CAPUT VIII.
Curatum leprosum Jesus mittit ad sacerdotes : sanat puerum centurionis, cujus fidem commendat : item socrum Petri febricitantem, aliosque plurimos male habentes : verbo spiritus ejicit : scribam sequi volentem rejicit, alium vero patre insepulto mox sequi jubet : navicula fluctibus periclitante excitatus a discipulis mare sedat : duos quoque demonicos apud Gerasenos liberat, demonibus in porcos ingredi permittens : quo viso Geraseni precantur ut a suis finibus discedat.
Cum autem descendisset de monte, secuta sunt eum turba multa.
Et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare 1.
Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
Et ait illi Jesus : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses, in testimonium illis 2.
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum 3,
Et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus 4.
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.
r1. Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient 5, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob, in regno coelorum.
Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem et febricitantem.
Et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris : et surrexit, et ministrabat eis.
Vespere autem facto, obtulerunt
<--- Page Split --->
ei multos daemonia habentes 1 : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit, et ægrotationes nostras portavit 2.
Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te quocumque ieris.
Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet 3.
Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus 4.
Et ecce motus magnus factus eet in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos, perimus.
Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modice fidei ? Tunc surgens, imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum 5, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens 6.
Daemones autem rogabant eum. dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos : et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.
Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.
Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum 7.
<--- Page Split --->
IN CAPUT VIII MATTHÆI
ENARRATIO.
« Cum autem descendisset Jesus de monte, secutae cum eum turbae multae. »
In ista parte inducuntur ea quae faciunt ad doctrinae confirmationem, sicut etiam virtus confirmans sermonem discipulorum. Marci, xvi, 20 : Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. Hoc enim pertinet ad potestatem prophetalem, sicut diximus in antehabitis.
Dividitur autem hæc pars in duas partes, in quarum prima inducit ea quæ faciunt ad suæ potestatis demonstrationem, per quam confirmatur veritas inductorum. Sed quia, sicut dicitur ad Titum, 1, 9, Prælatus debet esse potens exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere : ideo in secunda parte ponit ea ex quibus arguuntur contradicentes in capitulo sequenti, ibi, ix, 1 : « Et ascendens, Jesus scilicet, in naviculam. »
Istud autem capitulum dividitur in partes duas, quarum prima inducit ea quæ ad potestatis faciunt demonstrationem : in secunda, tangit ex hoc secutam credentium confirmationem, ibi, 1. 18 : « Videns autem Jesus turbas multas circum se. »
In prima harum fides generatur : in secunda confirmatur. Aut sic : Quæ fiunt in prima, fides expostulat : ne autem tanta fides destruatur, in secunda confirmat.
Adhuc, prior harum dividitur in duas, in quarum prima quasi inducendo,
inducit facta magna potentia divinae demonstrativa, in quantum magna est virtus : in secunda, quasi universaliter concludendo inducit in omnibus hujusmodi hanc virtutem operantem, in quantum universalis est et divina, ibi, 1. 16 : « Vespere autem facto. » Hæc enim duo debentur Christo, secundum quod virtus est, et sapientia Patris 1 : in quantum enim sapientia est, docuit sapientiam perfectorum : in quantum virtus est, probat dicta testibus miraculorum : et hæc non sunt perfectæ virtutis demonstrativa, nisi et magna possit et omnia : et ideo ad utriusque istorum probationem procedit Evangelista.
Prima autem harum, in qua ostendit virtutis magnitudinem, dividitur secundum ea quæ virtutem probant esse magnam in reparando illud quod virtus creatrix instituit. Hæc autem sunt tria : aut enim est penes virtutem quæ conservat substantiam secundum materiam : aut penes ea quæ per sensum vim motivam ministrant, ibi, 1. 3 : « Cum autem introivit Capharnaum. » Aut penes ea quæ ministrant vitam, ibi, 1. 14 : « Et cum venisset Jesus in domum Petri. »
Quod ut melius intelligatur, sciendum quod nutrimentum conservat substantiam corporis. « Animatum enim ab ina- « minato, ut dicit Aristotoles, duobus « maxime differt, motu, et sensu : vita au- « tem est actus animæ secundum ipsam « suam essentiam, et ideo isti actus sunt « principales. » Aut enim est secundum id in quo perfectissime apparet vita, aut secundum id quod in omnibus est principium vitæ ad omnia quæ vivunt : secundum nutritionem enim primum apparet vita in omnibus corporaliter viventibus : et ideo dixit Dionysius Philosophus, quod « vita est principium gene- « ris nutribilis naturam assequens : » et penes hoc accipitur lepra : lepra enim omnis corruptio est nutrimenti ex corruptione venarum ad fontes membrorum
<--- Page Split --->
derivata : et ideo etiam membra cadunt leprosis. Perfectissima autem est vita secundum sensum et motum, et illius dissolutio in instrumentis sensus et motus est paralysis. Principium autem vitae in omnibus corporaliter viventibus est cor : et accessio extranei caloris a corde, per spiritum et sanguinem, per arterias et venas, per totum corpus diffusa, est febris. In reparatione ergo istorum trium est ostensio magnitudinis potentiae divinae. Nec potest dici, quod pluribus modis formaliter ista pars possit variari : quia intellectus, secundum quem etiam vivere dicimur, non est potentia quae sit actus alicujus organi : et ideo penes ipsam non accipitur ostensio potentiae divinae secundum magnitudinem.
Horum autem primum, quod est de sanatione leprae, dividitur in tres partes secundum ea quae exiguntur ad miraculum : in quarum prima ponitur miraculi expostulatio : in secunda, exhibitio, ibi, y. 3 : « Et extendens Jesus munum. » Et in tertia, conservatio sanitatis adeptae, ne redeat infirmitas, ibi, y. 4 : « Et ait illi Jesus. » Et haec patent in littera.
In miraculi autem expostulatione tria exiguntur, utilitas, idoneitas, et devotio petens ipsum.
Utilitas est, quae viso a multitudine miraculo credit, et hanc tangit, cum dicit : Cum autem descendisset Jesus, etc. Idoneitas est in adoratione : devotio, in petitione.
Signa enim non fidelibus, sed infidelibus sunt data 1, et ideo praesente turba fieri debuerunt. Et de hoc dicit duo : descensum Domini, et sequelam turba.
De primo dicit :
« Cum autem descendisset Jesus de monte. »
Mons autem hic significat eminentiam
4 Cf. I ad Corinth. xiv, 22.
2 Cf. Psal. xxiii, 4 : Quis ascendet in monte
spiritus et perfectionem doctrinae : ad quem montem vilis plebecula numquam valet ascendere : quia non ascendet in montem sanctum Domini, neque stabit in loco sancto ejus nisi innocens manibus et mundo corde, etc. 2.
Sed cum descendit humilia dicens, tunc vilis turba sequitur eum : et hoc est, quod sequitur :
« Secutae sunt eum turba multae. »
Eecli. xxiii, 38 : Gloria magna est sequi Dominum Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi.
Quatuor autem causae assignantur hic in Glossa, quare secuta est eum turba : alii enim propter charitatem, et alii propter curiositatem videndi miracula, et alii propter doctrinam, et alii propter curationem. Augustinus super Joannem, vi, 2, dicit quinque causas fuisse, quare sequebantur eum turbae : ut videlicet curarentur quidam, et quidam ut signa viderent, alii ut instruerentur : et ista tres causae tanguntur hic. Quidam autem sequebantur ut observarent eum, et accusarent : et quidam, ut utilitatem victus acciperent ab eo et cum eo : sive quando multiplicabat panes, sive cum ab aliquo recipiebatur, sive et quia ipse data sibi egenis distribuere solebat. Unde versus :
Morbus, signa, cibus, blasphemia, dogma fuere Causae cur Dominum turba secuta fuit.
Unde, Joan. vi, 26 : Quæritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus.
Sic ergo dictum est de utilitate miraculi, quia propter turbam fit istud miraculum.
<--- Page Split --->
« Et ecce leprosus veniens, adorabat cum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. »
Hic tangitur idoneitas ejus in quo fit miraculum. Et conficitur ex tribus : ex indigentia infirmitatis, ex accessu ad Christum conversionis, et ex cultu adorationis.
Indigentia infirmitatis tangitur, cum dicitur : « Ecce leprosus : » cujus lepra patenter erat demonstrabilis, et ex magnitudine lamentabilis : et ideo, Luc. v, 12, dicitur iste plenus lepra. Et, Marc. 1, 41, dicitur quod Jesus fuit miser tus ejus.
Accessus autem conversionis notatur in hoc, quod dicit, « Veniens. » Ipse enim tales invitavit. Matth. xi, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis. Nec debet tamen istud intelligi de adventu corporali, sed potius de eo quem Dominus intuebatur de adventu mentali. Cultus autem adorationis notatur, ibi, « Adorabat eum. » Marcus autem dicit, quod genu flexo ante eum rogabat. Isa. xlv, 14 : Te adorabunt, teque deprecabuntur Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
« Dicens : Domine, si vis, potes me mundare. »
Hic ponitur devotio petens miraculum. Et conlicitur ex quatuor : ex professione majestatis, cum dicit : « Domine. » Ex judicio discretionis, cum dicit : « Si vis. » Ex fide omnipotentiae, cum dicit : « Potes. » Ex effectu, cum dicit : « Me mundare. »
Dicit ergo :
Dominus enim nomen est majestatis, ex quo omne magnum in cælo, et in terra exoritur. Jerem. xxxii, 18 : Fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
Per hoc autem, quod dicit : « Si vis, » significat se non dubitare in aliquo : sed
quia scivit quod voluntas Dei est omnipotens, et non nisi bona est, et bonum cuilibet facit : et nescivit, an sibi bonum esset quia (alias, quod) mundaretur, vel non, ideo sub conditione locutus est. Quasi diceret : Si bonum est mihi, tunc rogo, quod velis : et si non bonum est mihi, tunc scio, quod non vis : et ideo, « si vis, » quia voluntas tua necessitati non subjacet. Sapient. xii, 18 : Subest tibi, cum volueris, posse.
« Potes » Ecce fides omnipotentiae. Esther, xiii, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris liberare Israel.
Sed quia multa potest Deus quæ non efficit, ideo conjungit cum potestate effectum, dicens : « Me mundare. » Job, xxiii, 13 : Ipse solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. » Psal. cxxxiv, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus alyssis. Ad Romanos, ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit ?
« Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo, mundare. »
Hic tangitur miraculi exhibitio. Constat ex quatuor : quorum primum est effixax virtutis operatio : secundum, benignae voluntatis electio : tertium, munditiae praeceptio : et quartum, ad jussum sanitatis perfectio.
De primo dicit duo : primum est virtutis ad operandum protensio, et secundum, modi operationis expressio.
« Et extendens Jesus manum. »
Manus est organum organorum, sicut diximus in antehabitis : et significat virtutem divinam universalem et expeditissimam ad opus : et extensio illius signi-
<--- Page Split --->
ficat virtutis processum ad actum. Quod autem nomen Jesu interponitur, significat quod extenditur ad salutem. Matth. ix, 22, et Luc. viii, 46: Ego cognovi virtutem de me exiisse. I Esdre, viii, 22: Manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum. Psal. cxxxvii, 7: Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit deztera tua.
Modus autem operationis exprimitur, cum dicit :
« Tetigit eum. »
Non enim potuit esse, quin ad esse tangens eum devotione operaretur deitas quae latebat in carne, sicut tactus carnis vim regenerativam contulit aquis ex operatione deitatis.
Quæritur autem, cum Eliseus Naaman non visu, nec tactu curaverit, sed verbo, IV Regum, v, 10, quare Christus majoris existens potentie, non solo verbo vel etiam voluntate curaverit leprosum, præcipue hic ubi potentiam suam demonstrare voluit?
Et dicendum, quod Eliseus sua infrmitatis sibi conscius tactu curare non potuit, sed potius ad figuram misit sacramenti, in quo curatio perficitur, quod talem habere effectum ex tunc Deus presignare voluit. Christus autem sanitatem quam dant sacramenta, sacramentis non alligavit, nec sacramenta sanitatem propria virtute efficiunt: et ideo Christus, ut hoc significaret, hic virtutem protensionis (alias, protensione) ostendit, et exhibuit: non enim in se aliter deitatem corporaliter inhabitasse significasset.
Sed adhuc objicitur, quod, Levit. xiii et xiv passim, dicitur quod qui tetigerit leprosum, immundus erit usque ad vesperam: et tunc lotus aqua ingredietur in castra. Christus autem, supra, v, 17, dixit quod non venit legem solvere, sed adimplere.
RESPONSIO. Sicut supra docuimus,
Christus est justus, et est superjustus, quem Græci ἐπισέκην vocant : ἐπισέκης autem, sive superjustus tenet legem ad legislatoris intentionem : et sic tenet legem ipse legislator, qui lex est viva. Cum igitur causa inhibitionis de tactu leprosi fuerit ne inficeretur sanus ex leproso, et sic plures fierent immundi (cum lepra sit morbus contagiosus), superjustus eo ipso debet et potest manu tangere lepram, qua lepræ morbus effugetur, et sic natura juvetur, et mundetur : et non solvit legem, sed potius superimplet legem, et sic est videre in omnibus factis Domini : et hoc est, quod ipse dixit, Joan. v, 36: Opera quæ ego facio, testimonium perhibent de me. Sed hoc perfidia excæcati Judæi non intellexerunt.
Sed adhuc contra prædieta esse videtur, quod dicit Chrysostomus, quod non tactu, sed verbo hunc curavit leprosum : sed tactum fecit, ut se super legem esse demonstraret.
Sed ad hoc dicendum, quod non propter aliud eum leprosum tetigisse, nisi ut contra legem faceret, est omnino improbabile : sed potius ex causis supra dictis tetigit : et ideo dictum Chrysostomi sic intelligitur, quod tactum exhibuit in operatione virtutis : et hæc virtus verbo dignitatis (alias, benignitatis) perfecit operationem sanitatis, dicens : « Volo. »
Ecce verbum benignitatis divina, cum dicit :
« Volo. »
Voluntas enim Dei est semper bonum nostrum. Jerem. xxix, 11 : Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non affictionis. Ezechiel. xviii, 23 : Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus ? Qualiter enim posset esse nisi de bono nostro : quia, ad Roman. xii, 2, dicitur : Probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
<--- Page Split --->
« Mundare. »
Ecce præceptio, non modo præceptum sanitatis. Et bone dicit : « Mundare, » ut intelligatur magis mundus anima quam corpore, IV Reg. v, 14: Restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est, scilicet a lepra sua. Matth. xi, 5 : Leprosi mundantur. Psal. cii, 3 : Propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.
Hoc autem jussum consequenter sequitur sanitatis perfectio : unde dicit :
« Et confestim mundata est lepra ejus. »
Tria sunt hic dieta de perfectione miraculi. Unum quidem, quod factum est subito : et in hoc transcendit modum operis naturae, cum dicit : « Confestim. » Alterum est finis integrae sanitatis, cum dicit : « Mundata est. » Tertium est hujus sanitatis integritas in reparatione causae, cum dicit : « Lepra ejus, » hoc est, causa leprae.
Primum est virtutis infinitæ : quia probavit Aristoteles in VII Physicorum, quod « si tanta virtus movet in tanto « tempore, quod dupla movet in dimidio « illius temporis, èt decupla in decima « parte temporis illius, et infinita move- « bit in nunc temporis : » et sic factum est hic. Genes. xviii, 14 : Numquid Deo quidquam est difficile ?
De secundo dicitur, Joan. vii, 23 : Totum hominem sanum feci in sabbato. Ezechiel. xxxvi, 23 : Mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.
De tertio nota, quod, cum lepra est corruptio vasorum quae corrumpunt nutrimentum, et convertunt ipsum in choleram nigram ex omni humore : et mundatio leprae est curatio vasorum, ne corrumpant digerendo nutrimentum, sed potius ad statum sanae digerant complexionis : et in hoc notatur, quod ta-
ctus exterior, et verbum exterius sonans interiora penetravit. Ad Hebr. iv, 12: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Sic ergo tactus factus est, ut deitas in eo corporaliter habitare demonstraretur. Verbum autem dictum est, ut turbæ adstanti potestas ejus significaretur. Joan. xii, 30 : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. Sanitatis autem præceptio facta est, ut Dominus et creator naturae significaretur. Sanitatis autem perfectio secuta est, ut Dominus Redemptor hominum venisse probaretur.
« Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepti Moyses, in testimonium illis. »
Hic agitur de conservantibus sanitatem adeptam, ne redeat infirmitas. Sicut enim natura quando dat sanitatem, confortat eam, ne alterationibus sequentibus destruatur : ita etiam facit hic auctor naturae Dominus dans præcepta conservanda sanitatis. Joan. v, 14 : Ecce sanus factus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
Ad hoc autem tria dat præcepta, quorum primum est humilitatis et cautelæ, cum dicit : « Vide, nemini dixeris » Secundum est divini cultus et obedientiæ, ibi, « Sed vade, ostende te sacerdoti. » Tertium autem est gratiarum actionis et reverentiæ, ibi, « Et offer munus. »
Primum est ergo præceptum humilitatis secundum Augustinum, et cautelæ secundum Chrysostomum. Ut enim vere dicit Augustinus, « de bonis a Deo per- « ceptis non oportet gloriari, nec jactare « ea in publico, » sicut dicit Apostolus, II ad Corinthios, xii, 1 : Si gloriari opor-
<--- Page Split --->
tet (non expedit quidem). Et Ezechias thesaurum ostendens perdidit eum, et regnum 1. Matth. xiii, 44 : Quem qui invenit homo, abscondit. Job, iv, 12 : Ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susrri ejus.
Sed contra hoc videtur esse, quod dicitur, Marc. 1, 43, quod iste leprosus egressus cæpit prædicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset introire manifeste in civitatem, sed foris in desertis locis esset : et conveniebant ad eum undique. Et videtur bene fecisse iste, quia dicitur, Tob. xii, 7 : Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Iste autem confessus fuit opera Dei, non ad laudem suam, sed ad gloriam Dei. Isa. xii, 3 : Annuntiate hoc in universa terra.
RESPONSIO. Dicendum, quod in veritate Dominus intendit, quod iste gloriam propriam non quæreret de hoc quod dignus habitus esset a Domino præ multis aliis leprosis ut curaretur: quia hoc esset jactantiæ: sed opus divinæ potentiæ ad hoc factum fuit, ut potentia innotesceret, et prædicaretur: et hoc fecit iste. Primum autem cavit, et ideo inobediens non fuit.
Cautelæ etiam fuit istud præceptum secundum Chrysostomum. Et hoc notatur ex ordine istorum præceptorum, quia primum est : et ideo non tenebat, nisi donec se ostenderet Sacerdotibus : quia si ante prædicasset miraculum, cum jam conceperint Principes Sacerdotum odium contra Christum, non recepissent eum ad judicium emundationis, sed dixissent eum adhuc esse immundum : et tunc tantum non valuisset prædicatione leprosi, quia calumniam habuisset miraculum, Sacerdotibus dicentibus quod non esset vere mundatus : quia lepra est morbus, qui non de facili cognoscitur, nisi multum processerit in destructionem membrorum. Sed postquam Sacerdotes eum judicaverunt mundum, et munus
testificans munditiam receperunt, incontradicibile fuit miraculum, et tunc valuit prædicatum (alias, prædication). Proverb. 1, 4 : Ut detur parvulis astutia, adolcscenti scientia et intellectus. Augustinus in primo libro de Trinitate : « Gratanter « recipit osculum columbinum dulcissi- « ma charitas : dentem autem caninum « vel retundit solidissima veritas, vel « evitat cautissima humilitas. »
« Sed vade, ostende te sacerdoti. »
Ecce præceptum divini cultus, et obedientiæ: hoc enim præceptum est, Levit. xiv, 2. Et pertinebat ad cultum Dei. Nec adhuc passus fuit Christus, ut ista essent mortua, sed adhuc instabant: et ideo oportet adhuc hæc tenere, quantum ad emundatum, licet Christus legi non subderetur. Præterea, utile fuit ad miraculum testificandum, sicut jam dictum est: et ideo dicit Marcus, quod dixit ei: Vade, ostende te Principi Sacerdotum 2: quia ab illis magis valuit testimonium. Unde, Joan. xi, 47: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Act. iv, 16: Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.
Hoc etiam allegorice accipitur, quod etiamsi aliquis curatus sit a Deo a lepra peccati per compunctionem, quod adhuc tenetur ostendere se sacerdotibus per confessionem. Jacob. v, 16 : Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini.
« Et offer munus. »
Ecce tertium præceptum gratiarum actionis et reverentiæ. Tangit autem tria: oblationem muneris, justitiam oblationis, et finem. Oblationem, cum dicit: « Et offer munus. » Isa. xix, 21: Colent cum in hostiis et in muneribus.
<--- Page Split --->
Justitiam tangit, cum dicit: « Quod præcepit Moyses. » Eccli. xxiv, 33: Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum. Finem tangit, cum dicit: « In testimonium illis. »
Et est constructio : Offer illis munus in testimonium tuæ curationis, hoc est, ut sint testes quod sis curatus. Job, x, 17 : Instauras testes tuos contra me. Testimonium enim ab adversariis laudabile est. Augustinus tamen legit istud, « in testimonium illis, » hoc est, contra eos, qui si non credunt, justius damnentur. Deuter. xxxi, 26 : Tollite librum istum, et ponite eum in latere arce fæderis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium. Numer. xvii, 10 : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut sit ibi in signum rebellium filiorum Israel.
« Cum autem introisset Capharnaum. »
Secundum est potentiae divinae demonstrativum. Quod factum est in restitutione duobus (alias, duorum), in quibus animatum ab inanimato maxime diffinitur differre, et quae sunt præcipua opera sensibilis animæ. Paralysis enim quod est emollitio nævorum, per hoc quod replet nervos, impedit viam. sensus, et insensibilitatem inducit : et per hoc quod emollit, inducit virtutis motivae detrimentum : quia illa vult habere viam siccam et duram, eo quod non est receptiva formarum sensibilium, sicut vis sensitiva, sed potius activa, et actio potentiae activæ melioratur sicco : quia humidum non est instrumentum actionum, sed cedit in seipsum, et patitur magis a contrario. Per hoc autem quod humor paralyticus replendo distendit nervos in latum, contrahit eos a longitudine debita : et tunc virtus naturalis nititur eos distendere ad debitum situm : et sic ex lucta morbi et naturae tremor membrorum inducitur, et aliquando tortura magna et valde sensi-
bilis afflictionis, præcipue si humor dissolvens et emolliens calidus fuerit : et talem passionem iste paralyticus sustinuisse videtur. Hæc autem · dicta sint, ut ex magnitudine morbi magnitudo appareat divinæ potentiae curantis.
Dicuntur autem hic tria : quorum primum est id quod est ad miraculi perfectionem inclinativum : secundum autem, laus fidei centurionis, ibi, y. 8 : « Respondens centurio, ait illi, etc. » Tertium est perfectio miraculi, ibi, y. 13 : « Et dixit Jesus centurioni. »
In primo horum duo continentur, quorum primum est enumeratio eorum quae ad faciendum miraculum inclinabant : secundum autem, promissio miraculi faciendi, ibi, y. 7 : « Et ait illi Jesus, etc. »
Tria autem sunt ad miraculum faciendum inductentia : primum, loci solemnitas et intercedentium multitudo, quia ibi multos ædificare potuit : et secundum, personæ rogantis devotio et dignitas : et tertium, ejus qui patiebatur miserabilitas. Et hæc patent in littera.
De primo dicit :
« Cum autem introisset Capharnaum. »
In quo duo notantur, loci scilicet solemnitas, et intercedentium multitudo. Unde, Luc. vii, 3 et seq., dicitur, quod misit ad eum seniores Judæorum, qui rogabant pro eo, dicentes : Quia dignus est ut hoc ei præstes. Diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse ædificavit nobis. Quoniam, ut Ptolomæus dicit in Almagesti principio, quod « inter- « cessor est petentis ala. » Locus igitur per metonymiam hic ponitur pro his qui in loco intercedebant. Quod Christus voluit, ut solemnius, et per consequens utilius esset miraculum. Propter quod etiam, Luc. iv, 23 : Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Joan. vii, 4 : Nemo quippe in abscondito quid facit, et quærit ipse in palam esse :
<--- Page Split --->
hæc si facis, manifesta teipsum mundo.
« Accessit ad eum centurio, rogans eum. »
Istud est secundum, ubi ponitur personæ rogantis dignitas et devotio. Et tanguntur hic tria : appropinquatio devotionis, dignitas appropinquantis, et supplicitas exorantis.
De primo dicit :
« Accessit. »
Jacob. iv, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis.
Sed contra, Luc. vii, 7, dicit centurio : Meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te. Et dicitur ibi, quod misit ad eum Judæorum seniores.
RESPONSIO. Dicendum, quod primo non venit, sed accepta fiducia, postea venit per seipsum : et unum narrat Lucas, alterum autem Matthæus.
« Centurio. »
Ecce dignitas. Qui centum milites sub se habuit centurio cohortis unius dicebatur. Isa. xlv, 14 : Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt.
« Rogans eum. »
Ecce supplicitas orationis : et in hoc commendatur centurio, quod tantum rogavit pro puero, hoc est, pro servo. Commendatur autem de humilitate, et de affectu compassionis, et de fidelitate ad servum.
De humilitate, quia dicit Chrysostomus, quod « in corde recognovit eum esse « fratrem, et apud Deum non esse di- « stantia inter dominum et servum. » Ad Philemonem yy. 15 et 16 : Ideo.discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes, jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem. Ad Ephes. vi, 9:
Vos, domini, eadem facile servis, remittentes minas : scientes quia et illorum, et vester Dominus est in cælis, et personarum acceptio non est apud eum.
De compassione dicitur, II ad Corinth. xi, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor? Ad Roman. xii, 15 et 16 : Flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes.
De fidelitate dicitur, Luc. vii, 2, quod servus erat isti centurioni pretiosus. Eccli. xxxiii, 31 : Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua. Non fecit sicut iste Amelecita, de quo, I Reg. xxx, 13 : Dereliquit me dominus meus, quia ægrotare cæpi nudiusterius : et hunc refocillavit David.
Et ideo etiam vocat eum puerum suum.
« Et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. »
Hic tangitur miserabilitas illius in quo factum est miraculum. Et tanguntur quinque : destitutio infirmi, cum dicit : « Jacet. » Magnitudo languoris, cum dicit : « Paralytics. » Impossibilitas adjutorii, cum dicit : « In domo. » Sicut infra patebit. Vexatio ad dolorem sensus, cum dicit : « Male. » Vexatio ad dissolutionem compositionis membrorum, cum dicit : « Torquetur. »
Ante præmiserat illud, quod sonat fidem potentiae in Salvatore, cum dixit :
« Domine, »
Cujus velle facere est. Exod. xv, 3 : Dominus omnipotens nomen ejus. Et, Apocal. xix, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium. In quo perfectum est posse per solum imperium faciendi quod vult in creaturis sibi subjectis. Illa enim est potestas Domini verbo et imperio faciendi quod voluerit, Psal.
<--- Page Split --->
cxxxiv, 6 : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Præmisit etiam de cura servi affectum dicens :
« Puer meus. »
Sed de hoc jam ante dictum est. Isa. viii, 18 : Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus.
« Jacet. »
Ecce destitutio infirmitatis. Quidam enim adhuc non victi infirmitate ista ambulant, et stant : et quidam minus sustentati se trahunt potius quam ambulent : quidam autem magis victi sedent : iste autem omnino destitutus jacet. Psal. xl, 4 : Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Unde, Joan. v, 3, dicitur, quod in his jacebat multitudo magna languentium.
« Paralytics. »
Ecce languoris difficultas : quia quasi incurabilis est ista infirmitas. III Reg. xvii, 7 : Erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Eccli. x, 11 : Languor prolixior gravat medicum.
« Torquetur. »
In tortum contrahitur inordinate et distenditur. Thren. i, 12 : Attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Psal. xxxvii, 7 : Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem : tota die contristatus ingrediebar.
Et attende, quod tanta est humilitatis iste, quod petere non audet : et tanta fiducia de misericordia Domini, quod non nisi exponit ei miseriam pueri : et tanta discretionis, quod exaudire si expedit, vel non exaudire si non expedit, relinquit judicio Domini : et his tribus de causis non format petitionem.
« Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum. »
Ecce pars, in qua est miraculi perficiendi promissio. Et tanguntur tria : quorum primum est benigna allocutio Domini, quam centurio meruit ex devotione : secundum, promissio personalis visitationis, quam meruit ex humilitate : tertium est sponsio curationis servi, quam meruit ex supplicatione.
Dicit ergo primo de allocutione :
« Et ait illi Jesus. »
« In domo. »
Ecce impossibilitas adjutorii. Jam enim desperans de adjutorio retraxerat se in domum, ubi nihil nisi mortem exspectaret. Eccli. xxx, 17 : Melior est mors quam vita amara : et requies æterna, supple, in sepulcro, quam languor perseverans.
Quia enim devote alios miserat, seipsum venire reputans indignum, sibiipsi meruit loquentem audire Dominum. Numer. xii, 8, dicit Dominus de Moyse : Ore ad os loquor ei, et palam, etc. Loquebatur ei ore ad os. Exod. xxxiii, 14 : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum.
« Et male. »
« Ego veniam. »
Quoad vexationem sensus. Simile, Matth. xv, 22 : Filia mea male a demonio vexatur.
Ecce promissio visitationis. Psal. lxxix, 3 : Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
Sed contra : Non legitur venisse per-
<--- Page Split --->
sonaliter. Dicendum, quod personaliter venit : quando secundum præsentiam suæ deitatis per beneficium curationis se præsentem exhibuit. Osee, vi, 3 : Veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
« Et curabo eum. »
Sponsio est beneficii sanitatis. Osee, xiv, 5 : Sanabo contritiones eorum : diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Eccli. v, 4 : Curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione.
Hic incipit pars quæ est de laude centurionis. Et dividitur in duo : in quorum primo ponitur de causa laudis : et in secundo, ponitur ipsa laudatio, ibi, 7. 10 : « Audiens autem hoc Jesus. »
Et tanguntur duo : primum est accepta fiducia ex allocutione Domini, quæ ostenditur in verbis Evangelistæ, cum dicit :
« Respondens centurio, ait. »
Ad Roman. ix, 20 : O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? Et ideo intelligitur, quod præcedentia verba per intercessores proposuit, sed modo accepta fiducia per seipsum respondit.
Secundum est ipsa responsio : et in hac quatuor continentur : quorum primum est humilis suæ indignitatis recognitio : secundum est facilis et ad nutum virtutis Dei operatio : tertium, creaturæ ad Creatorem secundum obedientiam plena et cum effectu subjectio : quartum, hujus per simile persuasio.
In primo autem horum rursum duo
continentur : quorum primum est suæ ad Dominum recognitio indignitatis : secundum est in usu rerum hujus mundi parcitas sustentationis.
De primo dicit :
« Domine, non sum dignus. »
I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Jacob. iv, 6 : Humilibus dat gratiam.
« Ut intres sub tectum meum. »
Ecce quam parca sustentatio ex usu rei familiaris. Princeps enim existens, habitationem non vocat domum, sed tectum, quod solum est defendens ab incommodis aeris : nec palatium puto eum habuisse, qui apud Dominum quem libenter honorasset, et quem nihil latere putavit, non nisi de tecto facit mentionem : jam imitans ipsum Dominum, qui reclinatus, cum nasceretur, fuit in præsepio, quia non erat ei locus in diversorio. Jerem. xxi, 14 : Væ... qui dicit : Ædificabo mihi domum latam, et cænacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.
« Sed tantum dic verbo. »
Ecce recognoscit facilem ad nutum virtutis Dei esse operationem. Ex plena fide enim scivit jam illud Sapient. xvnr, 15 : Omnipotens sermo tuus, Domine, de cælo a regalibus sedibus venit. Et, ibidem, xvi, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos : sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Psal. cxlviii, 5 : Ipse dixit, et facta sunt.
« Et sanabitur puer meus. »
Credidit iste tantum subjectionis quamlibet habere creaturam ad Deum, quod verbo suo simplici omnis mutatio fieret
<--- Page Split --->
in creaturis et ad vitam et ad mortem. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero.
« Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit. »
Dicit ergo :
« Nam et ego, »
Ecce persuasio per (alias, secundum) similitudinem. Et secundum Chrysostomum, attenditur similitudo inter potestatem Christi, in quantum homo est, et potestatem centurionis. Quia sicut centurio sub potestate erat Imperatoris, vel præsidis, vel alterius cujuscumque secundum ordinatam potestatem : ita potestas Christi hominis erat sub potestate Patris. Et sicut non præjudicabat potestas superior in centurione potestati inferiori, quominus militibus jubendo diceret : Vade, vel Veni : ita non præjudicabat potestas Patris potestati Christi, quominus posset præcipere Angelis, quibus disperserat ministeria hominum, et per eos frequenter perficit corporales sanitates hominum, sicut, Joan. v, 4, descendit Angelus movens aquam : et tunc sanabatur qui primus descendit in aquam.
Adhuc, ex superiori potestate non præjudicabatur centurioni, quin præciperet servis de faciendo, vel non faciendo : et similiter potestas superior Patris non præjudicabat Christo, quin ad nutum præciperet creaturis corporalibus de omni eo quod vellet ad sanitatem, et (alias, vel) ægritudinem, et ad vitam, et ad mortem. Et in his notatur, quod non solum magnam et humilem, sed valde habuit iste fidem distinctam.
Quatuor ergo notantur in ista similitudine : in hoc enim quod dicit : « Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, » notat similitudinem potestatis Christi ho-
minis ad eam quæ super eum erat, potestatem Patris. In hoc autem quod dicit : « Habens sub me milites, etc., » notatur similitudo potestatis Christi super Angelos. In hoc etiam quod dicit : « Et servo meo : Fac, etc., » notatur similitudo potestatis Christi super creaturas corporeas.
In humanis, sicut tu in quantum homo es in divinis, « homo sum sub potestate » altiori « constitutus. » Psal. lxv, 12 : Imposuisti homines super capita nostra. Ad Roman. xii, 1 : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. De Christo autem, Joan. xiv, 28 : Pater major me est. Joan. v, 27 et 28 : Potestatem dedit ei, Pater scilicet, judicium facere, quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc, etc.
« Habens sub me milites. »
Minimus centum militibus præerat, et maximus mille. Unde etiam centurio dicebatur. De Christo autem dicitur, Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?
« Et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit. »
Notat similitudinem euntium et redeuntium Angelorum ad Deum cum votis hominum : et ad homines cum gratia et illuminatione divina, sicut dicitur, Joan. 1, 51 : Videbitis... Angelos Dei ascendentes et descendentes supra filium hominis, sicut patet in principio Zachariæ, 1 et n passim.
« Et servo meo : Fac hoc, et facit. »
Notat qualiter servilis creatura, quæ est corporea, subjicitur Creatori. Psal.
<--- Page Split --->
vui, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves, etc. Esther, xui, 11 : Dominus omnium es. Psal. cxxii, 2 : Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, etc.
« Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. »
Hic ponitur ipsa laudatio. Et dicuntur hic duo : quorum primum est de admiratione auditus fidei : secundum autem est de ipsa laude, ibi, « Audiens Jesus miratus est. »
Sed de primo est objectio, qualiter Christus audiens admiratus sit, qui omnia scivit, antequam audiret, et de nullo admirari potuit : quia admiratio est stupor quidam in eo, quod ita magnus est, quod ultra facultatem cognitionis et operis ejus est qui admiratur : et nihil ita excedit Christi facultatem.
Et dicendum ad hoc, quod duplex scientia est in Christo : una quidem infusa sibi a Patre secundum hominem : et altera, in qua natus est a Patre secundum Deum : et secundum neutram istarum ex auditu admirari potuit. Est autem adhuc in ipso scientia experimentalis, qua audivit quod ante per illum modum nescivit, licet alio modo sciverit : et de hac dicitur, quod audivit. Admiratio autem sua non fuit stupor cordis, ut in nobis, sed potius ostensio, qua aliis ostendit esse virum mirabilem in hoc quod ad modum mirantis se habuit. Simile huic dicitur, II Machab. vii, 20 : Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna. Isa. lx, 3 : Mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Iste enim
« Amen dico vobis, etc. »
Princeps gentilis de fortitudine gentium advenit, sicut et tres Magi.
Et ideo subjungit de ipsa laude : et primo tangit apud quos laudavit, dicens :
« Et sequentibus se dixit. »
Cum autem non dicantur eum sequi nisi discipuli, quaeritur quare non laudavit eum apud omnes, sed apud discipulos tantum. Et ad hoc dicendum, quod si hoc verbum in commune (alias, communi) protulisset, multos turbasset Judaeorum, eo quod fidem Gentilis fidei eorum prætulisset : et hoc facere noluit. I ad Corinth. x, 32 et 33 : Sine offensione estote Judæis, et Gentibus, et Ecclesiæ Dei : sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
Deinde ponit laudem et dicit tria : primo enim tangit laudem istius de fide : secundo, prædicit vocationem gentium futuram per Apostolos : tertio, prædicit futuram exæcationem et ejectionem futuram Judæorum.
De primo dicit :
« Amen dico vobis, etc. »
Quod confirmatio est sermonis, sicut patet ex præhabitis. « Non inveni tantam fidem in Israel. » Ad Roman. 1, 18 : Gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Eccli. xlv, 4 : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.
Sed videtur dubitabile dictum : quia in Israel invenit fidem Patriarcharum et Prophetarum, quæ major fuit quam istius. Si autem dicas cum Glossa, quod loquitur secundum præsentem statum, Contra : Secundum statum præsentem invenit fidem Apostolorum et gloriosæ virginis Maria.
Ad hoc dicendum, quod fides dicitur
<--- Page Split --->
magna dupliciter, intensive scilicet et facilitate credendi. Et bene potest esse quod intensive majorem invenerit in quibusdam Judæis secundum statum præsentem, sed quoad facilitatem credendi non invenit tantam : quia Judæi inducti et edocti per Scripturas crediderunt, iste autem non. Vel dicatur, quod non includit eos quibus loquebatur, sed alios de Israel, sicut consuetum est, cum dicimus quibusdam fidelibus Judæis, non inventa est tanta tides in Judæis, quanta in gentibus. Et ideo Judæi dicuntur fæces : quia eliquatis electis fidelibus, alii quasi nihil rationis, et omnino nihil fidei habuerint. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. De his ergo fæcibus hic loquebatur,
« Dico autem vobis, quod multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlorum, »
Ecce subjungit de futura gentium vocatione. Dicit autem tria, multitudinem videlicet undecumque venientium, et quietem eorum in promissionibus Patrum, et collectionem eorumdem in unum Christi regnum.
Multitudinem autem venientium describit dupliciter : a multitudine, cum dicit :
« Multi. »
Isa. ix, 4 : Leva in circuitu tuo oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Jerem. xxxi, 8 : Inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc.
Deinde tangit adversitatem locorum de quibus veniunt, cum dicit :
« Ab Oriente et Occidente. »
Isa. xlili, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni : Da : et Austro : Noli prohibere. Jerem. xxxi, 8 : Ecce ego adducam eos de terra Aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ.
Sed tunc quæritur, quare non nominat nisi duas plagas cœli, cum alibi dicat, a quatuor ventis cœli esse congregandos 1.
Ad hoc dicendum, quod in cœlo est duplex Oriens, et duplex Occidens, secundum motum rectum videlicet circuli æquinotcialis, et secundum motum obliquum circuli signorum. Secundum motum rectum circuli æquinotcialis oritur sol et quælibet stella super circulum horizontis, quando in mane emergit, et occidit in sero sub eodem, quando declinat ad occasum : et secundum hanc distantiam duorum punctorum tota terræ longitudo distinguitur. Secundum motum autem obliquum oritur sol et cæteræ stellæ, quando ascendere incipiunt a puncto Capricorni, et continue ascendunt a meridie in aquilonem super polos orbis signorum rotati, donec perveniunt ad punctum Cancri in aquilone : decidunt autem, quando descendant a puncto Cancri in aquilone continue rotati usque ad punctum Capricorni in meridie : et secundum hæc duo puncta, distinguitur cœli et terræ longitudo et latitudo : et secundum hoc in communi sumendo, Oriens et Occidens intelligitur totius terræ longitudo. Apocal. vn, 9 : Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum.
Aliter potest dici, sed non ita conve-
<--- Page Split --->
nienter, quod tota terræ longitudo quæ est inter Oriens et Occidens, habitatur : sed non tota latitudo, quæ est inter Meridiem et Aquilonem, habitabilis est : sed tantum climatum latitudo, quæ septem et parum ultra tunc sunt deprehensa : et ideo tangit puncta longitudinis. Malach. i, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Psal. cxii, 3 : A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
« Et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob.»
Recubitus iste dicit quietem in promissionibus Patrum : quia in his tribus perfecta promissio de semine nascituro, sicut diximus in principio hujus libri '1, quia in Abraham facta est promissio, in Isaac autem distinctio eorum quæ ad promissiones pertinent, in Jacob autem pertinentium ad promissionem plena benedictio. Et quia hæc exiguntur ad promissionem, ideo hos tres commemorat præ aliis. Ad Ephes. ii, 3 et 6 : Revelatum est sanctis Apostolis ejus et prophetis in Spiritu, gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium. Ad Roman. xv, 8 et seq. : Dico Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum : gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. Et iterum dicit : Lætamini, gentes, cum plebe ejus.
12 « Filii autem regni ejicientur. »
Hic dicit futuram Judæorum ejectionem. Et hic dicit tria : naturam, ejectio-
nem a praemissis, et miseriam loci in quem projicientur.
Naturam tangit, quando dicit :
« Filii autem regni, »
Hoc est, nati in regnum ex hæreditate Patrum, si non degenerassent. Ad Roman. xi, 28 : Secundum electionem, charissimi propter patres. Ab hac autem generatione degeneraverunt, sicut dicitur, Isa. i, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
« Ejicientur. »
Ecce expulsio contra spem promissionum. Psal. v, 11 : Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. Jerem. xxii, 33 et 34 : Vos estis onus, Domini scilicet : projiciam quippe vos, dicit Dominus. Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit : Onus Domini, etc.
« In tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium. »
Hic determinat miseriam in quam projicientur. Et sunt tres : et quarta præsupponitur tamquam harum trium causa.
Tenebræ autem exteriores sunt tenebrosus carcer inferni : fletus significat fumum incendii : et stridor dentium algorem gelicidii.
His præsupponuntur tenebræ interiores excæcati animi, sive cordis, de quibus dicitur, Isa. vi, 10 : Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggravat, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. Sapient. xvii, 3 : Dum putant se
<--- Page Split --->
latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
« In tenebras exteriores. »
Ab his ergo, et cum his, et in his tenebris, « ad exteriores » aeterni carceris « tenebras » projicientur. Isa. lx, 2 : Ecce tenebrae operient terram, et caligo populos. Hoc enim de terra infernali est dictum, ubi nec lux est corporalis, nec lux spiritualis. Thren. ii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Job, ii, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat, Et, supra, y. 4 : Non illustretur lumine.
« Ibi erit fletus. »
CONTRA : Fletus lacrymarum non est sine corporis resolutione : corpus autem quod resolvitur in parte, resolubile est in toto : et sic possunt consumi mali in inferno.
Si forte dicatur, quod intelligitur de fletu spirituali, CONTRA : Glossa dicit hic, quod per hoc intelligitur vera resurrectio corporum.
Ad hoc dicendum, quod ad litteram intelligitur de fletu oculorum. Sed in fletu sunt tria : quorum unum est constricto cordis ex tristitia et sensu penea : alterum est causatum ab illo, quod est constrictio panniculorum cerebri, ex cordis constrictione proveniens : quia panniculi cerebri per telas et nervos et arterias et venas concursuntur ad cor : et cum cor extremitates suorum ventriculorum constringit, tunc attrahit panniculos cerebri et comprimit cerebrum, et caetera membra, in quo (alias, quo) panniculi et vene et nervi diffunduntur : et ex hoc tertio consequitur inordinata distractio figurae et situs membrorum in facie : et haec tria sunt in fletu infernalium. Sed quartum (quod est lacrymatio, quae provenit ex hoc quod quando cere-
brum comprimitur, exprimitur ab eo humidum aqueum, seu humor aqueus qui distillat per oculos) hoc non erit meo judicio in inferno. Matth. xm, 42 : Mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Apocal. xvii, 9 : Flebunt, et plangent se super illam omnes reges terrae qui cum illa fornicati sunt, et in delicius vixerunt.
« Et stridor dentium. »
Stridor dentium provenit ex frigore, sicut et aliorum tremor membrorum. Cum enim frigus constringit nervos et contrahit, virtus naturalis eosdem distendit : et ex pugna que est inter contrahens et distendens, ex duobus motibus tremor accidit : et ille in dentibus est stridor, et in aliis membris est tremor. Job, xxiv, 19 : Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Et sicut libidini debetur calor ignis, ita frigiditati destitutorum a charitate debetur frigus algoris per penam respondentem. Matth. xxiv, 12 : Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam.
Sed objicitur, quia licet in excellentia duorum contrariorum sit afflictio, tamen in medio misturae amborum est contemperatio et delectatio. Cum igitur transeant ab excellentia unius ad alterum, sicut dicitur, Job, xxiv, 19, in medio delectabuntur. Quod falsum est.
Et dicendum ad hoc, quod calor et frigus non affligunt in ratione qualitatum elementalium, sed potius in virtute justitiae vindicantis : et ideo virtutes illius habent in se : et ideo per extremorum excellentias intensas et exactas ad acerbitatem tante vindicationi competentem, agit tam in animas quam in corpora damnatorum. Et exemplum hujus est in calore digestivo animalium, qui licet sit calor ignis, non tamen agit ad modum caloris ignis, sed ad modum animae qua movet ipsum tamquam instrumentum. Sapient. xvi, 24 : Creatura enim tibi
<--- Page Split --->
Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos : et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt. Sapient. v, 18 : Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
« Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. »
Hic agitur de perfectione miraculi : merito enim tanto fidei et humilitatis et devotionis et curae domesticorum et inferiorum suorum, « dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. »
« Fiat tibi. »
Duo dicit : meritum sanitatis, et affectum.
De merito sanitatis tria dicit, scilicet profectum in fide incepta, fidem, et præceptum affectus futuri.
De primo dicit :
« Vade. »
Hoc est, in hac fide, quam habes profice : quoniam in corporalibus super spiritualia sunt accipienda. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem. Luc. vii, 30 : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. Psal. lxxxviii, 16 : In lumine vultus tui ambulabunt. Isa. ii, 3 : Ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini.
« Sicut credidisti, »
Hoc est, quod absens curare possem præsentia deitatis. Non sicut ille regulus, de quo habetur, Joan. iv, 6 et seq., qui nisi Dominus corporaliter descenderet, non credebat quod sanare posset. Luc. xvii, 6 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare : et obediet vobis.
Sed quæritur, quare effectus hujusmodi miraculorum non ita attribuitur charitati, vel spei, sicut fidei ? Ad hoc dicendum, quod sola fides est ex auditu : et ideo ex parte illa quærit persuasionem : cum autem auditus sit de supernaturalibus, oportet quod inductivum et persuasivum ejus sit per supernaturalia : spes autem et charitas non sunt ex auditu, sed sunt affectiones simplices : et ideo persuasiva habere non possunt.
Matth. xv, 28 : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Luc. i, 43 : Beata quæ credidisti, quoniam perficientur ea quæ dicta sunt tibi a Domino.
« Et sanatus est puer in illa hora. »
« Nescit enim tarda rerum molimina « Spiritus sancti gratia, » ut ait Gregorius. Jerem. xxx, 17 : Obducam cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te. Jerem. xxxiii, 6 : Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos.
« Et cum venisset Jesus in domum 14 Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem.
Et tetigit manum ejus, et dimisit 15 eam febris. »
Hic incipit agere de ostensione magnitudinis potentiae divinae in restitutione spiritus et caloris vitalis. Febris enim est calor extraneus accensus in corde, procedens ex eo, mediantibus spiritu et sanguine, per arterias et venas in totum corpus, inflammatus ex corde inflammatione quae impedit operationes naturales. Unde patet ex corde habere hunc calorem et inflammationem : et ita esse ipsum in membro principali et instrumentis
<--- Page Split --->
ejus præcipuis, quæ sunt calor et spiritus : et in principali nutrimento, quod est sanguis : et ita potentissimam (alias, potissimam) oportet esse virtutem quæ curat hunc defectum. Est enim hic defectus in eo quod principaliter est sedes animæ, quod est cor, a quo fluit actus vitæ in totum corpus. Et ideo etiam anima diffinitur, quod « est principium et « causa vitæ. »
Dicit autem ad ostensionem potentiae Christi quinque circa hoc miraculum : quorum primum est opportunitas loci et intercedentium, secundum autem est consideratio molestie febricitantis, tertium est ad febricitantem cum effectu protensio virtutis, quartum est consecutus effectus sanitatis, quintum et ultimum per operationem demonstratio restituti vigoris naturalis : quæ omnia patent in littera.
« Vidi, etc. »
Objicitur autem de ordine istorum miraculorum, quia Marc. 1, 29, et Luc. iv, 28, istud de curatione socrus Simonis ordinatur ante duo inducta : et sic Evangelistæ non convenire videntur in ordine.
Ad hoc dicendum, quod Marcus et Lucas, ut puto, sequuntur ordinem historiæ : quia gratia familiaritatis probabile est quod primo intraverit in domum Simonis, ut ibi instrueret et confortaret ad fidem verticem Apostolorum, cui commissurus erat Ecclesiam, qui præ omnibus aliis prius et honorandus et instruendus et confortandus erat. Sed Matthæus respicit ordinem, quo magis Dei potentia demonstratur, sicut diximus superius. Nec hoc oportet hic repetere. Glossa autem Augustini levem dat solutionem et simplicem, quæ patet in ipsa cuilibet : et forte illa verior est omnibus aliis.
Dicit igitur :
« Et cum venisset Jesus, »
Tamquam Salvator ubique circumferens effectum salutis.
« In domum Petri. »
Luc. xix, 9 : Hodie salus huic domui facta est. Domus autem Petri dicitur, quia ibi fuit habitatio familiae ipsius.
Dicitur autem, Marc. 1, 29, quod erat domus Petri et Andreæ : et quod introivit cum Jacobo et Joanne, qui jam ad familiaritatem ejus vocati fuerant.
Ecce secundum, et istud videre est oculo misericordiæ adspicere. Genes. xvi, 13 : Tu Deus qui vidisti me. Exod. m, 7 : Vidi afflictionem populi mei.
« Socrum Petri, » et propter affinitatem discipuli esse juvandam. « Jacentem. » Ecce destitutio. « Et febricitatem. » Luc. iv, 38, dicitur, quod tenebatur magnis febribus, ut magis ad misericordiam moveretur, et magis appareret magni miraculi effectum potentia divina: et ideo voluit Christus quod sic accenderetur febris. Quia autem omnia fecit ad instructionem discipulorum: ideo, Marc. i, 30, dicitur, quod dicunt ei de illa: Luce autem, iv, 38, quod rogaverunt illum pro ea: quia quanto beneficium magis est requisitum, tanto magis est gratum. Unde Ptolomæus in Almagesti: « Non dis- « seras nisi cum intelligente: nec des « consilium nisi quærenti et avide pe- « tenti. » Isa. xxxvii, 13 : Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: et loquitur de magnitudine sue infirmitatis. Job, xxx, 27 : Interiora mea efferberunt absque ulla requie, prævenerunt me dies afflictionis.
« Et tetigit manum ejus, »
Hoc est, elevavit eam per manum. Et istud est protensio virtutis divinæ cum effectu ad febricitantem. Unde, Marc. i, 31, dicitur sic: Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus. Luc. iv, 39, autem dicitur: Stans super illam, imperavit febri. Et intelligitur, quod tactu ma-
<--- Page Split --->
nus vivificæ salutis imperatum fuit ut discederet umbra m ortis, quæ est febris. Act. ix, 41 : Dans illi manum, erexit eam, etc.
« Et dimisit eam febris. »
Ecce effectus salutis. Luc. xm, 12 : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. Joan. iv, 52 et 53, simile est huic : Heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit : et credidit ipse, et domus ejus tota. Ad Hebr. xi, 34 : Fide convaluerunt de infirmitate.
« Et surrexit, et ministrabat eis. »
Ecce probatio restituti vigoris per ministerium operis. Et tanguntur duo : primo, quod surrexit, contra hoc quod dicta fuit jacere : et secundo, quod illis ministravit contra hoc, quod febricitavit.
Surrectio est sursum sui erectio, non tam corpore, quam mente. Sic, Act. ix, 34 et 33 : Æneas continuo surrexit. Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ, et Saronæ, qui conversi sunt ad Dominum. Ad Coloss. in, 1 et 2 : Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
« Et ministrabat eis. »
Ministerium hoc, et vigorem in probationem divinæ virtutis, et officium pictatis in obsequio Christi, et hospitalitatem in procurationem Apostolorum, et humilitatem in serviendo Sanctis demonstravit. Ad Hebr. vi, 10 : Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis
vestri, et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministrastis. Ministerium hujus officii quod fit in Sanctos, non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino 1. Ad Hebr. xm, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.
Sic igitur terminata est pars illa, in qua fit demonstratio divinæ potestatis, per hoc quod est magna et super magna.
« Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam Prophetam dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit, et ægrotationes nostras portavit. »
Secundum autem est, quod oportet eam esse universalem. Demonstratur consequenter in parte, quæ incipit, ibi, « Vespere autem facto. » Et ad utilitatem ipsius demonstrandam tria inducuntur : quorum primum est demonstratio potestatis universalis super adversantem spiritum universaliter : et secundum est demonstratio ipsius universaliter super impotens corpus, ibi, « Et omnes male habentes. » Tertium, probatio dictorum per Prophetiam, ibi, y. 17 : « Ut adimpleretur. »
Attendendum autem, quod universaliter potens demonstratur Christus secundum illum modum, quo secundum electionem voluntatis operans, potens demonstratur, hoc est, quod curat quotquot et quoscumque vult : et si aliquos non curat, quod illius non est causa, nisi quia non vult.
<--- Page Split --->
De prima harum partium dicit sic :
« Vespere autem facto, etc. »
Tangit quatuor : temporis congruitatem, adstantium devotionem, miraculorum potestatem, et operis facilitatem.
De primo dicit : « Vespere autem faeto, » quia in die occupatus erat verbi praedicatione, ex compassione ad ignorantiam populi : et in sero per miraculum confirmavit quae praedicaverat, et excitavit populum ad laudem Dei. · Psal. XLII, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus. Hoc etiam tempus congruit illi tempori, quo virtus daemonum exclusa fuit, et virtus divina exaltata, quando videlicet sol verus Christus Dominus noster in passione declinavit ad occasum. Psal. LXVII, 5 : Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi. Judicum, XVI, 30, Samson, qui sol fortis interpretatur, plures occidit occidens quam ante fecerat vivens.
« Obtulerunt ei multos daemonia habentes. »
Ecce offerentium devotio et adstantium, propter quorum fidem generandam, vel confirmandam facta sunt miracula. Act. v, 14 et 15 : Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, ita ut in plateas ejicerent infirmos in lectulis et grabatis, ut veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitabius suis.
« Et ejiciebat spiritus immundos. »
Ecce miracula faciendi potestas : virtute enim praesentiae suae ejecit spiritus immundos. Act. x, 38 : Pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Luc. iv, 41 : Exibant autem de-
monia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei.
Ejecti hujusmodi spiritus immundos
« Verbo. »
Et in hoc tangit operis facilitatem et modum. Psal. cui, 7 : Ab increpatione tua fugient : a voce tonitrui tui formidabunt.
Sed incidit in (alias, hic) dubium, utrum aliquis sit a diabolo obsessus.
Et videtur, quod non : quia in anima non potest esse obsessus : eo quod, ut dicit Beda, « nihil illabitur in ani- « mam nisi Deus Trinitas. »
Adhuc, in spiritualibus quando duo sunt ejusdem simplicitatis, neutrum est in alio : diabolus autem, et anima rationalis ejusdem sunt simplicitatis, quoad hoc quod uterque est creatus spiritus, et uterque ad imaginem Dei : et uterque creatus ad hoc quod sit capax Dei : et sic neuter est in alio, et neuter potest esse in alio.
Adhuc, in corporalibus etiam quaecumque sunt ejusdem capacitatis, nullo modo sunt in se invicem : et proportionabiliter loquendo est hoc etiam in spiritualibus : anima autem rationalis ejusdem capacitatis est cum Angelo : ergo neuter istorum spirituum est in alio.
Similiter videtur, quod corporaliter aliquis non sit obsessus : si enim corporaliter aliquis esset obsessus, oporteret quod diabolus esset in corpore : et constat quod non inesset nisi sicut motor et operator sensuum et passionum et actionum corporis : et ad hoc, et secundum hoc inest anima in corpore. Neque potest intelligi, quod duae substantiae formales ad idem et secundum idem insint in aliquo, præcipue quando sunt æque formales.
Si dicas, quod una operatur violenter, et alia naturaliter, hoc nihil est : quia operans violenter non est intra, sed sem-
<--- Page Split --->
per extra. Adhuc, operans violenter numquam operatur movendo potentiam nature, sed semper contra hujusmodi potentiam. In his autem qui dicuntur obsessi, videmus operari visum et auditum et alios sensus et opera et passiones et actiones, quas etiam secundum naturam operantur, sed inordinate et sine regimine sunt in eis. Unde dicunt antiqui, quod anima implente corpus, mirabile videtur, si in idem corpus daemon possit ingredi : et licet videatur simplex dictum eorum, est tamen suffultum multa et forti ratione.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod in veritate multi obsidentur secundum animam et secundum corpus a daemone: et utrumque eorum est possibile, natura ad hoc nihil contrariante. Sicut enim videmus in somno, quando spissitudo fumi elevati spiritum animalem obscurat, et caliditas ejus permisc et eum movendo inferiora ejus ad superiora: obscuritas ejus facit eum tetrum et horribilem: et ideo anima in somno fit perturbata, quod nescit judicium suum, et non videt imagines quae sunt in obscuro, et si quae sunt, transeunt de forma in formam propter spiritus permistionem: et quando adhaerent, fiunt aliquando tetra et horrenda, sicut in fumo melancolico: unde fiunt timores inordinati, et impeditur rationis judicium ex clausura celularum lucis, sicut dicit Cestabonis (alias, Castabon). Sic etiam fit per demonium, et obsidet vias spiritus, et motus animalis: et confusione spiritus, et permistione, et denigratione aliquando, vel inordinata claritate ipsius, vel tenuitate et (alias, vel) subtilitate non permittit fieri judicium rectum. Aliquando etiam cum dictus (alias, dictis) oppilat transitum de cella in cellam: et tunc inordinate reflectitur spiritus ad anteriora super partem aliam ejusdem spiritus qui ascendit: et ex hujusmodi redundationibus et reflexionibus, et, ut ita dicam, refractionibus spiritus multae fiunt Angelorum formae et multae claritates, si lu-
cidus est: et multae obtenbrationes, si est obscurus: et fiunt in ipso formae horribiles retractae secundum longum et latum: et sic obsidet animam in operationibus suis: et hoc sonat nomen obsessionis, quia obsessi sunt qui conclusi vias liberas exeundi et intrandi ad operationes sibi congruas non habent. Et bene concedo, quod non illabetur in animam.
Similiter dicendum, quod obsidet corpus in propriis operationibus corporis. Sic enim elevat, deprimit, ligat, et hujusmodi facit tam in toto corpore aliquando discerpendo, quam etiam in membro uno, vel pluribus violentiam inferendo. Nec ratio inducta hoc removet: sed probat quod non unitur membris sicut interior motor eorum: et hoc est concedendum. Sed sicut nos videmus, quod humor innaturalis diffusus in membro impedit operationem membri, et aliquando facit hoc qualitas, sive materia humoris, sicut dicit Galenus: ita facit daemon per operationes humorum, vel qualitatum. quarum movit semina in corpore, impediens corporis operationes, applicans membris et viscans (alias, viscerans) ea talibus seminibus.
Si quis autem quaerat, unde daemoni est haec potestas, Dicendum, quod aptitudinem habet ex natura: quia omnis potestas superior potest super corporalia movendo et mutando, sicut patet in omnibus celestibus motoribus qui nullam habent virtutem organicam: et tamen ipsa potestate habent movere corporalia ad nutum. Et sicut nos videmus quod animae nutum sequitur motus corporis, sic etiam ex gradu naturae aptitudinem talia movendi habet daemon: sed potestatem operandi accipit a summa potestate Creatoris, cujus est dispensatio mundi totius. Et haec est causa, quod ejecit eos verbo: ideo non oportuit eum solum verbum dicere, nisi vellet propter adstantes, ut in fide suae potestatis aedificarentur, sicut patet ex supradictis.
<--- Page Split --->
« Et omnes male habentes curavit. »
Secundum est superius inductæ divisionis : et hic (alias, hoc) probat utilitatem suæ potestatis in corporalibus, quæ supra naturæ virtutem restituit sanitati. Nec est verum, quod quidam dicunt eum suam hic ostendere potestatem super spiritum humanum : eo quod Glossa facit hic mentionem de passionibus animæ, quæ sunt ira et odium : quia illa Glossa est moralis. Intelligendum autem est, quod generales in his curas habet tres, de quibus supra facta est mentio : quosdam enim curavit verbo et tactu, sicut leprosum : et quosdam solo verbo, sicut paralyticum : et quosdam solo tactu, sicut socrum Petri : quosdam præsens, sicut socrum Petri : quosdam autem absens, sicut paralyticum. Et causa hujus est, quia Christus est Dei virtus et sapientia : et potestas utriusque debebat manifestari.
Adhuc, Christus vere erat Deus, et vere habuit deitatem unitam carni : et hæc omnia voluit innotescere hominibus. Et cum dicitur Christus sapientia, vel verbum : fuit verbum, quod est operativum, et factivum eorum. Et ideo ut in hac potestate innotescere t, quod ipse est sapientia, per quam, et in qua Deus Pater fecit mundum, quosdam verbo curavit, sic patenter operabatur. Unde dicit Ambrosius, quod « non est « mirum, si sermo Dei creaturas mu- « tat, quæ sermone Dei sunt creatæ « et constitutæ : » et ut innotescere t se esse virtutem operantem cum Patre omnia et ubique præsentem, quosdam curavit absens : ut autem innotescere t deitatem corporaliter in carne habitantem, quosdam curavit præsens et per tactum : in omnibus ædificans fidem, et dispensans salutem.
« Ut adimpleretur, etc. »
Ecce tertium, in quo ponit attestationem per prophetiam. Et quia est gratia, quam accepimus ex sua plenitudine, ideo dicit : « Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam Prophetam dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit 1, » hoc est, abstulit. Non enim accepit, ut haberet : sed ut nos ab eis liberaret. Et vocat defectus corporis et animæ, quæ remittunt firmitatem virium et operationum ( alias, operationem) naturalium absque calore innaturali : « et aegritudines nostras portavit, » hoc est, asportavit. Ægritudines autem dicuntur febres : et sic in his duobus omnem naturæ comprehendit defectum. Exod. xxviii, 38, Aaron iniquitates eorum portavit, qui fuit figura Christi. Psal. xl, 5 : Sana animam meam, quia peccavi tibi. I Petr. ii, 24 : Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.
Ad hoc enim abstulit infirmitates corporis, quod sciremus, quod ·· ablaturus erat infirmitates, hoc est, peccata mentis.
Sic ergo terminata est pars in qua suæ potentiae fecit demonstrationem, in quantum loquebatur, ut habens potestatem prophetalem, quæ fuit de supermundanis.
Moraliter autem leprosus corruptus nutrimento (alias, corrupti nutrimenti) ex quo provenit morpheosa varietas, et membrorum putrida corrosio, hæreticum hominem significat ex corruptis interioribus suis, corrumpentem verbum et gratiam sacramentalem : et ex hac corruptione varietas provenit duplex, vitæ scilicet et fidei, una veri, et falsi alia. Hi enim in talibus variant, dum quosdam articulos credunt, et quosdam non : et dum quasdam virtutes sequuntur, et quasdam condemnant : ex hoc etiam inordinata fit membrorum corrosio : et
<--- Page Split --->
hos Christus verbo curat et tactu : quia et exterius oportet quod confortentur per verbum, et interius tangantur per gratiam manus, hoc est, adjutorium Christi.
Paralyticsu autem significat inconstantem ex longa peccati consuetudine et passionum insecutione, quod in omnibus viis sensus et motus repletur delectatione consuetudinis et passionum quas sequitur. Et ideo conante eo per rationem aliquando ad rectam virtutis operationem, tunc disponitur in partem vitii et delectationis in ea dominantis : et hic (alias, hæc) est tremor capitis positus in Cain 1. De quo dicitur, Thren. 1, 8 : Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. Hunc curat magnitudo fidei, et verbum Christi : quia nisi magna fide passionibus renuntiet, et verbum Christi efficax apprehendat, ratio ipsius (quæ est dominus ejus) non potest curari : et quia passionibus peccatorum sic subjacuit, Christum intra domum recipere non ausus fuit. Torquebatur male, quia præ omni genere tormenti est rationem velle movere 2 ad unam partem, et in delectationis vitium in alteram partem projici. Super quo exclamat Apostolus, ad Roman. vii, 24 : Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Et, ibidem, 3. 18 : Nam velle adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.
Mulier autem febre æstuans designat carnem æstuante concupiscentia venereorum inflammatam : propter quod etiam mulieris calor est, quæ concupiscentiis est emollita in domo, hoc cst, in secreto familiari, in lecto mollitiei et lasciviæ calens resoluta, pro qua rogatur Deus et imperat febri, sanctorum intercessionibus effugans æstum carnis per gratiam castitatis. Sed quia difficile est superare hanc pestem, ideo manum porrigit adjutricem : et sic adjuta digna fit
ministrare Deo et Sanctis, quæ prius indigna judicata fuit. Mulier enim fornicaria est quasi stercus in via : ab omnibus conculcabitur 2. Et hanc non decet ministrare Deo et Sanctis.
Possessi autem a dæmonibus sunt sequentes dæmonum malignitates in spiritualibus vitiis, sicut in furore irrationabili, odio, malignitate, invidia, superbia, traditione, et hujusmodi : de quibus dicitur, Sapient. n, 24 et 23 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Male autem habentes sunt diversis et particularibus vitiis irretiti, quæ sunt avaritia, furtum, rapina, usura, et hujusmodi : de quibus dicitur, Isa. 1, 6 : Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. Et, iterum, 1, 5 et 6 : Omne caput languidum, et omne cor mærens. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Vulnus enim mali amoris, et livor invidiæ, et plaga tumens superbiae : caput languens male, et languentis in errore et ignorantia rationis cor mærens male, et secundum sæculi tristitiam voluntatis, et vilis infirmitas (alias, et universales infirmitates) varietatem vitiorum designant. Et hæc omnia ille tulit, de quo dicitur, Joan. 1, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et, Isa. lii, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.
« Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. »
Hic incipit agere de conformatione discipulorum in his quæ audierunt in sermone, ut sint dicta confirmata in se per potentiae suæ declarationem, et sint confirmata in discipulis per fidem, ne evellantur ab eis per tentationes.
<--- Page Split --->
Et tangit duo : primo enim ostendit a quo recedendum est, et cui inhaerendum : secundo, ostendit qualiter cum illo permanendum in pugna tentationum, ibi, y. 23 : « Et ascendente eo in naviculam. »
In prima harum tria dicit : primum est, quid relinquendum sit his qui Deo adhaerent : secundum, qualiter a dolose simulantibus se adhaerere Deo, cavendum est : tertium, quam sincere est Deo adhaerendum. Secundum, ibi, y. 19 : « Et accedens unus Scriba. » Tertium autem, ibi, y. 21 : « Alius autem de discipulis. » Oportuit enim primo discernere confirmandos, et postea confirmare : et per hoc patet ordo ad sequens.
Ad praecedens autem ratio ordinis est : quia prius est ostendere potestatem ejus cui adhaerendum est, et postea discernuntur qui adhaerent ei : quia potestas est causa adhaesionis.
In prima harum partium duo tangit, tumultum videlicet saeculi fugiendum, et quod inquietudo in solidum quietis sit commutanda.
De primo dicit :
« Videns autem Jesus turbas multas circum se. »
Et dicit quatuor ad nostram instructionem : primum est tumultus hujus saeculi consideratio, cum dicit : « Videns autem Jesus. » Secundo, tangit turbationem ex tumultu provenientem, cum dicit : « Turbas, » quia turba a turbando dicitur. Isa. iii, 3 : Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Tertio, tangit confusionem, cum dicit : « Multas. » Multum enim non ordinatum ad unum, sicut est multum turbae, nihil aliud nisi confusio est inordinata. Isa. xvii, 12 : Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis. Numer. xiv, 27 : Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me ? Quarto, tangit
intentionem, cum dicit : « Circum se. » Non enim appropinquabant ad ipsum : sed in circuitu ipsius inquiete, vane, et insidiose ambulabant. Psal. xi, 9 : In circuitu impii ambulant, imitatores illius qui dicit, Job, i, 7 : Circuivi terram, et perambulavi eam. Psal. cxxxix, 10 : Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos.
« Jussit ire trans fretum. »
Istud est secundum, in quo, ut dicit Glossa, significat, ut amaros saeculi fluctus transeamus. Isa, lvii, 20 et 21 : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.
Attendendum autem hic, quod non eadem die jussit discipulos transfretare, qua curata est socrus Simonis : quinimo in vespera ejusdem diei curavit multos, et ejecit daemonia : in diluculo exivit in desertum orare : et nuntiante Petro, quia multi quaererent eum, ivit in proximos vicos, et villas evangelizare, sicut dicitur, Marc. i, 29 et seq. , et Luc. iv, 38 et seq. Sed Matthæus non sequitur hunc ordinem temporis : sed potius ordinem rerum, prout faciens est ad confirmationem sermonis, sicut patet per ante dicta.
« Et accedens unus Scriba, ait illi : Magister, sequar te quocumque ieris. »
Secunda pars est, in qua ostenditur. qualiter cavendum ab his qui dolose se simulant adhaerere Christo. Et tangitur hic duo : primo, dolosi istius tangitur descriptio : secundo, doli ejus manifestatio, ibi, y. 20 : « Et dicit ei Jesus. »
In quorum primo tanguntur duo, scilicet dolus in facto, et dolus in verbo.
De dolo in facto duo innuit, scilicet
<--- Page Split --->
simulatam ad Christum in exterioribus appropinquationem, cum dicit :
« Accedens unus. »
Quia si cum multis venisset, magis fuisset manifestum : nunc autem per hoc quod unicus venit, voluit videri quod ab aliis esset sequestratus, ut sic magis deciperet. Eccli. i, 40 : Accessisti malgne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. Psal. xxxv, 5 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo.
Secundum est, quod tangit in eo falsi nominis scientiam, cum dicit :
« Seriba. »
Scribæ enim legis erant periti, qui semper Dominum tentare quæsierunt. Matth. xxm, 13 : Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ : quia clauditis regnum cælorum ante homines, etc. Luc. xi, 52 : Væ vobis legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis.
« Ait illi. »
Ecce qualem dolum habuit in verbo.
« Magister, etc. »
Tangit duo : professionem erroris, et promissionem insuctionis.
Professionem erroris tangit, cum dicit : « Magister, » quia, sicut dicit Glossa, non credebat esse nisi unum de communibus magistris in astutia humana præcellentibus. Simili dolo dixerunt, infra, xxii, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo.
Insecutionem promittit, cum dicit :
« Sequar te. »
Et addit præsumptionem, dicens :
« Quocumque ieris. »
Qui tamen nec per unicam viam sequi posset. Job, xi, 7 : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? Eccle. ii, 12 : Quid est homo, ut sequi possit regem, factorem suum ?
« Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cœli nidos. »
Hic manifestatur occulte dolus istius. Et tangit duo : simulatoris duplicitatem, et Christi simplicitatem.
Duplicitatem autem simulatoris tangit dupliciter : in astutia dolosa, et superbia præsumptuosa.
Astutiam enim dolosam percutit, cum dicit :
« Vulpes foveas habent. »
Est enim hoc animal dolosum, et insidiosum, et venativum, et in latibulis habitativum. Ex quibus proprietatibus istum percutit, qui dolose tentavit Christum. Jerem. ix, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Et insidiabatur gratiae. Psal. x secundum Hebræos, 8 : Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficial innocentem. Et volebat per gratiam acceptam a Christo venari sicut Simon. Act. viii, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem. I ad Timoth. vi, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli. Volebat autem per scientiam quam disceret a Christo, foveas astutiarum facere, in quibus habitans, homines deciperet, et ex eis lucra ageret, sicut faciunt qui jura et leges æquissimas, et divinae justitiae congruas propter cavillationes causarum addiscunt. Psal. lvi, 7 : Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Isa. xxix, 15 et 16 : Væ qui profundi estis corde, ut a Domino abscon-
<--- Page Split --->
datis consilium! quorum in sunt tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos ? et quis novit nos ? Perversa est haec vestra cogitatio : quasi si lutum contra figu lum cogitet, et dicat opus factori suo : Non fecisti me : et figmentum dicat factori suo : Non intelligis. His proprietatibus dicitur vulpes volvipes : quia cito pedem volvit de astutia in astutiam. Thren. v, 18 : Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo. Psal. lxii, 11 : Partes vulpium erunt. Cantic. ii, 15 : Capite nobis vulpes parvulas, quae demoluntur vineas.
Præsumptuosam autem superbiam et fastum cordis (quo per gratiam magisterii ab ipso Christo acceptam nitebatur in altis dignitatibus nidum ponere) percutit, cum dicit :
« Et volucres coeli nidos. »
Hæ enim volant ambitione, cœlum petunt altitudinis honore, et nidificant, quiescere volentes in excellente dignitatis prælatione, habentes ad hoc pennas scientiæ, et simulate virtutis pietatem. Baruch, iii, 17 : In avibus cæli ludunt. Iste sunt aves, quæ descenderunt super sacrificium Abrahæ 1 : quia totum Ecclesiæ oblatum sacrificium, tales hodie devorant : et quomodo Patriarcha modo non abigit eas, sicut fecit Pater patrum ? Propter simile hujusmodi factum, quo dæmones excellere cupiebant, dicuntur dæmones aves. Matth. xiii, 3 : Volucres cœli comederunt, quod de semine cecidit juxta viam 2. Sed una est consolatio, quam dicit Abdias, §. 4 : Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
1 Genes. xv, 11. 2 Matth. xiii, 4 : Et dum seminat, quadam ceciderunt secus viam : et venerunt volucres cœli, et comederunt ea. Et, infra, §. 19 : Omnis qui
« Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. »
Ecce quam puram hic contra istius duplicitatem, suam et sui discipulatus proponit simplicitatem, dicens :
« Filius autem hominis. »
Quasi diceret : Licet homo sim, non tamen hominum, sed hominis sum filius, ultra hominem habens unde dolosos arguere possum. Joan, ii, 25 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
« Non habet ubi caput reclinet. »
Qui tamen habet perfectum posse, et perfectum nosse, et perfectam gratiam, et non utitur ad lucrum. Et suis dicit, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date : quia alioquin jam non est gratia : quia gratia ideo vocatur, quia gratis datur. In talibus etiam, qui sic lucris terrenis vendunt gratias sibi collatas, Christus non habet ubi caput reclinet : quia non quiescit in cordibus eorum existimantium quaestum esse pietatem. Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Sapient. xv, 12 : aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam esse ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.
« Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. »
Hic ostenditur quam sincere Christo sit adhærendum. Et dicuntur hic duo,
audit verbum regni, et non intelligit, venit mutus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.
<--- Page Split --->
et tertium præsupponitur ante illa duo : hoc autem est, quod Jesus invitavit eum, et vocavit eum ad sequendum, et scivit eum puro corde audivisse sermonem, et sanctificatum per verbum, sicut ipse dicit, Joan. xvn, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Et tunc ille dixit :
« Domine, permitte me. »
Et hoc est primum duorum quae ponuntur in littera, quod prætendit officium pietatis duplicis, quo differatur insecutio Christi. Est enim pium sepelire mortuos, sicut dicit Angelus Raphael, Tob. xii, 12.
Et secunda pietas est : quia hoc voluit facere circa patrem, cui ex ordine naturae tenebatur, sicut dicit Tobias ad filium loquens : Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepelit : et honorem habebis matri tua omnibus diebus vitæ ejus 1.
Hoc est quod dicit :
« Primum ire, ef sepelire patrem meum. »
Genes. L, 5 : Ascendam, et sepeliam patrem meum, ac revertar. A simili non quidem pietatis, sed charitatis officio movebatur Elisæus loquens ad Eliam, III Reg. xix, 20, ubi dicit : Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te.
Tertium autem quod hic notatur, est obedientiæ discretio, per quam præponitur melius bonum minus bono. « Num- « quam, ut dicit Gregorius, per obedien- « tiam præcipitur malum fieri : sed non- « numquam quod fieri posset, meliori « bono præcipitur commutari. »
Et hoc tangit, cum dicit :
« Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. »
Et notantur in hoc duo : primum est optimum quod discipulo præcipitur, cum dicit : « Sequere me. » Secundum est bonum, quod propter melius dimittitur : et hoc tangit, ibi, « Et dimitte mortuos, etc. »
De primo dicitur, ad Philipp. iii, 12: Sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum. Osee, vi, 3 : Vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum. Daniel. iii, 41 : Sequimur te in toto corde nostro, et timemus te, et quærimus faciem tuam.
« Dimitte mortuos. »
Hoc est bonum, quod præcipitur intermitti. Et in hoc notantur tria, prinum est bonum quod præcipitur dimitti propter melius : secundo, innuitur hunc fuisse mortuum in culpa, et indignum exsequiis Sanctorum : tertium est, quod innuitur hic conjunctus peccatoribus, qui exsequias suas in fastu celebraverunt, et forte ad illum fastum solemnizandum advocatus fuerat discipulus.
Primum notatur in verbo dimittendi. II ad Timoth. ii, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit. I ad Corinth. ix, 23 : Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Simili discretione dixit Petrus, Act. vi, 2 : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis, supple, viduarum et pupillorum.
Secundum notatur in hoc quod dicit :
« Mortuos suos. »
Non enim connumeraretur mortuis qui dicuntur mortuorum mortui, nisi
<--- Page Split --->
esset mortuus in peccatis : et ideo bis mortuus dicitur : alii enim dicuntur mortui in Domino, vel mortui Dei et Sanctorum. Apocal. xiv, 13 : Beati mortui qui in Domino moriuntur. Isa. xxvi, 19 : Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Iste autem dicitur mortuus mortuorum in peccatis, quamvis adhuc carne viventium. Eccli. xxii, 10 : Super mortuum plora, defecit enim lux ejus. Psal. xxxii, 22 : Mors peccatorum pessima.
Tertium notatur, cum dicit :
« Sepeli re. »
Notatur enim plures ad exsequias ejus in culpa mortuos convenisse. Psal. ix, 7 : Perit memoria eorum cum sonitu. Levit. xv, 31 : Docebitis filios Israel ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis. I ad Timoth. v, 6 : Quæ in deliciis est, vivens mortua est. Job, xxxvi, 14 : Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
Sic ergo determinatum est a quo recedendum, et cui adhaerendum, his qui commorari quaerunt cum Christo in tentationibus : eo quod tentatio est vita hominis super terram, sicut dicitur, Job, vii, 1 4 .
8
« Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. »
Hic incipit ostendere, in quibus periculis indigent discipuli confirmatione. Omne autem periculum aut est a mundo, in quo etiam intelligitur carnis tentatio, quia et ipsa de mundo est : et in hac tentatione confirmat primo. Aut est ab impetu et saevitia daemonum in spiritualibus : et in hac confirmat secundo, ibi, y. 28 : « Et cum venisset (Jesus) trans fretum. »
Prima autem harum partium habet
1 Job, vii, 1 : Militia est vita hominis super
tres particulas : in quarum prima ostenditur in quibus, et ubi habet fieri confirmatio. In secunda, ponitur id quod ad miraculi perfectionem exigitur, ibi, y. 24 : « Et ecce motus. » In tertia autem miraculi finis, et intentus effectus, ibi, y. 27 : « Porro homines mirati sunt. »
In prima harum tria notantur nos instruentia : quorum primum est motus ascensionis : secundum, instrumentum navigationis : et tertium, secuta eum illuc congregatio sanctitatis.
De primo dicit :
« Et ascendente eo. »
Motus enim fuit semper ascendere : et per hoc ascensiones in cordibus nostris disposuit in valle lacrymarum. Isa. ii, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob. Matth. xx, 18 : Ecce ascendimus Jerosolymam. Instrumentum autem navigationis designat, cum dicit :
« In naviculam. »
Quæ natura, lignea : usu, super aquas vectiva : quantitate, parva fuit : et licet tunc ad litteram uteretur ea Dominus ultra mare Genesareth navigans, tamen natura, lignum crucis : usu, beneficium crucis ( quod vehit ultra fluctus sæculi) : et quantitate, significat crucis humilitatem : et hæc est vita Ecclesiastica cruci conformata. Et de primo et secundo et de tertio simul dicitur, Sapient. xiv, 5 : Ut non essent vacua sapientiae tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Ideo de Ecclesia allegorice, et de personis Ecclesiasticis moraliter dicitur, Proverb. xxxi, 14 : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Luc. v, 3 et 4 : Ascendens Jesus in unam navim, quæ erat Simonis,... dixit ad Simonem :
<--- Page Split --->
Duc in altum, et laxate retia in capitram.
Tertium, est secuta eum congregatio sanctitatis : et hoc notatur cum dicitur
« Secuti sunt eum discipuli ejus, »
Quia extra navim nou est salus. Luc. XI, 23 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit1. Unde in persona Christi et suorum, dicitur ad Noe, Genes. vii, 1 : Ingredere tu, et omnis domus tua, in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.
« Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operitur fluctibus : ipse vero dormiebat. »
« Factus est. »
Hic incipit agere de his qua ad miraculi perfectionem exiguntur. Et sunt quatuor : primum est, impetus tempestatis : secundum est, dissimulatio defesionis : tertium est, interpellatio liberatoris : quartum et ultimum est, efficax auxilium Salvatoris. Et haec patent in littera.
In primo horum quinque notantur, scilicet tempestatis impetus, et quantitas motus, violentia, locus, et periculum.
Tempestatis impetus tangitur, cum dicit :
« In mari. »
« Et ecce motus. »
Motus enim iste est motus et impetus irruentis tempestatis, de qua dicitur, Jonæ, i, 4 : Dominus misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. Unde etiam istum ventum ad litteram præcepit Dominus oriri ad probationem discipulorum. Psal. cvi, 26 : Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos : anima corum in malis tabescebat.
« Magnus. »
Ecce quantitas. Dicitur autem mag-
nus, quia supra virtutem navigantium. Quamdiu enim gubernator potest navim regere, et per gubernaculum sine artemone movere navim quo voluerit, tunc quamvis sit motus, non dicitur esse magnus : sed quando vincit gubernatorem, et motum navis per gubernaculum, et transvertit navim in alteram partem, tunc motus dicitur magnus et superans. Thren. iii, 54 : Inundaverunt aquæ super caput meum : dixi : Perii. Jonæ, I, 13 : Remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non vulebant : quia mare ibat, et intumescebat super eos.
Ecce violentia. Non enim fiebat modo consueto, sed violentia quadam quasi confringebat mare : et ideo dicitur : « Factus est motus. » Job, xxvii, 20 : Apprehendet eum quasi aqua inopiu, nocte opprimet eum tempestas. Nahum, i, 3 : Dominus in tempestate et turbire via ejus. Jonæ, ii, 4 : Omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. Psal. lxxvii, 2 : Intraverunt aquæ usque ad animam meam.
Ecce locus. Non enim erat iste ventus tantum superius in superficie maris incidens, sed etiam de fundo maris spirans : quia lumine luna spirat fundus maris, et aestuat, et emittit vaporem continue, qui sequitur motum, et incrementum luminis luna : et iste vapor ejicit mare in effluxu et refluxu maris : et ideo talis motus dicitur aestus maris. Sed cum nimis spirat, nec ab una parte spirat, sed a multis et contrariis sitibus, tunc facit periculose moveri mare de imo ebullientibus undis et inordinate ad contrarios situs refluentibus : et tunc confringit et absorbet naves : et bellua
<--- Page Split --->
marinæ tunc fugientes fundum, etiam inordinate jactatæ aliquando impingunt in naves, et subvertunt eas, et symplogadarum concursus, hoc est, lapidum ex æstu a fundo ebullientium ex impetu vaporis et fluctuum aliquando percutiendo perforat (alias, perforant) fundum navis et destruit: et hæc vocantur a Poetis Acrocerauia. Job, xli, 22: Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Eccli. xliii, 25: Qui navigant mare, enarrent pericula ejus : et audientes auribus nostris admirabimur.
« Ita ut navicula operiretur fluctibus. »
Ecce periculum factum. Est autem hoc: quia undique venerunt fluctus contra se, et ideo navicula dirigi non potuit contra fluctus: quia si super fluctus vadens exaltata fuisset cum fluctibus, et cum eisdem depressa, non fuisset periculum: sed cum undique venerunt fluctus, oportuit ipsam concludi inter medios fluctus: et tunc fluctus navem operientes submergunt: nec potest aliquid subvenire tunc artificio gubernationis, vel remigationis. Jonæ, ii, 4: Projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: et omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. Act. xxvii, 14 et 15: Misit se contra navim ventus Typhonicas, qui vocatur Euro-aquilo. Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus ferebamur. Ventus enim ille compositus erat ex pluribus: et ideo navis in ventum dirigi non poterat, quia fluctus oppositi peruissent eam. Psal. lxviii, 3: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Et hæc omnia magis in spiritualibus quam corporalibus fiunt.
Hic ponitur dissimulatio adjutorii. Et,
Marci, iv, 38 : (ubi ponitur eadem historia) dicitur, quod erat ipse in puppi super cervical dormiens. Sicut enim dicit Philosophus, quod « anima aliquando « est sicut somnus, et aliquando sicut vi- « gilia, » ita etiam se exhibuit in Christo divinitas. Quando enim non ostendit se extra, tunc erat ad modum somni, in quo spiritus et calor vita in interioribus con- cluduntur : quando autem exterius sua potentia fecit indicia, tunc exhibuit se sicut vigilia, in qua spiritus et calor ad exterius procedunt, et sensuum operatio- nes perficiunt. Sic enim dissimulans ad- jutorium, dormit qui numquam dormit. Psal. cxx, 4 : Ecce non dormitabit ne- que dormiet qui custodit Israel. Item, Psal. xlui, 23 et 24 : Exsurge, quare obdomis, Domine? exsurge, et ne re- pellas in finem. Quare faciem tuam aver- tis ? Cantic. v, 2 : Ego dormio, et cor meum vigilat. In hoc autem quod Mar- cus eum super cervical dormivisse dicit, notatur quod aliquid commodi in via secum deferebatur. Et forte lassatus tu- multu turbarum, et instantia praedictio- nis quiete indiguit. Et hoc intelligitur ex Marco, iv, 35 et 36, ubi dixit discipulis : Transeamus contra : et dimittentes tur- bam, assumunt eum, ita ut erat in navi. Et in hoc intelligitur, quam diligens et laboriosus fuit circa nostram salutem procurandam.
Ecce interpellatio discipulorum. Et tria dicuntur: accessus per devotionem ad Salvatorem, suscitatio dissimulantis, et interpellatio.
De accessu dicit :
« Et accesserunt ad eum discipuli ejus. »
« Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. »
Naturale enim est homini in periculis
<--- Page Split --->
maris timere, et auxilium quaerere : eo quod ibi non patet effugium. Et ideo concurrerunt ad Jesum. Jacob. iv, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Deuteron. iv, 7 : Non est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Et in hoc notatur quidam defectus fidei. quod a propinquitate loci juxta Salvatorem putabant melius salvari. Psal. cxxxviii, 9 et 10 : Si habitavero in extremis maris : etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
« Et suscitaverunt eum. »
Ecce excitatio, in quo (alias, qua) iterum defectus fidei notatur, quod melius putabant salvari posse carne vigilantem quam carne dormientem, qui deitate neque dormit, neque dormitat. Spiritualiter, dissimulans adjuvare Dominus suscitatur, quando instantia devotionis et clamoris quasi manu quadam pulsatur. Proverb. vi, 3 et 4. Discurre, festina, suscita amicum tuum : ne dederis somnum oculis tuis. Psal. lxxvii, 63 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
« Dicentes : Domine, salva nos, permus. »
Ista est interpellatio, et continet tria : professionem videlicet majestatis, petitionem salutis, et allegationem necessitatis.
Professi sunt enim majestatem, cum dicunt : « Domine, » qui omni creaturae dominaris. Psal. lxxxviii, 10 : Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas. Nahum, 1, 4 : Dominus increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens.
« Salva nos. » Ecce petitio salutis. Nahum. i, 7 et 8 : Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens
sperantes in se. Et in diluvio praeterunt consommationem faciet. Psal. cxliii, 7 : Eripe me, et libera me de aquis multis. « Perimus. » Ecce allegatio necessitatis. Thren. iii, 54 et 55 : Inundaverunt aquæ super caput meum : dixi : Perii. Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo. Item, Thren. ii, 18 : Periit finis meus. et spes mea a Domino.
« Et dixit eis Jesus: Quid timidi estis, modice fidei ? »
Hic ponitur efficax auxilium Domini Salvatoris. Dicuntur in eo tria : quorum primum est discipulorum increpatio : secundum, ventorum et maris sedatio : tertium autem, tranquillitatis perfectio.
De primo dicit : « Et dixit eis Jesus. » Primo increpat discipulos propter parvitatem fidei, quam parvam habebant, credendo loco propinquiori melius salvari, et vigilantem majoris potentiae esse Dominum quam corporaliter dormientem : et hoc est, quod dicit : « Quid timidi estis ? Quasi diceret: Salvatorem et salutem vobiscum habentes, quid timetis ? Non est causa in hoc : nisi quia estis « modica fidei. » Isa. liv, 4 : Noli timere, quia non confunderis, neque erubescens. Joan. xiv, 27 : Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
« Modice fidei. » Marci, iv, 40 : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? Luc. viii, 23 : Ubi est fides vestra ? Matth. xiv, 31 : Modice fidei, quare dubitasti ?
« Tunc surgens imperavit ventis, et mari. »
Ecce tempestatis sedatio. Et duo dicit : primo enim sedat ventos, auferendo causam tempestatis : et secundo, imperat mari tamquam tempestatis subjecto et loco. Luc. viii, 24 : Surgens increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit. Marc. iv, 39 : Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, ob-
<--- Page Split --->
mutesce. Et cessavit ventus. Job, xxxviii, 8 et seq. : Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens : cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem ? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Eccli. xlii, 25 : In sermone ejus siluit ventus.
« Et facta est tranquillitas magna. »
Ecce tranquillitatis perfectio. Tob. iii, 22 : Post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis. Dicit autem Aristoteles, quod « serenum est quies in « aere, et tranquillum quies in mari : » et secundum hoc ad magnitudinem miraculi facit, quod tam cito magna quies facta est. Quia, sicut dicit Plato, « ces- « sante violenter movente in humido « aeris et aquæ, non statim cessat mo- « tus : quia violentia et impetus primi « moventis manet in humido : nec cessat « motus, nisi violentia cessaverit. » Isa. li, 10 : Posuisti maris profundum viam, ut transirent liberati. Isa. lxiii, 13 : Eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem.
« Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? »
Hic ponit miraculi hujus effectum et fructum. Et tangit duo : admirationem videlicet, et fidem, licet imperfectam.
De admiratione dicit :
« Porro homines mirati sunt, etc. »
Et quæritur, qui homines : quia non erant turbæ in navi, quas reliquerat, sed tantum discipuli ?
Ad hoc dici potest, quia ipsi disci-
puli bene homines hic dicuntur, quia adhuc humana de Christo senserunt. I ad Corinth. ii, 3 : Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ? Posset etiam dici, quod nautæ, qui ista viderunt, hic homines appellantur, nisi forte diceretur ipsos discipulos nautica arte fuisse præditos, qui piscatores fucrunt. Potest etiam dici, quod stagnum Genesareth fuit in quo navigaverunt, nec tantæ latitudinis est, quin a ripa naves videri possint : et illi considerantes quod tam subito omnia quieverunt, et Jesum videntes surgere, et imperare mirati sunt. Job, ix, 10 : Facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. Eccli. xliii, 27 : Ullic, hoc est, in mari, præclara opera, Dei scilicet, et mirabilia.
« Dicentes : Qualis est hic ? »
Sicut supra diximus : Licet admiratio non sit fides, tamen ducit ad fidem potentiae divinae. Et ideo isti dicunt : Qualis est hic ? hoc est, ultra hominem est, qualis autem nesciunt : licet ergo nondum cognoverunt quia Deus est, eo quod etiam homines divini miracula faciunt, tamen jam confitentur quia ultra hominem est.
Et subjungunt rationem : « Quia venti, » in aere, « et mare obediunt ei. » Omnis enim creatura sensum habet naturalem, quo imperium percipit et perficit Creatoris, quamvis in se sit insensibilis. Et ideo distinguit Isaac Philosophus sensus naturales et animales : et dat sensus naturales etiam insensibilibus. Marc. iv, 40 : Timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ? Luc. viu, 25 : Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis, putas, est hic, quia et ventis et mari imperat, et obediunt ei ?
Sub eisdem autem divisionibus eisdem concordantiis facile est ista exponere moraliter : si flatus est suggestio
<--- Page Split --->
dæmonum, mare autem turbatum et amarum et inquietum, cor hominis: vel sæculum præsens esse dicatur, quod est hoc mare magnum et spatiosum manibus: illic reptilia quorum non est numerus 1. Navicula autem vel gratia, vel pænitentia, vel hominis mensa accipiatur, in qua Christus est per fidem et inhabitantem gratiam, Apostoli per doctrinam et exemplum: suscitatio Domini per devotionem spiritualiter efficitur. Et hujusmodi facere adaptations est facile, etc.
« Et cum venisset (Jesus) trans fretum in regionem Gerasenorum. »
Postquam perfecti confirmationem discipulorum in periculis mundi, et erexit confidentiam eorum de virtute Christi, ostendit hic confirmationem eorumdem contra nequitias invisibiles dæmonum. Et quia apud carnales prius est quod est animale et visibile quam spirituale et invisibile, ideo etiam auctor ordinat præcedens miraculum ante istud.
Circa vero miraculum istud tria inducuntur hic : quorum primum ostendit præsentiam Domini in loco miraculi : secundum autem ea quae faciebant ad miraculi perfectionem, ibi, « Occurrerunt ei duo. » Tertium autem de his quae a miraculo sunt causata, ibi, §. 33 : « Pastores autem fugerunt. »
De primo horum dicit :
« Cum venisset Jesus, etc. »
Ut Salvator, omnibus apportans salutis effectum, et ubique invisibilem salutem ex visibili ostendens. « Trans fretum, » hoc est, ultra stagnum, « in regionem Gerasenorum, « ubi erant præsentes isti dæmoniaci.
potentiae divinae ostensivum ? Unde, Joan. iv, 48, culpavit regulum, quia non credidit quod absens posset præstare salutem.
Ad hoc dicendum, quod si absens fecisset miraculum, fuisset ab infidelibus et ab his qui imperfectæ erant fidei, non sibi attributum : et ideo ut manuducens nostram infirmitatem, et paulatim instruens, fecit præsens, ut doceret sibi inesse potentiam : et sic manuductos aliquando elevavit altius, curans aliquos absens, ita tamen quod verbum curationis præsentes audirent : ne casu, et non per ipsum putaretur factum esse miraculum.
« Occurrerunt ei duo habentes demonia. »
Hic ponit ea quæ ad miraculi exiguntur perfectionem : et quia miracula duo sunt, scilicet liberatio dæmoniacorum, et submersio porcorum, et unum sequitur ad alterum, ideo duo hic dicuntur : unum, quod est liberatio dæmoniacorum : secundum autem est submersio porcorum ibi, §. 32 : « At illi exeuntes. »
In primo horum tria dicuntur : quorum primum est dæmoniacorum occursus, secundum descriptio, et tertium clamor. Et hæc patent in littera.
De primo dicit occursum, numerum, et miseriam.
Occursum tangit, dicens :
« Occurrerunt ei. »
Nec est putandum, quod occurrerunt ei ad nocentum, vel invadendum, sicut occurrerunt aliis : quia etiamsi non esset Deus, tantæ sanctitati occurrere non auderent, sed potius cum isti nullum pro se interpellantem, nullum etiam haberent adducentem, Dominus voluit quod ipsimet sibi occurrerent : et ipse in ea-
<--- Page Split --->
dem via se ponens occurrit illis, quia copiosus est in misericordia.
« Duo. »
Ecce numerus eorum. Et videtur esse contrarium, quia, Marci, v, 2, et Luc. vn, 27, non dicitur fuisse nisi unus. Et hoc solvit Augustinus, quod in veritate duo erant, sed unus clarior alio : et alter videbatur quasi adhaerens alteri. Et ideo de uno faciunt Marcus et Lucas mentionem.
« Habentes dæmonia. »
Ecce miseria. Dicit autem pluraliter « dæmonia, » quia sicut dicunt Marcus, v, 9, et Lucas, vn, 30, multa dæmonia ingressa fuerant in eos : ita quod cum quaereretur nomen dæmonis, dixerunt : Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Et hoc quidem dixit unus : et forte de illo solo loquuntur alii Marcus et Lucas. Utrum autem secundus etiam habuit multa dæmonia, non habetur nisi ex conjecturis : quia probabile est non habuisse nisi unum : et ideo alios Evangelistas de eo mentionem non fecisse.
Dæmonium autem latinum non est, sed in græco 8aTj^ov idem est quod intellectus. Et dæmonium, sicut dicit Remigius, est collectivum dæmonum, sicut populus est collectivum hominum. Alii autem dicunt, quod dæmonium est quasi denominativum (alias, denominatum) a dæmone : et cum græci secundum Platonem dividant dæmones in calodæmones et cacodæmones, nos accipimus dæmonem pro malo dæmone semper : et tunc est apud nos in usu significationis idem quod nequam intellectuale. Et hoc ulterius transferentes dicimus : nequam spirituale, sicut dicit Apostolus, ad Ephes. vi, 12 : Contra spiritualia nequitiae, in cælestibus.
Quod autem dicit : « Habentes dæ-
monia, » cum potius dæmonia habuerint istos homines, hoc modo intelligitur, quo spirituale habetur a corporali, sicut corpus dicitur habere animam. In omnibus autem talibus spirituale habitum movet, et regit corpus, et continet : et ita est hic. Dæmones enim movebant, et regebant istos, et continebant infra terminos suæ potestatis.
Si autem quaeritur, qualiter tot dæmones poterant esse in uno corpore ? Quæstio est absurda : quia loco non circumscribuntur : et operari poterant in uno corpore etiam multo plures eo modo quo superius determinatum est in isto eodem capitulo 1. Unde, Luc. vn, 32, et Marc. v, 13, dicitur quod porci, quos præcipitabant, erant legio et circa duo millia. Legio autem consuevit ab antiquis appellari, quod sex millia sexcentos sexaginta sex in armis habebat. Luc. vn, 2, etiam dicitur, quod septem dæmonia exierant de Maria Magdalena. Infra etiam, xn, 45, dicitur, quod dæmon aliquando assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes, scilicet in hominem, habitant ibi. Nec intelliguntur septem fuisse per numerum subjectorum, quia nulla esset ratio : sed potius septem per numerum malitiarum, sicut exponit Gregorius : « Princeps autem unius vitii « in legione dæmonum non est sine sibi « subjectis dæmonibus. » Et ideo probabile est, quod raro in obsesso homine sit unus dæmon, sed semper plures : et hoc significatur, Marc. v, 2, ubi dicitur, quod occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, qui tamen postea legionem dæmonum sub se habere dictus est : quia tota illa legio uni principi significatur fuisse subjecta.
« De monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. »
<--- Page Split --->
scriptionem. Et describit a tribus : ab habitatione, a saevitia, a violentia.
Ab habitatione, cum dixit :
« De monumentis exeuntes. »
Monumenta autem dicuntur cryptæ subterraneæ, in quibus jacebant busta mortuorum : et ibi propter spurcitiam mortuorum, et similitudinem damnationis eorum qui infideles obierant, congruum et similem inferno locum dæmones habebant, forte a Deo ordinante : ut ex hoc malos instrueret, qui opera ibi sepultorum exercebant, ut a malis resipiserent, ne habitatio tam malignorum efficerentur dæmoniorum. Marcus autem et Lucas dicunt eos habuisse in monumentis domicilium 1, et die ac nocte currere in montibus clamantes et concidentes se lapidibus : et forte quando ultra modum fatigati erant, divertebant ad monumenta, et alio tempore agitabantur in montibus et desertis.
Ecce descriptio a saevitia : quia saeviebant in (alias, intra) se, et in alios. Unde, Marc. v, 3, et Luc. vn, 29, dicunt eos saepe rupisse catenas, et compedes comminuisse, et a nullo domari potuisse : et hoc fuit ex duabus virtutibus simul concurrentibus, una quidem dæmonis, de qua dicitur, Job, xl, 24 : Non est super terram potestas quae conparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Alia autem fuit quasi instrumentalis ad istam : quia ex cholerico in cholericis incensis conturbabat istos : et hæc spiritus acuunt et organa, et virtutem etiam in valde debili corpore multiplicant, sicut apparet aliquando in jam morituris insanientibus, qui contra impetum duorum, aut trium se tenentium aliquando surgunt violenter. Apocal. xii, 12, propter hoc dicitur : Væ terræ
et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam.
« Ita ut nemo posset transire per viam illam. »
Ecce violentia, quam transeuntibus inferebant : diaboli enim voluntas semper est ad nocendum : et si aliquando prosit temporaliter, hoc non facit, nisi ut postea amplius noceat. Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non pancarum. Simile quid legitur, Act. xix, 16, quod insiliens homo in quo erat dæmonium pessimum, scilicet in septem exorcistas Scevæ Judæi filios, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
« Et ecce clamaverunt, dicentes : 20 Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos ? »
Hic describuntur a clamore. Et per hoc quod dicit,
« Clamaverunt, »
Notat dæmonum malignam incitationem ad confusos, et quasi sine intellectu clamores. Propter quod et alii duo Evangelistæ dicunt, quod die ac nocte clamabant in montibus. Hic autem plenos bono intellectu proferebant sermones, dolentes quod malignitatis eorum tempus erat finitum.
Unde tria dicuntur : quorum primum est, quod allegant se nihil commune habere cum Domino, sicut cum omnibus aliis in peccato natis habuerunt : secundum autem est, quod ex hoc profitentur potestatem torquendi eos esse in Domino : tertium est, quod petunt quemdam
<--- Page Split --->
minoris malitiae sibi concedi effectum. Et haec patent in littera.
De primo dicunt :
« Quid nobis, et tibi, »
Supple, commune est,
« Jesu, Fili Dei ? »
Quasi dicerent : Nihil. II ad Corinth. v1, 13 : Quae conventio Christi ad Belial? et per hoc dicere voluerunt, quod de regno eorum non deberet se intromittere Dominus. Sed mentita est iniquitas sibi, quia regnum Christi fuit : daemones autem erant tyranni invasores : quod tamen peccatis exigentibus juste permisit Dominus ad punitionem malorum et probationem electorum. Quod autem dicunt : « Fili Dei : » et Lucas dicit, iv, 34, daemonium immundum dixisse : Scio te quis sis, Sanctus Dei, ut dicit Ambrosius, « secundum opinionem dixisse intelligun- « tur qua erta fuit ex conjecturis : et ta- « lem scientiam conjecturalem habuerunt, « et non certam scientiam. » Quia dicit Apostolus, I ad Corinth. n, 8, quod si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent, hoc est, crucifigi persuasissent. Unde, supra, iv, 3 et seq., omnis tentatio Satanae composita fuit, et alteram partem semper habuit explorationis. Dixit enim semper : Si Filius Dei es, etc.
«Venisti ante tempus torquere nos.»
Ecce secundum, quod (alias, quo) profitetur potestatem : et attende, quod reputant se torqueri, si compellantur cessare a nocendo. Unde Marcus et Lucas dicunt, quod rogaverunt eum, ne mitteret eos in abyssum, ubi tentare non possent, et nocere hominibus. Et hic dicunt : « Ante tempus. » Quod duobus modis
intelligi potest : ante tempus videlicet tentationi deputatum, quod est usque ad judicium : quia, sicut dicitur, II Petr. ii, 4, rudentibus inferni detracti sunt de coelo in hunc caliginosum aerem, in locum tentationis reservati usque ad diem judicii, quando in abyssum inferni cum omnibus suis condemnabuntur 1. Vel, « ante tempus » passionis Christi, quando ex Scripturis cognoverunt a parte potestatis se fore casuros. Unde, Apocal. xii, 12, dicitur draco habere iram magnam, sciens quod modicum tempus habet : licet enim esset longum, tamen appetitus sua malignitatis reputat modicum.
« Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. »
Istud est tertium, ubi ponuntur preces permittendi sibi effectum minoris malitiae.
Et dicit tria : primo enim facit parenthesim interponendo de grege porcorum, ut locum habeant sequentia : secundo, innuitur daemonum infirmitas : et tertio, malitia.
De primo dicit :
« Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. »
Quia sicut Marcus et Lucas dicunt, erant amplius quam duo millia.
Sed quaeritur, unde venerunt porci, cum porcus sit animal immundum secundum legem ad nullum usum Judaeorum? Sed huic objectioni occurrit Glossa Hieronymi, dicens quod Gerasa civitas est Arabiae, non longe a monte Galaad, ubi Jacob et Laban fedus percusserunt 1 : et non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci sunt praecipitati : et ibi Arabes habitabant, qui porcum comederunt.
<--- Page Split --->
« Dæmones autem rogabant eum dicentes : »
Ecce infirmitas dæmonum, quod etiam in irrationale, et immundum, et monstruosum animal potestatem non habent nisi permissi. Simile, Job, i, 11 : Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quæ possidet, hoc est, trade mihi potestatem. I ad Corinth. v, 5 : Tradere hujusmodi Satane in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
« Si ejicis nos hinc, milte nos in gregem porcorum. »
Ecce malitia voluntatis.
Et dicunt duo : primo enim ponunt sub conditione, in quo notant Christi potestatem, dicentes :
« Si ejicis non hinc. »
Quasi dicant : Hoc in tua est voluntate, quia hoc saepe Sancti viri fecerunt : et ideo per hoc non certam scientiam de Christo acceperunt. Luc. xi, 20 : Si in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Psal. ix, 7 : Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti.
« Mitte nos in gregem porcorum. »
Quæritur hic, quare petebant mitti in porcos potius quam in alia animalia ?
Dicendum videtur, quod hoc fuit Dei dispensatio : quia sicut in primis parentibus non potuit accipere diabolus formam animalis quam voluit, sed potius suæ malitiae congruentem, in qua facile deprehendi posset : ita et nunc non potuit intrare in animal nisi sibi permissum, ex quo congrue instruerentur homines, in quos dæmones acciperent potestatem. Animal enim hoc immundum
est et monstruosum, capitis non erectivum, ut alia animalia. Immundum enim est secundum legem 1. Monstruosum autem, quia componitur ex multis animalibus secundum convenientiam quam habet cum eis. Dividit enim ungulam cum ruminantibus, et non ruminat cum habentibus pedem in multa divisum. Adhuc, pedem in duo dividit cum his quæ pariunt unum animal, aut raro duo : et parit multos fœtus, sicut ea quæ pedem in multos dividunt digitos. Adhuc, dividit ungulam : et tamen habet per totam longitudinem ventris mammillas, sicut canis vel aliud animal in multa dividens pedes. Adhuc, dividit ungulam cum sepum habentibus : et habet sagimen et non sepum cum his quæ non ruminant : et ita componitur ex duobus animalibus, ungulam videlicet dividente in duo, et pedem in multa partiente. Quoad setas autem accedit ad naturam hiricii : et propter brevitatem colli numquam erigit caput, sicut aliud animal. Et tradunt Philosophi, quod nullum aliud animal ita sæpe producit monstruosos partus, sicut porcus. Adhuc autem, omni tempore est amans coitum, et tamen cum hoc corrixativum, et cœni appetitivum : semper fœtores spargens, nihil etiam in voce habens delectionis. Ex quibus omnibus instruit, quod nisi aliquis porcus efficiatur per malos actus, dæmon in eum potestatem non accipit. Job, xii, 7 : Nimirum interroga jumenta, et docebunt te : et volatilia coeli, et indicabunt tibi.
« Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos : et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare, et mortui sunt in aquis. »
Hic ponitur secundi miraculi perfectio. Et tanguntur duo : permissio, cum dicit : « Ite : » et nocumentum dæmo-
<--- Page Split --->
num, cum dicit : « Et exeuntes abierunt in porcos. »
Sed quæritur, quare Dominus permisit tale damnum fieri hominibus, quorum erant porci ?
Et dicendum, quod magis valuit instructio facti quam nocumentum damni porcorum. Et ideo plus profuit quam nocuerit. Intelligitur autem, quod isti etiam alias forte peccaverunt per illicitas acquisitiones : et ideo in hoc puniti sunt, in quo deliquerunt : et hoc quoad eos, quia miserunt porcos. Quoad Christum autem nihil quaestionis habet : quia Domini est terra, et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi qui habitant in eo 1.
Dicitur autem, quod grex per præceps gradiebatur in mare, et mortui sunt in aquis, quia voluit Dominus ut sciretur quod ageretur a dæmonibus. Et cum omnis porcus naturaliter sciat natare in aquis, eo quod motus natationis in eis idem est cum motu ambulationis, non poterant ita subito submergi, nisi vi dæmonum præcipitati. Et in hoc instruxit Dominus ferocitatem dæmonum ad nocendum, ut magis ab hominibus horreantur. Unde, Habacuc, i, 7 : Horribilis, est terribilis et : ex semetipsa judicium et onus ejus egreditur.
« Et viso eo. »
« Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerunt. »
Hic ponitur effectus miraculi.
Et tanguntur duo : nuntium pastorum, et admiratio et pavor audientium.
De primo dicit duo : fugam videlicet pastorum ex timore, et nuntium.
De primo dicit : « Pastores autem fugerunt, » humanum aliquid ex ignorantia passi : quia nec potestatem Christi, nec iras dæmonum localiter fugientes evadere poterant.
« Et venientes. » Duo nuntiant, scilicet submersionem porcorum, et liberationem oppressorum a diabolo. Unde dicit : « Venientes in civitatem, » Gerasæ nomine, « nuntiaverunt omnia » miraculum circumstantia, « et de his qui dæmonia habuerant, » hoc est, de liberatione eorum, ut darent eis audaciam exeundi, ne timerent invadi ab eis.
« Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. »
Ponitur effectus in audientibus.
Et dicuntur tria : primum est honoris : secundum, experientia miraculi : tertium autem timoris.
De primo dicit, quod « tota civitas, » hoc est, civitatis nominati (alias, nominatæ) habitatores, « exiit obviam Jesu, » eum in hoc honorantes, et prævenientes, ne in civitatem eorum intraret : sciebant enim se esse peccatores, et timebant, ne peccatis eorum exigentibus plagarentur in aliis, sicut plagaverat in porcis. Luc. v, 8 : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Hoc est, experti eum. Hæc Matthæus breviter transit : Marcus autem et Lucas diligentius prosequuntur. Quia viderunt liberatos, vestitos, sedentes, et quietos ad pedes Jesu : et sic experti sunt potentiam Jesu divinam in miraculo : et hæc fuit eis causa timoris.
« Rogabant ut transiret a finibus eorum. »
Tertium est, quod est timoris, sicut diximus. III Reg. xvii, 18 : Quid mihi et tibi, vir Dei ? Ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meæ, et inter-
<--- Page Split --->
ficeres filium meum. Marcus autem et Lucas dicunt 1, quod liberati a demonibus rogaverunt ut cum Jesu irent, et Dominus præcepit ut in domum suam revertentes nuntiarent omnibus quanta fecisset eis Deus : et hoc est, quod dicit de perfectione miraculi.
Sic ergo experti discipuli potentiam