CAPUT VII.
Docet non judicandum : de festuca in oculo fratris, et trabe in proprio oculo : sanctum non dandum canibus : omnem petentem, quaerentem. et pulsantem a Deo exaudiri : faciendum aliis quod nobis fieri volumus : per angustam portam ad vitam intrandum : quomodo dignoscantur falsi prophetae, et arbor bona a mala : comparatio de audiente Christi verba, et operante aut non operante juxta illa.
Nolite judicare, ut non judicemini 1.
In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis 2.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
Aut quomodo dicis fratri tuo : Sine, ejiciam festucam de oculo tuo : et ecce trabs est in oculo tuo ?
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos : ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
Petite, et dabitur vobis 3 : quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur.
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei 4 ?
Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis
1 Luc. vi, 37 ; ad Roman. ii, 1.
2 Marc. iv, 24.
3 Infra, xxi, 22 ; Marc. xi, 24 : Luc. xi, 9 ;
Joan. xiv, 13 ; Jacob. 1, 6.
4 Luc. xi, 11.
<--- Page Split --->
bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in cœlis est dabit bona petentibus se !
Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis 1. Hæc est enim Lex et Propheta.
Intrate per angustam portam 2 : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam ! et pauci sunt, qui inveniunt eam.
Attendite a falsis prophetis, qui veiunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsccus autem sunt lupi rapaces.
A fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere.
Omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur 3.
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Non omnis qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum 4 : sed qui facit voluntatem Patris mei qui in
cœlis est, ipse intrabit in regnum cœlorum.
Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus 5 ?
Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem 6.
Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram 7.
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
Et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam.
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
Et factum est, cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
Erat enim docens cos sicut potcstatem habens 8, et non sicut Scribæ eorum ct Pharisæi.
<--- Page Split --->
IN CAPUT VII MATTHEI
ENARRATIO.
« Nolite judicare ut non judicemini. »
Hic incipit removere impedimenta perfectionis, quae occasionantur ex aliis. Haec autem impedimenta perfectionis apostolicae praecipue insidiantur jurisdicctioni judicii, et doctrinae.
Et dividitur ista pars in duas partes, in quarum prima docet, qualiter sine impedimento nos habeamus ad subditos : in secunda autem, qualiter ad eos qui speciem habent pietatis, et virtutem ejus abnegant, ibi, y. 15 : « Attendite a falsis prophetis. »
Adhuc, anterior harum in duas dividitur : ita quod in prima docet, quales simus in judicio : et in secunda, quales simus in exemplo, ibi, y. 7 : « Petite, et dabitur vobis. »
In prima, tria continentur, quae removent impedimenta : in primo quorum removet usurpatum judicium : in secundo, indignum, ibi, y. 3 : « Quid autem vides, etc. » In tertio, indiscretum, ibi, y. 6 : « Nolite dare sanctum canibus. »
Vel, dicatur melius, quod dividitur in duas : ita quod in priori removet impedimenta judicii a judice : et in secunda, docet qualis debet esse judex Prælatus in dispensando sancta sibi credita, quia Prælatus et judex est, et dispensator sacrorum.
Et tunc prior ulterius in duas dividitur, in quarum prima removet judicium usurpatum :et in secunda, indignum.
In prima harum duo continentur : eo quod primo ponit prohibitionem, et in secundo, adhibet rationis persuasionem, ibi, y. 2 : « In quo enim judicio. »
Adhuc, in prima dicit duo : prohibitinem, et transgredientium poenam.
De primo dicit :
« Nolite judicare. »
Attendendum autem hic est, quod est judicium rationis, et judicium jurisdictionis.
Judicium rationis licet sit de omnibus de quibus inquirimus an sint, vel non sint, tamen hoc judicium quod hic quaeritur, est judicium quod fit de actibus humanis, et de hominibus utrum bona sint, vel mala.
Et si est de actibus humanis, aut de actibus propriis in propriæ conscientiæ discussione, aut de alienis in alienarum conscientiarum curiosa investigatione.
Et si est de propriis in suæ conscientiæ investigatione, numquam est temerarium : quia propriam conscientiam habet testem, quæ non fallitur in factis propriis, quia sibi constat et factum, et causa facti, et intentio facientis. Et de hoc dicitur, I ad Corinth. xi, 31 : Si vosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Job, xiii, 15 : Vias meas in conspectu ejus arguam. Et ipse erit salvator meus.
Si autem est de alienis, aut est de actibus humanis, aut de ipsis agentibus.
Si est de actibus, considerandum est, utrum sint de his quæ jam judicata sunt a Spiritu sancto in Scriptura : et hæc sunt, de quibus dicit Philosophus, quod « mox nominata sunt mala : » et judicium condemnationis in illa non est temerarium, sed potius, si hæc non condemnabilia judicantur, est error. Joan. ut, 18 : Qui non credit, jam judicatus est. Ad Roman 1, 32 : Non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Aut est de his quæ judicata non sunt, nec mox nominata sunt mala : et ideo illa omnia
<--- Page Split --->
possunt bono animo et malo fieri, et bono fine et malo, et bene et male, quoad alias circumstantias : et ideo judicare illa et condemnare illa temerarium est judicium, sicut in exemplo, quod dicit Glossa : Quia licet expediat temporalia abjicere et sine sollicitudine esse, tamen si hoc aliquis non faciat, non est judicandus. In tali ergo judicio sunt duo consideranda: unum est indagatio causae quae ex ipsa re est probabilis, et via ad veram causam inveniendam : et haec est solertia, non temeritas. Aliud est adhibere causam quam res ipsa non demonstrat, et in pejorem partem interpretari : et haec est interpretatio facti potius quam verum de re judicium : et si hoc fiat in sinistram partem, temeritas est : si autem in meliorem partem fiat, hoc boni animi signum est, quia de quolibet praesumendum est bonum, nisi probetur contrarium. De hoc dicitur, Job, 29 et 30 : Id quod justum est judicate. Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
Si autem est de ipsis qui agunt talia, qualia inducta sunt, hoc fit duobus modis : aut enim judico de agente secundum praesentem actum, aut secundum perseverantiam, sive permanentiam in illo. Si judico secundum praesentem actum a quo denominatur agens bonus, vel malus, tria sunt, sicut dicit Tullius, quae informant judicium accusandae personae, vel excusandae : par, pactum, et judicatum. Par autem est, quod equitati et juri est congruum : hoc enim totum in paritate et aequalitate consistit, sicut supra diximus. Pactum autem est, quod licet aequum non sit, vel aequale, tamen ex libera voluntate convenit inter pangentes (alias, paciscentes), et non contrariatur civilitati, vel honestati. Judicatum autem est, quod auctoritate legis est sancitum. Si ergo video aliquem, cujus factum, aut æquo, aut pacto, aut legi contrariatur, si judico eum injustum, non est judicium temerarium : si autem nihil talium video in ipso, et judico in-
justum, non est judicium ex ipsa re judicatum, sed temerarium ex temeritate formatum, et tunc est temerarium : si autem judico de permanentia in malo quod agit, non potest esse nisi temerarium : quia qui hodie est bonus, cras melior erit : et qui hodie malus, cras potest esse, vel fieri bonus, et in ultimo instanti suæ vitæ potest esse bonus, sicut latro pendens in cruce : de nemine desperandum est, dum vivit. Ad Roman. xiv, 4 : Tu quis es, qui judicas alienum servum ? Domino suo stat, aut cadit : stabit autem, potens est enim Deus statuere illum.
Attende autem quod in utroque istorum judiciorum in quibus judicat ratio, si occurrit rei necessitas, judicium est verum, et oppositum judicium est erroneum, sicut in his quæ mox nominata sunt mala. Et si sequatur rei probabilitatem, solertia est, quam attendit rhétor, qui ex signis probabilibus acclamationes (alias, exclamationes) format ex accusationis vel defensionis judicio, sicut si video loquentem cum muliere hominem, et est homo honestus, et locus honestus, matrona honesta, sumitur exclamatio defensionis. Si autem invenis (alias, invenio) tonsorem diligens, computus, politus, composito gradu incedens, molliter scapulas gestans, et gestiens placere lenitate (alias, levitati), et locus suspectus, et mulier non notæ honestatis, sumuntur ex talibus acclamationes accusantes, et præsumptionem contra eum facientes.
Hoc igitur est judicium rationis, quod præponitur judicio jurisdictionis : quia non debet constitui judex, in quo judicium rationis non est justum, sed potius amoveri debet a solio judicii, etiam si solium judicis acceperat.
Judicium autem jurisdietionis consideratur dupliciter, quoad præsentem partem lectionis : et tertia consideratio erit in parte sequenti, et in ultima parte lectionis. Unus autem duorum modorum est in adeptione jurisdictionis : alius in exsecutione judicii.
In adeptione jurisdictionis duæ sunt
<--- Page Split --->
considerationes : una est si præsumatur judicium sine jurisdictione : et tunc potestas judicandi et judicium præsumptum est. Genes. XIX, 9 : Ingressus es ut advena, numquid ut judices ? Exod. II, 14 : Quis te constituit principem et judicem super nos ? Adhuc, si ingerat se aliquis in cathedram, et solium judicis propria voluntate, imprudenter, vel simoniace : præsumit talis temere judicium. II Reg. XV, 4 : Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem ? ita dixit iniquus et temerarius fratricida, et patris expulsor Absalom. Ad Hebr. V, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Jacob. III, 1 : Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis : et intelligit de magisterio auctoritatis judicandi, quod habent Prælati. Hi ergo quoties judicant, temere se de judicio intromittunt : quia non a summo judice potestatem judiciariam acceperunt. Unde sicut in judicio hominum, inferior judex invasor est, qui a Papa, vel Imperatore, vel rege in suo regno non est institutus : ita invasor est talis, qui a Deo non vocatur ad judiciariam potestatem. Daniel. XIII, 5 : Constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Hoc enim sonat nomen : quia judex debet esse constitutus, quia se ipsum non debet ingerere.
Alius autem modus, qui est in judicii exsecutione, unam solam habet considerationem. Si enim in tali exsecutione voluntas praeit, et ratio informata rationibus juris sequitur, tunc est sicut dicitur proverbialiter :
Sic volo, sic jubeo : sit pro ratione voluntas1.
Et tunc semper voluntas impia præva-
let contra juris rationem : et semper egreditur judicium perversum et temerarium. Habacuc, I, 4 : Quia impius pravalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Nulla enim voluntas nititur praecedere rationem nisi impia : bona enim voluntas non est buna, nisi ordinetur a ratione, et illa sequitur. Deutcr. XVI, 18 et 19 : Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quos Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinent. Aliter tamen exponit Chrysostomus. Et hoc inferius prosequemur, ibi, 3 : « Quid autem vides, etc. ? »
De omnibus igitur temerariis judiciisloquens, dicit :
« Nolite judicare, etc. »
Et dicit duo : prohibitionem et penam.
Prohibitio est quam ponit, dicens : « Nolite, » hoc est, velitis non « judicare : » quia si voluntas vult judicare, temerarium est judicium ejusmodi : si autem non vult, sed cogitur ab institutione ad jurisdictionem, et ab allegatisjuribus ad sententiam, tunc non est temerarium. Quod autem dixit, quod judex debet cogi ab allegatis, non est intelligendum ab allegatis ab homine, sed ab allegatis a jure. Et ideo non debet esse judex nisi sciens et potens discernere inter allegata, ne fraudem faciant advocati. Eccli. vii, 6 : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates : virtute enim iniquitates irrumpit, qui habitu scientiae et virtutis iniquitatem videt, et non sustinet.
« Ut non judicemini »
Vel, « Et non judicabimini. » Duæ litteræ.
<--- Page Split --->
Videtur autem factum, quod dicitur Apocal. xx, 12, quod mortui, pusilli et magni judicati sunt secundum ea quae scripta sunt in libro 1. II ad Corinth. v, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit. Matth. xxv, 32 : Congregabuntur ante eum omnes gentes, etc. Ergo omnes judicabuntur, et judices, et alii.
Ad hoc dicendum, quod prohibet judicium temerarium, sicut et dictum est : et illud quasi semper est ad condemnandum injuste : et ideo etiam istud intelligitur de judicio condemnationis. Unde sensus est : « Et non judicabimini, » hoc est, non condemnabimini.
Sed tunc videtur, quod sine ratione haec piena adjungitur huic peccato : quia peccans quolibet peccato mortali condemnatur.
Ad hoc dicendum, quod sicut dicitur, Sapient. xvi, 1, per quae peccaverunt, per haec et digne passi sunt tormenta 2 : et ideo qui peccat judicando, punitur immisericordiori judicio et duriori quam alius, quia licet universae via Domini misericordia et veritas 3, et licet miserationes ejus sint super omnia opera ejus, sicut dicit Psalmus cxliv, 9, tamen duplex est misericordia, liberans scilicet, et relaxans, ut dixit Chrysostomus. Sine liberante quidem misericordia condemnantur omnes qui condemnantur, sed non sine misericordia relaxante aliquid de piena merita, condemnatur qui condemnatur : quia nullus ad tantam penam condemnatur, quantam meruit. Sed judices iniqui propter hoc quod judicium eorum multis nocet, et generalem perversitatem inducit, minus experiuntur de misericordia relaxante quam alii peccatores : et ideo piena haec adjungitur huic peccato potius quam alii. Jacob. n,
1 Apocal. xx, 12 : Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni : et libri aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vita, et judicati sunt mortui ex his qua scripta erant
3 Psal. xxiv, 10.
13 : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Sapient. vi, 7 : Exiguo conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Et, ibidem, 3. 6 : Judicium durissimum his qui praesunt, fiet.
« In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remitietur vobis. »
Hic inducit rationes ad prohibitionem inductam, et inducit duas : unam sumptam ex parte sententiae : alteram autem ex parte rei sententiante, quae est sicut pene in afflicto. Prima autem talis est, quod sicut judicant et sententiant, ita sententiabuntur : et videtur falsum esse : quoniam iniquus judex iniquam fert sententiam, et tamen a Deo non recipit nisi justam.
Ad hoc dicendum, quod similitudo vocatur, non in qualitate judicii, secundum quam procedit a judice, sed potius in proportione sententie, secundum quod procedit contra eum contra quem fertur: et secundum qualitatem, qua fertur in eum. Quia sicut contra illum dant sententiam, ita contra se recipient : et sicut dure, et sine misericordia dant sententiam, ita dure et sine misericordia illa quae aliis condemnatis fit, contra se recipient. Et iste sunt forme judicii, secundum quas judicia procedunt in innocentes condemnatos. Daniel. xni, 52 et 53 : Inveberate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius, judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimitens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies. Judicum, i, 7 : Sicut feci, ita reddidit mihi Dominus. I Reg. xv, 33 : Sicut fecit absque liberis mulieres gla-
in libris, secundum opera ipsorum.
2 Sapient. xvi, 1 : Propter haec, et per his similia passi sunt digne tormenta, etc.
<--- Page Split --->
dius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua.
« Et in qua mensura, etc. »
Secunda ratio sumpta penes proportionem penea inflicte : quia sicut acerbas et crudeles penas secundum mensuram iniquae voluntatis, et non secundum mensuram meriti eorum quos judicabant, infligebant : ita etiam secundum delicti hujus proportionem, majores aliis penas accipient a justo judice Deo.
Videtur autem, quod hoc sit falsum : quia multo ampliori pena condemnantur, et majori damno, in æternum durante pæna, cum ea quam injuste afflixerunt, et minus sit acerba, et minoris damni, et temporaliter durans.
Ad hoc dicendum, quod majori pæna damni et sensus punit Deus : et hoc ideo est, quia dignitas ejus contra quem peccatur, aggravat peccatum : peccatur autem in Deum, cujus dignitas et honor infinitus : et ideo etiam in nihilum contemnendus esset peccator, si non misericordia relaxans remitteret judicium. Pæna autem æterna est ideo, sicut dicit Glossa Septuaginta, quia « voluntas peccandi est æterna. » Cum enim aliquis cum finali impenitentia in peccato moritur, voluntas ejus in malo obstinatur, et in æternum propter hoc gratiae insusceptibilis efficitur : et ideo numquam peccatum aliquod ab eo solvitur : et cum pæna peccatum insequatur in æternum, consequens est ut puniatur. Hoc est ergo quod dicit, III Reg. xxi, 19 : In loco hoc in quo linzerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. Esther, vii, 10 : Suspensus est Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum adjecta fuerit, judicabis eam. Deuter. xxv, 2 : Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Luc. vi, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et superfluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura
qua mensi fueritis, remetietur vobis. Hoc est ergo, quod dicit.
« Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? »
Hic incipit pars illa, in qua removet judicium indignum. Quia, sicut dicitur, I ad Corinth. vi, 2 : Sancti de hoc mundo judicabunt. Et in Psalmo cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicium conscripium : gloria hæc est omnibus sanctis ejus, et non peccatoribus. Et ideo hic agit de dignitate eorum, qui esse debent Prælati et judices aliorum.
Dicit autem circa hoc duo : quorum primum est, quod probat sine crimine judicando debere esse judicem : secundum autem est, quod in criminosum ponit invectionem, ibi, §. 5 : « Hypocrita, ejice primum, etc. »
In prima parte ponit duas rationes : quarum prima sumitur penes judicii discussionem, et secunda penes peccati quod judicatur et accusatur, purgationem.
In prima ratione tria innuuntur : judicantis videlicet major criminositas, et judicati minor criminositas, et judicantis et judicati per naturam paritas : et ex his relinquitur quartum, quod est discussionis per judicium idoneitas.
Attende autem, quod majus crimen in judice duobus modis dicitur, ex genere videlicet, et ex nocumento. Ex genere, si simul subjacet judex odio et judicandus irae : quia ira etsi forte appetat vel inferat vindictam verbo, vel verbere, tamen non repugnat reconciliationi. Odium autem est inveterata ira, quae reconciliari non vult. Et sic magis opponitur charitati, et ideo pejor : et sic accipit Glossa Augustini. Unde Augustinus in Regula : « Melior est qui quamvis ira « saepe tentetur, tamen impetrare festi- « nat ut sibi dimittat cui se fecisse « agnoscit injuriam : quam qui tardius « irascitur, et ad veniam petendam diffi-
<--- Page Split --->
« cilius inclinatur. » Similiter in alio genere forte aliquis accusatur de fornicatione, et forte judex subjacet incestui, vel adulterio, et sic est de aliis.
Alio modo quantitate nocumenti dicitur majus crimen judicis : quia « in plu- « res redundat, et audaciam dat delin- « quendi, » sicut dicit Gregorius in Pastorali. Hunc quippe peccantem nemo arguere praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, cum pro reverentia gradus peccator honoratur : et hoc modo trabs vocatur : quia sicut dicit Psalmus lxxii, 7 : Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Peccatum enim judicum convincit urbes et terras, et redundat in nocumenta multorum. Hoc igitur modo trabs vocatur : et oppositis modis peccatum subditi dicitur festuca. Non autem ponit festucam in judice : quia si festucæ considerentur ad impedimenta judicii, nullus omnino judex inveniretur. Frater autem dicitur, quia natura æqualis est, et non est judex nisi secundum quod justitia unum elevat per auctoritatem, et alterum deprimit injustitia. Eccli. xxxii, 1 : Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis.
Ex his constat, quod discutientem visionem in tali causa judex non habet, offuscato oculo justitiæ suæ per trabem. Ad Roman. ii, 1 : In quo judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas. Luc. iv, 23 : Medice, cura teipsum. Nam
Turpè est doctori, cum culpa redarguit ipsum.
Unde dicit Chrysostomus : « Omne « peccatum, quod crimen est in sacer- « dote, trabs est propter ordinem, et in « laico festuca. »
Hoc est ergo, quod dicit :
« Quid autem vides, »
Hoc est, per judicium discutis et redarguis, « festucam, » hoc est, parvum
genere, vel nocumento, vel gradus circumstantia, « in oculo, » providentiæ operum, vel morum, « fratris tui, » tibi per naturam æqualis, etsi gradu alleviante peccatum tibi inferioris : cui etiam propter gradum magis est ignosecundum quam tibi.
« Et trabem, »
Hoc est, majus peccatum genere peccati, vel nocumento, vel circumstantia gradus, et ideo minus ignoscendum, « in oculo, » providentiæ tuæ, « non vides, » per discussionem et emendam.
Unde etiam Chrysostomus omnia hæc lenius exponit quam Augustinus, et alii Sancti, dicens, quod « sicut in præhabi- « tis docuit Christus consequentia ad « eleemosynam, quando voluit suos non « esse sollicitos, quo minus large da- « rent, ita hic docet consequentia ad « orationem, quando dicit : Nolite judi- « care, et non judicabimini. Si enim « quis vult non judicari a Domino pro « suis delictis, non judicet in se delin- « quentem : quia in quo judicio illum « judicaverit, et in qua mensura ille « mensuraverit pœnas ex judicio infli- « gendas, quo judicat eum, eodem judi- « cio judicabitur, et eadem mensura re- « metietur ei a Domino. » Unde; Luc. « vi, 37 et 38, latius ista prosequens, di- « cit : Nolite judicare, et non judicabimi- « ni : nolite condemnare, et non con- « demnabimini. Dimittite te, et dimit- « temini. Date, et dabitur vobis. Et « subjungit : Mensuram bonam, et « conferlam, et coagitalam, et superef- « fluentem dabunt in sinum vestrum. « Eadem quippe mensura, qua mensi « fueritis, remetietur vobis. Si enim non « judicans dimittis sine judicio, merito « charitatis dimittet tibi Deus : et hæc « est mensura bona. Si autem judicans « quidem, sed non condemnans dimittis, « judicans te, sed non condemnans di- « mittit tibi Deus : secundum litteram « Græcorum. Si autem judicas et con-
<--- Page Split --->
« demnas, dicens, quoniam tantum me- « ruit qui mihi injuriatus est : et tamen « condonas ei, judicans et condemnans, « et tamen condonans dimittet tibi « Deus : et hæc est supereffluens mensu- « ra, eo quod Deus plura et majora tibi « dimittit quam tu proximo. »
In hoc autem sensu etiam subjungit : « Quid vides festucam in oculo fratris tui, » qui te offendit : « et trabem » offensa Deì « in oculo tuo non vides ? »
« Hypocrita, »
Aut, qualiter per judicium et ultionem vis ejicere festucam de oculo fratris, qui trabem geris in oculo tuo, hoc est, offensam Patris celestis? Revertentes autem ad litteram secundum omnes istas expositiones in communi sequentia prosequamur.
Dicit igitur :
« Aut quomodo dicis fratri tuo : Sine, ejiciam festucam de oculo tuo : et ecce trabs est in oculo tuo ?
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. »
Secunda ratio est, quæ est post discussionem delicti purgatio. Dicit igitur :
« Aut quomodo, »
Omnis judex, aut sacerdos, vel quilibet alius, « dicis fratri tuo, » trahendo eum in causam, vel citans coram te : si judex es Ecclesiasticus, vel sæcularis, frater est æqualis per naturam et participationem divinæ paternitatis. « Sine, » hoc est, dimitte absque defensione tui, « ejiciam, » per vindictam, vel discussionem et purgationem judicii, « festucam de oculo tuo, » sicut superius expositum est, parvum genere, vel nocumento, vel circumstantia gradus alleviantis peccatum, « et ecce trabs » peccatum magnum in genere, nocumento, et circumstantia gradus aggravantis, « in
oculo tuo est, » quo tua, vel aliorum providere habes? Ad Roman. 11, 21 et seq. : Qui alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, fururis : qui dicis non mæchandum, mæcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis : qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
Et ideo subjungit invectionem :
Larvate : quia judicando alium larvam tibi alligas justitiae, et secundum viam propriam justitiae non tenes veritatem et formam, « ejice prius trabem de oculo tuo, » hoc est, de providentia, qua tibi prospicere debes, « et tunc videbis, » claro lumine providentiae, quo prospicere debes aliis, « ejicere festucam de oculo fratris tui. » Unde Chrysostomus : « Quis audiet eum docentem, qui se « ipsum non audit ? » I ad Timoth. 11, 5 : Si quis domui suæ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit ? Eccli. xiv, 5 : Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ?
« Nolite dare sanctum canibus. »
Hic incipit pars illa, quæ est de distributione sacrorum, quæ ministris et Rectoribus Ecclesiarum committuntur. Licet enim faciles velit eos esse ad indulgendum, eo quod hoc facit ad lucrum animarum, non tamen vult eos esse improvidos et faciles ad sacra iudignis communicandum. Et ista occasione etiam inducitur pars ista : quia possent credere, quod ex quo non debent meminisse injuriarum, quod etiam in hoc benignitatem deberent ostendere, quod facile communicarent sacra talibus. Et dicit, quod non : quia ex hoc non sequitur lucrum animarum, sed contemptus Sacramentorum.
« Et hoc est : »
<--- Page Split --->
« Nolite dare sanctum, etc. »
Dicit autem duo : primo enim ponit inhibitionem, et secundo, adjungit inhibibitionis rationem.
Inhibitio autem duplex est : prima est : « Nolite dare sanctum canibus. »
In qua tria notantur, scilicet quid prohibet ex parte ministri Ecclesiastici, cum dicit : « Nolite : » et quid non est communicandum, quia « sanctum : » et quibus non est communicandum, quia « canibus. »
« Nolite dare. »
In primo notatur, quod ministri Ecclesiae voluntatem habeant non communicandi sanctificationes canibus, quamvis aliquando rapiant eas de manibus eorum : quia publice accedentem, de quo nesciunt caninum peccatum, nisi occulte, arcere non debent a communione Sacramentorum, quia per hoc proderent : sed occulte dissuadere, et inhibere : et in aperto non voluntarie, sed quasi coacti sustinere. Sicut ipse Dominus inter alios secum in catino intingentem non prohibuit Judam, ut dicitur, Matth. xxvi, 23, et Marc. xiv, 20.
Secundum est :
« Sanctum, »
Quod non est communicandum.
Et distinguit Chrysostomus inter sancificatum et sanctificationem, ea distinctione quam ponit Augustinus inter sanctum Sacrum (alias, sacrans) et sanctum Sacramentum. Et ut hoc bene intelligatur, dicendum, quod sanctificatio proprie est forma illa quae facit sanctitatem in omnibus quibus imponitur : sicut est benedictio et invocatio Trinitatis in sacramentis Ecclesiae. Sanctificans autem et sacrum est sacramentum Ecclesiae invocatione divini nominis sanctificatum, et gratiam conferens ei qui accipit. Sancificatum autem non sanctificans est id
quod benedictione aliqua sanctificatur, sed gratiam non confert. Et hoc non proprio sanctum vocatur : quia sanctum est quod formam habet sanctitatis, sicut facientem sanctitatem in alio cui confertur : et hoc modo aqua benedicta, et prandium benedictum, et caetera hujusmodi sunt sanctificata. I ad Timothy. iv, 5 : Sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. Sanctum ergo, quod hic vocatur sanctum, est sanctum sacrans, quod est sanctum sacramentum Ecclesiasticum, sicut Baptismus, Confirmatio, et Eucharistia, et alia hujusmodi. Unde de figura Eucharistiae dicitur, I Reg. xxi, 4 : Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent. I ad Corinth. xi, 28 et 29 : Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Donini. Hoc igitur est sanctum.
Hoc dicit non esse dandum
« Canibus. »
« Canis enim, ut dicit Chrysostomus, « duas habet immunditias : quia nec un- « gulam dividit in duo, nec ruminat. » Et ego addo, quod tres habet secundum proprietates moris : due autem immunditiae, ut dicit Chrysostomus, significant immunditiam ex infidelitate et ex moribus, sicut sunt pagani, haeretici, et perfidi Judaei.
Tres autem immunditiae secundum mores sunt, una in latratu, et due in cibo. In latratu autem duas habet proprietates singulares, quae sibi soli inter animalia conveniunt. Inter omnia enim animalia habet, quod vix emittit voces nisi ad abigendum supervenientes : cum alia animalia ad hoc non vociferent. Secunda est, quod cum clauso ostio deintus latrat, statim latrat ad quaelibet impellentem ostium, antequam consideret utrum blandimento caudae respiciendus sit, vel minantibus latratibus abi-
<--- Page Split --->
gendus. In cibo autem duas habet : quia et vorax est animal, ultra saturitatem se superimplens : propter quod etiam in hominibus talis appetitus vocatur caninus. Secunda est, quod redit ad vomitum, et iterato devorat eum.
Infideles igitur et corrupti in moribus significantur ex duabus immunditiis legalibus. Contentiosi autem et semper contra veritatem garrientes significantur ex hoc, quod non nisi abigendo latrat. In epistola III Joannis, y y . 9 et 10 : Diotrephes non recipit nos. Propter hoc si venero, commonebo ejus opera quae facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres, et eos qui suscipiunt prohibet, et de ecclesia ejicit. Per hoc autem quod latrat, non discernendo prius utrum amicus sit, vel non : significat iram, quae oppugnat non discernendo quid oppugnet. Per voracitatem autem significat carnis et avaritiae insatiabilitatem, quae sunt duae filiae sanguisugae 1. Isa. lvi, 11 : Canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Per reversionem ad vomitum significat inconstantiam pœenitentiae et virtutis : quia si etiam aliquid boni aliquando inceperint, statim ad pristina mala relabuntur. II Petr. ii, 22 : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.
His ergo sancta non sunt danda.
Secunda inhibitio est :
« Neque mittatis margaritas vestras ante porcos : ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. »
Et hic utitur alio modo loquendi quam prius.
Et quatuor hic notantur : quorum pri-
1 Cf Proverb. xxx, 15 : Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes : Affer, affer. 2 Matth. xxiii, 8 : Vos autem nolite vocari Rab-
mum est, quod non dicit : Nolite mittere, sed dicit : «Neque mitlalis, » innuens, quod hoc in nostro . opere est cavendum, ne aliquo modo fiat.
Secundum est, quod dicit : « Margaritas. » Margarita enim est id quod invenitur in ostrearum conchis conclusum. Et hoc significat sanetarum Scripturarum sacrum et pretiosum intellectum in littera sicut in concha clausum. Unde, Psal. cxvii, 127 : Dilexi mandata tua super aurum et topazion. Et, Psal. xviii, 11 : Judicia Domini vera, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum. Matth. xm, 46 : Inventa una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.
Tertio, notandum est quod dicit : « Vestras, » cum hoc de sanctis supra non dixerit : quia licet Spiritu revelante percipiamus veritatem Scripturae, tamen quia studium adhibemus, nostrum est quod revelatur. Ad Roman. ii, 16 : In die, cum judicabit Dominus occulta hominum, secundum Evangelium meum. Quaedam tamen Glossa hic ad idem refert et sanctum et margaritam, et dicit veritatem Evangelii per utrumque significari : per sanctum quidem, quia sanctificatum est et inviolabile : per margaritam autem propter proprietatem quae inducta est, et quia propria corruptione non corrumpitur. Sed prima expositio est magis propria.
Quartum, quod hic notatur, est quod dicit : « Ante porcos, » quia veritas Scripturae exposita proponitur ante audientes potius quam detur eis : et magister unus, qui in coelis est, docet omnem illum qui docetur 2.
Sed attendendum est, quod porcus quatuor pessimas habet proprietates, praeter immunditiam legalem, quam tangit Chrysostomus. Una est, quia est animal inter omnia naturalia animalia mon-
<--- Page Split --->
struosum. Secunda est, quia numquam est sui capitis erectivum, sed semper depressivum. Tertia est, quia cibi est sordidissimi. Quarta autem, quia in luto semper quaerit volutari.
Monstruositas autem est, quia conjunguntur in eo oppositorum animalium proprietates quasi quaedam membra monstruosa. Cum enim nullum animal in duo dividens ungulam sit, quod non tamen ruminet, porcus in duo dividit ungulam, et non ruminat. Adhuc, animal fissi pedis in multos digitos habet multos filios, et dividens ungulam in duo tantum parit unum, et raro duos gemellos. Porcus autem convenit cum utroque : quia non habens in multa fissum pedem, sed in duo dividens ungulam, parit multos porcos simul. Adhuc, animal in duo dividens ungulam, habet in uno loco corporis mammillas : et animal in multa dividens, habet multas per totam longitudinem ventris mammillas. Porcus autem dividit in duo pedem, et per longitudinem ventris totam habet mammas. Adhuc, animal dividens ungulam, habet sepum : porcus dividit, et non habet, sed sagimen. Adhuc, in pilis medium est inter hericium et pilosum, quasi compositum ex utroque. Adhuc, culmos habet in mandibula inferiori ad corrixandum, et similiter in mandibula superiori, licet sint breviores quam elephas : cum culmos habeat, non habet nisi in inferiori mandibula : et sic multa monstruosa deprehenduntur in porco. Propter quod etiam porcus dicitur quasi spurcus (alias, spurius) ex talibus compositionibus : quia cum conveniat diversis animalibus, semper retinet ex quolibet magis spurcam proprietatem : et quoad haec significat monstruosos homines ex diversis vitiis compositos. Numer. xiii, 34 : Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo.
Per hoc autem, quod est capitis depressivum, significat totos inhiantes terrenis.
Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare in terram. Daniel. xiii, 9 : Everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur judiciorum justorum.
Cibi etiam est vilissimi, significans eos qui pascuntur immunditiis. Job, xxx, 7 : Esse sub sentibus delicias computabant. Isa. xxxvi, 12, dicit Rapsaces, qui diabolum significat, se esse missum ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum. Thren. iv, 5 : Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
Quod autem in luto volutatur, ut dicit Petrus 1, significat transitum de peccato in peccatum : et non quiescit nisi in feotore. Jerem. xlviii, 11 : Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fecibus suis.
Immunditia autem legali est immundum : eo quod non in toto est immundum, ut dicit Chrysostomus, quia dividit ungulam, sed in parte est immundum, quia non ruminat. Et per hoc significat non errantes in fide, sed in moribus : de quibus dicit Apostolus, ad Titum, i, 16 : Conftentur se nosse Deum, factis autem negant.
His ergo margaritae non sunt proponenda. Eccli. xxi, 18 : Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit, et ad se adjiciet : audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. Proverb. xviii, 9 : In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui,
Sed contra, Matth. x, 27, dicitur : Quod in aure auditis, prædicate super tecta. II ad Timoth. iv, 2 : Insta opportune, importune. Marc. xvi, 15 : Prædicate Evangelium omni creaturae.
Responsio, quod sancta sunt non talibus communicanda, quamdiu tales sunt : et si prædicatur eis, hoc non est quod exponantur eis occulta et clausa in Scri-
<--- Page Split --->
pturis profunda, sed potius fidei rudimenta : et hoc non contrariatur ad ea quae sunt hic dicta. Joan. ii, 23 et seq. : Multi crediderunt in nomine ejus... Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. I ad Corinth. ii, 6 et 7 : Sapientiam loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur : sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est.
« Ne forte, etc. »
Istud est secundum, ubi dictarum pro-hibitionum assignat rationem, et ponit duas : unam, quæ sumitur ex parte Sanctorum, et margaritarum : et aliam, ex parte eorum quibus ista sunt credita tamquam dispensatoribus.
Prior est hæc : « Ne forte conculcet eas pedibus suis. » Et dicit : « Forte, » propter libertatem arbitrii : quia possunt conculcare, si volunt. Et dicit : « Eas, » innuens margaritas, quæ primo ante sancta præponuntur. Et non dicit : rumpent eas, quia verba Dei rumpi non possunt, licet possint vilipendii. Eccli. xix, 12 : Sagitta infixa in femore canis, sic verbum in corde stulti. Psal. xliv, 17 : Projecisti sermones meos retrorsum.
« Et conversi dirumpant vos. »
Secunda ratio sumpta ex parte ministrorum. Et est sensus : « Conversi,» sive canes, sive porci, contra vos, « dirumpant vos, » quia tales accepta potestate impugnant et occidunt Sanctos. Psal. lxxviii, 2 : Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli. Dirumpunt etiam aliquando ad mala vitia pertrahendo.
Hoc est igitur, quod dicit de impedimentis istis.
« Petite et dabitur vobis: quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. »
Hic incipit pars illa, quæ est de exemplis quæ monstranda(alias, monstrantur) ab his in quibus lex est perfecta, et intentio recta secundum superius inductum modum.
Et dividitur in tres partes : ita quod in prima ostenditur, quales esse debeant in affectu pietatis : in secunda, quales in operibus communicationis, ibi, ʒ. 12 : « Omnia ergo quæcumque vultis. » In tertia, quales in progressu, sive profectu virtutis, ibi, ʒ. 13 : « Intrate per angustam portam. »
In priori autem harum duo continentur : quorum primum est, quibus modis affectus pietatis ad Patrem ostenditur : secundum autem de fiducia, qua id quod pie petimus, impetratur, ibi, ʒ. 8 : Omnis enim qui petit, accipit.
Continuatur autem primum ad præcedens secundum Chrysostomum, tribus modis : et secundum Augustinum, quatuor : et secundum quatuor continuationes quatuor recipit distinctiones.
Secundum Chrysostomum, prima continuatio ejus ad omnia præcedentia : dictum enim est de legis impletione, de justitiæ modo secundum omnes partes sui, de non judicando aliquo : quæ omnia magna sunt, et supra hominis infirmi virtutem. Quia cum natura omnia armaverit animalia, aut robore corporis, aut armis ut cornibus, aut dentibus, aut unguibus, aut velocitate, aut aliquo tali, homini fortissima imperantur, cum debilissimus sit : et hoc ideo est, quia Deus ipse virtus ejus est. Unde, II Reg. xxii, 2 et 3 : Dominus petra mea et robur meum, et salvator meus. Deus fortis meus, sperabo in eum. Et ideo ad fortitudinem suam post omnia inducta monet eum converti, dicens : Non desperitis deimbecillitate vestra, quia magna impero. sed
<--- Page Split --->
« Petite, et dabitur vobis. »
Et secundum hunc modum tria sunt necessaria ad implenda prædicta : robur gratia, unde possimus : quæsitio viae per quam perficiamus (alias, proficiamus), et perfectio per quam ad statum perfectionis introeamus. Primo namque paupertatem, et destitutionem nostram cognoscentes, non quærimus, quia scimus hoc quod deest, quod virtutem et robur implendi ministrat : et hæc est gratia virtutis a Deo danda.
Sed hac habita, dubitamus de modo proficiendi qui magis expedit nobis, et congruit secundum statum, et compendiosior est ad profectum : hoc enim ignoratur, et ideo quæritur : et hoc est, quod sequitur :
« Quærite »
Consilium ab expertis, et Scriptura, et scrutando in vobisipsis. Deuter. xxxii, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. Jerem. vi, 16 : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulate in ea. Sic autem invento modo profectus pervenientes ad statum perfectionis, manu operis, et voce desiderii pulsamus ad mansionem æternæ beatitudinis, ut dicit :
« Pulsate, et aperietur vobis. »
Ad quod tria exiguntur, scilicet, quod immediate simus conjuncti janua, et quod manu pulsemus, et vocem clamoris emittamus. Primum fit per statum perfectionis, qui est possibilis homini secundum modum vivendi, in quo est, sicut dicitur, III Reg. xix, 4 : Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei. Secundum fit per pulsationem magni meriti diu facti. Ter-
tium fit intentione desiderii. Cantic. v, 2 : Vox dilecti mei pulsantis.
Sunt autem tres gradus, quibus proficimus usque ad januam. Primus est in ordinatione passionum, et operum, et electionum sub medio virtutis : et hoc per virtutes morales, et intellectuales. Secundus est in ordinatione omnium animalium motuum, et virium sub mensura mentis : et hoc fit per virtutes heroicas. Sed quia adhuc in his mens respicit inferiora, non est ibi status perfectionis. Tertius ergo est in ordinatione intellectuum et omnium delectationum et voluntatum nostrarum sub intellectibus et delectionibus divinis, altis, puris, et firmis : et tunc stamus ad ostium felicissimæ mansionis. Matth. xvii, 4 : Bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, admirationis videlicet, delectionis, et quietis. Admirationis, in lumine veritatis : delectationis, in dulcedine bonitatis : quietis, in tota anima quietante (alias, quietantis) perventione ultimi et optimi finis, Ibi sedebit populus Dei in pulchritudine pacis, propter veritatem liberantem ab omni ignorantia et errore : in tabernaculis fiducie, propter bonitatem excludentem omne genus malitia : et in requie opulenta 1, propter optimum quietis (alias, quietans) desiderium, excludens omne genus miseria.
Alius modus continuationis secundum Chrysostomum est iste, quod in præhabitis ponit consequentia ad partem justitiae : quæ est oratio, quæ conditionem habuit hanc, quod si dimiserimus in nos peccantibus, quod etiam nobis dimittetur : et quales essemus in dimittendo, quod nec judicaremus, nec condemnaremus : talis esset nobis Pater cœlestis in dimittendo debita nostra. Si ergo omnia hæc observamus, libenter festucam non advertentes, ut Pater dimittat nobis trabem, dicit nobis Dominus : Si tales estis, exaudibilis est oratio omnis, quam facitis.
<--- Page Split --->
« Petite ergo, et dabitur vobis. »
Et secundum hæc tria sunt : unum est finis, ad quem volumus pervenire : et hoc est bonum increatum : et duo sunt universaliter ducentia ad illud, quorum unum est bonum virtutis, et alterum, lumen veritatis : et secundum hoc petite quodcumque bonum virtutis. Joan. xvi, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
« Quærite »
Lumen veritatis. Baruch, n, 14 : Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus : ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.
Ante introitum ad increatum bonum æternitatis in conjunctione spiritus, in charitate affectus. Ad Philip. iii, 12 : Sequor, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum. Act. xvii, 26 et seq. : Definien s statuta tempora, et terminos habitationis eorum, scilicet hominum, quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Sumus enim bono gratiae, movemur veritatis lumine, sed vivimus conjunctione vitæ æternæ. Sic etiam Christus dicit, Joan. xiv, 6 : Ego sum via, exemplo virtutis : et veritas, lumine veritatis : et vita, æternitate (alias, æternæ) divinitatis.
Tertius modus continuationis secundum Chrysostomum, est ad immediatum præcedens. Dictum est, quod sancta non sunt danda canibus, et margarita non sunt mittenda ante porcos. Et possent quaerere Apostoli dicentes : Dicis quod mittis nos sicut oves in medio luporum, ut capiamus lupos : et prohibes ne tua communicemus eis : qualiter ergo convertemus eos ? Respondit Christus :
« Petite, et dabitur vobis. »
Et secundum hoc sic distinguitur : « Petite » animarum vobis commissarum salutem, « et dabitur vobis. » Jacob. v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini. Petivit Stephanus, et datus est ei Paulus : petivit et Christus, et multi dati sunt ei. II Machab. iii, 33 : Oniæ sacerdoti gratias age : nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. Job, xlii, 8 : Job servus meus orabit pro vobis : faciem ejus suscipiam ut non vobis imputetur stultitia.
Ne autem crederent, quod sola oratione laborandum est : ideo addidit :
« Quærite et invenietis : »
Eos ad salutem monendo, arguendo, obsecrando,increpando in omni patientia et doctrina, instando opportune, importune 1. Genes. xxxvii, 16 : Fratres meos quæro, indica mihi ubi pascant greges ? Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat.
« Pulsate, et aperietur vobis. »
Nec tantum sic quærendum est, sed etiam manu sollicitudinis continuæ pulsandum et excitandum ad profectum exemplo ejus, qui dicit, Apocal. iii, 20 : Ecce sto ante ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum. Cantic. v, 2 : Aperi mihi, soror mea, unica mea, columba mea, immaculata mea : quia caput meum plenum est rore, et cincimii mei guttis noctium. Quia etiam si contingat rore perfundi et infundi imbribus, a pulsatione non desistamus : quia tandem intrabimus improbitate in corda eorum : sic enim intraverunt Martyres tandem quasi fatigato diabolo devicto.
<--- Page Split --->
Hæc igitur dicta sunt secundum Chrysostomum.
Beatus autem Augustinus continuat at mediatum præcedens sic : Dixisti non esse dandum sanctum canibus, et margaritas non esse spargendas ante porcos. Hoc divitum est, habentium sancta et margaritas : nos autem conscii nostrae paupertatis et infirmitatis, unde accipiemus sancta, quæ non debemus dare canibus ? Et unde venient nobis margarita, quas non mittamus ante porcos ?
Ad hoc per antipophoram respondet Dominus dicens : « Petite. » Et secundum hoc ista tria distinguuntur per similitudinem quamdam ad fidem, spem, et charitatem. Si enim aliquis debens proficisci et pervenire ad patriam, virtutem ambulandi in pedibus non habeat, et etiam viam per quam ambulet, nesciat, primum est ut petat a medico sanitatem pedum, qua data, sibi quaerat viam, qua inventa, et pervento ad patriam, pulset ad ostium, et intret in domum, et maneat. Hæc ergo tria secundum quamdam Glossam Augustini ita distinguuntur, ut petatur fide : quia, Act. xv, 9 : Fide purificans oordaeorum. Et sic fides operans per dilectionem dat vires. Quæritur autem spe : quia sicut dicitur, ad Hebr. vi, 19 et 20 : Spes incedit usque ad interiora velaminis, ubi præcursor pro nobis introivit Jesus. Et sic anchora projecta in littus æternitatis non permittit nos abduci per devia erroris, et voluptatis sæculi. Charitate autem pulsamus, et ingredimur : quia illa aperit januam regni. Isa. xxxi, 9 : Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus in Jerusalem.
Alia Glossa Augustini sic distinguit sub eodem modo continuationis, quod duo sunt necessaria ad vitam viae, vires ad agendum, et demonstratio rerum : et ad primum exigitur robur sanitatis : et hoc petitur, et datur in bono virtutis : secundum autem quaeritur, et invenitur in cognitione veritatis : et unum est se-
cundum perfectionem activæ, alterum autem est secundum perfectionem contemplativæ, sed possessio non est nisi ex dono perseverantiæ, et illa pulsat. Luc. xi, 8 : Si perseveraverit pulsans, dabit illi quotquot habet necessarios. Et tunc redit ad hoc, quod petitur perfectione actionis : quaeritur veritate contemplationis : pulsatur autem perseverantia consummationis. Licet enim in humanis demonstratio veritatis sit ante perfectionem actionis, tamen in divinis est e converso : quia, sicut dicit Gregorius : « Per ope- « rationem venitur ad contemplationem, « et per hæc duo ad perseverantiam, « quæ introducit ad æternitatis possessio- « nem. »
Ad hæc ergo redeunt expositiones Sanctorum pro maxima parte. Petitur autem corde, quaeritur ore, pulsatur manu : ut plena orantis notetur conversio ad Deum : vel quia in oratione tria sunt, ascensio intellectus in Deum, ut dicit Damascenus : ascensio affectus in Patrem, ut dicit Augustinus : et instantia lacrymis demonstrata : petitur affectu, quaeritur intellectu, et pulsatur lacrymis. Sic orabat Jacob 1, et Tobias 2. Unde Glossa super Tobiam : « Oratio Deum « lenit, lacryma cogit : hæc ungit, illa « pungit. » Vel, quia sunt tres gradus maximæ perfectionis in Ecclesia : petunt virgines, quaerunt Doctores, pulsant Martyres. Aut quia oratio est petitio decentium a Deo, petitur triplex bonum, temporale infirmitatis solatium, virtutis ad meriti profectum, et gloriæ in præmium. Quæritur etiam bonum triplex, viae, veritatis, et vita : in via dirigit consilium, in veritate Scripturarum studium, vitam largitur Spiritus sancti solatium. Pulsatur etiam ad triplex ostium, clementiæ ad peccati remissionem, intelligentiæ ad veritatis revelationem, familiaritatis divinæ ad Spiritus Dei societatem. His et aliis plurimis modis variari possunt ista.
<--- Page Split --->
Sed hoc advertendum est, quod cuilibet trium adjungitur proprium respondens : petitioni enim adjungitur datio doni : « Petite, et accipietis. » Donum enim est datio irreddibilis, ut dicit Philosophus. Ad Roman. xi, 35 : Quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?
« Quærite, et invenietis. » Quæsitioni autem adjungitur inventio, hoc est, intus ventio per experimentum : quia cum quæsitio fiat profectu virtutis, non potest esse, quod virtutis actus et bonum exeat, et fiat ab anima viva et perceptivam vim habente, quin experimento gustus spiritualis percipiat quid dulcedinis est in virtute. I Petr. ii, 3 : Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus. Psal. xxxiii, 9 : Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Et sic per gustum intus venit, et in fructus spiritus perficit.
« Pulsate, et aperietur vobis. » Pulsationi autem adjungitur apertio ad introitum quasi ad mansionem quietis, quae status est quietissimus in optimo totum desiderium quietante. Et ostium illius est apertio præsentiae remoto repagulo similitudinis vestigii, vel imaginis. Et introitus est sine medio perceptio summae bonitatis. Psal. cxvii, 20 : Hæc porta Domini, justi intrabunt in eam. Item, Psal. xxii, 7 et 9 : Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales.
« Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur. »
Hic dat fiduciam impetrandi, et habet duas partes. Una est sumpta ex parte orantium : altera ex parte ejus, qui oratur, ibi, y. 9 : « Aut quis ex vobis homo, quem si filius petierit panem. »
Prima dat fiduciam ex parte orantium : quia omnis sive justus, sive injustus fuerit, sive dives, sive pauper, qui orat in
prædictis conditionibus, exauditur. Et ideo non oportet causari, quia peccatores Deus non audit1 : et quia si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est2. Quia
« Omnis qui petit, accipit. »
Joel, ii, 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Nam, ut dicitur, ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. I Joan. ii, 21 et 22 : Fiduciam habemus ad Deum : et quidquid petierimus, accipiemus ab eo. Joan. xvi, 24 : Petite, et accipietis.
Sed contra, Paulus, II ad Corinth. xii, 8 et 9 : Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me : et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea. Matth. xx, 22 : Nescitis quid petatis.
RESPONSIO. Quidquid petitur pie, pro se, perseveranter, ad salutem, datur, sicut superius diximus. Unde, Joan. xv, 7 : Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quod pertinet ad pietatem : quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Et, in eodem, xvi, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Et dicit, petieritis, quod est futurum conjunctivi, descendens a præterito, et significat perseverantiam ex præterito in futurum per præsens. In nomine autem Jesu, est ad salutem petere : et hoc fiet vobis, quia hoc pro vobis est petere. Bonus enim aliquando malum sibi bene petit, sicut Paulus : et pessimus aliquando alicui bonum male petit, sicut qui petunt tentari. Jacob. iv, 3 : Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis.
« Et qui quærit, invenit. »
Sapient. i, 1 et 2 : In simplicitate cordis quærite illum : quoniam invenitur
<--- Page Split --->
ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Isa. LV, 6 :-Quærite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est.
ctus ejus a quo petitur : tertium, fiduciae ratio ejus qui petit : quartum est petittum : quintum autem, auditio ejus qui petitur.
Primum notatur in hoc, quod dicit :
« Et pulsanti aperietur. »
Hic dicit in futuro, « aperietur, » cum petitioni et quaesitioni reddiderit respondentia in præsenti : quia petitur gratia sanitatis et roboris, quæ in præsenti exhибetur, ut reducamur (alias, deducamur). Psal. xlui, 3 : Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduzerunt, et adduzerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Pulsatur autem ad reserationem præsentem veritatis ac mansionem beatitudinis : et hæc in futuro plene fient, et non nisi raptim et imperfecte in hoc præsenti. Isa. xxiì, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat. Isa. xxvi, 2 : Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
Sic ergo habetur fiducia ex parte orantium.
« Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? »
Hic ostenditur fiducia impetrandi, sumpta ex parte Dei qui oratur.
Et tangit duo : primo enim tangit affectus humani ad filium hominis quamdam similitudinem : et secundo, arguit effectus Patris cœlestis ad filios adoptionis majorem esse benignitatem, ibi, y. 11 : Si ergo vos, cum sitis mali, etc.
Affectus autem humani similitudinem ponit in petitionibus duabus, panis scilicet, et piscis, ibi, y. 10 : « Aut si piscem petierit. »
In prima similitudine quinque notantur, quorum primum est, ejus a quo in humanis petitur natura : secundum, affe-
« Quis ex vobis homo. »
Et tangit tria : universalitatem per infinitatem ejus, cum dicit, « Quis. » Bonam dispositionem, cum dicit, « Ex vobis, » quia barbari quidam aliquando filios suos devorant. Tertium, cum dicit, « Homo, » qui imperfectæ est bonitatis et ex se ipso malus. Psal. xiii, 3 : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, etc. Ad Roman. iii, 10 : Non est justus quisquam : tamen si aliquis est de Apostolis, et pietatem colentibus est. Eccle. vii, 29 : Virum de mille unum reperi, hoc est, pietatem naturae colentem. Illi enim omnes faciunt istud quod hic dicitur. Sicut enim dictum est, barbari quidam feritatem belluarum excedentes, devorant aliquando filios, et præcipue filias, quando plus una, vel duabus genuerunt, quod non facit aliquod animal : quia etiam siea quæ sunt suæ speciei comedat, tamen natis parcit, quamdiu sunt parvi. Isa. lix, 16 : Vidit Dominus quia non est vir : et aporiatus est. Genes. vi, 12 : Omnis quippe caro corruperat viam suam.
Hæc ergo est causa, quod dicit, « Ex vobis homo. » Naturam tangens in hoc, quod dicit, « homo, » cultum autem pietatis in hoc, quod dicit, « ex vobis. » Qui enim nec nuptias custodiuint, nec filios utrum sui sint, cognoscunt, faciunt illud Sapient. xiv, 23 et 24 : Filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes, neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiuint.
Deinde tangit eum, a quo petitur, dicens :
« Quem si petierit »
Patrem, qui suum habet in filio
<--- Page Split --->
per naturam, et Ideo conjunctissimus est ei : nec potest esse, quod natura cultu pietatis innata, affectu non sequatur substantiam quam habet in filio.
Et deinde tangit petentem, dicens :
« Filius suus, »
Per naturam, imaginem et disciplinam.
Et tangit petitum, cum dicit :
« Panem, »
Per quod intelligitur sustentatio necessitatis et perfectio roboris.
« Numquid lapidem poriget illi ?
Affectus est exauditionis in necesariis.
10
« Aut si piscem, petietit numquid serpentem porriget ei ? »
. Similitudo est sumpta a secunda petitione, et exponenda est, sicut prior, nisi quod piscis significat dulcoramentum naturalis refectionis.
Attende autem, quod in ista similitudine Deus excedit natura hominem : quia non imperfecte, sed substantialiter (alias, supernaturaliter) est bonus, Matth. xix, 17, et Marc. x, 18 : Nemo bonus, nisi unus Deus. Pietatis cultu excedit omnem hominis pietatem, Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Filii autem sunt spiritum adoptionis ab ipso accipientes, Ad Roman. vn, 14 : Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Panis autem qui cor hominis confirmat, ut dicit Glossa, est charitas, quae confortat. Cantic. vn, 6 : Fortis est ut mors dilectio. Et sicut omnis mensa quidquid deliciarum habet, inops est sine pane, ita omnes virtutes sunt inopes sine charitate. I ad Corinth. xm,
2 : Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum timniens. Piscis autem est fides, secundum Glossam, quia in aquis baptismi nascitur, et de invisibilibus profundis eruitur. Ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Et per has duas virtutes intelligitur media spes, quam Luc. xi, 12, significat in ovo, in quo nondum habetur pullus, sed exspec tatur : sicut in spe beatitudo non habetur, sed exspectatur. Ad Roman. vn, 24 et 25 : Nam quod videt quis, quid sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Lapis autem significat cordis obdurationem charitati contrariam, Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis. Serpens autem significat perfidiam erroris contrariam, fidei, Genes. m, 13 : Serpens decepit me. II ad Corinth. xi, 3 : Timeo ne sicut serpens decepit Hevam astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate, quae est in Christo. Scorpio autem propter aculeum significat retro adspicere, quod est causa desperationis. Genes. xix, 26, Uxor Lot adpexit retro, et conversa est in statuam salis. Secundum Chrysostomum, omnia ista sunt sicut hic : nisi quod dicit, quod panis significat virtutem quam confert robur Patris. Psal. clvni, 14 : Adipe frumenti satiat te. Piscis autem significat cognitionem Filii, quae accipitur in aquis Scripturae. Unde, Joan. xxi, 13, dedit discipulis panem et piscem.
Forte non incongrue secundum praeinductas expositiones dicetur, quod cum in virtute duo sint, difficile et bonum : et bonum illud est honestum, quod sicut dicit Tullius, sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit : et de quo (alias, qua) dicit Ambrosius, quod fructus est, qui suos possessores delectat sancta et sincera delectatione (alias, dilectione) : quod virtus per hoc quod est circa difficile, significatur per panem :
<--- Page Split --->
quia sic pro certo confortat. Unde etiam virtus dicitur quasi vi tuens. Et hic est panis, quem Abraham Patriarcha, Genes. xviii, 3, proposuit dicens : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum : quia buccella est captum in cella oris, et virtutis difficile commensuratur capacitati hominis. Bonum autem, sive dulce virtutis significatur per piscem : propter quod et Dominus numquam pavit turbas nisi pane et pisce : et ideo non facit mentionem de carne, quia inflammat ad libidinem, et piscis temperat ad sedationem libidinis. Et haec est causa, quod misit piscatores qui docerent, et non carnifices. Et ideo Religiosi patres exemplum a Christo accipientes concedunt in suis Ordinibus pisces, et prohibent carnes. Turba enim Christi non est pasta in deliciis nisi pane et pisce. Aliquando etiam esuriunt : secundum hoc lapis significat duritiam ad virtutem, Ezechiel. xi, 19 et 20 : Auferam cor lapideum de carne corum, et dabo eis cor carneum : ut in praeceptis meis ambulent. Serpensautem illecebrosus et repens, delectationem significat contrariam dulcedini virtutis : et venenum delectationis serpens in natura. I ad Corinth. x, 9, Numer. xxi, 5 et 6, qui ex delectatione gastrimargiae murmuraverunt, a serpentibus perierunt. Hoc igitur modo possunt non incongrue exponi praedicta.
« Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in cœlis est dabit bona petentibus se!
Secundum est istius partis, in quo arguit a minori secundum similitudinem inductam : et ideo duo facit. Primo repetit notam minoris, hoc est, ejus quod minus videtur, ex quo arguit : et secundo, inducit ex illo majus, sive hoc quod magis videtur cum nota majoritatis, ibi, « Quanto magis, etc. »
Dicit ergo :
« Si ergo vos, »
Homines, vel Apostoli, secundum Chrysostomum.
« Cum sitis mali, »
Ad malitiam inclinati. Genes. viii, 21 : Proni sunt sensus hominis ad malum. Vel, « mali, » in malo originali nati, Ad Ephes. ii, 3 : Eramus natura filii irre. Psal. i, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus, sum, etc. Malo homitis subjecti, Ad Roman. vii, 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Et, ibidem, y. 21 : Invenio legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Vel, « mali, » hoc est, corruptibilitati, cui omnis creatura subjacet, inclinati, Job, iv, 18 et 19 : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem : quanto magis hi qui habitant domos luteas, et qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? Vel, « mali, » secundum Chrysostomum, Deo comparati, Job, xxv, 4 et seq. : Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Ecce luna etiam non splendet, et stelle non sunt mundo in conspectu ejus : quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? Aut, « mali, » mali veniali, quae remittit fervorem boni. Isa. LXIV, 6 : Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Licet ergo, Genes. i, 31, viderit Deus cuncta quae fecerat, et fuerint valde bona, tamen istis modis etiam hi qui boni sunt in se, mali vocantur.
« Nostis, »
Per approbationem eorum, et beneplacitum filiorum, quibus datis. Proverb. m, 12 : Pater in filio complacet sibi.
<--- Page Split --->
Temporalia. Isa. 1, 19 : Bona terra comedetis. Genes. xlv, 18 : Dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.
« Bona, »
« Data, »
Vobis, quæ non vestra sunt. I Paralip. xxix, 14 : Quæ de manu tua accepimus dedimus tibi. I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti ?
« Filiis vestris, »
Quos non fecistis, sed qui ex vobis facti sunt. Psal. xcix, 2 : Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Jerem. xvii, 6 : Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. A patre enim carnali non habetur nisi luti misti materia.
« Quanto magis Pater vester, »
Per substantiam bonus. Psal. cxvm, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Non attendens aliquid in filiis nisi bonum filiorum. Ad Hebr. xii, 10 : Ad id quod utile est, erudit nos Pater spirituum, in recipiendo sanctificationem ejus.
« Qui est in coelis. »
Non sustinens mutationes effectuum, sicut terrena. Numer. xxii, 19 : Non est Deus ut filius hominis, ut mutetur. Isa. lv, 9 : Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
« Dabit »
Liberaliter, faciliter, et abundanter. Cantic. v, 14 : Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis : in manibus est abundantiae potestas. In hoc quod torna-
tiles sunt dandi facilitas : in hoc quod aureæ, doni utilitas : in hoc quod plenæ hyacinthis qui sunt sereno cœlo similes, doni pretiositas : in hoc autem quod plenæ, abundantiae copiositas.
« Bona, »
Omnia. Exod. xxxii, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. Luc. xi, 13, dicitur : Dabit spiritum bonum : quia utraque dat et spiritum bonorum distributorem, et bona spiritus ipsius.
« Petentibus se, »
Filiis quos ipse fecit. Isa. lx, 21 et 22 : Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam.
« Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim Lex, et Propheta.
Hic incipit pars illa, quæ est de effectu communicationis ad proximum : et circa hoc dicit duo. Primo enim ponit effecctum communicationis : secundo autem (alias, ostendit) in hoc esse perfectionem legis, ibi, « Hæc est enim Lex. »
Adhuc, in priori duo dicit : primo enim dat formam mandati : et secundo, mandatum communicationis proximi.
Continuatio autem est ad praecedens. Quoniam dixit petendum, etc. : sed si vultis omnia illa fieri, « omnia ergo quæcumque, etc. » Vel, quia multa dixit de legis impletione et intentionis simplicitate : sed si omnia hæc ad summum vultis implere, « ergo omnia quæcumque vultis, etc. »
In forma autem hujus mandati continentur quinque : quorum primum est acceptionis eorum quæ nobis volumus fieri, universalitas : secundum est forma, quæ est voluntatis acceptantis qualitas :
<--- Page Split --->
tertium, eorum quae nobis fieri volumus, in opere efficacitas : quartum, eorumdem apud nos utilitas : et ultimum est eorum a quibus haec fieri volumus, rationabilitas : et de his dicemus per ordinem.
Universalias autem est hic duplex : quia dicit :
« Ut faciant. »
« Omnia quae cumque. »
Et prima distributio distribuit pro generibus singulorum, in quibus communicant homines secundum legitimos actus : secunda autem distribuit pro singulis generum sub generibus illis acceptis. Et est sensus : Omnia communicabilia secundum genera, et quae cumque sunt sub generibus illis accepta.
« Vobis. »
Attende autem quod ad communitatem vitæ civilis inter homines non pertinent, nisi quæ sunt secundum legitimos actus : similiter ad communicationem vitæ, quæ est civium Ecclesiæ, non pertinent, nisi quæ sunt legitima secundum ordinem legis divinæ et statuta sanctorum Patrum. Sic enim dicitur, ad Ephes. 11, 19: Non estis hospites, et advenæ, sed estis cives sanctorum et domestici Dei.
« Homines, »
Secundo, tangit formam et qualitatem ejus, quod (alias, quia) hæc, in quibus nobis communicant homines, acceptat, cum dicit :
« Vultis. »
Et dicit Glossa, quod voluntas hic tantum de bonis accipitur : unde Augustinus : « Voluntas namque non est nisi in « bonis : nam in malis, flagitiosisque fa- « ctis non voluntas, sed cupiditas dicitur « proprie : » et hoc est, quod supra diximus secundum Damascenum et Aristotelem (alias, Augustinum), « voluntatem « omnem in ratione esse : » de hoc autem in philosophicis in libro nostro de Anima, plene est determinatum 1. Hoc
igitur modo acceptans id in quo communicat nobis proximus, est formatum secundum rationis qualitatem, in qua sunt juris rationes et ordines, et charitatis communicationes.
Tertium (quod est operis efficacitas) notatur in hoc, quod dicitur :
Non enim satis est velle, si adsit facultas, sed oportet quod reducatur ad opus. II ad Corinth. vn, 11 : Quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
Utilitas autem tangitur, cum dicitur :
Hoc enim nobis fit, quod utiliter nobis fit : sed quod nocet, non nobis, sed contra nos fit.
Per hoc autem, quod ultimo tangit :
Quorum est ratione gubernari, vult intelligere tantum hoc quod fit rationabiliter.
Et per istam lecturam omnes objectiones sunt exclusæ : quia secundum hoc non volumus nobis fieri concubitum, vel adulterium, vel injuste, vel irrationabiliter fieri aliquid.
Et ideo secundum hanc formam, qua volumus nobis communicare proximum, ponit præceptum communicandi proximo dicens :
« Et vos facite illis. »
Natura enim ordinata (alias, ordinabiliter) præponit se : et hoc modo perficit eam charitas. III Reg. xvii, 13 : Mihi primum fac de ipsa farinula : tibi autem et filio tuo facies postea. Cum enim omnis virtus sit in medio quod quoad nos
<--- Page Split --->
determinatur, oportet quod prima ratio modificandi omne opus virtutis accipiatur ex nobis. Et ideo etiam Dominus primo in mandato isto formam jubet accipi ex nobis. Hoc autem idem est quod dicitur, Levit. xix, 18, et Matth. xxn, 39 : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Negativa autem pars hujus mandati continetur, Tob. iv, 16 : Quod ab alio oderis tibi fieri, vide ne tu aliquando alteri facias. Et tunc sunt ista duo completa justitia, cujus perfectam declinationem a malo dicit Tobias : perfectam autem inclinationem ad bonum dicit hic Dominus.
Attende autem, quod quidam dicunt in his duobus jus naturale contineri : quod nullo modo est verum. Quia illud quod hic dicitur utiliter de omnibus, praeponitur illis in quibus sibi mutuo communicant homines secundum formam unius charitatis et juris : et hoc est tam naturale quam positivum, quam emergens : etiam de hoc nihil a legislatore est constitutum. « Jus autem natu- « rale, ut dicit Tullius, quod non opinio « genuit, sed innata quaedam vis inse- « ruit. » Sicut enim intellectus speculativus apud se habet communes animi conceptiones, quas non discit a magistro, sed mediantibus illis accipit scientiam per doctrinam : ita etiam intellectus activus apud se habet universalia morum, quae sunt communes animi conceptiones, quas quisque probat auditas, per quas accipit scientiam et electionem moralium et prudentiam. Sicut non esse maehandum, non esse furandum, et hujusmodi. Unde Boetius in libro de Consolatione Philosophiae dicit, quod « intellectus naturalis « summa retinet, et singula perdit : » et dicit, quod « verba juris scripta sunt in « naturali judicatorio, » et illa sunt jus naturale proprie loquendo.
Posito igitur hujusmodi praecepto communicationis, adjungit utilitatem ejus, cum dicit :
« Hæc est enim Lex, et Prophetæ. »
Attende autem, quod non dicit : tota lex : quia non dixerat nisi quæcumque vultis ut faciant vobis homines : et non dixit simpliciter, quæcumque vultis vobis fieri. Et ex quo in modo loquendi non tetigit nisi communicationem et dilectionem proximi, non dicit tota lex : quia pars legis est de dilectione Dei. Matth. xxii, 40 : In his duobus mandatis universa Lex pendet, et Prophetæ. Possemus tamen dicere, quod hic non loquitur nisi de communicatione proximi, cui communicamus in operibus : quod non facimus cum Deo, quia illi communicamus affectu et spiritu. In dilectione autem proximi, quando propter Deum proximum diligimus, includitur dilectio Dei : et sic cum dicit, « Hæc est Lex, » intelligitur tota lex. Ad Roman. xiii, 9 et 10 : Non adulterabis : Non occides : Non furaberis : Non falsum testimonium dices : Non concupisces : et si quid est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Sed quæritur quare addit Prophetas ? RESPONSIO. Per Prophetas notat omnes scripturas additas legi : quia in illis sunt promissiones, quæ etiam implentur merito communicationis justitiæ, et merito communicationis charitatis.
Hoc est ergo quod dicit de communicatione, quæ pertinet ad proximum, in qua est operis perfectio.
« Intrate per angustam portam. »
Hic ultimo inducit profectum virtutis quoad seipsum. Quia enim aliquis diceret : omnia gravia sunt quæ imperas : ideo dicit, quod hoc verum est, quia per angustam portam oportet ingredi ad vitam.
Tangit autem duo : primo ponit ad-
<--- Page Split --->
monitionem, et secundo inducit suæ admonitionis rationem, ibi, « Quia lata, etc. »
In admonitione tria sunt notanda, scilicet, quæ sit porta, qualiter angusta, et qualis introitus.
« Intrate per portam. »
Porta autem est hic introitus ad vitam, sicut inferius dicetur : et multiplicatur porta, scilicet introitus ad vitam. Est autem introitus ad vitam redemptionis Ecclesiæ : et est introitus ad vitam gratia : et est introitus ad vitam gloriæ.
Et primus quidem introitus duplex est : unus est per Christum redimentem, et alter est per sacramenta, per quæ gratiam redemptionis accipimus. Primo modo dicitur, secundum quamdam Glossam, Christus porta. Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur. Secundo modo, vulnus lateris ex quo fluxerunt sacramenta, aqua expiationis et sanguis redemptionis, dicitur porta. Unde Glossa dicit : « Quid « augustius illo foramine quod lancea « militis fecit in latere Christi, per quod « tamen fere totus intravit mundus ? » Psal. cxvii, 20 : Hæc porta Domini, justi intrabunt per eam.
« Angustam. »
Ad vitam autem gratiae non intratur nisi per portam virtutis, de qua dicitur in Psalmo cxvii, 19 : Aperite mihi portas justitiae. Genes. xxvii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. Isa. xxviii, 6 : Erit Dominus fortitudo revertentibus de bello ad portam. Introitus autem iste in vitam gratiae specialiter est per charitatem : et ideo charitas dicitur porta. Hæc est enim porta orientalis, per quam oriens ex alto princeps Jesus ad nos ingressus est, et per quam etiam egressus est in cælum : et clausa omnibus non pertinentibus ad membra corporis ejus : nec umquam alicui nisi sibi in integritate membromum suorum aperietur. Ezechiel.
xliv, 2 et 3 : Porta orientalis clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam : quia Dominus Deus Israel ingresssus est per eam, eritque clausa Principi. Hæc dicitur arcta. Angustum enim est inimicos diligere, nullum judicare, ad unum contendere, nil nisi Christum amare, et hujusmodi.
Introitus autem ad gloriam est per portam perseverantiae, quae datur in fine omnium bonorum ad viam pertinentium : et inchoatur a principio eorum, in proposito permanendi cum Christo. Et hæc est porta, de qua dicitur in Psalmo cxxvi, 3 : Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Omnes istae porta angusta sunt valde, ita quod foramini acus comparantur. Sed Littera specialiter videtur intelligi de porta virtutis, et antonomastice de porta charitatis, et per effectum intrandi, de porta perseverantiae. Unde forte melius dicitur, quod porta est virtus : apertura, charitas : introductio, perseverantia. Proverb. xxxi, 23 : Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae.
Hæc porta dicitur angusta tribus de causis secundum Chrysostomum : una est propter præcisionem eorum quæ adhærent intranti, cum quibus intrare non potest : altera, propter paucitatem euntium eorum qui cohærent intranti : tertia, propter difficultatem transeundi per eam. Ea enim, quæ cohærent homini, sunt in quibus et natus et enutritus est contemporanea naturae existentia : quæ sunt, gaudere in præsentia delectabilium corporis, et tristari in absentia eorumdem : tristari in præsentia tristabilium corporis, et gaudere in eorumdem absentia. Delectabilia autem corporis sunt ad luxum pertinentia concupiscentiæ in gustu et venereis : et ad concupiscentiam
<--- Page Split --->
oculorum in his quae avare congregantur, et avarius retinentur : et in his quae pertinent ad pompam saeculi, superbiam vitae, dignitatum ambitionem, et honorem primatuum, et vani applausus, et laudes, in quibus gaudet humanae vitae concupiscentia, et tristatur in absentia eorumdem. Tristatur etiam in praesentia jejuniorum, orationum, humilitatis in veste, dimissione sociorum, asperitate vestitus, et hujusmodi, et in eorumdem absentia gaudet et exsultat. Quia, sicut dicitur, Sapient. ii, 7, nihil aliud quaerit talis populus nisi vino pretioso et unguentis implere se, in omnibus locis signa luxuriae relinquere 1 : et hanc esse sortem suam, quod in bonis patentibus gaudeat : et non neget vitae, quin omnibus deliciis perfruatur. Virtus autem hoc habet, quod in praesentia talium delectabilium tristatur, in absentia gaudet : in potentia parcimoniae gaudet, et in absentia tristatur. Et ideo est arcta, et angusta dicitur esse : ex una enim, et sola, et ex tota causa constituitur, sicut supra docuimus. Vitium autem fit omnifariam. Sic ergo oportet praeidi ab homine latitudinem et luxum vitiorum. Jerem. iv, 4 : Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda. Genes. xvii, 10 et 11 : Circumcidetur ex vobis omne masculinum : et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum faderis inter me et vos. Ad Roman. ii, 29 : Circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Paucitas etiam comitantium (alias, commeantium) in via et per portam, ostendit quod angusta est : quia in via concupiscentiae homo vadit cum uxoribus, filiis, cognatis, affinibus, et amicis, sicut dicitur, Job, xxi, 11 et seq. : Infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et
citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendant: sed in via descendant virtutis. Si quinque sunt in domo, duo in tres, et tres in duos dividentur : si duo sunt in lecto, aut in agro, aut in mola, unus proficiscitur, et alter remanet 2. Deuter. xxxm, 9 : Qui dixit patri suo et matri suae : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt pactum tuum, et eloquium tuum servaverunt. Et, Marc. x, 29 et 30, praecipitur ut patrem et matrem et caeteros amicos relinquamus, si volumus esse digni, ut sequamur Christum per portam angustam. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi.
Secunda causa est : quia pauci etiam incipientes proficiunt : et multi, qui profecerunt, deficiunt, et revertuntur. Hoc optimé significat David, Psal. lxxii, 2 et 3, ubi dicit : Mei autem pene moti sunt pedes : pene effusi sunt gressus mei : quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quis enim considerans tantum commodum peccatorum, non zelat vitam eorum ? videns quod in omnibus pacem habent, et plantati proficiunt, et Sancti impugnantur, vix est cujus pedes non moveantur, et offendantur gressus : nisi quod unum est adjutorium, quod dicit David, Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Joan. vi, 67 : Multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant. II ad Timoth. i, 13 : Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt. II ad Timoth. iv, 9 : Demas me reliquit, diligens hoc saeculum.
His ergo de causis dicitur angusta, et sic habitum est de porta et de angustiis ejus.
<--- Page Split --->
Introitus autem est per inceptionem, profectum, et perfectionem : inceptio est per conversionem, profectus per virtutum et meritorum accumulationem, et perfectio per cursus et status consummationem. Inceptio est angustissima, progressus latior, lætissima (alias, latissima) et jucundissima perfectio. Psal. xvii, 20 : Eduxit me in latitudinem : salvum me fecit, quoniam voluit me. Eduxit me de angusto conversionis in latitudinem profectus virtutis, et in perfectione salvum fecit. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.
Sic ergo expeditum sit de admonitione.
« Quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. »
Hic admonitionis inductae subjungit rationem : « Quia lata est porta. »
Et dicuntur duo : quorum primum est, quod inducit oppositum, ut magis propositum manifestetur : quia oppositorum eadem est disciplina. Secundum est, quod inducit (alias, includit) propositum ex opposto, ibi, « Quam angusta porta, etc.
De opposto autem quatuor dicit, latam videlicet esse portam, spatiosam viam quae ducit ad portam, finem via et introitum portae ducere ad perditionem, et multitudinem intrantium. Et haec patent in littera.
« Quia lata porta, et spatiosa via est. »
Porta autem ista dicitur introitus ad perditionem : et iste est hians et patulus ingressus mortis. Et iste est duplex : unus est ingressus mortis culpæ, et iste est vitium capitale : et alter est ingresssus mortis, et iste est mors naturae. Et
diabolus est ostiarius in primo ostio, et carceris custos : in secundo, utraque istarum portarum est lata : quia licet mors naturae sit arcta, tamen adminicula mundi in mollitie strati, et multitudine foventium, et aliis dilatant eam, quod levius fertur, sicut patet, Luc. xvi, 19 et seq., in divite purpurato et Lazaro. De prima porta dicitur, Infra, xvi, 18 : Porte inferi non praevalebunt adversus eam. De secunda dicitur, Job, xxxviii, 17 : Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ? De utrisque portis dicitur in Psalmo cvi, 16 et 17 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum.
Spatiosa autem dicitur via, voluptas, quae licentiosa est ad omnia quaecumque vult. Eccle. n, 10 : Omnia qua desideraverunt oculi mei, non negavi eis : nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his qua praparaveram.
« Quæ ducit ad perditionem. »
Prima quidem porta ad perditionem vitæ gratiae, et boni naturae : secunda autem ad perditionem gehennae. De prima dicitur, Luc. xv, 32 : Frater tuus hic mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Mortuus privatione vitæ gratiae, et perditus in bonis naturae. Osee, xiv, 1 : Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur ! Pereat, inquit, in bono naturae et gratiae : quia per peccatum amaricavit Deum, qui natura dulcis est : in gladio duro ancipiti pereat morte gehennae. Qui gladius procedit ab ore Dei 1 et hoc est sententia condemnationis æterna. Parvuli ejus sunt incoationes peccatorum, fœtæ conceptiones malorum propositorum.
<--- Page Split --->
De hac porta dicit :
« Et multi sunt qui intrant per eam. »
Non enim hæc quæritur, quia spatiose patet omnibus : et licet a principio lascivæ juventutis lata sit omnibus, et spatiosam se exhibeat, tamen paulatim stringitur per senectutis gravedines, donec tandem ad punctum colligitur foveæ æternæ. Isa. xxiv, 17 : Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. Formido pœnalitatis, fovea carceris, et laqueus æternæ condemnationis.
« Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad viam 1 et pauci sunt qui inveniunt eam. »
Hic incipit secunda pars hujus rationis : in qua ex positionibus (alias, ex oppositi dispositionibus) ostendit propositum.
Et dicit quatuor : angustiam portæ, arcitudinem viæ, et finem vitæ, et frequentantium paucitatem. Et de angustia portæ jam dictum est supra. Eccli. i, 3 : Ingressus sapientiæ mandata æterna. Arcta autem via est profectus per ardua opera. Baruch, iv, 26 : Delicati mei ambulaverunt per vias asperas. Tamen hæc via dilatatur paulatim, ut supra dictum est.
« Quæ ducit ad vitam. »
Ecce finis, et ideo dicitur, Eccli. 11, 35 : Modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. Quia sicut dicitur, Genes. xix, 20 : Videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. Et ideo in apocrypho Esdræ dicitur, quod est civitas posita in sublimi, plena omnium bonorum, cujus introitus est angustus, a
dextris ignis, et a sinistris aqua : scilicet ignis concupiscentiæ et tribulationis, et aqua voluptatis et persecutionis Sanctorum. Act. xiv, 21 : Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Psal. lxv, 12 : Transivimus per ignem et aquam : et eduxisti nos in refrigerium.
« Et pauci sunt qui inveniunt eam, »
Quia stricta latet, unica, et multis deviis circumposita. Et pauci sunt, qui quærunt : pauciores, qui inveniunt : paucissimi, qui inventam perficiant : quia multi, sicut supra diximus, revertuntur retrorsum. Hoc autem,4 ut Timæus (alias, Tullius) narrat, optime ostendit Pythagoras. Invent enim ad vitam hominis instruendam litteram, quæ usque hodie vocatur littera pythagorica : et hæc est illa quam nos vocamus upsilon (r), quæ incipit ab imo per strictum lineæ, et ascendit per illam, et postea bifurcatur induos ramos, quorum unus directe ascendit, et alter ad inferiora reflexus incurvatur sic (r) : volens, quod infantia et nativitas in omnibus stricta est, quæ ascendens per ætatis incrementa usque ad ultimam ætatem, ramum rectum rationis mittit per gradus virtutis ad summum felicitatis : et alterum ramum concupiscentiæ recurvans per gradus vitiorum ad ima brutalitatis, et infidelitatis. Paucos autem esse dixit, qui difficiles altitudines velint scandere : plurimos autem per prona ad ima concupiscentiarum eligunt reflecti. Et de ascensu quidem est in Psalmo lxxxiii, 8: Ibun, de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion. De descensu autem et reflexu, Isa. 11, 23: Dixerunt animæ tuæ : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus, supple, dæmonibus.
<--- Page Split --->
« Attendite a falsis Prophetis. »
Hic incipit pars illa, quæ est de impediente. Et non tantum retrahit, sed potius pervertit per falsam speciem pietatis.
Et dividitur in partes tres secundum ea quæ exiguntur ad speciem pietatis: quorum unum est species pietatis usurpata : alterum, falsi nominis scientia præsumpta, quam tangit, ibi, y. 21 : « Non omnis qui. » Tertium est alta potestas ad jactantiam sanctitatis ostensa : et hanc tangit, ibi, y. 22 : « Multi dicent mihi in illa die. »
Prima autem harum dividitur ulterius in tres : in quarum prima ponit inhibitionem cum declaratione ejusdem : in secunda, ponit declarationis probationem, quadam inducta de vegetabilibus similitudine, ibi, in medio y. 16 : « Numquid colligunt ? » In tertia autem per omnia probat intentam conclusionem, ibi, y. 20 : « Igitur ex fructibus eorum. »
Adhuc in prima harum duo continentur, scilicet inhibitio, et declaratio.
Inhibitio est, quod dicit :
« Attendite a falsis Prophetis. »
Est autem continuatio ad præcedens, quod quidem nemo judicandus est, et justitia nostra coram hominibus facienda non est, et quod per angustam portam intrandum est.
Sed in omnibus his, quia species pietatis et exhibenda et attendenda est, et hæc est causa deceptionis etiam hæreticis : ideo ne decipiamur, dicit : « Attendite. »
Et per hoc notat duo : quia vix cavetur, et quia multum nocet decipi.
Vix cavetur, quia bonis valde sunt similes, II ad Corinth. xi, 13 et seq. : Cujusmodi Pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi. Et non mirum : ipse enim Sata-
nas transfigurat se in Angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitie.
Quod autem multum noceat, II ad Timoth. ii, 16 et 17: Multum proficiunt ad impietatem : et sermo eorum ut cancer serpit.
Et quia sic vix deprehenduntur, et multum nocent, « Attendite. »
A quibus autem attendant, subdit :
« A falsis Prophetis. »
Sed videtur, quod cum, Matth. xi, 13 : dicatur, quod Propheta et lex usque ad Joannem, quod non oportuit post tempora Joannis a talibus attendere : et hæc est objectio Chrysostomi. Et solvit, quod Prophetia omnis fuit de Christo, et sacramentis ejus : quia Prophetia proprie est divina inspiratio sub immobili veritate, tales rerum eventus denuntians, qui sunt de Redemptore et sacramentis ejus : et hoc modo Prophetia finita fuit ad Joannem, qui digito Salvatorem demonstravit : et tunc inceperunt Apostoli in labores Prophetarum intrare, et regnum cœlorum vim pati, et violenti rapuerunt potens regnum, quod annuntiabatur per Christum.
Sed si Prophetia dicitur quæcumque enuntiatio futurorum, tunc fuerunt et sunt Propheta post Joannem, sicut Agabus et filiæ Philippi Evangelistæ, qui futuram famem et vincula Pauli prænuntiabant 1. Sed hic, ut dicit Chrysostomus, « Propheta dicuntur Doctores « Ecclesiæ, qui divina docere non pos- « sunt, nisi spiritu divino intelligantur, « quem habuerunt Propheta. » I ad Corinth. xiv, 29 et 31 : Propheta duo, aut tres dicant, et cæteri dijudicent... Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. Et, ibidem ante, y. 1 : Æmulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis. Et, ibidem, y. 4 : Qui pro-
<--- Page Split --->
phetat, Ecclesiam Dei ædificat. Veri igitur Doctores, veri sunt Propheta : falsi autem Doctores sub specie pietatis latentes, falsi sunt Propheta. Jerem. vi, 13: A Propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Sophon. iii, 4: Propheta ejus vesani, viri infideles.
Est autem attendendum quod non dicit, Attendite ab his qui videntur falsi Prophetæ, vel a fallacibus hominibus qui Propheta videntur, et non sunt : quia bene possunt vere prophetae, et etiam veri Propheta esse, et tamen falsi sunt per alium modum. Dupliciter enim dicitur falsus Propheta, a falsitate doctrinae scilicet, et ab intentione fallendi, vel seducendi, quamvis vera doceat.
A falsitate doctrinae, III Reg. xxu, 11, fuit Propheta falsus Sedecias, qui sibi fecit cornua, et enuntiavit quod Achab iret in Ramoth Galaad, et ventilaturus esset Syros : et sicut ibidem dicitur, y y . 22 et 23, spiritus mendax erat in ore ejus, et aliorum Prophetarum complicum suorum : et decepit Achab, ut iret ubi occidendus fuit.
Ab intentione autem fallendi, quamvis vera dicerent, falsi Propheta fuerunt Balaam et Caiphas. Balaam, Numer. xxii et xxiv, qui vera et bona dixit : sed pergens ad populum suum dedit consilium, quid facturus esset Balac populo, ut deciperetur per idolum Phogor, hoc est, idolum tentiginis. Et Caiphas, Joan. xi, 49 et 50, vera dixit : sed tamen malitiam intendit, delere scilicet nomen Christi : et sic est in multis aliis.
Utroque autem modo simul et divisim dicuntur hic falsi Propheta. Jerem. xiii, 14: In prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii. Adulterii similitudo, quando veritatem quam docent, adulterantur per seductionis intentionem : iter autem mendacii, quando mendacia, vel falsa proponunt. Jerem. xiv, 14: Falso propheta vaticinantur in nomine meo : non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Deuter. xiii, 1 et seq. :
Si surrexerit in medio tui Prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non. Et, ibidem, infra, y. 5: Propheta autem ille aut fietor somniorum interficietur, quia locutus est ut averteret vos a Domino Deo vestro. Isti ergo sunt falsi Propheta.
Hos autem describit dicens :
« Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. »
Et dicit tria : speciem pietatis, qua decipiunt : ferocitatem lupinam, qua nocent : et signum, per quod cognoscuntur.
De primo horum dicit duo : simulationem charitatis etiam ultronea ingestione, cum dicit : « Qui veniunt ad vos. » Non enim exspectant donec ab eis requiratur, sed ingerunt se hominibus, sicut dicitur de Domino, supra, iv, 23, quod circuibat Jesus totam Galilaem, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni.
Secundum est exhibitio exterior ovinae simplicitatis et innocentiae, cum dicit : « In vestimentis ovium. » II ad Timoth. iii, 3: Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Propter blandimentum autem vestis, Apocal. ix, 10, significantur per scorpiones, quarum potestas nocendi fuit in cauda, et blandiebantur facies earum exterius.
Attendendum autem, quod ovis, manente substantia ejus, mutuat lanam, sine differentia eorum quibus mutuat, et sine differentia colorum : omnes enim induuntur lanis ovium, et in omnes colores variantur : et in hac proprietate et
<--- Page Split --->
boni vere, et apparentes ficte, et mali Propheta aperte lanis ovium utuntur, et abutuntur. Verus enim est Propheta sive Doctor, qui et vita bonitate, et doctrinae veritate, et potestatis perfecctione, vervex gregis est, Domini locum tenens, et vitam et doctrinam agni immaculati : sed fictus est, qui specie vita intentionem falsa ingerit doctrina, et potestatem usurpat: aperte malus est, qui aliquando non habet nisi locum in potestate, et vita malus est, et doctrina nullus. Aliquando autem doctrinam habet, et potestatem, et vita est perversus. Ficti gregem decipiunt, ut aberrare faciant: mali cornibus impingunt potentia sua, et devorant: quia licet cornua habeant, ut agnus, tamen efferati sunt, ut lupi. Daniel. VIII, 4 : Vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestia non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus.
« Intrinsecus autem sunt lupi rapaces. »
Intrinsecos autem dentes habent lupinos per corrumpentem rationem in errore, et corrumpentem intentionem in malo fine, et corrumpentem voluntatem in nocumento quod faciunt. Lupus enim non solum habet dentes mordaces, sed etiam venenatos. Joan. x, 12: Lupus rapit, et dispergit oves. Isti enim ab ovilibus Ecclesia despergent, et dentibus venenatis diripiunt. Act. xx, 29: Scio quoniam intrabunt post disse sionem meam lupi rapaces in vos, non parentes gregi. Ezechiel. xxii,27: Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam. Habacuc, 1, 8: Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis. Vespertini autem lupi magis rapaces sunt, quia per diem latentes magis esuriunt. Ista est ergo vera existentia rerum.
« A fructibus eorum cognoscetis eos. »
Hic dicit signum per quod cognoscuntur.
Et quaeritur, qui sunt fructus? Quia si fructus dicantur opera, per praedicta constat quod illa ovina: et sic per illa non possent cognosci. Si autem, ut dicit Augustinus, fructus dicantur filii et proselyti eorum, eo quod illi permanent cum ipsis sicut fructus cum opera transeant: adhuc non videtur conveniens, quia filii eorum sunt sicut ipsi, et ita sunt latentes, et non cognoscibiles.
Responsio. Videtur mihi, quod fructus eorum dicuntur ea in quibus quærunt refici, sicut in finibus suarum intentionum: quia si illos fines sub ordine Ecclesiæ collocant, non sunt lupi, sed veri Prophetæ: si autem in mundanis collocant, hypocritæ fuisse cognoscuntur: et si procurant scissuram eorum ab ordine Ecclesiastico, tunc hæretici esse cognoscuntur, et usque ad illos fructus non cognoscuntur. Omnis enim passer et omnis turtur invenit sibi domum. et nidum ubi reponat pullos suos, altaria Domini virtutum, qui est Rex et Dominus 1: unde quando nolunt subdi ordini Ecclesiastico, statim dignoscuntur. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod in filiis, hoc est, in obedientia filiorum cognoscuntur.
Et ista etiam intenta per opera eorum, sicut dicit alia Glossa. Sapient. iv, 5: Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. Sicut enim ziania non cognoscitur a tritico, quam diu similem cum tritico habet virorem in herba, sed statim cum seminat (alias, format) folliculos ad fructum, cognosci incipit quia non sunt similes aristis tritici: ita est de haereticis et falsis Prophetis, sive Doctoribus, quamdiu prætendunt virorem virtutis, cognosci non possunt: sed quando folli-
<--- Page Split --->
culos faciunt ad fructicandum vel in temporalibus, vel conciliabulis in aristis Ecclesiae non collocatis, tunc sunt vitandi. Eccli. xi, 30: In filiis suis agnoscitur vir. Sapient. iv, 6: Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. Si autem quis etiam velit advertere modum operum suorum in circumstantiis operum, ut frequenter percipitur lupinum cor eorum. Proverb. xxii, 19: Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
« Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus. »
Hic per similitudines inductive manifestat propositum, et dicit duo. Primo enim inducit in particularibus duobus: secundo, inducit generaliter in omnibus arboribus, ibi, y. 17: « Sic omnis arbor bona. »
Duo autem inducit particularia malarum arborum, quae ex peccato nasci dicuntur: primum est de spinis, secundum est de tribulis: similiter inducit duplicem fructum dictis arboribus denegatum.
Oportet autem scire, quod magna spina dicitur hic spina, et haec est, cujus succus niger est, cortex nigra : spina crescens de centro ligni, longa, nigra, et acuti anguli, fructus acris, propter quod etiam acacia propter acumen vocatur, de qua dicit Chrysostomus, quod « non est ha- « bitatio nisi serpentium, qui repunt « juxta terram, » et significat haereticos nigros squalore, et praecipue in cortice coram hominibus, quorum spina ex intimo procedit corde, fortis et longa, quae est punctura obstinationis, et acutae defensionis suorum dogmatum : succus doctrinae amarus, fructus acerbus, dentes Ecclesiae obstupescens. II Reg. xxiii, 6 et 7: Praevaricatores quasi spinae evenlentur universi: quae non tolluntur manibus. Et si quis tangere cas voluerit, ar-
mabitur ferro et ligno lanceato. Quia haeretici manu molli Ecclesiae tangi non possunt, sed ferro domantur acutae argumentationis et severae coercitionis. Proverb. xxiv, 30 et 31: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spina. Cantic. ii, 2: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
« De tribulis. » Tribuli sunt illa quae vocamus spinam albam : et haec est extrinsecus in superficie corticis. Spinam habent albam, triangulam, brevem, valde acutam, aduncam versus terram, et fructus ejus extra rubeus, et intus lapidosus : et significat credentes et adhaerentes haereticis, qui extra in temporali potestate habent spinam brevem, quia non nisi in falsa opinione fundatam, et non in cor profundam, nec extra ad multos conversos prolongatam, albam, quia Christianis sunt similes, triangulam, quia in abusu sæcularis potestatis, qua pungunt, abutuntur potentia, divitiis, et amicis. Fructus rubeus in sanguine, et lapidosus in obstinatione. Genes. nu, 18 : Spinas et tribulos germinabit tibi. Ad Hebr. vi, 7 et 8 : Terra... proferens spinas et tribulos, reproba est, et maledicto proxima.
« Numquid colligunt de spinis uvas? »
Uva autem autem est succus generativa vitis bonæ spei, ut dicit Aristoteles, et gaudii, Psal. ciii, 15: Vinum laëtificat cor hominis: societate conjuncta racemo, qui palmiti adhaeret, et haec adhaeret veræ viti, uncis repens semper super ligna aliena, ut sustentetur : et in his proprietatibus significat verorum Prophetarum doctrinam, spem æternorum, et gaudium spirituale generantem, primatum non desiderantem, sed in congregatione Sanctorum palmiti ecclesiastici ordinis adharentem, et per hunc viti Christo contiguam, non novella et singularia ferens,
<--- Page Split --->
sed potestatis rationum suarum et persuasionum repens super ligna in paradiso Dei stantia, hoc est, super auctoritatem Patrum. Judicum, ix, 12 et 13 : Locuta sunt ligna ad vitem : Veni, et impera nobis. Quæ respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cætera promoveri ? Quasi dicat : Non. Non enim desiderat primatum verus Doctor : sed rhamnus, sive spina lignis quæsivit imperare, et combussit omnia. Talis ergo uva de spinis non colligitur.
Hæc uva crescit in vite, de qua dicitur, Joan. xv, 1 : Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Et, ibidem, y. 4 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite : sic nec vos, nisi in me manseritis. Genes. xlix, 11 : Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uva pallium suum. Jerem. 11, 21 : Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum. Hæc uva, et hoc vinum non crescit, nisi in vinea Domini Sabaoth, id est, exercituum, quæ domus Israel est 1, hoc est, in Ecclesia. De spinis autem hæreticorum non colligitur. Isa. xvi, 10 : In vineis non exsultabit, neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat : vocem calcantium abstuli. Vinum enim spiritum dirigit sursum, lætificat mentem, bonam spem ingerit, calorem accendit, et spiritus facit fervorem : et hoc facit doctrina, quæ est succus de vite Christo in vinea Ecclesiae : et ideo spiritum sursum bulliens Ecclesia læta mente celeuma jubilat, et calore charitatis accensa firmam spem concipiens æternorum, bibit, et inebriatur, oblita posteriorum, et ad anteriora se extendit 2. Sed licet hæresis vinum habere videatur, in colore quidem similitudo vini est, re autem vera est quod dicitur, Deuteron. xxxii, 32-33 : Uva eorum uva fellis, et botri amaris-
simi. Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
« Aut de tribulis ficus ? »
Ficus quatuor habet, quando bona est: multitudinem granorum in unum collectorum, dulcedinem humoris quæ granis infunditur, mollitiem pellis, et quod non floret inter arbores. Et granorum quidem collectio Sanctorum in Ecclesia significat communionem, dulcedo humoris dulcedinem significat charitatis in consolatione spiritus omnia grana infundentis, mollities autem pellis mititatem significat convictus et societatis, carentia autem floris inter ligna significat non florere in mundanis. De quibus dicitur, Isa. xvii, 6 : Ante messem totus effloruit, et immatura perfectio germinabit.
De primo dicitur in Psalmo cx, 4 : In consilio justorum, et congregatione. Psal. cxxxii, 1 : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Psal. liv, 14 : Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, etc.
De secundo, Eccli. xxiv, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.
De tertio, Matth. v, 4 : Beati mites, etc. Numer. xii, 3 : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur super terram. Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum et humilis corde.
De quarto, Isa. xxviii, 1 : Væ coronæ superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloria exsultationis ejus ! Jerem. xxiv, 3 : Ficus, ficus bonas, bonas valde. Quatuor dicit propter quatuor inducta.
Ficulnea autem Christus est, et hortus Ecclesia : et sufficit talibus dulcedo Spiritus sancti non quærens promoveri sicut hypocrita, nec quærens silvam hominum sibi subdere, sicut hæretici sibi conciliabula facientes. Judicum, ix, 11, dixit ficus : Numquid possum deserere dulce-
<--- Page Split --->
dinem meam fructusque suavissimos, et ire ut inter cætera ligna promovear?
De hujusmodi vite, et hujusmodi ficu dicitur, III Reg. iv, 25: Habitabat Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua. Hujusmodi enim ficus non colligitur de tribulis supra inductis, sed potius ea quæ supra dicta sunt: et si similitudinem aliquando usurpent ficuum, sunt idola ficus. Revera autem sunt pestiferi, et lapidosi, et acres fructus. De quibus dicitur, Jerem. xxiv, 3: Ficus, ficus malas, malas valde,quæ comedi non possunt, eo quod sint male.
17
« Sic omnis arbor bona fructus bonos facit. »
Hic transfert similitudinem in particulari sumptam ad genus omnium arborum. Et dicit tria: proprietatem arboris in fructu secundum actum, et proprietaetem arboris in fructificando secundum potestatem, et consumptionem arboris nocivæ. Et hæc patent per ordinem in littera.
In primo istorum duo^continentur variata secundum proprietatem arboris bona et male. Et de bona quidem dicit: « Sic omnis arbor bona. »
Et cum dicit, « Sic, » notat illationem ex prædictis. Ex quo enim una ratio est de omnibus, quæ est de duabus inductis, universaliter infertur de omnibus.
Dicitur autem : « Arbor bona, » delectabilis, et salutaris, et utilis in fructu.
De utilitate, Ezechiel. xlvi, 12 : Erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus in medicinam. Isa. xxxvn, 30 : In anno secundo pomis vescere. Genes. n, 16 : Ex omni ligno paradisi comede.
De delectabilitate, Cantic. n, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
De salubritate, Apocal. xxii, 2 : Ex utraque parte fluminis lignum vitæ, afferens fructus duodecim : de quibus dici-
tur, ad Galat. v, 22 et 23 : Fructus autem Spiritus est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas : ex his enim arbor dicitur bona. Melior autem est ex plantatione super aquas, ex quibus non exsiccatur, Psal. 1, 3 : Erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Jerem. xvn, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas. Optima autem, si multoties fert fructum, Ezechiel. xlvi, 12 : Per singulos menses afferet primitiva. Apocal. xxi, 2 : Per singulos menses reddens fructum suum. Jerem. xvn, 8 : In tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
Hæc est igitur arbor bona, quæ facit bonum fructum.
« Fructus » autem ejus sunt dulcedines sanctorum donorum et operum, et menses sunt illuminationes coelestes, quibus sibi redivivi fructus lumen contineu ministratur.
« Mala autem arbor fructus malos facit.
Non potest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos fructus facere. »
Hic per oppositum agit de mala arbore, quæ fructus malos facit: et est arbor mala, et arbor inutilis. Arbor mala est, quæ malos facit fructus: arbor autem inutilis quæ nullos facit fructus. Fructus autem mali sunt indelectabiles, pestiferi, et inutiles.
De primis dicitur, Ezechiel. xvni, 2 : Patres comoderunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.
De secundis, Daniel. iv, 11 : Dispergite fructus ejus. Hoc autem dixit, quia non est salubris.
De inutilitate dicitur, Job, ix, 26 : Pertransierunt quasi naves poma por-
<--- Page Split --->
tantes. Quasi diceret : Inutiliter, nihil relinquentia nisi vanum odorem. Inutiles autem arbores sunt steriles. Habacuc, III, 17 : Mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum. Inde arbores autumnales infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ 1.
Hæc omnia de facili aptantur viris bonis, quorum vita arbor est, bonitas arboris bonitas gratiae, et bonitas fructus bonitas operum, et refectio bonitatis Spiritus sancti informantis opera. Mala autem arbor mala vita, malorum fructus mala opera, et refectio concupiscentiae, quae est in eis.
« Non potest arbor bona malos fructus facere. »
Hic loquitur de fructu bonarum arborum secundum potestatem, et convertit sermonem, comparans fructus bonos ad arborem malam, et e converso fructus malos ad arborem bonam.
Videtur autem, quod contrarium ejus quod dicit eveniat : quia saepe videmus, quod arbor mala fit bona per incisionem et cultum, et homo bonus malus fit, et e converso malus fit bonus.
Ad hoc autem dicendum, quod arbor bona vocatur hic liberum arbitrium sub forma bonitatis gratiae gratum facientis. Et hoc modo secundum potestatem forme efficientis non potest arbor bona fructum malum facere. Similiter arbor mala dicitur, secundum quod est informata vitiis : et hoc modo ex forma non habet potestatem fructus faciendi bonos. Similiter est in physicis. Quando per incisionem, vel insitionem arbor emendatur, tunc forma efficitur alia : quia in loco insitionis, vel incisionis, efficitur nodus et tortuositas viarum, sive pororum inflexio. Et ideo diutius stat ibi succus, propter quod calore arboris et solis melius digeritur : in strictis etiam et multis poris subtilius dividitur, et melius obedit di-
gestioni : et aliter quod hic dicitur, fieri non potest.
De bona dicitur, Ezechiel. xvii, 8 : In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum. De mala, Daniel. iv, 11 : Succidite arbovrem, et præcidite ramos ejus : excutite folia, et dispergite fructus ejus. Sunt autem isti ramunculi mali fructus. Ad Roman. vii, 5 : Cum essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
« Omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. »
Ecce consumptio male arboris : et de hoc supra 4 multa sunt dicta. Excissio autem arboris est præcisio ab Ecclesia, vel vita, per sententiam, vel mortem. Missio autem in ignem est, quando adversarius veritatis hic flammis exuritur, vel in inferno æternis incendiiis mancipatur. II Reg. xxiii, 7 : Spinae igne succense comburentur usque ad nihilum. Ad Hebr. vi, 8 : Cujus consummatio in combustionem, supple, erit. Isa. ix, 5 : Erit in combustionem, et cibus ignis. Ezechiel. xv, 4 : Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam.
« Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. »
Conclusio est intenta ex omnibus præinductis.
Quasi diceret : Ex quo sic est in omnibus naturalibus, quae sunt exempla divinæ et immobilis ordinationis, tunc similiter erit etiam in his quæ ordinem hunc effugere non possunt. Ratio autem redditur, Luc. vi, 43 : Bonus homo de bono
<--- Page Split --->
thesauro cordis sui profert bonum,et malus homo de malo thesauro profert malum. Ad Roman. vi, 21 : Quem fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis ? Nam finis illorum mors est.
Qualiter autem, et per quem fructum cognoscuntur, in praecedentibus expeditum est.
num loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum timiens.
Sed contra, Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem : ergo videtur, quod plura non exiguntur ad introitum regni cœelorum. Item, Joel, n, 32 : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.
« Non omnis qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum cœelorum. »
De Prophetis, in quibus est species pietatis, habitum est jam in praemissis 1. Agit autem hic consequenter de falsis Prophetis, qui veri sunt in doctrina, et aperte falsi in vita, sicut sunt praecipue modo in Ecclesia, de quibus dicit, Matth. xxm, 3 : Quaecumque dixerint vobis, servate et facile : secundum vero opera eorum nolite facere.
Dicit autem circa haec duo : in quorum primo ostendit quod confessio fidei informis, et confessio praedicatae veritatis non sunt efficaces ad salutem. In secundo autem dicit, quod confessio perfecctae voluntatis et obedientiae efficax est ad salutem, ibi, « Sed qui facit voluntattem, etc. »
De primo igitur dicit : « Non omnis qui dicit mihi. »
In quo quatuor notantur; scilicet universalis instantia, cum dicit : « Non omnis. » Duplex fidei et praedicatae veritatis confessio, cum dicit : « Qui dicit mihi : Domine, Domine. » Finis et bonae intentionis appositio, cum dicit : « Mihi. » Regni Dei non consecutio, cum dicit : « Intrabit in regnum cœelorum. »
RESPONSIO. Sicut dicit Glossa, « Perfe- « cta invocatio conficitur ex tribus, ex « devotione et fide cordis, et confessione « oris, et operis attestatione : » et tunc perfecta est invocatio. Aliter est mendax. Psal. LXXVII, 36 et 37 : Dilezerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei : cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. Matth. xv, 8 : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me 2. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
Et hoc est, quod dicit : « Non omnis qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum cœelorum. » Regnum cœelorum accipitur sicut supra 3 : et in illud non intratur nisi per observationem justitiae et legum ad ipsum regnum pertinentium. Usurpatio autem doctrinae sine justitia non est veritas regni, sed vanitas nudi sermonis. De quibus dicit Philosophus : « Sunt qui opera non faciunt : ad « rationem autem confugientes quaerunt « philosophari, et esse boni : aliquid si- « mile facientes aegris qui medicos qui- « dem audiunt studiose, faciunt autem « operandorum nihil : et quemadmodum « isti numquam bene habebunt corpus sic « curati, sic nec isti mentem sic philoso- « phantes. »
De primo nota, quod aliqui confessione fidei et veritatis praedicatae intrant in regnum : quia fidem moribus probant, et faciunt quod praedicant. Nam aliter, I ad Corinth. xm, 1 : Si linguis homi-
« Sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse intrabit in regnum cœlorum. »
Istud est secundum, ubi adjungit at-
<--- Page Split --->
testationem operis cum confessione fidei et oris.
Tangit autem tria simul, operis videlicet perfectionem, voluntatis Patris acceptationem, et regni cœelestis consecutionem. Primum exigitur ex parte merentis, secundum ex parte praemiantis, et tertium ex parte mercedis.
Dicitur igitur :
« Sed qui facit, »
Quasi adversando insufficienti confessioni. Ad Roman. n, 13 : Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. II ad Corinth. vn, 11 : Facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
« Voluntatem Patris mei qui in cœelis est. »
Tria tangit : « Voluntatem, » quæ est mensura et norma omnis rectitudinis, quia injusta esse non potest. Habacuc, 1, 13 : Mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris.
Secundo, notat affectum acceptantis, cum dicit : « Patris mei. » Et attende, quod paulatim per hoc erigit ad notitiam suæ deitatis, ut credatur quod justitia ab eo prædicata accepta sit ei qui Pater suus est. Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Voluntas enim Patris est id quod docet Filius. Joan. vi, 28 et 29 : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Sic enim fit voluntas Dei sicut in cœelo, et in terra.
Per hoc autem, quod dicit : « Qui est in cœelis, » tangit altam justitiam, non pollutam terrenis, sed eam quæ fulget in cœelis, de qua dicit, Psal. lxxxviii, 17 :
In justitia tua exaltabuntur. Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœelis est. Joan, vi, 38 : Descendi de cœelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris.
« Ipse intrabit in regnum cœelorum. »
Tangit praemium, et dicit : Intrabit, quia continuus semper est introitus in regnum, secundum quod continuus est profectus. Matth. xxv, 21 et 23 : Intra in gaudium domini tui. Genes. xxiv, 31 : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ?
Sic igitur de falsis Prophetis, hoc est, Doctoribus quoad falsi nominis scientiam sit determinatum.
Hic tangit falsos Prophetas confirmantes officium prophetaie et actum quibusdam divinæ potestatis mirabilibus (alias, miraculis).
Et dividitur in duo : in quorum primo, pseudoprophetaum continetur invocatio : in secundo, Dei invocati responsio.
In primo horum tria continentur : quorum primum est invocantium quædam per numerum et tempus descriptio : secundum est ipsa invocatio : et tertium, invocantium allegatio. Et hæc patent in littera.
Primum tangit, cum dicit :
« Multi dicent mihi in illa die. »
« Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine. »
Et tangit tria : Multitudinem confusam et inordinatam, cum dicit : « Multi, » qui non conveniunt nisi in collectione, sed non unit eos charitas. Eccle. 1, 15 : Stultorum infinitus est numerus. Non enim est eis cor unum et anima una,
<--- Page Split --->
sicut multitudini credentium 1 : sed tantum multi sunt, confusam habentes multitudinem. Judicum, vii, 2 : Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus, ne glorietur contra me Israel.
Secundum est, quod non sunt nisi in verbis, et non in virtute Spiritus : et hoc tangit dicens : « Dicent. » Matth. xxiii, 3 : Dicunt enim, et non faciunt. I ad Corinth. xiv, 9 et 10 : Eritis in aera loquentes. Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in hoc mundo, et nihil sine voce est.
Tertium est quod tangit, tempus, quando conscientia testis, et opera requirentur, cum dicit : « In illa die. » Ad Roman. ii, 5 : In die irre et revelationis justi judicii Dei. Nec vocat diem pro qualitate temporis, vel aeris tunc illuminatam, sed pro qualitate luminis quod tunc conscientias singulorum perlustrabit. I ad Corinth. iv, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
« Domine, Domine. »
Ecce invocatio : et scitur expositio ejus per praecedentia 2. Isa. i, 13 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Luc. vi, 46 : Quid autem vocatis me Domine, Domine, et non facitis quae dico ?
« Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo demonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus. »
Hic ponitur allegatio. Fiunt enim isti de illis, qui in multiloquio putabant audiri, et per allegationes Deo volebant persuadere.
1 Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.
Dicunt autem duo : allegant formam operis, et opus bonum.
Formam tangunt, quando dicunt :
« Nonne in nomine tuo. »
Quasi dicant : Te volumus habere testem, quod non in nomine nostro, sed « in nomine, » hoc est, virtute tui nominis fecimus. Et isti ignorant, quod ad hoc quod aliquid perfecte fiat in nomine Dei, quatuor exiguntur : quod videlicet faciens sit in nomine, notam sibi sanctificati nominis habens impressam : et quod virtus qua operatur, sit nominis invocatio : et quod opus quod facit, nota nominis informetur : et quod non fiat nisi ad gloriam nominis. Sic dicitur, Joan. xvi, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Psal. cxiii, 1 : Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Marc. xvi, 17 et 18 : In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit.
Specialiter autem de primo dicitur, Isa. xxvi, 13 : Tantum in te recordemur nominis tui. Primo enim ponit se in Deo, et tunc recordatur nominis jam in se transfusi. Hi autem fuerunt quidam exorcistae virtute nominis divini quaedam mira facientes, quae Deus propter gloriam nominis sui demonstrandam fecit, quamvis illi hoc non meruerunt. Ezechiel. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum. Et, ibidem, infra, §. 32 : Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus : notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris.
« Prophetavimus, etc. »
Tria tangit, quae fecerunt magna ope-
2 Vide supra, in principio explanationis §. 21.
<--- Page Split --->
ra in genere. Opus enim altum, aut est in spiritu factum, aut in corpore : si in spiritu, aut est secundum inspirationem spiritus spirantis ad bonum, aut secundum repulsionem spiritus qui bono contrariatur : et secundum hoc tangunt isti tria genera operum.
Primum est secundum inspirationem spiritus spirantis ad bonum, et hoc est, quod dicunt :
« Prophetavimus. »
Quæ tamen prophetia sine charitate, ut dicitur, I ad Corinth. xii, 2, nihil prodest 1. Exemplum autem est de Balaam 2, et de Caipha 3, et de Saul, de quo exivit proverbium : Num et Saul inter Prophetas 4 ?
« Et in nomine tuo dæmonia ejecí- mus. »
Vel invocatione solius nominis, vel virtute exorcismorum. Luc. ix, 49 : Vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum. Et ideo etiam non magnum est ista facere. Luc. x, 20 : In hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur. Matth. xii, 27 : Si ego in Beelzebub ejicio dæmonia, filii vestri in quo ejiciunt? Et loquitur de exorcistis.
« Et in nomine tuo virtutes multas fecimus. »
Virtus est ultimum potentiae in re. Hæc est igitur virtus, quod ita stat in summo, quod ad ipsum non potest ratio, vel naturae facultas. I ad Corinth. xiii, 2 : Si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Jerem. xxiii, 32 :
Ecce ego ad Prophetas somniantes mendacium, ait Dominus : qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo, et in miraculis suis, cum ego non misissem eos.
Miracula autem mendacia dicuntur duobus modis : aut quia falsa sunt, et apparent tantum sicut mira, quæ sunt in præstigiis necomanticis : aut quia in se vera sunt, sed veritatem utilitatis miraculorum non habent, ut dicit Chrysostomus : sicut miracula Simonis Magi qui fecit lafrare canes de aere, et hujusmodi, in quibus nulla est utilitas, nisi quod in admiratione et gloria efficitur faciens ea : et talia dicit esse Chrysostomus miracula pseudoprophetarum. II ad Thessalon. ii, 9 : Cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus. Matth. xxiv, 24 : Surgent pseudochristi et pseudopropheta, et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. 1 Joan. ii, 18 : Nunc Antichristi multi facti sunt.
« Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Hic ponitur Christi invocati responsio. Et tangit duo, confirmationem scilicet dicti, et penea inflictionem.
Dicit confirmatio est :
« Tunc confitebor, »
Hoc est, firmiter fatebor. Unde et græcus sermo habet : « tunc jurabo. » Psal. xxiv, 11 : Quibus jaravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
<--- Page Split --->
« Quia numquam, etc. »
Ecce infiictio pœenæ. Et est duplex : una et prima est privatio luminis divinæ notitiæ : et secunda est ejectio a contemplatione beatitudinis Sanctorum.
De prima dicit :
« Quia numquam novi vos. »
Sed qualiter hoc est verum, cum omnia noverit Deus.
Præterea, multi eorum aliquando fuerunt in gratia : ergo aliquando novit eos : et ita non est verum, ut videtur, « nunquam novi vos. »
Ad hoc dicendum, quod intelligendum est de notitia beneplaciti Dei prædestinantis : quia illa non est gratiae tantum, sed est gratiae ordinantis ad gloriam et illa numquam novit eos : sed notitia simplicis visionis novit eos. Matth. xxv, 12 : Amen dico vobis, nescio vos.
« Discédite a me. »
Secunda pœenæ est, et dicit duo, pœenæ videlicet inflictionem, et causam. Pcenæ infiictio est : « Discédite a me. »
Sed contra : Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam 1 ?
RESPONSIO. Deus ubique est : sed disceditur ab eo, quando projicitur aliquis a visione contemplationis ejus, secundum quam objicitur Sanctis in ratione summi boni. Isa. xxvi, 10 : Tollatur impius,... ne videat gloriam Dei 2. Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo, etc. Matth. xxv, 30 : Inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
Causam autem tangit, cum subdit :
« Qui operamini iniquitatem. »
Non dicit : qui operati estis, ne tollat
potentiam : sed, qui operamini. Quia sicut dicit Damascenus, « quod est in Ange- « lis casus, hoc est in hominibus mors : » et ideo sicut Angeli remanserunt in obstinata voluntate ejus quod concupierunt, ita etiam homines obstinati efficiuntur in voluntate peccati, in qua moriuntur. Ezechiel. xxxii, 27 : Descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum. Et arma eorum cum quibus in infernum descenderunt, sunt iniquæ voluntates : et gladii quibus Deum impugnaverunt et Sanctos, sunt conatus eorum ad malum : et iniquitates in ossibus, sunt notæ peccatorum in viribus animæ : et hæc est causa, quod ignis semper eos incendit, quia voluntates illæ perpetuæ erunt in eis, eo quod non sunt susceptibiles gratiae : quia cum ceciderunt a statu merendi, impossibile fuit redire ad gratiam, et per consequens necesse est remanere in pœna. Anima enim rationalis, quæ, sicut dicit Dionysius, discussam habet disciplinam per signa vestigii et imaginis acceptam, sine sensu perfici non potest : et cum ceciderit ab usu sensuum, est sibi impossibilitas resurgendi.
Hoc est igitur, quod dicit de falsis Prophetis, tripliciter describens eosdem.
« Omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram. »
Hic incipit pars, quæ divisa est contra totum sermonem integrum.
Expletis enim omnibus quæ ad perfectionem vitæ humanæ dicere voluit, tangit et monet observandum ea quæ dicta sunt. Et tangit duo : quorum primum est de laude observantium : secundum, de vituperio non observantium, ibi, ʒ. 26 :
impio,... et non videbit gloriam Domini.
<--- Page Split --->
« Et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea. »
« Et facit ea. »
Adhuc, prior istarum habet duos paragraphos : in quorum primo tangit hominem, quem assimilat : et in secundo tangit eum, cui assimilat, ibi, « Assimilabitur, etc. »
Eum autem quem assimilat, tangit universaliter, cum dicit :
« Omnis. »
Et per auditum disciplinalem describit eum, cum dicit :
« Audit. »
Est autem auris idoli, quae non audit : et est auris stolidi, audiens quidem, sed non interius percipiens, nam stolidus est quasi brutum : et est auris audiens, et disciplinam interius accipiens.
De prima dicitur, Psal. cxni, 6 : Aures habent, et non audient. Et de secunda, in epistola Judae, y. 10 : Quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. De tertia, Apocal. ii, 7 et alibi : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Et sic audiunt isti
« Verba mea hæc. »
Signanter et discretive dicit « hæc, » quia alibi optima quidem dixit, et ex quibus ipse fuit in admiratione : hic autem ea dicit, et nusquam alibi tantum quantum hic, ea quae sunt perfectionis hominis, tam in perfectione legis quam in simplicitate intentionis, quam etiam in remotione impedimentorum. Hæc est enim veritas sanctificans totum hominem. Joan. xvn, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Et hæc sunt, de quibus dicitur, Apocal. xxn, 6 : Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et licet omnia verba Domini optima sint, tamen ista præ aliis omnem in se habent modum perfectionis.
« Qui ædificavit, »
Ad Roman. ii, 13 : Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Jacob. i, 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.
« Assimilabitur viro sapienti. »
Secundum est. Et tangit duo : assimilationem, et assimilationis rationem. Et si quidem sumitur similitudo a corporalibus ad spiritualia, levis est littera : quia ita videmus ædificare omnem sapientem in architectura. Sed hoc modo non exponunt Glossæ tres Chrysostomi dicentis, quod « alium oportet esse eum « qui assimilatur, et alium cui assimila- « tur. » Qui autem assimilatur, est audiens auditu interiori et faciens : cui autem assimilatur, dicit, « viro, » hoc est, Christo, qui fuit vir virens, a quo omnis viro est : et virilis.
De primo dicitur, Jerem. xvn, 8 : Erit quasi lignum quod ad humorem mittit radices suas. De secundo, Job, i, 3 : Erat ille vir magnus inter omnes Orientales.
« Sapienti, » quia æternam habet cognitionem divinorum. Jerem. xxm, 5 : Regnabit rex, et sapiens erit. Eccle. ii, 9 : Supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem : sapientia quoque perseveravit mecum. Eccle. ix, 15 : Inventus est in civitate vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam.
Et tangit, in quo assimilatur isti viro, dicens :
Ædificatione virtutis. · Ad Ephes. ii, 20 et seq. : Superædificati super fundamentum. Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu : in quo omnis ædificatio constructæ crescit in templum sanctum in Domino,
<--- Page Split --->
in quo et vos coædificabimini in habitacultum Dei in Spiritu. I ad Corinth. iii, 9 : Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
« Domum suam, »
Ecclesiam. Genes. xxviii, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. Isa. ii, 2 : Erit mons domus Domini in vertice montium, etc.
« Supra petram, »
Hoc est, veritatis divinae soliditatem, quae verbis exprimitur, fide in fundamento locatur, et per formam charitatis per quam operatur, in summo confirmatur, spe autem erigitur, et virtutibus compaginatur, et meritis operum fulcitur. Exod. i, 20 : Ædificavit eis domos. I ad Corinth. iii, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus, hoc est, fides Jesu Christi. Psal. lxxxvi, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis, hoc est, in summis altitudinibus articulorum fidei. Matth. xvi, 18 : Super hanc petram, hoc est, solidum confessionis fidei, ædificabo Ecclesiam meam. Hæc enim fuit confessio æternæ fidei, qua dixit Petrus, ibidem, y. 16 : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Eccli. xxvi, 24 : Fundamenta æterna supra petram solidam.
« Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti. »
Ecce ratio, secundum quam fit assimilatio.
Et tangit tria facientia ad ruinam : quorum unum est emolliens et resolvens, et alterum impellens et remolliens, tertium autem violenter (alias, vehementer) impellens, et subtiliter penetrans : et ista sunt hostis tentamenta.
« Et descendit pluvia. »
Emolliens et resolvens est pluvia descendens, quæ sicut dicit Glossa, sunt aereæ potestatis impugnatio : et addendum est quod cum impugnatione est emolliens libido, per quam impugnat. Job, xx, 23 : Emittet in eum iram furoris sui, et pluet super illum bellum suum. Hæc libido litigiosa mulier vocatur in Proverb. xix, 13 et seq. : Tecta jugiter perstillantia, litigiosa mulier, etc.
« Et venerunt flumina. »
Ecce impellens et emolliens simul, quæ sunt, ut dicit Glossa, potentium persecutio, non tantum tyrannorum qui persecuti sunt Martyres, sed etiam eorum quæ potentissima sunt in mundo : et hæc sunt divitiæ, deliciæ et honores. Sapient. v, 23 : Flumina concurrent duriter. Psal. lxvii, 9 : Intraverunt aquæ usque ad animam meam. Psal. xcii, 3 : Elevaverunt flumina vocem suam. Isa. vii, 7 et 8 : Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus : et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, et ibit per Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet. Syria enim interpretatur sublimis, et significat sublimia mundi tria quæ dicta sunt.
« Et flaverunt venti. »
Tertium est, quod est impetu violenter irruens, subtiliter penetrans : et significat suggestiones et spiramina malorum, quæ fiunt modo blanditiis subtiliter penetrantibus, modo minis impetu irruentibus : aliquando ab aliis, aliquando ab homine ipso contra bonum propositum, quod concepit. Job, i, 19 : Ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus. Sapientiæ, v, 24 : Contra illos stabit spiri-
<--- Page Split --->
tus virtutis. Ezechiel. 1, 4 : Ventus turbinis veniebat ab Aquilone : et nubes magna.
« Et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram. »
Tangit impetum omnium horum simul dicens : « Irruerunt in domum illam. » Psal. xxvi, 3 : Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. « Et non cecidit. » II ad Timoth. ii, 19 : Firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. Psal. cxxiv, 1 : Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, etc.
Et subjungit tantæ firmitatis rationem, dicens : « Fundata enim erat super petram. » Isa. LIV, 11 et 12 : Fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua. Sapphiri coloris cœli, articuli sunt fidei : jaspis autem viror fidei.
« Et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam.
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. »
Hic per contrarium comparat non observantem viro stulto. Et dicit duo : describit eum quem comparat, et postea facit comparationem : et in secundo, facit comparationem, et ostendit in quo comparatus tangit comparationis rationem, sicut fecit in præhabitis.
Dicit ergo :
« Omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea. »
Ille'non audit, nisi more bestiali extrinsecus. Isa. vi, 9 : Audite audientes,
et nolite intelligere. Et sequitur, y. 10 : Ecceca cor populi hujus. Jacob, 1, 23 et 24 : Comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo : consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Ad Hebr. iv, 2 : Non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt.
« Similis erit viro stulto, »
Hoc est, diabolo : quia stultus dicitur stans in alto : quia altius stat, quam sit facultas ejus. Hic est senex fatuus, de quo loquitur Ecclesiasticus, xxv, 4.
« Qui ædificavit domum suam, »
Scilicet corda malorum in quibus diabolus habitat. Job, viii, 15 : Innitetur super domum suam, et non stabit. Non enim vere domus est diaboli habitatio : sed potius parietina sunt quædam ruinosa, et similitudinem quamdam domus habentia. Job, xviii, 15 : Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est.
« Super arenam. »
Arena vocatur congeries peccantium, et synagoga multitudine infinita et tumultuosa, nullo glutino charitatis unita, nulla fertilitate fecunda, pondere terreni affectus gravissima.
De primo dicitur, Eccle. i, 13 : Stultorum infinitus est numerus. Isa. ii, 3 : Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
De secundo dicitur, Ezechiel. xiii, 11 : Dic ad eos qui iniunt, parietem scilicet, absque temperatura, quod casurus sit. Eccli. i, 2 : Arenam maris quis dinumeravit ? Quasi diceret : Nullus : quia non est continua in spiritu et glutino charitatis, sicut sancti.
De tertio dicitur, Job, xxviii, 5 : Terra de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est : ex terra autem incensa, et in minima redacta nascitur arena.
<--- Page Split --->
De quarto dicitur, Proverb. xxvii, 3 : Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. Propter hoc dicitur, Apocal. xii, 18, quod draco stetit super arenam.
« Et descendit pluvia, etc. »
Hoc exponendum est sicut supra. Curanda non est hic expositio Chrysostomi, quia non multum valet.
Et si quaeratur, qualiter tentamenta diaboli irruant in domum diaboli, Dicendum, quod diabolus non habet domum, sed potius ruinosa naturae et boni naturalis dicuntur domus ejus : et hanc ipsam plus et plus continue nititur subvertere semper, praecipitans se de peccato in peccatum. Jerem. ii, 16 : Filii quoque Mempheos et Taphnes constipraverunt te usque ad verticem. Psal. cxxxvi, 7 : Qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Et ideo pluvia mollientis concupiscentiae descendit in illam domum, et suffodit eam molliendo paulatim : et flumina tentantium a sæcularibus desideratis irruunt, et suffodiunt a fundamentis : et tunc ventus suggestionis irruendo premit in desperationis ruinam. Job, xxii, 16 : Sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum.
« Et irruerunt in domum illam, et cecidit. »
Apocal. xvii, 2 : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio demoniorum, et custodia omnis spiritus immundi. Cecidit enim per stillicidium concupiscentiae : et cecidit per tentamina sæcularis pompæ, et per flatum dæmonum facta est habitatio dæmonum.
« Et fuit ruina illius magna. »
Et hoc est ideo, quia a fundamento concutitur : et tunc oportet quod simul totum ruat : sed quando a fundamento
fidei non cadit, non fit magna ruina : quia forte per mortale peccatum aliquis decidit, et ædificatur per pœnitentiam. Sed quando fundamentum subvertitur, fides non remanet : et ideo tunc de pœnitentia non cogitatur, neque de reædificatione. Apocal. xvi, 19 : Facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. In tres enim partes fieri vel frangi, est in perfidiam contra fidem, per suffossionem fluviorum : et in desperationem contra spem, ex emollitione pluviarum : et in dejectionem tecti contra charitatem, per odium et malam voluntatem diaboli. Magna autem est ruina : quia non possibilis reædificari, quia in toto cadit, et quia in infernum corpore et anima cadit, et quia profunde de vitio in vitium cadit : et sic omnia patent ruinæ. Apocal. xii, 8 : Non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cœlo.
Sic ergo consummatus est totus sermo Domini in monte.
Et factum est, cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
Hæc pars divisa est contra totum sermonem præcedentem, quia hic ponitur sermonis effectus in audientibus. Et tangit tria : sermonis perfectionem, et ejusdem in audientibus effectionem, et effectionis illius causam.
Perfectionem sermonis tangit per hoc quod dicit :
« Et factum est. »
Sermo enim Dei non est dictus tantum, ut sermo hominis, sed etiam factus : quia facit se invisibiliter in cordibus audientium. Joan. x, 33 : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est.
<--- Page Split --->
« Cum consummasset Jesus verba hæc. »
Hoc est, ad summam perfectionem deduxisset, et in illa conclusisset tam in perfectione legis, quam in modo simplicis intentionis, quam etiam in remotione omnium impedimentorum. Deuter. xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Eccli. xlui, 29 : Consummatio sermonum ipse est in omnibus.
« Admirabantur turbæ. »
Ecce effectus. Est autem admiratio suspensio et agonia cordis in magno aliquo apparente, quod cor nec concipere plene, neque tamen negare potest. Unde Damascenus, dicit, quod « admiratio est « stupor in magna phantasia. » Et est hæc admiratio nondum credentis, sed tentantis venire ad fidem, et quaerentis qualiter sit, quod apparet. Joan. vi, 14 : Illi homines, cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, etc. Luc. vii, 16 : Et quia Deus visitavit plebem suam. Luc. ii, 47 : Stupebant omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus.
Est autem objectio de hoc, quod dicit turbas admiratas fuisse, « admirabantur turbæ : » quia sermo iste, sicut apparet in principio sui, non est habitus ad turbas, sed ad discipulos.
Sed ad hoc dicendum sicut supra, quod quaedam sermonis hujus primo in supercilio montis habita sunt ad discipulos, et postea in campestri (quod erat in devexo ejusdem montis) ad turbas : et eadem per modum epilogi cum aliis additis sunt perfecta.
Turbæ autem istæ admirabantur
« Super doctrina ejus. »
Doctrina proprie dicitur disciplina quae a docente per rationes tales proponitur, quae generales sunt audientibus, qualis
est iste totus sermo. Ea enim quæ omiserat lex, et in imperfectione remanserant, propter carnales remanserant imperfecta : ratio tamen naturalis probabat illa fore addenda : et ideo rationes istas audientes et in corde rationabili recipientes admirabantur suspensi ad doctrinam : omnis enim veritatis inquisitio incipit ab admiratione, sicut superius diximus. Cantic. iv, 3 : Sicut vitia coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Vitta enim dicuntur labia lignatia corda audientium ad dictorum fidem, vel admirationem : coccinea autem sunt convertentia ad amorem. Et dulce eloquium, quando est de suavitate gratia et morum honestate. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. Cantic. iv, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Joan. vii, 46 : Numquam sic locutus est homo.
Hujusmodi autem admirationis subjungit causam, dicens :
« Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum et Pharisæi. »
Est autem alia potestas docentis : et alia potestas docentis mores, sive persuadentis : et tertia est potestas docentis persuadentis Propheta : quarta autem est potestas docentis et persuadentis Propheta et Legislatoris.
De potestate enim docentis dicit Aristoteles in I Metaphysicorum : « Signum « autem omnino scientis est posse docere. « Quando enim rationabiliter probantur « dicta et incontradicibiliter, hoc est si- « gnum potestatis docentis : et quando « balbutiendo, et ratione quasi tremente « dicuntur, signum est quod qui dicit ea, « non intelligit. Sed cum ignorans sit in « veritate, sicut simia figuram docentis « assumit : et illi sunt magistri erroris. » Matth. xxi, 29 : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
Potestas autem persuadentis in moribus est in exemplo vitæ : quia talis do-
<--- Page Split --->
ctrina, sicut dicit Aristoteles in I Ethicorum, non est contemplandi gratia, sed ut boni fiamus. Et de hac dicitur, Act. i, 1 : Capit Jesus facere et docere. Ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus.
Potestas autem docentis persuadentis Prophetae, est in probatione per miracula : quia Propheta. supernaturalia docet quae ratione probari non possunt, nec exemplo communium operum persuaderi : sed oportet quod actibus supernaturalibus evincantur esse vera. Luc. xxiv, 19 : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo, et omni populo. Deuter. xviii, 15 : Prophelam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
His autem potestatibus Legislator, Doctor, persuasor et Propheta addit potestatem statuendi, statuta interpretandi, et eisdem addendi et minuendi prout statui et tempori viderit expedire : quae omnia Christus in hoc sermone exhibuit. Jacob. iv, 12 : Unus est legislator et judex. Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster. Luc. vi, 5 : Dominus est Filius hominis, etiam sabbati, secundum potestatem mutandi. Sic enim in hoc sermone, os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae fuit in lingua ejus 1.
« Et non sicut Scribae eorum et Pharisaei. »
Scribarum enim impotentia fuit, qui tenentes doctrinam legis erraverunt in dicendo quae non intelligebant, et exem-
plis non ostenderunt : et loquentes de lege tamquam servi legis, legi nihil addiderunt gratiae, et nihil ostenderunt de figurarum legis veritate. Contra quod dicitur, Joan. i, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Defectus autem Pharisæorum erat, traditionibus et humanis justitiis legi velle addere, sed hoc per nihil omnino probare, et legis spiritum in nullo demonstrare. Contra quod dicitur de Christo, Joan. i, 16. De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
De utrisque autem dicitur, ad Roman. x, 2 et 3 : Testimonium perhibeo illis quod emulationem Dei habeant, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti : et ideo in nulla pietate docebant : propter quod etiam non persuadere poterant, nec in admiratione esse, sicut Christus. Propter quod etiam dixit, Luc. xxi, 15 : Ego dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Psal. lxx, 15 et 16 : Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini. Et haec est causa, quod, I ad Corinth. 1, 24, dicitur : Prædicamus... Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam : quia verba ejus erant in potestate probata. Quia, sicut in tacibus ejus erat quidem humanitas tangens, deitas autem virtutem dans curandi, ita etiam in verbis ejus semper virtus deitatis diffundebatur in audientium corda, quantum in se erat.
<--- Page Split --->