum, et legationis difficultatem. Auctoritatem tangit in duobus : in demonstratione, in qua notatur quod publica est, non in silentio et occulto peragenda : et in dignitate injungentis (alias, peragentis), cum dicit : « Ego, » per meipsum. Publicam enim legationem oportet omnibus exponi : et
<--- Page Split --->
cum contraria sit multis, magis impugnatur. De primo, Abdix, y. 1: Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit. Licet enim multi sint, tamen singulariter dicit propter unitatem et consensum. De secundo, II ad Corinth. v, 20: Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Luc. x, 16: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit.
« Mitto. »
Ecce legationis injunctio. Genes. xxxvii, 13: Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Ibi enim missio haec præfigurata est. Joan. xx, 21: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Joan. xv, 16: Non vos me elegistis : sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Sic dixit se missum Moyses, Exod. iii, 13: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Ideo dicit Paulus se Apostolum, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum 1.
« Vos. »
Ecce legati. Et dicit « vos, » non vicarios vestros, ut notet quod per seipsos ea quæ sunt Christi, agere debent : sicut et Moyses egit per seipsum, non per alium. Sed nostri colligunt per seipsos temporalia, sed per alios agunt spiritualia. Contra quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xiii, 3: Charitas... non quærit quæ sua sunt : sed quæ Christi Jesu. Ad Philip. iv, 17: Non quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
« Sicut oves in medio luporum. »
Ecce legatorum qualitas, mansuetudi-
nis præcipue, et utilitatis, decentissimi et calidi habitus, fæcunditatis et lactis: quorum primum est necessarium contra persecutio nes : secundum autem ad instruendas et instituendas virtutes : tertium, ad sanctæ conversationis habitum, quo induendi sunt homines : quartum, ad zelum animarum, quo concipiuntur et pariuntur hi in quibus formatur Christus : quintum, ad alimentum quo nutriuntur, quasi modo geniti infantes.
De mansuetudine dicitur, Matth. xi, 29: Discite a me, quia mitis sum, etc., dicit vervex dux ovium Agnus Dei Christus. Matth. v, 4: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Sic enim illi legati lucrati sunt orbem terrarum. Numer. xii, 3: Erat Moysvs vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.
De secundo, hoc est, de utilitate, qua utiles, non nocivi depopulatores fuerunt isti legati, quia ad hoc spiritum accipiunt mittentis, dicitur, I ad Corinth. xii, 7: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. I ad Corinth. x, 32 et 33: Sine offensione estote Judæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, se quod multis, ut salvi fiant. II ad Corinth. x, 8: Secundum potestatem meam, quam dedit mihi Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram.
De tertio. hoc est, de vestimento sancte conversationis, quo (alias, quæ) induere debet homines suo exemplo, dicitur, Job, xxxvii, 17: Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perfalta fuerit terra austro? Austro enim perflatur terra, quando lenis et calidus spiritus procedit a Prælato. Job, xxxi, 20: Si non de velleribus ovium mearum calefactus est. Sic etiam mulier Ecclesia quærit lanam et linum. Lanam quærit sanctæ conversationis, et linum innocentiae candoris, et operatur consilio manuum suarum, quæ
<--- Page Split --->
sunt Prælati: et non timebit domui suæ a frigoribus nivis, omnes enim domestici sui vestiti sunt duplicibus: sanctæ conversationis extra prætendentes habitum, et innocentiae intus in conscientia habentes coram Deo testimonium.
De quarto, hoc est, de zelo fecundante, ad Galat. iv, 19: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Cantic. iv, 2: Dentes tui, hoc est, Prælati tui molentes cibum aliis, sicut greges tonsarum, omnes gemellis fætibus, et sterilis non est inter eas. Concipiunt enim geminos semper. justos fovendo, et peccatores convertendo.
Et de primo dicit :
Quinto, delactis alimonia, I ad Corinth. m, 1 et 2: Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. I Petr. u, 2: Lac concupiscite, ut in eo crescatis.
Modo autem legati veniunt in spiritu furoris, in nocumento depredationis, in habitu saecularissimæ perversitatis, in conceptu concupiscentiæ carnalis, in alimento diabolicæ præsumptionis: quo homines (alias, omnes) nutriunt in peccatis.
« In medio luporum. »
Ecce legationis difficultas. Et non dicit: juxta lupos, sed « in medio luporum, » ut nusquam sit effugere nisi per capturam luporum: quia in hoc solo spes est, si lupi, natura lupina deposita, ab ovibus capi possunt. Genes. xlix, 27: Benjamin lupus rapax, mane comedet prædam, et vespere dividet spolia. Tales enim lupi sunt, qui de lupis possunt fieri filii dextræ : et tunc prædam quam mane, dum lupi erant, acceperunt, vespere conversionis spolia dividentes Domino reportant, sicut fecit Paulus. Joan. x, 12: Lupus rapit, et dispergit oves. Psal. xliii, 22: Æstimati sumus sicut oves occisionis. Psal. xliii, 12: Dedisti nos tamquam oves escarum, et
« Estote ergo prudentes sicut serpentes. »
in gentibus tamquam inter lupos dispersisti. In hujus signum Rachel, quæ ovis interpretatur, enixa est Benjamin, de quo dicitur: Benjamin lupus rapax 1.
Hic ponit conclusionem ex prædictis, quod duo sunt necessaria legatis ad malos capiendos missis: quorum unum est sapientia serpentina: et alterum, simplicitas columbina.
« Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. »
Et attende, quod sicut natura aliquando ex duobus componit unum animal, quod ex uno habet insidias, et ex altero habet mansuetudinem: et quod insidiosum erat, mitigatur ex mansueto, sicut apparet in cuculo, qui componitur ex spervario et columba: et spervarius capit aves parvas, et devorat eas: et hoc diminuitur in cuculo, qui non capit aves ipsas, sed insidiatur ovis, et comedit ea, sua reponens: et ideo tempore nidificationis avium pugnant cum eo aves parve. Ita facit hic Dominus: ex diversis componit hic unum, ut quod bonum est, ab uno et ab alio componatur, et unum alii temperetur: et ideo prudentia serpentina ne in astutiam vergat, sed in provisione bonorum se teneat, conjungitur cum simplicitate columbina. Secundum hoc igitur prudentia serpentina manet prudentia, et non efficitur calliditas, quae in malum sonat. Et tunc prudentia serpentina est, quae sagaciter intelligit et eligit ea quibus humiliter potius serpendo se rapit ad processum infusionis tyriacea contra venenum antiqui serpentis. Et secundum hoc tria notantur in serpentis prudentia: quorum unum est pru-
<--- Page Split --->
dentia in cavendis fraudibus, et eligendis bonis : secundum, in exspoliatione vetustatis : tertium autem est in cura venenati humoris.
De primo, Proverb. 1, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus : astutia in cavendis fraudibus, et scientia in conversatione honesta, et intellectus in cognitione divina et interna. Haec est aspis surda aliquando obturans aures suas ad petram Christum, ne exaudiat vocem incantantium et venefici incantantis sapienter 1. Fraudes enim circumvenientium minis, et blandimentis promissionum surda aure transeunt : ad petram Christum convertentes auditum, constantiam suam in omnibus hujusmodi meditantes. Hanc autem prudentiam habet columbinus serpens, ut dicit Aristoteles, ex humido subtili, quod etiam prolongabile est valde. Et hoc humore significat pietatem : et longitudine, spei protensionem : quia pietate benevoli sunt in omnes, et spe æternorum : ne præsentibus malis, vel bonis moveantur. I ad Timoth. iv, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. De spe, ad Hebr. vi, 19 et 20 : Spem sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi præcursor pro nobis introivit Jesus.
De secundo : pellem autem deponit, quia dura est et scabiosa : et efficitur intolerabilis, sicut et in avibus est mutatio pennarum. Et quia longus est, ad foramen proportionatum abstrahit, primo solvens eam in capite. Haec autem est conversatio vetus, quæ durescit consuetudine, scabescit hispiditate peccatorum, et est inutilis et nociva ex concupiscentiæ vetustate, et per foramen ponitentiæ deponenda. Ad Ephes. iv, 23 : Deponite vos veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Cantic. v, 3 : Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa ?
De tertio : nam iste columbinus serpens infundit veneni medicinam per altitudinem desiderii æternorum, per conformitatem crucis, per fidei adspectum. Primum est charitatis, secundum mortificationis carnis, tertium autem devotionis fidei per dilectionem operantis. Numer. xxi, 8 : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspecerit eum, vivet. Joan. iii, 14 et 15 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis : ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Sicut autem est prudentia in his, declinando fraudes incantantium, exspoliando impedimenta virtutum, medicando morsibus venenatorum : et ideo est columbinus multum habens de columba. Ita est necessaria simplicitas serpentina : quia columba, quæ nihil serpentis habet, est facile seducibilis. Osee, vii, 11 : Ephraim quasi columba seducta non habens cor.
« Simplices sicut columbæ. »
Simplicitas igitur serpentina, sive columba serpentina osculum habet oris in dulcedine allocutionis, felle caret amaritudinis in hepate appetitionis, gemitum devotionis pro cantu vanitatis, venustatem conversationis pro pompa fastus sæcularis, simplicitatem intentionis pro duplicitate mundanae deceptionis et hypocrisis, mundans cautelam suæ præservationis contra raptores et prædatores virtutis.
Verbum enim dulce ad omnes, osculum ei est columbinum : verbum enim dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos 8. Hoc enim verbo ista serpentina columba in verbis suis monstra placavit 9.
<--- Page Split --->
Hoc etiam fel appetitus vindictæ injuriis illatis non habuit. Act. vii, 60 : Ne statuas illis hoc peccatum : quia nesciunt quid faciunt. Iste sunt columba, de quibus dicitur, Cantic. n, 14 : Columba mea in foraminibus petre, in caverna maceria : quia in hoc habitant per imitationem in vulneribus Christi, qui petra est per constantiam, qua flecti non potuit, sed frangi. Caverna autem maceria est foramen lateris, quod factum fuit in exsangui et exanimi corpore, quando jam corpus fuit in congerie membrorum : sicut macer murus, qui maceria dicitur.
Gemitus devotionis est in modulatione orationis. Isa. xxxviii, 14 : Meditabor ut columba. Isa. lix, 11 : Quasi columba meditantes gememus. Columba enim in interioribus colli cantat : et ideo meditatio vocatur cantus ejus : et hoc proprium habet inter aves, sed omne genus columba hoc habet, quia cantus devotionis potius est in corde quam in ore. Augustinus in Regula : « Psalmis et hynnis « cum oratis Deum, hoc versetur in cor- « de, quod profertur in ore. »
Venustatem etiam habet blanda cujusdam conversationis, nihil pompa prætendens : ideo, Cantic. ii, 10, ista conjunguntur : Amica mea, columba mea, formosamea. Ipsum enim vestit Spiritus sanctus, qui in specie columba super Dominum apparuit, novum habitum rena tis exhibens1.
Simplicitatem habet intentionis, non hypocrisis duplicitatem, neque mundanae deceptionis. Unde, Cantic. iv, 1, dicitur : Oculi tui colunbarum. Supra, vi, 22 : Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
Hæc etiam simplicitas serpentina cautelam habet suæ præservationis ab avibus rapacibus, ne rapiatur a diabolo. Et ideo dicitur sedere super aquas, ut umbram speculetur in aqua, hoc est, super studium Scripturarum, quæ per aquas
significantur. Cantic. v, 12: Oculi ejus sicut columba super rivulos aquarum.
Columba etiam ista bona ale est in volando, et semper redit ad nidum : et hoc habet proprium inter aves, quod si ducatur ad exteras terras, revolat, et fertilis est valde. Et per primum significat circumvolatum in prædicatione, et reditum in contemplatione ad nidum sapientia. Isa. lx, 8 : Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columba ad fenestras suas. Per secundum significat multitudinem columbini partus in conversione animarum, et hoc est sacrificium oblatum pro Domino. Luc. u, 24 : Obtulerunt pro eo Domino par turturum, aut duos pullos columbarum : et hoc sacrificium redemit multa sacrificia, quæ manus pauperum Christi invenire non potuit, sicut patet in emundatione leprosi, et puerperæ in Levitico.
« Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in Synagogis suis flagellabunt vos.
Ad præsides et ad reges ducemini propter me, in testimonium illis et gentibus. »
Hic in isto secundo paragrapho tangit luporum insidias, de quibus dicitur, Sophoniae, iii, 3 : Judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
Tangit autem hic triplicem persecutionem, traditionis scilicet, et afflictionis verberum, et positionis judicum. Prima fit in conciliis per consilium, secunda in Synagogis per populi conventum, tertia autem per reges et præsides per iniquum judicium : et his tribus persecutionibus unam et laudabilem causam subjungit ex parte Apostolorum, et terribilem effectum ex parte persequentium : et hoc est, quod dicit.
Dicit ergo :
<--- Page Split --->
« Cavete. »
Per prudentiam serpentinam cauti estote dissimulando injurias. Proverb. xii, 16 : Qui dissimulat injuriam, callidus est. Daniel. i, 4 : Cautos scientia, et doctos disciplina.
« Ab hominibus. »
Proprium habet serpens inter animalia cavere ab hominibus : quia in duobus pejor est homo omni animali, et in uno est nocivior diabolo. Unum, in quo pejor est omni animali, est quod in unoquoque animali est unum malum, si malum est, in homine autem omnia. Alterum est, quod homo habet ingenium nocendi, quod non habent aliae bestiae. Diabolo etiam est nocivior : quia diabolus non accedit ad Sanctum, sed victus fugit ab eo, et illum vincit et interficit homo malus. Et ideo homo malus membrum et arma est diaboli. De primo dicitur, Matth. xii, 33 : Malus homo de malo thesauro, scilicet cordis sui, profert mala : habet enim thesaurum malorum, non unum malum. De secundo, Proverb. xii, 20 : Dolus in corde cogitantium mala. Per dolum enim nocentiores fiunt. De tertio dicitur, Joan. xiii, 2 : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ. Hoc enim per se ipsum diabolus facere non potuit.
« Tradent vos in conciliis, etc. »
Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniat anima mea, et in cætu illorum non sit gloria mea. Joan. xi, 47 : Collegerunt Pontifices et Pharisæi concilium.
« Et in Synagogis suis flagellabunt vos, » si admoniti in consilio non desistatis. Act. v, 40 : Convocantes Apostolos, cæsis denuntiaverunt ne omnino lo-
querentur in nomine Jesu. II ad Corinth. xi, 23 : Ter virgis cæsus sum. Et, ibidem, ante, ʒ. 24 : A Judæis quinquies quadragenas, una minus, accepi.
« Et ad præsides, » tamquam vicariam potestatem habentes in minoribus judiciis, si nec flagellati desistitis, ut puniamini, sicut ipse Dominus punitus fuit ante Pilatum 1. « Et ad reges ducemini, » tamquam ordinariam potestatem habentes, et in majoribus judiciis. Act. ix, 13 : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Act. xiii, 1 et seq.: Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Jacobum, fratrem Joannis, gladio, etc. Sic enim processerunt Judæi cum Apostolis : quia alienigenæ dominabantur eis, et non licuit eis interficere quemquam, sicut dicetur 2, quod flagellatos et correptos duxerunt ad præsides et reges puniendos.
Et subjungit gloriosam causam, dicens :
« Propter me, »
Hoc est, fidem in me et nominis mei confessionem. Ad Philip. i, 29 : Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed ut etiam pro illo patiamini. I Petr. iv, 14 : Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis. Et, ibidem, ʒy. 15 et 16 : Nemo vestrum patiatr ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus, non erubescat.
« In testimonium illis, » hoc est, contra eos, scilicet Judæos, qui tradunt vos in conciliis, et flagellant vos in Synagogis : « et gentibus, » hoc est, contra gentes : quia præsides eorum et reges nos puniunt : et quod eis est testimonium condemnationis, est nobis testimonium innocentiae. Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui con-
<--- Page Split --->
tradicetur. II ad Corinth. 11, 16: Alii sumus odor mortis in mortem, aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?
« Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamiini : dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. »
Tertius est paragraphus, ubi tangit potestatem Spiritus in Sanctis : et hæc potestas facit eos secure mori pro demonstrata et incontradicibili veritate, et facit triumphare tandem de interfectoribus : quia super omnia vincit veritas.
Dicit autem tria. Primo enim prohibet in eis humanæ sapientiæ cogitationem : secundo, promittit divinæ sapientiæ facultatem : et tertio, subjungit utriusque causam. Et hæc in littera patent.
Dicit ergo :
« Cum autem tradent vos, »
In conciliis, vel ad judices, « nolite cogitare. » Proverb. xii, 2 : Qui confidit in cogitationibus suis, impie agit. II ad Corinth. iii, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Eccli. xliii, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
« Quomodo, » hoc est, de modo humano, quomodo proponatis persuasibilibus verbis. I ad Corinth. ii, 4 : Sermo meus et prædicatio mea non fuit in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.
« Aut quid loquamini, » quoad materiam : quia nescitis de quo erit interrogatio tortorum. Isa. xxxvii, 14 et 13 : Domine, vim patior, responde pro me.
Quid dicam, aut quid respondebit mihi ?
« Dabitur enim vobis. »
Psal. LIV, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. I Petr. V, 7 : Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. II ad Timoth. II, 7 : Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
« In illa hora, » interrogationis. Job, vii, 18 : Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Jacob. 1, 3 : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei.
« Quid loquamini. » Luc. xxi, 13 : Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum Dominus pane vitæ et intellectus,et aqua sapientiæ salutaris potabit illum. Psal. lxxx, 11 : Dilata os tuum, et imp.'ebo illud. Nec intelligitur istud sicut ignari nolentes studere, dicunt de hora prædicationis : quia ad illam exigitur instructio, et studium, et meditatio. Apocal. viii, 6 : Septem Angeli qui habebant septem tubas, paraverunt se ut tuba canerent. I ad Timoth. iv, 16 : Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis.
« Non enim vos estis qui loquimini. »
Ecce utriusque promissorum causa. Quasi dicat : Nolite cogitare quomodo aliquid loquamini : « non enim vos estis qui loquimini : » dabitur enim vobis in illa hora, quia Spiritus Patris vestri est qui loquitur in vobis. Psal. xliv, 2 : Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis. Jerem. 1, 6 : A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Ezechiel. iii, 26 : Linguam tuam adhærere faciam palato tuo, quia domus exasperans est. Sensus enim homi-
<--- Page Split --->
nis et lingua non sufficiunt in talibus. « Sed Spiritus Patri vestri qui loquitur in vobis. » Et quia Spiritus, crescit : et quia Patris, vult. Sapient, 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum : et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. I ad Corinth. xiv, 2 : Spiritus loquitur mysteria. Joan. xvi, 13 : Quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. Act. ii, 3 et 4 : Apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spiritu sancto.
« Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient.
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. »
Hæc est tertia pars, in qua determinat persecutionem a proximis futuram, quæ tanto est acerbior, quanto habet duplicem dolorem, scilicet, de inflictione pænæ, et de amisso fædere charitatis et propinquitatis.
Tangit autem istam persecutionem dupliciter, scilicet generaliter, et specialiter.
Specialiter autem tangit eam in proximo gradu : et in ea quæ est sine gradu.
Et hanc tangit dupliciter secundum ordinem violatum ejus naturae, quæ sui aliquid habet in filiis : sicut cum pater tradit filium, quod innaturalissimum est, et nulli bestiarum conveniens : omnis enim bestia custodit partum suum ad minus, quamdiu in cura sua est parvus. Et secundum ordinem violata naturae, quæ est ortus ad principium originis : et sic filii morte afficiunt parentes.
Dicit ergo : « Tradet autem frater fratrem, » quod est grave genus perse-
cutionis, « in mortem, » quod est genus acerbissimum tribulationis. Jerem. ix, 4 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit. Mich. vii, 2 : Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur, sicut Cain Abel occidit 1.
« Et pater filium. » Zachar. xiii, 3 : Dicent ei pater ejus et mater ejus qui genuerunt eum : Non vives. Ibidem, y. 6 : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.
« Et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. » Mich. vii, 5 et 6 : Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam : et inimici hominis domestici ejus. Psal. xi, 10 : Homo pacis meæ, in quo speravi : qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Panes enim suos non comedit nisi filius suus : quia servus panem comedit ejus, cui deservivit. Frater autem non pascit fratrem.
« Et eritis odio omnibus, etc. »
Locus illationis est a partibus sufficienter enumeratis : quia Judæis et gentibus et fratribus et parentibus et filiis : ergo omnibus, qui homines sunt ab humo dicti. Joan. xv, 18 : Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Causa assignatur, Jacob, iv, 4 : Quicumque voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. Distributio autem fit pro generibus singulorum, et non pro singulis generum : quia aliter essent odio Sanctis, nisi dicatur quod Sancti aliquid sint ultra lomines : et ideo cum hominibus non supponuntur. « Propter nomen meum. » Jacob. ii,
<--- Page Split --->
0 et 7 : Divites per potentiam opprimunt vos : et ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos. Supra, v, 11 et 12, et Luc. vi, 22 et 23 : Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobaverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis : gaudete, etc.
« Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. »
Hic ponitur mitigativum hujus tantè tribulationis.
Et dicit duo, scilicet mitigativum in pœnarum acerbitate, et mitigativum in corporis fragilitate. Mitigativum autem in pœnarum acerbitate et præmii consideratio : quia sicut dicit Gregorius, « consideratio præmii minuit vim flagel- « li. » Et de hoc dicit :
« Qui autem perseveraverit usque in finem. »
Non consumptionis, quo consumitur, sed consummationis, quo ad perfectum deducitur. « Hic salvus erit, » æterna salute. Infra, xxiv, 13, est idem per eadem verba. Lévit. iii, 9, præcipitur cauda hostiæ offerri, quæ donnm perseverantiæ significat. Apocal. ii, 10 : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. Ezechiel. ix, 4 : Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium. Thau ( 7 ) figura crucis est in alphabeto Hebræorum, et donum perseverantiæ significat. Sapient. iv, 13 : Consummatus in brevi explevit tempora multa. Sapient. x, 10 : Honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
« Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civita-
tes Israel, donec veniat Filius hominis. »
Secundum est mitigativum, quod conceditur infirmitati.
Et dicit duo : unum, quod est solatium infirmitatis : et alterum, quod est solutio dubitationis circa solatium concessum exortæ.
Dicit igitur : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, » supple, Judæi, in ista particulari missione, quando non mittimini nisi ad filios Israel, « fugite in aliam. »
In hac autem fuga duo attenduntur : quia aut quæritur persona, aut fides, sive justitia. Si non quæritur nisi persona, tunc semper potest fugere : si autem quæritur fides, sive justitia : aut per mortem confirmari potest, aut non. Si potest confirmari per mortem, nequaquam est fugiendum. Si autem non potest per mortem confirmari, tunc est fugiendum. Et quia Apostoli ante passionem fidem confirmare non poterant, ideo dictum est eis fugere de civitate in civitatem, exemplo Jacob, qui fugit Esau 4, et ejusdem exemplo, qui fugit Laban 5. Et exemplo David, qui fugit Saul 6. Et exemplo Pauli, qui fugit de Damasco 7. II ad Corinth. xi, 32 et 33 : Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet : et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
« Amen dico vobis, »
Hoc est, fideliter dico vobis. Et est solutio dubitationis : quia dixerat, supra, x. 5 : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : cito possent dicere : si fugiemus de una civitate in aliam, non habebimus
<--- Page Split --->
quo de cætero fugiamus. Ideo respondet : « Non consummabilis, » fugiendo in ista missione, « civilates Israel, » de una ad alterum vos transferendo, « donec veniat » post resurrectionem ad vos « Filius hominis. » Et tunc erit generalis missio in omnem terram. Vel, « donec veniat Filius hominis, » et assumat vos vocando ad regnum suum. Vel, « donec veniat, » in auxilium vobis sucurrendo. I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.
Et attende, quod etiam in fuga est utilitas, ut dicit Hieronymus : quia ex hoc quod disperguntur, in pluribus locis prædicant, sicut expresse legitur, Act. viii, 1 et seq., quod ex dispersione quæ facta est in persecutione quæ facta est in Stephano, tota adjacens regio verbo Dei est repleta. Tob. xiii, 4 : Ideo dispergit vos inter gentes quæ ignorant Deum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos, quia non est alus Deus omnipotens præter eum.
24
« Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum.
Sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus : et servo, sicut dominus ejus. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus !
25
Ne ergo timueritis eos. »
Hic assignat rationem constantiæ in passione.
Et dividitur hæc pars in duas : in quarum prima assignat rationes quare non timendum : in secunda, tangit rationes quare Christi veritas omnibus est præponenda, ibi, 34 : « Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere, etc. »
Adhuc, prior harum subdividitur in
duas : in quarum prima tangit rationes ex consideratione suæ operationis acceptas secundum statum viae : in secunda autem tangit alias, quæ sumuntur ex consideratione patriæ, ibi, 38 : « Nolite timere eos qui occidunt corpus. »
In prima harum sunt duo. Probat enim primo, quid non timendum : secundo, quod propter timorem quem evacuat, non est dimittendum, ibi, in medio 36 : « Nihil est opertum. »
In prima sunt tres Christi ad nos comparationes, secundum illuminationem videlicet mentis, secundum obedientiam operis, et secundum generalitatem generis. Et secundum primam est magister, secundum secundam est dominus, secundum tertiam est paterfamilias, secundum quod ipsius et genus sumus 1. Prima est secundum doctrinam veritatis, et in hac sumus discipuli : secunda, secundum coercitionem potestatis, et in hac sumus servi : tertia, secundum bonitatem assimilationis et originis, et in hac sumus domestici. Hæc sunt secundum tria superesse, et secundum tria subesse. Primum quidem in auctoritate doctrinae ad fidem : secundum, in majestate ad debitam operationem : tertium autem in patris origine ad dilectionem. Hæc etiam sunt secundum tria, quæ exiguntur ad virtutem : scire scilicet quid facias, facere quod debeas, et velle quod liceat. Scire enim est a magistro, facere a domino, et velle debetur patrifamilias. Primum dirigit ad veritatem, secundum ex timore avertit a vanitate et perversitate, tertium trahit ad bonitatem. Primum docet, secundum incitat, tertium allicit.
De primo ergo dicit :
« Non est discipulus. »
Joan. xiii, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectio-
<--- Page Split --->
nem habueritis ad invicem. Isa. vn, 16 : Signa legem in discipulis meis.
« Super magistrum, » sed potius sub ipso. Matth. xxin, 10 : Magister vester unus est, Christus. Joan. xi, 28 : Magister adest, et vocat te. Deuter. xxxii, 2 et 3 : In dextera ejus ignea lex : qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Eccli. ii, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ.
Et vult dicere : Si doctrinam veritatis in me persequuntur, multo magis in vobis : et hæc est impugnatio veritatis agnita et probata per miracula.
« Nec servus. »
Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ergo servus tuus, etc. Sapient. ix, 5 : Servus tuus sum ego, et filius ancilla tua.
« Super dominum suum.» Malach. i, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Isa. xlii, 8 : Ego Dominus, hoc est nonen meum. Et est sensus : Si in me persecuti sunt opus virtutis, non est mirum, si etiam in vobis persequentur : et in his est locus a minori.
« Sufficit discipulo.»
Quantum ad doctrinae acceptionem, « ut sit sicut magister ejus. » Sicut enim in docendis, et modo confirmationis attingit magistri perfectionem : ita et in his quae consequuntur doctrinam, ex hoc quod contraria est mundanis : quia ideo oppugnatur. Et si discipulus non doceat contraria his quibus magister contraria docuit, non est discipulus sicut magister. Et si aliter doceat discipulus, tunc a seipso, et non ex disciplinis magistri loquitur. Joan. xii, 47 : Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
« Et servus sicut dominus ejus, »
minus ejus. Quia si propter reverentiam domini non timuerunt in co persequi opus virtutis, non est mirandum, si et in vobis persequentur. Hæc est enim impugnatio divina potestatis, qua demonstratur in opere perfecto. Joan. xii, 13 : Vos vocatis me Magister, et Domine : et bene dicitis : sum etenim.
« Si patremfamilias. »
Tertia est comparatio. Et dicitur hic familia, multitudo ex uno exorta, et ab uno denominata, sicut a Christo filii Dei vocantur. Pater autem familias dicitur, ex quo multitudo hæc derivatur, et a quo denominatur, et gubernatur, et a quo procreatur. Malach. i, 6 : Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Matth. xxin, 9 : Unus est Pater vester, qui in coelis est.
« Beelzebub. »
Bel, pater Nini, condidit Ninivem, cui idolum a filio statutum Bel dictum est, a quo gentes idola Bel Babylonii, Baal Palaestini, Beelphegor Moabita vocaverunt : quod Judæi in derisionem Beelzebub, hoc est, virum muscarum, vocaverunt : propter muscas quaen cruore immolatitii sanguinis insederunt. Et hunc daemonem Christo attribuerunt, ut in eo signa faceret, sicut in praecedenti patet capitulo, et, Infra, xii, 24 : Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. Joan. viii, 48 : Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?
« Quanto magis domesticos ejus ! »
Ad Ephes. ii, 19 : Vos estis cives Sanctorum, et domestici Dei, ad domum Dei, et hæreditatem pertinentes : et hæc est persecutio divina similitudinis, et divini nominis.
<--- Page Split --->
« Ne ergo timueritis eos. »
Ex quo scitis eos non nisi ista bona in vobis persequi : causa tam honesta evacuet timorem : quia, sicut dicit Aristoteles, « Mors pro virtute illata, forti salute « est eligentior. » Isa. viii, 12 et 13 : Timorem ejus ne timeatis, neque paveatis : Dominum exercituum ipsum sanctificate. Isa. 11, 7 : Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. I Machab. ii, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus, et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam. Isa. u, 12 : Quis tu, ut timeres ab homine mortali, qui quasi fenum ita areset ?
« Nihil enim est opertum, quod non reveletur : et occultum, quod non scietur. »
Hic tangit, quid non est dimittendum propter timorem. Et hoc est confessio, et prædicatio aperte veritatis.
Et tangit duo : quorum primum est consolationis, secundum autem est debiti : et primum est veritatis fortitudo, et secundum est veritatis manifestatio : primum est Doctoris promittentis defensionem, secundum autem doctrinae utilitatem.
Primum tangit, cum dicit :
« Nihil est opertum, etc. »
Et tangit duo, opertum esse, et occultum. Opertum autem est, quod alio tegente absconditur : occultum autem, quod latet per seipsum : et ista sunt duo veritatis proclamationem impedientia. Primum est per tegumentum sensus carnalis, qui est quasi velamen tegens : secundum est occultum propter suam altitudinem, quia « dispositio nostri intellectus est ad eam, « sicut visus noctuæ ad lumen solis, » sicut dicit Philosophus. Psal. cxxxvii,
8 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.
His duobus redit : quia opertum revelabitur tripliciter : in bonis quidem, ablato velamine cordis : in omnibus autem tandem, vincente fortitudine veritatis : in ultimo die judicii, cum omnia secreta ponentur in lucem claritatis : et quoad haec tria diversificantur expositiones Sanctorum. De primo dicitur, II ad Corinth. 11, 16 et 17 : Cum conversus quis fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est. De secundo, III Esdrae. iv, 12 : Super omnia vincit veritas. De tertio, Sophon. 1, 12 : Scrutabor Jerusalem in lucernis.
Ei autem, quod absconditum est (hoc est, in mysterio clausum) attribuitur sciri aperte tripliciter : aperte per seipsum acceptum : et aperte per famam omnium : et aperte per ostensionem conscientiarum in die judicii. De primo, Joan. xvi, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis : nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget. De secundo, Joan. viii, 32 : Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. De tertio, I ad Corinth iv, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
Est ergo sensus : Habete fiduciam, et ne timeatis : quia quod modo est hominibus opertum, multis Sanctorum conversis erit discoopertum : et hos habebitis socios fidei. Item, Confidentes estote : quia quod modo mundo opertum est, tandem vincente ubique veritate apertum erit : et hic fructus vos constantes faciat. Item, Quod modo opertum est, et ideo verecundum, in die judicii erit omnibus honore dignissimum. II ad Corinth, iv, 3 et 4 : Quod si opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum : in quibus Deus hujus sæculi exæcæavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii
<--- Page Split --->
gloriae Christi, qui est imago Dei, invisibibilis scilicet.
Similiter intelligendum est quod dicit :
« Et occultum quod non scietur. »
Quia quod modo in profunditate mysterii est occultum, post modicum multis, dato Spiritu, erit scitum. I ad Corinth. II, 10 : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Et quod modo mundo est occultum, propter mundi cacitatem, praedicatione vestra, et Spiritu confirmante, mundo erit manifestum et scitum : quia in omnem terram exibit sonus vester, et in fines orbis terræ verba vestra 1 : et tandem in judicio extremo scietur Evangelii gloria, quæ modo ignorata confusio reputatur. Sapient. 1, 4 et 3 : Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore : ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est.
Ergo ne timeatis, sed potius
« Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta. »
Hoc est secundum, quod pertinet ad constantem veritatis manifestationem. Et tangit duo, quæ sunt de modo divinæ intelligentiæ : in tenebris esse, et in aure audiri.
Primum est abscondens (alias, absconditum) ab homine : et secundum a multitudine. Hominis enim intellectus ad divina est timidus, et tremens, in tenebris involutus ex multo lumine divinorum. Sicut enim oculus intuens solem, suis obvolvitur tenebris, sole claro manente : ita etiam oculus intellectus sua debilitate retunditur, et tenebris obvolvitur (alias, involvitur) ex contuitu divinorum : et
hoc conveniebat Apostolis nondum accepto Spiritu ad intellectum mysteriorum : et quod sic acceperunt in lumine claro intelligentiæ, accepto Spiritu veritatis proposuerunt : et de hoc dicitur, Job, xxxvii, 19 : Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe involvimur tenebris. Et hoc completum fuit in Apostolis, cum Paulus dixit, II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
« Et quod in aure auditis. »
Secundus modus est abscondens a multitudine. Auditur enim in susurro sermo divinus, et non in strepitu multitudinis. Job, iv, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susruri ejus. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Est autem auris semper in multitudine, quæ patula est multitudini mundi : et in illa non loquitur Deus. III Reg. xix, 12 : Sibilus auræ tenuis, ubi Dominus.
Et huic opponitur :
« Prædicate super tecta. »
Et loquimur more noto Apostolis : quia in Palaestina tecta plumbea, et pavimenta plana fuerunt desuper, in quibus congregabantur homines ad capiendum puriorem aerem : quia juxta terram in terris calidis spissus est et vaporosus. Et intenditur per tecta manifeste omnibus facta prædicatio : et hæc facta est visibili signo dato Spiritu. Act. x, 44 : Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Joel, ii, 28 : Effundam spiritum meum super omnem carnem :
<--- Page Split --->
et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ. Isa. LVIII, 1 : Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso. Quidam autem exponunt : in tenebris dici, in Judæa dici : et in aure audiri, quosdam audire, sicut Christus docuit Apostolos. Matth. xiii, 11, et Luc. VIII, 10 : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, cæteris autem in parabolis.
Sed primum est convenientius secundum litteram.
« Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. »
Hic inducit rationes secundum statum patriæ, et sunt tres : prima, ex consideratione pœnæ futuræ et judicis per rationem timoris : secunda, ex consideratione Salvatoris et salutis per rationem spei : tertia, ex consideratione glorificatoris et gloriæ per rationem honoris, qui (alias, quæ) exspectatur in futuro. Et istæ patent in littera.
In primo autem tangit duo, scilicet prohibitionem tinoris humani et mundani, et præceptum divini timoris.
De prohibito timore dicit : « Nolite timere eos qui occidunt corpus, » permissione divina. Luc. XII, 4 : Ne terramini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant. « Animam autem non possunt occidere. » II Machab. VII, 9, 14 : Tu quidem, scelestissime, in præsenti vita nos perdis : sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit... Tibi enim resurrectio ad vitam non
1 Ezechiel. xxxix, 11 et 12 : Et erit in die illa, dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstu-
erit. Non tamen excluditur hic timor naturalis, de quo, Marc. xiv, 33, quod cæpit Dominus... pavere et tædere.
« Sed potius timete eum, » hoc est, Deum, « qui potest animam, » post mortem, « et corpus, » post resurrectionnem, « perdere in gehennam, » hoc est, in infernum. Hoc autem nomen gehenna, (ut dicit Hieronymus) in veteribus libris non legitur, sed a Domino est impositum inferno. Fuit autem quædam vallis juxta Jerusalem, quæ Tophet dicebatur, in qua filios et filias igni sacrificabant : et fuit cujusdam filii Ennom qui dicebatur Tophet : et quia ibi iniquorum fuit ignis, comminatus est Dominus, quod in illa valle prosternendi essent in mortem. Jerem. xix, 6 : Ecce dies veniunt, dicit Dominus : et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et Vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. Ezech. autem, xxxix, 11 et 12, vocatur Poliandrum, hoc est, sepulcrum multitudinis : et ab illo Dominus futuras pœnas denominat. Hoc est ergo, quod dicit Jerem. x, 7 : Quis non timebit te, o rex gentium ? Psal. xxxiii, 10 : Timete Dominum, omnes sancti ejus. Proverb. xxix, 25 : Qui timet hominem, cito corruet : qui sperat in Domino, sublevabitur. Psal. ii, 11 : Servite Domino in timore.
« Nonne duo passeres asse veneunt ? 11 et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro ?
Vestri autem, capilli capitis omnes 34 numerati sunt.
Nolite ergo timere : multis passeri- 11 bus meliores estis vos. »
Secunda ratio a spe resurrectionis corporum sumpta.
Et dicit tria : curam enim Dei in rebus
perscere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
<--- Page Split --->
parvis proponit in spei argumentum : secundo, tangit providentiam circa minimas partes corporis Sanctorum in spei solatium : tertio, tangit providentiae reputationem et discretiinem circa Sanctos, et quæ sub eis sunt ad spei securitatem. Et hæc patent in littera.
De primo dicit : « Nonne duo passeres, » hoc est, minutæ aves, « veneunt, » hoc est, venduntur, « asse ? » Luc. xii, 6 : Nonne quinque passeres veneunt dipondio ? Quod enim in numero est unum, hoc in ponderibus vocatur as, hoc est, minimum sensibile, a quo incipit pondus : et hoc est sicut granum hordei. Dipondius est sicut duo grana : unde non multum distat, duos asse, et quinque dipondio vendi : quia cum quinque veneunt dipondio, unus et dimidius veneunt asse : et sæpe contingit, quod cum quinque veneunt duobus, propter indivisionem unius unus asse venditur. Passer autem in Jerusalem vendebatur et in Judæa, non modo in cibum, sed etiam in sacrificium : quia erat sacrificium pro leproso mundato 1. Et cum ita minuti pretii sint passeres, tamen unus passer non decidit in terram moriens casu, sine eo qui non pater est passerum, licet sit Creator eorum, sed est Pater vester : et ideo major cura est ei de vobis quam de passeribus.
agri mecum est. Cum autem imaginem ejus habeat homo, et in illa imagine imitetur eum homo sanctus, illius specialiter Pater est, sine cura et dispositione tanti Patris nihil agens, et nihil omnino patiens. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
« Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. »
Hoc est, secundum quod nec minimæ particulæ quamvis sensibiliter a corpore sint separabiles, possunt Sanctis deperire sine Patris custodientis dispositione.
Attendendum, quod capilli dupliciter se habent ad corpus : uno modo prout generantur a fumo superfluo corporis, eo quod pilus nihil aliud est nisi fumus per poros de corpore exspirans, et ad aerem exsiccatus : et hoc modo non habent se ad corporis constantiam. Alio modo considerantur prout sunt indicia complexionis cerebri, et cooperimentum ipsius, et decor corporis : et hoc modo sunt facientes ad contemplationem sapientiae sic complexionantis, et sic ordinantis partes defendentes cerebrum, vel decoris pulchritudinem conferentes : et hoc modo conservantur a sapientia et cura Patris, ut resurgant. Et tantum de eis resurget, quantum faciunt ad decorem et sapientiae æternæ in dispositione hominis contemplationem. I ad Corinth. xv, 32 : Mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
Est autem dubium de hoc quod dicit : « Numerati sunt, » quia rei quæ numeratur, quantitas per numerum scitur. Sic autem non indiget Deus rerum scire quantitates, quia hoc est imperfectum.
Et ad hoc dicendum secundum Glossam, quod numeratum esse hic dicitur, propter id quod consequitur numeratum. Numeratur enim aliquid ad hoc quod integre conservetur: et sic accipitur hic.
<--- Page Split --->
Non ergo Deus mensurat quantitatem ipsius, sed dicitur numerata, ut sciatur integre conservata. II Machab. vii, 10 et 11: Linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit : et cumfiducia ait : E cælo ista possideo, sed propter Dei leges hæc ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero.
« Nolite ergo timere, »
Quasi desperantes de resurrectione et providentia. « Multis passeribus, » hoc est multitudini, passerum, « meliores, » apud Patrem cœlestem, « estis vos. » Matth. xii, 12 : Quanto magis melior est homo ove ?
« Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cœlis est.
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum còram Patre meo qui in cœlis est. »
Tertia ratio est sumpta ex consideratione honoris et præmii.
Et tangit duo per oppositum sumpta, scilicet confessionem ordinatam ad præmium honoris, et negationem ordinantem in confusionem damnationis.
De primo dicit : « Omnis ergo. » Ad Roman. x, 12 : Non enim est distinctio Judæi et Græci.
« Qui confitebitur me, » simul fatebitur cordis devotione, et oris annuntiatione. Ad Roman. x, 9 et 10: Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
« Coram hominibus, » publice ad hominum ædificationem. Act. i, 8: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
« Confitebor et ego eum, » confessione laudis. Proverb. xxxi, 31 : Laudent eam in portis opera ejus. I ad Corinth. iv, 5 : Tunc laus erit unicuique a Deo.
« Coram Patre meo qui in cœlis est. » Psal. xcv, 6: Confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Hæc autem confessio est, quam dicit, Joan. xii, 26: Honorificabit eum Pater meus, qui in cœlis est.
« Qui autem negaverit me, »
Propter timorem, vel illectus concupiscentia, « coram hominibus, » corde, vel verbo, vel exemplo pravo. Ad Titum, i, 16: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
« Negabo et ego eum » nosse. Supra, vii, 23: Confitebor illis : Quia numquam novi vos. « Coram Patre meo qui in cœlis est. » II ad Timothy. ii, 12 : Si negaverimus, et ille negabit nos. Luc. ix, 26 : Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum.
« Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram. »
Hic tangit rationes quare Christi veritas omnibus quæ diliguntur est anteponenda, et est etiam causa persecutionis : quia ex quo omnia alia præcedit diligibilia, ea quæ ante dilecta fuerunt, convertuntur in odium.
Dividitur autem hæc pars in duas : in quarum prima ostendit qualiter amor veritatis omnes falsos amicos convertit in odium : in secunda autem ostendit qualiter amor veritatis præponendus est omnibus secundum falsam amicitiam dilectis et diligentibus amicis.
In prima harum duo sunt paragraphi : in quorum primo tangit quid est separans inter falso modo diligentes : in se-
<--- Page Split --->
cundo, describitur hujusmodi amicos separatos per proximiores carnalis amicitia gradus.
In primo horum duo tangit : removet enim primo de sua amicitia suspicionem (alias, suppositiones) carnalem, dicens :
« Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere, »
Hoc est, quietem securitatis, « in terram, » hoc est, in terrenis affectibus. Apocal. vi, 4 : Datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant. Sapient. xiv, 22 : In magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
Sed contra, ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum.
RESPONSIO. Pax ista, quies est in carnalibus affectibus, et hæc mala est et peccatorum: sed pax quam Christus fecit, est pectoris, quæ est securitas conscientiæ, ex hoc quod non remordet de peccato, et est reconciliatio ad Deum.
« Non veni pacem mittere, sed gladium.
Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam.
Et inimici hominis, domestici ejus. »
Secundum est, ubi dicit quod hujus pacis intendit facere praecisionem. Dicit ergo : « Non veni pacem mittere. » Psal. LXXII, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
« Sed gladium, » hoc est, praecisionem, quae fit per verbum fidei operantis per dilectionem. Ad Ephes. vi, 17 : Gladium spiritus, quod est verbum Dei. Ad Hebr. iv, 12 : Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.
Deinde amicitiae, quam intendit praeci-
dere, ponit gradus. Est autem ista amicitia duobus modis determinata, uno modo per unum, et secundo modo per gradus ex uno derivatos. Per unum quidem dupliciter, generationis scilicet, et commistionis : et secundum istas divisiones hic loquitur.
Dicit ergo : « Veni enim separare hominem, » veritatis amore, « adversus patrem suum. » Et hoc est in conjunctis in uno gradu generationis et formae. Et dicit : Non a patre, sed « adversus patrem, » quia non localem quaerit separationem, sed disjunctionem affectuum. Et intelligitur de his inter quos est affectus carnalis, carnaliter, et ad carnalia. Si enim diligantur carnales spiritualiter et ad spiritualia, tunc gratia perficit naturam : et praeponendi sunt non conjunctis secundum ordinem charitatis. Sic enim dicitur, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram.
« Et filiam adversus matrem suam, » inter quas est unio generationis secundum materiam, quia ibi materia vincit, convertens partum ad similitudinem parientis in generatione.
« Et nurum adversus socrum suam, » inter quas est unio commistionis cum eo quod unum est cum socro.
Et attende, quod secundum Lucam, xii, 52 et 53 : Erunt quinque in domo una divisi : tres in duos, et duo in tres dividentur : pater in filiam et filius in patrem suum, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam. Et ista videntur sex personae, tamen non sunt nisi quinque : quia eadem forma est mater filiae, et socrus nurus, quae habet filium ejus.
« Et inimici hominis domestici ejus. »
Hic tangit conjunctos per quoscumque gradus alios sanguinis, vel affinitatis, vel cujuscumque alterius conjunctionis. Idem est, Mich. vii, 6 : Inimici hominis
<--- Page Split --->
domestici ejus. Psal. xliv, 11 : Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Cantic. 1, 3 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me. Genes. xii, 1 : Egreedere de terra tua, et de cognatione tua.
« Et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. »
Conversum est praecedentis : quia filius diligitur ut similitudo perfecta patris, et filia ut similitudo matris : sed plus diliguntur, cum propter ipsos homo a patre spirituali avertitur. I Reg. 11, 29, de Heli : Magis honorasti filios tuos quam me. Et sequitur, 30 : Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. E contra de Abraham, Genes. xxii, 16 et 17 : Quia fecisti rem hanc, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam te. Deuter. xxxii, 9 : Qui dixit patri suo, et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
Hic incipit exponere, qualiter amor veritatis anteponendus est omnibus carnaliter conjunctis.
Et dicit duo : qualiter scilicet anteponendus est suis, et sibiipsi.
In prima parte adhuc duo tangit : primum est secundum relationem geniti ad originem, et secundum e converso.
De primo dicit :
« Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. »
« Qui amat patrem, aut matrem. »
Qui licet amari possint, non tamen super Deum. Unde dicit : « Plus quam me, » hoc est, ut pro illis avertatur a me, quia tunc peccat : peccatum enim est aversio ab incommutabili bono ad bonum commutabile. Et quia sictalis est a me abstractus, et illectus amore commutabilis boni, ille est perversus : quia fruitur utendis. Et ideo, « non est me dignus, » secundum quod ego sum merces Sanctorum. Genes. xv, 1 : Ego ero merces tua magna nimis : talis enim non tenet dilectionis ordinem, in quo primo ante omnia diligitur Deus. Cantic. ii, 4 : Ordinavit in me charitatem : et ideo talis non est dignus pane quo vescitur. Hic enim corrumpit semetipsum : quia nihil perficit mentem nisi Deus : et ideo alia diligi non debent, in quibus Deus non diligitur. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum : quia fortis est ut mors dilectio.
Hic tangitur, qualiter amor Christi praeponendus est amori suiipsius : et tangit hoc primo sub metaphora, et secundo explanat.
In primo tangit tria, acceptionem crucis, cum dicit : « Qui non accipit crucem suam. »
Et circa hoc rursum tria notantur, scilicet acceptio, et quid accipitur, et cujus.
Acceptio sonat voluntatem in præsenti semper : non enim sufficit accepisse, vel accepturum esse, sed accipere, quasi semper præsenter (alias, potentialiter). Unde, Luc. ix, 23, dicitur : Tollat crucem suam quotidie : quasi semper in præsenti habens eam. Ad Galat. ii, 1 : Ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est, in vobis crucifixus. Et ideo dicit iterum, ad Galat. vi, 17 : Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Non dicit portavi, vel portabo : quod enim est semper præsens, hoc semper novum non conversum in tædium, nec deficiens, nec exspectatum in futurum. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc cæpi : hæc
<--- Page Split --->
mutilio dexteræ Excelsi. Et hoc congruit æternitati, quæ semper in præsenti stat. Quia dicit Boetius, quod nunc stans et non movens sese, semper æternitatis facit.
Quid autem accipiendum est? quia crucem debemus accipere. Ad Hebr. xiii, 13: Exeamus ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Joan. xix, 17: Exivit bajulans sibi crucem. Crux autem figura est Christi, qui in se, et pro aliis patiebatur, et mundo crucifigebatur: et ita in nobis caro crucifigenda, proximo compatiendo: et mundo crucifixi esse debemus. Et de primo, Apostolus ad Galat. v, 24: Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ad Galat. ii, 19: Christo confixus sum cruci. I Petr. ii, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Proximi autem compassio describitur, Ezechiel, ix, 4: Signa thau super frontes virorum gentemium et dolentium. Malach. iii, 8: Si affiget homo Deum, quia vos configitis me. Luc. ii, 35: Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Thren. i, 20: Foris interficit gladius, hoc est, pro his qui sunt foris. Et mundo crux vita nostra. Ad Galat. vi, 14: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Isa. lxv, 2: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum.
Sequitur, cujus, cum dicit: « Suam, » non alienam, sicut Simon in angaria 1. Nostra enim crux est quæ nobis imponitur, non alienis humeris imponenda. I ad Corinth. xv, 49: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. Ad Roman. vi, 5: Si complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.
« Et sequitur me. »
Ecce tertium, ubi ponit intentionem :
et hoc est perfectionis, sequi Regem factorem suum: sicut dicit Petrus, Luc. xxi, 33: Tecum paratus sum et in carcerem et in morrem ire.
« Non est me dignus. »
Tertium est, quia talis indebite convertitur ad seipsum a me abstractus.
« Qui invenit animam suam, perdet illam. »
Hic explanat modum accipiendi crucem.
Et tangit duo : modum oppositum cruci, et modum crucis.
Modum oppositum cruci tangit, quando dicit: « Qui invenit, » hoc est, qui in præsentibus bonis invenire quærit, « animam suam, » ab animalitate dictam, nihil nisi animalia quærentem, sicut bruta, quæ felicitatem cum Epicuro in carnalibus ponunt. I ad Corinth. ii, 14: Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Stultitia enim est illi, quia spiritualiter examinatur. Prona est hæc in terrena, non attollens vultum ad cælestia: sicut homo imaginem Dei contemplans.
« Perdet illam, » et hic et in futuro. I ad Corinth. vi, 13: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet. Joan. xii, 23: Qui amat animam suam, scilicet in hoc mundo, perdet eam.
« Et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. »
Ecce modus conformis cruci.
Et dicit tria : primo, perditionem animæ, « Qui perdiderit. » Eccli. xviii, 31: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere : et loquitur subtiliter : hæc enim anima potius est habi-
<--- Page Split --->
tus quam animæ natura, sed (alias, vel) potentia naturalis. Et hæc dispositio invenitur continue ex passionibus, et actibus animalibus : et continue ex passionibus et actibus crucis Christi rationalibus.
Et dicit secundo : « Propter me, » notans intentionem, ne propter se, vel laudem faciamus.
Et tertio, subjungit mercedem, cum dicit : « Inveniet eam, » non ut animalem, sed ut perfectam optimæ rationalis animæ, sicut inferius invenitur, cum reducitur ad superioris felicitatem. Ad Hebr. xii, 2: Proposito sibi gaudio sustinuit crucem :... in dextera sedis Dei sedet. Joan. xii, 25: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
« Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit. »
Hic tangit auctoritatem commissam Discipulis : et quia recipiens et sustentans Apostolum collaborat contribuendo, ideo tangit de mercede recipientium.
Et tangit receptos sub triplici differentia, scilicet Prophetae, qui sunt Doctores : et justi, qui sunt perfectionis praedicate imitatores : et discipuli, qui sunt per auditum ab eis fidem accipientes. Tangit etiam ea quae impenduntur talibus, et exemplificat in minimis, ut intelligatur de omnibus aliis.
Et secundum ista dividitur pars ista in duas : in auctoritatem receptorum, et beneficia recipientium.
Beneficia recipientium sunt duo simpliciter intellecta secundum opera misericordiæ, vel in minimis propter eos qui facultates non habent : et receptiones secundum opera misericordiæ intelliguntur majora et minora secundum dignitates Prophetae, justi et discipuli.
Auctoritas autem describitur duplex, Filii scilicet et Patris, qui est principium divinitatis.
De primo dicit : « Qui recipit vos, me recipit, » quia ut legati mei venitis. Luc. x, 16 : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Et, Luc. ix, 48 : Qui me recipit, recipit eum qui me misit. Joan. x, 30 : Ego, et Pater unum sumus. Joan. xiv, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ezechiel. in, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.
« Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum, in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. »
Hic tangit receptorum differentiam.
Est autem Propheta eodem sensu et spiritu Scripturas exponens, quo editæ sunt.
Et dicit : « In nomine, » non in persona : quia etsi pseudopropheta sit, tamen mercedem recipientis accipiet, quamdiu nomini dat sustentationem, et vitium non fuerit imitatus. Ad Roman. xu, 13 : Necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Ad Hebr. xiii, 16 : Benefcientiæ et communicationis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. Ad Hebr. vi, 10 : Non injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.
Et hoc est : « Mercedem Prophetae accipiet. » Aut quae debetur pro Propheta receptione : aut quae ipsi Prophetae debetur pro doctrina : aut etiam donum aliquando Prophetae. Unde, III Reg.
<--- Page Split --->
xvii, 4 et seq., Abdias, quia pavit Prophetas, donum meruit prophetia. Et, III Reg. xvii, 14, vidua recipiendo Prophetam meruit farina et olei indefcientiam. II ad Corinth. ix, 10 : Multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitia vestra.
« Et qui recipit justum, » non docentem, « in nomine justi, » hoc est, sustentandae in ipso justitiae, « mercedem justi accipiet. » Eccli. xii, 2 : Benefac justo, et invenies retributionem magnam : et si non ab ipso, certe a Domino. Unde, Josue, ii, 1 et seq., Rahab adjuncta est genealogiae Domini, quia recepit exploratores. Sic enim, I Reg. xxx, 24, æqua est portio procedentium ad bellum, et remanentium ad sarcinas.
« Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis, »
Qui sua pro Domino reliquerunt,