CAPUT IX.

Paralyticum curat, Scribis murmurantibus quod dixisset remissa illi peccata : vocat Matthæum publicanum, et respondet Pharisæis murmurantibus quod cum publicanis ederet, quodque ipsius discipuli non jejunarent : mulierem a sanguinis profluvio liberat : filiam principis mortuam suscitat : visu duobus cæcis restituto, daemoniacum mutum sanat : et ubique prædicans omnes sanat infirmitates, dicens multam esse messem, paucos vero operarios.

  1. Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.

  2. Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto 2. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide, fili : remittuntur tibi peccata tua.

  3. Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat.

  4. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?

  5. Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua, an dicere : Surge, et ambula ?

  6. Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

Christi super pericula mundi, confirmati sunt contra mundi pressuras : et experti virtutes suas super spirituales nequitias, solidati sunt contra daemonum malignitates, scientes se Dei virtute protectos contra persecutiones mundi, et Dei sapientia contra insidias inimici.

7. Et surrexit, et abiit in domum suam.

  1. Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

  2. Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine 3. Et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.

  3. Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu et discipulis ejus.

  4. Et videntes Pharisæi dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ?

  5. At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.

<--- Page Split --->

  1. Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium 1. Non enim veni vocare justos, sed pcccatores 2.

  2. Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant 3?

  3. Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus ? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt.

  4. Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento : et pejor scissura fit.

  5. Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur.

  6. Hæc illo loquente ad eos 4, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.

  7. Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.

  8. Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum paticbatur duodecim annis 5, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.

  9. Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.

  10. At Jesus conversus et videns cam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.

  11. Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :

  12. Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.

  13. Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus. Et surrexit puella.

  14. Et exiit fama hæc in universam terram illam.

  15. Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes et dicentes : Miserere nostri, fili David.

  16. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine.

  17. Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram fiat vobis.

  18. Et aperti sunt oculi eorum. Et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.

  19. Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa.

  20. Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei homincm mutum, dæmonium habentem 6.

  21. Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes : Numquam apparuit sic in Israel.

  22. Pharisæi autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones.

  23. Et circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem 7.

<--- Page Split --->

  1. Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.

  2. Tunc dicit discipulis suis : Messis

IN CAPUT IX MATTHÆI

ENARRATIO.

Hic post confirmatam doctrinam veritatis quoad ea quae dicta sunt, reprimit eos qui doctrinae veritatis contradicebant: et haec duo sunt necessaria : quia dicit Hieronymus, quod quantum sancta rusticitas aedificat Ecclesiam ex vitae merito, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Et Apostolus, ad Titum, 1, 9 : Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Et Philosophus dicit in Elenchis, « quod haec sunt « duo opera sapientis : non mentiri qui- « dem eum, de quibus novit : et mentien- « tem manifestare posse. » Propter hoc igitur et hic, ut perfecta sit doctrina confirmata veritate ejus in devotis, convincit errorem contradicentium.

In Christo autem legislatore, sicut supra diximus, tria considerantur : quorum primum est potestas perfecta, secundum rectitudo legis in vita, tertium est autem principium potestatis : et ideo totum capitulum istud dividitur in tres partes : ita quod in prima parte convincit derogantes suae potestati : in secunda, confutat detrahentes suae vitae rectitudini : in tertia autem, confundit eos qui haec om-

quidem multa, operarii autem pauci 4.

  1. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

nia malo attribuerunt principio. Secunda incipit, ibi, 9 : « Et cum transiret inde Jesus, vidit, etc. » Et tertia, ibi, 7. 27 : « Et transeunte inde Jesu, secutae sunt, etc. »

Adhuc autem, prima harum subdividitur in duas : in quarum prima tangitur reprehensio de potestate murmurantium : in secunda autem perfectae potestatis probatio, ibi, 7. 6 : « Ut autem sciatis. »

In prima harum tria tanguntur : murmuris occasio, murmur, et reprehensio. Et haec patent in littera.

Circa autem occasionem murmuris tres inducuntur paragraphi, scilicet loci in quo occasio murmuris accepta est, opportunitas : paralytici praesentialitas, circa quem accepta est occasio murmurrandi : et dictum quod murmurationem occasionavit.

Circa primum tria dicuntur : modus veniendi, unde venit, et quo venit.

Modus veniendi tangitur, cum dicit :

« Et ascendens (Jesus) in naviculam. »

« Et ascendens (Jesus) in naviculau, transfretavit, et venit in civitatem suam. »

Rogatus subducere se finibus Gerasenorum exaltatus est a capacitate eorum : elevata enim est magnificentia sua super cœlos 2. Et sic intravit « naviculam, » qui terræ et maris habuit potestatem, ut vere homo cognosceretur. Baruch, iii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Et parva navi contentus, ut humilitatis exhiberet exemplum.

<--- Page Split --->

« Transfertavit. »

Ecce unde venit : quia de ultra fretum, sive stagnum Genesareth, docens nos inquieta relinquere.

« Et venit in civitatem suam. »

Quæritur autem, quæ hic (alias, quæ hæc) civitas sua vocatur ? Marci enim, ii, 1, expresse dicitur, quod istud factum est in Capharnaum, quæ non sua civitas dicitur : quia Hieronymus dicit : « In civi- « tatem suam, non aliam intelligimus « quam Nazareth, in qua conceptus et « nutritus est. » Nec potest dici, quod civitas sua dicatur Bethleem, in qua natus est, quia illa non fuit prope stagnum.

Ad hoc dicit Glossa quod Galilææ quælibet civitas dicitur sua : quia si Romano imperio diffuso per orbem omnis civitas Roma dicebatur, et cives ejus Romani : multo enim magis provincia Galilææ dicitur civitas Christi. Sed hæc solutio non videtur esse conveniens, quia talis modus nusquam est in sacra Scriptura, vel in aliquibus auctoribus. Quia licet in Romano degentes imperio dicerentur Romani, hoc fuit propter jus et privilegia et libertates, et non propter habitationem. Constat autem, quod non sic hic loquitur : et ideo solutio videtur non competere.

Videtur autem mihi dicendum, quod civitas sua, vel alicujus, dupliciter dicitur : uno quidem modo, sicut dicimus nostræ habitationis civitatem, nostram : alio autem modo, quo dicimus nostræ defensionis et munitionis civitatem, esse nostram : sicut, Isa. xxvi, 1, dicitur : Urbs fortitudinis nostræ Sion, quod ratione totius Judææ dicitur.Et ita illi, qui sedent in villis ad jurisdictionem alicujus civitatis pertinentibus, dicunt civitatem suam, ad quam tempore belli confugere possunt : et hoc modo Capharnaum civitas Christi dicitur, quia ad eam sicut ad metropolim omnes Galilæi tam Nazaræi quam alii confugere consueverunt.

Dicit etiam Augustinus quod Capharnaum dicitur sua, quia ipsam coruscatione miraculorum multorum suam fecerat.

Ad hoc ergo quod dicit Hieronymus, dicendum, quod nulla ratione conceptionis, vel educationis sua dicitur nisi Nazareth : sed alia ratione etiam Capharnaum sua dici potest, sicut prædictum est. Hoc etiam modo tota Galilæa secundum Glossam, unius et ejusdem civitatis est municeps. Est autem in Domino mirabilis attendenda pietas : quia rogatus recedere recedit, et advenit non rogatus, ubi scit se ea quæ ad salutem hominum pertinent, opportune operaturum. Non enim conviciatus est eos qui eum a se recedere rogaverunt : nec exspectat apud eos quibus advenit, donec cum processione turbarum et salutationibus et choris recipiatur : sed parcens illis se subducit : et diligens salutem nostram non rogatus se nobis ingerit. Ideo exclamat ad eum Sapient. xii, 1 et 2 : O quam bonus et suavis es, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Ideoque eos qui exerrant corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. Et illud Michææ, vi, 3 : Popule meus, quid feci tibi ? aut quid molestus fui tibi ? Responde mihi ?

« Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. »

Hic ponitur paralytici pænitentia, unde murmur est causatum.

Et tangitur hæc historia, Marc. ii, 3 et seq., et Luc. v, 18 et seq.

Et tanguntur hic quatuor. Primum est infirmi præsentialitas, quæ notatur in demonstratione, cum dicit : « Et ecce. » Secundum est obsequentium infirmo fidelitas, quæ notatur, cum dicit : » Offerebant ei. » Tertium est infirmitatis qualitas, cum dicit : « Paralyticum. » Quartum est infirmi debilitas, cum dicit : « Jacentem in lecto. » Primum horum

<--- Page Split --->

quærit intuitus inclinationem : secundum, exigit impetrationem : tertium, compassionis miserationem : quartum autem, adjuvantis attendit potestatem.

De primo dicitur :

« Et ecce. »

Isa. LXIV, 9 : Ecce, Domine, respice, populus tuus omnes nos. Psal. XXIV, 16 : Respice in me, et miserere mei : quia unicus et pauper sum ego.

De secundo :

« Offerebant ei. »

Ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, hoc est, res sperandas facit subsistere in nobis. Joan. xx, 31 : Ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. Marc. xi, 24 : Quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. Unde etiam, Marc. ii, 4, et Luc. v, 19, dicitur, quod tanta fuit horum fides ad Christum, et diligentia circa laborantem, quod cum præ turba non valuissent eum inferre per ostium, ascendentes domum submiserunt cum funibus per tectum ante Dominum.

De tertio dicitur. Psal. x secundum Hebræos, 14 : Tibi derelictus est pauper. Isa. LXIII, 13 : Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum ?

« Jacentem in lecto. »

De quarto dicitur. Eccli. XXXVI, 17 : Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.

« Et videns Jesus fidem illorum, »

« Confide. »

Ecce dictum, quod in cordibus infidelium murmur excitavit.

Et tanguntur duo : causa dicti, et dictum ipsum, De causa dicti, cum dicit :

Scilicet offerentium. Unde instruit quantum prodest fides propria apud (alias, ad) Deum, ubi tantum profuit fides aliena : et secundum hoc quæritur, utrum iste habuit fidem propriam? Et oportet dicere, quod sic : quia infirmitas ejus causata fuit ex infirmitate mentis, ut dicit Glossa : et ideo ut totus curaretur, oportuit quod primo in mente inciperet cura : et hoc fieri non potuit, nisi per fidem. Unde, Act. xv, 9 : Fide purifcans corda eorum.

Et tunc quæritur, quare non dicit : Videns fidem illius? Et ad hoc dicendum, quod paralyticus non submitti se petivisset, nec permissiset, nisi fidem habuisset. Et ideo per pronomen illorum, et ipse cum offerentibus supponitur : sed tamquam de fide offerentium loquitur, ut instruat quod intercessio multorum multis impetrat salutem. Prædestinatio enim Sanctorum juvatur orationibus. Dicit autem, « illorum, » tamquam de longe positis loquens : quia offerentes accedere non poterant præ turba, sed super tectum fuerunt.

« Dixit paralytico : Confide, fili : remittuntur tibi peccata tua.

Ecce dictum quod est murmuris occasio. Ostendit autem tria, fidei scilicet confortationem (alias, confirmationem) in infirmo, benignitatem in Domino, et causam infirmitatis in corporalibus membris destituta ex anima fuisse causatam.

De primo dicit :

« Et videns Jesus fidem illorum. »

Et notatur, quod iste primo fuit debilis fidei : et tunc, ut Lucas dicit, non

<--- Page Split --->

vocavit eum filium, sed dixit, homo, quasi qui peccasti. Jerem. xvii, 7 : Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.

« Fili. »

Ecce benignitas, quae filium vocat : et humilitas, quae filium vocat quem sacerdotes tangere dedignarentur. Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est. Eccli. iii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus.

« Remittuntur tibi peccata tua. »

In hoc notatur, quod propter peccatum fuerat infirmatus. Quinque enim modis, ut dicit Glossa, infirmitates et tentationes contingunt. Primo, ut justis merita per patientiam augeantur, ut Job, i et ii. Secundo, ad custodiam virtutis, ne superbia tentet, sicut Paulus, II ad Corinth. xm, 6. Tertio, ad corrigenda peccata, sicut Marie lepra, Numer. xm, 10 : et hic paralytico. Quarto, ad gloriam Dei manifestandam, ut Joan. ix, 3, de caeco nato : et Joan. xi, 42, de Lazaro. Quinto, ad initium penea aeternae, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur. Unde, Jerem. xvii, 18 : Duplici contritione contere eos. Ut, Act. xii, 23, de Herode.

« Et ecce quidam de Scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat. »

Ecce hic ponitur murmuratio.

Et tanguntur duo, qui scilicet murmurarabant, et murmuratio.

Scribarum enim quidam murmurabant inflati humana sapientia, quae non intelligit ea quae Dei sunt. Abdiae, y. 8 : Perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau. Dicit autem, « quidam, » ideo, quia non omnes fuerunt sicut Nicodemus et Gamaliel. Et forte plures alii, qui magistri fuerunt in Israel.

De primo dicit :

« Dixerunt intra se. »

Ecce modus murmuris, et murmuris species, et murmuris ratio : quae tria dicuntur in littera.

De modo dicit :

« Dixerunt intra se, »

Quia timuerunt reprehendi, si aperte dixissent. Psal. xm, 1 : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Psal. xxxv, 2 : Dixit injustus ut non delinquat in semetipso.

« Hic blasphemat. »

Ecce murmuris species : quia « blas- « phemia est, ut dicit Ambrosius, im- « positio falsi criminis in Deum, aut attri- « buendo ei quod non convenit, aut au- « ferendo quod convenit, aut secum « attribuendo creaturae quod solius est « Creatoris. » Et hoc genere blasphemiae putabant Christum blasphemare. Matth. xxvi, 63 : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam. Marc. autem, ii, 7, et Luc. v, 21, additur ratio : quia dixerunt : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Isa. xliii, 23 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me.

« Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?

Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua, an dicere : Surge, et ambula? »

Ecce murmuris reprehensio.

Et dicuntur tria, scilicet manifestatio peccati, reprehensio, et irrationabilitatis eorum convictio.

<--- Page Split --->

« Et cum vidisset Jesus, »

Ut Deus,

ratio justificationis. Matth. 1, 21 : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

« Cogitationes eorum. »

Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes in absconditas partes. Sapient. 1, 11 : Custodite vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit.

« Dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris. »

Ecce reprehensio : et dicit « mala, » quia cogitaverunt eum non esse Deum, et blasphemare, et solvere legem, et hujusmodi. Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

« Quid est facilius. »

Ecce convictio irrationabilitatis eorum. Et est sensus : Attendite quid minoris potentiae sit curare corpus ex propria potestate, vel curare animam? et videbitis quod utrumque est ejusdem potestatis. Sed operatio visibilis circa corpus probatio est invisibilis potestatis circa mentem, vel animam. Et cum signa potestatis divinae saepe videritis, « ut quid mala adhuc cogitatis ?

Attende autem, quod quoad id circa quod potestas ostenditur, majoris est potestatis curare animam quam corpus secundum Augustinum, quia anima habet peccatum unde obicem ponit, sed non corpus. Sed quoad ipsam potestatem operandi, æqualis potestatis est utrumque, licet unum sit communicabile Sanctis, quod est curatio corporum : et alterum nulli sit communicatum, quod est curatio animarum : quod fecit Deus, ne spes ponatur in homine salutis, vel despe-

« Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. »

Pars in qua est potestatis demonstratio, hic incipit.

Et dicuntur tria per verbum operativum : potestatis demonstratio, miraculi ex verbo perfectio, et ejus qui potestatem demonstravit in confusionem detrahentium, magnificatio.

Circa primum duo dicuntur : primo enim ponitur verbum Evangeliste ad credentes, cum dicit :

« Ut autem sciatis quia Filius hominis, etc. »

Sed tunc quæritur, quare hic in hoc miraculo addunt tres Evangeliste potius quam in aliquo aliorum ?

Et dicendum, quod propter hanc potestatem declarandam totum scriptum est Evangelium : et ideo Evangeliste posteris hoc voluerunt inculcare. Hic enim fuit dubitatio de hac potestate, et hæc probata fuit. Joan. xx, 30 : Hæc autem scripta sunt ut credatis quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

Et quia dubitatio fuit de tribus in peccati dimissione, de remittente, et de potestate remittendi, et de loco, ideo contra tria dicit tria.

De remittente dicit : « Filius hominis, » secundum quod est filius hominis : ita quod ly secundum quod notat personæ unitatem, non conditionem humanæ naturae. Act. x, 43 : Huic omnes prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. De potestate autem dicit : « Habet potestatem. » Ad Roman. xui, 1 : Non est potestas nisi a Deo. Matth. xxvii, 18 : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.

<--- Page Split --->

Contra, locum dicit : « In terra » Sapient. xviii, 16 : Usque ad coelos attingebat stans in terra. Ad Philip. n, 10 : Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum.

« Tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

Et surrexit, et abiit in domum suam. »

Ecce miraculi perfectivum.

Tria dicit per imperium, scilicet revelationem infirmitatis, cum dicit : « Surge. » Restitutionem valoris et vigoris, cum dicit : « Tolle lectum tuum. » Quod facere non posset, nisi fortis : quia lectus fuit habens cum stramentis (alias, straminibus) spondam in qua ferebatur. Restitutionem usus in providendis propriis, cum dicit : « Vade in domum tuam. » In quo notatur sanitatis permanentia, ne momentanea et phantastica esse credatur. Simile, Joan. v, 8 : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula.

« Et surrexit, etc. »

Ecce miraculi secundum actum perfec tio. « Et abiit, » portans lectum in quo ante portabatur, consolidatis et conglutinatis nervis, consumpto humore resolvente ad verbum Domini. « Et abiit in domum suam, » consulens propriis continua sanitate perseverante. Joan. vn, 23 : Totum hominem sanum feci.

» Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. »

Ecce Christi facientis miraculum magnificatio.

Et dicuntur duo : admiratio, quæ notatur per timorem, cum dicitur, « Ti-

muerunt. » Jerem. x, 7 : Quis non timebit te, rex gentium ?

Secundum est laudis perfectio, cum causa laudis, ibi, « Glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. » Eccli. xlui, 33 : Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major est enim omni laude. Psal. cxliv, 21 : Laudationem Domini loquetur os meum : et benedicat omnis caro nomini sancto ejus.

Quod autem in causa laudis dicunt : « Qui dedit potestatem talem, etc., » contra murmur dictum est : quia murmurantes dicebant hanc potestatem nulli homini dandam. Nec intelligitur de potestate supra corpus tantum, sed de potestate supra corpus, prout est indicium potestatis datæ supra animam. Isa. lxii, 7 : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suan.

« Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum. »

Hic ponitur repressio murmuris facti contra vitæ veritatem.

Est autem consideratio hujus veritatis vitæ triplex, et secundum hoc in tres dividitur partes. Consideratur veritas vitæ in seipso, et in subditis, et in auctoritate operis, quod facit : et in hac prima parte reprimuntur murmurantes contra vitam quoad primum : in secunda, quoad secundum, ibi, y. 14 : « Tunc accesserunt ad eum discipuli. » In tertia, quoad tertium, ibi, y. 18 : Hæc illo loquente ad eos, etc. »

In prima harum tria, dicuntur : causa murmuris, et murmur, et repressio per responsionem.

In prima harum tria dicuntur, scilicet

<--- Page Split --->

publicani vocatio, vocati secutio, et sequentis ministratio, qua Christo ministrabat, cum a suis recederet.

Circa vocationem duo inducuntur, vocantis videlicet miseratio, et vocandi descriptio.

Miseratio vocantis in duobus consistit: in diligentia inquisitionis, et hanc notat, cum dicit :

« Et cum transiret inde, »

Quærens videlicet peccatores. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo.

« Vidit. »

Secundum est respectus miserationis. Genes. xvi, 13 : Tu Deus qui vidisti me. Genes. xxi, 14 : In monte Dominus videbit.

« Hominem, etc. »

Describit vocandum a natura, cum dicit : « Hominem. » A quiete in lucrorum studiis, « sedentem. » Ab injusta acquisitione, « in telonio. » A nomine communi, cum dicit, Natura vocat a peccati inclinatione ex fragilitate corporis, et in sui recognitionem ex industria rationis. De primo dicitur, I ad Corinth. iii, 3 : Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Genes. vi, 5 : Videns Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore. De secundo, Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Isa. xlvi, 8 : Redite, prævaricatores, ad cor.

« Matthæum nomine. »

« Et ait illi. »

Ecce vocatio.

« Sedentem, »

In quiete et pace peccatorum. Psal. cxxvi, 2 : Surgite postquam sederitis. Isa. xlvii, 1 : Sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra.

« In telonio. »

Tiloç græce, latine est vectigal : quia præfuit his qui vectigalia accipiebant, quod consuevit cum exactione fieri, et plus debito. Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt. E contra de conversis dicitur, Isa. xiv, 4 : Quomodo cessavit exactor, quievit tributum ?

« Matthæum nomine. »

« Hominem. »

Ecce descriptio a nomine. Alii enim Evangelistæ vocant eum Levi ; binomius enim fuit, sed nomen dignitatis fuit Levi, quod ponunt Marcus et Lucas : nomen autem commune ponit ipse de se humilia sentiens. Eccli. ii, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Et ideo, infra, x, 3, vocat se Matthæum publicanum 1, pronuntians se esse peccatorem. Proverb. xvii, 17 : Justus prior accusator est sui. I ad Corinth. xv, 9 : Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.

« Sequere me. »

Bene dicit : Sequere, quia nullius hominis est comitari, impossibile autem præcedere secundum profectum virtutis. Eccli. xxii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum : longitudo enim dierum assumetur ab eo.

<--- Page Split --->

« Et surgens. »

Ecce obedientia ad sequendum. Dicit autem præparationem ad sequendum, cum dicit, « surgens, » hoc est, sursum se agens ad cœlestia extendendo. Baruch, v, 5: Exsurge, et sta in excelso. Psal. iii, 6: Exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

« Secutus est eum, »

Imitando profectum virtutis. Jerem. xvii, 16: Non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis.

10

« Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. »

Hic ponit ministrationem, quae fuit causa murmuris.

Et dicuntur tria : commodum infirmitatis per discubitum, locus familiaris per domum, et consocietas congratulationis et devotionis per eos qui cum eo discumbebant.

De primo dicit :

« Et factum est discumbente eo. »

Simile, Luc. vii, 36: Ingressus domum Pharisæi discubuit. Cantic. i, 2: Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suavitatis. Discubitus autem est positio corporis composita ex sedere et jacere, propter stramentorum ordinationem ad dorsi inclinationem : et hoc commodum est lassatis ex itinere, sicut saepe ipse fatigatus fuit Dominus. Joan. iv, 6: Jesus fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem.

« In domo. »

Ecce locus familiaris. Dicunt autem

Marcus et Lucas: In domo sua. Iste autem quia jam dimiserat omnia, non vindicat eam sibi, sed reputat eam communem omnibus : et ideo simpliciter dicit, « in domo. » Act. iv, 32: Nec quisquam, eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat : sed erant illis omnia communia. Luc. xix, 9: Hodie salus huic domui facta est. Unde, Luc. v, 11, dicitur, quod relictis omnibus, secuti sunt eum. Porphyrius autem haereticus arguit hic levitate Matthæum, quod ad unius jussionis vocem ignotum hominem secutus sit. Et huic obviat Glossa, quia non levitate ductus sequitur, sed potius virtute operum visa, intus per gratiam tractus sequitur, cujus cognoverat deitatem. Post omnes alios iste suam recitat vocationem propter humilitatem : quia pro certo, sicut dicitur, Luc. vi, 12 et seq., ante sermonem Domini in monte factum vocatus est. Sed post sermonem fecit convivium, cum de cætero animum non haberet ad propria revertendi : et ideo ut simul poneret ea quae ad idem ordinantur, vocationem prius factam per recapitationem hic cum convivio inducit.

« Ecce multi, etc. »

Ecce societas congratulantium sociorum, et adspirantium ad eamdem spem vocationis. Publicani autem sunt vectigalibus præpositi : peccatores fuerunt alias criminosi et manifesti. Luc. xv, 1 : Erant appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum.

« Discumbebant cum Jesu et discipulis ejus. »

Act. x, 28 : Mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.

Sed quæritur, qualiter vocavit Matthæum obligatum ratiociniis de susceptis vectigalibus : et qualiter comedit illicite acquisita ? Dicit enim Chrysostomus, quod de illicite acquisito comedit.

<--- Page Split --->

Et ad primum dicendum, quod vocatio ante convivium facta, significat eum a ratiociniis esse absolutum : quidam tamen dicunt, quod Domini est terra, et plenitudo ejus 1 : et ipse eum potuit absolvere, sicut fecit spoliari Ægyptios 2. Sed secus est de illis, quia filii Israel ipsis laboraverant, et nihil acceperant de mercede, et alias multa damna illata ab eis sustinuerant, pro quibus fecit Dominus accipi spolia : et ideo primum est probabilus.

Ad aliud dicendum, quod hic innuitur, quod aliquis agens negotia eorum quibus tenetur (ille igitur illicite acquisita accipit) potest accipere victum ab eis in stipendium necessitatis, si non habet unde vivat aliunde. I ad Corinth. ix, 7 : Quis militat suis stipendiis umquam? Deuter. xxv, 4 : Non ligabis os bovis terentis. II ad Timoth. n, 6 : Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

« Et videntes Pharisæi dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat Magister vester ?

At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. »

Ecce murmuratio.

Et dicit tria : qui, apud quos, et de quo murmurabant. Qui : quia « Pharisavi, » de religione præsumentes. Apud quos? quia « dicebant discipulis : » quia timebant confutari, si Christo dicerent. Unde sicut serpens aggressus est Adam in debiliori parte 3, ita isti credebant decipere in discipulis, et reprehensibilem facere Christum. Eccle. x, 11 : Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.

« Quare cum publicanis et peccatoribus manducat Magister vester ? »

Videtur autem justa esse reprehensio. I ad Corinth. v, 11 : Si is qui frater nominatur est fornicator, aut avarus,... aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere. II Joan. y y . 10 et 11 : Nec Ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus infructuosis.

R esponsio. Dicendum, quia dicta Apostolorum intelliguntur de apostatis impcnitentibus, de quibus non est spes conversionis : et de præcisis ab Ecclesia, quamdiu præcisi sunt : et tales non fuerunt isti. Matth. vii, 3 : Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? Ad Roman. xiv, 4 : Tu quis es, qui judicas alienum servum ? Domino suo stat, aut cadit.

« At Jesus audiens, ait. »

Tangit repressionem murmuris. Audivit autem aure zeli, de qua dicitur, Sapient. i, 10 : Auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.

« Non est opus, etc. »

Dicit tria : primum pertinet ad falsæ justitiæ irisionem, secundum ad erronei intellectus legis confutationem, tertium ad finis sui adventus ostensionem.

De primo dicit : « Non est opus medicus, » quoad medicandum, « valentibus, » hoc est, vobis, qui vos valere reputatis. Apocal. ni, 17 : Dicis : quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Unde periculosissime vivit, qui ægrotat lethaliter, et præsumit se sanum esse, quia medicum non requirit. Contra quod dicitur, Eccli. xxxvni, 1 : Honora medi-

<--- Page Split --->

cum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. Jerem. viii, 22 : Numquid resina non est in Galaad ? aut medicis non est ibi ? « Sed male habentibus. » Osee, xiv, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis. Psal. cii, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.

« Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificcium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. »

Ecce confutatio erroris in lege. Et duo dicit : primo irridendo vos, qui deberetis magistri esse legis propter tempus. Nunc demum,

« Euntes discite. »

II ad Timothy. iii, 7 : Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

« Quid est. »

Quod scriptum est, Osee, vi, 6 1 :

« Misericordiam volo, et non sacrificium. »

Semper enim Deus voluit et facere, et fieri misericordiam : sed numquam sacrificium cruoris immolatitii. Isa. 1, 11 : Quo mihi multitudinem victimorum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum, nolui. Glossa, ibi- 1 Osee, vi, 6 : Quia misericordiam volui, et non sacrificium : et scientiam Dei plusquam holocausta. 2 Psal. xiii, 2 et 3 : Dominus de cælo prospervit

dem : « Numquam volui. » Psal. xxxix, 7 : Holocaustum et pro peccato non postulasti. Proverb. xxi, 3 : Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. Michææ, vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, etc. I ad Timothy. iv, 8 : Corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ.

« Non enim veni, etc. »

Ecce confutatio per finem sui adventus. Dicit ergo, quia « non veni in mundum vocare justos, » hoc est, qui de justitia apparente præsumunt : quia vocatio apud eos est inutilis. Sicut enim dicitur, ad Roman. iii, 23 et 24 : Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius. Non est justus quisquam, non est intelligens, et non est requirens Deum 2.

Sed contra, Joan. 1, 47 : Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

Adhuc, Infra, xi, 28, vocat omnes dicens : Venite ad me, omnes qui laboratis, etc. Eccli. xxiv, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me.

Propter hoc dicit Glossa quod intelligitur cum determinatione, quam ponit Lucas, v, 32 : Non veni vocare justos, sed peccatores ad pænitentiam. Justi autem vocati sunt ad societatem Christi et ad discipulatum, I Joan. 1, 3 : Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.

« Sed peccatores. » Jacob. iv, 8 : Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo. Act. iii, 19 :

1 Osee, vi, 6 : Quia misericordiam volui, et non sacrificium : et scientiam Dei plusquam holocausta.

2 Psal. xiii, 2 et 3 : Dominus de cælo prospervit

super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum... Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

<--- Page Split --->

Pænitemini, et convertimini, ut deleantur peccata vestra.

Hic incipit pars illa, quæ est de murmure de vita discipulorum : quia perversa vita discipuli redundat ad magistri infamiam.

Et dividitur in tria. In primo tanguntur murmurantes, in secundo, causa murmuris, et in tertio, repressio.

Murmurantes tangit, cum dicit :

« Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis. »

« Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? »

Marcus tamen et Lucas innuunt, quod hæc quæstio a Pharisæis facta sit. Unde, Luc. v, 33, sic dicitur : At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, etc. Glossa autem solvit hoc, quod hoc a quibusdam Pharisæis est quæsitum, et quibusdam Joannis discipulis, qui Christo invidebant. Joan. iii, 23 : Facta est quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.

« Quare nos et Pharisæi. »

Ecce causa murmuris et quæstionis : quia Joannis exemplum et doctrina fuit de multa abstinentia, et Pharisæorum similiter. Unde, Matth. vi, 16 : Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes.

« Jejunamus frequenter. »

Quasi dicant : Cum tam Magister vester quam Pharisæorum secta videantur probatissimam tenere vitam,

« Discipuli autem tui non jejunant. »

Causa autem fuit, quia præsentia Christi plus abstulit ab eis libidinem quam omnis afflicto corporalis. Isaiæ, LVIII, 3 et 6 : Numquid tale est jejunium quod elegì, per diem affligere hqminem animam suam ? numquid contorquere quasi circulum caput suum ?... Nonne hoc est magis jejunium quod elegì ? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, etc. Et, Nehem, seu II Esdræ, viii, 10 : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi : quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari.

« Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. »

Hic ponitur murmuris repressio, primo per temporis congruitatem, secundo autem per discipulorum dispositionem, ibi, y. 16 : « Nemo autem immittit, etc. »

Circa primum dicit duo : primo congruentiam præsentis temporis ad jejunium, vocans se sponsum, et discipulos filios sponsi. Christus enim veniens in carnem, sibi desponsavit nostram naturam, et Ecclesiam. Unde, Psal. xviii, 6 : Ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Joan. iii, 29 : Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.

Sub quæstione ergo ponit Christus humanam prætendens similitudinem, dicens : « Numquid possunt filii sponsi? » Isa. lxvi, 9 : Si ego qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus? Isa. lx, 4 : Filii tui de longe venient, et filiæ tuæ de latere surgent. « Lugere, » hoc est luctus opera exercere : sicut est

<--- Page Split --->

jejunium, et cilicium et hujusmodi. « Quamdiu cum illis est sponsus ? »

Et attende, quod apud Sanctos est triplex jejunium : unum quidem satisfactivum, alterum autem contristativum, et tertium laetificativum. Satisfactivum est, de quo dicitur, Joel, ii, 13 : Sanctificate jejunium, vocale cetum. II ad Corinth. vi, 3 et 7 : In multis jejuniis... per arma justitiae a dextris et a sinistris. Contristativum autem est, quando aliquis ex tristitia in taedium incidit et fastidium solatii corporalis (alias, corporis). Et hoc jejunio jejunaverunt antiqui patres propter tristitiam absentiae Christi. Job, iii, 24 : Antequam comedam suspiro, et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus. Sic etiam jejunaverunt Apostoli tempore passionis Christi. Unde narrat Hieronymus de Jacobo, quod « devovit se non comesturum, do- « nec vidisset Christum a mortuis resur- « rexisse. » Sic dicitur, Daniel. x, 2 et 3 : Ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus : panem desiderabilem non comedi. Levit. x, 19 : Quomodo potui placere Domino in ceremonii, supple, comedendae hostiae, mente lugubri? Tertium est jejunium laetificativum, cum ex plenitudine spiritus oblivioni traduntur et fastidiuntur delectantia corporaliter. Sicut dicit Gregorius, quod « gustato spiritu, desipit omnis caro, et « carnalis delectatio. » Et sic jejunavit Moyses in monte cum Domino. Primum jejunium est fidei, secundum spei, tertium charitatis. Primum pœenitentiae, secundum veritatis promissae, tertium autem jucunditatis exhibita. Unde de medio istorum jejuniorum intelligitur hoc quod dicit hic. Et hoc est initium novae vita : primum autem est purgatio vetustatis antiquae : et tertium est perfectio felicitatis aeternae.

Unde sequitur :

« Venient autem dies, » passionis tempore, « cum » ad horam « auferetur ab eis sponsus. » Matth. xxvi, 31 : Percutiam pastorem, et dispergentur oves

gregis. « Et tunc jejunabunt, » tristantes et dolentes. Joan. xvi, 22 : Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis : iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Hoc genere luctus et jejunii luxit (alias, jejunavit) Jacob in figuram desiderantium Christi resurrectionem, et tristitiam habentium in traditione. Genes. xxxvii, 35 : Congregatis autem cunctis liberis ejus ut linirent dolorem patris, noluit consolationem recipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum.

« Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. »

Hic incipit secundum, ubi idem probat ab infirma dispositione discipulorum. Spiritus enim novus, quem innovat Deus in visceribus nostris, duo operatur in nobis. Et secundum hoc hic duo dicuntur. Virtute enim (quam dat novam) vestit novo vestimento conversationis sanctae, et gaudio quod infundit inebriat domum voluptatis Dei dulcedine. Et ideo inducit hic duas similitudines novorum duorum ad duo vetera, hoc est, panni novi et vini novi, ad vestimentum vetus et utres veteres.

Et circa primum dicit duo : primo enim generalem inducit consuetudinem, et secundo, probat hanc per contrarii facti damnositatem.

Dicit ergo : « Nemo » sapiens « commissuram, » hoc est, novi adhuc non extra primam ruditatem positi, « in vestimentum vetus, » innuens, quod vetus vestimentum est conversatio terrena carnalis, quae licet non mala sit, tamen inexpertae virtutis spiritus non habet delicias, nisi in praesentia corporali Sanctorum. In cujus signum dixit, Luc. xxiv, 49 : Sedete hic in civitate, quoadusque

<--- Page Split --->

induamini virtute ex alto. Isaiæ, LXI, 10 : Induit me Dominus vestimentis salulis, et indumento lætitiæ circumdedit me. De vetere autem vestimento dicitur. Proverb. XXIII, 21 : Vestietur pannis dormitatio. Unde etiam Dominus tenella carne indutus, Luc. II, 12, pannis involutus dicitur.

« Tollit enim plenitudinem, » hoc est, integritatem, « ejus a vestimento, » quia pannus novus trahendo scindit vetus. Et ita novitas spiritus communicata tenellæ et carnaliter fovendæ in bono, vitæ aufert integritatem. « Et fit pejor scissura, » quia novitas non adipiscitur, et vetus bonum, quod corporali consolatione indiget, desperando relinquitur. Joan. VI, 61 : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? I ad Corinth. III, 1 et 2 : Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis. I Petr. II, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.

Psal. cuu, 13 : Vinum lætificat cor hominis. Judicum, ix, 13 : Vinum, quod lætificat Deum et homines.

« Alioquin rumpuntur utres. » Quia vinum novum tres habet calores, unum loci, et alterum circumstantiis aeris, et tertium naturalem : et isti sunt adhuc in materia terrae ignita. Et sicut calor extraneus oppugnat naturalem in febre, ita in vino duo calores oppugnant tertium : et ideo vaporosum est mustum et bullit, et impellit vasa et rumpit, nisi fortia valde sint : et sic faciunt concepta gaudia spiritus vitam veterem. Job, XXXII, 19 : En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Act. II, 13 : Dicebant : Quia musto pleni sunt isti. I Reg. I, 14 : Digere paulisper vinum quo mades.

« Et vinum effunditur, » quoad eos : quia plerumque fit quod propositis spiritualibus his qui eorum capaces non sunt, ex desperatione ad ea perveniendi, etiam ea dimittunt quæ ante minoris justitiæ faciebant opera.

« Et utres pereunt » tunc quoad hoc, quod nec nova suscipiunt, nec retinent vetera : et hoc significatur in Canticis, v, 1 : Messui myrrham meam cum aromatibus meis : comedi favum cum melle meo : bibi vinum meum cum lacte meo. Myrtha enim propter amaritudinem lamentum gementium ad præsentiam sponsi, qui eum cum aromatibus virtutum exspectant, significat. Sed non vino statim se implent, sed lacte infantilis doctrinæ et gratiæ utuntur Dei, ut paulatim crescant : et tunc purum et eliquatum internæ consolationis vinum recipiunt. Hinc etiam est, quod Proverb. ix, 5, Sapientia dicit se miscuisse vinum ' : quia incipientes nondum perfecti vinum spiritus novum non capiunt, sed inconsueti talibus, etiam ea perdunt quæ prius habuerunt.

« Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. »

Ecce secunda comparatio de gaudio novi spiritus.

Et dicit tria : primo enim quid non fit : et secundo probat per damnum, si contrarium fiat : et tertio, dicit quid fieri debeat.

Dicit ergo : « Neque mittunt vinum novum, » hoc est, spiritum novorum gaudiorum, « in utres veteres, » hoc est, corpora adhuc corporaliter fovenda.

<--- Page Split --->

« Sed vinum novum in utres novos mittunt. »

Istud est tertium, in quo ostendit, quid secundum ordinem prudentiae fieri debeat. Et dicuntur utres novi corda virtute sancti Spiritus solidata quibus imponuntur fortia. « Et tunc conservantur ambo. » Sicut Petrus nondum solidatus ad vocem ancillae negavit : cujus, posteaquam Spiritum sanctum ad robur accepit, etiam principes constantiam admirabantur. Act. iv, 13 : Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur : et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant. Cantic. v, 1 : Bibite, amici, et inebriamini, charissimi.

« Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.

Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. »

Hic incipit pars illa, quae est de repressione murmuris contra auctoritatem factorum, et dictorum facti. Nescientes enim suam auctoritatem, deriserunt ea quae fecit et dixit, putantes eum aliis hominibus similem.

Dividitur in tres partes : in quarum prima ponitur qualiter Jesus inclinatur ad viam : secunda est de hoc quod factum est in via, ibi, y. 20 : Et ecce mulier. » Tertia de his, quae in termino viae sunt facta ad sua auctoritatis ostensionem, ibi, y. 23 : « Et cum venisset Jesus in domum principis. » Ista autem divisio sumitur secundum tria ad quafuit talis auctoritatis ostensio : quorum unum fuit fides eorum qui de deitate dubitabant, et ideo praesentem requirebant, putantes quod invocatione curaret

sicut Sancti : quibus tamen ire consensit, ut eos ad fidem manuduceret. Secundum autem fuit murmur de virtute quam sensit exisse ab eo, quod fuit pusillae fidei, quam construxit in via. Tertium autem, perfectæ auctoritatis ostensio contra detrahentes et irridentes.

In primo horum quatuor sunt paragraphi : quorum unus est sicut continuatio, cum dicit :

« Hæc illo loquente ad eos. »

Et est objectio : quia Marc. v, 22 et seq., et Luc. vn, 41 et seq., eadem narratur historia, et non sic continuatur : sed potius ad reditum de regione Gerasenorum, ubi liberaverat eos in quibus legio dæmonum habitaverat. In quo reditu cum exspectaretur, et exciperetur a turbis, dicit Lucas istum Principem accessisse, et rogasse ut in domum suam intraret, et filiam suscita ret.

Et ad hoc dicendum, quod hic notatur continuatio, non tam facti ad factum, quam doctrinae sapientiae ad confirmationem ejusdem per opera miraculorum. Praecedentia fuerunt argumenta et doctrinae sapientiae ad confutandos errores murmurantium. Et ideo, ut omnino obmutescant, et obstruatur os loquentium iniqua, quod dictum est sapienter, ex potentia deitatis accipit confirmationem. Joan. v, 36 : Opera quae ego facio, scilicet in nomine Patris, ipsa sunt quae testimonium perhibent de me.

« Ecce princeps unus accessit, etc. »

Secundus paragraphus est de accessu Principis. Et in hoc quinque dicuntur : primum est publicum propter multorum ædificationem quod notatur in demonstratione adverbii : « Ecce. » Secundum est descriptio a dignitate, cum dicit : « Princeps, » quod pertinet ad famam facti. Tertium est nota excellentiae singularis, cum dicit : « Unus, » quasi unicus inter alios magis dignus. Et ideo

<--- Page Split --->

Marc. v, 22, et Luc vn, 41, nominatur per nomen, cui nomen Jairus. Ubi etiam innuitur, quod principatus erat spiritualis, ut magis idoneus esse cognoscatur : quia dicitur Archisynagogus, tamquam Episcopus, vel Archiepiscopus. Quarto, apponitur appropinquatio per devotionem, cum dicitur : « Accessit. » Quinto, professio majestatis per adorationem, cum dicit : « Et adorabat eum, dicens. » Scivit enim scriptum esse, Deuteron. iv, 4 : Vos qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Ad Hebr. iv, 16 : Adeamus cum fiducia ad thronum gratia, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

« Domine, filia mea, etc. »

Tertius paragraphus est de interpellatione qua rogavit Dominum pro filia. In qua duo facit : exponit enim miseriam, et petit misericordiam. Exponendo autem miseriam quatuor inducit : profitetur enim potentiam, cum dicit : « Domine. » Dolorem ex vinculo naturae, cum dicit : « Filia mea. » Recentiam doloris, ut acerbior esse videatur, cum dicit : « Modo. » Magnitudinem doloris, cum dicit : « Defuncta est. »

Et hoc habet objectionem : quia, Marc. v, 23, dicitur : In extremis est. Et Luc. vn, 42, dicitur, quod hæc moriebatur, et sic nondum defuncta erat.

RESPONSIO ad hoc, quod Matthæus ponit verba quæ habuit, cum pervenit ad Jesum. Marcus autem et Lucas loquuntur de tempore, pro quo exivit de domo. Vel, dicatur secundum Augustinum, quod Marcus et Lucas dicunt esse rem, sicut fuit: et Matthæus dicit id quod princeps voluit et intendit: et forte hæc omnia dixit successive. Addit etiam Lucas, quod puella erat fere annorum duodecim, jam pubes effecta: et hoc est tempus, quando jam patres magis gaudere de filiabus consuerunt.

Dicit etiam, quod unica erat ei : quae omnia faciunt ad doloris exaggerationem.

« Et surgens Jesus, etc. »

Sequitur quartus paragraphus, in quo benignitas Domini exprimitur in tribus : in promptitudine, cum dicit : « Surgens Jesus. » In humilitate, cum dicit : « Sequebatur eum, » docens nos exhibere honorem Prælatis. Augustinus in Regula : « Honore coram vobis Præ- « latus sit vobis. » In societate solemnitatis, cum dicit : « Discipuli ejus : » hos autem secum duxit, ut per miracula confirmarentur, et instruerentur. Isa. vn, 18 : Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus.

Sed quæritur, quare istum non increpavit, qui præsentiam corporalem quæsivit, sicut increpavit regulum, Joan. iv, 48, dicens : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis : præcipue cum Chrysostomus dicat, quod « majo- « ris fidei fuit mulier hæmorroissa quam « iste Princeps, cum Princeps medicum « duceret, mulier autem tactu crederet se « sanandam ? »

RESPONSIO. Ex circumstantiis litteræ dictis probabiliter accipitur, quod non tam duxit eum, quod præsentia corporali crederet eum melius posse propinque quam remote, quam ut ostenderet sibi devotionem et dolorem matris, et familiæ: ut sic magis ad misericordiam flecteretur: et ideo non reprehendit.

« Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus :

Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. »

Hic incipit pars secunda, quæ ob duas utilitates inducitur : quarum una

<--- Page Split --->

est repressio murmuris, vel contradictionis contra potestatem auctoritatis invisibilis : et altera est confirmatio pusillae fidei Archisynagogi, ut magis speraret de salute filiae.

Et sunt hic tres paragraphi : in quorum primo continetur devotio mulieris : in secundo, consolatio per verbum perfectae sanitatis operativum : in tertio, effectus perfectae sanitatis in termino viae factus. Et haec patent in littera.

In primo horum duo sunt, devotio videlicet in factis, et devotio in dictis intra seipsam.

Devotio autem in factis describitur a sexus fragilitate, a quo magis acceptum est quod facit, quo major est infirmitas faciendi : et hoc notatur, cum dicit : « Ecce mulier. »

Secundo, describitur ab infirmitatis periculositate, « quae fluxum patiebatur sanguinis : » quia nutrimentum ultimum est sanguis, et sedes animae in sanguine est : et ideo periculum fuit : unde Marcus et Lucas dicunt 1, quod multa expenderat in medicos, et nulla poterat medicorum arte liberari. Dicitur autem fuisse haemorroissa: atixeneim sanguis est, et rois est fluxus per sica lingua 2: quia forte venae, quae haemoroidae vocantur, apertae erant omnes, quinque enim sunt : et tunc est magnum periculum, et raro valde accidit in muliere. Dicit enim Hippocrates quod « mulier « raro podagrizat, et raro fit haemorro- « ida : » et in hoc notatur, quod fuit ista ex magna complexionis, vel compositionis corruptione.

Tertio, describitur ex morbi diuturnitate, cum dicit : « Duodecim annis. » Eccli. x, 11 et 12 : Languor prolixior gravat medicum : brevem languorem praecidit medicus.

Quarto, describitur ab humilitate, cum dicit : « accesit retro, » reputans non

4 Cf Marc. v, 25 et 26, et Luc. viii, 43. 2 Almd pòpooc-ouc, abatia, peu.

esse dignam conspectu. Luc. vii, 38 : Et stans retro secus pedes Domini.

Quinto, describitur a devotione tangendi in vera fide, cum dicit : « Et tetigit fimbriam vestimenti ejus. » Audierat enim a David, Psal. cxxxii, 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus : et in hoc unguento credebat sanari.

Sed quaerit Chrysostomus : Cum mulier esset, et in profluvio sanguinis immunda, quomodo audebat tangere ? Et dicit, quod audivit eum etiam mulieribus gratiam non denegare, et ad curationem feminei sexus per semetipsum ire : et ex hoc fiduciam accepit. Licet autem esset immunda, tamen scivit Christum tangere leprosos, et non inquinari, sed mundare et expellere immunditiam : et hac fiducia ausa fuit tangere. Ambrosius videtur velle, quod haec mulier . fuerit beata Martha, soror beata Maria Magdalena.

« Dicebat enim intra se. »

Ecce devotio, quam pertractabat in corde. « Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero : » non dubitans quin deitate æqualia posset ubique, sed sciens quod tactus deificæ carnis semper exerceret opera curationis. Miseria autem magna est, quod tactu huic mulieri contulit sanitatem vulneris : et, heu ! multis hodie in Sacramento sumentibus confert (alias, infertur) vulnus æternaæ damnationis. I ad Corinth. xii, 20 : Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit 2.

« At Jesus conversus et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te sal-

verit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

<--- Page Split --->

vam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. »

Secundus paragraphus est. Et omittit hic Matthæus hoc quod dicunt Marcus et Lucas, quod quæsivit : Quis tetigit vestimenta mea ? Et quod Petrus respondit pro omnibus : Præceptor, turbæ te comprimunt et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ? Et hanc quæstionem non ignorans fecit Dominus, sed ut factum divulgaret, et ut a se non latere ostenderet, et ut ad fidem Principem ædificaret, et detrahentes, et irridentes convinceret. De tactu enim devotionis quæsivit, et non de tactu compressionis.

virtutem a se exisse, sicut dicunt Marcus et Lucas. Et, Joan. iv, 53 : Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit. Nescit enim tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia. Narrat enim Eusebius Cæsariensis, quod mulier hæc fecit imaginem sibi fieri secundum figuram Salvatoris, et vestivit eam similibus fimbriatis vestibus : et ob memoriam posuit eam in horto suo, et accidit, quod omnes herbæ quæ creverunt sub fimbriis illis, habebant idem curationis auxilium quod fimbriæ habuerunt.

In hoc autem paragrapho tria notantur : benignitas, misericordia, et data mulieri fiducia.

« Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :

Primum notatur, cum dicit : « Jesus conversus. » Benignitas enim fuit, quod ad eam se convertit. Simile, Luc. xxii, 61 : Conversus Dominus respexit Petrum.

Secundum notatur, cum dicit : « Et videns eam, dixit. » Visio enim Dei misericordia est, sicut saepe in antehabitis dictum est.

Tertium notatur in allocutione, in qua tria dicuntur, scilicet, data fiducia, cum dicit : « Confide, » hoc est, in fide cresce, et persevera, quam jam accepisti. Psal. cxxiv, 1 : Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, etc. Secundum, charitas exhibita, per hoc, quod dicit : « Filia. » Tertium est laus fidei cum dicit : « Fides tua te salvam fecit. » Meritoria enim causa salutis fides fuit : Christus autem causa efficiens. Nihil enim prohibet unum effectum plures habere causas diverso modo causalitatis. Luc. vi, 30 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. »

Hic incipit tertia pars de perfectione miraculi in termino viae facti.

Et sunt hic tres paragraphi : quorum primus est de turbæ exclusione, quæ indigna fuit ut interesset Dei miraculis : secundus, de suscitatione : et tertius, de miraculi manifestatione. Et hæc patent in littera.

Primus autem horum continet quatuor : adventum Christi suscitantis, dispositionem turbæ tumultuantis, ejectionem indignæ multitudinis cum ratione ejectionis, et irrisionem plebeculæ vilis. Attende autem, quod Matthæus hic omittit quod ponunt alii, quod videlicet in via venerunt nuntii, ut non vexaret Magistrum, quia mortua esset filia ejus : et quod confortabat eum Dominus, ut non timeret, sed tantummodo crederet.

Et tunc demum,

« Et salva facta est mulier in illa hora, »

« Cum venisset Jesus, »

Hoc est, salus ei confirmata est. Quia autem salvata fuit per tactum, cognovit

Salvator,

<--- Page Split --->

« In domum Principis, »

Archisynagogi. Genes. xxx, 27 : Experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te.

« Et vidisset tibicines. »

Ecce turbae descriptio. Tibicines autem fuerunt tibiis canentes carmina lugubria, ut alios ad lamentum provocarent. Jerem. ix, 17 et 18 : Vocate lamentatrices et veniant : et ad eas quae sapientes sunt mittite, et properent : festinent, et assumant super nos lamentum.

« Et turbam tumultuantem, » cui præcinebant tibicines. Mich. ii, 12 : Tumultuabuntur a multitudine hominum.

« Dicebat, etc. »

Ecce turbae ejectio. Et dicit duo : imperat enim exire, et subjungit rationem. Primum notat in hoc, quod dicit : « Recedite. » Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, etc.

Sed cum multoties miracula fecerit coram turba, quare modo non facit similiter? RESPONSIO, quod haec turba non erat digna : quia signa exhibuit non creditae resurrectionis, in hoc quod inconsolabiliter lamentabatur. Unde, I ad Thessal. iv, 13 : Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent.

« Non est enim mortua puella, sed dormit. »

Ecce ratio ejectionis. Et intelligitur dupliciter : primo, secundum potestatem loquentis verbum : quia non est sibi mortua, quia unico verbo poterat suscitare. Ipse enim erat Deus, cui omnia vivunt, et cui non pereunt moriendo corpora nostra. I Reg. ii, 6 : Dominus mortificat et vivificat. Deuter. XXXII, 39 :

Ego occidam, et ego vivere facium. Sapient. xvi, 13 : Vitæ et mortis habes potestatem. Joan. xi, 11 : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut excitem eum. Alio modo secundum Glossam interlinearem, puella innocens fuit, et peccato non fuit mortua, sed in sinu Abrahæ spe felici quevit : et ideo mors ejus conversio animæ fuit ad requiem. Psal. cxiv, 8 : Convertere, anima mea, in requiem tuam : quia Dominus benefecit tibi. Talibus enim bene fit, cum moriuntur : quia pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus 1.

« Et deridebant eum. »

Ecce tertium, derisio turbarum : ad hoc tamen utilis, quia signum est manifestæ omnibus mortis, licet ex infidelitate fuerit potentiae suscitantis. Job, xii, 4 et 6 : Deridetur justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum. Job, xxx, 1 : Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei. Proverb. xix, 29 : Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.

« Et cum ejecta esset turba, intravit, 25 et tenuit manum ejus. Et surrexit puella.

« Et exiit fama haec in universam 26 terram illam. »

Ecce suscitatio. Et dicit quatuor. Primo enim facit mentionem ejectionis turbæ indignæ, sicut Elias et Eliseus neminem adesse voluerunt, ubi mortuos suscitaverunt.

Secundo, « intravit, » ingerens effectum salutis. Nec potuit esse, ubi ingrediebatur fons vitæ, quin mors ab ædibus fugaretur. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis

<--- Page Split --->

suis vitam inspiravit. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant. Marcus et Lucas dicunt, quod introduxit Petrum et Jacobum et Joannem et patrem et matrem puellae.

« Et tenuit manum ejus. » Tertium est, ut tactu divinitatis effectum communicaret : et sic eam in se corporaliter habitantem demonstraet. Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam. Job, xiv, 15 : Operi manuum tuarum porriges dexteram. Psal. cxvii, 16 : Dextera Domini fecit virtutem, etc.

Quarto,verbum salutis effectivum emittit : « Et dixit puellae : Surge'. » Ut eodem verbo revocaret ad vitam, quo vocavit eam ad esse non existentem. Ad Roman. iv, 17 : Vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Psal lxxvii, 34 : Dabit voci suae vocem virtutis. Joan. v, 25 : Mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.

« Et surrexit puella. »

Ecce perfectio miraculi. Luc. vn, 35 : Surrexit continuo. Et jussit illi dare manducare : ut per opus vitae, verus vita probaretur effectus.

« Et exiit fama haec in universam regionem illam. »

Ecce miraculi manifestatio, et irridentium confusio. Isa. xxix, 23 et 24 : Sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israel prædicabunt : et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem. Sic ergo demonstrata auctoritate vitæ confusi sunt mussitantes de hoc quod contra legem, vel bonam consuetudinem faceret in se, vel in subditis.

sunt eum duo cæci, clamantes et dicentes : Miserere nostri, fili David. »

Ab hoc loco convincit eos, qui hæc opera miraculorum calumniari non valentes, attribuerunt ea contrariæ virtutis potestati. Et hæc est etiam causa, quod miracula præmittuntur detractioni. Dividitur ergo hæc pars in tres : in quarum prima continentur duo miracula, quæ nullo modo calumniari possunt in opere. In secunda autem ponitur calumnia in principio, per quod fit opus, ibi, §. 34 : « Pharisæi autem dicebant.» In tertia, inducitur finis istius totius partis, in qua posita est sermonis confirmatio, per quam etiam confutatur calumnia Pharisæorum, ibi, §. 35 : « Et circuibat Jesus, etc. »

In prima autem harum, secundum duo miracula sunt duæ partes, quarum prima est in reparatione naturae, et secunda in liberatione hominis constituti ex natura, a contraria potestate opprimente, ibi, §. 32 : « Egressis autem illis. »

In prima harum duo sunt, scilicet miraculi perfectio, et ex perfecto miraculo nostra instructio, ibi, in medio §. 30 : « Et comminatus est illis Jesus, etc. »

In prima harum adhuc sunt tres paragraphi : in quorum primo continetur cæcorum instantia ad lumen impetrandum : in secundo, fidei eorum experientia : et in tertio, miraculi perfectio.

In primo tangit instantiam in facto, et secundo in dicto.

In facto tangit tria : instantiam sequendi, cum dicit :

« Et transeunte inde Jesu, »

Ut omnibus lucis suæ beneficium inveheret. Sicut sol ex transitu suo communis efficitur. Eccli. xliii, 2 : Sol in adspectu annuntians ex exitu, vas admi-

<--- Page Split --->

rabile opus Excelsi. Psal. xvii, 7 : A summo cælo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. « Secuti sunt eum duo cæci, » inseparabiliter adhærentes. Psal. lxxix, 29 : Non discedimus a te, vivificabis nos : et nomen tuum invocabimus. IV Reg. ii, 2 : Vivi Dominus, et vivi anima tua, quia non derelinquam te. Genes. xxxii, 26 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

Secundo, tangit intensionem interpellandi :

« Clamantes. »

Simile, Matth. xv, 23 : Dimitte eam, quia clamat post nos. Luc. xvii, 39 : Ipse vero multo magis clamabat. Habacuc, 1, 2 : Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies ? vociferabor a te vim patiens, et non salvabis ?

Tertio, ponit modum interpellationis in verbo :

« Dicentes : Miserere nostri, fili David. »

Vocant autem filium David propter quatuor : quia David fuit misericors etiam in illum, qui contra eum egit inimicitias : fuit rex magnificus liberalitate, quia et ædificii Dei paravit copias : fuit compatiens, quando se obtulit Angelo percutienti pro populo : fuit pius in oppressos etiam cum suo periculo liberandos : unde percussit Philistæum, et liberavit Ceylam. Misericordia igitur Christum volebant affici circa suam miseriam, ex liberalitate dona gratiae assequi, ex compassione cogi, et ex pietate vinci. Matth. xxi, 9 : Hosanna filio David. Matth. xx, 30 et 31 : Domine, miserere nostri, fili David, etc.

cere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine. »

Ecce accipitur experimentum fidei. Et tanguntur tria, quorum unum est per modum meriti miraculum impetrans : et hoc est accessus per devotionem in domum ad Jesum, cum dicit : « Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. » Et notatur in hoc cæcorum in præstolando perseverantia : quia non defecerunt in via, sed secuti sunt in domum. Luc. xi, 8 : Si perseveraverit pulsans, dabit illi quotquot habet necessarios. Et in eodem notatur devotio per accessum. Psal. xxxii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur.

« Et dicit eis Jesus. » Secundo, fit inquisitio experientiae fidei. « Creditis quia hoc possum facere vobis ? » Hæc autem quaeslio non est ignorantis, sed quia professi sunt humanitatem, quærit, ut propter stantes confiteantur deitatis potestatem.

Tertio, fit confessio fidei, cum dicit : « Dicunt ei : Utique Domine » Marc. ix, 23 : Credo, Domine : adjuva incredulitatem meam.

« Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. Et aperti sunt oculi eorum : »

Ecce miraculi perfectio ex parte facientis, et ex parte facti.

Ex parte autem facientis primo ponitur factum, et secundo, virtutis verbum.

Factum autem tangit, cum dicit : « Tunc tetigit oculos eorum, » ut tactu deitatem in se habitantem ostenderet. Joan. i, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

« Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci . Et dixit eis Jesus : Creditis quia hoc possum fa-

Verbum tangit, cum dicit : « Dicens : Secundum fidem vestram fiat vobis. » Hæc omnia possibilia sunt credenti. Attribuuntur enim miracula fidei, quia ipsa credendo extendit se ad omnipotentiam, credendo id de quo non habet rationem

<--- Page Split --->

nisi omnipotentiam divinam : spes autem non nisi exspectat : et charitas diligit. In quibus licet gratia qua hoc possumus, sit a Deo, tamen actus sub nostra est potestate, et non respicit omnipotentiam : et ideo opera omnipotentiae non attribuntur spei, vel charitati. Unde, ad Hebr. xi, 33 et seq. : Per fidem viverunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones,... convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exteriorum, acceperunt nulieres de resurrectione mortuos suos. Et omnia miracula attribuuntur fidei, I ad Corinth. xii, 2 : Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, etc.

« Et aperti sunt oculi eorum. »

Miraculi est perfectio ex parte facti. Isa. xxxv, 5 : Tunc aperientur oculi caecorum. Et ex modo loquendi notatur, quod pupillas habuerunt, sed ex aliqua causa clausas, vel ex velamine, vel ex oppilatione spiritus visivi, vel turbatione ipsius. Congrue autem dicit, quod fiat eis secundum fidem eorum : quia sicut fides est lumen mentis, ita oculus corporis : et sic lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1 infundit lumen menti, ut ex hoc per redundantiam meriti lumen accipiat etiam oculus corporis. Baruch, in, 14 : Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus : ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.

« Et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.

Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa. »

Hic ultimo ponitur instructio ex miraculo facto consequens. Et tanguntur duo :

exemplum Christi hominis ad humilitatem, cum dicit : « Comminalus, » hoc est, per minas prohibuit. Luc. xvn, 10 : Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. Simile, supra, vn, 4, de leproso : Vide, nemini dixeris. Proverb. xxvn, 2 : Laudet te alienus, et non os tuum. Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis ?

Secundum est exemplum caecorum illuminatorum gloriam Dei manifestantium : et hoc tangit, cum dicit :

« Illi autem exeuntes, »

Ab eo, et a loco, in quo illuminati sunt, « diffamaverunt eum in tota terra illa, » hoc est, famam suam ubique praedicaverunt. Isa. xii, 5 : Annuntiate hoc in universa terra. Psal. cxliv, 21 : Laudationem Domini loquetur os meum.

Sed numquid non erant inobedientes ? Videtur, quod sic : quia directe fecerunt contra inhibitionem.

Adhuc, prohibitio signum est voluntatis divinae : ergo facientes contra prohibitionem, fecerunt contra Dei voluntatem.

R esponsio. Dicendum est, quod est praeceptum observationis, et hoc tenemur implere secundum actum qui praecipitur, sicut : Non fornicaberis. Et hoc cognoscitur, quod ipse actus est volitus a Deo : quia praecipitur in eo propter volitum : et hoc est honestum virtutis. Est etiam praeceptum instructionis, et ibi non praecipitur nisi aliquid circa actum, quod volitum est : et hoc est hic : quia circa hoc non voluit nisi occultum nostrae laudis.

Ad aliud dicendum, quod modi verborum sunt variae inclinationes, animi : et in modo imperativo, vel prohibitivo non importatur voluntas, sicut importatur in modo optativo : sed potius impe-

<--- Page Split --->

rium, vel prohibitio cadit super aliquid circa actum, quod volitum est. Et hæc solutio confirmatur ex Tob. xii, 7, ubi dicitur : Sacramentum regis abscondere bonum est : opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Unde præmittitur, ibidem, y. 6 : Benedictic Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.

Attendendum autem est, quod solus Matthæus ponit de istis caecis : licet enim, infra, xx, 30, dicatur de duobus aliis caecis, tamen illi non sunt isti. Et de illis quidem dicunt Marcus, x, 46, et Lucas, xviii, 33, sed de istis nullus Evangelistarum dicit nisi Matthæus, et solus dicit de dæmoniaco muto, de quo consequenter subjungit, dicens :

« Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem :

Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes : Numquam apparuit sic in Israel. »

Et istud est secundum miraculum, quod in facto nullam habet calumniam.

Et dicuntur hic tria : primo enim ponit continuationem, dicens : « Egressis autem illis. »

Secundo autem dicit ea quæ faciebant ad miraculum : et sunt tria : primum ex parte offerentium, cum dicit : « Ecce obtulerunt ei. » Et in hoc notatur devotio interpellantium. Et quia impeditus a dæmone, per seipsum accedere non scivit nec potuit, ideo Dominus contentus est fide offerentium, sicut et supra per seipsum accessit ad eos in quibus legio dæmonum habitabat. Secundo, tangit miseriam et patientiam, cum dicit : « Hominem mutum, dæmonium habentem. » Et notatur non fuisse mutus ex impotentia loquendi, sed ex impoten-

tia quam dæmon procuravit, qui eum oppressit. Unde iste non est ille, de quo dicitur, Luc. xi, 14 : Erat Jesus ejiciens dæmonium, et illud erat mutum. Tertium est perfectio miraculi, cum dicit : « Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, » quia dæmon erat causa quare fuit mutus. Et ideo ejecto dæmone, reserata sunt organa loquelæ. Luc. xi, 14 : Et cum ejecisset dæmonium, locutus est mutus.

Sequitur autem tertium; quod est finis miraculi, qui est ædificatio præsentium : et ibi duo dicuntur : unum, quod est via ad fidem, quia « miratæ sunt turbæ. » Alterum autem, quod est laus facientis, cum dicit : « Numquam apparuit sic in Israel. » Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ? Psal, LXXVI, 14 et 13 : Quis Deus magnus sicut Deus noster ? Tu es Deus qui facis mirabilia.

Et de isto dæmoniaco etiam solus narrat Matthæus, quia de quo dicitur, Luc. xi, 14, non idem est isti, sicut patet per multas differentias.

« Pharisæi autem dicebant : In principe dæmoniorum ejicit dæmones. »

Hic ponit calumniam : et quia non potest calumniari factum, calumniantur principium et virtutem, a qua fiunt opera factorum dicentes, quod « in principe dæmoniorum, » Beelzebub, « ejicit dæmonia. » Idem autem ponitur, Infra, xii, 24, et Luc. xi, 15 : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Sed ibi confutantur per rationem : hic autem obruuntur per factorum evidentiam, quæ non maligni spiritus, sed optimi spiritus ostendunt virtutem. Isa. v, 20 : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum : ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras. Eccli. xi, 33 : Bona in

<--- Page Split --->

mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.

Accidit autem in Pharisæis spiritualiter, quod in præcedenti capitulo corporaliter accidit : quia dæmones expulsi ab obsessis intrabant in porcos, hic autem expulsi intraverunt spiritualiter in Pharisæos de sua falsa justitia præsumentes, et veram justitiam diabolo attribuentes. Et dum sic excæcantur, Christus instat operibus justitiæ virtutes perficiens et Evangelium prædicans : et ideo in ultima parte confirmationis sermonis quasi epilogando multa comprehendit, dicens :

35

« Et circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. »

Et tangit verbum, et verbi confirmationem in genere.

Circa verbum dicit duos modos verbi quod proposuit, doctrinae videlicet, et prædicationis.

Doctrinae tangit diligentiam, cum dicit: « Circuibat Jesus omnes civitates, » ubi erant civilitates disponentes ad gratiam per virtutes civiles, « et castella, » ubi erant munitiones diaboli, ut poneret in eis presidia Dei : implens illud Proverb. vi, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum. Proverb. viii, 1 : Sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam.

« Docens » rationalia, et naturalia, quae per rationem accipiuntur, sicut in antehabitis expositum est 1. Et hoc est secundum, quod dicitur circa verbum doctrinae. Isa. xxx, 20 et 21 : Non faciet avolare a te ultra doctorem tuum : et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis.

Et tertio, captatur (alias, coaptatur) locus publici conventus piorum, ibi, « In synagogis eorum. » Non in angulis, vel cubiculis mussitans, sed palam ostendens id quod dicitur, ad Roman. 1, 14 : Sapientibus et insipientibus debitor sum. Joan. xvii, 20 : Ego palam locutus sum mundo,... et in occulto locutus sum nihil...

« Et prædicans Evangelium regni. »

Et hic est secundus modus verbi. Prædicantur enim quæ fidei sunt, quæ supra rationem existentia per infusionem in cor hominis descendunt : et prædicatis dabat formam Evangelii boni nuntii, quæ forma est gratia. Ad Ephes. iv, 29 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus est ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et adhibuit optimum finem : quia prædicavit Evangelium « regni, » hoc est, ducens ad æternum regnum. Sapient. vi, 21 : Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. Sic ergo substantia dictorum, fuerunt credenda : forma, bona gratia : et finis, regnum perpetuum. I Reg. vii, 16, simile quid dicitur de Samuele : Ibat per singulos annos circuiens Bethel, et Galgala, et Masphath, et judicabat Israelem. Dabat autem in hoc formam Prælatis, ut eadem sollicitudine girantes gregem sibi commissum visitarent. Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

Et subjungit de confirmatione sermonis, dicens :

« Et curans omnem languorem, »

Magnum, quia languor dicitur longus angor, qui est cum substantiæ et virium destitutione : et « omnem infirmitatem »

<--- Page Split --->

minorem, quae destituit vires ab operatione. Eccli. xii, 12 : Languor prolixior gravat medicum : brevem languorem praecidit medicus. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. Luc. xiii, 32 : Sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos