CAPUT VI.
Docet Christus quo modo faciendx sint eleemosyna et oratio, traditque discipulis formam orandi, et offensas aliis condonandi : item quo modo sit jejunandum : quod non in terra sed in coelo thesaurigandum, oculus mundandus, non serviendum duobus dominis : vitat itaque sollicitudinem de victu, vestitu, et de crastino.
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem, civitatem qui in cœlis est. 2. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,
Ut sit eleemosyna tua in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnic i : putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Nolite ergo assimilari eis. Scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum 1.
Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra.
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimmitter et vobis Pater vester cœlestis delicta vestra 2.
Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimitter vobis peccata vestra.
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes : exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
Ne videaris hominibus jejunans,
<--- Page Split --->
sed Patri tuo qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, et furantur.
Thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur 1.
Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Lucerna corporis tui est oculus tuus 2. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ erunt!
Nemo potest duobus dominis servire 3 : aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
Ideo dico vobis : ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum4 ?
Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
Si autem fœnum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei!
Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis.
Quærite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.
Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.
<--- Page Split --->
IN CAPUT VI MATTHÆI
ENARRATIO.
« Attendite. »
Hic incipit pars illa, quæ est de modo justitiæ impletae et abundantis. Virtutis enim opus consistit plus in modo quam in factis, secundum quod dicitur, Deuter. xvi, 20 : Juste quod justum est persequeris. Omnis autem modus abundantis justitiæ consistit in recta operis intentione, secundum quod intentio sumitur pro ea quæ tendit in finem : quia quantum est de natura operis, non tendit in finem, nisi substantialiter fini debitis circumstantiis proportionetur : hoc autem in sequentibus istius particulae ostendetur.
Dividitur hæc pars in partes duas : in quarum prima docet modum abundantis justitiæ : et in secunda, istius modi ostendit utilitatem, ibi, §. 22 : « Lucerna corporis tui est oculus tuus. »
Anterior autem harum partium dividitur in duas partes : ita quod in prima docet modum recti finis in justitia abundante specialiter : in secunda, generaliter, ibi, §. 19 : « Nolite thesaurizare vobis. » Ibi enim hoc quod dixerat de justitia, ad omne docet referre opus virtutis.
Ubi autem in priori loquitur de justitiae modo, duo dicit : ponit enim justitiæ generalis modum primo, et secundo, ponit modum partium justitiæ satisfacientis, ibi, §. 2 : « Cum ergo facis eleemosynam. »
Dicit ergo :
« Ne justitiam vestram faciatis. »
Circa primum ergo dicit tria : monet enim attendere, ponit mali modi prohibitionem, et prohibitionis inducit persuasionem. Et hæc patent in littera.
Dicit igitur :
Cum enim impleta sit justitia omnis, et inscripta visceribus, et in naturae modum incipit operari justa.
« Attendite, »
« Attendite. »
Hoc est, vosmetipsos ex toto tendite observando : quia superbia (quæ est in appetitu laudis) non solum in malis operibus exercetur, ut fiant, sed etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant, ut dicit Augustinus in Regula. Psal. c1, 9 : Qui laudabant me, adversum me jurabant. Attentione ergo opus est, ne perfecta justitia, cum de visceribus prodire incipit, mox in ortu suo per inanem laudem destruatur. Deuter. xxvii, 9 et 10 : Attende, et audt, Israel : hodie factus es populus Domini Dei tui : audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.
In ista prohibitione tria dicit : supponit enim duo, est prohibet tertium. Primum quod supponit, est quod justitiam suam secundum quod supponit, est quod coram hominibus faciendo exemplum ostendant : tertium prohibet, ne oculo beneplaciti videri ab hominibus appetant.
« Ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cœlis est. »
Tria dicit : rectitudinem, rectitudinis voluntatem, et rectitudinis opus. Justitia enim dicit rectitudinem. Psal. xviii, 9 : Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda. Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi. Hæc justitia vestra est, quando de vestro habet : quod autem li-
<--- Page Split --->
bere vestrum est, sola voluntas cordis est, quando ex dilectione fit justitia. Canticor. 1, 3 : Recti diligunt te.
Et hoc est :
Sed contra hoc esse videtur, quod dicit Apostolus, ad Philip. iii, 9 : Et inveniar in illo, non habens meam justitiam quae ex lege est, sed illam quae ex fide est Christi Jesu.
« Alioquin, »
Et dicendum, quod aliter dicitur recta mea justitia quae ex lege est, quam hic dicitur, justitiam vestram : quia legis justitia dicitur Pauli, sed quod ante conversionem considerabat in lege, tamquam salus esset in ea. Hic autem vult quod justitia Evangelii sit nostra per voluntatis liberae applicationem : quae tamen Christi est sicut auctoris et datoris. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Sic igitur justitia Dei (non legis) dicitur nostra, Isa. LVIII, 8 : Anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.
« Coram hominibus. »
Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. Luc. xii, 33 : Lucernæ ardentes in manibus vestris.
« Ut videamini ab eis. »
Hoc est, ne faciatis hoc fine, ut videamini oculo beneplaciti, sed potius ut Deus videatur, et laudetur, qui mirabilis est in sanctis suis. Ad Galat. i, 10 : Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Psal. Lii, 6 : Confusi sunt qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos.
« Alioquin. »
Hic prohibitionis inductae inducit persuasionem : quia opus relatum ut ad fi-
nem, ad laudem et ad placentiam hominum caret mercede apud Deum.
Id est, si aliter retuleritis opus,
« Mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. »
Hoc est, in beatitudine : quia mercedem posuistis in linguis adulantium. Ad Roman. iv, 2 : Habet gloriam, sed non apud Deum. Matth. vi, 2 et 3 et 16 : Reeperunt mercedem suam 1.
Et attende, quod notat tria : primo, mercedis perditionem, cum dicit : « Alioquin mercedem non habebitis. » Et ne aliquis credat, quod hoc sit ex ingratitudine Dei, cui non sit acceptum, dicit : « Apud Patrem vestrum, » qui pro affectu quem habet ad nos, libenter acceptaret, et remuneraret, si ad ipsum referretur. Sed ne adhuc credatur, quod ex mutabilitate passionum agitatus non acceplet, dicit tertio : « Qui in coelis est, » ubi nihil subjacet hujusmodi immutabilitati passionum. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur : nec ut filius hominis, ut mutetur, etc.
« Cum ergo facis eleemosynam. »
Hic incipit ponere de partibus justitiae satisfacientis, de commissis exterius bonis, et de spiritu, et de corpore. Et secundum haec tria, sunt tres partes istius partis, et ordinantur secundum quod magis laus de ipsis quaeri consuevit.
Circa primam partem dicit duo : primo enim excludit mali finis intentionem : et secundo, inducit qualiter fiat bono fine, ibi, y. 3 : Te autem faciente eleemosynam. »
In prima harum sunt tres differentiae :
<--- Page Split --->
in quarum prima eleemosynam innuit esse voluntariam : in secunda, male intentionis ponit prohibitionem : in tertia, ut melius vitetur, adjungit prohibitionis persuasionem.
De prima harum dicit :
« Cum ergo facis eleemosynam. »
Tria dicit : innuit enim non semper fieri, cum dicit :
« Cum. »
Quasi dicat : Non semper poteris facere, quia facultates non suppetunt, nec semper adest voluntas. Marc. xiv, 7 : Semper pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere. II ad Corinth. vn, 13 : Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio. Tribulatio autem paupertatis fieret dantibus, si semper darent.
Secundo, eleemosyna innuit voluntattem in effectu, cum dicit :
« Facis, »
Quia non sufficit verbum, si adest facultas : sed oportet juxta facultates ostendere in opere. II ad Corinth. vn, 11 : Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Jacob. ii, 13 et 16 : Si frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis qua necessaria sunt corpori, quid proderit, vobis scilicet ?
Tertio eleemosyna innuit causam et radicem, cum dicit :
« Eleemosynam. »
Dicitur enim ab ελεος, quod est misericordia : quia ex misericordia debet procedere. I Joan. iii, 17: Qui habuerit sub-
stantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo Dei manet in eo ? Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Hoc est communicare necessitatibus pauperum. Ad Roman. xii, 13 : Necessitatibus sanctorum communicantes.
Sed contra dicta objicitur, Tob. iv, 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ergo semper et omnibus est dandum. Luca, vi, 30 : Omni petenti te, tribue.
Adhuc, habentes hujus mundi copias, Dei sunt œconomi : ergo quoties venit filius Patris cœlestis, toties dare debent, vel impietatis et crudelitatis vitio arguuntur.
Adhuc, præceptum est ut dent : ergo non dantes, cum petitur, transgrediuntur.
RESPONSO. Non potest fieri, quod semper et omnibus detur, quia ultra necessitatem non suppetunt copiae facultatum : sed cor omnibus dandum est, et indignatio nulli est ostendenda. Et ideo non dicit Tobias, quod omnibus det, sed quod vultum non avertat indignanter ab aliquo. Et hoc est, quod Lucas dicit, quod omni petenti nos tribuamus, quanido facultates non habemus.
Ad aliud dicendum, quod ita fidelis debet esse œconomus, quod etiam sit prudens : imprudens autem est, si de remissione aliorum sibi tribulationem fecerit. Matth. xxiv, 43 : Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ?
Ad ultimum dicendum, quod præceptum est affirmativum, et licet semper obliget, tamen non obligat ad semper faciendum, sed in tempore opportuno, hoc est, cum adest facultas ex copiis, et præsens est indigentia sine aliquo alio sublevamine petentis.
<--- Page Split --->
« Noli tuba canere ante te, sicut hypocrite faciunt. »
Ecce prohibitio. Et dicit quatuor : quorum primum est sonitus manifestati (alias, manifesti) operis : secundum, modus false et apparentis sanctitatis : tertium, locus oportunus humanae laudis : quartum, finis intentus humani favoris. Et haec patent in littera.
« Ante te. »
In primo notantur quatuor : quorum primum est modus prohibitionis, cum dicit :
In verbo enim nolo, non vis, per totum condelinium actus voluntatis manet affirmatus, et negatio refertur ad volitum. Unde sensus est :
« Noli. »
Hoc est, velis non fieri. Ad Hebr. iii, 12 : Ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo.
Secundum est sonus manifestati (alias, manifesti) operis, qui notatur, cum dicit :
« Tuba. »
Quidquid enim ex intentione propalat opus ad laudem, tuba vocatur. Daniel. iii, 3 : In hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ,... cadentes adorate statuam, etc. Psal. ix, 7 : Periit memoria eorum cum sonitu : sonus autem tubæ ad communitatem pertinet.
Tertium est placentia talis soni : et hanc notat, cum dicit :
« Canere. »
Quia delectatur in tali sono, sicut in canto musico. Amos, v, 5 : Sicut David putaverunt se habere vasa cantici. Job, xxi, 12 : Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
Quartum est respectus ad hoc, sicut ad primum et præcipuum sui operis fructum : et hoc notat, cum dicit :
Si enim post se esset, quod videlicet tentaret, et non præcederet, humana haec esset tentatio : sed quando præcedit, diabolica est elatio. Osee, xii, 1 : Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum : tota die mendacium et vastitatem multiplicat. Ventum enim pascere est auras laudis per dona muneris provocare, et gloriam illam æstu humanæ laudis sitire. Et sic multiplicantur adulantium mendacia, et vastantur bona in æternum (si non esset laus humana) valitura. Isa. xxiii, 16 : Bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
« Noli. »
« Sicut hypocrite faciunt. »
« Ecce modus falsæ et apparentis sancitatis. Est enim hypocrita idem quod subresponsor, ut dicit Chrysostomus, quia personas extraneas allegantes responsa dabant reboantes in boatu : quia hypocrita fuit antiquitus dictus, qui in theatris sibi heroum circumligabant larvatas imagines, et sonabant per illas : et dum spiritus sonans ab ore loquentis repercutiebatur ad larvam, fiebat boatus magnus, propter quem boatum, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis et una persona Christi, « persona media « syllaba circumflecti debet, cum tamen « ex compositione mediam deberet ha- « bere correptam. » Idem autem est hypocrita in græco, quod persona in latino, hoc modo dicta 1 : et hoc modo translatum est vocabulum ad eos qui reboant ex auctoritate dignitatis, vel prælationis alicujus, quos personas appellamus. Horum ergo magnorum facies alligant, qui boatum laudis ab hominibus desiderant. Dicunt autem quidam, quod dicitur ab
<--- Page Split --->
δπσ, quod est sub, et χρύσις, quod est aurum, vel conversione latet. Hoc tamen non videtur verum, sed potius ab δσό, quod est sub, et χριτής, quod est larva, vel facies. Isa. xxxiii, 14: Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hyppoeritas. Job, xx, 5: Gaudium hypoeritæ ad instar puncti. Sapient. 1, 5: Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum.
« In synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.»
Ecce loca laudi congruentia. Tangit autem duo : locum, in quo confluunt ad cultum Dei multitudines, et hæ laudant apparentem sanctitatem, ibi, « In synagogis : » et locum ubi confluunt ad negotia propria, et hæ laudant apparentem largitatem, ibi, « Et in vicis. » Matth. xxiii, 5 : Omnia opera sua faciunt ut videantur ab hominibus.
Et attende, quod etiam si nullus intersit dationi, tamen dum hæc intendunt, non nisi multitudines imaginantur, et corde vident : et ideo etiam quando soli sunt, coram multitudine et turbis faciunt hoc quod faciunt. Sapient. vi, 3 : Placetis vobis in turbis. »
« Ut honorificentur ab hominibus. »
Ecce finis intentus, laus et honor. Honor enim, ut dicit Philosophus in I Ethicorum, est præmium virtutis, et hunc quærunt fieri sibi, non tantum dari : et ideo dicit, honorificari. Honor fit, quando ex hoc facto in honoris gradu ponitur : quia ideo seminant pecuniam ut amplius crescat multiplicato fructu in gradu honoris quem assequi intendunt. Joan. v, 44 : Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est non quæritis ? II ad Corinth. xii, 1 : Si gloriani oportet (non expedit quidem), quæ infirmitatis meæ sunt gloriabor. I ad Timoth. 1, 17 : Soli Deo honor et gloria.
« Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. »
Et ideo in futuro nihil recipient.
Hic enim inducit persuasionem, ut vitetur intentio laudis : qui enim intentione pietatis dat, habebit mercedem in æternum durantem. Psal. cxi, 9, et II ad Corinth. ix, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi. Ad Hebr. x, 34 : Cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Hi autem receperunt, quod receptum perdiderunt : quia in ipsa receptione fugit aura laudantis. Aggæi, 1, 6 : Qui mercedes congregavit, misit eas in saccum lum pertusum. Hoc notatur, Eccli. xxxi, 8 : Beatus dives... qui post aurum non abiit. Abit enim aurum in largitate munerum, et cum ipso abit, qui in dando quærit auram favoris : sed permanet, qui sperat mercedem justitiæ immortalis.
« Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. »
Hic tangit verum modum faciendi eleemosynam.
Et dicit duo : eleemosynæ videlicet perfectionem, et eleemosynæ mercedem.
In perfectione eleemosynæ sunt tria : opus, et spiritualitas quæ est causa operis, et intentio : et hæc omnia patent in littera.
De opere dicit :
« Te autem faciente eleemosynam. »
Et notantur tria : discretio facientis, perfectio facti, et compassio ejus cui fit. Discretio notatur, cum dicit :
« Te. »
Quasi dicat : Non alio quodam. Cum
<--- Page Split --->
enim laude empta est, non facimus, sed vendimus : similiter cum instantia petentis extorta est, non facimus, sed cogimur. Sed non facimus, quando sola gratia facimus, et voluntarie : ideo etiam eleemosyna vocatur omnis gratia, quia gratis vult dari in causa, et in dato, et intentione. II ad Corinth. ix, 8 : Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum.
« Faciente. »
In hoc notatur perfectio eleemosyna.
Est autem ejus perfectio ex profusione et largitate muneris, et lenitate sermonis, et expeditione collationis, et discretione ejus, cui dandum est, pauperis. Et ab his quatuor operis istius resultat perfectio.
De profusione muneris, Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei, in sinu scilicet pauperum. Non enim honorat qui non Deo dignum dat, nec de primitiis offert qui vilia dat. Unde Abel, Genes. iv, 4, obtulit de adipibus gregis sui. II ad Corinth. ix, 3 : Praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse, sic quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
De levitate sermonis, Eccli. xviii, 16 : Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.
De expeditione collationis, Proverb. iii, 28 : Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere, cras dabo tibi : cum statim possis dare.
De discretione ejus cui dandum est, Eccli. xii, 1 : Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. Ad Roman. xii, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum.
« Eleemosynam. »
Hic tangitur compassio : quia non est
dandum ei qui non habet indigentiam : quia misericordiam non impendit opportunam, qui non attendit ejus, cui dat, miseriam. Isa. lvni, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egemos vagosque induc in domum tuam : cum videris nudum, operi eum. Unde etiam semini appropriatur eleemosyna : nec umquam semen super semen seminatur, vel ager bis seminatur. Psal. cxxv, 6 : Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Flebant ex compassione, seminabant eleemosyna collatione.
« Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. »
Ecce eleemosyna causa, sive spiritualitas. Si enim dextra est unde motus, sicut in praehabitis diximus, et sinistra defectus carnis, damnose sciret sinistra eleemosynam, quia retraheret ab ea. Unde consulenda est dextra de eleemosyna, quae secundum Apostolum, ad Roman. vii. 22, condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem, et est conscia et condelectata operi virtutis. Sinistra autem est id non bonum, quod habitat in carne nostra, quod incendit (alias, intendit) ad aestum et flammam vitiorum. Mich. vii, 3 : Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Genes. xxii, 3 : Exspectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, reverteremur ad vos. Puer est spiritus qui ab homine assumendus est : servi sunt curae carnales, et asinus corpus, qui relinquendi sunt ad tempus, quia retrahunt a bono. Unde etiam familias erat occultum Patriarcha sacrificium.
« Ut sit eleemosyna tua in abscondito. »
Ecce intentio. In abscondito enim debet esse quoad intentionem. Eccli. xxix, 15 : Conclude eleemosynam in sinu pau-
<--- Page Split --->
peris, et hæc pro te exorabit ab omni malo.
« Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. »
Ecce merces, per quam invitat ad occultum intentionis.
Et dicit tria : Dei affectum propter assimilationes, et Dei acceptabilitatem, et eleemosyna retributionem.
Affectum ex assimilatione tangit, cum dicit :
« Pater tuus, »
Quem imitaris, qui etiam sine jactantia dona confert plurima. Jacob. 1, 3 : Dat omnibus affluenter, et non improperat : et ideo dicitur pater luminum, Ibidem, y. 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum : eaque mera liberalitate dat, et non ob gratiam favoris. Ad Ephes. iv, 8 : Dedit dona hominibus.
« Qui videt in abscondito. »
Ecce acceptabilitas. Non enim loquitur de simplicis notitiae visione : de qua dicit, Proverb. v, 21 : Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat : sed de visione beneplaciti, quando cordis amorem indicat oculus, Psal. XXXII, 16 : Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. I Reg. XVI, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor.
« Reddet tibi. »
Ecce retributio. Isa. iii, 11 : Retributio manuum ejus fiet ei. Luc. xiv, 13 et 14 : Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et cæcos : et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
Illud autem, quod dictum est supra, quod nesciat sinistra tua, etc., in libro qui initi lulatur Canones Apostolici, aliter exponitur ab ipsis Apostolis. Dicunt enim, quod dextra sunt qui erunt ad dextram in judicio, hoc est, boni Christiani : et sinistra sunt qui erunt ad sinistram, mali omnes, et maxime infideles : et hi non debent scire de factis, scilicet de eleemosyna bonorum Christianorum Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margarlas vestras ante porcos. Joan. ii, 24 et 25 : Ipse Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
Sic ergo terminatum est de prima parte justitiae, quae est in distributione eorum quae commissa sunt nobis.
« Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ. »
Hæc est secunda pars, quæ est de parte justitiæ, quæ est oratio.
Et objicitur : Tullius enim qui determinat partes justitiæ, non ista ponit inter partes, sed potius obedientiam, veritatem, severitatem, vindicationem, et religionem, et cæteras hujusmodi partes. Sed ad hoc dicendum, quod Tullius ponit partes formales justitiæ, quæ sunt specificantes modos debiti : quod reddit justitia hic autem partes materiales, in quibus justitia reddit unicuique quod suum est.
Sed tunc iterum quæritur, quia materialis multiplicatio non pertinet ad artem, quia infinita est, neque de talibus potest fieri disciplina, sicut dicit Plato. Et ad hoc dicendum, quod non sunt materiales omnino partes istae, sed sunt genera eorum, in quibus, et de quibus justitia unicuique reddit quod suum est. Hoc enim (alias, autem) non potest facere nisi aut de interioribus pertinen-
<--- Page Split --->
tibus ad nos, aut de exterioribus : et tunc erunt illa aut spiritus, aut corporis : et hæc tria in littera exsequitur.
Tangens ergo rectam intentionem orationis duo dicit : intentionem videlicet in orando, et quid petendum, ibi, y. 9 : « Sic ergo vos orabitis. »
In prima harum adhuc duo docet : vitare videlicet malam intentionem, et cavere errorem, ibi, y. 7 : « Orantes autem nolite multum loqui. »
Docendo autem vitare malam intentionem duo tangit : vitationem scilicet male intentionis, et qualiter orandum ut excludatur mala intentio, ibi, y. 6 : « Tu autem cum oraveris, etc. »
Adhuc, in priori duo facit : prohibitionem enim ponit male intentionis, et persuasionem prohibitionis, ibi, « Amen dico vobis, receperunt, etc. »
Circa primum horum dicit quinque : quorum primum est perfectio orationis, circa quam excludenda est mala intentio : secundum est exclusio male intentionis ex forma male intendentium : tertium est locus congruens male intendentibus : quartum est superba rigiditas sic orantium, quae intelligitur ex positione corporis : quintum est intentio humanæ laudis.
De primo igitur dicit :
« Et cum oratis. »
« Oratio, ut dicit Damascenus, est pe- « titio decentium a Deo, et ascensus in- « tellectus in Deum. » Oratio enim dupliciter dicitur : aut enim est expositio et effusio petitionis, sive precum : aut est ea quae in oratione est invocatio divina. Et primo quidem modo, oratio est petitio decentium a Deo : et dicuntur decentia, quæcumque Deus dat, quæ ad decorem regni perducunt. Infra, y. 33 : Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Invocatio autem orationis est potius secundum orationis virtutem, quando vocaturDeu s
in nos : non enim tunc ad nos, ut dicit Dionysius, attrahimus Deum, sed potius exaltamus nos in Deum : et hoc est, quando intellectus ab exterioribus revocatur, et tota virtute interioribus convolutus, adhærens Deo pietate et devotione in Deum elevatur, sicut dicit secunda diffinitio.
Augustinus autem considerans, quod oratio declarat affectum, et non intellectum, dicit quod « oratio est pius affectus « mentis in Deum directus. » Cum autem dicitur pius affectus, pietas notat tria : cultum, devotionem, et dulcedinem liquefacti cordis ex calore charitatis ad cultum Dei, in quo est. Affectus autem notat voluntatis affectionem (alias, affectivæ) desiderium. Directio autem in Deum, rectitudinem intentionis, et ascensum cordis in Deum : hæc est enim virtus orationis. Et sic dicitur, Luc. xvii, 1 : Quoniam oportet semper orare, et non deficere : hæc enim orationis est perfectio.
Per hoc autem, quod dicit :
« Cum oratis, »
Notat, quod non semper orare tenemur. Sed si objicitur, quod dicit Apostolus, I ad Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate. Dicendum, quod sine intermissione orat, qui contrarium orationi nihil interponit. Hoc autem peccatum est mortale. Act. 1, 14 : Erant perseverantes unanimiter in oratione. Ad Coloss. iv, 2 : Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione.
« Non eritis sicut hypocritæ. »
Quid sit hypocrita, dictum est in præhabitis 1 : et excludit formam falsam vanæ orationis. Job, vn, 13 et 14 : Spes hypocritæ peribit, et sicut tela aranearum fiducia ejus. Isa. ix, 17 : Omnis hypocrita est et nequam, etc.
<--- Page Split --->
« Qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. »
Locum tangit simulationi congruum ex duobus : ex cultu, et ex similitudine occultationis. Ad synagogas enim multi causa cultus Dei conveniunt, qui opera divina laudant : et ibi ostendit se hypocrita. Platea autem dicitur a græco πλατῶ, quod est latum : et sunt late strate angulariter se intersecantes, ubi e diversis viis plurimorum est transitus : et angulus quidem ex hoc quod in puncto terminat lineas, et adstringit, prætendit apparens occultum : ex hoc autem quod est superficiei plane inter lineas, patulum transeuntibus præbet adspectum, habet locum observatum. « Ut videantur » quidem ad laudem orationis, et videantur velle non videri ad laudem etiam false intentionis. Job, xxxvi, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei. Matth., xxiii, 27 : Væ vobis, Seribæ et Pharisæi hypocrite, quia similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Ossa mortuorum sunt virtutes apparentes, quæ intus fœtent in conscientia.
« Stantes orare. »
Ecce superba rigiditas sic orantium, qui humiliari nolunt. Job, xv, 26 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, extento collo, et pingui cervice armatus est. Luc. xviii, 11 et 12 : Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut cæteri hominum, raptores, injusti, adulteri : velut etiam hic publicanus. Jejuno bis in sabbato, etc. Orans enim genua flectit, vel totum se prosternit in humilitate coram Deo. III Reg. viii, 34, Salomon cum oraret, utrumque genu in terram fixerat. Exod. iv, 31, Hebræi adoraverunt proni in ter-
ram. II Paralip.in oratione Manassæ, sub finem : Flecto genua cordis mei, precans a te bonitatem. Peccavi, Domine, etc.
« Ut videantur ab hominibus. »
Ecce intentio humanæ laudis.
Attende autem, quod est duplex visio, rei scilicet et videntis. Visio rei est, quæ a re causatur : et illa non est peccatum in bono opere, sed potius est ædificationis exemplum. Alia est visio videntis hominis, et hæc est quam deceptus habet homo de eo quod apparet, et non est : et hæc est quam desiderant hypocrite. Job, xv, 34 : Congregatio hypocrite sterilis. Joan. xii, 43 : Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
« Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. »
Persuasio est præcedentium.
Et tangit duo : confirmationem, cum dicit :
« Amen dico vobis. »
Proverb. xii, 19 : Labium veritatis firmum erit in perpetuum.
« Receperunt mercedem suam. »
Mercedem quidem operis receperunt, quoniam perdiderunt, sed mercedem peccati recipiunt in suppliciis æternis. Ea enim merces operis quæ est in verbis, perditur, quando recipitur in laude verborum : quia, ut dicit Horatius,
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Sicut dicit Aristoteles : « Quod semel « dictum est, amplius resumi non potest : « non enim habet aliquam in suis parti- « bus permanentiam, sicut aliae quanti- « tates. » Ad Roman. i, 27 : Mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes.
<--- Page Split --->
« Tu autem cum oraveris. »
Hic dicit qualiter orandum, ut excludatur mala intentio.
Et dicit duo : qualiter orandum bona intentione, et qualiter cavendus est error gentium, ibi, y. 7 : Orantes autem nolite multa loqui. »
In primo sunt duo paragraphi: in quorum primo ponit ea quae faciunt ad bonam intentionem : et in secundo, huic orationi conjungit mercedem.
In primo horum sunt quatuor : quorum primum est orationis perfectio in opere : secundum est id quod facit ad orationis occultum : tertium, quod dirigit orationem in Deum : quartum, quod dat rectam orationi intentionem.
De primo horum dicit :
« Tu autem cum oraveris. »
Quasi dicat : « Tu, » qui non carnem, non aulam sequeris, « cum oraveris, » vere in spiritu. Joan. iv, 23 : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. 1 ad Corinth. xiv, 13 : Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. 1 ad Timoth. ii, 8 : Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione.
« Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. »
Tangit orationis secretum.
Et tangit duo : locum secreti, et custodiam.
« Intra in cubiculum tuum. »
Locum tangit per cubile, ubi in secreto mentis cum Deo cubandum est. Cantic. iii, 4 : Introducam illum in cu-
biculum genitricis meæ, hoc est, sapientiæ. Sapient. vni, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa.
« Et clauso ostio. »
Ecce tutela secretorum cordium. Sicut autem cubiculum est secretum cordis et spiritus, ita clausura ostii est firmatio sensuum ab ingressu phantasmatum. Licet enim sensus particulares quinque sint, tamen sensus communis, qui in corde est, unus est : et ille componendo phantasias sensibilium turbat cordis secretum : et istae phantasie sunt aves, quae descendebant super sacrificium Abrahæ, quas abegit 1. Et sunt muscæ morientes, quæ perdunt suavitatem unguenti 2. Ab his ergo ostium cordis firmandum est, et intra cubiculum manendum. Et hoc significatum est, Judith, vni, 5, ubi dicitur, quod in superioribus domus suæ, longe a strepitu sensuum in altitudinem spiritus, fecerat sibi secretum cubiculum, et ibi morabatur mente cum puellis doni (alias, domus) sapientiæ et intellectus, contemplationi et orationi dedita. Isa. xxvi, 20 : Vade, popule meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio, scilicet mea. Indignatio enim transit, ut non nisi serenum se exhibeat, cum orat (alias, oratur) in cubili.
« Ora Patrem tuum. »
Ecce directio orationis ad Patrem. Ad neminem enim alium dirigendus est pius orationis affectus. Apocal. vni, 4 : Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, etc. Cantic. iii, 6 : Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris ?
<--- Page Split --->
« In abscondito. »
Ecce finis bonæ intentionis. quæ ab omnibus abscondita soli Deo se repræsentat. I Reg. i, 13 : Anna loquebatur ad Deum in corde suo, et vox penitus non audiebatur. Psal. xxxiv, 13 : Oratio mea in sinu meo convertetur. II Reg. vii, 27 : Invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. Tob. xii, 12 : Quando orabas cum lacrymis, ego obtuli orationem tuam Domino. Tob. iii, 10 et 11 : Sara perrexit in superius cubiculum domus suæ, et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit, sed in oratione persistens, cum lacrymis deprecabatur Deum.
« Et Pater tuus. »
Ecce persuasio dictorum ex mercede. Et dicit tria : affectum remuneratoris, cum dicit :
« Pater tuus. »
Luc. xi, 13 : Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se.
Acceptabilitatem orationis, cum dicit :
« Qui videt in abscondito, »
Ubi exclusa est turbans et inquieta multitudo. Et ideo dicitur, Genes. xxii, 14 : In monte Dominus videbit, ubi solus fuit Abraham cum puero suo (alias, in Spiritu sancto). Exod. xxxiii, 21 et 22 : Est locus apud me, et stabis super petram. Cumque transierit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea. Locus apud Dominum solidus est veritatis spiritus, in quo oportet orare : foramen autem est secretum intentionis, qua soli Deo intenditur : et qui ibi stat « in abscondito, » dextra divinæ virtutis prolegitur ab hominum turbationibus. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum. Proteges eos in taber-
naculo tuo, a contradictione linguarum. III Reg. xix, 11 et 12 : Egrede re, et sta in monte coram Domino, et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subcertens montes et conterens petras ante Dominum : non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio : non in commotione Dominus. Et post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis. Spiritus est ventus mundanæ ambitionis : commotio, tumultus mundanæ turbationis : ignis, ardor concupiscentiæ carnalis, et in nullo illorum est Dominus. Sibilus autem est sancti Spiritus susurrum, et ibi est Dominus. Et hoc videt Elias in spelunca super montem Dei in abscondito, ubi visus est a Domino.
« Reddet tibi, »
In futuro. II ad Timoth. 1, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Et, II ad Timoth. iv, 8 : Reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex.
« Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnic i : putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Nolite ergo assimilari eis. Scit enim Pater vester quid opus vobis sit, antequam petatis eum. »
Hic ab orando excludit modum erroris ethnicorum.
Et dicit tria : quorum primum est quod non in multiloquio confidamus : secundum, quod in errore illo ethnicis non similes sinus : tertium, propter quid.
Circa primum dicit tria : prohibitionem, exemplum, rationem erroris.
Prohibitionem ponit, cum dicit :
<--- Page Split --->
« Orantes autem nolite multum loqui. »
Aliud est multum orare, et assidue, et diu : et aliud est in oratione multum loqui. Multum enim loqui est ad loquendi modos mulcentes et persuadentes se per colores rhetoricos ostendere : ut Deo tamquam homini, qui ignorans (ad quaelibet induci possit) persuadeatur. I ad Corinth. 11, 4 : Non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Proverb. x, 19 : In multiloquio non deerit peccatum : qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Gentiles enim habebant deos, quos secundum Epicurum putabant humana pati, et hominibus esse similes, et illis putabant multis allegationibus persuaderi. III Reg. xviii, 27 : Illudebat illis, scilicet sacerdotibus Baal, Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.
ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Unde isti quaerebant esse genus praeternecessariarum orationum, sive ad decorem lepidae orationis, sive ad explanationem, sive ad probationem propositi, sive etiam ad persuasionem inductarum.
« Nolite ergo assimilari eis, »
Ut sic in multiloquio confidatis. Eccli. ix, 25 : Terribilis in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis erit. Psal. cxxxix, 12 : Vir linguosus non dirigetur in terra.
Hujus autem in ultimo paragrapho subjungit causam, dicens :
« Scit enim Pater vester, etc. »
Et dicit tria : præscientiam certam, affectum persuasione non indigentem, et præparationem exauditionis ante orationem.
Dicit ergo :
Et hoc est, quod pro exemplo subjungit :
« Scit enim. »
« Sicut ethnicì, »
Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
Supple, faciunt. Omnes enim dii gentium daemonia 1 . Ethnici enim sunt gentiles. I ad Corinth. x, 20 : Quæ immolant gentes, daemonii s immolant, et non Deo. Hos enim dicebant humana pati in ira, in coitu, in deceptione judiciorum, et hujusmodi.
Et hoc est, quod sequitur :
« Pater vester. »
Ecce secundum. Patri enim sufficit affectus, et non indiget persuasione. Unde, Luc. xv, 20, antequam loqueretur filius prodigus, pater cucurrit obviam ei, etc.
« Putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. »
« Quid opus sit vobis. »
Proverb. xiii, 3 : Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Proverb. xv, 4 : Lingua quae immoderata est, conteret spiritum. Proverb. xxv, 28 : Sicut urbs patens et absque murorum
Ad Roman. viii, 26 : Quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, docet nos postulare : propterea non exaudivit Paulum orantem,
1 Psal. xcv, 5 : Quoniam omnes dii gentium
<--- Page Split --->
ut discederet ab eo stimulus carnis suae, quia non expediebat ei'.
« Sic. »
« Antequam petatis eum. »
.Psal. x secundum Hebræos, 17: Præparationem cordis eorum audiivit auris tua.
Sed tunc quæritur, quare rogamus eum ? Respondeo cum Gregorio : « Quia « sic præscit, ut hoc non fiat nisi per « orationes Sanctorum. » Et hoc modo quoad appositionem effectus, prædestinatio juvatur orationibus Sanctorum. Hujus etiam alia causa est in Glossa : Quia oratores esse volumus, non narratores : et orando affectum nostrum coram Deo sibi servientes exercemus. Sed multiloquium prohibens, longas orationes non prohibuit, quæ diu, et sæpe, et multum affectum pium coram eo effundant, et offerant in laudem suam. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me : et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Luc. vi, 12 : Jesus erat pernoctans in oratione Dei. Luc. xxi, 43 : Factus in agonia, prolixius orabat.
« Vos, »
Hoc est ergo quod dicit :
« Sic ergo vos orabitis, etc. »
Hic incipit pars illa, in qua docet qualiter et quid orandum sit.
Et tangit duo : generalem videlicet modum, et numerum, et ordinem petibilium.
Generalis modus tangitur, cum dicitur:
« Sic ergo vos orabitis. »
« Ergo, »
Et innuit quatuor : modum omnium orationum, dispositionem orantium, exclusionem modorum orationi contrariorum, et conditionem precum.
Modus importatur, cum dicitur :
Quia, sicut dicit Glossa: Licet non eisdem verbis quæ hic dicuntur semper oremus in orationibus personalibus, vel ecclesiasticis, tamen sic oramus : quia sensum contentum in istis et modum orantes retinemus, et observamus. Et ideo dicitur, Jacob. v, 17, et III Reg. xvn, 1, quod Elias oravit, ut non plueret super terram annos tres et menses sex : et tamen sic oravit, quia sensum hujus orationis non excessit, quia per hoc regnum et potestas Dei apparuit. Sic etiam, Genes. xxv, 21 : Deprecatus est Isaac pro uxore sua, eo quod esset sterilis : et tamen sic oravit, quia per illam orationem prædestinantis Dei, sicut in cœlo dispositum fuit, voluntas in terra facta fuit. Et sic est in aliis fidelium orationibus.
Qui discipuli estis, et idonei ad exauditionem : quia, Joan, ix, 31 : Scimus quia peccatores Deus non audit : si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. II Machab. ix, 13 : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Et talibus dicitur, Isa. i, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Amos, v, 23 : Aufer a me tum ultum carminum tuorum, et cantica lyre tuæ non audiam.
Per rationalem autem conjunctionem concludentem ex præmissiis, cum dicit :
Excludit modum orationi contrarium. Jerem. xii, 2 : Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Isa. xxix, 13 :
<--- Page Split --->
Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me.
Cum dicit:
« noster, » respectus est orantis ad Patrem. Petitio autem omnis dirigitur ad Deum, « Qui es in cœlis. » Cum autem dicimus :
« Orabitis, »
« Pater. »
Conditiones notat precum. Non enim dicitur hic oratio oris ratio, sive narratio, sed potius oratio est petitio supplex et deprecativa pro bonis impetrandis et amovendis malis. Ad Philip. iv, 6 : In omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestra imotescant apud Deum. I ad Timoth. n, 1 : Obsecro igitur primum omnium fieri obsecretiones, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus.
Sunt autem obsecrationes illae preces, quae fiunt cum adjuratione per aliquod sacrum, sicut cum dicimus : « Per nativitatem tuam, adjuva nos. » Orationes autem sunt praecipue pietatis affectus in communi pro quocumque impetrando. Postulationes autem, quae fiunt quasi ex debito divinae promissionis, vel largitatis : licet hoc non sit debitum obligationis, sed congruitatis. Petitiones autem nominatim et expresse pro aliquo quod desideratur. His additur deprecatio, quam ponit Esther, xm, 17 : Exaudi deprecationem meam : et illa est pro amovendis malis. Gratiarum autem actio est de acceptis beneficiis.
« Pater noster. »
Hic ponitur numerus et ordo petibilium : et habet partes duas.
In priori enim captando benevolentiam praemittit ad quem oratio dirigitur : in secunda, petitiones ponuntur, ibi, « Sanctificetur nomen tuum. »
Adhuc autem in priori tria dicuntur, quae dirigunt orantem, scilicet quis orandus, respectus orantis ad eum qui rogandus est, et in quae petita dirigatur intentio petentis. Quis orandus, quia, « Pater. » Per hoc autem, quod dicitur
Actus patris sunt sex, quibus sibi facit filium : et tres, quibus perficit ipsum. Primo enim generationis dat semen, secundo trahit per illud, tertio distinguit tractum, quarto format distinctum, quinto vivificat formatum,sexto confortat et educit vivificatum. Ex his facit filios, factos autem nutrit secundum indigentiam substantiae, enutritos educat secundum formam disciplinae, educatos in disciplina facit haeredes secundum formam suae magnificentiae. Et primum quidem horum facit Pater Deus per gratiam, quae est similitudo suae bonitatis : secundum autem, per amorem suae charitatis : tertium, per lumen suae cognitionis : quartum, per imitationem suae imaginis : quintum, per spiritum suae adoptionis : sextum autem, per confortationem suae virtutis : septimum, per nutrimentum edulii coelestis : octavum, per eruditionem castigationis : et ultimum, per possessionem et participationem dulcissimae beatitudinis suae.
Per primum igitur accipimus potestatem et generationem, ut filii Dei, Deo generante, (alias, generati) efficiamur. Joan. 1, 12 : Quolquot autem receperunt eum, supple, per gratiam, dedit eis potestatem filios Dei fieri : et sequitur, §. 13 : His qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Isa. Lxvi, 9 : Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus. Psal. cix, 3 : In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Uterus est fecunda deitas, semen hujus generationis semper emittens : splendor sanctitatis est fulgens gratia, quae similitudo est, et virtutem habet bonitatis suae : sicut semen naturae simi-
<--- Page Split --->
litudo est et virtus bonæ naturae patris naturalis.
Per secundum autem trahit, quod fit per amorem suæ charitatis. Osee, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans. Ideo dicit Filius : Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum 1. Sic Verbum Dei fit caro quasi trahendo incarnans se, et spiritualiter habitavit in nobis 2. Joan. xii, 32 : Omnia traham ad meipsum. Cantic. 1, 3 : Trahe me, post te curemus, etc.
Tertium autem (quod fit per lumen suæ cognitionis) significatur, Job, xxxviii, 24 : Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ? Distinctio enim fit spargendo et dividendo. I ad Corinth. xii, 11 : Dividens singulis prout vult. Sapient. xi, 21 : Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti. Quibusdam enim dat coercere passiones innatas, aliis autem sustinere illatas, et aliis ordinare agenda, et aliis distribuere recepta. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.
De quarto autem (quod fit per imitationem suæ imaginis) dicitur, Genes. 1, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. I ad Corinth. xv, 49 : Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. Ezechiel. xxvui, 12 et 13 : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Canlic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. I Joan. iii, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus.
De quinto (quod fit per spiritum suæ adoptionis) dicitur, ad Galat. iv, 6 : Quoniam estis filii, Dei scilicet, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Et, ad Roman.
viii, 13 : Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). Ezechiel. xxxvii, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant. Psal. ciii, 30 : Emites spiritum tuum, et creabuntur : et renovabis faciem terræ. Genes. ii, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ. Isa. lvii, 16 : Spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
De sexto autem (quod fit per confortationem suæ virtutis) dicit, Luc. xxiv, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Ad Ephes. ii, 16 : Det vobis Deus secundum divitias gloriae suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem. Isa. xl, 29 : Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multtiplicat.
In his ergo Pater cœlestis magis proprie nos complet per gratiam, quam compleat nos pater terrenus per naturam. Et ideo paternitas naturalis, et paternitas spiritualis qua Angeli patres dicuntur eorum quos paterno affectu diligunt, sunt resultationes et imitationes quaedam paternitatis divinae. Unde dicitur, ad Ephes. ii, 14 et 13 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur. Et sicut videmus in naturis, quod in semine est virtus patris, quæ per totam materiam filii diffunditur spiritualiter, et sic complet ipsam, et deducit ad esse humanum : ita in semine gratiae (quod virtutem habet Dei Patris, et est similitudo nobilissima suæ bonitatis, cum qua et ipse habitat in filiis) spiritualiter diffunditur in Dei natis, et deducit complendo ad esse divinum. Propter quod dicitur, Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. Et ideo utrumque semen tam
<--- Page Split --->
corporalis patris quam spiritualis fermento comparatur : quia calor fermenti vaporabiliter diffundit fermentum per totam pastam, et sic fermentatur tota, et in omnibus panibus virtus fermenti invenitur per spiritualem evaporationem, et in nullo invenitur per molem quantitatis : ita etiam semen corporeum carnalis patris vaporabiliter in totum corpus, et omnia membra nati diffunditur, et nusquam per quantitatem molis invenitur. Et sic infunditur (alias, diffunditur) in nobis vapor virtutis divinae, gratiae scilicet, et undique spiritualiter nos complet et format. Ad Roman. v, 3 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Matth. xm, 13 : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Regnum celorum hic vocatur gratia regnum conferans : sala tria sunt tria quae sunt in anima nobili, vis scilicet intellectiva veritatis, vis divina capax divinae participationis, vis animativa vitam operans : mulier autem est sapientia aeterna : absconsoi autem est immistio gratiae in haec tria : et fermentatum est totum, quando totus intellectus levatur in verum primum, tota vis divina levatur in Dei conceptum, et tota vis animae impletur vita virtutis et gratiae.
De septimo (quod fit per nutrimentum edulii coelestis in verbo et sacramento, in quibus pascuntur parvuli et fortes) dicitur, I Petr. ii, 2 : Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Deuter. vn, 3 : Non in solo pane vivit homo, etc. Genes. xlvni, 13 : Deus qui pascit me ab adolescentia mea. Psal. liv, 23 : Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Genes. xlv, 11, mandat Joseph patri suo Jacob ut veniat ad se in terra Gessen, et addit : Ibique te pascam : sic Salvator mundi vocat omnes.
De octavo (quod lit per eruditionem
difficilem castigationis) dicitur, ad Hebr. xii, 7 et 8 : Quis filius, quem non corripil pater ? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Proverb. iii, 11 et 12 : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias : nec deficias cum ab eo corriperis : quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Apocal. ii, 19 : Ego quos amo, arguo et castigo.
De nono (quod fit per possessionem et collationem ditissimae beatitudinis) dicitur, Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi. Numer. xvii, 20 : Dixit Dominus ad Aaron :... Ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israel. Genes. xxi, 2 : Peperit Sara, uxor domini mei, filium domino meo in senectute sua : dedit ei omnia quae habuerat. Sara princeps interpretata, Ecclesia est : Filius æterni gaudii, flos et hæres, ille est quem ex gratia per Ecclesiam Deus Pater generat : in senectute novissimorum temporum : cui etiam omnia in hæreditate dat quæcumque umquam habuerat, quia se dando, omnia donat quæ sua sunt. Ad Hebr. xi, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum.
Haec igitur sunt, quae sunt actus paterni indicia, in his quos Pater summus generat per gratiam.
Iterum autem adhuc, si attendanturea quae conveniunt Patri, in quantum genuit nos, inveniuntur esse tria : notitia Patris, unio ejus ad natum, et haec duo consequens affectus Patris in filium. Notitia quidem in sua imagine et similitudine, quae est filius : unio in natura consanguinitate : affectus in vinculo, sive nexu cordis ad id quod suum esse videt in filio. Sic enim etiam homo pater noscitur a nato, per hoc quod hic est ejus similitudo : quia semen imprimit in natum similitudinem patris, et notamen (alias, notitiam) patris facit in eo : pro-
<--- Page Split --->
pter quod etiam filius dicitur nomen patris, si naturae nomen accipiatur. Et ideo etiam puer in principiis locutionis suae nominat patrem, antequam multa alia sciat nominare : quia similitudo naturalis patris afficit eum ad nominandum. Secundum autem ostenditur, quod natus delectatur esse in sinu patris, et abhorret sinum aliorum virorum. Tertium autem quod ex his causatur, est fervens et constans affectus circa natum : quia licet in matre sit fervens affectus circa natum, tamen in muliere vix invenitur constans affectus, qui natum nullo modo metu, vel amore lucri alicujus derelinquat.
De primo dicitur, I Petr. 1, 23 : Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi. Jacob. 1, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus : in hoc enim nobis suæ naturae impressit notam, et per consequens notitiam, quia omne quod cognoscitur, nota sua et notitia quam in anima facit, cognoscitur. Hac enim de causa dicit, Joan. x, 14 : Cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ. Exod. xxxii, 17 : Teipsum novi ex nomine. Quod (alias, quia) notamen noscit, quod ipse impressit, et cognoscitur ex illo. Jerem. xxxi, 34 : Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum.
De secundo, quod est affinitas naturae, qua pater de suo habet in filio : et ideo sine gradu conjugitur pater filio, et proximior est pater filio quam filius patri : quoniam pater de suo habet in filio, et filius de suo nihil habet in patre. Act. xvii, 28 : Ipsus et genus sumus. II Petr. 1, 4 : Maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hææ efficiamini divinæ consortes naturae, fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. I Joan. iii, 9 : Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet : et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est : hoc est dicere : Per naturam Dei
generantis quam habet in se, habet potestatem peccandi (alias, non peccandi), et non peccabit, nisi degenerans naturam abjiciat : quoniam generatio quæ est est a natura Dei in ipso, quantum est de ipsa, conservat semper eum.
De constantia autem affectus dicitur, Isa. xlix, 13 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ideo tangitur dolore cordis intrinsecus, quando exorbitant filii. Jerem. xxxi, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus.
Ex his autem tribus causantur tria in nobis, quæ fiduciam dant impetrandi ex ipso nomine Patris. Ex notitia enim causatur fides, quæ ad Patrem aperit oculos : ex conjunctione charitas, quæ in Patrem figit oculos : ex affectu quem ad nos habet, spes, quæ ad alta petenda erigit oculos : non enim sumus contenti parvis, sperantes in affectu Patris. Quia sicut dicit Glossa : « Nec (alias, ni- « hil) negabit, qui jam quod pater est, « donavit. » Fides ostendit veritatem, charitas stringit bonitatem, et spes Patris attendit largitatem. Nec potest esse petitionis repulsa, ubi tot occurrunt pii Patris pietatis et benevolentiæ indicia. De primo dicitur, Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat. De secundo, Cantic. ii, 6 : Dextera illius amplexabitur me. De tertio, ad Roman. vni, 32 : Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?
Adhuc.
« Pater »
Dicit, non Dominus, non Deus, non Magister, ut videtur quædam Glossa tangere. Quoniam si diceret : Domine, qui es in cœlis, non haberemus fiduciam nisi ad parva quæ pertinent ad servos. Joan. xv, 15 : Jam non dicam vos servos, quia servus nesrit quid faciat dominus ejus.
<--- Page Split --->
Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcimque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Amicitia enim illa est maxima, quam naturalis conjunctio deitatis efficit, Joan. 11, 33 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.
Magister autem dicit etiam nomen timoris et auctoritatis, et deterret (alias, deterreret) a petendo. Et ideo utrumque istorum nominum habuit quidem Christus, sed neutrum exhibuit in actu. Joan. xii, 13 : Vos vocatis me : Magister, et Domine, etc.
Deus autem non dixit, quia Deus est nomen cuncta videntis, et erubesceremus petere, si Deum præmitteremus in petitione. I Reg. xvi, 7 : Deus intuetur cor. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem circumspicientes (alias, in) omnes vias hominum. Unde eioç graæum, quod latine sonat Deus, dicitur a eiozeo-ö, quod est video vides 1 : eo quod dicit Apostolus ad Hebr. iv, 13 : Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus.
His ergo de causis dicitur :
« Pater. »
Nec potest non esse dulcis et familiaris oratio, quae a familiarissimo incipit. Propter hoc in præcedentibus dicitur esse nobiscum, et videre nos in abscondito, quia et familiaris est et dulcis : quia aliter ad ipsum non haberemus accessum. Et ideo Unigenitus, cujus spiritu adoptamur, dicitur esse in sinu patris 2.
« Noster. »
Istud est secundum, in quo notatur respectus orantis ad eum qui exoratur.
Ante litteræ expositionem quatuor occurrunt inquirenda : quorum primum est, quid supponit nomen patris, quando
dicitur, « Pater noster ? » Secundo autem quæritur, quare non ita bene dicimus, Filius noster, vel Spiritus sanctus, vel Spiritus sancte noster, sicut dicimus, Pater noster : cum communia sunt beneficia Trinitatis ? Tertium est, utrum in modo et in significato per pronomen, associatur nobis in paternitate Filius, ut dicimus, quod communis Pater sit nobis et Christo ? Quartum est, quare non ponimus aliquas proprietates, ut diceremus : Pater misericordiarum, vel Pater large, vel magnifice, sed simpliciter dicimus : Pater noster ?
Ad primum autem horum dicendum, quod nomen Patris supponit pro tota Trinitate, eo quod opera creationis et recreationis sunt communia : et ideo cum notet effectum filiationis gratiae in nobis, et hic effectus communis sit, oportet quod nomen Patris pro tota simul supponat Trinitate. Quia tamen generatio filiorum per adoptionem imitatur generationem per naturam, ideo appropriatur Patri, quod tamen simul convenit Trinitati. Isa. lxiv, 8 : Nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum : et fietor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ad Hebr. 1, 3 : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium.
Ad aliud dicendum, quod omnibus divinis non potest alicui adjungi meus, vel noster, nisi quod ipso nomine importat respectum ad nos per effectum quem ponit, et efficit in nobis : Filius autem ipso nomine non dicit repectum nisi ad Patrem, et non ad nos, quia filius non dicit respectum nisi ad eum a quo procedit per generationem : a nobis autem non procedit per generationem : et ideo non potest dici, Fili noster, sicut bene dicitur, Pater noster.
Sed contra hanc solutionem videtur esse quod dicitur, Matth. xii, 50 : Quicumque fecerit voluntatem Patris mei
<--- Page Split --->
qui in cœlis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Si ergo matres suæ sumus, tunc vere dicere possumus : Fili noster.
Ad hoc dicendum, quod licet matres metaphorice Christi dicamur, quia Christus formatur in nobis, sicut dicit Apostolus, ad Galat. iv, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis : tamen quia haec formatio non dat esse Christo, sed potius nobis, ideo propter hanc formationem Christus non dicitur filius noster. Aliud est enim informari Christum in nobis, sicut aliud est figurare sigillum in cera : Christus enim non figuratur per nos, quia in se a Patre figuram habet, ad Hebr. i, 3 : Cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus : sed figuratur in nobis sicut sigillum in cera, quando nos figurat ad conformitatem suam. Ad Roman. vii, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, hos et vocavit, etc. Sicut etiam sigillum non est effectus, vel, ut ita dicam, filius cera, sed potius e converso, cera figurata est quasi filius sigilli : et ideo in tali formatione Filius potius est Pater noster quam filius : nec nomen matris habemus proprie, sed translative, ratione ejus quod talis formatio fit in nobis.
Similiter autem licet Spiritus sanctus sit persona, per quem (alias, quam), sicut dicit Augustinus, dona graturam distribuuntur, tamen ipso nomine non importat nisi respectum processionis passivae : et ideo non ad nos sub hoc nomine, sed ad Patrem et Filium secundum quod principium spirandi sunt, refertur. Et ideo dicitur Spiritus sanctus Patris et Filii spirantium spiritum, et non Spiritus sanctus. Cum autem absolute dicitur spiritus, tunc essentialiter dicitur, et tunc dicitur noster spiritus, et Moysi spiritus : quia tunc non ponit respectum nisi ad effectum suæ spirationis in nobis. Sed tamen non convenienter tunc in oratione diceremus : Spiritus noster, qui es in ce-
lis : quia tunc Spiritus dicitur spirans in nobis opus virtutis et gratiae, et non dicit nomine suo curam et regnum divinum, quod habetur de (alias, in) nobis : nec dicitur formans secundum primam rationem formantis, sed potius dicit id quod a primo formante nos in esse spirituali nobis immissum est, sicut pro quo conjuncto nobis formemur et vivificemur. Ad Roman. viii, 11 : Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ad hoc ergo redit solutio, quod quia Spiritus dicit illud quod mittitur nobis ad formam et vitam sanctitatis, dicit Spiritus potius id quod petitur, quam a quo petitur. Pater autem cum a nullo sit, non mittitur, sed dicit principium totius divinitatis : et ideo potius a Deo petitur sub nomine Patris quam sub nomine Spiritus. Sic ergo dicitur : Pater noster, et non Spiritus noster.
Ad id quod quæritur, utrum communis Pater nobis et Filio consignificetur in pronomine noster? Dicendum, quod aliquo modo significatur, et aliquo modo non significatur. Secundum proprietatem enim grammaticæ in pronomine supponuntur plures relati ad unum : et hoc modo non veniunt in unum pluraliter consignificatum numerum, quæ non habent unius communis modum. Unde quia procedere a Patre per conformitatem imaginis et similitudinis, sicut dicit Basilius, Filius in genere commune habet cum hominibus, et præcipue cum Sanctis, ideo dicitur, ad Roman. viii, 29 : Primogenitus in multis fratribus.
Adhuc, quia hoc ipsum procedere per imitationem vestigii habet etiam creatura quæcumque, ideo dicitur primogenitus omnis creaturæ 1. Si autem modus specialis inspiciatur, quia in identitate procedit essentiae, Sancti autem et creaturæ in diversitate essentiae, tunc dicetur uni-
<--- Page Split --->
genitus a Patre 1. Primo ergo modo dicendo dicetur communis pater, et possumus dicere, quod est Pater noster et suus. Secundo autem modo non possemus dicere. Et hoc dicit quaedam Glossa, quae dicit, quod meus pater non potest dicere nisi Christus, quia singularem ad eum solum habet paternitatem. Hanc convenientiam paternitatis simul et differentiam notat Christus, Joan. xx, 19, dicens : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, etc.
Ad ultimum dicendum, quod quaecumque talia apponerentur adjectiva ad Patrem, minus dicerent inclinantia ad impetrandum, quam Pater noster simpliciter : quia largitas et benignitas et misericordia et hujusmodi sunt non ita profundantia affectum, sicut quod est Pater noster, de suo habens in nobis, ut pater ex his quae de proprietatibus patris inducta sunt.
Dicit igitur :
« Noster, »
Notans in hoc suam quam ad nos habet, communicationem, quam nos inter nos habemus communitatem, et qua nobis invicem obligamur fraternitatem, eam qua sibi obligamur reverentiam, et illam quam habemus in ipso confidentiam, et in quam nati sumus dignitatem, et quam ad postulandum habemus aequitatem, et quam ex ipso habemus in ipso et cum ipso commansionem.
Suam autem quam ad nos habet communicationem perficit per inhabitationis gratiam : sed quam ex hoc inter nos habemus communitatem, perficit per spiritus unanimitatem. Eam vero qua nobis invicem obligamur fraternitatem facit per suae paternitatis charitatem : eam autem qua sibi obligamur reverentiam, ex hoc facit quod suae paternitatis in nos tamquam in filios ostendit auctoritatem. Sed ea quam in ipso habemus, confidentia
causatur ex hoc quod suaè divinitatis ex paternitatis benignitate habemus consortium : illam vero in quam nati sumus, dignitatem accipimus per natorum ad generantem conformitatem : ex participatione autem profusaè in nos paternaè naturaè et gratiaè postulandi accipimus quamdam aequitatem : ex profluxu vero nostri ab ipso sicut a principio naturaè et gratiaè, non alibi quam cum ipso habemus commansionem.
Noster ergo Pater est per communicationem inhabitantis gratia. Ezechiel. XLII, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. II ad Corinth. VI, 16 : Inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos. Psal. LXXV, 3 : Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion : pax autem est effectus Dei per inhabitantem gratiam.
Noster etiam est per eam quam in eo habemus communitatem factam per spiritus unitatem. Act. iv, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Psal. LIV, 13 : In domo Dei ambulavimus cum consensu. Psal. LXVII, 7 : Deus qui inhabitare facit unius moris in domo. Augustinus in Regula : « Sit vobis cor « unum, et anima una in Domino. » Joan. XVII, 21 : Omnes sint unum, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi nobis in unum sint. Ad Ephes. IV, 4 et seq : Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestra. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
Noster est etiam per eam qua nobis invicem obligamur fraternitatem, quae fit per sua paternitatis charitatem : fratres enim sunt qui ex uno patre sunt nati. Ad Hebr. XII, 1 : Charitas fraternitatis maneat in vobis. I Joan. II, 14 : Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres.
<--- Page Split --->
Joan. xiii, 33 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Joan. xvii, 26 : Ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Levit. xix, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ideo dicit Glossa, quod dicitur « Pater noster, » et non Pater meus, ut in orando fraternae admoneamur charitatis, sive dilectionis.
De reverentia autem quam habere debemus ad ipsum, quae fit propter paternitatis auctoritatem, dicitur, ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos : non multo magis obediemus Patris spirituum, etvivemus ? Exod. xx, 12 : Honora patrem, etc. Malach. i, 6 : Si pater ego sum, ubi est honor meus ? Exod. xv, 2 : Iste Deus meus, et glorificabo eum. Secundum Septuaginta : « Deus patris mei, et exaltabo eum. » Eccli. xlii, 33 : Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.
De confidentia impetrandi, quae resultat ex hoc quod dedit suae deitatis consortium, dicitur, ad Hebr. iv, 16 : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus. I Joan. ii, 21 et 22 : Fiduciam habemus ad Deum : et quidquid petierimus, accipiemus ab eo. III Reg. ii, 20 : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam. Per eamdem rationem dicit hic Pater ad Filium : quia, sicut dicit Chrysostomus : « Filius « non petit nisi quod est ad honorem pa- « tris : quod non facit servus. Unde Filius « in persona eorum, qui vere dicunt Pa- « ter noster dicit, Joan. xi, 42 : Eyo scie- « bam quia semper me audis : qualiter « ejus Pater non exaudiret viscera sua ? sicut dicit Chrysostomus. Osee, xi, 8 et 9 : Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est penitudo mea. Non faciam furorem iræ meæ. Si ergo sic se habet ad peccantem, multo magis non avertit faciem a petente et obsequente. Genes. xlii, 30 : Commota sunt viscera Joseph super fratre suo, multo magis commo-
ventur viscera Patris pii super filiis petentibus.
De dignitate autem in quam ab ipso nati sumus, ut jam non simus homines, sed dii quidem (alias, quidam) in carne apparentes. Ad Ephes. ii, 10 : Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis quæ præparavit Deus, ut in illis ambulemus. Exod. iv, 22 : Filius meus primogenitus Israel. Psal. lxxxviii, 28 : Ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus. I Joan. iii, 1 : Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Isa. Lx, 21 : Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. Jerem. xxxi, 20 : Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus !
De profusa autem gratia paternitatis in nos, postulandi quamdam accipimus æquitatem, de qua dicitur, III Reg. iii, 5 : Postula quod vis ut dem tibi. IV Reg. ii, 9 : Postula quod vis ut faciam tibi. Matth. vii, 7 : Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et apierietur vobis. Luce, xi, 13 : Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater de cælo dabit spiritum bonum petentibus se ? Jam enim ex filiatione quodammodo nostra sunt quæ postulavimus. I ad Corinth. iii, 22 et 23 : Omnia vobis vestra sunt : vos autem Christi, Christus autem Dei. Joan. xvi, 26 : Non dico quia ego rogabo Patrem de vobis. Luc. xv, 31 : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt.
De commansione autem cum ipso, quae debetur nobis ex hoc quod fluximus ex ipsius bonitate, sicut quælibet res salvatur, et manet in his a quibus procedit, Apocal. xxi, 3 : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Joan. xv, 5 : Qui manet in me, et ego in eo, hic, ferl fructum multum : quia sine me nihil polestis facere. Psal. lxiv, 5 : Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis. Psal. xxv, 8 : Dilexi decorem
<--- Page Split --->
domus tuæ. Matth. xvii, 4: Bonum est noc hic esse : si vis, faciamus, etc. Matth. xxvii, 20: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Ezechiei. xlviii, 35: Nomen civitalis ex die illa : Dominus ibidem. Isa. lxii, 4: Et non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata: sed vocaberis Voluntas mea in ea,et terra tua inhabitata, quia complacuit Domino in te : et terra tua inhabitabitur.
Sic igitur cum noster dicat plura supposita participantia : unum participamus Patrem per gratiam qua nobis se communicat, per communitatem sui qua nos adjuvat, per generationem quanos omnes in fratres generat, per auctoritatem qua nos sibi subjicit, per affectum quod id quod suum est, in nobis diligit, per similitudinem suam quam in nobis, ut diisimus, gignit, per jus naturae quo se nobis et sua concedit, per conservationem et collectionem qua nos conservans in se manere praecepit.
Noster etiam dicitur ad usum, et ad fructum : ad usum quidem in adjutorio gratiae, ad fructum autem in exhibitione gloriae : et sic sui usum referimus ad sui fructum. Secundum primum dicitur, Psal. xlv, 2: Deus noster refugium et virtus : adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Secundum secundum dicitur, Isa. iv, 2, quod fructus terrae sublimis. Isa. lxvi, 11: Ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.
Sed cum sic dicatur uniuscujusque nostrum, et oratio sit pro diversis defectibus et singularibus, quia id quod petit unus, non petit alius : videretur debere dici : Pater mi, vel meus.
Sed ad hoc dicendum, quod omnia quae impetrantur, ex charitate dantur : et charitas duplex habet mandatum, dilectionis Dei, et proximi : et dilectio Dei importatur in nomine Patris : dilectio autem proximi oportet quod importetur per noster : et ideo non potest dici meus.
Sed secundum hoc peccator non potest dicere hanc orationem.
Et dicendum, quod potest, quia natura est filius, et spe filius gratia, et sic dicit Pater noster : vel dicit in persona Ecclesiae, ut quidam dicunt, sed primum melius est.
« Qui es. »
Ecce tertium, ubi notatur intentionis directio ad id quod solum est petendum. Psal. xxvi, 4 : Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
Duo autem notantur in verbo « Es : » esse videlicet divinum, quod omnibus desiderabile est, et verus illius esse locus, ibi, « In cælis. »
Primum intelligitur per hoc, quod dicit, « Qui es : » ita quod verbum es, non sit tertium adjacens orationis, sed potius sit alterum extremorum : ut sit sensus : « Qui es, » id est, qui habes entitatem veram.
Et secundum hunc intellectum, in eo quod dicit, « Qui es, » quinque notantur : ens videlicet primum, simplex, fontale, immutabile, perfectissimum. Ex primitate est influentissimum, ex simplicitate communissimum et intimum, ex fontalitate causalismum, ex immutabilitate conservatissimum, ex perfectissimitate desideratissimum omnium.
Primum enim influit omnibus, et a nullo influitur ei : et est liberalitatis et magnificentiae profusæ. Influit enim nullo indigens : et nullum aliorum aliquid alicui influere potest, nisi per hoc quod accipit, et habet ab ipso : et hic Pater sic influens merito est orandus. Jacob. 1, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Non enim mutatur, ut quandoque fluat, et quandoque non : neque vicissitudinem donorum recipit. Ad Roman. xi, 35 : Quis prior dedit illi,
<--- Page Split --->
et retribuetur ei ? Esther, 11, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Eccli. xxiv, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. Infinitatem enim maris excedit influentia primi Patris. Isa. lx, 3 : Videbis. et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Hic ergo Pater, qui tale esse est, merito orandus (alias, adorandus) est, quia omnibus largiter influit, nullo indigens. Primum enim est, ut dicit Philosophus quod influit, non supposito quodam alio quod sibi det influere. Aristoteles : « Causa primaria plus « est influens quam secundaria. »
Per simplicitatem autem est communissimum et intimum : quia, sicut dicit Philosophus, « Quanto aliquid simplicius « est, tanto in pluribus invenitur, et sui « ad plura indigetur. » Et per (alias, propter) hoc invocatur hic Pater, ut animabus illabatur, ut dicit Beda. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Malach. 1, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Haec est lucerna accensa, quae sub nullo modio concludi potest. Job, xi, 8 et 9 : Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ? longior terra mensura ejus et latior mar. Ad Ephes. iv, 6 : Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. III Reg. viii, 27 : Cælum et cæli cælorum te capere non possunt. Jerem. xxii, 24 : Cælum et terram ego impleo. Act. xvii, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus : et sic intelligitur, quod velociter currit sermo ejus 1 : omnia enim, et per onuia, et in onunibus, et ante omnia præveniens scuper invenitur. Et sicut dicit Dionysius, « proportionabiliter expandit se per
« omnes intellectuales vultus, sicut sol « materialis per omnes vultus corporeos « se expandit. » Job, xxv, 3 : Super quem non surget lumen illius ? Sapient. viii, 1 : Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
De fontalitate causalitatis inebriat omnia bonis suis,et numquam siccitatem patitur, vel arefactionem, et omnibus ministrat virorem et germen, et refrigerium et ablutionem, et infusionem. Genes. ii, 10 : Pluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum. Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vita : fons autem fundens vitam est Pater. Ezechiel. xlvii, 1, Aquæ egrediebantur de templo in latus dextrum templi : quia fluxus iste nihil habet facere cum sinistra. Psal. xlv, 3 : Fluminis impetus laxificat civitatem Dei, virorem ministrans virtutis, florem honestatis, fructum internae dulcedinis. Haec enim sunt ex humore quem infundit his qui plantantur super ipsum. Jerem. xvii, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas... Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. In aquis autem quas affluit, lavat sordes, et refrigerat tentationes, advehit divitias, revehit ad ortum sui et ad patriam tendentes. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugeiis.
Immutabilitate fundat, et continet, et conservat ea quibus se influit : ideo dicitur, Sapient. iii, 1, quod justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Joan. x, 28 : Non rapiet eas quisquam de manu mea, scilicet Patris. I ad Timoth. vi, 16 : Solus habet immortalitatem. Glossa, hoc est, immutabilitatem. Psal. ci, 28 : Tu autem idem i j se es, et anni tui non defici ent. « In hoc enim Patre, ut dicit Augustinus, « manet æternitas, nulla mutabilitate con-
<--- Page Split --->
« cessa. » Cupientes igitur interminabilem vitam, orare debent ad hunc Patrem, qui est : quia æternitas est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio. Sicut enim dicitur, Exod. xv, 18 : Dominus regnabit in æternum et ultra, suum æternum est in æterno quod filiis confert.
Perfectissimum autem est hoc esse, et ideo desideratissimum. Unde dicit Philosophus, quod « omnia appetunt esse « divinum, et propter illud agunt quid- « quid agunt. » Aggæi, ιι, 8 : Veniet Desideratus cunctis gentibus. Omnia enim istius Patris desiderant superadventum. Proverb. viii, 11 : Omne desiderabile ei non potest comparari : esse enim datur ab eo, quo accepto nihil desideratur amplius, eo quod hoc est omnis naturae bonum et optimum. Exod. xxxii, 17 et seq., dixit Dominus ad Moysen : invenisti gratiam coram me... Eyo ostendam omne bonum tibi. In hoc est gaudium plenum, ut hoc comprehendamus ut possumus. Joan. xvi, 24 : Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Matth. v, 48 : Pater vester cælestis perfectus est.
« In cœlis. »
Hic tangit petibilium locum. Et accipiuntur in cœlo quinque, ad quæ reducuntur expositiones Sanctorum. Primum enim est cœli natura, secundum est cœli species et forma, tertium est cœli usus in contemplationis gloria, quartum est cœli proprietas in hoc quod est quies regia, quintum est cœli similitudo in significanda Sanctorum gratia. Sexto etiam per metonymiam secundum Rabanum, per cœlos hi qui in cœlo sunt, pro orante intercedentes accipiuntur.
Quinque igitur sunt in ipso cœlo accepta : et primum est cœli natura, quæ est nobilis, et per naturam ingenerabili et incorruptibilis, ut probat Philosophus. Et ideo omnes antiqui convenerunt in
hoc, quod cœlum esset locus Dei, ut dicit Philosophus, « tamquam primi generato- « ris (alias, genitoris) et datoris omnis « esse entitatis (alias, entitatis, et essc) « eorum quæ quocumque modo esse ac- « cipiunt. » Unde, Psal. cxiii, 16 : Cælum cœli Domino : terram autem dedit filiis hominum. Job, xxi, 14 : Circa cardines cœli perambulat. Ibidem, 7. 12 : Excelsior cœlo est, et super stellarum verticem sublimatur. Hoc igitur modo propter loci congruitatem in cœlis esse dicitur. Daniel. iii, 36 : Benedictus est in firmamento cœli, et laudabilis et gloriosus in sæcula.
Cœli autem species et forma est pulchritudo, cui nihil potest admiseri fœdum : et hoc modo per cœlum pulchritudo accipitur cœlestium donorum, quia quæcumque de terris sunt, commicibilia sunt et fœdibilia : ita quod Isa. lxiv, 6, dicit : Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Sed de cœlis et in cœlis est pulchritudo pura. Eccli. xliii, 10 : Species cœli gloria stellarum. Et, ibidem, 7. 20 : Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus. Hæc enim est pulchritudo quæ laudatur, Cantic. vi, 9 : Pulchra ut luna, electa ut sol. Et, ibidem, iv, 7 : Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
Usus vero cœli est ad splendorem contemplationis in gloria : et laudem cœlestis regis in hymnotia. Unde de Angelis dicit Damascenus : « In cœlis conver- « santur, et unum opus habent, hymnis « laudare Deum. » Unde, II ad Corinth. xii, 2, cum Paulus vellet exprimere modum limpidissimum suæ contemplationis, dixit quoniam raptus est in tertium cœlum, hoc est, in contemplationis modum, qui est in tertio cœlo ascendendo, hoc est, in altissima Hierarchia. Isa. vi, 1 : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Ibi enim sine turbulentia hujus mundi serenus apparet. Isa. xviii, 4 : Quiescam, et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est. In cœlo enim lucem inhabitat inac-
<--- Page Split --->
cessibilem 1. Cantic. 1, 6 : Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Eccli. xlui, 3 et 4 : In meridiano exurit terram : et refulgens radiis suis obcecat oculos. Meridiana enim linea est unicuique homini altior linea : et circulus cœli, quem potest accipere, sive invenire : et ibi lumen est in omnipotentia sua, totum implens orbem, et nusquam alibi. Psal. xvii, 7 : A summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus. Quia « calidum et incentivum est lumen « contemplationis, » ut dicit Dionysius. Eccli. xlui, 3 : Fornacem custodiens in operibus ardoris. Isa. xxxi, 9 : Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem.
Cœlum etiam dicitur quies et sedes regia. Unde, supra, v, 34, cœlum est thronus magni Regis 2. Et ibi expositum invenies qualiter dicitur thronus. Ad Hebr. 1, 8, et Psal. xlvi, 7 : Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi : virga directionis, virga regni tui. In cœlo enim, hoc est, cœlestium vertice summae resident pulchritudines sua lucis et sua veritatis. Isa. lxvi, 1 : Cœlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Alta enim sua insignit pulchritudine, et infirma non derelinquit, quin aliquid sui imperitatur in vestigii imitatione. Hoc igitur modo cœli dicuntur cœlestes mentes, quiete et alte ab omni scabellari subjectione in cœli pulchritudines veritatis æterna æ elevatae. Et ideo Philosophus dicit, quod « intellectus est locus specie- « rum intelligibilium : non enim sunt « in eo sicut in materia, quia sic distin- « guerent in denominarent eum : et ha- « bens unam non posset habere aliam. « Nunc autem sunt in ipso ubique et « semper sicut in loco, et non denomi- « nant ipsum : nec una impedit aliam, « cum intellectus sit locus communis
« omnium. Et sicut generans locum dat « ei quod generat, ita intellectus agens « generando veritates rerum, et locum « dat eis ubi sint, et in quo fiant, et ad « quem moveantur suo modo in intelle- « ctu. » Et hoc modo veritas et lux prima sedem habet mentes cœlestes : quia, sicut dicitur, Sapient. vii, 7 et seq., anima justi sedes est sapientia.
Cœlum etiam habet similitudinem quamdam in significanda Sanctorum gratia : quia cœli alti sunt, sicut Sancti per desiderium. Psal. lxii, 7 et 8 : Accedet homo ad cor altum, etc. Isa. lv, 9 : Sicut exaltantur cœli a terra, sic exaltata sunt via mea a viis vestris, etc. Stellati sunt, sicut Sancti præferunt stellas virtutum. Ad Philip. ii, 13 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti. Et lucent sicut Sancti per sapientiam. Sapient. vii, 29 : Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, etc. Tonant laude (alias, laudem) hymnorum, et pluunt lacrymis devotionis. Job, xxxvii, 23 : Quis dedit vehementissimo imbricursum, et viam sonantis tonitrui ? Rorant autem pinguedine devotionis. Osee, xiv, 16 : Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium. Genes. xxvii, 39 : In pinguedine terrae, et in rore cœli desuper erit benedictio tua.
De hoc autem, quod dicit Rabanus per cœlum accipi Sanctos in cœlo contentos, ut habeat orans intercessores, dicitur, ad Hebr. ix, 24 : Non enim in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum cœlum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Hinc est quod dicitur : Lætentur cœli3, quando cœlestes lætantur obtinendo nobis gratiam a Deo. Job, v, 1 : Voca ergo, si est qui tibi respondeat,et ad aliquem sanctorum conver-
<--- Page Split --->
tere. Sicut enim obstupescunt in malis nostris, ita etiam juvant ad bona nostra, et gaudent, quando obtinemus ea. Jerem. 11, 12 et 13 : Obstupescite, caeli, super hoc, et, portae ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquae vive, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.
Resumentes igitur quae de caelis dicta sunt, « In caelis » est « Pater,» hoc est, in caelestibus locis et sanctis refulgens, per incorruptionis aeternitatem, per decoris purissimi et spiritualis gloriam, per continteniam spiritualium et altarum (in quibus totus quiescit intellectus) veritatum, et delectationum, et contemplationum : per splendoris spiritualis in luce inaccessibili usum et laudum hymnodiam : per omnis virtutis excellentiam : per Sanctorum caelestium frequentiam. Daniel. vii, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. In his omnia nostra continentur petibilia, quaecumque a Patre petere habemus.
Sed incidit quaestio, quare non dicit : Pater noster, qui es in caelo : sicut, qui es in caelis ?
Et ad hoc dicendum, quod caeli hic vocantur continentiae intellectualium et invisibilium creaturarum, quae sunt Sancti et Sanctorum splendores in gratia et gloria. Et quia hac continentiae sunt in tribus hierarchiis, et ter trinis ordinibus : et secundum illas continentias sunt etiam nostrae sortes et gratiae et gloriae in caelis, ideo melius dicitur « in caelis » quam in caelo. Quia sicut dicitur, Deuter. xxxii, 8 : Constituit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei 1. Et quidam indigent et petunt, qui (alias, quae sunt in caelo inferiori : quidam autem ea quae sunt in medio : et quidam quae sunt in summo (alias, et supremo), licet Pater no-
ster in caelo sit Trinitatis per suae majestatis ambitum et continentiam, tamen in omnibus est caelis, per hac quod est causa et objectum beatitudinis omnium. Job, xxv, 3 : Numquid est numerus militum ejus? est super quem non surget lumen illius ?
Resumamus igitur ab initio et determinemus sermonem dicentes, quod hic sensus est : « Pater noster, qui es in calis, » hoc est, in caelestibus vere es secundum omnem primi entis proprietatem. Ens enim in omnibus (alias, ante omnia) est primum, et ante ens nihil potest intelligi. Sed quaecumque sunt, post ipsum intelliguntur. Et ideo est nomen Patris primi, qui principium est totius divinitatis, et omnium quae sunt. Exod. ni, 14 : Sic dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos. « Pater » igitur est in esse spirituali, semen dans gratiae, ad quod trahit omnia nostra, intellectum, affectum, liberum arbitrium per amorem, et tractum distinguit : quia aliter pes staret in capite, et oculus in manu, et esset confusio in membris spiritualibus nostræ naturae. Distinctum format in figura divina, et vivificat, et corroborat virtute, educit ad opera, educat edulio suæ alimoniæ, erudiendo convertit ab errore, et ditat hæreditate. « Noster » autem est per hoc quod de suo dat, ut noster sit, nobis communicat : et per hoc quod idem multis dat, nos communes in suo, et similes facit : per modum autem dandi efficimur fratres : per hoc quod suum dat in nos, sequitur ejus effectus generans confidentiam : et quia de suo habemus, juris cujusdam ad sua accipienda generatur æquitas : et per hoc quod ipse dat, et nos accipimus, nostra ad ipsum debetur reverentia : et quia de suo dedit, et suum ubicumque sit, secum manere debet, domus suæ acquirimus cohabitationem : et in omnibus his vere est « noster, » quia pronomen hic plures dicit in una re possessa parti-
<--- Page Split --->
cipantes, ex cujus participio omnia causantur, quae dicta sunt.
Sic igitur dicitur : « Pater noster, qui es in cælis. »
« Sanctificetur nomen tuum. »
Hic ponuntur petitiones, quae secundum omnes Expositores (alias, Doctores) sunt septem. Quarum quatuor primæ pro adipiscendis bonis, tres autem ultimæ sunt deprecationes pro amovendis malis.
Illæ autem quæ sunt pro adipiscendis bonis divinis, aut sunt de bono divino adipiscendo secundum quod pertinet ad vitam divinam : aut sunt de bono conservante, et sustentante aut confortante nos in illo. Et de bono quidem pertinente ad vitam divinam sunt tres primæ : de conservante autem nos in illo et sustentante et confortante est quarta, quæ petit edulium, sive viaticum ad sustentationem et confortationem.
Tres autem primæ multiplicantur secundum ea quæ exiguntur ad vitam divinam et perfectam : hæc enim sunt tria, esse videlicet divinum in nobis perfectum et completum, posse, et ordinatum agere. Ad esse autem petitur sanctificatio nominis, ad posse autem adventus regni, et ad agere perfectio divinæ voluntatis in terra, sicut fit in cœlo. Et ideo sicut dicit Augustinus : « Prima tegitur spiritu « sapientiæ, qui est sapor divinus ex esse « divino in nobis : et perficitur pacifica- « tione cordis, quando illi esse divino ni- « hil in nobis repugnat. Secunda autem « regitur spiritu intellectus, qui regnum « Dei mentis illustratione declarat : et « perficitur munditia cordis, quæ scan- « dala de regno Dei eliminat. Tertia au- « tem regitur spiritu consilii, qui agenda « secundum Dei voluntatem persuadet : « et perficitur misericordia, quæ incipit a « seipsa, miseriam omnis inordinati
« actus propellente. Quarta autem regitur « spiritu fortitudinis, spiritu ad portanda « onera confortante cum cibo sumpto : « et perficitur esurie et siti justitiæ, quæ « magis in esse divino sustentat, quam « panis quem quotidie sumimus. »
Tres autem ultimæ sunt de amovendis malis : quæ mala aut transierunt actu et remanent reatu, et de his amovendis est quinta : aut sunt imminentia per causam, et futura per actum, et de his amovendis est sexta : aut sunt imminentia per causam et actum, et de his amovendis est ultima. Et ideo dicit Augustinus, quod « quinta regitur spiritu scien- « tia, qui docet bene conversari et osten- « dit quæ sunt debita, quibus tenemur : « et perficitur luctu, qui lavat delicta « commissa. Sexta autem regitur pietate « cultus Dei, qui (alias, quæ) vitat tenta- « menta, ne in tentationem inducatur : « et perficitur mititate Christi, quæ « (alias, qui) non permittit provocari a « tentatore ad inducendum in tentatio- « nem. Septima autem regitur spiritu ti- « moris, qui retrahit a malo : et perfici- « tur paupertate spiritus in omnibus « temporalibus humiliter se sentiente in- « sufficientem, dicendo quoniam suffi- « cientia sua ex solo Deo est 1. Et sic pe- « titionibus dona spiritus impetrantur, « et donis virtutes et perfectiones beati- « tudinum acquiruntur. » Et 'hæc est sententia Glossæ Augustini.
Nunc autem restat de singulis secundum inductam divisionem exsequi petitionibus.
« Sanctificetur nomen tuum. »
Ex quo ista petitio dirigitur ad Patrem, nomen quod petitur in ea sanctificari, nomen est Patris. Est autem nomen duplex, personæ et naturae. Personæ nomen est, quod personam quamcumque demonstrat in esse personali distincto,
<--- Page Split --->
sive illa persona sit divina, sive humana, sive angelica : et hoc nomen non est communicabile alicui, sicut nec ipsa discretio personalis, a qua imponitur : et hoc vocatur nomen proprium uni soli conveniens : et in hoc nomine non communicant generans et genitus, nec communicare possunt propter causam induclam. Est autem nomen naturae sub qua fit personalis discretio : et hoc est nomen communicabile illis, quibus datur natura per modum quo datur eis : et hoc dicitur, Genes. v, 2, quod masculum et feminam creavit eos,... et vocavit nomen eorum Adam, hoc est, homo : quod (alias, quia) Adam homo interpretatur. Sicut enim mulier naturam de viro accepit, ita accepit et naturae nomen, et rationem. Et ita in divinis. Sic dicit Apostolus, ad Philip. ii, 9 et 10 : Donavit illi nomen, quod est super omne nomen : ut in nomine Jesu omne genu flectatur, etc. Pater enim gignendo Filium dat ei naturam divinam, et per consequens dat ei nomen naturae et rationem, quod vere Deus dicatur et sit : et ex hoc non habet quod rapinam se arbitratur æqualem Deo, et quod non blasphemat, cum dicit se Deum, et quod in nomine illo omne genu flectendum est ei sicut Patri, et quod non est aliud nomen sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri nisi illud 1. Sic ergo etiam dicitur (quoad naturam Patris, quæ nobis in generatione spirituali confertur ad esse divinum) dicitur Patris nomen nobis datum. Joan. x, 35 : Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura : sermo enim Dei est : sermo de communicatione Dei, qui (alias, quæ) est nota, quam facit natura communicata : sicut omnis res a natura sua denominatur et determinatur : et hæc Scriptura nullo modo solvi potest, quia realiter inscri-
pta est, et inscribitur continue omnibus.
Hoc igitur est
« Nomen tuum, »
O Pater, qui es in cœlis.
Huic nomini statim in ipso fieri ante sanctificationem octo conveniunt, quæ sunt proprii hujus nominis effectus : quorum primum est, rem notare et declarare cui datur : secundum est, super rem esse cui datur : tertium est, hoc nomen non imponi, sed dari : quartum est, hoc nomen bono et optimo semper esse conjunctum : quintum est, hoc nomen innovare eum cui datur : sextum est, hoc nomen habere alietatem et differentiam ad alia quæcumque nomina : septimum est, hoc nomine consequi benedictionem : octavum est, hoc nomen facere communionem inter omnes uno patre genitos. Hæc autem plane inscripta inveniuntur, et ratione demonstrantur, et ipsa re etiam a parum scientibus denotantur.
Cum enim nomen dicatur quasi notamen, nisi cadat a significatione quam importat, oportet quod notando declaret rem cui datur. Et ideo dicitur : Superscribe eis quibus datur, ut in ipso nomine sicut in Scriptura legatur notitia eorum 2. Sic enim scribuntur in libro vitæ. Malach. iii, 16 : Scriptus est liber monumenti. Apocal. iii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novæ Jerusalem. Et, ibidem, paulo ante, 3. 5 : Non delebo nomen ejus de Libro vitæ, hoc est, signaculum profundatum super nos, quo declaramur esse Dei. Propter quod nomen Domini fuit in lamina pendente in fronte Ponticis3. Apocal. vii, 3 : Signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et, ibidem, 4 : Audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati, ex
<--- Page Split --->
omni tribu filiorum Israel. Sicut dicitur, Exod. xxxiii, 17 : Invenisti gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
Declarans autem rem est super rem : et ideo invocatur in eos quibus datur. Semper enim eminet, et exaltat, et deprimi non potest : sed si deprimere aliquis conetur, nomen deletur : et tunc dicitur nomen eorum deleri de libro vitæ. Jerem. xiv, 9 : Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. Et quando invocatur hoc nomen, in nos vocatur : et cum fortius sit omnibus, tunc nos ad se trahit fortiter, et unit sibi. Psal. lxxxviii, 16 et 17 : In lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die. Psal. lxxiv, 2 : Confitebimur tibi, Deus : confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Psal, cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Hæc exaltatio notatur, Apocal. ii, 12, ubi dicitur : Seribam super eum nomen.
Sic nomen superemines, et non depressum non potest imponi, sed dari : sicut et omne nomen naturae datur, et non imponitur. Et hoc significatur, Supra, t, 21, ubi dicitur : Vocabis nomen ejus Jesum. Et Glossa dicit : Non impones. Unde, ad Philip. ii, 9, dicitur : Donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Homo autem imponit nomina : Deus autem et natura dant ea. Isa. lvi, 3 : Nomen sempiteruum dabo eis, quod non peribit. Act. iv, 12 : Non aliud nomen est sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri : et hoc est gloriosum. Si enim falsa hominum opinio imponeret, sæpius sine causa nominis nomen haberetur : nunc autem quando datur, semper datur cum causa : et sic numquam est vacuum nomen. Apocal. iii, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es.
Datum autem nomen bono et optimo semper est conjunctum : causa enim nominis est optimi collatio, quo nihil me-
lius excogitari potest, et quod solum per substantiam est bonum. Luc. xvii, 19 : Nemo bonus nisi solus Deus. Hoc significatur, Jacob. ii, 7, ubi loquitur de infandis et malignis divitibus, qui hoc nomen persequuntur, dicens : Ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos. Isa. lvi, 5 : Dabo eis nomen melius a filiis et filiabus. Eccli. xli, 15 : Curam habe de bono nomine. Isa. xxvi, 8 : Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ : non enim in desiderio animæ est nisi bonum. Dicit enim Philosophus, quod « bonum est quod omnia op- « tant (alias, appetunt).» Unde, Ecclesiasticus, xli, 13, postquam dixit : Cura habe de bono nomine, addidit : Hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
Sic nomen bono conjunctum semper novum est, et innovat. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit : novum enim est, quod principio est conjunctum, et vicinat ipsi. Et hoc semper facit nomen istud. Apocal. ii, 17 : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Manna est dulcedo esse divini, quod datur per gratiam filiis : quia ille est panis filiorum. Calculus autem candidus est solidum et candens æternæ veritatis, quæ cognitioni imprimitur : et in hoc est nomen novum datum, quod vetustatem, in qua nati fuimus, repellit. Apocal. ui, 12 : Scribam super eum... nomen meum novum. Hoc enim modo innovat in nobis sui nominis signa, et immutat mirabilia 1. Hoc modo Rex, qui sedet in thono, dixit : Ecce nova facio omnia 2.
Hoc autem modo innovando distinguit, et differre ab omnibus in vetustate ambulantibus. Genes, xxxii, 28 : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. Genes. xvii, 5-15, mutatur nomen Abram et Sarai, quand-
<--- Page Split --->
signum dedit circumcisionis, quod ab aliis distinguebat. Isa. lxv, 15 : Servos suos vocabit nomine alio. Unde, Joan. 1, 42 : Tu vocaberis Cephas : quod interpretatur Petrus. Matth. xvi, 18 : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Justum enim est, ut qui aliam et meliorem habent causam nominis, quod non in nomine antiquitatis, sed in nomine differenti vocentur. Distinguuntur ergo per nomen ab infandis hominibus. Isa. xlix, 1 : De ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Sic ergo distinguendo causam dat benedictionem his quibus convenit, et maledictionem his quibus non convenit, sed ab eis distinguit. Isa. lxv, 15 et 16 : Et servos suos vocabit nomine alio : in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen. Genes. xxii, 18 : Benedicentur in nomine tuo omnes gentes 1, hoc est, omnes gentes quæ sunt in nomine tuo, tibi datæ a Patre cœlesti : quia nomen est causa benedictionis. Unde, Psal. cxxvni, 8 : Non dixerunt qui præteribant, supple, hoc nomen : Benedictio Domini super vos : benediximus vobis in nomine Domini. Tob. iii, 13 : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum. Job, i, 21 : Sit nomen Domini benedictum. Psal. cxni, 2 : Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.
Sic autem benedictionem conferens, communionem Sanctorum omnium cum uno Patre Deo genitorum facit : ut sicut in univocis est nomen unum, ita sit et virtus nominis omnia bona communicans ejusdem nominis : et hoc est oleum effusum hujus nominis 2, quod vidua Ecclesia, et omnia vasa domus suæ, et mutuata ab aliis infudit 3 : et se communicando commune meritum Sanctorum de creditoribus daemonibus liberavit, cui
proprium meritum non suffecit. Hæc est unctio de qua, Psal. cxxxv, 2, dicit, quod a capite usque ad barbam, et in oram vestimenti distillans descendit 4, dum nullum relinquit quem non penetret communicatio sanctæ charitatis.
Hoc est igitur nomen secundum proprios nominis effectus.
Est autem, o Pater, hoc « nomen tuum, » quia semper divinum, et a nullo nisi a te datum, et ab eo semper agnitum : et quia divinum, igitur venerandum et adorandum, Psal. lxii, 5 : In nomine tuo levabo manus meas. Psal. cv. 47 : Confteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Ab eo datum, Isa. xlv, 4 : Vocavi te nomine tuo. Joan. xvii, 11 : Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos, hoc est, quos in nomine tuo, a te illis dato, dedisti mihi, qui expressi nomen tuum, quod a te accepi per generationem : et hoc est ab eo cognitum et vocatum. Isa. xl, 26 : Qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat. Joan. x, 3 : Proprias oves vocat nominatim. Exod. xxxi, 2 : Vocavi ex nomine Beseleel filium Uri. Beseleel umbraculum divinum interpretatur, et significat Sanctos in umbra alarum Dei sperantes. Hi sunt filii Uri, hoc est, ignis per incendium divini ignis, qui micat in eis : quia Apostolus, ad Hebr. xii, 29 : Deus noster ignis consumens est. Unde dicit Augustinus : « Ipse est ignis edax : consumit « enim veterem vitam divinus amor, et « innovat hominem. »
Sic est ergo nomen tuum. Ergo o Pater,
« Sanctificetur. nomen tuum. »
Quod enim sanctum est, sanctificetur
<--- Page Split --->
adhuc, quadrupliciter sanctificando : per emundationem, per clarificationem, per magnificationem, per mificationem : sicut e contra per malos polluitur, obscuratur, minoratur, et blasphematur.
Per emundationem sanctificatur a contagione delictorum : per clarificationem, ab offuscatione affectus terreni : per magnificationem, ab infirmitate naturali : per mificationem, per hoc quod in mirabilibus accipiat assimilationem Dei. Hæc enim quatuor dicit sanctitas.
Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « sanctitas est ab « omni inquinamento libera et perfecta, « et omnino immaculata nunditia : » et quoad hoc est sanctificatio prima. Dicitur etiam sanctum latine idem quod žyog grace : et hoc est idem quod sine terra, sive depuratio ab offuscatione terrena : et quoad hoc est sanctificatio secunda. Sanctum etiam idem est quod firmum : et tunc idem est sanctificatum, quod in magnis et ad magna confirmatum, et super omnia vincit : et quoad hoc est sanctificatio tertia 1. Aristoteles etiam in libro de Speciebus et operibus virtutum dicit, quod « sanctitas est scientia faciens fide- « les et servantes quæ ad Deum justa : » et illa est mirabilis sanctitas, per hoc quod est scientia primæ veritati inhærens, admirabiles delectationes habens, puras et firmas : et quoad hoc est sancificatio quarta.
De prima harum sanctificationum est destructio peccati, et contagionis relicta ex maculis peccatorum omnium et perfeccta et perpetua oblivio : et rememorationis delectantium male deletio, ita quod nec in actu, nec in reatu, nec in reliquiis, nec in concupiscentia remaneat. Et de hoc dicitur, Isa. xiv, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. Et, infra, §. 23 : Et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum. Nomen enim Babylonis est in actu, qui ha-
bet nomen confusionis immundæ : reliquia autem peccatorum sunt relicta corum, et illa sunt reatus : progenies autem est id quod nos reliquias vocamus, quæ sunt effectus peccatorum, sicut feditas cogitationum, immunditia cordis, et hujusmodi : germen autem est in concupiscentia : et hæc omnia perduntur per munditiam sanctitatis. Et quoad perpetuam peccati oblivionem scopatur disciplinis et exercitiis bonis, et teritur usu virtutis, donec ad munditiam perfectam reducatur. Ad Hebr. xii, 14 : Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. I ad Thessal. iv, 3 et seq : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra :... ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in saucificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum.
Secunda sanctificatio perficitur ex tribus : ex purgatione videlicet terreni amoris vel affectus, ex purgatione imaginationis terrenæ, et ex purgatione terrenæ rationis : et hæc significatio significatur. Exod. xix, 10 et 11 : Sanctifica populum hodie, et cras, laventque vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Hodie enim sanctificatur, quando post caliginem terreni affectus lux surgit in sereno cordis : cras iterum, quando excluduntur phantasie et imagines terrenorum : et tunc præparati sunt in lucem tertiam (alias, diem tertium) quando omnino abjiciuntur phantasie mundanarum rationum et cogitationum. Jerem. ii, 3 : Sanctus Israel Domino, primitiæ frugum ejus. Quia dimissis his, tunc primo anima Deo primitias offert, emundata a contagione terrenorum. Isa. lviii, 13 : Vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, quando scilicet nihil adhæret terrenæ contagionis.
Tertia sanctitas perficitur confirmatione boni, sicut dicitur in Psal. lxxvi, 29
<--- Page Split --->
et 30 : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. Eccli. xxiv, 16 : In plenitudine sanctorum detentio mea, hoc est, in plenitudine sanctitatis. Ad Hebr. xi, 32 : Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, etc. Ad Hebr. viii, 6 : Melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sanctum est, hoc est, confirmatum.
De quarta dicit Psalmus lx iv, 5 et 6 : Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Templum est apparitio, quod patet in compositione verbi contemplor. Quia sicut fanum dicitur a qalwa, quod est apparere, ita et templum a templor, sive contemplor, quod est visio per intellectum : et hoc admirabile est altitudine : quia ex tali annuntiatione altissimorum, et tunc et nunc philosophari inceptum est, ut dicit Aristoteles. Daniel. iii, 52 : Benedictus es in templo sancto gloriae tuae. Et, ibidem, 3. 52 : Benedictum nomen gloriae tuae sanctum. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate ? I Reg. 11, 2 : Non est sanctus ut est Dominus : neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster : et tangit duas sanctitates simul. Isa. vi, 3 : Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum : hoc dicitur de tribus primis modis sanctitatis. Et de quarta additur : Plena est omnis terra gloria ejus. Joan. xvi, 17 : Sancitfica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Dicit enim Dionysius quod « fides est collocans credentes in veritate, « et veritatem in ipsis credentibus. » Et ideo verum est, quod dicit Aristoteles, quod « admirabiles prime veritatis Phi- « losophia habet delectationes firmitate « et puritate. » Haec enim veritas omnino pura est, cum sit simplicissima : omnino firma, cum omnis veritatis sit causa : omnino mirabilis, cum sit omnium altissima.
Prima harum sanctificationem præpa-
patio est ad secundam : et secunda dispositio est ad tertiam : tertia autem omnino necessaria est ad quartam : et tunc impletur quod dicitur, Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
Per primam fit proprie sanctificatio nominis, sive munditia, ut se in nobis sigillare possit. Genes. xvn, 10 et seq. : Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : Circumcidetur, id est, sanctificetur, ex vobis omne masculinum : et haec sanctificatio est a præputio concupiscentiae carnalis.
Secunda autem clarificat a pulvere et caligine terrenorum. Joan. xvn, 1 : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Hoc enim dicit Filius de membris clarificandis a caligine terrenorum.
Tertia autem magnificentia perficitur claritate virtutum, quando ipsæ virtutes emundant se ab infirmis quibuslibet, et efficiuntur heroicæ vel heriles, non dignatæ ad parva respicere. Ad Roman. vn, 30 : Quos justificavit, illos et glorificavit.
Quarta autem perficitur æternæ sanctitatis illustratione, quæ splendet a Sancto sanctorum. Sapient. x, 10 : Ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum : honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
His ergo quatuor sanctificationibus quatuor sunt contraria, quæ Dominus conqueritur, scilicet pollutio nominis, offuscatio, minoratio, et blasphemia. Polluunt enim nomen Dei, quod invocatum est super eos, qui carnalibus subjacent concupiscentiis : offuscant, qui terrenis supponuntur pretiis : minorant, qui detinentur actibus infirmis : sed blasphemant, qui relicto nomine, surdis et mutis inhaerent idolis, non quidem illis quæ antiquitas vocavit idola lignea vel lapidea, sed eis quæ quilibet per amorem veneratur, et fingit pro Deo.
De primo dicitur, Ezechiel. xxxvi, 20 : Polluerunt nomen sanctum meum.
<--- Page Split --->
De secundo dicitur, Thren. iv, 1 : Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum ? Aurum enim splendor est deitatis in filiis gratiae, qui nomen habent Patris in esse divino secundum gratiam. Color optimus est color spiritualis verus (alias, luminis) qui mutatur in fuliginem avaritiae. Sicut et aurum obscuratur per caliginosum amorem terrenorum, sic et lapides sanctuarii, calculi veritatis in quibus scriptum fuit nomen novum, projiciuntur et sparguntur in compitis platearum, ubi terrenis lucris inihatur.
De tertio improperatur Moysi et Aaron, Numer. xx, 12 : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non iutroductis hos populos in terram quam dabo eis. Hoc enim comminatus est eis, quia infirmitate humana tentati fuerunt in magnis : non enim magnum ostenderunt, sed minoraverunt nomen ejus coram populo.
De quarto dicitur, Isa. 11, 3 : Jugiter tota die nomem meum blasphematur, scilicet inter gentes. Blasphemia enim est, quando honor divinus ad res mutas, quae juvare non possunt, transfertur.
His habitis, quaedam quaeruntur in littera, antequam procedamus ulterius, de nominis sanctificatione. Et sunt duo, quorum unum est, quare impersonaliter dicit, « Sanctificetur » : et non dicit : Pater noster, sanctifica nomen tuum, cum tamen ipse sit sanctificationis perfector ? aut dixisset : Da nobis sanctificare nomen tuum ? Secundum est, quare dicitur, « Sanctificetur, » ac si continue sanctificandum sit, et non sit pervenire ad terminum sanctificationis ?
Et ad primum horum dicendum, quod impersonaliter ponit, ideo quod licet Deus sit auctor sanctificationis, tamen non sit sine nobis cooperantibus, et etiam sine adjutorio Angelorum : et ideo ad
certam personam referri non potest, propter quod impersonaliter pronuntiat.
Ad aliud dicendum, quod sicut qui in sordibus est, sordescit adhuc , ita nullus adeo sanctus est, quin inveniat quo crescat adhuc accedendo ad sancta sanctorum. Et hoc notatur, Levit. xix, 1, ubi dicit : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester, qui sanctifico vos. Quasi dicat: Ego sanctitatis formam exhibeo, ad quam continue crescatis. Psal. lxxvi, 11 : Dixi : Nunc capi : haec mutatio dexterae Excelsi. Eccli. xvii, 6 : Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Et ita continue oramus sanctificari. Ad Hebr. x, 22 : Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda. Sic ergo ab omni immunditia segregatum nomen sanctificatur, sicut dicitur, ad Hebr. vii, 26 : Sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cœlis factus. His enim tanguntur ea quae dicta sunt, licet non eodem ordine : quia per impollutum tangit munditiam a peccati contagione : per segregatum autem a peccatoribus et innocentem tangit clarificatum a terrenorum offuscatione : per sanctum autem tangit magnificentiam in virtutis confirmatione : et per excelsiorem cœlis factum tangit mirificum in divinae veritatis contemplatione.
Redit autem adhuc ex prædictis orta quaestio : nomen enim quod sanctificatur, est natura Patris nomen quod participamus, quando dat nobis filios Dei esse, dando nobis sui participium per inhabitantem gratiam. Quid ergo fiet de aliis nominibus, sicut quo Christiani a Christo dicimur, et de multis aliis nominibus ?
Et dicendum ad hoc, quod omnibus illis nominibus primum fundamentum est illud nomen divinum, quod ex hoc quod filii Patris sumus, participamus. Ex hoc enim participamus unctionem Spiritus sancti qua Christiani dicimur : et
<--- Page Split --->
effectum omnium aliorum participamus nominum : et ideo isto sanctificato, omnia alia participamus. Et hoc est nomen, de quo dicitur, I Joan. iii, 1 : Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus. In hoc autem quod filii Dei sumus, scimus quod per spiritum adoptionis, et per paternae claritatis participationem similes ei erimus, etsi non aequales. I Joan. iii, 2 : Nunc filii sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, hoc videlicet, quod similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quando autem removetur peccati pollutio, terrenorum contagio, fragilitatis defectus, et provehimur ad veritatis fulgorem, tunc apparet nomen filiationis in nobis, et tunc resplendet super nos Deus Pater in pleno lumine pulchrorum et verorum bonorum aeternorum : ut tunc in nobis egrediatur ut splendor justus noster, et Salvator noster ut lampas accendatur 1 : ut ipse quidem Deus Trinitas Pater noster, qui vere est, sit in nobis lux candens et intellectuale animae nostrae, sicut serena dies ex lumine quod fulget e Patris majestate : et ipsa animae substantia sit sicut sedes confirmata, in qua resident omnes pulchritudines contemplationis et veritatis et bonitatis divinae. Et tunc lux Dei increata fulget in nobis, a quo influitur nobis lumen spirituale, sicut lumen diei in aerem fluit a sole : et ex hoc fiunt et demonstrantur nostro intellectui pulchritudines veritatis, sicut dicitur, ad Roman. viii, 21 : Quia et ipsa creatura, quae est homo, liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei : et tunc vere filii Dei naturale nomen deitatis participative per gratiam accipientes apparemus : et tunc scimus illud quod dicitur, Act. iv, 12, quod non est aliud nomen sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri :
sicut dicitur, Isa. lvii, 15 : Hæc dicit Excelsus,et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus, in excelso et in sancto habitans. Et tunc dicimus, quia fecit nobis magna qui potens est, et sanctum nomen ejus 2. Tunc enim non quærimus nomen ejus, quia ipsum est mirabile. Scimus enim tunc quod a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris 3 : quando gloria vultus Patris sic manifestatur in vultibus filiorum, et cor efficitur aula summi Patris, et vestibulum æterni luminis, et ipsa mens nostra thronus omnis divinæ pulchritudinis: et notamen nobis impressum resplendet ad vultum imprimentis, et quantum prævalet, respondet imitando ipsa forma pulchritudinis, dicens quod imago hæc et superscriptio summi est Imperatoris per Spiritum suum nos in filios adoptantis.
Hoc est igitur quod dicitur : « Sanctifcetur nomen tuum, » secundum litteralem intellectum.
« Adventat regnum tuum. »
Sicut ad esse filiorum Dei pertinet præinducta petitio, ita ad potestatem perfectam eorumdem pertinet ista, quæ hoc secundo loco inducitur. Sunt autem tria in ea notanda, ad hoc quod bene intentio ejus intelligatur : quorum primum est, quid sit regnum quod hic ponitur (alias, petitur) ? Secundum, qualiter hoc sit Dei Patris regnum, ad quem petitio dirigitur ? Tertium autem, qualiter petitur, et unde verbum advenire ?
Ad intellectum primi, inter hæc notandum, quod sicut tradit Plato in Democraticis : « Regnum nihil aliud est, nisi « completa in uno potestas et dominatus, « justitia animata, legibus ordinata, ur- « banitatibus sicut partibus determinata, « armorum strenuitate roborata, civilita-
<--- Page Split --->
« tes optimas gubernans, et bonis exté- « rioribus, sive copiis organicis (alias, « organice) subservientibus, quantum « sufficit, superabundans. » Et intellectus Philosophi est, quia si non esset in uno, sed esset potestas divisa, posset fieri divisio et schisma, et per consequens desolatio. Quia, sicut dicitur, Matth. xii, 25 et Luc. xi, 17: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet : et monstruosa res est corpus quod habet plura capita.
Et adhuc, In omnibus naturalibus et disciplinalibus omnis multitudo reducitur ad unum : cum igitur in quolibet regno sint de necessitate multæ particulares potestates, sicut Principum, Tribunorum, Proconsulum, Prætorum, Ducum, et Præfectorum, et hujusmodi, confusio inordinata esset, nisi reduceretur ad unum : et nec naturae congrueret, nec disciplinalibus concordaret, et in seipsa turbationem schismatis sustineret.
Hanc autem póstestatem oportet esse per modum dominatus, et non per modum exercentis potestatem. Dominatus autem consistit in altitudine superpositionis quæ ad inferiora non dignetur inclinari, quam in sublimate honoris admirabilis teneat copia pulchrorum et bonorum laudabilium habitus prudentiae et sapientiae et virtutis : ita quod divitiae regis in talibus in omnium sint admiratione potius quam imitatione, sicut dicitur, III Reg. x, 9, quod regina Saba videns sapientiam et ordinem regis Salomonis, non habuit ultra spiritum, et dixit : Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam. Et oportet hunc dominatum, sicut altus est et copiosus in omni pulchro et bono, ut ita ex immobilitate longæ et consuetæ honestatis cadere et nutare secundum opinionem sapientium non possit : quia decidente eo qui totum tenet, necesse est omnium sequi ruinam, sicut
dicitur, Isa. xxxi, 3 : Dominus inclinabit manum suam, et correcl auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium. Unde dicit Dyonisius in libro de Divinis nominibus, quod « Dominus dicit etiam non « subjectorum excessum tantum, sed « omnimodam pulchrorum et bonorum « laudabilium perfectam possessionem et « veram : et non cadere, vel nutare va- « lentem fortitudinem. » Propter altitudinem autem non decet regem populo se immiscere, quia ex hoc vilescit. Unde in Regimine Dominorum dicit Aristoteles, quod « sapientissimi Reges Indiæ non « nisi semel in anno ostenderunt se po- « pulo : et tunc cum gloria magna pro- « cesserunt, et sapienter concionabantur, « et aliqua judicia magna fecerunt : ut ex « gloria essent in admiratione, ex condi- « tione sapientiæ in veneratione, et ex « judiciis in timore malorum, et in amore « bonorum et laude. » Hic tamen dominatus totus pertinet ad potestatem qua continentur multitudines : quia dicit Ambrosius quod « Dominus est nomen po- « testatis. »
Hæc autem potestas animata debet esse justitia , quia rex non tantum debet esse justus, ut vita, sensus, voluntas, intellectus, et esse, nosse, velle, posse, videre et agere suum sit : non torpens vel dormiens, sed viva et vigilans justitia : sicut ejus cujus voluntas auctoritas est ad omnium justorum confirmationem, cujus verbum sententia est confirmans judicium, cujus actus mensura est omnium justorum, cujus nutus obedire cogit in omne præceptum, et cujus indignatio dissipat omne perversum, cujus ratio lux est omnium quæ juris ordine sunt determinanda. Si autem alteriusmodi sit rex, regnum ejus est corruptum in tyrannidem. Unde Augustinus in libro de Civitate Dei dicit , quod « absque justitia ni- « hil aliud sunt regna quam magna la- « trocinia. » Hoc notatur, Isa. xxxii, 1 : ubi dicitur : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt, Et, ibi-
<--- Page Split --->
dem, y, 5 : Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps : nec fraudulentus appellabitur major. Oportet autem hanc potestatem legibus ordinatam esse. Dicit enim Aristoteles in Politiis suis, quod « ad rempublicam continendam non suf- « ficit sermo instructivus, qui sufficit ta- « men ad ignorantium doctrinam : neque « etiam sufficit sermo persuasivus, qui « sufficit ad bonorum et studiosorum in- « formationem : sed propter eos qui no- « lunt justitiam colere, et pietatem amare, « oportet esse sermonem coactivum : » et ille est sermo edicti legum, propter quod leges sanctæ sunt pœnis sanguinis confirmatæ : sicut etiam lex a ligando dicitur. Unde, Esther, ii, 8 : Optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Et illud Esther, xiii, 17 : Jussimus ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem quam turbaverant. « Lex « enim, ut dicit Tullius ante finem primæ « Rhetoricæ, est jus scriptum asciscens « honestum, prohibensque contrarium : « et pœnam ei qui transgreditur intermi- « nans. » Et licet rex supra legem sit, tamen non est contrarius legi : et est supra legem, eo quod ipse est viva forma legis, potius formans et regulans legem quam formatus est regulatus a lege. Lex enim nihil aliud est quam juris forma, ex forma quæ in mente regis est educta, et ad regulandum populum scripto mandata. Et hoc modo dicitur, I ad Timothy. 1, 8 et 9 : Scimus quia bona est lex, si quis ea legitime utatur : scientes hoc quia lex justo non est posita, sed injustis. Licet ergo lex justo non sit posita, tamen a justa mente posita est secundum formam justitiæ, quæ est in mente. Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambiandum.
Urbanitatibus autem sicut martibus potestas regni est determinata siest suis partibus. Cum enim omnes urbanitates tres sint, sicut in Democraticis dici Plato, Monarchia, Aristocratia, et Timj.eratia. Monarchia est ipsum regnum : nec urba-
nitas dicitur, nisi quia utilitates urbanorum et urbium considerans,optime continet urbes et urbanos. Et est ipsa tota simul in uno stans potestas: sed quia nulla potestas una aequaliter potest esse immediata in multis, ita quod aequa sit virtus ejus et providentia in omnibus, ideo oportet ipsam habere particulares potestates quae prospiciant inferioribus. Sic enim motor orbium habet particulares motores sphærarum: sic anima in corpore particulares habet vires membrorum: et sic est in omnibus aliis videre. Sic ergo etiam regni potestas habet duo genera potestatum, quæ in plurimas dividuntur: et una quidem pars ejus est urbanitas virtutis, et alia divitiarum. Ad gubernandum enim partes regni vocantur viri virtutum præcipuarum, qui corrumpi non possint, nec circumveniri, sicut dicitur, Exod. xvii, 21 et 22: Provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam: et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere. Potestas igitur talium Aristocratia vocatur, ab 3p3toc quod est excellens et, xp2to; quod est potestas. Et ex his primo cœpit senatus Romanus. Esther, 1, 13, dicitur, quod sapientes ex more regio semper Assuero aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges ac jura majorum.
Quia vero gubernatio civitatum et multitudinum indiget copiis, quæ si semper extorqueri debeant a pauperibus, corrumpitur regni justitia: et si pauperes ponantur in talibus potestatibus, timetur quod ex indigentia corrumpant justitiam; ideo inventa est Timocratia, quæ committitur divitibus: quæ dicta est a t;u;n quod sonat divitias, et xp2to; quod est potestas: ita tamen quod hæc potestas sub regimine sit senatus et Aristocratiæ. Et illis committuntur officia publica, sic-
<--- Page Split --->
ut præfecturæ, ducatus, et nujusnodi, qui necesse non habeant in lucrum convertere officium, cum sibi ex suis sufficiant. Eccli. xxvii, 1 : Propter inopiam multi deliquerunt : qui quærit locupletari, avertit oculum suum, scilicet a justitia. Islæ sunt ergo partes, quibus potestas communis regni determinatur.
Armorum etiam et electæ juventutis strenuitate roborata est. Unde dicit Plato in Timæo : « Ad militiam electa scribe- « batur juventus, nec uxoribus utens, nec « filiis, sed omnes cives tamquam paren- « tes venerans. » Et si uxores aliquando habebant, numquam eas videre permissi sunt, ne filios suos cognoscerent, et illis magis quam aliis impenderent defensionem : sed in tenebris admittebantur,' et in tenebris separabantur ab eisdem. Et hi ultimas sedes, ubi regnum magis timuit, acceperunt : et ibi stabant in munitionibus, et sustinebant ibi insultus, et revelebant : et si ultra vires eorum crevit insultus, tunc demum cives omnes et rex et potentes armis accingebantur : ut vel honeste et libere viverent, et hostes servos acciperent, vel morerentur : quia « erat eis, ut dicit Aristoteles in III « Ethicorum, mors eligentior (alias, eli- « gantior) quam vita sub barbarica servi- « tute, quæ justitia legum non utebatur. » Hi ergo milites semper erant accincti, quibus duo erant officia continua, quando non pugnabant : unum erat exercere arma tormentis, et cursibus equorum et telis. Sicut dicitur, II Reg. 1, 18, quod David præcepit populo, ut filios suos docerent arcum, hoc est, artem sagittariam. Post exercitium autem erant dediti musicis dulcibus : et hoc fuit ideo quod duas facies in corde acquirerent : severitatem ex armorum usu contra hostes : et ne hæc severitas efficeretur crudelitas in cives, exercebantur musicis, ut mitescerent et dulcescerent ad cives. I Machab. iii, 58 et seq.: Accingimini, et estote filii potentes : et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos, disperdere nos et sancta
nostra : quoniam melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostra et sanctorum. Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat ! Hoc modo legiones erant ordinatæ in Romano imperio, et in regno David erant Cerethi et Pheleti legiones, qui erant positi ut occiderent, et vivificarent : turbatores quidem occiderent, et cives pietatem et justitiam colentes vivificarent. Unde Phelethi interpretantur vivificantes, et Cerethi occidentes : quia sicut in præhabitis diximus, duas habebant facies, severitatis, et pietatis : sicut dicit egregius miles Mauritius : « Dexteræ istæ pugnare adversus hostes « sciunt, laniare pios nesciunt. »
Hoc regnum est civilitates optimas gubernans, et est modus gubernandi secundum æquissimas leges, jus suum unicuique tribuere, et per hoc pacem et gaudium et libertatem et felicitatem populo confirmare, sicut dicitur, Isa. xvi, 5 : Præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. Quod enim dicitur in misericordia præparari solium, intendit quod Princeps non lucro, vel gloria, sed in misericordia populi, et patriæ sedet in throno : et quod in veritate judicat, significat quod judicat secundum æquissimas et verissimas leges : et quod dicit quærere judicium, significat examinare diligenter merita causarum : et tunc velociter sine dispendio moræ et protractionis reddere jus suum unicuique, sicut dicit Apostolus, ad Roman. xm, 4 : Non sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit. I Petr. ii, 14 : Ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Hæc enim est optima gubernatio civilitatum tam in communicationibus quibus sibi in contractibus communicant, quam etiam in meritis quibus vel præmia, vel pœnas merentur : quam etiam in distribuendis, si aliqua aliquando pro dignitate uniuscujusque sunt distribuenda.
<--- Page Split --->
Ad hæc autem omnia exigitur, ut copiis abundet sufficienter : quia exteriora bona licet male a quibusdam expendantur, tamen in usu regni sunt sicut organa, sive instrumenta quædam, quæ subserviunt ad regimina : quia et expensas administrant stipendiorum, et ad decorem et commodum faciunt eorum qui pietatem colunt et justitiam, sicut dicitur, III Reg. x, 23, quod aurum et argentum nullius pretii erat, tempore videlicet Salomonis, et quod magnificatus est super omnes reges terræ, divitiis et sapientia : hoc enim debet esse studium regni, quod regnum sit abundans : ut si necessitas ingruerit, quod copiæ stipendiorum habeantur : sic enim confirmatur pax cunctis mortalibus desiderata, sicut dicitur, III Reg. iv, 24 et 25 : Rex Salomon... habebat pacem ex omni parte in circuitu. Habitabatque Juda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub fieu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. Hoc est igitur regnum.
In spiritualibus autem hæc accipiendo, tunc dominatum regni faciunt processiones divinæ in nos, exaltantes et ditantes et confirmantes nos : et illæ processiones sunt radii suæ gratiæ, qui cor elevant ab omni eo quod serviliter deprimit : ut jam non dignemur ad talia respicere, sed in potestate super talia exaltari, et deprimere ea, et pulchris et bonis fontaliter repleri : ex quibus super villa sublimamur, et in his nullo modo cadere. Sic enim dicitur, Luc. xvn, 21, quod regnum Dei intra nos est : et hoc est indicari nobis et manifestari magnum nomen Dei Adonai 1 : quia Adonai Dominus interpretatur. Hoc facto, oportet quod justitia sit vita nostra perpetua, sicut et ipsa immortalis est, sicut dicitur, Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Et
hoc modo dicitur, ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca, et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Ex hoc autem sequitur, quod leges divinæ inscribuntur cordibus nostris inviolabiliter observandæ, sicut dicitur, Isa. viii, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Psal. xxxvi, 31 : Lex Dei ejus in corde ipsius : et non supplantabuntur gressus ejus.
Urbanitates autem efficiuntur in nobis virtutum officiis, et gradibus potestatum virtutum : illis enim particulares potestates committuntur, quia et idoneæ per bona studia, et divites ad continentum, sicut dicitur, Isa. iv, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, hoc est, septem virtutes, fides, spes, charitas, prudentia, temperantia, fortitudo, et justitia. Arma autem, quibus roboratur hoc regnum, sunt studia et solertiae et Scripturæ, quibus excluditur hostis diabolus. II ad Corinth. x, 4 et 5 : Arma militiae nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Ad Ephes. vi, 11 : Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Et, ibidem, infra, §. 13 : Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Ista enim arma sunt solertiae et audacia obviandi tentamentis diaboli. Habet etiam secum Sanctorum agmina, Angelorum quasi legiones, sicut dicitur, Cantic. vi, 3, quod est terribilis ut castrorum acies ordinata. Et in his confidens Eliseus dixit plures esse secum, quam cum hostibus 2.
Sic ergo gubernat civilitatem suam, omnes animæ vires et societatem cum proximo habens pro civibus suæ interioris et exterioris civitatis, de qua scriptum est : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei 3, quoad interiorem civitatem.
<--- Page Split --->
Et de exteriore dicitur, Proverb. xvii, 19 : Frater qui juvatur a fratre, quasi civitas firma : non deficit in meritorum copiis. I ad Corinth. 1, 5 et seq. : In omnibus divites facti estis in illo, scilicet in Christo, in omni verbo, et in omni scientia : sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Sic ergo Deus Pater regnum suum confirmat in nobis, ut primo det dominii sui participationem in gratia, qua nos exaltat, et assimilat Regi filio suo, ubi est in dextera sua sedens : ut faciamus semper quae dicit Apostolus, ad Coloss. 11, 1 et 2 : Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram : et hoc pulchritudine bonorum suorum quae nos ad cœlum elevant, nec amplius sinunt nos sub istis terrenis et humilibus deprimi : ut voluntate et intellectu per omnia congruamus primae et divinae rectitudini, sicut dicitur, Isa. LX, 21 : Populus tuus omnes justi, in perpetuum haereditabunt terram : ut etiam legum divinarum in nobis habeamus regulam, attendentes, quod lex Domini immaculata, convertens animas 1 : et illud Proverb. vi, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae. Et si increpat aliquando, quod haec est increpatio disciplinae.
Aristocratiam autem quamdam spiritualem habemus in virtutibus magnis et heroicis, quae sunt continentia, quae est mora in mente quando omnia irrationalia nostra infra mentis bene disposita metas continemus, attendentes illud Eccli. xiv, 22 : Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspecionem Dei.
Timocratiam autem habemus per alias communes virtutes civiles, in omni honestate et in domo cordis nostri pacem facientes, sicut quaedam gladiatae potestates, quae severitate vindicant in om-
nem insurgentem mali appetitum, sicut dicitur, Eccli. xliv, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis.
Acies autem militum multarum legionum nobis acquirimus per participationem Angelorum. Cum his enim qui dona eorum participant, semper armata militia proficiscuntur, ut cum Seraphim ignem spiremus cum (alias, in) charitate et devotione : cum Cherubim illuminationem scientiae divinorum omnium intellectus nostri illustratione : cum Thronis in tranquillitate cordis Dei fieri : cum Dominationibus alii quaecumque humilia contemnentes : cum Virtutibus firmissimi (alias, fortissimi) : cum Potestatibus contra vitia severi : cum Principatibus in omnibus divinis officiis ordinati :cum Archangelis omnium divinorum operum conscii, et in eis habentes facultatem : cum Angelis cauti, ne aliquando offendatur ad lapidem scandali pes animae nostrae.
Gubernemus etiam ad pacem et felicitatem totam vitae nostrae apud nos et apud alios civilitatem, attendentes illud Apostoli, ad Ephes. ii, 19, quod sumus cives sanctorum et domestici Dei : et in omnibus abundemus auro sapientiae et argento modorum (alias, morum) sacra Scripturae eloquentiae, et lapidibus pretiosis bonorum operum. Hoc enim est regnum, quod diffiniens Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicit : « Re- « gnum est omnis finis bonae legis et « ordinis distributio, quando videlicet ex « potestate nobis concessa unicuique « parti animae nostrae scimus, et faculta- « tem habemus distribuere finem suum « optimum, et conjungere unumquod- « que ad suum bonum lege ligante quod- « libet : ne aliquid sit dictum, vel fa- « ctum, vel concupitum contra legem « Dei. » Sic enim lex signatur, sive sigillatur in nobis : omnia facientes secundum ordinem sapientiae et charitatis
<--- Page Split --->
in nobis, sicut dicitur, I ad Corinth. xiv, 40 : Omnia honeste, et secundum ordinem fiant. Hoc enim verissime est regnum, quod nobis advenire petimus : hoc enim conducit ad pacem et gaudium in Spiritu sancto, sicut dicitur, ad Roman. xiv, 17. Sic dicunt Sancti, Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes : et regnabimus super terram. Sic Christus Rex eorum regnat in domo Jacob in æternum. Et patet quod in hoc regno perfectio est potestatis, sicut dicitur, Daniel. vn, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur. Stat enim ista potestas per omnem habitum complentem potestatem, in nullo quod ad potestatem pertinet deficiens.
Rex autem in hoc regno regnans Deus est. De quo dicitur, quod est rex magnus super omnem terram 1. II Machab. 1, 24 et 25 : Solus es bonus rex, solus præstans, solus justus et omnipotens : et hæc quasi bajulus est ratio. Esther, xiv, 3 : Rex noster es solus.
Et hoc est quod sequitur :
« Regnum tuum. »
Patris enim dicitur hoc regnum : quia in ipso regnat, quia hoc Filio dedit, et quia in ipsum adoptionis filios ducit, et a Filio rege cum omnibus in quibus est, et qui in ipso sunt, in fine tradetur. De primo, Isa. xxxm, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster : ipse salvabit nos. Psal. xcii, 1 : Dominus regnavit, decorem indutus est, etc.
De secundo, quod regnum dedit Filio quem misit ad nos, Jerem. xxvii, 5 : Suscitabo David, etc. Psal. lxxi, 2 : Deus, judicium tuum regi da, etc. Daniel. vii, 13 et 14 : Cum nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu ejus obtulerunt eum : et dedit ei
potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient.
De tertio, quod in ipsum filios adoptionis traducit, ad Coloss. i, 13, dicitur, quod eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ. Matth. xx, 23 : Sedere ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
De quarto, quod regnum a Filio Patri offeratur, ut in perpetuum cum ipso regnent Sancti, dicitur, I ad Corinth. xv, 24 : Cum tradiderit regnum Deo et Patri. Tunc enim regno pleno perfectum erit omne propositum Patris, pro quo misit Filium. Baruch, v, 6 : Adducet illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni.
Hoc igitur est « regnum tuum, » habens æterni Regis insignia : decorem in veste lucidissimæ conversationis, fibulam claudentem sinum per incorruptionem secreti cordis : quia ad hoc fibula regibus dabatur, quod scirent sinum secreti cordis clausum retinere : habens etiam sceptrum divinæ rectitudinis omnia recte dirigendo per judicium rectum : et habens diadema speciei in capite, quod significat in ipso totum circuitum orbis : quia quidquid pulchritudinis in orbe cœli est, totum ambit mentem, quæ est in capite ejus. Sapient. v, 17 : Accipient regnum decoris, quoad vestem luminis : et diadema speciei de manu Domini, quoad coronam pulchritudinis totius ornatus cœlestis, qui ambit capita eorum. De sceptro, Daniel. iii, 54 : Benedictus es supra sceptrum sanctum regni tui 2. Psal. xliv, 7 : Virga directionis, virga regni tui. I Machab. x, 89 : Misit Jonathæ Alexander fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Fibula hæc significat absconsionem consilii, quæ præcipue necessaria
<--- Page Split --->
est filiis regis, ne rovelent cuilibet secretum conscientiae suae. Proverb. xxxi, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum. Tob. xii, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est.
« Tuum »
Igitur, o Pater, est hoc hoc regnum decoris : in tuo diademate fulget tota pulchritudo cœelestis per circuitum orbis : in cujus manu sceptrum est rectitudinis, eaque omnis rectitudo est, certius verbis et sententiis : in cujus conscientia sacramenta consiliorum sunt abscondita : in cujus conversatione fulgens et regalis praefulget conversatio virtutis.
Hoc igitur regnum tuum
« Adveniat. »
Et non dicit, quod nos veniamus ad regnum : quoniam virtutem non habemus ex nobis, ut veniamus ad ipsum. Sed si ipsum primo venerit ad nos, tunc virtute ipsius veniemus tandem ad ipsum. Propter hoc, infra. vi, 33, dicit, quod quaeramus primum regnum Dei et justitiam ejus, quia virtute regni et justitiae ipsius tracti veniemus ad regnum. Psal. xliv, 5 : Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Species enim virtutis, et pulchritudo conversationis, quae sunt de regno, faciunt intendere, et procedere ad regnandum (alias, ad regnum Dei). Nec dicit : Veniat regnum tuum, quoniam regnum Dei per causam et per seipsum semper venit in multis : sed non prodest nobis, nisi adveniat ad nos. Unde, Matth. xii, 28, et Luc. xi, 20, dixit quibusdam : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei, hoc est, inter vos venit per causam, quae est gratia Evangelii. Sed non profuit eis, nisi ad eos veniret. Non enim novit me (alias, veniet in me), nisi quod sociatur mihi. Et
ex quo regnum Dei potestas est perfectae justitiae, ad nos venit regnum Dei, quando quidem nos praeveniens vindicat sibi, et postea nobis sociatur in opere, ut cooperemur eidem ad justitiam regni perficiendam. Et ideo, Matth. xxi, 43, dixit quibusdam Christus : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
Et attende quod dicit, « Adveniat, » quasi continue optemus ipsum venire : quia non est adeo justus, quod totum regnum Dei sibi advenerit. Unde etiam supra 1 dicit, quod appropriquavit regumn cœlorum : paulatim enim et paulatim venit regnum Dei, donec tandem totum obtinet hominem. Et hoc est, quod dicit, Psal. ii, 10 et 11 : Et nunc, reges, intelligite : erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Sapient. vi; 22 et 23 : Si delectamini in sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis : diligite lumen sapientiae, omnes qui praestis populis. Ideo, Matth. xx, 22, cum mater filiorum Zehedei oraret, et peteret ut duo filii sui sederent, unus ad dexteram et alter ad sinistram in regno Christi, et regnum eis non adhuc advenisset per justitiam, dixit Christus : Nescitis quid petatis. Non enim ad honorem regni perveniet, nisi cui primum regnum advenit per observationem legum, et virtutum, et justitie, et potestatis secundum modum qui praedictus est.
« Fiat voluntas tua. »
Post petitionem de potestate, subjungit petitionem de perfectione operis : et circa hanc dicit duo : operis scilicet perfectionem, et perfecti operis formam.
Operis perfectio notatur in hoc, quod dicit : « Fiat voluntas tua. »
Et circa perfectionem tria dicit : causam veram operis, quae est « voluntas. »
<--- Page Split --->
Secundo, rationem operis, quando dicit, « tua, » quia haec nobis præcipua est ratio operis, si Dei est voluntas quod facimus. Et tertio subjungitur operis perfectio, quando dicit, « fiat. »
Sicut autem volunt Aristoteles et Damascenus, « Voluntas est appetitus cum ratione : » et in hoc differt a concupiscentia, quæ irrationabilis est. Et nisi improprie pro concupiscentia et appetitu irrationabili ponatur voluntas, tunc habet in se quatuor : quorum unum et primum est libertas naturae et consilii et compiaciti. Secundum est, quod est motor omnium virtutum rationalium, et ad ejus imperium agunt, aut cessant ab actione, sicut dicit Augustinus. Si enim volo, et quando volo, intelligo : et si volo, quando volo, video : et sic de aliis : unde voluntas motor est in omnibus in toto regno intellectualis naturae, quæcumque sit, sive creata, sive increata. Tertium est, quod voluntas post omnes impetum facit ad opus, et est causa operis. Quartum est quod dicunt Aristoteles et Damascenus, quod voluntas est in ratione. Dicunt enim, quod in ratione voluntas sit : in irrationali autem parte desiderium, sive concupiscentia, et animus, sive ira, sive irascibilis.
Ex istis quatuor proprietatibus quatuor accipimus in voluntate attendenda : omnium enim libera est, et non vult opus servile : omnium autem generalis omnium aliarum potentiarum motor est, et non vult secundum partem, sive imperfectum : omnium autem impetum ipsa sola facit ad opus, et vult opus promptum et paratum : et quia cum ratione est, vult opus ex rationis inquisitione ordinatum.
Primum autem horum (quod libertas est) ad hoc quod perficiatur, tres concurrunt libertates : a coactione videlicet, quæ est libertas naturae ipsius voluntàtis : et libertas consilii, quæ est ne obligetur perversitati : et libertas complacili, quæ est ne indevotioni et insipiditati obligetur. Non enim liber est, qui
cogitur : nec liber est, sicut dicit Tullius in libro de Loci liberalibus, qui subjacet perversitati : quia, sicut dicit Augustinus, qui potest ea quæ sibi non prosunt, nec expediunt, quanto magis potest illa, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum. Similiter, qui non habet totum complacitum in hoc quod agit, et non sapit sibi neque pascitur, in hoc quod facit, non perfecte liber est, et aliquo modo nolens facit : vellet enim hoc non facere, eo quod hoc non placet : et ideo severitatis (alias, servilitatis) aliquid habet, vel ex timore, vel ex alterius amore, quod cum isto stare non potest. Quia, sicut dicit Philosophus, « Liberum dicimus, qui causa sui « est, et non causa cujusque alterius. » Sic etiam libera est voluntas in opere, vel volito, quod causa sui, et non causa cujusque alterius facit.
Adhuc dicit Augustinus, quod « li- « bertas voluntatis triplex est, naturae, « gratiae, et gloriae. » Libertas naturae dat nobis facere hoc vel illud, libertas gratiae adjuvat voluntatem naturae, et libertas gloriae perficit libertatem gratiae. Libertas naturae liberat a coactione, libertas gratiae liberat a culpa, libertas gloriae liberat a miseria. Multas ei obligationes habet natura : quia dicit Aristoteles, quod « multipliciter humana na- « tura ancilla est, et nihil est in ea libe- « rum nisi voluntas, quæ facit hominem « causam esse suorum actuum. » Libertas autem gratiae tangit formam, quæ liberaliter et liberis intendit actibus. Libere enim facit, quando non coactionis, sed amoris causa voluntas fertur ad actum. Liberius autem, quando non nisi honestis intendit, quæ sola libera sunt : quia sola propter se appetuntur. Sed libertas gloriae conjungit liberrime : cui cum conjuncta fuerit voluntas, libertatem habet volendi et agendi quod vult : eo quod tunc numquam aliquid serviliter, vel servile vult ex immobilitate æterna libertatis, quæ format (alias, nformat) eam.
<--- Page Split --->
De his igitur differentiis voluntatis loquentes ostendemus, qualiter debet fieri voluntas Patris: quoniam sua voluntas non fit nisi per nostram voluntatem : sicut etiam nostra voluntas causata et exemplata est a sua voluntate.
Dicamus igitur primo de voluntate secundum quod informatur libertate naturae et a coactione, quod hoc facit, quod sumus domini nostrorum actuum. Tunc autem facimus libere, quando nullo cogente extra, nulla necessitate extorquente, solo amore Patris facimus ejus voluntatem, non commodi, vel timoris alicujus causa. I Petr. ii, 16 : Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitia libertatem, sed sicut servi Dei. Quasi dicat: Licet sitis servi Dei, tamen quasi liberi facite bona: non sicut illi qui libertatem commutant (alias, convertunt) in velamen, dicentes, quod si liberi sint, quod possunt agere quod volunt. Eccli. xxxi, 10 : Qui potuit transgredi, et non est transgressus : facere mala, et non fecit. Sicut Dominus dat nobis formam benefaciendi. Matth. xx, 13 : Aut non licet mihi quod volo facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Non enim placent Deo coacta servitia. Eccli. xv, 14 et seq. : Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et praecepta sua. Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. Item, ibidem, §. 18 : Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi. Haec enim est causa, quod sumus arbitri nostrae voluntatis: ut si bene faciamus, ex nostro aliquid sit ibi: et si male facimus, hoc etiam non sit impune, cum ex nobis quod volumus, facere possumus. Isa. 1, 19 et 20 : Si volueritis, et audieritis me, bona terra comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos.
Hoc enim justum est, cum domini simus actuum nostrorum.
Libertas autem consilii est, qua homo habet in potestate suum consilium sequi, vel non: vel melius dicatur, qua homo libere sibi consulit, et libera opera ex consilio suo sequenda determinat: ratio enim hominis semper aliquid consulit, et quando libere libera sequitur consilia, tunc libertatem sequitur consilii, non illeatus concupiscentia et abstractus. Psal. cx, 1 : In consilio justorum et congregatione. Eccli. xxxii, 24 : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non penitebis. Aliquando enim homo avertitur a proprio consilio non ex libertate, sed potius ex obligatione concupiscentiae, vel infirmitatis. Proverb. xi, 14 : Salus, ubi multa consilia. Proverb. xii, 10 : Qui agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Haec igitur est libertas consilii, quando homo nulla obligatione recedit a consilio recto. Eccli. xxxii, 24 : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non penitebis: Si enim consulatur conscientia, consulet melius. Sic igitur libere fit et consulte.
Libertas autem complaciti est, quando ideo facit, quia in bono pascitur et delectatur. Psal. xxxvi, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. De his tribus dicit Apostolus, ad Roman. xii, 2 : Probetis qua sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Perfecta enim est ex consilio, beneplacens ex complacito, et bona ex libertate. Et efficitur his tribus laudabile bonum. Primum enim aufert ab opere timorem servilem, secundum perversitatem, et tertium indevolionem. Quoad primum dicit, Psal. lii, 8 : Voluntarie sacrificabo tibi. Quoad secundum, Tob. iv, 20 : Omnia consilia tua in ipso permaneant. De tertio, Deuter. xxxii, 12 : Quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius re-
<--- Page Split --->
quiescet. Psal. lxxvi, 4 : Memor fui Dei, et delectatus sum. Non enim debet credi, quod aliqua voluntas in hoc sit libera, quod ad malum potest flecti, vel perversum consilium sequi, vel indevote facere obsequium Dei. Libertas enim hominis est ex hoc, quod homo causa sui incipit esse: bonum autem hominis totum, Deus. Et quando in illum libere et consulte et placite movetur, tunc liber est : aliter autem se habens, servus est.
Similiter est de aliis libertatibus naturae, gratiae et gloriae. Naturae enim libertas est, quando natura nulli se subdit servili, sicut quando homo tenet naturam in dignitate naturali, non permittens quod bestialiter vilescat et serviat. Sic liberos praecipue decet esse filios Dei: sicut dicitur, III Reg. ix, 22, quod Salomon de filiis Israel neminem servire constituit. Genes. xxi, 10: Non erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac, dixit Sara, quae libera fuit. Unde Tullius dicit, quod « non est liber, qui « inferioribus se ancillatur. » Liber enim in homine intellectus est, et illum sequens sequitur libertatem: sequens autem subjugalem bestialitatem sensualitatis, non habet naturae libertatem. Ad Galat. iv, 31: Non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit. Et, ad Galat. v, 13: Vos in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem vestram in occasionem detis carnis.
De libertate gratiae, Joan. viii, 31 et 32: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Haec autem libertas est, quando homo libere secundum libertatis formam prosequitur gratiam, non inclinatus in aliquam peccati servitutem.
Libertas gloriae perfecte erit in patria. Sed etiam hic habentur primitia ejus, quando homo in gaudio spe gloriae facit hoc quod facit, sicut dicitur, Baruch, iv, 37: Veniunt collecti ab Oriente
usque ad Occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honore Dei. Et, Isa. lxi, 10: Gaudens gaudeo in Domino, et exsulsabit anima mea in Deo meo.
Secundum ergo hunc modum, ex prima libertate efficitur opus voluntarium, ex secunda consultum, ex tertia devotum, ex quarta humane liberum, ex quinta meritorium et bonum, ex sexta jucundum et gloriosum : et tunc est Deo acceptum, quia tunc est divinae voluntati consonum. Haec igitur est libertas, in qua debet fieri voluntas Patris, sicut dicit Apostolus, ad Roman. viii, 21 et 22, quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. In hac enim libertate Dei fulgent, et voluntatem Patris perficiunt hi qui veri sunt filii Dei.
Secundum autem est, quod voluntas est motor omnium virtutum intellectualium, rationalium, et sensitivarum, et etiam membrorum : ita qnod omnis talis motus vocatur motus voluntarius : et sic voluntas est universaliter motor in regno animae : in hoc etiam similitudinem habens voluntatis Patris, quae omnia movet, sicut dicitur, Esther, xiii, 9 : In ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati. Hoc autem ideo Deus fecit, quod omnium potentiarum, et membrorum motum concessit liberrime, ut per illud omnia in suam voluntatem peragendam ordinaret, et nullum esset ex omnibus, per quod voluntas Dei non compleeretur. Ad Roman. vi, 13 : Exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Psal. xxxiv, 10 : Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 28, quod erit Deus omnia in omnibus. Hinc est quod, Deuter. vi, 5, et Matth. xxii, 37, praecipitur Dominus diligi ex toto corde, ex tota mente, ex tota anima, et ex omnibus
<--- Page Split --->
viribus1 : quia omnia quae voluntati subjiciuntur, ad voluntatis nobilissimum affectum sunt redigenda : qui affectus est dilectio. Cor autem omnium est principium motuum, et omnia membra ad cor reducuntur et commoventur ab (alias, ex) ipso per voluntatem. Unde, Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum. Super cor, propter universalem voluntatem : et super brachium, propter universalem operis potestatem et virtutem. Adjiciamus igitur istam operis perfectionem, et dicamus : Cum voluntarie, consulte, devote, humane, meritorie, et gloriose fit voluntas Dei, tunc fiet generaliter, et tunc est accepta. Non enim potest esse quod in uno fiat voluntas, et non in alio, sed in omnibus oportet quod fiat. Exod. xxiv, 7 : Omnia quae locutus est Dominus faciemus, et erimus obedientes.
Tertium est, quod voluntas est quae in omnibus impetum facit ad opus : et in hoc notatur promptitudo et velocitas ad opus. I Paralip. xxix, 17 : Populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Item, ibidem, infra, §. 18: Custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat. II ad Corinth. viii, 11 : Quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Ad Tit. iii, 1 : Dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Ad Philip. ii, 14 et 15 : Omnia facile sine murmurationibus et hæsitationibus : ut sitis sine querela, et simplices filii Dei. Psal. xvii, 43 : In auditu auris obedi viti mihi. II ad Corinth. ix, 2 : Scio promptum esse animum vestrum : pro quo de vobis glorior, etc. Psal. cxviii, 60 : Paratus sum, et non sum turbatus. Psal.
LVI, 8 : Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Sic igitur prompte et parate fit voluntas Dei Patris.
Quartum est, quod omnis voluntas est in ratione, et significat ordinem voluntatis : rationis enim est ordinare voluntatem. Ad Roman. xii, 1: Rationabile obserquium vestrum. Exod. xxviii, 4, praecipitur fieri rationale super vestes Sacerdotis, ut ordo rationis in omnibus operibus conversatione cuncta componat et ordinet. Eccle. ii, 14 : Sapientis oculi in capite ejus : stultus in tenebris ambulat.
Si ergo universa colligantur a principio, quae sunt de modo voluntatis Patris, oportet quod voluntas fiat incoacte, consulte, et devote, ex divisione prima libertatis ejus : fiat etiam libere, nobili et humana libertate, meritorie et gloriose, ex secunda divisione : fiat etiam universaliter, prompte, sive parate, ex rationis ordine : et istae sunt propriae conditiones voluntatis.
Dicitur autem, o Pater « voluntas tua : » quae est quinque modis tua, scilicet auctoritatis, antecedens, consequens, beneplaciti, et signi.
Auctoritatis est voluntas reverenda, quae semper omni creatae voluntati debet anteponi. Matth. xxvi, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu. Isa. xlvi, 10 : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Contra hoc peccant, qui voluntatem suam divinae anteponunt voluntati, vel contraponunt aliquando.
Voluntas antecedens dicitur, quae antecedit opus nostrum sine opere nostro, sine qua tamen non fit, opus nostrum, nisi illa antecedat, et cum qua non necessario fit opus suae voluntatis : sicut quando dedit naturam intellectualem, voluit eos quibus intellectum dedit, se cognoscere et colere : quia aliter talem
<--- Page Split --->
naturam non dedisset. De qua dicitur, I ad Timoth. 11,4 : Omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire : nisi enim haec vellet, naturam cognoscendi se non dedisset. Hac abutuntur, qui naturam non ad hoc applicant, ad quod Deus dedit eam. Etiam hoc modo dat gratias scientiae et sapientiae, et alia bona fortunae, ut in laudem suam expendantur : et qui non facit, increpationem sustinet. Matth. xxv, 14 et seq., Luc. xix, 13, in parabola de talentis, dominus dedit... unicuique secundum propriam virtutem, et ait ad illos, scilicet servos : Negotiamini dum venio : sic etiam dat tempus per donum antecedens, significans, quod vult quod utamur illo ad pœenitentias. Job, xxiv, 23 : Dedit ei Deus locum pœenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam.
Voluntas autem consequens est, quae est ex opere nostro, sicut vult justorum gloriam, et malorum pœenam. Et pœenam quidem malorum non vult nisi ex opere nostro, et non simpliciter. Ezechiel. xviii, 23 : Numquid voluntatis meae est mors impii ? dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ? Cum autem malum facimus, vult pœenam nostram ex opere nostro, et gloriam nostram vult simpliciter, et ex opere nostro. Joan. xii, 2 : Ubi ego sum, illic et minister meus erit. Joan. xvii, 24 : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego et illi sint mecum.
Voluntas autem beneplaciti est, quam sic vult, quod ex consilio aeterno stabilivit eam. Psal. cxiii, 4 : Omnia quaecumque voluit, fecit. Esther, xiii, 9 : Non est qui possit tuae resistere voluntati. Ad Roman. ix, 19 : Voluntati ejus quis resistit ?
Voluntas autem signi est quintuplex : praecepti, prohibitionis, consilii, operationis, et permissionis. Praecepti voluntas Dei est, quod implere tenemur : prolibitionis, quam oportet cavere : consi-
lii, quod si implemus, remuneramur : si autem non implemus, non obligamur, nisi voluerimus (alias, voverimus) : operationis est exempli suorum operum : permissionis autem est id quod permittit, et vult aliquod bonum quod ex illius ordinatione resultat.
De voluntate praecepti, Psal. xv, 3 : Mirificavit omnes voluntates meas in eis. Psal. xxxix, 9 : Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Prohibitio autem est de hoc quod vult Deus non fieri : quia non vult malum fieri : et hoc significat prohibitione. Habacuc, 1, 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et rescipere ad iniquitatem non poteris. Sapient. xii, 4 : Odibilia opera tibi faciebant : et in talibus voluntas Dei est de contrario, sicut dicitur, I ad Thessal. iv, 3 et seq. : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione : ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum.
De voluntate autem consilii, Isa. lvi, 4 et 5 : Hæc Dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint fædus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Eunuchi enim illi sunt, qui se castraverunt propter regnum cœlorum 2 : et hoc est consilium et voluntas Dei : sed non obligat nisi eligentem ex voto.
De operatione dicitur, Joan. xm, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.
De permissione autem dicit Apostolus, ad Roman. i, 28 : Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Apocal. xxii, 11 : Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Exod. iv, 21 : Ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. Et circa hoc non vult
<--- Page Split --->
Dominus actum quem permittit: sed potius bonum quod inde elicitur, sicut ex induratione Pharaonis elicita sunt signa plagarum cogentium eum dimittere populum: ex quibus signis confirmata est fides filiorum Israel, et accensa devotio ad Deum, qui in tam valida manu eripuit eos de manu Ægyptiorum. Exod. x, 1 et 2: Ego induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo: et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.
De omnibus istis voluntatibus simul Augustinus exponit illud Psalmi cx, 2: Magna opera Domini: exquisita in onnes voluntates ejus. Ad Hebr. x, 36: Voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem: non enim est una voluntas quae facit reportare promissiones, sed omnes.
Colligamus ergo dicentes: O Pater, « voluntas tua fiat, » ex auctoritate reverenter, antecedens autem sapienter, consequens acceptabiliter, beneplaciti cum tremore suscipiatur, signi autem obedienter et discrete impleatur: ut sic reverenter, sapienter, acceptabiliter, humiliter, et obedienter omnis voluntas tua fiat. Act. xiii, 22: Inveni virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
Hæc igitur
« Voluntas tua fiat. »
Non dicit: Juva, ut faciamus: quoniam aliquando oportet non facere voluntatem Dei, sicut in promissione. Aliquando etiam implenda est, non a nobis, sed a Deo: et ideo non potest peti ut semper faciamus suam voluntatem, sed potius ut fiat. Licet autem voluntas Dei, quia beneplaciti, semper fiat, tamen oranus ut fiat: quia aliquando ita praerdinata est fieri, ut effectum juvent orationes Sanctorurum, sicut supra diximus quod et prædestinatio juvatur San-
ctorum orationibus. Hæc igitur est causa, quod ad nullam certam personam referentes impletionem divinæ voluntatis, dicimus orantes: « Fiat voluntas tua. » I Machab. iii, 60: Sicut fuerit voluntas in cælo, sic fiat. Isa. xlvi, 10: Omnis voluntas mea fiet. Hoc modo etiam utitur beata Virgo, Luc. i, 38: Fiat mihi secundum verbum tuum. Matth. xv, 28: Fiat tibi sicut vis.
« Sicut in cœlo et in terra. »
Hic ponitur forma, scilicet quod eo modo fiat in terra sicut est et fit in cœlo.
Et quæritur, quare talem formam non adhibuit aliis petitionibus, ut dixisset: Sanctificetur nomen tuum sicut in cœlo et in terra: et, Adveniat regnum tuum sicut in cœlo et in terra.
Et dicendum ad hoc, quod nomen non sanctificatur nisi ex cœlo, et regnum non advenit nisi ex cœlo: sed voluntas Dei fit etiam in inferno, et in mundo. Quoniam sicut diximus supra, voluntatem Dei nullus hominum effugere poterit: quia aut ipse facit eam devotus et spontaneus, aut de ipso invito fiet voluntas Dei judicantis et vindicantis. Quod ergo nobis proficiat ad salutem oratio, oportet quod in nobis impleatur, et a nobis fiat voluntas Dei, sicut fit in cœlo. Et hoc est in tribus: in cœlo enim Trinitatatis est voluntas præordinativa et causativa eorum quæ fieri habent ad salutem: in Angelorum autem ministerio est voluntas ministrativa salutis: in Sanctis autem beatis est voluntas quæ est forma nostrae salutis. Et omnibus his modis oramus, quod fiat in terra, sicut in cœlo: ut simus consonantes præordinationi sicut causæ et exemplari, non obdurantes corda contra voluntatem quæ est in cœlo Trinitatis: et simus obedientes Angelorum ministerio, non resistentes, vel repugnantes eorum purgationi, et illuminationi: et simus imitantes voluntatem sanctæ Trinitatis Dei de nobis.
<--- Page Split --->
De prima dicitur, Act. ix, 6 : Domine, quid me vis facere ? I Reg. iii, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Mali autem de hoc arguuntur, Matth. xxiii, 37 : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
De secunda habetur, Judicum, ii, 1 et 2, quod ascendit Angelus Domini de Galgalis ad locum flentium, et ait :... Noluistis audire vocem meam. Et hoc significatur, Joan. 1, 51 : Videbitis cœlum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis : descendentes enim ponunt in nobis voluntatem Dei et suam, ascendentes autem offerunt Deo vitam et orationes nostras. Hoc etiam significatur in scala Jacob per eumdem modum 1.
De tertio dicitur, III Reg. vnii, 30 : Exaudies in loco habitaculi tui in cœlo : et cum exaudieris, propitius eris. Locus enim orationis et exauditionis nostræ est in cœlis duplici ex causa. Una est, quia ibi sunt nostri intercessores, ut supra diximus : et, sicut dicit Ptolomæus, « intercessor est petentis ala. » Alia est, quia de cœlo data sunt juvantia bona : terrena enim parum prosunt. Psal. cxxii, 1 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis. Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Item, Psal. xvii, 7 : Exaudivit de templo sancto tuo vocem meam : et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
De omnibus his simul dicitur, Job, xxxvii, 33 : Numquid nosti ordinem cœli, et pones rationem ejus in terra ?
Attende autem quod supra dictum est, qualiter hi qui sunt in cœlo, quatuor modis conformant voluntatem suam voluntati divinae : et hoc si similiter fiat in nobis, tunc fit voluntas Patris sicut in cœlo, et in terra : sed hoc non oportet hic repetere. Sed qui hoc modo rectitu-
dinis facit voluntatem Patris, ille est qui dicere potest illud Apostoli, ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cœlis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum. Hoc modo petit David dicens, Psal. cxliii, 5 : Domine, inclina cœlos tuos, et descende. Hoc modo loquitur Ezechiel. i, 26, de firmamento quod erat imminens capiti, hoc est, menti animalium Dei. Hoc modo rapimur cum Paulo ad tertium cœlum 2, rectificati ad formam Sanctorum, ad intentionem mysterii Angelorum, ad exemplar divinarum rationum quae in mente divina sunt descriptæ. Hoc modo dictum est Moysi, Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Sic enim terra plenitudinem cœli suscipit, cum dicit David. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus, etc. Sic veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit 3.
« Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. »
Hæc est secunda petitio, in qua secundum præindustcam divisionem petitur sustentatio in bonis impetratis in præinductis petitionibus tribus.
Sed sciendum . a principio, quod ubi dicit quotidianum, in Hebræo, sicut Hieronymus dicit, habetur sogolla. Et ubicumque Septuaginta interpretes in Hebræo invenerunt, in Græco interpretantes transtulerunt ἐπισώσιον, quod Latine sonat supersubstantiale. Et ideo etiam Hieronymus hic supersubstantiale transtulit : Symmachus autem sogolla ubicumque transtulit, egregium : Origenes autem transtulit secundum significatum, quotidianum. Omnes autem ista translationes in idem concurrunt : quia supersubstantialis est, qui super substantiam sus-
<--- Page Split --->
tentandam tamquam necessarius petitur: et ille est etiam egregius, quia tempus necessitatis facit ipsum esse egregium nobis. Vel, dicitur egregius, quia cum quatuor sint optime nutrientia, sicut dicit Avicenna, panis, vinum rubeum, ova recentia, et brodia carnium : panis solus ex soliditate plus confortat, et ex viscositate plus adhaeret, et ex temperamento plus convenit, et ex puritate plus nutrit. Caro enim et vinum inflammant : et ova sunt convertibilia in (alias, ad) omne quod inveniunt, sive bonum, sive malum. Et ideo ad nutriendum panis est egregius. Hic etiam est quotidianus, quod quotidiane necessitati relevanda est accommodatus1.
1 Expositio hujus verbi supersubstantialis quamdam habet difficultatem, ut ait Dominus Fillion, in præclaro opere super quatuor Evang. cui titulus La Sainte Bible, Lethielleux, Paris, 1878: « On a beaucoup discuté sur la significa- « tion de l'adjectif supersubstantialem qui sert à « déterminer davantage l'objet de la quatrième « demande du Pater, ou plutôt sur son équiva- « lent grec ἐπιοσίου. Malgré les pages nom- « breuses qui ont été écrites à propos de cette « expression, on n'a pas encore réussi à lever « tout-à-fait le voile obscur qui la couvre. Elle « ne se rencontre nulle part dans la littérature « profane ; elle n'existe qu'en deux endroits « de la Bible, ici et au passage parallèle de « S. Luc, xi, 3 : aussi Origène, de Oral. § 27, « croit-il que les Evangélistes l'ont eux-mêmes « inventée. Traduite dans le troisième Evan- « gile par quotidianum, elle l'est ici par super- « substantialem ; encore Saint Jérôme (Comm. « in h. loco) a-t-il soin de nous dire que jusqu'à « lui on disait également quotidianum dans la « version latine de l'Evangile selon S. Mathieu. « Cette correction exacte, mais calquée trop « servilement sur le grec, est son fait. 'Επιοσιος « peut dériver de ἐπικυμ, insum, sun super, ou « de ἐπικυμ, succedo, subsequor. Dans le premier « cas, il se rapproche beaucoup du substantif « ούσία, substance, subsistence, et peut désigner « la nourriture nécessaire à notre substance, « ou qui nous fait vivre en se transformant en « notre subslance. Telle est l'étymologie et par « suite l'interprétation qu'ont adoptée la plu- « part des Pères grecs : 'Επί τήν ούσίαν τοῦ σύ- « ματος διαβαίνοντα καί συγκρατήσαι ταύτην δύ- « νάμενον (S. Jean Chrysost. Homil. in h. I.),
Sic igitur intellecta littera, dicimus, quod sex continentur in petitione : quorum unum et primum est, nos in bonis Deus sustentans : et hoc significando dicimus : « Panem. » Secundum autem est quale dicit esse id quod sustentat : quia non de rapina, vel illicite acquisito, sed de nostro : et hoc significamus, cum dicimus : « Nostrum. » Tertium autem est causa potentis necessitatis nos inducens ad petendum : et hoc innuimus, cum dicimus : « Quotidianum. » Quartum est, quod de largitate hunc panem petimus exspectatum : et hoc est quod dicimus, « Da. » Quintum est, quod « nobis » petimus, non canibus, vel aliis usibus depulandum. Sextum est, quod
« Τὸν ἐς τήν οὐσίαν συμβαλλόμενον (Origène). « Τὸν ἐπὶ τῇ οὐσίᾳ καὶ συστάσει ἡμῶν αὐτῷρκη « (Théophylacte) etc. Dans le second cas, il « devient synonyme de ἐπιοῦσα, dies crastinus, « et figure le pain du lendemain, ἄρτον τῆς « σημερινῆς χρείας, pour employer les paroles « de S. Grégoire de Nysse, c'est-à-dire en gê- « néral du pain pour notre vie à venir, τὸν μᾶλ « λοντα (S. Jean Damascène). Ainsi tradui- « sent encore les versions éthiopienne et arabe, « S. Athanase, etc. S. Jérôme fait à ce sujet un « aveu qui ne manque pas d'importance : « In « Evangelio, dit-il, quod appellatur secundum He- « bræos, pro supersubstantiali pane reperi ma- « har (γῆ), quod dicitur crastinum. » Les « choses en sont là, et il est probable qu'elles « n'avanceront jamais plus loin. S'il faut choi- « sir entre les deux opinions, nous dirons que « la seconde nous paraît plus difficilement « soutenable ; car outre qu'elle contient une « antithese peu naturelle, « donnez-nous au- « jourd'hui notre pain de demain, » elle semble « condredire d'avance une recommandation « sur laquelle Jésus insistera bientôt, v, 34 : « Nolite solliciti esse in crastinum. La première « explication ne présente aucun inconvenient « de ce genre. Quoi qu'il en soit, la leçon quo- « tidianum, adoptée par la traduction latine du « troisième Evangile, dans la liturgie catholi- « que, et dans la plupart des versions moder- « nes, rend très bien la pensée du Sauveur, un « pain nécessaire à notre subsistance, un pain « qu'on demande chaque jour, un pain quoti- « dien. Mais peut-on dire avec S. Augustin, « S. Cyprien, S. Ambroise et S. Jérôme que le « panis supersubstantialis que nous implorons
<--- Page Split --->
non petimus in longum, sed huic præsenti necessario (alias, necessitati) in solatium : et hoc innuitur, cum dicitur, « Hodie. »
Cum autem homo sit compositus ex spiritu et corpore, sicut dicit Damascenus, edulium ejus erit triplex : edulium sustentans spiritum, et edulium sustentans corpus, et edulium sustentans utrumque, et animam et spiritum. Edulium autem sustentans spiritum est duplex : unum quidem secundum intellectum, alterum autem secundum affectum. Secundum autem intellectum panis sustentans est verbum Dei : secundum autem affectum panis sustentans est gratiae bonum. Verbum enim per hoc quod est continens veritatem, pascit intellectum qui sui est capax, et sine ipso quasi consumptus inedia destituitur intellectus. Deuter. vim, 3 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. Sapient. xvi, 26 : Non nativitalis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. Unde Plato, etiam in Timæo loquens ad Socratem et Timæum et Tricium, dicit : « Qui hesterni quidem epu- « li convivæ fueritis, hodierni præbito- « res imitatoresque ex conditione (alias, « condicto) residetatis. » Et notat convivium sermonum sapientiae pasturam. Psal. cxvii, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! Hic est panis Angelorum, quem manducavit homo 1. Unde, Proverb. ix, 2, dicitur quod Sapientia proposuit mensam suam. Hic est panis qui comedetur purus in regno Dei, ubi verbum ab ore Pa-
tris dicentis ipsum auditur, et intra intellectum purum recipitur, ut ex ipso ad æternam vitam vegetetur. Ex fundo enim in quo crescit hic panis, virtutem sumens, vegetat ad vitam æternam: fundus autem est cor Dei Patris, et subvehens ipsum ad nos est Spiritus veritatis. Psal. xliv, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Hic autem panis purus est, nihil habens de palea : sed totus aliquatur ex veritate prima. Psal. cxlivii, 14 : Adipe frumenti saliat te.
Dicitur autem verbum Dei panis propter proprietates panis tres, quarum una est confortare, secunda delectare, tertia nutrire. Confortat autem ex adhaerentia, et delectat ex convenientia, et nutrit ex connaturalitate.
De confortatione, Psal. citi, 13 : Panis cor hominis confirmat. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. Genes. xviii, 3 : Ponam buccellam panis, et confortate cor vestrum.
De delectatione dicitur, Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus. Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
De nutrimento dicitur, Genes. xxvii, 37 : Frumento et vino stabilivi eum. Isa. xxx, 23 : Panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis.
Sic ergo est panis spiritualis, qui pascit mentem beatorum. De quo dicitur, Luc. xiv, 15 : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
Est etiam panis materialis, qui datur ad sustentationem corpcris. Ge-
<--- Page Split --->
nes. xxviii, 20 : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum Et hic debet esse arctus quantitate secundum necessitatis mensuram, subcinericius humilitate, asper per abstinentiam, et tamen saturans propter corporis sustentationem. Isa. xxx, 20 : Dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem. II Paralip. xviii, 26 : Date ei panis modicum, et aquæ pauxilum, donec revertar in pace. De subcinericio per humilitatem dicitur, III Reg. xix, 6 : Ecce ad caput Eliae subcinericius panis, et vas aquæ. Genes. xviii, 6 : Tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. In signum autem abstinentiæ asper debet esse : et ideo, Marc. vi, 43, et Joan. vi, 13, dicuntur hordeacei panes, quos Dominus distribuit. Similiter Eliseus distribuit filiis Prophetarum panes hordeaceos 1. Eccli. xxxiii, 25 : Panis, et disciplina, et opus servo. III Reg. xxii, 25 : Mittite virum istum, scilicet prophetam Michæam, in carcerem, sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ. Psal. lxxix, 6 : Cibabis nos pane lacrymarum. De saturitate, Exod. xvi, 8 : Dabit nobis Dominus panes in saturitate. Psal. xxi, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur : et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Isa. xxiii, 18 : Manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Sic ergo panis iste parvitate, sive arcitudine refrenat luxuriam crapulæ : per cocturam cineris admonet de mortalitate hujus vitæ : per asperitatem dat eruditionem disciplinæ : per saturitatem dat solatium vitæ sustentandæ : et sic unum panem habemus intellectus, et alterum corporis.
Sed quia anima duplicem habet faciem, intellectus, et affectus : sicut habemus panem intellectus, ita habemus panem affectus, qui est dulcedinis gratiae : et hic est septiformis gratia Spiritus san-
cti, de qua dicitur, Isa. iv, 1 : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur. Unde ista significantur per septem panes, de quibus habetur, Matth. xv, 34. Hoc est manna, quod in modum roris de cœlo descendit. Isti sunt tres panes, quos is qui de via venit, noster amicus a nobis expostulat 2 : pabulum veritatis quærens intellectui, sustentationem corporis necessitati, et gratiae confortationem petens affectui. De his panibus dicitur, Isa. xxi, 14 : Qui habitatis terram austri, cum panibus occurrite fugienti. Panis enim gratiae calore Spiritus sancti decoquitur igne charitatis, conficitur ex puritate bonitatis, et commiscetur de humore pietatis et devotionis. Et hoc totum significatur in præindusta auctoritate : quia terra Austri calida est, et pura sive luminosa, et flatus ejus humidus est. Et tempore quidem primo accepimus a Deo panem sustentationis corporalis : et deinde petimus panem agnoscendæ veritatis : et demum perficiendæ in opere panem quærimus primæ bonitatis. Dignitate autem prima est bonitas : secunda, veritas : tertia, necessitatis sustentatio. Sed secundum modum accipiendi a Deo prima est perceptio veritatis : secunda, infusio bonitatis : et utrique deserviens sustentatio necessitatis. Quia tamen veritate pascuntur multi qui non pascuntur bonitate, et media est sustentatio corporis, utrique deserviens : propter hoc in medio rationabiliter ponitur. Isti igitur sunt tres panes, qui petuntur.
Quia vero homo, sicut dicit Damascenus, compositus est ex anima et corpore (et homo est conjunctus ex his) ideo oportet per congruitatem ipsum habere edulium compositum : et illud est panis Eucharistiae, qui efficaciam habet ex virtute deitatis, dulcedinem ex condimento gratiae, vitam ex anima conjuncta cum corpore, et connaturalitatem ex corpore
<--- Page Split --->
et sanguine. De quo dicitur, Sapient. xvi, 20 et 21 : Paratum panem de cœlo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat, et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.
Hic panis origine cœlestis est, substantialiter deificus est, causaliter vivificus est, sacramentaliter unitivus, effectu viaticus est, specie tenus æternæ fruitionis designativus. De primo, Joan. vi, 51 : Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi. Psal. lxxvii, 24 : Panem cœli dedit eis. De secundo dicitur, Joan. vi, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. I ad Corinth. x, 16 : Panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ? De eo quod causaliter sit vivificus, Joan. vi, 52 : Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Quod sacramentaliter unitivus, I ad Corinth. x, 17 : Unus panis, unum corpus multi sumus, in Christo scilicet, omnes qui de uno pane participamus. Quod effectu sit viaticus, III Reg. xix, 7 : Surge, comede : grandis enim tibi restat via. Et ideo filiis Israel, dum erant in via, non defecit : cum autem fuerunt in terra promissionis, tunc defecit. Quod specie tenus æternæ fruitionis sit designativus, Matth. xxvi, 29 : Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Luc. xxii, 30 : Ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo.
Adhuc, iste panis quadruplicis gratiae est effectivus, quae apparuerunt in discipulis. Fervorem enim effecit in Petro, qui dixit : Tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire 1. Reflectionem in aliis discipulis, Luc. xiii, 15 : Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum. Quietem in Joanne, Joan. xxi, 20 :
Qui et recubuit in cœna super pectus Jesu. Memoriam autem abeuntis Domini in omnibus, Luc. xxi, 19 : Hoc facile in meam commemorationem. I ad Corinth. xi, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
Adhuc, sumitur hoc sacramentum stando, renes succingendo, calceamenta in pedibus, baculos in manibus tenendo, festinando, vorando, in sapore amaritudinis sumendo. Et de omnibus illis dictum est, Exod. xii, 8 et seq. « Status, « ut dicit Augustinus, rectitudinem si- « gnificat confortatae conscientiae : suc- « cinctio renum, luxuriae coarctationem « (alias, coortionem) : calceamenta in pe- « dibus, memoriam Christi mortis : ba- « culus in manibus, crucis Christi baju- « lationem : festinantia famis, calidita- « tem ex igne charitatis causatam : vo- « ratio autem per devotionem, sumptio- « nis aviditatem. » Eccli. xxiv, 29 : Qui edunt me, adhuc esurient.
Sic igitur, o Pater, da panem.
Sed quæritur : Cum panis solus sustentare non possit, quare non docet petere panem cum potu, præsertim cum hæc in multis Scripturæ locis posita conjungantur ? non enim potest proficere esca sine potu : sicut et Proverb. ix, 2 : Sapientia.... miscuit vinum, et proposuit mensam suam. Et, Eccli. xv, 3, ubi dicitur, quod cibabit illum pane vitæ et intellectus. Et subjungitur, quod aqua sapientiae salutaris potabit illum. Et in aliis ista conjunguntur pluribus locis.
Adhuc, cum homo non bene vivere possit de simplici pane, quare non plura quam panem docet petere ? præcipue cum ministravit Eliae panem et carnes, et aquam bibendam de torrente 2. Si dicas quod initium vitæ hominis aqua est et panis, ut dicitur, Eccli. xxix, 28 : et hic docet ea petere quæ pertinent ad necessitatem : aqua autem communis est,
<--- Page Split --->
quam non oportet petere. Contra, ibidem, Eccli. xxix, 28, dicitur, quod initium vitæ hominis est aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem. Videtur ergo quod omnia illa debeat nos docere petere. Et ad hoc videtur concordare quod dicit Apostolus, I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
Adhuc, licet primum initium vitæ hominis ante diluvium fuerit de terrænascentibus panis, qui secundum naturam e granorum generibus melius convenit homini, et magis confortat eum : tamen procedente tempore, et convalescente infirmitate, plura facta sunt necessaria vitæ hominis. Unde, Eccli. xxxix, 31 et 32 : Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum, sal, lac, et panis similagineus, et mel, et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum. Hæc omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. Ergo ex quo omnia hæc necessaria sunt, omnia hæc petere debuit docere sicut videtur.
Adhuc, ipse Dominus improperat avaris, quod non dederunt bibere, et quod non dederunt hospitium, neque indumentum, et plura alia 1 ? Cum omnia igitur hæc sanctis convertantur in bonum, ut dicit Ecclesiasticus 2, omnia hæc videntur esse petenda.
Adhuc, nihil horum videtur esse petendum : quia dicetur infra, in eodem, vi, 33, quod si petierimus regnum Dei, et justitiam ejus, omnia hæc adjicientur nobis.
RESPONDEO. Dicendum, quod in veritate per panem hic petitum intelligitur omne esculentum necessarium ad vitam secundum omnem hominum diversitatem : quia nec ipse Dominus simplici pane contentus, licet convivia magna habuit, sicut dicitur, infra, ix, 10, et Luc. v, 29, quod fecit ei convivium magnum Levi
in domo sua, et vinum bibit, et pisces, et alia esculenta et poculenta. Esculentum autem, et non poculentum, nominat : quia poculentum non desideratur a natura nisi propter esculentum : et ideo sicut in illo necessarium, in illo peti intelligitur.
Quod autem objicitur de Ecclesiastico, Dicendum quod totum ad mensuram necessitatis intelligitur in illo.
Ad id quod de domo dicitur, et vestibus et hujusmodi, Dicendum, quod hæc extrinsecus deserviunt corpori, ubi homo sibi providet : et ideo hæc relinquuntur sollicitudini hominis procuranda : sed esculentum restituit interius, ubi homo sibi providere non potest ita sicut exterius. Et ideo petitur hoc a Deo sicut necessarium substantiæ, cum alia sint ad bene esse extrinsecus ordinata. Si quis tamen dicat, quod omnia necessaria corpori in pane intelliguntur, ego non contradico.
Sed tunc quæritur, Quare nomine panis istius necessitatis sublevamen nominavit? Et ad hoc dicendum, quod hoc fit propter tres causas, quarum una est panis communitas : quia ubique et omnibus est necessarius ad vitam hominis.
Et si objicitur quod quidam panem non habent, aut non utuntur, sicut quidam barbari, Dicen dum, quod vita illorum est mala, et devians a recto nutrimento : quia cætera quæ nutriunt, aut nimis sunt humida, nisi misceantur : aut nimis sicca, sicut casei aut carnes salsa : et quoad hoc per panem melius petitur vitæ sustentatio, quam per aliquid aliud.
Secunda causa est, quod nutrimentum, quod accipitur de pane, magis adhæret membris quam id quod accipitur de aliis : et hoc apparet in pasta, quæ cohæret sicut gluten : unde etiam quando convertitur in carnem, tenacior est caro illa quam alia.
Tertia causa est, quod panis nutrimentum est temperatius : quia caro magis
<--- Page Split --->
inflammat et excitat libidinem : herbe autem magis ut in pluribus sunt phlegmaticae, vel melancholicae : et fructus sunt inflativi : sed panis soliditate sua roborat satis, et temperamento complexionis congruit et complexioni hominis, et non fovet libidinem.
His igitur de causis sub nomine panis intelligitur omne (alias, esse) vitae sustentamentum.
Ad hoc autem, quod objicitur quod peti non deberet, Dicendum quod dupliciter accipitur panis : refectio absolute videlicet, aut prout est sustentatio in bonis petitis in aliis petitionibus, et absolute quidem non petitur, sed adjicitur : sed prout est sustentatio in bonis Dei, et ad obsequium Dei pertinentibus, petitur : et sic reducitur ad justitiam regni quod quaeritur principaliter. Sic igitur per panem omnis vitae necessaria intelligitur sustentatio : quoniam ad panem oportet haberet cocturam, sine qua panis non fit, et granum ex quo est, et domum in qua refectio fit (alias, sit) vitae commoda, et vestimentum ad calorem corporis continentum, ut digestio panis enalescere possit : et sicut est in officiis publicis et privatis quod cui committitur principale, illi committitur et accessorium : et sicut est in artibus, quod in arte attenditur finis, et omnia ad finem illum ordinata conceduntur arti eidem : et sicut est in naturae operibus, quod natura intendit formam, et preparat omnia quae illi forma sunt convenientia ad inducendum, vel tenendum, vel resistendum alterationibus sequentibus : et tamen ab illis nec in officiis, nec in artibus, nec in natura fit denominatio : ita etiam est in petitionibus Domini, quod nominat quidem illa ex quibus est sustentatio : et omnia praecedentia et concomitantia et sequentia illam petitionem, vult cointelligi : quia aliter frustra esset quod petitur. Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita. Nehem. seu II Esdræ, vn, 10 : Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparave-
runt sibi. Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus convivium pinguium, convivium vindemiz, pinguium medullatorum, vindemiz defecatæ.
Et sicut dictum est supra, quod hæc omnia Sanctis in bonum convertuntur, tamen fuerunt quidam hæretici, qui propter istud et similia petere nolunt nisi terrænascentia: dicentes, quod Dominus hic non determinat quis, vel cujus grani panis sit petendus. Et cum oleum et farina sit in omnibus seminibus terrænascentium, dicunt quod panis et oleum et ipsum semen, vel olus accipitur in pane: et alia a Deo nolunt petere, nec sumere in cibum, dicentes quod ex coitu generantur. Mella enim et vina sumunt, eo quod ad somnium (alias, seminum) reducuntur humores. Et hos condemnat Apostolus, I ad Timoth. iv, 1 et seq., dicens: Spiritus manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem : quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
Sic igitur dicimus panem esse petendum, et intelligentes per panem omnem corporis necessariam sustentationem.
Huic autem adjungitur qualis esse debeat, cum dicitur :
« Nostrum. »
Raptus enim, vel furatus, vel aliter contra legem usurpatus, non est noster, sed alterius. Tob. n, 21 : Non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. Isa. iii, 14 : Rapina pauperis in domo vestra.
<--- Page Split --->
Duo autem exiguntur ad hoc, quod sit noster. Unum quidem, quod ex licito sit acquisitus, et sic condemnatur omne turpe lucrum : quia turpe lucrum vocatur, quod quidem lucrum est, sed per turpe factum est lucrum : sic meretrix elocatione corporis, vel leno provocatione mulieris, vel histrio adulatione divitis, vel lusor opere lusoris, vel aliter quovis turpi actu. Iste enim panis non ex nostro noster est : quia tales actus non sunt humanæ necessitatis, aut humanæ perfectionis. 'Humanæ necessitatis sunt mechanica, sine quibus hæc vita non ducitur : humanæ autem perfectionis sunt liberalia, sicut doctrinæ exercitia libera, propter quæ invenienda et discenda et docenda, sicut dicit Aristoteles, « sacer- « dotum gens in scholam intrare concessa « est, et liberos habere redditus. » Ex talibus igitur acquisitum, et lucrum est quod acquiritur, et ex humano acquiritur : et ideo nostrum est illud, et ex nostro. Secundum autem est, quod in nostro sit dominio, et secundum rem, et secundum legem. Aliquid enim nostrum est secundum rem et legem, sicut quod de possessionibus est acceptum, vel justo lucro acquisitum, ut dictum est. Aliquid autem nostrum est, non secundum legem, sed secundum rem, sicut usurarium, vel ex superabuntia acceptum. Aliud autem est nostrum non secundum rem, sed secundum legem, sicut quod in contractibus emptionum et venditionum non ultra dimidium justi pretii est fraudatum.
Omnes igitur hos modos non nostri colligendo et excludendo breviter dicit : « Panem nostrum, » hoc est de nostro et nostrum, « da nobis. »
Sed oritur quaestio, Quare dicitur nostrum, et non meum : quia ex quo quilibet non petit nisi sibi necessarium, potius debet dicere meum quam nostrum.
Adhuc, quod nostrum est non petimus, sed accipimus : sed dari nobis petimus quod non est nostrum, ut per
donationem nostrum efficiatur : ergo potius deberemus dicere : Panem tuum da nobis : vel, de pane tuo da nobis.
Ad hoc dicendum, quod nostrum melius dicit quam meum, duabus de causis : quarum una est, quia homo non semper sibi soli habet petere, sed aliis multis sibi commissis, qui sunt de familia sua, vel alicui sibi naturae gradu, vel officio charitatis conjuncti. Omnis enim petitio in charitate fraternitatis debet fieri. Et ideo melius dicit nostrum. Alia causa est, quia petit panem sibi et indigenti communicandum, si supervenerit. Unde, Job, xxxi, 17 : : Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque iuduc in domum tuam. Hæc igitur de causa dicit iterum melius nostrum quam meum.
Ad aliud dicendum, quod nihil est nostrum, si.agitur et inter nos et Deum : quia nec nos nostri sumus, nec ea qua nostra esse videntur. I Paralip. xxix, 14 et 13 : Tua sunt omnia : et qua de manu tua accepimus dedimus tibi. Peregrini enim sumus coram te, et advenæ sicut omnes patres nostri. I ad Corinth. iv, 7 : Quid habes quod non accepisti ? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Si autem agitur inter nos et homines, tunc aliquid est nostrum, sicut dicitur, ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
Hoc igitur modo conjuncto ex utroque istorum conficitur ista petitio, ut a Deo suum petatur quod hoc modo non est nostrum : et hoc modo (alias, nobis) concedatur quod jure illo, quod discernit inter homines, nostrum nobis detur, et non alienum : quia illius concupiscentia prohibita est, Exod. xx, 17 : Non concupisces rem proximi tui : et ideo peti non debet.
<--- Page Split --->
Sic igitur dicit : « Panem nostrum. »
Huic autem addit causam necessitatis nos inducentem, cum dicit :
« Quotidianum 1. »
Dicitur autem quotidianus dupliciter : uno quidem modo, qui divisim quotidie est necessarius : et alio modo, qui quotidie est petitus. Si autem primo modo quotidianus dicatur, tunc videtur quod nihil prohibeat quin una die pro multis diebus petatur : sed huic sensui repugnat quod sequitur : « Da nobis hodie. » Unde secundo sensu intelligitur petitioQuotidianus ergo quotidie petitus dicitur esse propter quatuor simul concurrentia, quorum unum est naturae quotidiana necessitas : secundum autem est iterata omni die ad Deum Patrem provisorem postulata pietas : tertium est, quod in hoc excluditur superabundantiae cupiditas : quartum autem, quod condemnatur insatiabilis quorumdam voracitas.
Quotidiana enim necessitas est naturalis : quia ex motu caloris in mundo, cognoscitur et causatur motus caloris digestivi in corpore : hic enim secundum naturam a medio cœli incipit : quem angulum medii cœli rectum vocant Philosophi, et declinando perficit angulum usque ad occasum : et hæc est coloris remissio. Secundus angulus est ab occasu usque ad medium noctis, qui vocatur angulus rectus media terrae, in qua frigidum vincit exterius. Tertius motus est ab angulo media noctis usque ad ortum : et hic est qui propellit frigidum, et resolvere incipit corpora exterius : et ideo in mane sunt venti frigidi frequentius. Quartus autem angulus est ab ortu usque ad medium diem, qui evocat de interioribus humidum, et educendo distribuit et exsiccat. In primo igitur motu est accepzio cibi : quia exsiccato jam cibo de-
stitueretur corpus nisi iterum ingeratur : et tunc declinante calido exterius, non ita evocatur spiritus, et calor ab interioribus ad exteriora : et incipiunt stare circa locum digestionis. Et si in sero aliquid comeditur, hoc debet esse secundum naturam : aut quod ex humido temperet cibi prius sumpti siccitatem, (propter quod in sero præcipue bibendum est temperate) : aut quod cibum ante sumptum deprimat in fundum stomachi, sicut si comeditur caseus : aut quod viscositatem cibi dissolvat, sicut calida et incisiva et abstersiva in speciebus et electuariis in sero comedi præcipiuntur : aut quæ stomachum superius constringant, et per consequens inferius aperiant. Sic præcipiuntur stiptica in cœnis præparari, aut quæ sunt somnifera : quia in somno propter clausuram sensuum calor digestivus confortatur. Quæcumque autem præter hæc sunt, nocturnas inducunt repletiones et nocent, si impediatur jejunium præcedens, aut labor exercitii, vel infirmitatis. In talibus enim non possunt custodire (alias, custodiri) leges naturalis motus. Sic ergo cibo in primo angulo motus cœlestis accepto sex hora expenduntur, secundum divisionem graduum circuli solaris : in aliis autem sex, quæ sunt in angulo cui subtenditur quarta circuli (quæ inter occasum est et punctum media noctis) bullit, quia in illo per frigus extrinsecus comprimitur calor, et spiritus ad interius ad locum digestionis. In angulo autem cui subtenditur arcus qui est a puncto media noctis usque ad punctum Orientis, quando frigus depellitur et corpora resolvuntur, a stomacho incipit moveri cibus : et ideo dicit Galenus, quod in bene se habente corpore cibus post sedecim horas descendere debet a stomacho. In angulo autem cui subtenditur quarta circuli, quæ est ab ortu usque ad punctum
<--- Page Split --->
mediæ diei, per membra cibus distribuitur : quia tunc per calorem exteriorem ab interioribus calor et spiritus secum ducentes sanguinem, evocantur, et (alias, quia) tunc ad iteratam acceptionem cibi stomachus vacuitate sua provocatur : et hoc quotidie fit : et ideo necessitas hæc quotidianam petit corporis sustentationem. Hoc significantum est, Exod. xvi, 21 et seq., ubi manna præcipitur colligi quotidie : et quando incaluit sol liquefiebat, nec poterat servari usque mane, nisi pro die Sabbati, quando feriabant. Et præcipitur ibidem, quod pro numero animarum quas quilibet habuit in tabernaculo, colligeret gomor, hoc est, quantum sufficit necessitati quotidianæ, et non amplius : manna enim significat panem quotidianæ sustentationis.
Secunda causa est, ut quotidie petatur Patris cœlestis pietas : hæc enim prodest devotioni. Psal. cxliv, 13 : Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Tempus enim opportunum est quotidianum ut jam dictum est. Act. vi, 1 : Factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. Hæc autem erat distributio ciborum quotidianorum.
Tertia causa est exclusio humanæ cupiditatis, quæ ex cupiditate congregat ultra necessitatem quotidianam. Unde, Luc. xi, 3 : Panem nostrum quotidianum da nobis. Non dicit annuum, vel mensurnum, vel septimanarium : quidam enim habent panem multorum annorum apud se reconditum, sicut ille dives, de quo dicitur, Luc. xii, 19, cujus agri protulerunt fructus uberes : et cum deliberasset non dare pauperibus, dixit : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.
Sed objicitur contra hoc, Proverb. iii,
10 : Et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia redundabunt.
Adhuc, commendatur Joseph de providentia contra tempus futuræ famis 1.
Ad hoc dicendum, quod providentia in omnibus commendatur, sed suflocans sollicitudo cupiditatis condemnatur : unde quotidianus dicitur, qui providentia Dei per hominem facta, quotidianis usibus sui et familiæ et pauperum ministratur : non unde per avaritiam crumenæ ditantur. Unde super illud Lucæ, xi, 3, ubi dicitur quotidianum panem nostrum, dicit Glossa : « Quotidianus dici- « tur, qui hic necessarius. »
Quarta causa est, quia per hoc condemnatur nimia voracitas : aliqui enim in uno die consumunt panem unius anni, vel mensis, vel septimanæ : sicut, Luc. xvi, 19, dives purpuratus, qui epulabatur quotidie splendide. Daniel. xiv, 5 : An non vides quanta comedat et bibat quotidie ? Non enim dicunt : Panem annuum da nobis hodie : sicut dicitur de filio prodigo, Luc. xv, 13, et habitam substantiam, totius vitæ consumpsit vivendo luxuriosæ cum meretricibus.
De largitate etiam muneris Dei Patris hunc panem petimus exspectatum : et hoc significat, cum dicit :
« Da. »
Largus enim est Pater cœelestis in filios, quia largitas est sibi connaturalis et consubstantialis. Dat igitur large, prudenter, et utiliter, et sine improperio. Quod large dat, Jacob. 1, 5 : Dat omnibus affluenter : hoc enim sibi connaturale est, quia primus est, et per naturam suam dives in omnes. Unde, Sapient. xvi, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat. Prudenter etiam dat, quia tempore opportuno dat, et secundum indigentiam. Unde, Matth. xxiv, 43, præcipit dari tritici mensuram :
<--- Page Split --->
et dat unicuique secundum propriam virtutem, uni plus, et alteri minus : ita tamen quod nullus recedit vacuus a munere. Utiliter dat, quia ad salutem proficientia. Luc. xi, 13 : Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se ? Eccli. xx, 14 : Datus insipientis non erit utilis tibi. Sine improperio dat, Jacob. i, 5 : Non improperat : non sicut homo insipiens, Eccli. xx, 15 : Exigua dabit, et multa improperabit.
« Hodie, »
Sic ergo, o Pater, substantiam tuam in filios ostendens, « da, » scilicet aperi manum inopi, et palmas largiter extende ad pauperem.
Da autem,
« Nobis. »
Nostris usibus, non malis usibus deputandum, sicut faciunt, qui vitam pauperum aut spargunt in plateis in pompa sæculi, aut avibus, aut canibus, aut histrionibus deputant. Contra quod ipse dicit, Matth. xv, 26: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, ad manducandum scilicet. Matth. vii, 6: Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Dicitur enim panis egregius, ut supra diximus1, quia non nisi egregiis conceditur filiis. Sed reprehenduntur quidam, quia talibus dant copiosius quam bonis sibi a Deo commissis. I Reg. xxv, 11: Tollam panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum, quæ occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint? et dum pauperes petunt ad ostium, negatur panis: et histrio interius consumit multas dapes, et absorbet vina pretiosa. Thren. IV, 4: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Parvuli enim sunt humiles pauperes, fragmentum panis petentes.
Sic igitur, o Pater, da uobis,
Huic præsenti necessarium. Infra, in eodem, y. 34: Nolite solliciti esse in crastinum. Et iterum, Luc. xii, 22 et 24: Nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini... Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum: et Deus pascit illos. Psal. LIV, 23: Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Ad Hebr. xiii, 5: Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. Ad Philip. IV, 11: Ego didici, in quibus sum, sufficiens esse.
Sic ergo, panem nostrum quotidianum, o Pater noster qui es in cœlis, da nobis hodie. *
« Et dimitte nobis debita nostra. »
Positis orationibus, in quibus exsecutus petitiones decentium a Deo, ponit hic deprecationes quæ sunt pro amovendis malis: et ordo petitionum istarum scitur ex superius inducta divisione. Petitur autem hic amoveri malum, quod jam præteriit actu, et manet reatu, et causa communi, quæ est concupiscentia, sive fomes peccati.
Dicit autem duo in deprecatione ista: unum quidem, quod est ipsa deprecatio: et alterum, quod est ratio obtineudi, ibi, « Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. »
In deprecatione ista quatuor dicuntur : unum quidem quod petitur, scilicet dimissivum peccati ex parte remittentis, cum dicit: « Dimitte. » Secundum autem, quod est recognitio debiti in eo cui dimittitur, cum dicit: « Nobis. » Tertium est recognitio debiti in se ipso, cum dicit: « Debita. » Quartum est recognitio debiti in debitorum vera causa,
<--- Page Split --->
cum dicit : « Nostra. » Et primum horum facit fides et charitas in Deum : secundum autem contritio et spes : tertium humilitas et confessio : quartum autem accusatio sui et propositum satisfaciendi : et ista sunt, quæ exiguntur ad peccati remissionem.
Est autem sensus : O Pater, qui es in cœlis, da decentia, et ne impediamur a decentium consecutione, « dimitte debita. » Et quia hoc transit ab orationibus ad deprecationes quæ sunt alterius ordinis et generis, ideo hic interponitur copula et, quod non est factum in aliqua praecedentium petitionum.
Secundum hunc igitur modum, primum in his quatuor est, quod dirigitur petitio ad remittentem.
« Dimitte. »
Ad primum quatuor exiguntur : quorum primum est viscerosa quam Pater habet ad filios charitas, sive pietas : secundum, tangens intus et inclinans misericordia : tertium, super malitia præstabilis clementia : quartum autem est penitus emendans justitia : hæc enim quatuor in Deo remittunt omne peccatum. Viscerosa quidem charitas inclinat affectum : misericordia movet, et turbat, et fluere facit benigne ad miserum : clementia deponit rigorem, et inducit præstandi veniam propositum : justitia autem ut stabilis sit remissio, quamdam exigendo emendam perficit peccati purgationem.
De primo, Osce, xi, 1 : Quia puer Israel, et dilexi eum : et ex de Ægypto vocavi filium meum. Puer enim dicitur, quia puerilia commissit peccata, cum tamen dilectione Patris ex Ægypti tenebris et mcerore sit vocatus. Deuter. xxxm, 3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Dilectio enim sanctos (alias, sanctorum) facit esse in manu ejus. Osce, xiv, 5 : Diligam eos sponta-
nee, quia aversus est furor meus ab eis. Charitas enim, qua diligit nos sponte, non ex meritis, avertit furorem. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans. Osce, xi, 4 : Traham eos in vinculis charitatis. Hoc oculo dilectionis vidit Nathanaelem, cum adhuc esset sub ficu, hoc est, sub peccati dulcedine1.
De secundo dicitur, Luc. i, 18 : Per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos. Osce, xi, 8 et 9 : Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pænitudo mea. Non faciam furorem iræ meæ : non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo : in medio tui sanctus. Quasi dicat : Misericordia mea vincit hominis crudelitatem : et ideo fluo misericordiæ visceribus et benignitatis. Ad Roman. ii, 4 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit? Habacuc, iii, 2 : Cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. Jerem. xxxi, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus, ait Dominus. Luc. x, 33 et 34 : Videns eum, misericordia motus est. Et approprians alligavit vulnera ejus.
De tertio remissivo dicitur, Jonæ, iv, 2 : Tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia. Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus : et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Joel, ii, 13 : Benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
De quarto, Psal. x, 8 : Justus Dominus et justitias dilexit, æquitatem vidit vultus ejus. Luc. x, 34 : Infundens oleum, et vinum : oleum misericordiæ, et vinum alicujus justitiæ. II ad Timoth. ii, 13 : Ille fidelis permanet, negarseipsum non potest. Jerem. xxiii, 6 :
<--- Page Split --->
Hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster. Ad Hebr. xii, 7 : Quis filius, quem non corripit pater ? Psal. lxxxviii, 33 : Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum. Jerem. x, 24 : Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Haec omnia supponuntur in Patre, ad quem dirigitur oratio. Ex natura diligit : « proprium enim habet misereri « et parcere, » ut dicit Gregorius. Lex clementiae in lingua ejus, ut dicitur, Proverb. xxxi, 26. Et quia Pater est, per verbera filium erudit, ut dicit Apostolus 1. Sic ad dimittentem orabat Manasses, dicens : Peto rogans te, remitte mihi, Domine, remitte mihi, et ne simul perdas me cum iniquitatibus meis, neque in æternum iratus, reserves mala mihi, neque damnes me in infima terrae loca : quia tu es Deus, Deus, inquam, pænitentium, et in me ostendes omnem bonitatem tuam, quia indignum salvabis me secundum misericordiam tuam 2.
Huic remissivo ex parte remittentis addit recognitionem debiti ex parte debentis,
« Nobis. »
Et hoc faciunt spes veniæ, et contritio in peccati dolore : sine spe enim non valet recognitio debiti. Bene enim recognovit se esse debitorem Cain, quando dixit : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear 3 : et tamen non valuit, quia cum desperatione : et ideo est ejectus a facie Dei Patris. Genes. iv, 14 : Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra. Similiter quod recognovit se debitorem sine spe, non valuit Judæ, Matth. xxvii, 4, cum dixit : Peccavi, tradens sanguinem justum : et ideo
laqueo se suspendit, et crepuit, et diffusa sunt omnia viscera ejus, sicut dicitur, Act. 1, 18. Et causa hujus assignatur, Proverb. xviii, 3, ubi dicitur: Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Quando enim impius sine spe in profundo vitiorum se esse considerat, de spe veniæ non præsumens, contemnit veniam, et tradit se immunditiæ, nec cogitat de reditu ad Patrem. Ad Ephes. iv, 19 : Qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis, in avaritiam. Jerem. xxx, 12 : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Ergo in spe veniæ recognoscamus nos debitores, dicentes illud Matth. xviii, 26 et 29 : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Hoc enim est spei verbum, et compuncti cordis. Joel, ii, 12 et 13 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Conversio enim est per spem : quia licet ejus qui se recognoscit debitorem non sit mera conversio ad judicem, tamen cum spe veniæ in compunctione delicti tuta et secura est ei conversio ad Patrem: præcipue si delectabilia quæ causa peccandi fuerunt, per jejunium in afflictionem convertit : et fletu et planctu præterita deplangit, et cordis voluntatem a proposito peccandi scindit, et vestimentum virtutis, ne nudus ambulet per dissolutam conversationem, de cætero non scindit. In hoc affectu conversi (alias, conversus) ad Patrem dixit David, Psal. vi, 7 : Lavabo per singulas noctes, hoc est, peccati tenebras, lectum meum, in quo in peccati mollitie turpiter jacui : lacrymis meis stratum meum rigabo. Vel, secundum aliam translationem, « Natare feci : » stratum enim est ubi prostratus sub dæmonum pedibus cecidit. Sic ergo dimitte « nobis, » quoniam nos debitores esse in spe veniæ et dolore
<--- Page Split --->
debiti recognoscimus. II Reg. xxiv, 17 : Ego sum qui peccavi, ego inique egi. Psal. l., 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Oratio Manassæ : Excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci. Isa. xxxviii, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
Sic ergo in spe veniæ dolentibus dimitte nobis
« Debita. »
Ecce in vera confessione humilitatis et verecundiae recognitio debiti. Præsuptuosus enim quamvis recognoscat debitum, tamen non recognoscit se debitorem, eo quod omnia misericordia Dei condonaverit. Hic autem docet nos Christus recognoscere nos debitores, et recognoscere debitum : diminuentes enim peccata sua cognoscunt se quidem debitores, sed non sufficienter recognoscunt debitum : desperantes et debitores se esse recognoscunt, et debitum, sed non sunt in proposito solvendi : et ideo credunt quantum possunt super pignus. Non enim cogitant super anno jubileo, qui est annus remissionis, quando quilibet solutis et remissis debitis, ad suam revertitur possessionem1.
Postquam igitur cognoscimus nos debitores in spe remissionis, et affectu compunctionis, expedit ut supputemus debita.
Et dicit, « debita,» in plurali numero, quia est quadruplex debitum : de nobis scilicet, et de commissis nobis donis, et de malis perpetratis, et de omissis.
De nobis, quia servi sumus, et totum esse, nosse, et posse, debemus Domino et Patri caelesti. Ad Philemonem, y. 19: Et teipsum mihi debes. Luc. xvii, 10: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
De commissis nobis donis, sive gratui-
tis sive naturalibus, sive etiam bonis fortuna. Matth. xvii, 23 et 24 : Assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum caepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decenmillia talenta: dicit enim Gregorius : « Cum crescunt dona, rationes etiam « crescunt donorum. » Luc. xvi, 7 : Quantum debes domino meo? Centum coros tritici. Matth. xxv, 14, et Luc. xix, 12 : Tradidit illis dominus bona sua, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
De debito de perpetratis, hoc est, perperam factis in transgressione mandatorum. Luc. vii, 41 : Duo debitores erant cuidam faeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Unde, Luc. xi, 4, dicitur: Dimitte nobis peccata nostra.
De debito autem omissionis, IV Reg. iv, 1 : Ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Et, ibidem, y. 7 : Vende oleum, et redde creditori tuo : tu autem, et filii tui, vivite de reliquo.
Omnia ista computanda sunt in vera et humili confessione : vera, ut nec addatur, nec minuatur, sed sicut se habet veritas, enarretur : humili, ut sit cum verecundia turpitudinis delicti, ne improperetur ei illud Isaïe, ni, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. Et contra de aliis dicitur, Jerem. ni, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Daniel. ix, 7 : Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei, sicut est hodie. Daniel. iii, 33 : Non possumus aperire os, supple, ad excusandum : quia confusio et opprobrium faci sumus servis tuis, et his qui colunt tr. De vera autem confessione habetur, Josue, vii, 19 : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, peccatum tuum
<--- Page Split --->
scilicet, atque indica mihi quid feceris. Supra, 11, 5 et 6: Exibant ad eum... confluentes peccata sua. Psal. xxxi, 5: Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Isa. xlii, 26: Narra si quod habes ut justificeris. Ad Roman. x, 10: Ore confessio fit ad salutem.
« Nostra. »
Ecce recognitio causæ debitorum : nostri (alias, nos) enim sumus causa : et ideo nostra sunt et nobis imputanda. Et notatur in hoc accusatio sui cum emendationis proposito. Non sicut Adam, qui peccatum retorsit in mulierem, et in Deum qui mulierem fecit 1. Proverb. xvii, 17: Justus prior est accusator sui. Psal. 1, 5: Iniquitatem meam ego cognosco. Job, xxxii, 27: Peccavi, et vere deliqui, et, ut eram dignus, non recepi. Sic dicit Dominus, Osee, xii, 9: Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum. Isa. lxiv, 6: Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ: et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.
Sic ergo, o Pater, dimitte nobis debita « nostra, »*non aliena.
« Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. »
Inducere docet rationem obtinendi quod petitum est in deprecatione.
Et in hoc tria notantur: dimissionis inter nos et Deum Patrem similitudo, cum dicit: « Sicut et nos dimittimus. » Dimissionis promptitudo, quia dicit: « Debitoribus, » et non dicit rogantibus. Et debiti, quod debent, certitudo, cum dicit: « Nostris. » Quasi dicat: de quibus certum est quod nobis debent, ita quod
nihil habuerunt adversum nos : quia nos in nullo tenemur eis.
Primum adstruit Dominus, Supra, v, 48, quando dixit: Estote vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. Et, ibidem, y. 45: Ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Unde, Luc. xi, 4: Siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Luc. vi, 37: Dimittite, et dimittemini. Ad Ephes. iv, 32: Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
« Debitoribus. » Ecce secundum, in quo notatur quod gratis et prompte donandum est. Matth. v, 25: Esto consentiens adversario tuo. Matth. xvii, 32 et 33: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? Eccli. xxvii, 2 et 3: Relinque proximo tuo nocenti te: et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini reservat iram, et a Deo quærit medelam.
« Nostris. » Ad quorum debita nihil credidimus eis: quod vix contingit: tamen hoc est in Sanctis. Sicut Stephanus, Act. vii, 60: Ne statuas illis hoc peccatum: quia, Luc. xxni, 34: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Econtra, Isa. lviii, improperatur illis qui non sunt exauditi, quod percutiebant pugno impie; et omnes debitores suos reposebant.
Et attende, quod sicut dicit Glossa Chrysostomi, non intelligitur de debito pecuniae: hanc enim juris ordine possumus repetere: sed de debito eorum qui in nos peccaverunt. Ad Roman. xii, 21: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Sic ergo, « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos, etc.
Sed hic quæritur, quia secundum hoc non dimittens debitoribus non potest di-
<--- Page Split --->
cere istam orationem. Ad hoc dicunt quidam quod potest, et debet dicere in persona Ecclesiae: potest etiam dici, quod in parte prima deprecationis duo continentur, quod scilicet Pater debita dimittat, et quod sicut ipse dimittit, nobis det gratiam dimittendi: et hoc modo quilibet potest de veritate dicere istam orationem: Dimitte nobis debita nostra, etc.
« Et ne nos inducas in tentationem. »
Hæc est sexta petitio, quæ est de amovendo malo, quod secundum causam inductivam est præsens, sed reatu et actu est futurum : et quia secundum causam est præsens, ideo petitur amoveri.
Est autem hic quaestio ante (alias, ad) litteram, Utrum Deus inducit aliquem in tentationem ?
Videtur autem quod non : quia sicut dicitur, Jacob. 1, 13: Deus intentator malorum est : ipse autem neminem tentat. Sed pejus est inducere in tentationem, quam tentare : ergo multo minus Deus Pater aliquem inducit in tentationem. Si autem concedatur hoc, tunc frustra petitur ne in tentationem inducamur.
Adhuc, Infra, xxvi, 41, dicit: Orate ut non intretis in tentationem : et ibi significat quod homo per se ipsum intrat in tentationem : qualiter ergo hic videtur significare, quod Deus inducat in tentationem ? Si forte dicatur, quod intelligitur de tentatione, qua tentat Deus homines. Contra : Deus tentat homines, ut inducat eos in experimentum ejus de quo tentat eos, sicut patet per ea quæ dicta sunt, Supra, iv, 1-11. Ergo frustra rogatur ne inducat in tentationem. quia malum esset si exaudiret.
Ulterius etiam hic quaeritur, quid sit tentare : et quid in tentationem induc i et quid sit intrare in tentationem : et quid sit esse in tentatione : et utrum hæc sint eadem vel non ?
Adhuc autem, frustra videtur fieri ista petitio : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere : ergo numquam permittit inducì in tentationem.
Adhuc, videtur esse contra Deum ista petitio : quia, Psal. xxv, 2 dicit : Proba me, Domine, et tenta me : ure renes meos et cor meum. Et, Psal. cxxxvii, 24 : Vide si via iniquitatis in me est : et deduc me in via æterna.
Præterea, II ad Timoth. II, 5, dicitur, quod qui certaverit in agone, non coronatur nisi legitime certaverit : ergo bonum est certare.
Resposnio. Dicendum ad primum, quod Deus bene ducit aliquem in tentationem, sed neminem inducit in tentationem : in tentatione enim ne (alias, ut) non seducantur, conducit et ducit omnes bonos. Sicut dicit, Psal. xc, 13: Cum ipso sum in tribulatione. Et sicut dicitur, Daniel. III, 49, quod apparuit cum tribus pueris in fornace Babylonis. Sapient. x, 11 et 12: In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Sic ergo ducit et conducit Sanctos in tentatione, sed nullum omnino inducit in tentationem : et ideo concedenda est ratio primo inducta.
Ad aliud dicendum, quod hominem intrare in tentationem est malum : et ideo inferius jubet orare, ut Deus hoc non 'permittat : et est concedendum, quod non loquitur hic de tentatione qua Deus tentat hominem, ut inducat eum in suiipsius experimentum.
Ad id quod quaeritur, quid sit tentare, et quid inducì, et quid intrare in tentationem, Dicendum quod, sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore : « Tenta- « re est callide experiri quod dubium « est, suggerendo, vel explorando, vel
<--- Page Split --->
« blandiendo, vel violentia quadam im- « pellendo ad illicitum. Inducere au- « tem in tentationem dicitur duobus mo- « dis : vel potius dicendum quod ex duo- « bus constat, uno quidem, quod tenta- « tus inducatur ad hoc quod tentatori « consentiens, vel non resistens coope- « retur : sicut etiam quando aliquis se- « ducitur ab aliquo, dicimus quod in- « ductus est ab eo : et sicut dicimus, « quod si quis inducitur per rationes ad « credendum quod ante non credidit. « Aliud est, quod cum tentatio habeat « gradus, suggestionem, cogitationem, « delectationem, moram in mente, sive « occupationem, consensum, voluntatem « perfectam, impetum, et operis perfe- « ctionem, et hujusmodi, quod tentatus « in his gradibus tentatori cooperetur : « ut non modo patiatur in his tentatoris « malitiam, sed coagat cum ipso ad illi- » citi perfectionem. Unde quando aliquis « inducitur in tentationem, tentator præit « invitando, et gradus sternendo : et ten- « tatus quasi illectus sequitur, et induci- « tur. Intrare autem pejus est : quia hoc « est per seipsum ultra (alias, ultro) per « gradus tentationis proficere in pejus : « et ideo præcipit orare, ut gratia detur « ne intremus : et docet hic orare, ne po- « testas detur tentatori, ne inducat : quia « licet potestas justa sit et ordinata, et « sic eam Dominus juste concedere pos- « sit, tamen voluntas tentatoris mala « est, et sæpe inducendo primo modo « seducit, et inducendo secundo modo « præcipitat. »
Sed secundum hoc melius diceretur : Ne nos permittas in tentationem induci, quam, ne nos inducas. Et ad hoc dicendum, quod hoc non est verum : quia prima potestas tentantis Dei est, et justa, et fit ad probandos bonos, vel ad ostendendos, et convincendos malos : et ideo sicut dicitur facere cujus auctoritate fit, ita Pater dicitur inducere in tentatiomem recta potestate : tentatum autem seduci, vel præcipitari contingit iniqua voluntate tentatoris. Rogandus ergo est
Pater, ut quod juste facere potest, non faciat propter nostram infirmitatem. In tentatione autem esse, est esse in probatione, et in tentatione, vel experimento : et hoc non est malum.
Ad aliud dicendum, quod Deus quantum de violentia tentatoris non permittit homines tentari ultra vires : sed sæpe antequam resistant secundum possibilitatem virium, cadunt : eo quod non utuntur armis virtutum ad defensionem : et ideo oratio est utilis et bona, fragilitati nostra expediens.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Augustinus, quod « non docet rogare ne « homo tentetur, quia hoc malum esset : « sed potius, ne in tentationem induca- « mur, » sicut habitum est.
His igitur sic habitis, tria sunt consideranda in ista deprecatione : quorum primum est, quod pluraliter loquens dicit : « Ne nos. » Secundum autem de inductu quoad potestatem ducentis, cum dicit : « Inducas. » Et tertium est, quod dicit : « In tentationem, » et non dicit : in peccatum. Primum ostendit commune omnium, quasi sibi commissam ex charitate sollicitudinem : secundum, ordinatam Dei potestatem : tertium, tentationis utilitatem.
Charitatis autem sollicitudo deprehenditur in quatuor : primum est in condolendo tentatis : secundum, in portando infirmitates tentationis : tertium, in orando pro eis, quasi in tentatione simus pro eis : et quartum, in tenendo Deum, ne deserat in violentia tentationis.
De primo, quod est condolendo tentatis. II ad Corinth. xi, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ? Ideo etiam dicit Apostolus, ad Roman. xii, 14 et seq : Benedictic, et nolite. maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes, etc. Joan. xvi, 21 : Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus. Unde, Apocalyps. xii, 1 et 2 : Mulier amicta
<--- Page Split --->
sole... clamabat parturiens. Parturit enim cor Sanctorum, quando in tentatione primo filios enititur. Ad Galat. iv, 19: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. In parturitionibus enim in doloribus est mater, et partus in angustiis. Isa. xxvi, 17 et 18: Sicut quæ concepit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua, Domine. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum, scilicet salutis. Isa. xxxvii, 3: Dies tribulationis, et angustiae 1, et correctionis, et blasphemiae dies hæc: quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. Dies enim tribulationis est quoad cor sanctorum in matris affectu diligentium: dies angustiae, quoad dolorem tentatorum: dies correctionis, quoad intentionem Dei dantis potestatem tentatori: dies blasphemiae, quoad malam voluntatem tentatoris. Sic veniunt filii ad partum: et inducendo in tentationem quassatur uterus matris, et coarctantur parvuli: et vix aliquando est virtus pariendi. Psal. xc, 15: Cum ipso sum in tribulatione. Quoad hoc igitur tota simul fraternitatis charitas se tentatis connumerat dicendo: « Ne nos. »
De secundo autem, quod est de portando cum ipsis tentatis infirmitates eorum, dicitur, ad Roman. xv, 1: Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Isa. lii, 4: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Ad Galat. vi, 2: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Ad Roman. xiv, 1: Infirmum in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. Osee, xi, 3: Ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos: quia hoc est sanctorum, quod etiam nescientibus prosint tentatis, et nolentibus sublevent onus. Hoc igitur modo sub
uno onere pressi, communiter dicunt orantes : « Ne nos. »
Tertium est, quod in orando pro eis, quasi in tentatione cum ipsis existentes, instare debemus : quod nisi socios eos habeamus consolationis, ipsam Dei consolationem desolationem reputemus, propter fervorem charitatis quem habemus ad ipsos. Exod. xxxii, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Genes. xxvi, 13 : In me sit ista maledictio. Ad Philemonem, §. 18 : Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. Josue, vii, 8 : Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem? Ad Roman. ix, 3 : Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Sic ergo tentationem infirmorum nobis adscribentes, iterum dicimus : « Ne nos. »
Quarto autem, in tenendo Deum, ne inducat potestatem dando tentatori. Isa. lxiv, 7: Non est qui invocet nomen tuum: qui consurgat, et teneat te. Ezechiel. xiii, 5: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis, vos scilicet, murum pro domo Israel. Job, ix, 33: Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. Sic enim fecit Jacob, Genes. xxxii, 26, qui tenuit Deum dicentem: Dimitte me. Et ait illi: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Timuit enim, ut ibidem dicitur, ne veniens pietate accepta Esau, scilicet tentator, percuteret matres cum filiis. Osee, xii, 3 et 4: In fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum. « Duobus enim « brachiis, ut ait Hieronymus, tenuit « eum, fletu scilicet et oratione. » Sic ergo iterum instantes pro eis connumeramus nos eis, dicentes: « Ne nos. »
Sequitur :
<--- Page Split --->
« Inducas. »
Hoc est, o Pater, ne des potestatem tentatori, quam juste dare potes, inducendi nos in tentationem : et ideo plus est hoc dictum, quam ne nos permittas induci : quia dans potestatem per aliquem modum inducit, hoc est, ducit intus.
Sed ad hoc intelligendum, oportet scire, quod sicut cum dicitur : Iste claudicat, duo dicuntur in ambulatione, quæ est claudi gressus : quorum unum est ambulatio, quæ est virtutis ambulativæ : alterum autem est distortio et divaricatio ambulationis, quæ non causatur a virtute ambulativa, sed a defectu, qui est curvitas in tibia, vel in crure ambulantis. Ita cum dicitur : « Inducas, » duo dicuntur : ductio per gradus tentationis, et hæc est causata a virtute dantis, et ordinantis potestatem tentatoris : alterum autem est seductio et præcipitatio tentati, quæ non causat nisi iniquam voluntatem tentatoris, et defectum voluntatis tentati. Et horum exemplum est in equitatione militis in equo claudo, cujus cespitatio reducitur ad claudicationem in equo. Rectus motus autem, quo perficit viam, reducitur ad regimen militis sicut ad causam.
Hoc igitur modo, Pater, « Ne inducas, » quia licet tua sit bona et ordinata potestas, tamen iniqua est tentatoris voluntas, et magna nostra infirmitas. Magis enim nobis expedit a tua voluntate in bonis deduci, quam in tentationibus exerceri, licet gloriosius sit in tentatione exerceri, quam in bonis virtutum sine tentationibus deduci.
Secundum hunc intellectum potestas tentatoris admonet nos de quatuor : primum quidem est de patientia subjectionis potestati : secundum, de humilitate quam experimur in nobis : tertium, de constantia non cedendi (alias, credendi) tentatori : quartum est de profectu per exercitium tentationis.
De primo hujus, hoc est, de patientia
in tentatione propter eum qui dat potestatem, Apocalyps. ii, 3 : Patientiam habes, et sustinuisti, multa scilicet, propter nomen meum, et non defecisti. Jacob. i, 4: Patientia opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Ad Hebr. x, 36 : Patientia vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportelis repromissionem. Jacob. v, 8 : Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit : et hic est adventus consolantis.
De secundo, hoc est, de humilitate : quia in tentationibus nostras experimur infirmitates, Michææ, vi, 14 : Humiliatio tua in medio tui. Et ideo dicitur, quod tentatio colaphizatio est. II ad Corinth. xii, 7 : Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, qui me colaphizet. Sic dicitur, Isa. n, 11 et 12, quod oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum : exaltabitur autem Dominus solus in die illa. Quia dies Domini exercitum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem : et humiliabitur. Et infra, in eodem, ʒ. 17 : Incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa. Quicumque enim de se aliquid præsumit, inclinatur per tentationes.
De tertio, hoc est, de constantia perseverandi, et non cedendi (alias, credendi) tentatori, ad Galat. ii, 5 : Neque ad horam cessimus subjectione. Eccle. x, 4 : Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Luc. xxii, 28 : Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, etc. Eccli. ii, 1 : Accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
De quarto, hoc est, de profectu qui per tentationem accipitur ex intentione dan-
<--- Page Split --->
tis potestatem tentandi, qui nullo modo daret illam nisi propter profectum tentationis. Unde, I ad Corinth. x, 13 : Faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Tob. xii, 13 : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te, hoc est, probatum te redderet. Eccli. xxxiv, 11 : Qui tentatus non est, qualia scit ? Sapient. iii, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Ad Roman. v, 3 et seq. : Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Spes autem non confundit. Jacob, 1, 2 : Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis. Et, in eadem, 7. 12 : Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Hoc est igitur : « Ne nos inducas. »
« In tentationem. »
Et in hoc ultimo notabile est, quod non dicit : in peccatum, sed in tentationem : quia licet aliquo modo det potestatem inducendi in tentationem, tamen nullo modo dat potestatem inducendi in peccatum.
Et in tentatione quidem tria utiliter notantur : primum est tentationis ordo, sive gradus, per quos inducitur qui inducitur : secundum est tentationis experimentum : tertium est tentationem finis. Primum revelat hostis vias : secundum, hominis tentati vires : tertium est dilectio liberatoris et gratitudo.
De primo dicitur, II ad Corinth. u, 11 : Non enim ignoramus cogitationes ejus, hostis videlicet, quæ tamen difficulter cognoscuntur : et ideo dicit Salomon in Proverb. xxx, 19, quod inter ea quæ sunt incognita sibi, est via colubri supra petram : et petra est frigidum et
durum cor tentatorum. Job, xli, 4 et 5 : Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ? Portas vultus ejus quis aperiet ? Quasi diceret : Faciem agnitionis Leviathan in tentatione, quando multis se velat (alias, vestit) operimentis, nullus revelabit, nisi ego tentatus per experimentum tentatoris. Hi enim qui intrant per tentationes in medium fraudis ejus, illi sunt qui aliis detegendo aperiunt portas vultus cognitionis ejus.
De secundo, quod est experimentum virium propriarum, 1 ad Corinth. x, 12 et 13 : Qui se existimat stare, videat ne cadat. Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Sic expertus fuit Petrus, qui dixit se paratum in carcerem et in mortem ire cum Christo : et postea negavit ad allocutionem puellæ 1. Luc. vn, 13 : Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Hoc enim experimentum propriarum virium valet ad cautelam : quod si infirmus sit, subtrahat se ab occasione tentationum : et si se fortem invenit esse, melius de se præsumens, altiora in Dei obsequio attentat. Eccli. vi, 7 : Si possides amicum, in tentatione posside illum, et ne facile credas ei, supple, teipsum.
De tertio, hoc est, de fine tentationis, qui est liberatio, et per consequens amor et gratitudo liberantis, Tob. iii, 21 : Hoc pro certo habet omnis qui te colit, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur : si autem in tribulatione fuerit, liberabitur : et si in correptione fuerit, ad misericordiam tuam venire licebit. Eccli. xxxiii, 1 : Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus eum conservabit, et liberabit a malis. Eccli. xliv, 21 et 22 : In tentatione inventus est fidelis. Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua. Quando enim homo experitur tam desideratam liberationem, non potest esse non gratus liberatori, cantans et psallens :
<--- Page Split --->
Salvasti nos, Domine, de affligentibus nos: et odientes nos confudisti 1.
Et haec est causa, quod petit non tentari, nec in tentatione non conducì, vel reduci : sed potius ne inducatur in eam per modum qui dictus est supra. Conductus enim et deductus in ea super aspidem et basiliscum ambulat, et conculcat leonem et draconem 2 : et hoc est gloriosum et bonum. Sic enim Dominus ductus est in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo 3 : et per omnes vias tentatoris et tentationis ingressus est, sed in ipsam tentationem nullo modo est inductus : in quo nobis dedit exemplum, ut sequamur vestigia ejus.
« Sed libera nos a malo. »
Ecce ultima petitio, quae est de amotione mali, quod præsens est secundum causam et actum, a quo petitur hic liberatio.
Et est hic dubitatio gravis : quia « cum « malum fiat omnifariam, ut dicit Dio- « nysius, virtus autem uno modo tantum « ex una tota et sola causa : » videtur amplioris divisionis esse malum quam bonum : et sic plures petitiones deberent esse de amotione mali, quam de adeptione boni : et hoc non est : quia quatuor sunt de adeptione boni, et tres tantum de amotione mali.
Ulterius quaeritur, quia videtur quod ista petitione posita, duae praecedentes superfluant : quia si perfecte liberamur a malo, et debita sunt dimissa, et in tentationem non inducimur.
Adhuc quaeritur ulterius, de quo malo intelligitur, cum dicitur : « Libera nos a malo ? » Aut enim intelligitur de malo culpæ, aut de malo pœnæ. Si de malo culpæ, contra malum culpæ sufficienter petitur removeri per duas praecedentes petitiones : quia culpæ malum perpetra-
tum petitur removeri per primam : et quod est in tentatione futurum, petitur removeri per secundam : et sic ista non est necessaria. Si autem de malo pœnæ petitio ista intelligitur, Contra : Malum pœnæ multum promovet ad beatitudinem : ergo si docet nos petere liberari ab illo, docet nos petere contra nos ipsos.
Adhuc, Paulus gloriatur in illo malo 4, ergo non est petendum amoveri.
Adhuc, hoc facit nobis consortium crucis Christi, et ab illo non debemus petere liberari.
Adhuc, impossibile est consequi hanc petitionem, et non complebitur, nisi postquam mortale hoc induerit immortalitatem, sicut dicit Glossa : ergo frustra petitur, ut videtur.
Si autem dicatur secundum aliam Glossam, quod petitur hic liberatio a malo tentationis, quæ nondum est : tunc hæc petitio non videtur differre a præcedente, nisi tantum materialiter : quia in præcedente petitur liberatio a tentatione quæ jam instat : et in ista, liberatio ab ea quæ nondum est : et illæ non nisi materialem habent differentiam.
Si autem aliquis velit dicere secundum Chrysostomum, quod sic intelligitur petitio, quod in priori quidem petitur : Ne nos inducas in tentationem : sed quia vix contingit propter infirmitatis huuanæ fragilitatem quod non inducamur in tentationem, ideo sequitur, quod si inducamur in tentationem, quod nec tunc deserat, sed liberet nos a malo, hoc est, ab illius, in quam inducti sumus, tentationis periculo. Sed hoc videtur omnino superfluum : quia non inducimur in tentationem nisi per peccati aliquem actum : et tunc hoc est debitum, quod ante petebamus nobis dimitti : et tunc tota ista petitio est superflua. Si enim dimittitur debitum, li-
<--- Page Split --->
berati sumus a periculo tentationis in quam sumus inducti.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod secundum divisionem nostram superius inductam, intelligitur de malo quod imminet secundum causam et actum: et hoc est malum penæ cujuscumque, secundum quod est causa imminentis culpæ, præcipue tale malum est fomes peccati. Sunt autem et aliæ penæ secundum quod sunt causa periculi peccati. Et hoc modo petuntur amoveri, præcipue a nobis, qui infirmitate depressi, de facili per penas labimur in peccatum. Matth. xxvi, 41: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Ad id ergo quod primo quæritur de divisione, dicendum, quod licet secundum species et individua malum sit amplioris divisionis quam bonum, tamen secundum genera, bonum est pluris divisionis quam malum. Bonum enim et malum generalissime sumpta non sunt in genere, sed sunt genera aliorum existentia, sicut dicit Philosophus: quando autem magis contrahitur bonum ad bonum gratiae, et malum ad id quod adimit bonum gratiae, erit bonum amplioris divisionis quam malum in generalibus suis differentiis: quia bonum variatur ad formam similitudinis divinae, et ad perfectionem potestatis, et ad perfectionem operis, et ad bonum conservans in istis. Malum autem non attingit ipsum nisi ea parte qua adimit ipsum in perfectione operis: et ideo non est tantae divisionis in genere sicut bonum: et ideo etiam pauciores penes ipsum accipiuntur petitiones, sicut patet in divisione. Malum enim non possumus accipere per similitudinem contrarii ad id cui assimilatur bonum: quia nullius est similitudo, sed potius privatio. Non possumus ipsum accipere propter imperfectionem potestatis, cum non sit in actu, et potestatem infirmat: hoc non sit nisi per actum deficientem. Et similiter dicimus de conservatione.
Ad id quod ulterius quæritur, dicen-
dum, quod non superfluunt petitiones præcedentes : quia debitum quod jam est, petitur dimitti in prima : secundum, quod in causa est, et in actu non est, petitur dimitti in secunda. Pœna autem non secundum quod pœna, secundum autem quod est in multis inductiva et causa culpæ, petitur amoveri in tertia.
Ad id autem quod in contrarium objicitur, dicendum, quod in veritate pœna multum promovet: et secundum hoc non petitur liberatio ejus, sed potius secundum quod est inductiva mali culpæ, vel impedimenti ejus, quod non est bonum (alias, quod est bonum). Sic enim sit in (alias, a) multis, et secundum hoc petitur amoveri.
Ad hoc quod dicitur, Paulus in infirmitate gloriatur : dicendum est, quod dupliciter liberamur a tali pœna : aut enim liberamur in toto a pœna quæ instat, aut liberamur a periculo in quod præcipitat, quando contemnimus, et gloriamur in ea : et hoc est perfectorum Sanctorum ; sed id quod ante dictum est, est infirmorum.
Ad hoc autem quod dicitur, quod in hac vita hoc non consequimur, dicendum, quod simpliciter quidem et universaliter non consequimur, sed secundum modum in aliqua pœna consequimur : secundum modum autem dico secundum quem impellit in culpam. In aliqua autem pœna : quia ab hac et illa pœna saepe liberamur. Dixit tamen Christianus Belvacensis, quod « aliquando in ista petitione Eccle- « sia exauditur : quia ante finem mundi « Sancti erunt sine originali, et Christus « cum eis corporaliter comedens et bi- « bens, et ipsi liberi ab omnibus malis « per mille annos. » Sed iste error ab ipsomet, et a nobis, et ab aliis multis condemnatus est.
Sic igitur intellecta petitione, quærimus adhuc, quare dicit : « Libera nos u malo, » et non, salva nos a malo, aut, fac nos vincere malum.
Et ad hoc dicendum, sicut dici
<--- Page Split --->
Chrysostomus, quod « petitiones ista « formantur secundum quod omnibus « congruunt : non omnium autem est in « potentia virtutis vincere malum, sed « hoc est perfectorum : » nec omnino salvamur a malo, quamdiu vivimus, sed sufficit ut liberi et immunes simus a mali contagione : et sic intelligitur petitio.
Secundum hunc igitur modum intellecta, dicendum quod homo liberatur a malo tribus modis proprie, et per tria adjutoria : unum est a contagione mali, secundum est a mali causa, tertium est a mali defectu. A mali contagione liberatur, qui licet in illo malo sit, tamen malum non relinquit in ipso peccati contagionem : a mali causa liberatur, qui a pсna liberatur, quae mali est inductiva : a mali defectu liberatur, cui malum instans circa rem et potestatem operandi bonum, nullam notabilem inducit infirmitatem. Et contrariis modis tribus succumbunt malo illi qui succumbunt.
De prima liberatione dicitur, ad Roman. vi, 13 et 14 : Exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia. Quasi diceretur : Licet insit causa peccati, tamen dominari non potest, quamdiu estis sub gratia Dei. Genes. iv, 7 : Sub te erit appetitus ejus. Quasi diceret : Licet insit causa peccati, ad peccatum non venis, nisi velis : quia Deus dedit tibi libertatem, et subter illam libertatem est appetitus peccati : quia aliter peccatum esset necessarium, et non voluntarium.
De secunda liberatione dicitur, Deuteron. xxxiii, 27 : Dominus ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere. Hoc enim fit, quando et malum et causa mali tollitur. Ad Roman. xvi, 20 : Deus pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter.
De tertia liberatione dicit Apostolus, II ad Corinth. xii, 9 et 10 : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabiter in me virtus Christi : cum enim
infirmor, tunc potens sum. Et est mirabile, quia, sicut dicit Dionysius in Libro de Divinis nominibus : « Malum est in- « firmitas modi, et commensurationis, « et harmoniae. Sicut enim videmus, « quod membrum corporis infirmum « est destitutum aliquando in modo « speciei, sicut oculus destitutus clari- « tate humoris crystallini : aliquando « autem destituitur in commensuratione « partium componentium ipsum, vel « figurae continentis ipsum in excessu, « vel diminutione totius, vel partium : « vel ex hoc quod una alteri non pro- « portionatur : aliquando autem, destitui- « tur in harmonia, quod (alias, quando) « non est habens harmoniam ad visum « rectum : et ideo quidam prope, qui- « dam autem longe vident. Ita etiam « destituitur bonum animae : quia ali- « quando non habet modum suae speciei « secundum virtutem congruum : ali- « quando autem non habet commensura- « tionem ad (alias, secundum) actum sibi « debitum in partibus animae, quia « affectus non proportionatur bono, sic- « ut intellectus vero, et sic de aliis : ali- « quando autem non habet harmoniam « debitam. » Et in quibus nihil horum est, et omnia contraria ex pœenis proveniunt : illi sunt perfecte a malo liber: et liberati : et illi sunt vere liberati : et de his dicitur, Judicum, v, 21 et 22 : Conculca, anima mea, robustos. Ungulae equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per praeeps ruentibus fortissimis hostium. In virtute enim concepta contra malum conculcantur mala hostium, et ungulae superbiae (quibus vestigia infirmitatis imprimere et infigere quaerunt bonos) cadunt, fugientibus eis a facie justorum. Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
Tribus autem infirmitatibus destituuntur hi qui non liberantur : una est destitutione voluntatis, secunda est pusillanimitatis, tertia autem est diminutione boni naturalis. Voluntatis infirmi-
<--- Page Split --->
tas incidit in mali actum, pusillanimitatis nimis dejicit in poena sensum, sed destitutio naturalis boni de peccato facit ruere in peccatum : et sic homo in servitutem mali dejicitur, qui non liberatur.
De prima dicitur Jeremiae, xm, 23: Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poterit is benefacere, cum didiceritis malum ? Postquam enim malum longa consuetudine in usum trahitur, voluntas ad boni (alias, bonum) actum languens infirmatur. Thren. 1, 6 : Abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. Proverb. xxvm, 1: Fugit impius, nemine persequente. Psal. xm, 5: Trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
De secunda infirmitate dicitur, Oratio Manassa : Incurvatus sum multo vinculo ferreo, et non est respiratio mihi. Luc. xm, 16 : Hanc filiam Abrahae, quam incurvavit Satanas, ecce decem et octo anni, supple, sunt. Psal. xl, 4 : Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
De tertia infirmitate dicitur, Luc. x, 30, quod despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Iste est filius prodigus, qui abiit in regionem longinquam : ita quod vix cogitavit de reditu 1.
Contra haec sunt tria adjutoria : et contra primum est virtus confortans voluntatem : contra secundum, bonum gratiae perficiens sanitatem: contra tertium, antidotum sacramenti reddens integritatem.
De virtute autem confortante voluntatem dicitur, Josue, t, 6 : Confortare, et esto robustus. Job, iv, 3 et 4 : Manus lassas roborasti : vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Judith, xm, 7 : Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum. Psal. lxxvii, 29 : Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
De secundo, hoc est, de bono gratia, quod perficit sanitatem, Jerem. xvn, 14 : Sana me, Domine, et sanabor. Psal. cm, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Eccli. xxxvm, 7 : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis.
De tertio, hoc est, de reintegratione, Jacob. 1, 4 : Sitis perfecti et integri, in nulla deficientes. I ad Thessal. v, 23 : Ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Act. m, 16 : Fides, quæ per Christum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
Sic ergo liberamur a malo, hoc est, liberi efficimur a malo nos detinente et instigante ad malum.
Huic autem orationi subjungitur :
« Amen. »
Quod est, vere, vel fideliter, vel verum fiat. Quia pro certo quicumque hanc orationem in eo modo quo exposita est, dixerit, quidquid petierit, impetrabit. Marc. x1, 24 : Propterea dico vobis : omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis 2, vel in ipso petito, vel in alio quod vobis melius est : quia nescimus quid melius sit nobis : sed ipse Pater providet nobis, et dat nobis id quod magis expedit.
Dicitur tamen, quod quatuor exiguntur ad hoc quod oratio exaudiatur : quod fiat pro se, pie, et perseveranter, et ad salutem.
Pro se : quia licet unus possit alii mereri primam gratiam, sicut Stephanus dicitur impetrasse primam gratiam Paulo, tamen saepe non auditur orans pro alio : eo quod peccata alterius impediunt
<--- Page Split --->
orationem, sicut dicit Samuel David, I Reg. xvi, 1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum? Jerem. xi, 14 : Noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem : quia non exaudiam. Jerem. vii, 16 : Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi : quia non exaudiam te.
Pie etiam orandum est, si exaudiri debeat. Joan. ix, 31 : Scimus quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. Amos, v, 23 : Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam. Isa. i, 15 : Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Threnorum, in, 44 : Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
Perseveranter etiam debet petere. Unde, Luc. xi, 8 : Si perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Jacob. v, 16 : Multum valet deprecatio justi assidua. Luc. ii, 37 : Quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 1 ad Timoth. v, 5 : Speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die.
De eo autem, quod debet esse ad salutem, II ad Corinth. xii, 8 et 9 : Ter Dominum rogavi ut discederet a me : et dixit mihi : Suffecit tibi gratia mea : quia enim non petiit ad salutem, non fuit exauditus. III Reg. xix, 4 : Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam : oravit Elias, et non fuit exauditus. Similiter, Jona, iv, 3 : Tolle, queso, animam meam a me : quia melior est mihi mors quam vita. Et multa alia talia sunt in sacra Scriptura. Quando autem est ad salutem, semper exaudit Deus suos. Ad Hebr. v, 7 : In omnibus exauditus est pro sua reverentia : hoc enim dictum est de Christo gratia membrorum, quia pro se exorare non indiguit.
Hoc igitur est, quod dicit : « Amen : » quia si ita fit oratio, semper exauditur a Patre qui est in cœlis.
« Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester cœlestis delicta vestra. »
Ecce ponit hic conditionem ad unam de septem petitionibus : et haec est prima inter eas quibus petitur amotio mali. Causa autem hujus est, quae accipitur ex praecedentibus secundum Chrysostomum. Quia, Sapient. vi, 8, dicitur, quod pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter est cura illi de omnibus : et ideo Patri nostro cœlesti æqualiter omnes sumus conjuncti, et unum audit. sicut alium : et ideo non potest unum audire, contra quem clamat alius. Unde, Jacob. v, 4 : Clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit. Psal. xcvii, 6 : Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos. Alia ratio est hujus, quia taliter orans non est similis Patri cœlesti, sicut dictum est superius.
Dividitur autem haec pars in duas partes : ita quod in prima ponit conditionem affirmantem : et in secunda, negantem, ibi, y. 15 : « Si autem non dimiseseritis.
In primo horum duo sunt paragraphi : in quorum primo tangit quatuor, quorum primum est dimissio. Secundum autem est infirmitas inclinans ad dimissionem ex parte ejus, cui dimittitur, cum dicit : « Hominibus, » ab humo dictis et infirmis. Tertium est, quid dimittitur, quia « Peccata : » nec unum, nec duo, sed quotquot in nos peccaverunt : et ideo numerum non determinat. Quartum est culpabilitas eorum, quibus remittendum est, cum dicit : « Eorum : » quasi diceret : Quantumcumque sint culpabiles : quia eorum sunt peccata, quae nullo merito vos fieri procurastis.
In secundo paragrapho etiam quatuor
<--- Page Split --->
tangit, remissivum videlicet ex parte remittentis nobis, cum dicit : « Pater vester cælestis. » Secundum est remissio perfecta, cum dicit : « Dimittet. » Tertium est infirmitas nostra, quæ inclinat ut facilius remittatur, cum dicit : « Vobis. » Quartum et ultimum est accusabilitas, et generalitas, cum dicit : « Delicta vestra. »
« Peccata, »
Dicit igitur :
« Si enim dimiseritis. »
« Eorum, »
Videtur autem inconveniens quod dicit : quia factum Dei non debet dependere a facto hominis : et ideo factum Dei debet præcedere factum hominis, et esse antecedens ad ipsum.
Adhuc, homo non potest dimittere, nisi Deus det gratiam dimittendi : quid est ergo, quod dicit : Si enim dimiseritis ?
Et dicendum ad hoc, quod factum Dei non dependet a facto hominis, sed homo bene ponit obicem Deo, ne operetur circa ipsum : et hoc notat, cum dicit : « Si enim dimiseritis. » Si enim odium deponit, tunc Deus obicem non invenit, et tunc dimittit.
Et ad aliud dicendum, quod gratia nobis numquam deest ex pietate Patris cœlestis : sed nos aliquando ex iniquitate propria desumus gratia, sicut dicitur, ad Hebr. xii, 15 : Contemplantes ne quis desit gratia Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
« Hominibus. »
Ecce secundum primi paragraphi et est sensus : « Hominibus, » qui ex humo infirmi sunt, et de facili provocabiles ad offendendum : et ideo facilius est eis ignoscendum. Job, xii, 25 et 26 : Contra folium quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris : scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis
adolescentiæ meæ. I ad Corinth. iii, 3 : Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
Quæ facta sunt in vos. Cantic. i, 5 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me.
Hoc est, quorum ipsi causa sunt, etiam si nihil nos meruimus mali apud ipsos.
« Dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. »
Hoc patet per ante dicta : quia si dimiserimus, assimilamur Patri cœlesti : et tunc operatio indulgentiæ suæ locum habet circa nos.
« Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. »
Iste est secundus paragraphus per oppositum prioris : et planus est tain ad dividendum quam ad exponendum. Matth. xvii, 33 : Sic et Pater meus cœlestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
Hæc igitur dicta sunt de oratione, et de conditione quæ additur a Domino.
« Cum autem jejunatis. »
Exsecutis duabus partibus justitiæ, eleemosyna videlicet, et oratione, tangit hic de tertio, hoc est, de jejunio, per quod fit justitia de corpore.
Et habet hæc pars duos paragraphos : in quorum primo malum modum jejunii excludit : et in secundo, includit bonum, ibi, y. 17 : « Tu autem cum jejunas. »
<--- Page Split --->
In primo horum paragraphorum tria continentur : quorum primum est mali modi circa jejunium inhibitio : secundum autem, mali modi descriptio : tertium autem, inutilitatis in tali jejunio confirmatio. Et haec patent in littera.
In primo horum duo continentur : quorum primum est jejunii suppositio : secundum autem, mali modi circa jejunium suppositum exclusio.
« De primo dicit : « Cum jejunatis. » Et in hoc notantur tria : quorum unum, quod non semper jejunatur : et hoc notatur innuendo distinctionem temporis, cum dicit : « Cum. » Quasi dicat : Non semper jejunatis, quia non potestis, quia nimis exsiccaretur corpus per abstinentiam tam temporis quam etiam qualitate nutrientium : sed quando jejunatis, evitate malum modum. Secundo, innuit jejunium nobis debere esse voluntarium : illa enim dicimur facere, quorum per liberam voluntatem Domini sumus : et hoc innuit per subintellectum suppositum verbi : tertium autem est ipsum jejunium, quod per rem verbi intelligitur.
De primo horum nota, quod praeceptum de jejunio est praeceptum affirmativum : et ideo non ad semper obligat, sed ad quaedam tempora ab Ecclesia determinata. Zachar. viii, 19 : Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium, et laetitiam, et in solemnitates praeclaras. Ista autem divisio temporis jejunii fit ideo, quia intentio Dei et Ecclesiae est, non ut jejunio exstinguatur natura, sive calor naturalis, sine quo non est vita : sed ut dometur pestis libidinis : et ideo praecipit abstineri a facientibus libidinem, sicut a carne, et his quae vicina sunt carni, quae sunt ova, quia convertibilia sunt in carnem. Et ab his quae eliquata sunt ex sanguine bene digesto animalium, sicut est lac et lacticinia : et permittit nu-
tirii his quae sunt remotiora a carne, sicut seminibus, et his quae fiunt ex semine. Et licet concedat vinum quod calidum est, tamen hoc est magis potus quam cibus : et ideo cum miscetur frigidis, quibus tempore jejunii refici mur, est temperatus calor : et in hoc condescenditur homini, ne nimis infrigidetur. Pisces autem qui conceduntur, sunt frigidi et viscosi, et non libidinem accendentes. Daniel. x, 2 et 3 : Trium hebdomadarum diebus, panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum. Licet autem species concedantur, hoc fit ad dissolutionem viscositatis et subtilationis ciborum : quia aliter morbos graves, et humores graves ex melancholico sanguine generarent : et ideo etiam tales species magis sunt medicina quam cibus. Hoc igitur dictum sit de tempore.
Tempus autem duplici consideratione determinat Ecclesia : generalis scilicet Quadragesimae, in quo (alias, qua) est anni decima, accipiens formam a Christo et Moyse et Elia, sicut in antehabitis dictum est 1 : et ponit hoc tempus in principio veris, quando humores humore hiemis multiplicati, et frigore hiemis repressi, calore veris fluere incipiunt in humore juvati. Tunc enim humores libidinem magis nati sunt facere et morbos : et tunc congruit et naturae et gratiae corpora desiccari per longum jejunium et macerativum. Alia consideratio est generalis Ecclesiae secundum quartas anni : quia tunc secundum quartas anni etiam moventur humores, et moti inducunt libidinem. Et quia tunc particulariter moventur, per parva jejunia obviat. Ecclesia jejuniis quatuor temporum. Unde, Levit. xvi, 29, dicitur de talibus jejuniis. Affligetis anima vestras. Et adhuc, Levit. xxiii, 29 : Omnis anima quae afflieta non fuerit die hac, peribit de populis suis. Hoc igitur dictum sit de temporibus jejuniorum. Alia enim jejunia diver-
<--- Page Split --->
sis de causis particularibus fiunt, et a diversis diversimode observantur.
Debet autem jejunium nobis esse voluntarium, sicut dicit David, Psal. xxxiv, 13 : Humiliabam in jejunio animam meam. I Esdræ, vn, 23 : Jejunavimus, et rogavimus Deum nostrum per hoc : et evenit nobis prospere. Esther, iv, 16 : Ego jejunabo, et tunc ingrediar ad regern.
Tertium est ipsum jejunium, quod est maceratio carnis ex duobus, scilicet ex tempore, et qualitate ciborum. Ex tempore, quia cum supra dictum sit quod tempus comestionis est in sexta, protrahitur jejunii tempore usque ad nonam, et tunc corpus exsiccatur. Ex qualitate autem ciborum, sicut paulo ante diximus : unde, Act. x, 30, dicit Cornelius : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea. Psal. cvn, 24 : Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum, hoc est, pinguedinem amissam ex maceratione.
Hoc est ergo quod dicit : « Cum autem jejunatis. »
Sequitur :
« Nolite fieri sicut hypocrite, tristes. »
In ista mali modi inhibitione tangit tria : primum est inhibitio ejus quod in nobis est, cum dicit : « Nolite, » hoc est, voluntas sit contrarii, etiamsi tristitia sit ex maceratione. Secundum est id quod prohibet, hoc est, « Fieri tristes. » Tertium est malus modus, dicendo : « Nolite. »
Non enim volontarie talia nobis signa procurare debemus : licet enim necesse sit hominem destitui in maceratione longa jejunii, tamen voluntas non debet esse hujus, sed potius gaudium de obsequio Dei, II ad Corinth. vi, 4 et 5 : Ex-
« Sicut hypocrite. »
hibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros... in jejuniis. Ministerium enim Dei debet esse voluntarium, et non tristitia afflictionis. Isa. lvni, 3 : Numquid tale est jejunium quod elegì, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum ?
« Fieri tristes. »
Ecce secundum. Et est aliud esse tristes, et aliud fieri tristes. Necesse est enim per longum jejunium esse tristem, quia hoc est consequens naturae destitutionem : fieri autem tristes, est effectus ejus quod est nos facere tristes per imposturas, cum non simus : quia « quod fit, non est, » ut dicit Aristoteles. Et hoc est, quando nobis facimus signa tristitiae, cum tamen naturam per jejunium destitutam non habeamus. Eccli. xii, 11 : Et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo.
« Sicut hypocrite. »
Ecce tertium, in quo removet malam formam hypocritarum. Hypocrisis enim semper mendax est, et aliud simulat, et aliud est. Proverb. xi, 9 : Simulator ore, hoc est, vultu, decipit amicum suum : justi autem liberabuntur scientia : scientia enim est conscientia bene conversans.
« Extei minant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. »
Hic describit modum hypocritarum, qualiter se faciunt tristes.
Et dicit duo : primum est qualiter se tristes efficiunt : secundum est, quare hoc faciunt.
De primo dicit :
« Exterminant enim facies suas, »
Hoc est, extra terminos coloris et con-
<--- Page Split --->
sistentiae naturalis faciunt, et ponunt per imposturas quasdam. Job, vni, 12 et 13 : Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arscit : sic via omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocrite peribit. Hypocrita enim est in flore non destitute naturae in occulto, nec carpitur manu aspera pcnientiae, sicut alii virores Sanctorum, qui per herbas significantur :.et tamen simulata pcnientia arescit. Psal. cxxvii, 6 : Fiant sicut fenum tectorum : quod priusquam evellatur, exaruit. Tectorum enim est, quia longe et in propatulo volunt videri.
« Ut appareant hominibus jejunantes. »
Ecce quare faciunt, « ut appareant hominibus jejunantes. »
« Tu. »
Bene dicit, « hominibus, » quia de Deo non curant : nec ille facie decipi potest, sicut homines, I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. Infra, vii, 13 : Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
« Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. »
Hic tangitur per confirmationem assertio vacua mercedis : unde praemittit assertionem in confirmatione, cum dicit : « Amen : » et in dicto veritatis, cum dicit : « Dico vobis. » Et subdit vacuitatem mercedis, cum dicit : « Receperunt mercedem » quia laudem quaerebant : ideo laudantibus hominibus, mercedem habuerunt quam voluerunt. Et dicit : « Suam, » quia adhuc exspectabunt mercedem justitiae vindicantis, quam non voluerunt. Sapient. ii, 22 : Neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
« Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava. »
Eccc secundus paragraphus, in quo exclusa forma mala includit formam debitam jejunii.
Et dicit tria : primum est quod pertinet ad absconsionem coram hominibus : secundum est quod facit placere Patri spiritus, et in occultis : tertium est de remuneratione mercedis. Et haec patent in littera.
In primo horum dicit tria : primo enim supponit jejunium debito tempore debere fieri : secundo, ponit occultantia jejunium : et tertio, subjungit causam.
Quod autem jejunium debet fieri, innuitur, cum dicit :
In quo notat debere esse voluntarium, non sicut Simon crucem portavit in angaria, sicut jejunant tria genera hominum, scilicet repleti, ne suffocentur : avari, ut ditentur : hypocrite, ut laudentur, quia aliter non laudantur : et illi per devotionem non sunt causa sui jejunii, nec jejunant Deo. Zachar. vii, 5 et 6 : Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi? Quasi diceret : Non, sed vobismetipsis. Et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis? Quasi diceret : Sic, et non mihi : quia non comedistis et bibistis ut fortiores essetis in obsequio meo, sed potius ut aliquid vobis inde commodi, vel laudis proveniret.
Propter medicinam enim abstinens vult consequi sanitatem : quia dicitur, Eccli. xxxi, 23 et 24 : Vigilia, cholera et tortura viro infruntio, somnus sanitatis in homine parco : dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. Eccli. xxxvii, 32 et seq. : Noli avidus esse in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam : in
<--- Page Split --->
multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. Propter crapulam multi obierunt : qui autem abstinens est adjiciet vitam. Hoc quidem jejunium est bonum, sed non est satisfactivum, quamvis sit virtutis actus aliquando : quae (alias, qui) medium considerat quoad sufficiens nature.
Jejunium autem avari est, ut plus habeat : quia de bonis suis non audet saturari. Eccle. vi, 1 et seq. : Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae, ex omnibus quae desiderat : nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.
Hypocrisis autem mendax necessitatem habet suppositionis : quia nisi jejunet, non habebit laudem quam intendit, sicut dixit Pharisæus, Luc. xvii, 12 : Jejuno bis in sabbato.
Egens etiam jejunat ex necessitate, quia non habet. I ad Corinth. xi, 21 : Alius quidem es urit, alius autem ebrius est.
De his jejuniis est versus :
Jejunant justus, medicus, simulator, avarus.
Vel sic :
Abstinet aeger egens, cupidus, gula, simia, virtus
De his omnibus dicitur simul, Isa. LVIII, 3 : Quare jejunavimus, et non adspexisti? humiliavimus animas nostras, et nesciisti ?
Ad haec ergo excludenda dicit : « Tu autem. »
Distinctionem autem temporum jejuniorum tangit, cum dicit :
« Cum. »
Et dictum est supra, quae tempora conveniunt jejunio afflictivo generaliter : speciali autem jejunio conveniunt duo tempora emergentia, licet plura sunt numero.
Aliquando enim emergit necessitas tribulationis, et tunc ut facilius impetretur venia, indicitur jejunium. Joel, ii, 13 et 16 : Sanctificate jejunium, vocale cetum, congregate populum. Jonæ, iii, 7 et 8 : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant. Et operiantur sæcis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine.
Aliquando autem est emergens causa lætitiæ spiritus, lætitia omnino abstrahente a carne : et tunc iterum indicitur jejunium, in signum quod tale gaudium facit oblivisci corporaliter delectantium, et ut spiritus a suo gaudio per delectabilia corporis non abstrahatur, sicut est jejunium, quod indicit Ecclesia in septimana Pentecostes in adventu Spiritus sancti, in quo Alleluia cantatur, et nihil omnino luctus est, nisi lugeatur in desiderio cælestis patriæ, in qua gaudium spiritus est plenum, et per consequens pro incolatu miseriæ, per quem retrahimur a gaudio illo : et de illo dicitur, Matth. ix, 15 : Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ? supple, secundum (alias, per) præsentiam corporalem : Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt1, quando scilicet vinum novum, gaudium sancti Spiritus mittetur in ultres novos, confortatos et innovatos per Spiritum, qui, Apocal. xxi, 3, sedens in throno dicit : Ecce nova facio omnia. Tunc enim, ut dicit
<--- Page Split --->
Gregorius, « gustato spiritu, desipit « omnis caro et carnalis delectatio. »
Sic ergo dicit : « Tu autem cum jejunas. »
Tertium autem, quod in verbo dicitur, est res verbi, cum dicitur :
« Jejunas. »
Et licet superius dixerimus de qualitate ciborum sumendorum in jejunio, tamen adhuc notandum est, quod sicut dicunt Philosophi, tria sunt facientia libidinem : calor faciens, et humidum materiam subministrans, et ventosum membra extendens : legumina autem ventosa sunt, ita quod Avicenna dicit, quod « faba tenet ventositatem usque « ad tertiam digestionem. » Et Constantinus, quod « hordei potus provocat libi- « dinem ex ventositate. » Tamen licet ista sint ventosa, fuerunt tamen semper cibus jejunantium : quia ventositatem illam habent, antequam carni socientur et uniantur, et ideo transitoria est : sed illa, quae calida et humida adduntur carni, faciunt libidinem permanentem : et ideo illa vitari praecipiuntur. Daniel. 1, 12 : Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vesendum, et aqua ad bibendum. Et ita dabat eis legumina. Pueris autem his dedit Deus sapientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. Licet autem biberint aquam hi pueri, tamen hoc non potest trahere in consequentiam nostra fragilitas, sed potius nobis conceditur vinum propter fomentum caloris naturalis.
Hoc igitur modo dicit : « Tu autem cum jejunas. »
« Unge caput tuum, et faciem tuam lava. »
Deinde subjungit ea, per quæ jejunium occultatur : et sunt duo : unctio
capitis, cum dicit : « Unge caput tuum : » et lotura vultus, cum dicit : « Faciem tuam lava. » Et sicut dicit Chrysostomus : « Ridiculum est ut ista « ad litteram accipiantur : quia licet mo- « ris fuerit Palestinis multis uti unguen- « tis et odoribus, tamen hoc non erat « apud alias gentes, evangelium autem « generalis est doctrina omnium gen- « tium : et ideo per unctionem capitis « omne exhilarans accipitur : per lotu- « ram autem faciei accipitur omnis de- « positio sordium. » Unde Glossa dicit : Faciem lava a luctuosis sordibus, in quibus etiam jactantia est, et magis sub specie religionis decipit : unde prohibet, quod quidam cinerem in capite sparserunt, et cinerem sibi substraverunt, ut luctum jejunii ostentarent. Hoc enim antiqui tempore tristitiae et afflictionis suae fecerunt, sicut dicitur, Job, 11, 11 et seq. Et quod illi laudabiliter fecerunt, postea hypocritae in vensatione laudis alias sibi personas alligantes assumpserunt.
Dicamus igitur, quod oleum nitore quem confert, spirituale significat gaudium, et jucunditatem, quibus abstrahitur animus, ne sentiat corporis in jejunio rationabili afflictionem, sicut dicit Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo latitiae prae consortiums tuis. Eccli. xxxv, 11 : In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sancitfica decimas tuas. Proverb. xxvii, 9 : Unguento et variis odoribus delectatur cor. Et hac delectatione abstrahitur, ne inclinet vultum ad tristitiam.
« Et faciem tuam lava. » Eccle. ix, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida : et oleum de capite tuo non deficiat. Genes. xliii, 31 : Lota facie egressus, continuit se Joseph, ne tristis esse videretur.
De omnibus his simul dicitur, Isa. lxi, 3 : Ut ponerem, scilicet consolationem, lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu meroris.
<--- Page Split --->
18
« Ne videaris hominibus jejunans. »
Ecce tertium, ubi ponitur finis, sive causa finalis eorum quae dicta sunt : videri enim hominibus vanum est. Sapient. xiii, 1 : Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, hoc est, quod solum sciant et approbent Deum. Apostolus, I ad Corinth. iv, 3 : Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die.
« Sed Patri tuo qui est in abscondito. »
Hoc est secundum, quod dividitur contra præcedens totum : et hoc est studium, quod placeas Patri spirituali in occultis : et tangit duo : affectum Patris, et veritatem spiritualitatis. Affectum quando dicit : « Sed Patri tuo, » qui tibi dulcis est : et ideo placet ei, quod aliquo modo placere poterit. Proverb. iii, 12 : Quasi pater in filio complacet sibi.
Secundo, tangit veritatem spiritualitatis, cum dicit : « Qui est in abscondito, » hoc est, in conscientia : et hæc est spiritualis, quia nihil illabitur conscientiae nisi Pater cælestis. Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus. 1 Petr. iii, 4 : Qui absconditus est cordis homo, in incorrupibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
« Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. »
Ecce tertium, in quo dicit tria : affectum Patris, beneplacitum videntis et approbantis, et justitiæ æquitatem retribuentis. Primum notat, cum dicit : « Et Pater tuus. » Secundum notat, cum dicit : « Qui videt, » hoc est, visionem approbat. « In abscondito, » quia placet ei cordis secretum in intentione, qua sibi soli placere desideramus. Psal. vii, 10 : Scrutans corda et renes Deus. Jerem. xvii, 10 : Ego Dominus scrutans cor, et probans renes : qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adimen-
tionum suarum. « Reddet tibi. » Ecce justitiæ retributio. Apocal. ii, 23 : Scienomnes Ecclesiæ quia ego sum scrutans renes et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua.
» Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. »
Postquam Dominus docuit verum finem justitiæ specialis per partes suas, quæ est justitia satisfaciens, consequenter hic docet finem justitiæ generalis in omni facto bono, qui reponitur in cœlo tamquam in Domini gazophylacio.
Et tangit circa hoc duo : exclusionem videlicet mali finis, et inclusionem boni. ibi, x. 20 : « Thesaurizate vobis. »
In priori horum dicit duo : prohibitionem scilicet thesaurizandi in terra, et rationem prohibitionis, ibi, « Ubi ærugo et tinea ».
In priori horum quinque continentur : primum est prohibitio ejus quod maxime in nobis est, ne possimus nos excusare, cum dicit : « Nolite, » hoc est, velitis nou thesaurizare : voluntas enim in verbo manet affirmata, et negatur volitum : et hoc facit Deus, ut ipse cor habeat. I Paralip. xxii, 19 : Præbete corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum. Proverb. xxiii, 26 : Præbe, fili mi, cor tuum mihi : et oculi tui vias meas custodiant.
Secundum est accumulatio divitiarum, cum dicit : « Thesaurizare. » Eccli. v, 1 : Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
« Vobis. » Ecce tertium. Ad utilitatem vestram : Sanctis enim, et nobis possumus aliqua thesaurizare, sicut fecerunt Sixtus et Laurentius. II ad Corinth. x i, 14 et 13 : Non debent filii parentibus
<--- Page Split --->
thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris.
« Thesaurus.» Quartum est, scilicet congregatio pretiosorum et incorruptibilium.
Quintum : « In terra, » hoc est, qui est locus non tutus, ubi totum perditur, quod impenditur. Baruch, ni, 16 et seq : Ubi sunt principes gentium,... qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum ? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum ? Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. Omne enim quod in terra thesaurizatur, perditur. Job, xxvii, 19 : Dives cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
Et subjungit hujus prohibitionis rationem.
« Ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. »
Attende autem, quod aliud vocatur terrenus thesaurus, et aliud annui redditus : scitur enim, quod annui redditus devolvuntur ad hæredes : sed thesaurus ad hoc accumulatur, ut homo in se sibi ex eo sufficiat : et ille thesaurus non potest esse nisi aut de metallis, aut de pannis et vestibus, aut lapidibus pretiosis : et si est de metallis, consumitur ærugine, quia ærugo dicitur æris rubigo : si autem est de pannis, consumitur tinea : si autem de lapidibus, suffoditur, et a furibus tollitur : et sic dicit Theophrastus : « Non tute possidetur, cui ab omni- « bus insidiatur. »
Vel, dicamus secundum Chrysostomum, quod omnes divitiæ congregatæ thesaurus dicuntur : et illæ triplici subjacent obnoxietati : aut enim de ipso thesauro consumptio nascitur, aut non de ipso, sed aliunde : si de ipso, hoc contingit dupliciter : aut enim est ex ipsius rei thesaurizatæ destitutione simplici, aut
de destitutione simul et generatione consumentis ipsum. Et primo consumitur per æruginem : quia ærugo non est materia alicujus generationis propter amaritudinem sulphuris et frigiditatem argenti vivi, ex quorum destitutione fit ærugo : alia autem molliora sic corrumpuntur, quod ex alteratione generantur vermiculi, qui consumunt residuum. Quæcumque alia sunt majorum patent avaritiae. Et suffossio furum vocatur quæcumque alienatio rei, quæ fit fraude, vel rapina, vel furto, vel quocumque alio modo perditionis eorum.
De duobus primis dicitur, Jacob. v, 1 et seq : Agile nunc, divites, plorate ululantes in miserii vestris, quae advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Proverb. x, 2 : Nil proderunt thesauri impetiatis, justitia vero liberabit a morte. Psal. xxxviii, 7 : Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
« Thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. »
Tria dicit in hac parte : ponit enim admonitionem, ut in cœlo thesaurizemus : et ostendit ibi reconditi thesauri securitatem : et tertio, omnium dictorum assignat rationem.
Circa primum tangit tria : thesauri accumulationem, cum dicit « Thesaurizate. » Thesauri utilitatem, cum dicit : « Vobis. » Thesauri locationem, sive securitatem, cum dicit : « In cœlo. »
De primo dicit : « Thesaurizate autem, » per gratiae et meritorum accumulationem. II ad Corinth. iv, 7 : Habemus thesaurum istum in vasis ficilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex no-
<--- Page Split --->
bis. Job, n, 15: Cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Psal. cxviii, 12: Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
« V obis, » hoc est, ad utilitatem vestram. Deut er. xxxiii, 17: Inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. Thesauri enim illi sunt, qui de temporalibus et de fluctibus hujus saeculi congregantur.
« Thesauros » Genes. xlii, 23: Deus vester, et Deus Patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris.
« In cælo. » Ecce locus securitatis : et hic est thesaurus sapientiae. Eccli. 1, 26 : In thesaurus sapientiae intellectus et scientiae religiositas. Dicitur autem thesaurus sapientiae, qui per saporem æternorum congregatus est in cœlestibus. Sapient. vii, 14 : Sapientia infinitus thesaurus est hominibus : quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei. Et de hoc dicitur, Proverb. xxi, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : habitaculum justi est cœlum. Sic thesaurizare docuit Apostolus, I ad Timoth. vi, 17 et seq : Divitibus hujus saeculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum): bene agere : divites fieri in bonis operibus : facile tribuere, communicare : thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
« Ubi neque æruego, etc. »
Ecce ratio securitatis. Et exponenda sunt ista sicut prius. I Petr. i, 3 et 4 : Regeneravit nos in spen vivam, in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcessibilem, conservatam in cœlis. Matth. xii, 35 : Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. Ibi enim non erit ærugo reatus peccati, neque tinea vermis conscientiæ, neque fures dæmones. Et horum contraria erunt in inferno. Eccli. xiv, 20 : Omne
opus corruptibile in fine defieiet : et qui illud operatur, ibit cum illo. Job, xiii. 28 : Quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Osee, vii, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Matth. xxiv, 43 : Si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Effoditur autem homo per occultam suggestionem. Et furantur dæmones per concupiscentias homines, ne damnum advertant, soporantes.
« Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. »
Ratio est omnium præcedentium : quia ubi posuit homo labores longos et expensas, ibi fixum est cor ejus, et non de facili vult amittere. Unde qui multa habet in cœlo, non de facili perdit quod ibi diu reposuit. Job, ui, 21 et 22 : Qui exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum : gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. II ad Timoth. i, 12 : Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
Hoc est ergo, quod dicit : « Ubi est thesaurus tuus, ubi est et cor tuum. »
« Lucerna corporis tui est oculus tuus. »
Post opera justitiæ, ad quæ exigitur intentio recta, de qua docuit quo intendere et pergere debet, quia in cœlum : docet hic in ultimo isto capitulo simplicitatem intentionis : ne una pars ejus tendat in cœlum, et altera in mundum. Ideo enim Dominus ascendit in cœlum, ut illuc ubi est ipse, nostrae mentis intentio semper intendat : et quo fide pergit conversatione perveniat.
Dicit autem hic tria : primo enim tangit intentionis proprium usum : secundo,
<--- Page Split --->
tangit intentionis divisionem penes malum et bonum,adjungendo utriusque proprium consequens, ibi, « Si oculus tuus fuerit simplex. » Tertio, elicit inde conclusionem comparativam, ibi, in medio y. 23 : « Si ergo lumen quod in te est tenebras sunt. »
In primo autem dicit tria : naturam intentionis, usum, et ad quid refertur usus ille.
Naturam intentionis innuit per oculum, quando dicit :
« Oculus tuus. »
Et dicitur « oculus » quoad naturam, « tuus » autem quoad Dominum : quia inter ea quæ sunt in potestate nostra, est intentio, unum ex his quæ maxime sunt in potestate nostra.
Quoad primum horum attende, quod secundum Platonem, oculus videns (qui dirigit opera omnium membrorum corporis, et ostendit) componitur ex igne claro, et tunicis perspicuis circumpositis, per quas egreditur radius luminis interioris, et incidit in res visas. Ignis autem clarus et caliditate tenet naturam, ne rigescat, et sic efficiatur immobilis. In puritate manet impermistus, ne efficiatur umbrosus, et claritate multiplicat lumen, et bene ostendit id super quod cadit : et ut ista facere possit, interius custoditur. Et quoad hæc accipiuntur proprietates intentionis, quæ a diversis Sanctis assignantur.
Vult etiam dicere Chrysostomus, quod « intentio est oculus dexter, » hoc est, spiritualis. Et hæc est ratio finem determinans : lumen autem, quod est in ea sicut ignis clarus et purus, est fides operans per dilectionem, ex lumine fidei habens illuminationem, ex calore charitatis habens mobilitatem et usum : quia sicut organa sensuum destituta calore naturali rigescunt et immobilia efficiuntur, et ad litteram obtenebrantur oculi ex contractione tunicarum : ita etiam refrigescente charitate congelatur cor, et effici-
tur tenebrosum. Psal. CXLVII, 17 : Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ? Eccli. XLII, 22 : Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Lumine (alias, lumen) autem fidei illuminat intentionem, ut videat quo intendendum est, et ubi debet ponere finem. Psal. XII, 4 : Illumina oculos meos, etc. Ad Ephes. i, 18 : Illuminatos oculos cordis vestri. Antequam enim sit fides in corde, homo non nisi nihil videt, hoc est, ea quæ sunt materia peccatorum. Act. ix, 8 et 17 : Apertis oculis nihil videbat : qui cum instructus esset de fide, audivit ab Anania : Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu sancto.
Quidam etiam Sancti ad hoc addunt lumen contemplationis, quo amplius oculus illuminetur : de quo dicitur II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Sic ergo illuminata ratio et purificata per fidem, sicut dicitur, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum : scit quo pergeudum est, et verum statuit finem operum nostrorum.
Tamen Augustinus in alio loco dicit, quod « intentio est voluntas cum fine. » Sed ad hoc intelligendum, sciendum quod est intentio præstituens finem, et est intentio tendens ipso opere in finem. Sicut etiam alicui quaerenti viam quæ dirigit in finem quo intendit pervenire, dupliciter via monstratur. Ille enim qui secum non pergit, monstrat digito : alius autem qui per eamdem viam pergit, monstrat pergendo secundum actum per viam. Et primo quidem modo ratio præstituens et indicans finem dicitur intentio : et secundo modo voluntas, quasi pergens per affectum in finem : ad hoc ergo redeunt dicta Sanctorum de intentione.
Hujus intentionis usus est sicut lucernæ quæ dirigit gressus, et ostendit quo sit pergendus. Proverb. XXXI, 18 : Non
<--- Page Split --->
exstinguetur in nocte lucerna ejus. Luc. xii, 35: Lucernæ ardentes in manibus vestris. Emittit autem lumen lucerna per aliquod perspicuum, sicut pellem, vel vitrum, vel cornu lucidum: sic etiam intentio lumen conceptum fidei et scientiæ contemplationis et naturalis rationis emittit per perspicuitatem sensuum, et membrorum: quia per illa operatur circa ea circa quæ operandum est. Sic enim dicitur, Joan. v, 33, quod Joannes erat lucerna ardens et lucens.
Est autem iste usus relatus ad corpus. Et hoc est, quod dicitur :
« Corporis tui. »
Et ad (alias, de) hoc sunt multæ expositiones Sanctorum. Et ad hoc quod illæ in unum colligantur, attendendum est, quod corpus dupliciter dicitur : uno modo dicitur carnale corpus absolute sumptum : et hoc modo non sumitur hic corpus. Alio modo dicitur corpus organum virium animæ, per quod operatur anima : et sic corpus habet legem membrorum, quæ fomes est, per quam offuscatur, et indiget illuminatione dirigente : et hoc modo sumitur hic corpus, et ad illud reducitur tota congeries omnium operum nostrorum (alias, omnium virium nostrarum) quæ corde corporeo, vel ore, vel aliis membris fiunt cogitando, imaginando, loquendo vel exterius operando. Et sic dicit Chrysostomus, quod « corpus est « corporeus actus : » et alii Sancti dicunt, quod « tota congeries operum vocatur « corpus. » Sicut etiam propter tenebras fomitis nescimus qualiter proficiat nostrum opus, et circa quem operamur, et quem exitum habeat : et ideo dicitur actus corporeus tenebra, sicut dicunt Glossa Augustini. Job, ui, 23 : Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
« Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si au-
tem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. »
Ecce geminatio usus oculi per bonum et malum. Bonitas autem oculi est simplicitas, et malitia ejus est duplicitas.
Et de simplicitate quidem dicit duo : unum, quod est causa : et alterum, quod est causatum ex illo.
De primo dicit :
« Si oculus tuus fuerit simplex, »
Sine plica duplicitatis et erroris. Matth. x, 16 : Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Cantic. i, 14 : Oculi tui columbarum. Cantic. iv, 9 : Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, hoc est, in unitate et simplicitate : et hic est oculus qui respicit æterna per intentionem rectam.
« Totum corpus tuum lucidum erit. »
Jam hoc expositum est per præcedentia. Luc. xi, 36 : Si corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lunerna fulgoris illuminabit te. Proverb. iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo. Sapient. xvii, 1 : Sanctis autem tuis maxima erat lux.
« Si autem oculus tuus fuerit nequam. »
Nequitia oculi est, quod strabus avertitur a via recta. Eccli. xxxi, 14 et 15 : Memento quoniam malus est oculus nequam. Nequius oculo quid creatum est ? Quidquid enim perversitatis incidit in toto corpore et opere, oculus ostendit nuntiando : ducit pervertendo viam roctam, et conjungit cum ipso fruendo peo-
<--- Page Split --->
cato. Unde, Genes. nı, 6, principium perversitatis fuit oculus. Dicitur enim : Vidit igitur mulier lignum, quod esset pulchrum oculis, etc. Dicitur autem « nequam, » quod in malo ultra nequit : qua totum quod potest, facit oculus malus.
Idem (alias, ideo) omnino dicitur :
« Totum corpus tuum tenebrosum erit 1. »
Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ? Job, iii, 4 : Dies ille vertatur in tenebras,... et non illustretur lumine. Et ibidem, y. 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. Proverb. iv, 19 : Via impiorum tenebrosa : nesciunt ubi corruant.
« Si ergo lumen quod in te est tenenebræ sunt, ipsæ tenebræ quantæ erunt ! »
Ecce tertium, ubi ex præmissis conclusionem ponit comparativam spiritualis tentationis ad corporeos actus : et dicit duo : et primum est causa secundi.
De primo dicit :
« Si ergo lumen, »
Spiritualis intentionis, quod lumen est patriæ : quia in ipso est lumen agendorum descriptum in ratione. « Quod in te est, » in spiritu, et quoad potestatem tibi commissum : ut utaris eo ad directionem operum. « Tenebræ sunt. » Tenebræ dicuntur a tenendo, quia tenent oculos : et ita facit intentio terrenorum, vel carnalium, quæ (alias, quia) tenet oculos, ne videant lumen. Psal. xxxiv, 6 : Fiat
via illorum tenebræ et lubricum : et Angelus Domini persequens eos. Eccli. xxi, 11 : Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebræ, et pænæ.
« Ipsæ tenebræ quantæ erunt ! »
Ecce secundum quod est. Si enim intentio quæ in te est, et tibi nota, est offuscata, corporalis actus, qui in se tenebra est, carens lumine intentionis super ipsum surgente, erit densarum tenebrarum. Exod. x, 21 : Sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. Sapient. xvii, 17 : Una catena tenebrarum omnes erant colligati. Licet autem corpus tenebrosum sit in se, tamen illustratur, quando luminosa est intentio, sicut patet per antecedentia. Mich. vii, 8 : Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Psal. cxxxviii, 12 et 11 : Nox sicut dies illuminabitur. Et nox illumiinatio mea in deliciis meis. Isa. lviii, 10 : Orietur in tenebris lux tua, et tenebræ tua erunt sicut meridies.
« Nemo potest duobus dominis servire. »
Postquam docuit Dominus opera perfectionis, et debitum modum circa opera, subjungit hic in tertia parte remotionem impedimentorum ab operibus perfectionis.
Hæc autem impedimenta aut sunt in nobis, aut sunt in aliis : et ideo duæ sunt partes illius doctrinæ, in quarum prima removet impedimentum quod est in nobis : in secunda autem removet impedimenta quæ sunt in aliis, ibi, cap. vii, 1 : « Nolite judicare. »
In prima autem harum duo continentur, in primo quorum quamdam proponit similitudinem, ex qua sumit doctrinam :
<--- Page Split --->
et in secundo, juxta similitudinem propositam et expositam format doctrinam, ibi, y. 25 : « Ideo dico. »
In primo horum duo continentur, scilicet similitudinis propositio, et similitudinis expositio, ibi, « Non potestis Deo servire, etc. »
In priori istorum duo sunt paragraphi: in quorum primo proponit similitudinem de humanis acceptam, dicens : « Nemo potest duobus dominis servire : » in secundo autem probat hoc per rationem, ibi, « Aut enim, etc. »
Circa propositam autem similitudinem tria notantur, quorum primum est servientis indivisibilitas : secundum autem dominii diversitas : et tertium, servitutis qualitas.
Primum horum tangit, cum dicit :
« Nemo potest. »
Quasi dicat : Nullus homo (cum sit unicus, et omnia sua tam in anima quam in corpore reducantur ad unum) potest esse divisus in duos dominos. I ad Corinth. x, 21 : Non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ demoniorum. II ad Corinth. vi, 14 et 13 : Quæ conventio Christi ad Belial ? Quæ societas luci ad tenebras? Sicut enim unum membrum non est duorum corporum, nec una avis facit duos nidos, nec unus bos in duobus trahit jugis, sic nec unus indivisus homo duobus dominis servire potest.
Contra, I ad Corinth. vii, 33 : Qui cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est : ergo unicus homo potest dividi in duo servitia. RESPONSIO, quod non dividitur in duo dominia, sed in duos actus unius dominii : et hoc est bene possibile, quia matrimonii vinculum est de dominio bono Christi : licet ergo in actu honestiori non semper sit matrimonio ligatus, tamen est in actu aliquo Christi officiorum, quæ dispensantur inter fideles, ut unus sit in uno, et alius in alio. Psal. xlvri,
14 : Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. I ad Corinth. xv, 23 : Unusquisque in suo ordine. III Reg. x, 3, mirabatur regina Saba ordines ministrantium Salomoni. Si aliquis autem velit dividi omnino in duo dominia, perdit dominium boni domini, qui nec dignatur, nec potest habere dimidium servum : et ideo dicit Apostolus, ad Ephes. iv, 27 : Nolite locum dare diabolo.
« Duobus dominis. »
Ecce secundum, in quo notatur dominii diversitas : unde uterque terminus formaliter est accipiendus : « duo enim « formaliter acceptus principium est al- « teritatis, » sicut dicit Pythagoras, eo quod primus recessus est ab unitate.
« Dominis » autem formaliter. Sunt domini forma dominationis differentes : et horum usus non est sub alio : quia quorum unus est sub alio, materialiter sunt plures, et secundum formam dominii sunt unus solus : duo ergo formaliter domini non conveniunt in legibus et praeceptis : et si unus est urbane potestatis in praeceptis, alter est tyrannus : et ideo dicit Glossa de contraria imperantibus dominiis. Forma enim dominii non multicipatur a vero domino, sed corrumpitur in tyrannidem. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. Isa. xxvi, 3 : Possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. Tyrannidem talem conqueritur, Isa. lxiii, 19 : Facti sumus quasi a principio, cum non dominareris nostri, nec invocaretur nomen tuum super nos. E contra consolans nos Jeremias, dicit, xxiii, 6 : Hoc est nomen, quod vocabunt eum : Dominus Justus noster.
« Servire. »
Ecce tertium, servitii qualitas : quod est per modum propriæ servitutis, non cujuscumque obsequii. Si enim aliquis
<--- Page Split --->
servus est, totum esse, nosse, et posse expendere habet in servitio ejus cujus est : licet ergo aliquid parvi obsequii possit aliquando exhiberi alteri domino, tamen servitus alteri non potest impendi. Ad Roman. vi, 16 : Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obdeiendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ? III Reg. xvii, 21 : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baal, sequimini illum.
« Aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet. »
Hic inducta probat per rationem : et est ratio super divisionem, quasi disjunctivus sit syllogismus. Et habet duas disjunctiones, quarum una prima est de dominio, sive servitute voluntaria : et altera, de coacta.
De voluntaria servitute dicit :
« Aut unum odio habebit, et alterum diliget. »
Et odio quidem habitus est tyrannus, dilectus autem verus secundum urbanitatis ordinem dominus. Et ideo dicit Augustinus in Glossa hic : « Diabolus sem- « per est odio habitus, Deus vero diligen- « dus. Neque enim aperte umquam ali- « quis Deum odio habuit, sed omnes se « eum amare confitentur : et diaboli no- « men exsecrantur; quamvis vitiosi eum « dominantem super se sustineant : Deum « vero odio non habent, sed contemnunt « victi concupiscentia sua et persuasione « diabolica. »
Sed adhuc quaeritur, Utrum Deum aliquis odit. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper : ergo videtur quod aliqui odiunt Deum.
Adhuc, Augustinus retractavit istud.
RESPONSIO. Cum Deus sit principium dans esse, et continens in esse, et guber-
naus ad optimam suae naturae unumquodque : et cum omnia appetant esse sicut et bonum : constat quod in ista consideratione omnia aut naturali, aut animali, aut intellectuali motu amant Deum. Cum autem iterum sit judex per justitiam reddens unicuique quod suum est, nihil prohibet eos qui odiunt justitiam et judicium, etiam odire Deum judicem, et blasphemare, sicut dicitur in Psal. ii, 1 et seq. : Quare fremuerunt gentes, etc. Sapient. i, 1 : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Cantic. i, 6 : Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, etc. Cantic. iii, 3 : Num quem diligit anima mea nidistis? Ab altera parte de diabolo dicitur, Psal. cxxxviii, 22 : Perfecto odio oderam illos : et inimici facti sunt mihi. Habac. i, 7 : Horribilis et terribilis est : ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur.
« Aut unum sustinebit. »
Istud est, quod de subjectione violenta : tunc enim violenter et tyrannice subjicientem « sustinebit. » Aut propter timorem mundanum, quia timet amittere quod sub eo habet : aut propter timorem humanum, quia timet separari a concupiscentiis suis. Isa. xiv, 5 et 6 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, cadentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
« Et alterum contemnet. »
Hoc est, dominium Dei. Est autem contemptus duplex : specialis, qui est peccatum speciale separatum ab aliis peccatis : et hoc est, quando aliquis cogitat actualiter de domino suo, cui debet subesse, et vilipendit contemnens ipsum. Alter contemptus est operis, et hic conjunctus est operi : sicut quando aliquis non obediens domino suo, non subjicit
<--- Page Split --->
se præcepto domini, et præcipienti domino : et hoc est in omni transgressione præceptorum, et non est speciale peccatum. Et de hoc loquitur hic. Psal. xlix, 17 : Projecisti sermones meos retrorsum. Liberari a contemptu hoc petit, Psal. cxviii, 22 : Aufer a me opprobrium et contemptum. Isa. xxxiv, 1 : Qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Isa. 1, 2 : Ipsi spreverunt me.
« Non potestis Deo servire et manmonæ. »
Ecce explanatio similitudinis.
« Non potestis Deo servire. » Isa. xix, 1 : Dominus ingredietur Ægyptum, et commocebuntur simulacra Ægypti. Cum Domino enim in uno habitationis templo non poterant stare. Habacuc, ni, 13 : Percussisti caput de domo impii.
« Et mammonæ. » Mammona Syra lingua sonat latine divitiæ, et significat dæmonem, qui per divitias tentat.
Et tunc quæritur, quare magis nominat hunc dæmonem, qui præest divitiis, quam qui præest alicui alii vitio, vel pluribus aliis vitiis ? Et dicendum, quod divitiæ inter cætera bona conmutabilia promittunt sufficientiam, et habita sufficientia, habetur unde exerceantur omnia delectabilia vitiorum : et ideo potius nominat hunc dæmonem quam alium
Sed adhuc quæritur, utrum diabolus possit dici dominus alicujus hominis quantumcumque perversi ?
Videtur, quod sic : quia dicitur aliquis servus peccati : ergo multo fortius diaboli. Præterea, ante vocavit duos dominos : ergo diabolus est dominus, ut videtur. Contra, diabolus non habet unde superponatur, sed potius unde supponatur : quia suus casus est a deiformi intellectu, hominis tantum a ratione : iterum suus casus est irremediabilis, hominis autem remediabilis : adhuc suus casus per se ipsum, et hominis per alium.
Ex hoc autem quod peccator se ei subjicit, nihil acquirit altitudinis, quia subjecti o illa est in vilibus, et potius deprimentibus : sicut si dicerem, quod subjicit se aliquis purgatori, vel potius immundatori latinarum in mundando latrinas : licet enim in talibus ille qui se subdit, viliticetur, ille tamen qui (alias, cui) se subdit, non exaltatur ex hoc, sed deprimitur : ergo cum multo vilius sit peccatum, subdens se diabolo in peccatis, nihil domini confert diabolo : et hoc puto esse concedendum : unde licet homo servus sit diaboli et peccati, non tamen diabolus est dominus, nec peccatum est dominus peccatoris.
Ad hoc, quod supra dixit duos dominos, dicendum, quod hoc dominium est conmutabilis boni, per quod tentat diabolus, et non ipsius diaboli, vel peccati : et hæc etiam est causa, quod non dicit : Non potestis Deo servire et diabolo, sed ponit nomen pretiosiorum inter commutabilia bona, hoc est, divitiarum, quia talia bona ad minus secundum hic et nunc habent unde superponantur : sic ergo nemo potest Deo servire et mammonæ. I Reg. v, 2 et seq., cum arca Dei poneretur in templo Dagon, cecidit Dagon, capite, et summitatibus amputatis supra limen. Isa. xxviii, 20 : Coangustatum est stratum ita ut alter decidat : pallium breve utrumque operire non potest.
« Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis. »
Hic juxta similitudinem propositam format doctrinam, et dicit duo : primo enim præmittit id quod intendit : et secundo, probat illud, ibi, « Nonne anima plus, etc. »
In prima ubi dicit id quod intendit, dicit duo : primo enim dicti confirmat veritatem, cum dicit :
<--- Page Split --->
« Ideo dico vobis. »
Quasi diceret : Quia ita constat in humanis similitudinibus, « ideo dico vobis, » qui solus scio veritatem eorum quae Deo bene placent : quae nemo scit, nisi cui revelo : quia, Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
Ego igitur, qui secreta Patris scio, dico vobis :
« Ne solliciti sitis. »
Ecce secundum, ubi prohibet sollicitudinem victus et vestitus : victus, cum dicit : « Ne solliciti sitis animæ vestræ. » Anima enim dupliciter dicitur, ab animalitate videlicet, et animeitate : dicta autem ab animalitate est brutalitas, in qua nihil ultra commune genus animalium manifestatur : et hæc anima indiget cibis, « Quid manducetis. » Non facit autem mentionem de poculento : quia potus est propter escam, et est vector ejus, sicut superius dictum est.
« Neque corpori vestro quid induamini. »
Ecce vestitus : quia de istis duobus est necessitas major. I ad Timoth. VI, 8 : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Hæc enim duo sunt, quæ natura parat animalibus, quando nascuntur. Pellem enim pilosam, vel pennosam dat pro vestitu, et parat lac in mammillis, vel vitellis ovorum pro cibo. Et si objicitur, quod aves, et quædam animalia faciant domos, dicendum, quod illas faciunt quasi pro vestitu.
Sed quæritur hic, de qua sollicitudine dicitur quod hic dicit, quia non omnis sollicitudo vituperatur. Luc. x, 4 : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima : et constat, quod sollicita erat circa frequens ministerium ciborum et vestimentorum.
Adhuc, ad Galat. II, 9 : Qui videban-
tur columnæ esse, dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem : tantum ut pauperum memores essemus : quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Adhuc, I ad Corinth. VII, 33 : Qui cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori : et divisus est : et tamen talis sollicitudo non condemnatur.
Ad hoc dicit Glossa, quod est sollicitudo duplex : una est suffocans, et hæc interdicitur, quia hæc mentem perturbat : et hoc est servire divitiis : alia est providentiae, et hæc non interdicitur. Hæc autem fit, cum timent homines, quod aut possessa ab eis dispereant, aut elaborata non attingant : et amore præsentium, vel timore futurorum torpentes fiunt. Adquod intelligendum scire oportet, quod suffocare secunda syllaba correpta idem est, quod exstinguere : idem autem secunda syllaba producta sonat guttur adstringere : unde versus :
Suffocat, exstinguit : suffocat, guttura stringit.
Quocumque ergo modo sumatur, vitalis spiritus est in nobis lucens fide et calens charitate : qui si sollicitudine præsentis sæculi sic stringitur, vel omnino exstinguitur, quod ad Deum extendere se non possit, nec vehere virtutem ad obsequium Dei, nec sperare auras sancti Spiritus, tunc fit hoc quod dicitur, Matth. XIII, 22, et Luc. VIII, 14, quod verbum inter spinas cadens a sollicitudinibus et curis hujus sæculi suffocatur, et non fert fructum. Et hæc sollicitudo est, quando tanta cura habetur mundanorum, quod lucra mundana præponuntur divinis. Et hæc sollicitudo hic interdicitur. Alia est sollicitudo spiritum vitalem non stringens, neque operiens, ut exstinguat : sed potius dilatans, ut ille qui totus ascendit per devotionem ad Deum, dilatetur etiam in providentiam commissorum : et hoc modo dicitur, ad Roman. XII, 8 : Qui præest in sollicitudine. Et hæc non
<--- Page Split --->
interdictur, sed conceditur, et etiam illis quibus incumbit, præcipitur. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infidelideterior. Intendere autem rebus supervacaneis non promoventibus ad salutem est damnabile. De qua in diversis his appetibilitus disputat Ecclesiastes multum1 : de qua non oportet hic inducere, quia non est ad propositum.
Sollicitudo autem quæ est in spiritualium studio, est exercenda semper, sicut dicitur, Michæi, vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te :... Sollicitum ambulare cum Deo tuo. Et hoc est, quod dicunt quidam, quod est sollicitudo laudabilis, vituperabilis, tolerabilis miserabilis.
Laudabilis quidem est in præcepto : et hæc est multiplex. Est enim sollicitudo regendi commissos, Ad Roman. xii, 8 : Qui præest in sollicitudine. II ad Corinth. xi, 28 : Instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. Alia est sollicitudo obediendi quoad subditos, Josue, xxii, 6 : Estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi. Alia est sollicitudo pacifice vivendi quantum ad pares, Ad Ephes. iv, 3 : Solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Alia est sollicitudo proficiendi quoad se : et hæc triplex est. Prima est memorandi præcepta de Deo, Deuteron. iv, 9 : Custodi temelpsun et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Secundo, lit hæc sollicitudo declinandi malum, Deuteron. iv, 13 et 16 : Custodite sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem, in die qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis : ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem. Tertia est sollicitudo fervoris faciendi bonum, Ad Roman. xii, 11 : Sollicitudine non pi-
gri : spiritu ferventes : Domino servientes. Hæc igitur est sollicitudo laudabilis et in præcepto.
Sollicitudo autem vituperabilis etiam est multiplex. Est etiam inordinata sollicitudo sciendi vana et superflua, Eccles. ii, 21 : Cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit : et hoc ergo vanitas et magnum malum. Alia est acquirendi divitias cum cupiditate, Eccle. ii, 26 : Peccatori dedit Deus afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo : sed et hor vanitas est, et cassa sollicitudo mentis. Alia est sollicitudo avare (alias, avari) conservandi divitias, Matth. xiii, 22 : Sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Alia est sollicitudo peccandi in adinventione generis peccati, Sapient. xiv, 17 : Imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui abierat tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. Alia est in studio peccandi, Daniel. xiii, 11 et 12 : Volentes concumbere cum ea, observabant quotidie sollicitius videre eam. Hæc igitur est sollicitudo prohibita.
Sollicitudo tolerabilis est multiplex. Aliquando enim est dilectionis naturalis Tob. x, 1 : Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, sollicitus erat pater ejus Tobias, dicens : Putus quare moratur filius meus ? Alia est sollicitudo esse rei familiaris, I Reg. ix, 20 : De asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Alia est sollicitudo necessaria providentiae, Luc. ix, 41 : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris, etc. Alia est sollicitudo infirnitatis humanæ, I ad Corinth. vii, 33 : Sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori. Alia est sollicitudo curae moderatæ. Tob. v, 16 et seq. : Rogo te, indica mihi, de qua domo, aut de qua tribu es tu ? Cui Raphael Angelus dixit
<--- Page Split --->
Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat ? Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias, Ananize magni filius. Hæc igitur indulgetur.
Miserabilis autem sollicitudo etiam est multiplex. Alia enim est laboris in operando, Eccle. 11, 18 : Detestatus sum omnem industriam meam quam sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, quem ignoro utrum sapiens an stultus futuris sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui : et est quidquam tam vanum? Alia est passionis, I Machab. vi, 10 et 11 : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine : et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quod fluctus tristitiae. Alia est sollicitudo præcavendi insidias hominum, Jerem. xxxvni, 19 : Sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi. Multi igitur sunt modi sollicitudinum : et non interdicitur hic aliqua, nisi ista quæ est suffocans et perturbans spiritum mentis qui ad Deum est convertendus.
« Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ? »
Hic incipit inducere rationes ad probationem et persuasionem doctrinae inductae.
Sunt autem duo, quae probat esse removenda tamquam impedimenta perfectionis : quorum unum est sollicitudo abundantiae : secundum autem est sollicitudo longi temporis, ibi, 34 : « Nolite solliciti esse in crastinum. »
In priori horum sicut bonus Doctor duo facit : removet enim impedimentum perfectionis, et secundo ponit id quod verae perfectionis est secundum sollicitudinem, ibi, 33 : « Quærite ergo primum, etc. »
Adhuc, ubi removet impedimentum sollicitudinis, duo facit : primo enim os-
tendit, quod majora data sunt nobis a Patre cœlesti absque nostra sollicitudine et solertia : et secundo, inducit ex hoc rationes, quod etiam minora superaddentur ex eodem Patre, ibi, 26 : « Respicite volatilia cœli, etc. »
In primo horum inducit duo : relinquit enim ex judicio omnium animam, hoc est, animalem vitam esse meliorem quam esculentum, p ro quo sollicitamur : et hoc est :
« Nonne anima plus, »
Hoc est, melius aliquid est « quam esca ? » In rebus enim quæ non mole magnæ sunt, idem est majus esse, quod melius esse, sicut dicit Augustinus. Hoc autem a communi rei judicio supponitur : quia esca quæritur propter animam : et ideo anima melior et dignior est.
Eadem probatur ratione corpus melius esse quam vestimentum : et hoc est :
« Et corpus plus quam vestimentum. »
Constat autem, quod animam et corpus habemus ex dono Patris sine labore nostro et sollicitudine : ergo multo magis addet ea quæ propter animam et corpus creavit. II Machab. vn, 22 et 23 : Nescio qualiter in utero meo apparuistis : neque enim ergo ipsa spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, etc. Hic igitur qui hæc dedit, et scit quia sine victu et vestitu esse non possunt, et omnia propter hominem creavit, adjiciet ex sua largitate victum et vestitum sine nostra sollicitudine.
Sed quæritur hic, quare dictis suis adhibet rationem, cum ex hoc ipso quod dicta sunt sua, majoris sint auctoritatis quam ex aliqua ratione humana ? Et ad hoc dicendum, quod non ponit rationem
<--- Page Split --->
propter dictum, sed propter nos : quia familiarius conjungitur intellectui nostro quod humana ratione accipitur, quam quod simpliciter ponitur : et ideo dixit parabolas, in quibus humanas proposuit similitudines.
« Respicite volatilia cœli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cœlestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? »
Hic inducit rationes ad probandum, quod creata propter nos sine sollicitudine adjiciuntur.
Et dividitur hæc pars in tres : in quarum prima inducit rationes de adjectione esculenti : in secunda, de adjectione vestimenti, ibi, §. 28 : Et de vestimento quid solliciti, etc. » In tertia adducitur de adjectione utriusque simul, ibi, §. 31 : « Nolite ergo solliciti esse. »
In prima harum duo adducit : primum est de adjectione esculenti : secundum sumitur a supposito quodam : quoniam etiam si multum solliciti sumus, non possumus umquam providere, quod proficiat nobis hoc quod sollicitudine acquisitum est, ibi, §. 27 : « Quis autem vestrum cogitans. »
In primo horum quatuor facit : Primo enim monet volatilia cœli respicere, cum dicit : « Respicite volatilia cœli. »
Secundo, ostendit quid in eis respiciendum : « Quoniam neque serunt, neque metunt, neque congregant in horrea. »
Et tangit tres sollicitudines remotas, quarum una est in generando et elaborando esculento, secunda est in congregando, tertia est in conservando : et circa hæc tria maxime occupatur humana sollicitudo.
Tertio, proponit benignitatem Patris cœlestis ad ea, cum dicit : « Pater vester cœlestis pascit illa. »
Et dicit : « Pater vester, » non illorum : quia non sunt ad imaginem ejus, neque habent spiritum adoptionis filiorum : et ideo minor cura est ei de eis quam de sanctis. I ad Corinth. ix, 9 et 10 : Numquid de bobus cura est Deo ? An propter nos utique hoc dicit ?
Quarto, hic de dictis facit comparationem, et concludit a minori. Quoniam si talia adjiciuntur creatis non filiis, multo magis adjiciuntur haec filiis qui multo pluris aestimationis sunt illis. Et hoc est, quod dicit : « Nonne vos magis pluris estis illis ? »
Haec est ergo expositio litterae.
Sed quæritur, quare sumit potius similitudinem a volatilibus cœli quam a natalibus, vel gressibilibus, vel reptilibus ?
Ad hoc sunt tres rationes : una quidem est, quia cibus volatilium magis sparsus et incertus est quam aliorum animalium : propter quod etiam natura dedit eis et alas ad volandum, et pedes ad ambulandum : ut veloci motu vitæ cibum acquirant, et cum illa sint sine sollicitudine, quod multo magis nos. Alia ratio est, quod nulla animalia minus conservant quam aves : quoniam et gressibilia faciunt thesauros, sicut mus montanus : et reptilia, sicut formica : et natatilia, sicut habentia antra : sed volatilia omnino sunt sine sollicitudine : et ideo de sollicitudine tollenda melior et congruentior ab eis accipitur similitudo. Tertia ratio est Ambrosii, et est moralis, quia « per altitudinem volatus, magis « volatilia spiritualibus et contemplati- « vis viris assimilantur. Psal. LIV, 7 : « Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, « et volabo, etc. »
Videtur autem ista doctrina Domini contrariari sermonibus ejus : quia, Genes, n1, 19, dicit : In sudore vultus tui vesceris pane. Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Apostolus, I ad Corinth. iv, 12 : Laboramus operantes manibus nostris. II ad Thessal. n1, 10 : Si quis non vult operari.
<--- Page Split --->
nec manducet. Jacob. v, 7 : Agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
Ad hoc dicendum, quod est labor duplex, scilicet spiritualis, et corporalis : ad alterum istorum laborum meo judicio, tenetur omnis homo : est autem uterque istorum laborum duplex : universalis, et particularis. Universalem voco, qui fit circa populum universalis Ecclesiae, vel civitatis, vel provinciae, vel plebis alicujus : et tunc illi qui circa tales laborant, possunt accipere ab illis, aut per modum debiti, sicut Prælati : aut per modum eleemosynæ, sicut Prædicatores missi : aut alii aliquid circa tales militiae christianæ officii exercentes. Particularem autem laborem voco, qui est in uno actu simplici spirituali, vel corporali. Spiritualis, sicut est Canonicorum, vel Monachorum in cantando et legendo, et disciplinam religionis portando : corporalis est autem, sicut arando, vel suendo, vel lanas operando, vel aliquid tale : in omnibus enim talibus labor exercendus est, sollicitudo suflocans tollenda, sicut in antehabitis dictum est.
« Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ? »
Ecce secundum. Et intendit arguere ex supposito, quod ponatur quod esculentum nostra sollicitudine perquiratur, hoc non proficiet nobis nisi per Patrem cœlestem, et sic sollicitudo nostra cassa et vana est : et hoc est quod dicit : « Quis vestrum, » potens, vel sapiens, cogitans sollicite et solerter, potest sua solertia et sollicitudine « adjicere ad staturam suam, » per esculentum quod procuravit, « cubitum unum, » vel aliquod quantumcumque parvum incrementum. Cum ergo solliciti sumus de esculento propter incrementum corporis, quod ex eo puta-
mus accipere, et hoc non accipimus nisi virtute et cura Patris cœlestis, incassum sollicitamur de hoc quod non possumus convertere in nostrum profectum, sed potius cura projicienda est in Patrem qui nos nutrit, et dat nobis incrementum. I ad Corinth. iii, 7 : Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
« Et de vestimento quid solliciti 25 estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
Dico autem vobis, quoniam nec Sa- 20 lomon in omni gloria sua cooper tus est sicut unum ex istis.
Si enim fœnum agri, quod hodie est 30 et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modice fidei ! »
Hic arguit de cura vestimenti abjicienda.
Et dicit quinque : primo enim per modum interrogationis innuit removendam esse sollicitudinem vestimentorum : et hoc est : « Et de vestimento quid solliciti estis ? »
Secundo, dicit consideranda esse lilia agri crescentia : et sumit similitudinem a liliis, quia alta sunt, et flore et candore suo munditiam significant corporis Sanctorum. Agri autem vocat, non hortensia, quia campestribus cultura non adhibetur : « Considerate lilia agri quomodo » sine cultura « crescunt. » Cantic. ii, 2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Isa. xxxv, 1 : Exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Osee, xiv, 6 : Israel germinabit sicut lilium. Cantic. ii, 1 : Ego flos campi, et lilium convallium.
Tertio, dicit quid in talibus sit considerandum : quia « non laborant, » forti labore sicut viri, « neque nent, » lanam vel linum operantes, sicut feminae. Pro-
<--- Page Split --->
verb. xxxi, 13 : Quæsivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum.
Quarto, tangit gloriam ornatus eorum, dicens : « Dico autem vobis, » qui non possum mentiri, I Petr. ii, 22 : Nec inventus est dolus in ore ejus : « quoniam nec Salomon, » qui ultra modum, sicut dicitur, curiosus fuit in vestibus. III Regum, x, 5, Regina Saba mirabatur de vestibus suorum servorum. « In omni gloria sua, » hoc est, in gloria vestitus sui, « coepertus est, » tam venusto et tam vernanti colore habitus, « sicut unum ex istis. » Omnia ergo simul in diversitate colorum suorum incomparabilia sunt habitui Salomonis.
Attende autem, quod innuit flores operiri coloribus : quia coloris natura de lumine perficitur, et in superficie rei diffunditur : propter quod et Pythagorici colorem epiphanium, hoc est, superapparentem vocaverunt. Unde terra vestita floribus in quamdam similitudinem stellati cœli ornatur. Isa. xxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me : talis enim habitus habitum virtutis in Sanctis demonstrat, in quo procedunt sicut dies verni vernantes.
Quinto, tangit comparationem curae Patris ad fœnum et ad filios adoptionis : et ostendit curam Patris ad fœnum parvum ex tribus : ex natura, cum dicit : « Si enim fœnum, » quod parvi est momenti : secundo, ex loco, cum dicit : « Agri, » cui nulla custodia adhibetur, sed decerpendum omnibus exponitur : tertio, ex vilitate, quia dicit, « quod hodie est, » brevi apparens tempore, « et cras, » hoc est, post modicum, « mittitur in ignem, » quia ad minus sarmenta comburuntur, ne agrum occupent : et nullius momenti reputantur. Vel, « in clibanum » (alia littera 1), quia homines clibanum inde succendunt, in quo coquant panes, vel aliquid aliud et incendit : et tamquam res parvi momenti exi-
stens quacumque consumptione consumitur, et æterna æ vitæ non reservatur. « Deus sic vestit, » hoc est, exornat pic tura colorum.
Et deinde transit ad Sanctos per comparationem, dicens :
« Quanto magis vos, »
Qui in natura estis ad Dei Patris imaginem, et in custodia commissi Angelis qui custodiant vos in omnibus viis vestris, et in præordinatione prædestinationis præordinati ad æternam vitam.
Et subjungit increpationem, si talia non advertant, cum dicit.
« Modicea fidei, »
Hoc est, modicae fiduciae : qui parva de Patre cœlesti præsumitis. Matth. xiv, 31 : Modicae fidei, quare dubitasti? Ad Roman. iv, 20 et 21 : Confortatus est fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens quia quæcumque promisit Deus, potens est et facere.
Sed contrarium est, quod dicitur, I ad Corinth. iv, 11 : Esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus. Ad Hebr. xi, 37 et 38 : Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiatai, afflicti : quibus dignus non erat mundus. Matth. xxv, 12 et 43 : Esurivi, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi bibere : nudus, et non cooperuistis me. Ergo Sancti sæpe in his habent indigentiam necessitatis : et sic videtur, quod non concludit ratio Domini.
Ad hoc dicendum, quod in veritate non placet Deo, nec intendit hic adstruere quod aliquis sequatur inertiam et otium, sed exerceat aliquid militiae christianæ, sicut dicit Augustinus in libro deOperibus Monachorum. Et si exercet hoc, dignus est cibo, et veste quam procurat ei Deus ex labore suo. Unde etiam Chri-
<--- Page Split --->
stus dixit ista illis qui prima fundamenta fidei ponere debebant, et propter multum discursum instantiae praedicationis non poterant cogitare nisi de pane quotidiano. Quibus etiam, Luc. x, 1, dicit : Edentes, et bibentes quae apud illos sunt : unde etiam illis de domo nihil dixit : quia instabiles esse oportuit. Quando igitur instanter ea quae sunt militiae christianae exercemus, et si tunc desunt, necessaria dispensatio Patris cœelestis est, vel ad probandam nostram patientiam, vel ad purganda delicta, vel ad condemnationem eorum qui ista negant pro tempore, cum bonorum pauperum vident necessitates : quidquid horum fiat, pie Pater cœelestis providet Sanctis. Psal. xxxvi, 23 : Junior fui, etenim senui : et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Absque dubio enim credendum est, quod si in talibus deest auxilium humanum, non deerit divinum, dummodo homo non desit gratiae Dei. « Multi enim sunt, ut dicit Augustinus, « qui interiore aure audiunt a Domino, « Psal. xl, 2 : Beatus qui intelligit su- « per egenum et pauperem : in die mala « liberabit eum Dominus : et illorum « granaria sunt granaria pauperum san- « ctorum. »
« Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. »
Hic incipit ponere rationes de removenda sollicitudine de utroque simul, scilicet tam de esculento quam de vestitu corporis.
Et inducit duas rationes : quarum una est, quia talis sollicitudo nobis ignorantibus Patrem cœlestem assimilat : se-
cunda autem, quia hæc sollicitudo fiduciae filiorum ad Patrem præjudicat.
In prima ergo ratione concludens ex praemissis dicit : « Nolite ergo solliciti esse, » sollicitudine vos a militia in qua positi estis revocante, « dicentes : » Si sequamur Christum pauperem, occupantes nos Evangelio ejus, « Quid manducabimus, aut quid bibemus, » quoad necessitatem sustentandæ vitæ ? « Aut quo operiemur, » quoad operimentum corporis ? « Hæc enim omnia gentes inquirunt, » quæ ignorant Deum, et putant hominem non ad aliud creatum, nisi ut sua industria hic ad tempus vivat. I ad Thessal. iv, 4 et 5 : Sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes quæ ignorant Deum. His ergo in hoc non debemus assimilari, recogitantes quod manna sequentibus Deum in deserto non defuit, et vestes eorum quadraginta annis non sunt attritæ 1. Hæc enim Pater cœlestis mundo ministrat propter electos.
« Scit enim. »
Secunda ratio : quia « Pater vester, » ad vos habens viscera pietatis, « scit, » eo quod nihil latet eum. Job, xlui, 2 et 3 : Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Quis est iste qui celat consilium absque scientia ? Quasi diceret : Stultus et despiciendus est, qui putat se celatum consilium habere quod Deus ignorat, et absque scientia vera est talis.
« Quia omnibus his indigetis. » Psal. cxxxvui, 16 : Imperfectum meum viderunt oculi tui, etc. Qui enim nos talibus indigentiis creavit, scit nos talibus indigere : et pro certo non procurat nisi voluntati suæ militemus, sicut, Luc. xv, 14 et seq., Filius prodigus recedens a patre in regionem dissimilitudinis, cœpit egere et fame perire : et statim quando redi-
<--- Page Split --->
vit, non solum panes accepit, sed abundantiam omnium bonorum.
Postquam sufficienter excludit sollicitudinem abundantiae temporalis, hic docet, in quo militantes, et quid quaerentes digni sunt provisione Patris cœlestis. Unde duo dicit, scilicet quid quaerendum, et qualiter nobis hoc quaerentibus erit providendum.
Circa primum duo dicit, finem scilicet quaesitionis, et id quod ducit ad finem illum.
De fine loquens dicit :
« Quærite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. »
Et locutio est duplex : eo quod hoc ipsum « primum » potest determinare hoc verbum quaerendi : et tunc sensus est : « Quærite primum, » hoc est, imprimis, vel prius : et tunc sic militantes digni eritis, quibus Pater cœlestis provideat. Potest etiam determinare hoc, quod dico « regnum Dei : » et tunc sensus est: Quærite ergo primum regnum Dei, hoc est, quod primum est, et vobis congruum est quaerere, qui estis filii Israël, probantes vos esse filios tanti Patris, per hoc quod digna vobis quæritis, et indigna vobis non curatis, providebitur vobis in necessariis. Uterque ergo sensus congruit litteræ, sed primum puto esse litteraliorem.
Et attende, quod dicit Chrysostomus, quod regnum Dei dicitur hic retributio æterna : et hoc est verum, quoad ultimum finem intentionis. Sed regnum quod injungitur hic quaerendum, est quo regnat Deus in hominibus (alias, omnibus). Et est sensus : « Primum, » militando, prædicando, bene operando, instanter « quærite regnum Dei, » hoc est,
quod regnet confirmato regno in hominibus. Joan. xv, 16: Ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis: et fructus vester maneat.
« Et justitiam ejus. »
Hoc est, justitiam qua regnum istud confirmatur, et quae ad regnum perpetuum conducit. Sapient. vi, 21: Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. Psal. xxvi, 4: Unam petii a Domino, hanc requiram : ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus, etc. Luc. x, 42: Porro unum est necessarium : Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Luc. i, 75: In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
« Quærite ergo primum regnum Dei. »
« Et hæc omnia adjicientur vobis. »
Non enim sunt petenda, sed tamquam parva adjicienda : non enim evangelizare debetis, ut manducetis, quia tunc quæritis ista : quia ista non sunt finis, sed adjecta sustentationi vitæ ad illa quærenda. I ad Corinth. ix, 4 et seq., multum est de ista materia. Inter cætera dicitur, ibidem, y. 14: Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere : sed non propter ista prædicare. Unde de se, ibidem, y. 18, dicit Apostolus : Ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
« Nolite ergo solliciti esse in crastinum. »
Hic incipit removere sollicitudinem extensam in longum et futurum. Et circa hoc dicit duo : ponit enim primo inhibitionem, dicens :
« Nolite ergo solliciti esse. »
Et conjunctio illativa continuationis
<--- Page Split --->
nota est præindustca. Quasi diceret: Sicut non expedit sollicitos esse de abundantia temporalium, vel etiam de necessariis, sollicitudine nos a militia christiana retrahente, eadem ratione prohibeo, ne solliciti sitis in futurum eadem sollicitudine.
« In crastinum. »
Hoc est, in longum futurum. Licet enim providentia futuri concedatur, sicut et Dominus loculos habuit 1, reservabantur pro futura necessitate : tamen sollicitudo dejiciens ab opere militiae professe et ex officio debite interdictur.
« In crastinum. »
Hoc est, in futurum. Genes. xxx, 33 : Respondebit mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te, hoc est, in futuro. Ratio autem hujus tangitur, ad Hebr. xiii, 8 : Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. Matth. xxviii, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consommationem saeculi. Cum igitur procurator nobiscum sit, non oportet sollicitari. Luc. xiii, 33 et 36 : Quando misi vos sine saeculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? At illi dixerunt : Nihil. Unde Chrysostomus dicit, quod « ac- « cedens ad fontem non sollicitatur de « bibendo : et tunc stultus est, qui se- « cum habet Deum Patrem, et sollicita- « tur de futuris : quia Pater cœelestis « omni fonte magis manat. Psal. lxxvii, « 19 et 20 : Male locuti sunt de Deo : « dixerunt : Numquid poterit Deus pa- « rare mensam in deserto ? Numquid et « panem poterit dare, aut parare men- « sam populo suo ? »
« Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua. »
Hoc est secundum, ubi præindustæ prohibitionis inducit rationes. Et inducit duas : unam, quod futurum habet onus suæ sollicitudinis. Et sicut dicitur, Proverb. xxvn, 1, ignoramus quid futura pariat dies, et ideo cassa est sollicitudo de ipsa 2. Sed, sicut dicit Hieronymus, præsentia grate suscipiamus, et futura post providentiam ordinatam Domino committamus : sicut enim dicit Apostolus, II ad Corinth. viii, 21 : Providemus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Et ideo, Proverb. vi, 6 et seq., mittitur piger ad formicam, quæ in æstate congregat cibum sibi.
Est ergo sensus, quod grate suscipientes præsentia munera Patris, et providentia ordinata, caventes futuros malorum incursus, sollicitudinem ampliorem Domino, qui futura novit, committamus. Ad Hebr. xiii, 5 : Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam.
Aliam rationem ejusdem inducit, cum dicit, quod
« Sufficit diei malitia sua. »
Et vocat malitiam penalem sollicitudinem, qua multi propter necessitates temporis hujus involvuntur, qui multis sollicitudinibus alligantur : qua malitia Apostolus liberos esse voluit suos, suadens se matrimonio et curae domus non obligari. I ad Corinth. vii, 32 : Volo autem vos sine sollicitudine esse. Et sic etiam Dominus hic suadet eos qui militare debent sibi, ab omnibus animum occupantibus abstinere. I ad Corinth. ix, 25 : Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. II ad Timoth. ii, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sa-
<--- Page Split --->
cularibus, ut ei placeat cui se probavit.
Cum ergo dicit, quod « crastinus dies sollicitus est, prosopopeia utitur, personam mutans, altribuens tempori quod hominum est temporali necessitati se adstringentium. Et cum dicit, quod « sufficit diei malitia sua, » suam malitiam notat, non ut Mathematici dies infaustos, sed cenam sollicitudinis hujus necessitatis vocat malitiam. Exod. xxxii, 14 : Placatus est dominus ne faceret maltum
quod locutus fuerat adversus populum suum. Pena enim malum quoddam est et vocatur, eo quod contrariatur natur bonosicut dicit Augustinus. Ad Ephes. v, 16: Redimentes tempus, quoniam diu mali sunt. Genes. xlvii, 9: Dies pergrinationis meae centum triginta annurum sunt, parvi et mali.
Sic ergo malitiam unius diei non oportet cumulare super aliam, quia sufficit unicuique diei malitia sua.