CAPUT V.

Octo tradit beatitudines: Apostolos salem terræ et lucem mundi dicit: nec ve- nit ut solvat legem aut prophetas, sed adimpleat, docens de non irascendo fratri, sed ut ei reconciliemur, de non concupiscenda muliere, de membro scan- dalizante abjiciendo, de uxore extra casum adulterii non dimittenda: non jurandum, nec malo resistendum, inimicos diligendos, et de male meritis bene merendum.

  1. Videns autem Jesus turbas, as- cendit in montem: et cum sec- disset, accesserunt ad eum dis- cipuli ejus.

  2. Et aperiens os suum docebat eos, dicens:

  3. Beati 'pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum 2.

  4. Beati mites, quoniam ipsi possi- debunt terram 3.

ad David omnes qui erant in angustia constitui, et oppressi ære alieno, et amaro animo, et factus est eorum princeps. Angustia est inutilis tristitia sæculi: æs alienum, sensualitas diaboli: amaro enim animo, qui tristitiam et amaritudinem habebant de peccatis præteritis: horum enim omnium est Christus princeps et dux et liberator. Sic enim multi ab Oriente et Occidente venient, et recum- bent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum 1.

Dicit autem, quod multi secuti sunt eum, et non omnes, quia non omnes cre- diderunt: sed de qualibet differentia ho- minum aliqui, qui præordinati erant ad vitam. Ista igitur debet esse intentio prædicationis Evangelicæ, ut sic turbæ sequantur Christum Dominum.

Et hæc de capitulo quarto.

  1. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur 4.

  2. Beati qui esuriunt et sitiunt justi- tiam, quoniam ipsi saturabuntur.

  3. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequuntur.

  4. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 5.

  5. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

<--- Page Split --->

  1. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœelorum 1.

  2. Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :

  3. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœelis : sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos.

  4. Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur 2 ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.

  5. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.

  6. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt 3.

  7. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœelis est 4.

  8. Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.

  9. Amen quippe dico vobis, donec transeat cœelum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant 5.

  10. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cœelorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœelorum 6.

4 IPetr. n, 20, et m, 14, et iv, 14. 5 Marc. ix, 49 ; Luc. xiv, 34. 6 Marc. iv, 21 ; Luc. viii, 16 et xi, 33. 7 IPetr. n, 12. 8 Luc. xvi, 17. 9 Jacob n, 10.

  1. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœelorum 7.

  2. Audistis quia dictum est antiquis : Non occides 8 : qui autem occiderit, reus erit judicio.

  3. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo : Raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit :

F atue, reus erit gehennæ ignis.

  1. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,

  2. Relinque ibi [munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum.

  3. Esto consentiens adversario tuo citodum es in via cum eo 9 : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.

  4. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.

  5. Audistis quia dictum est antiquis : Non mcchaberis 10.

  6. Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mcechatus est eam in corde suo.

  7. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te 11 : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.

  8. Et si dextra manus tua scandali-

7 Luc. xi, 39. 8 Exod. xx, 13 ; Deuter. v, 47. 9 Luc. xii, 58. 10 Exod. xx, 14. 11 Marc. ix, 46 ; Infra, xviii, 9.

<--- Page Split --->

zat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.

  1. Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii 1.

  2. Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mechari : et qui dimissam duxerit, adulterat 2.

  3. Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis 3, reddes autem Domino juramenta tua.

  4. Ego autem dico vobis, non jurare omnino : neque per cœlum, quia thronus Dei est :

  5. Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis.

  6. Neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.

  7. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non 4 : quod autem his abundantius est, a malo est.

  8. Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente 5.

  9. Ego autem dico vobis, non resi-

stere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram 6.

  1. Et ei qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium 7.

  2. Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.

  3. Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris 8 :

  4. Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum 9, odio habebis inimicum tuum.

  5. Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros10, benefacite his qui oderunt vos 11 : et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos 12 :

  6. Ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.

  7. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?

  8. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnic hoc faciunt?

  9. Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.

<--- Page Split --->

« Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem. »

Hic incipit instructio et illuminatio pertinens ad informationem regenerandorum.

Est autem haec informatio duplex : una quidem pertinens ad vitæ sanctitatem, quæ præexigitur : et alia, quæ pertinet ad ministrorum eruditionem quantum ad regimen Ecclesiasticum : et illa sequitur. Et postea inducuntur sacramenta Christi, dantia virtutem verbo ministrorum et sacramentis Ecclesiæ, sicut est Passio, et Resurreccio, et Ascensio : per quæ complentur omnia præcedentia, sive ad vitæ sanctitatem pertineant, sive ad dispensationem ministrorum.

Informatio igitur ad vitæ sanctitatem pertinens tangitur ab hoc loco, usque ad decimum capitulum. Et a capitulo decimo usque ad vicesimum sextum tangitur informatio ministrorum : et a capitulo vicesimo sexto usque in finem ponuntur sacramenta quæ Christus in se ipso exhibuit : per quæ implentur omnia præinducta.

Hæc autem pars, quæ est de vitæ sanctitate, habet duas : traditionem videlicet informationis, et probationem : et probatio non est nisi per miraculorum operationem, ut dicit Petrus in Itinerario Clementis. Et hæc probatio incipit in octavo capitulo.

Anterior autem informatio duo continet : instructionem videlicet, et commendationem ejus qui informationem ipsam conservat in opere. Et de ista commendatione loquitur parum ante finem septimi

capituli, ubi dicit, vii, 24 : Omnis ergoqui audit verba haec, et facit ea, etc.

Instructio autem anterior secundum rationem moralis doctrinae dividitur in partes duas : in quarum prima præponit beatitudines tamquam fines, ut magis appetantur : et postea subjungit instructionem. exsequendo eam per partes, ibi, y. 17 : « Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas. »

Adhuc autem, pars anterior dividitur in tres partes : in quarum prima tangit opportunitatem sermonum inducendorum. Et in secunda ponit sermones beatitudinum, ibi, y. 3 : « Beati pauperes spiritu. » In tertia (scilicet quæ summa perfectionis est) quod docuit ostendit ista maxime competere Apostolis, ibi, y. 13 : « Vos estis sal terrae. »

Ex ista divisione cuilibet patet ordo partium.

Ea autem pars in qua tangitur opportunitas inducendi sermonem, habet tres paragraphs : in quorum primo tangit opportunitatem ex loco : in secundo, opportunitatem ex dispositione debita docentis : in tertio, ex modo docendi. Et hæc patebunt in littera.

Circa loci opportunitatem tria dicit : causam ascensus, ipsum ascensum, et locum in quem ascendit.

Causam tangit, cum dicit :

« Videns autem Jesus turbas. »

Sicut enim omnis artifex conspiciens apta suæ arti, incitatur ad operandum : et sicut quædam irrationabilium animalium cum vident opportunitates suorum usuum, feruntur ad eos : sicut equus videns planos campos, incitatur ad currendum, quod est usus equi : ita Prædicator videns aulas plenas desiderantium audire, incitatur ad prædicandum.

Sic ergo et Dominus videns turbas cum devotione desiderantes verbum audire, excitabatur in montem ascendere. Excitat enim auditor studium. Cantic. II,

<--- Page Split --->

14: Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, etc. Psal. xluv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis.

« Ascendit. »

Ecce secundum, quod est ascensus, docens nos ascendere per verbum suum. Psal. xx, 14: Exaltare, Domine, in virtute tua. Isa. xl, 9: Exalta in fortitudine vocem tuam, hoc est, in fortitudine virtutis fac altam vocem tuam, ad quam ascendat auditor.

« In montem. »

Ecce locus.

Et notat tria : se videlicet esse montem, de quo dicitur, Psal. lxvii, 17 : Mons,in quo beneplacitum est Deo habitare in eo : etenim Dominus habitabit in finem, quia divinitas habitavit in eo corporaliter. Et quod in montem eminentis vitæ ascendere debet Prædicator justitiæ, Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion. Et quod ad montem, hoc est, eminentiam spiritus invitare debeat et trahere auditores, Jerem. xxxi, 23 : Benedicta tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus.

Sed objicitur, quia Luc. vi, 17, ubi ejusdem sermonis ponuntur partes, non dicitur quod factus sit in monte, sed in loco campestri.

Adhuc ibi dicitur, quod turbis factus est : hic autem quod docebat discipulos.

Adhuc ibi multa omittuntur, quae hic ponuntur.

RESPONSIO. Dicendum secundum Glossam quod probabilius est, quod primo in montem cum discipulis ascenderit, et ibi sermonem, ut hic scribitur, pertractaverit : et deinde, ad locum campestrem ad turbas descendens, quaedam sermonis repetierit, non omnia. Et hoc ponit Lucas.

Vel, dici potest, quod idem sermo factus sit primo discipulis, et postea tur-

bis : sed Lucas quaedam omiserit qua scivit ante scripta fuisse a Matthæo.

Alii autem quidam dicunt, quod mons in summo sui habuit stricturam, in qua primo fuit cum discipulis : in latere autem habuit quoddam planum, in quo stabat Jesus cum discipulis et turbis. Et hoc vocat Lucas locum campestrem : et turbis et discipulis simul loquebatur, sed, ad discipulos oculos dirigebat, ostendens eis maxime convenire qua dicebantur, et minus aliis.

« Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. »

Secundus paragraphus.

Et dicuntur in eo tria : quorum primum est quies docentis : secundum, eorum qui docentur propinquitas : tertium, optima dispositio auditorum ad doctrinam percipiendam.

Primum notatur in hoc quod dicit :

« Cum sedisset. »

Sedere enim quiescentis est : stans enim laborat, et vadens instabilis est. Et cum laborat corpus, non potest in perfeccta quiete esse animus, sed abstrahitur : et tunc non bene concipit et confert et ordinat dicenda et causas dicendorum, differentias et accidentia, communia et propria, et alia quae in dicendo consideranda sunt.

Jacens autem est inordinatus : quia caput non sursum porrigitur. Et ideo grossi fumi et grossi spiritus et sanguis in eo multiplicantur. Quæ non adeo multiplicantur, quando sursum porrigitur, quia grossa non facile elevantur : subtilia autem et levia et clara in calore et sanguine et spiritu, ad ipsum tunc quando elevatur, deveniunt. Et hæc faciunt intellectus bonos, et memorias.

Hæc est causa, quod cathedra ponitur Doctoribus, et thronus vel tribunal Judicibus, quæ cathedra dicitur ædes catechizantis, hoc est, docentis. Aristoteles

<--- Page Split --->

dicit, quod « in sedendo et quiescendo « fit anima sciens et prudens 1. » Psal. cvi, 32: Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. Eccli. xi, 1: Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. Hinc est, quod Matth. xxii, 2, dicitur: Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi, etc.

« Accesserunt ad eum. »

Ecce audientium propinquitas. Et est intelligenda non tam loco, quam imitatione doctrinae, et affectu dilectionis magistri. Eccli. 11, 31 : Appropriate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinæ. Psal. xxxii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini. Deuteron. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

« Discipuli ejus. »

Ecce tertium, scilicet optima dispositio auditorum. Non enim sunt in errorem inducti a perversis doctoribus, sed veritatis discipuli dispositi sunt ad magna capienda. I ad Corinth. u, 6 : Sapientiam loquimur inter perfectos. Joan. vn, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis : et cognoscentis veritatem, et veritas liberabit vos. Isa. vn, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

« Et aperiens os suum docebat eos, dicens. »

Tertius est paragraphus.

Et dicit duo : reserationem magnorum et subtilium, et formam dicendorum.

Primum notatur, cum dicit :

« Et aperiens os suum. »

Et videtur tria tangere, quæ sunt necessaria ad subtilium reserationem : quorum primum est apertio explanans : secundum, officium oris in eloquentia : et tertium, facultas ex propria sapientia. Quidam enim aperiunt, sed non ore adhibent adhibenda, sed quasi balbutientes cum Moyse, impeditioris sunt linguæ 1. Isa. xxxv, 6 : Aperta erit lingua mutorum. Alii sunt, qui non suum os, sed alienum aperiunt, qui verba dicunt aliorum. Et dum verba illa non perfecta (alias, perfecte) loquuntur, quia non bene intelligunt, etiam in alios quasi clauso ore derivantur (alias, derivatur.) Hæc ergo tria exiguntur, quod aperias explanando, quod oris eloquentis modos apponas, quod tibi tuum officium sit, ut in potestate sapientiae tuæ edisseras. Proverb. xxxi, 26 : Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Non enim aperit os hiatum magnum faciendo, sed magna et alta edisserendo. Eccli. xxiv, 2 : In ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur. Psal. lxxx, 11 : Dilata os tuum, et implebo illud.

« Docebat eos, dicens. »

Ecce forma dicendorum. Doctrinalia enim sunt, quæ secundum rationalem mentem in nobis aliquo modo consistunt (alias, subsistunt), quæ etiam si nemo doceret, mens rationalis illa verba bona diceret et utilia ad vitam, sicut humilitas, mansuetudo, etc., quæ hic inducuntur. Sapientiae, vn, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.

<--- Page Split --->

« Beati pauperes spiritu. »

Hic incipit doctrina perfectionis.

Et dividitur in octo status, quos hic docet. Et in quolibet illorum sunt tria : laus beatitudinis, et meritum in quo consistit beatitudo, et proportio præmii, ut magis appetatur.

Attende autem, quod differunt virtus, et felicitas, et beatitudo.

Non enim idem est esse perfectam potentiam per virtutem, et perfectum esse animum. Animus enim est ordinator totius vitæ, et motor in omnibus per nos operabilibus : continens in se omnem potentiam, ex qua elicitur aliquid eorum quæ per nos habent fieri : nec est perfectus, quamdiu aliquid inest dispositionis contrariæ, et quamdiu non est facilis effectus per consuetudinem longam.

Quoniam virtus est illud, quod in unoquoque genere operum voluntariorum et rationabilium bonorum facit attingere optimum. Adulterari enim et fornicari et hujusmodi, licet sint voluntaria, tamen non sunt rationabiliter bona per nos operabilia, sed potius ratio dicit ea esse mala. Uti autem delectabilibus hujus vitæ, resistere oppugnantibus et contrariantibus justitiæ, libertati, et patriæ : similiter autem communicare proximo secundum jura civilitatum, ordinare vitam secundum electionem conferentium ad bonum, et hujusmodi, sunt operabilia per nos voluntaria, et sunt in his rationabiliter bona. Et quisquis est ille habitus qui in uno quodam (alias, unoquoque) generum facit istorum optimum attingere, est virtus in illo genere consistens. Et ideo cum quatuor enumerata sint, in primo attingit optimum temperantia : in secundo, fortitudo : in tertio, justitia : et in quarto, prudentia. Et sic est videre in omni genere operabilium per nos, quod in quolibet uno est virtus una, secundum quam attingitur (alias, attingit) optimum in illo genere. Et sic diffinit virtutem Tullius, dicens : « Vir- « tus est dispositio perfecti ad opti- « mum. »

Felicitas perfectior est virtute, quia est actus, sive operatio, quae fit secundum perfectam animi virtutem. Perfectus autem animus non est ex una virtute, nec ex parva consuetudine virtutis, sed ex virtute antiqua per consuetudinem, et adunata cum omnibus aliis in animo.

Propter quod dicit Aristoteles, quod « una clara dies non facit vernum tem- « pus, sed vernum tempus facit clarior « dies continue succedens diei clare. » Si enim clara dies faceret tempus vernum, esset aliquando tempus vernum media hieme. Sic autem virtus, quae convaluit in subjecto, non senescit in sene, nec destituitur viribus, sicut dicit Tullius 2. Quia autem omnes virtutes exiguntur ad animi perfectionem : ideo dicit, quod unica hirundo non facit nidum, sed adjuta per sociam : et sic una virtus animum non facit perfectum, nisi conjuncta sit alii. Licet his duobus perficiatur animus in se, non tamen ad perfectionem optimorum (sicut est gubernare rempublicam in civitatibus et provinciis exteriorum organice ad virtutem deservientium), et sic infortunia contribulant felicem et impediunt : et fortunæ in se et in pronepotibus et conjunctis expediunt felicem ad felicitatis actum. Propter quod etiam est præceptum legislatoris, quod officia publica divitibus committenda sunt, quia pauperes ea expedire non possunt. Sic expedito animo toto, et in se, et organice, sive instrumentaliter deservientibus secundum divinissimum bonum vitæ, erit actus felicitatis. Cum enim divinum quid est gubernare se ipsum in bono hominis : divinius est, quod est gubernare civitatem secundum bonum civitatis : divinissimum autem est, quod est gubernare gentes secundum bonum gentis, quod est Respublica.

Hoc autem fit per actum prudentiae,

<--- Page Split --->

prout exit ab animo omni modo dicto perfecto. Et hoc modo felix est dictus operationem agens secundum perfectam animi virtutem in bono hominis, et in bono civitatis et gentis.

Sic autem vitium non dicitur a privatione omnium circumstantiarum virtutis, sed a privatione uniuscujusvis virtutis vitium dicitur, etsi aliis non privet : eo quod per privationem unius recedit ab optimo. Ita dicitur infelix a privatione uniuscujusvis trium : maxime tamen infelix est, qui privatur virtute animi. Et minus illo infelix est, qui privatur felicitate operandi : et minime, qui privatur bonis fortunae instrumentaliter felici deservientibus. Hunc tamen imperitum vulgus maxime vocat infelicem. Infelicissimus autem est, qui omnibus privatur : infelicior, qui duobus privatur : et infelix, qui uno. Haec est ergo felicitas.

Beatitudo perfectior est utroque istorum : quoniam beatitudo opponitur omni ei quod facit miserum secundum aliquem statum verae miseriae. Et ideo sive sit impediens statum optimum, sive sit impugnans, sive etiam deficiens, semper impedit beatitudinem, quod non est in virtute, nec in felicitate : quia haec a multis et impediuntur et impugnantur, et in multis deficiunt, sicut patebit in sequentibus. Et ideo beatitudo potius est status perfectionis, quam actus, vel operatio. Et beatitudo simpliciter et universaliter, est status omnium bonorum congregatione perfectus.

Nec dicuntur hic bona tantum virtutes, sed et omnia conferentia et tenentia in bono, et removentia contraria istorum. Et licet illa bona multa sint et multorum generum, tamen beatitudo unum quid est : quia omnia bona sunt in ordine ad unum, quod est optimum : et hoc est Deus. Et haec unio sufficit statui : quia status etiam continet multa, nec est status, sed semper motus et progressio, quamdiu non quiescit in optimo.

Sic autem simpliciter et universaliter sumpta beatitudine, sunt beatitudines speciales et particulares secundum statum specialem uniuscujusque generis optimi. Et sic multiplicantur hic a Domino beatitudines secundum status optimos in bonis meritoris, ultra quod status non est procedere. Et si aliquando inveniatur beatus dici in Scriptura vir sanctus, secundum aliquid imperfectum hoc est, quod dicitur secundum spem ejus quod adhuc adipiscendum est : et non secundum illud in quo jam habet statum.

His igitur sic distinctis, attendendum est, quod in qualibet beatitudine inducta, quae octo sunt, tria consideranda sunt : praeconium videlicet beatitudinis, id in quo consistit beatitudinis meritum, et praemium.

De primo dicit :

« Beati. »

Et est beatitudo ista laus et praeconium eorum qui omnino a se excludunt impedimenta status paupertatis.

« Pauperes. »

Hoc est, qui ex omnibus, quae mundus iste in divitiis, honoribus et deliciis praebere potest, reputant esse se insufficientes ad Deum : et ideo suam recognoscentes insufficientiam, ad Deum solum, sicut ad bonum, in quo est sufficientia, habent recursum. Et hoc est, quod habet translatio de graeco facta : « Beati mendici. »

Pauper enim est insufficientis sibi, sed mendicus est, qui omnium (alias, omni) ope et opibus destitutus, rogat ab alio solatia inopiae : et hoc 1 cum erubescentia. Et ideo dico litteralem esse expositionem. Psal. xl, 2 : Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Et, Psal. lxix, 6 : Ego vero egenus et pauper sum, etc. Item, Psal. liv, 23 : Jacta super Do-

<--- Page Split --->

minimum curam tuam, et ipse te enutriet. Item, I Petri, v, 7: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quia ipsi cura est de vobis. Eccli. iv, 3: Cor inopis ne affliz eris, et non protrahas datum angustianti.

Cum autem dicitur : Beati pauperes

« Spiritu, »

Potest spiritus accipi æquivoce. Si enim accipiatur dictus a spiratione corporei spiritus, tunc spiritum habere dicuntur audaces, protervi, et superbi, et arrogantes, quæ onunia ex tumore cordis proveniunt, secundum quod etiam de talibus dicimus, quod habent spiritum in naribus. Sicut etiam, Aristoteles inducens Homerum dicit, quod « fortes effla- « bant spiritum per nares, et ebullivit san- « guis 1. » Isa. 11, 22, secundum expositionem litteræ dicitur : Quiescite ab homine, cujus spiritus est in naribus ejus : et, Isa. xxv, 4 : Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem.

Sic ergo sic accipiatur spiritus, et construatur cum recto in habitudine causæ materialis : tunc pauperes spiritu sunt destituti, et se insufficientes reputantes in hoc spiritu, et illi qui ad nihil altum se exhibent, de nullo se vindicant, et in omnibus se dejiciunt: et illi sunt qui vere suæ nativitatis habent sensum, et sunt vere humiles, sicut dicitur, ad Romanos, xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes, habentes Christum pro exemplo, de quo, propter humilitatem ad nihil altum se exhibentem, nemo, verum judicium protulit quod esset Deus : qui ita permisit se conculcari, quod numquam spiritus alti, vel resistentiae, vel fortitudinis apparuit. Act. viii, 33 : In humilitate judicium ejus sublatum est 2. Hi sunt, qui dicere possunt illud Psal. xxiv, 18 : Vide humilitatem-meam et laborem meum, et dimitte universa de-

licta mea. Isa. lxvi, 2 : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? Propter quod etiam isti beatitudini spiritus timoris adaptatur, quia iste pauper ad omnem altum tremit, etse insufficientem reputat.

Hæc igitur est expositio beati Augustini : et Chrysostomus etiam concordat cum ista expositione secundum aliquem modum. Sed si spiritus accipiatur non sic a spiratione, sed a ratione ejus qui est spiritus, tunc spiritus est dator vitæ, et principium vitæ, et causa vitæ. Et hoc modo Spiritus sanctus est principium primum et verum vitæ, et dator vitæ, et causa, sicut dicitur, Joan. vi, 64: Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam. Et, II ad Corinth. iii,6 : Spiritus vivificat, etc. Ezechiel. xxxvii, 10 : Ingressus est in ossa spiritus, et vixerunt. Ezechiel. 1, 20 : Spiritus vitæ erat in rotis.

Sic ergo accepto spiritu, cum dicitur :

« Beati pauperes spiritu, »

Potest construi cum re nominativi in habitudine simul triplicis causæ, efficientis scilicet, et formalis, et finalis : sicut et omne efficiens per suam formam est efficiens, et forma, et finis. Quia sic dicitur in II Physicorum, quod « tres causæ « in unam rem coincidunt : sed materia « numquam cum aliis coincidit in rem « unam. » Si ergo sic construatur, tunc sensus est : Beati pauperes, quos spiritus facit pauperes : et est forma paupertalis eorum et finis. Cum autem pauper sit insufficiens sibi, tunc erit sensus : Beati se videntes ex omnibus interioribus et exterioribus sibi insufficientes, non necessitate, sed spiritu hoc faciente : quorum istam insufficientiam non informat stultitia, aut vanitas, sed spiritus per charitatem : nec faciunt, vel patiuntur paupertatem nisi propter spiritum, qui

<--- Page Split --->

finis est omnis boni. Et haec videtur expositio esse Hieronymi. Jacob. ii, 5 : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Isa. xiv, 30 : Pascenlur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent. Isa. xxv, 4 : Factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab astu. Isti enim pauperes nihil petunt in mundo, unde sibi sufficiant, nec recognoscunt in se ipsis, unde ad aliquid sufficiant altum, vel vindicando, vel inferendo, vel aliquo modo se sufficientes exhibendo : semper dicentes cum Apostolo, II ad Corinth. iii, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est.

Isti igitur sunt

« Regnum »

« Beati pauperes spiritu. »

Et patet ex prædictis, quod status altissimus est beatitudo ista, qua (alias, quæ) consistit in abdicatione omnium eorum (alias, rerum), sive sint interiora, sive exteriora, ex quibus aliquis vane se putat sufficere sibi. A paupertate autem denominatur, quia, sicut dicunt Tullius et Augustinus in libro II Confessionum : Divitiæ sufficientiam promittunt, cum tamen secundum Apostolum sufficientia ex solo summo bono sit, in omnibus sufficientiam exhibenti 1.

« Quoniam ipsorum est regnum coelorum. »

Hic tangit proportionem præmii respondentis.

Et dicit tria : rationem congruitatis præmii ad meritum, et præmium, et præmii nobilitatem.

Congruitatem tangit, cum dicit :

« Quoniam ipsorum est. »

Quia congruum est, quod pauperes insufficientiam omnium creatorum recognoscentes, sufficientiam in Deo accipiant : sicut e contra quidam homines sufficere sibi temporalia reputantes, in extrema futuri sint egestate. Apocal. iii, 17 : Dici s : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Apocal. xvii, 8 : In una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames : et igne comburetur. Sicut autem per ea per quæ peccat quis, per ea et punietur, sic etiam in his in quibus meretur quis, per congrua illis remuneratur. Et dicitur, Luc. xii, 32 : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.

Est sicut ex superius dictis accipitur, in quo habetur sufficientia regiminis. Illa autem sunt tria, quæ in hoc dant sufficientiam : quorum primum et principale est habitus legum et consiliorum, et scientia distributionis officiorum, et omnis bonæ ordinationis ad regnum pertinentis. Secundum est potestas stans et non nutans, quæ in se inconcussibilis, et contra facientes conterere possit. Tertium est divitiæ organice subservientes, et amici, et subditi : quæ omnia exteriora bona vocantur. Et hæc tria conferuntur veris pauperibus, in quibus sufficiant. Primum enim debetur ex hoc, quod in se non invenerunt unde sufficerent, sicut dicitur, Job, vi, 13 : Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. Secundum autem debetur eis ex destitutione proprii spiritus, quo nihil vigoris et audaciæ in se recognoscentes, nulli restiterunt, omnia trementes et paventes, et ad nihil altum

<--- Page Split --->

exhibentes se. Tertium autem debetur eis, eo quod in nullo exteriorum quaerebant sufficere. Apocal. v, 10 : Fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes : et regnabimus super terram. Ideo pauperum pater, et rex, et præniator Christus. Joan, xvii, 36, coram Pilato professus est se esse regem, et tamen dixit : Regnum meum non est de hoc mundo,

« Cœlorum. »

Ecce præmii nobilitas. Quia cum cœli non mutentur per inveterationem, nec marcescant, et secundum naturam perpetui sint : et sic sit in tuto quidquid est in eis, ideo dicitur regnum istud esse cœlorum, cum tamen regnent ubique veri pauperes. I Petr. t, 4 : In hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis.

4 « Beati mi' es. »

Secunda est beatitudo. Et beatitudo quidem, ut dictum est, notat statum altissimum in hoc genere meriti.

Est autem militas (quam quidam mansuetudinem vocant) trium graduum. Mitis enim est, qui provocatus, etsi turbatur, tamen non abducitur a mentis ratione, ut aliquid perperam agat, non (alias, nec) alium provocat : et hæc mititas est virtus. Secundo, est etiam mitis nec provocans, nec provocatus, sentiens aliquam turbationem. Et hæc est mititas quæ est animi purgati virtus, quasi heroica, vel herilis, ab altitudine animi sui per sensum turbationis (alias, sensuum turbationem) non inclinata.

De prima, dicit Psal. Lxvi, 3 : Turbàtus sum, et non sum loculus.

De secunda dicitur, Proverb. vi, 32 : Qui dominatur animo suo, melior est expugnatore urbium. Ille enim proprie dominatur animo, qui excellentia animi sensibus turbatis non inclinat.

Tertia mansuetudo, sive mititas est,

quando ad omnia se in malo aliquo tangentia invenitur non solum planus, sed mollis : et quæcumque tangit, non nisi molliter.tangit.

Ad hoc intelligendum oportet accipere similitudinem in corporalibus. Manus enim tactus, qui est impulsus, in duro anguloso, angulo acuto, vel angulis, si fortiter tangat, invenit læsionem vulneris. In duro et in plano invenit resistentiam superficiei, sed non vulnus : quia durum est quod resistit tangenti, sicut dicit Philosophus. In molli autem non bene infuso, non invenit aliquid istorum, et in profundum non penetrat, et tactum non circumstat manum tangentis, sed cedit (alias, cadit) in seipsum. In molli vero penetrato per humidum infusum, nec vulnus facit, nec resistentiam invenit, nec impedimentum profundationis : quia statim tactum circumstat manum tangentem adhærens ei, mollificans eam.

Et est similiter in moribus. Quia immitis resistit quasi angulus acutus profundius secans manum tangentis, quam tangatur ab ea. Mitis autem in primo gradu virtutis sensu turbationis, etsi nihil contra agat, tamen nocumento resistit, et a se expellit, licet in alterum non intorqueat. Mitis vero in secundo gradu, nocentem quidem tangit, molliter recipit: sed in profundum tangi non potest, quia cedit, et non adhæret tangenti undique. Sed mitis hic dictus est, qui tanto spiritu pietatis infunditur, quod tactus a nocente, statim locum dat ut in profundum tangat vitam et res, et si vult, auferat : nihil contra faciens, sed etiam pietatem benedictionis et obsequii respondens (alias, rependens). Propter quod etiam spiritus pietatis illi attribuitur magnitudini, quæ (alias, qui) humore pietatis sic tangentibus adhæret, ut eos ad pietatem remolliat : quia, ut dicit Tullius, « pietas « est benevolentia in parentes : » sed in donis Spiritus sancti, pietas est benevolentia in omnes, sicut si sint parentes. Hæc est una pars mititatis principalis.

<--- Page Split --->

Alia autem pars est, quod sicut non tangitur, ut dictum est, ita nullum penitus in malo exasperans tangit. De hoc dicitur, Numer. xii, 3 : Erat Moyses vir mitissimus super omnes qui morabantur in terra. Et de David, II Regum, xxiii, 8 : Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Hic enim vermiculus ita est mollis, quod non sentitur durities sub digito tangentis, nisi sentiatur per motum. Haec autem mititas status est potius quam aliquod unum opus : in quo homo omnia quae mollescere faciunt animum, sic collegit, et ad manum habet, quod numquam exasperatus, vel induratus dure aliquid tangit : nec e contra tactus dure aliquid duritiei ei respondet (alias, rependit). Et ideo oportet eum prius esse spiritu pauperem : quia sicut diximus, pauper spiritu duritiei aliquid exhibere non sufficit. Et ideo Christus se hujus meriti magistrum facit. Matth. xi, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Eccli. iii, 19 : Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. II ad Timoth. ii, 24 : Servum Dei non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Item, ad Tit. iii, 2 : Admone illos neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem. I Petri, iii, 4 : Qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locupies.

« Terram. »

« Quoniam ipsi possidebunt terram. »

Hic tria notantur : proportio praemii, cum dicit : « Quoniam ipsi. » Et praemium, cum dicit : « Terram. » Et modum habendi, cum dicit : « Possidebunt. »

Congruum enim praemium semper dat Dominus, sicut dicitur, Isa. iii, 10 : Dicite justo quoniam bene, quoniam fruclum adinventionum suarum comedet.

Praemium nofat, cum dicit :

Et hoc multipliciter exponunt Sancti. Dicit enim quaedam Glossa, quod triplex est terra, quam gerimus, quam terimus, et quam quaerimus.

Et datur miti possessio omnium istarum terrarum. Chrysostomus tamen dicit, quod « intelligitur de terra quam « quaerimus : » de qua dicitur in Psalmo xxvi, 13 : Credo videre bona Domini in terra viventium. Et haec est coelum, ubi habitabunt sancti in gloria : quia licet coelum sit respectu terrae in qua habitabant morientes, tamen ita dicitur respectu superioris coeli, in quo Trinitas habitat : quod dicitur coelum Trinitatis.

Omnibus his relictis in valore quo dicta sunt, videtur mihi dicendum, quod terra hic dicitur, non ab eo quod terra vocatur, sed dicitur hic terra a proprietate qua nomen imponitur, hoc est, a terendo. Quia enim omni terenti se mitis subjicitur, justum est ut omne terens et teribile in praemium suscipiat, ita quod terens de caetero terat, et tritum in potestate habeat, ut non possit teri de caetero : et cum Deo terat omne quod obstat. Isa. lviii, 14 : Sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui. Deuter. xi, 37 : Vos transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.

« Possidebunt. »

Possessio in jure vocatur quasi pedis positio : et id possidetur quod sine contradictione ad nutum mites habebunt. Job, xxii, 8 : In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Psal. xxxvi, 3 : Inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Genes. xxviii, 4 : Deus det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te, ut possideas terram peregrinalionis tuæ.

<--- Page Split --->

« Beati qui lugent. »

Hic iterum secundum modum præcedentem tria inducuntur. Præconium, et id in quo est præconium, et causa quæ est meritum proportionatum. Est autem beatitudo, sicut determinatum est, potius status quam actus, vel operatio.

Luctus autem, sicut Glossa dicit, potest esse pro peccatis. Et hic non est beatitudo : sed vocatur irriguum inferius, pro quo suspiravit Axa sedens in asino corporis, et vadens ad spiritum sicut ad meritum 1.

Est etiam luctus pro dilatione cœlestis patriæ, et incolatu miseriæ : et vocatur irriguum superius, sicut dicitur in Psalmos cxi x, 3 : Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est, etc. Hic autem secundus luctus habet gradus : quia est luctus pro causa dilationis patriæ, quæ est, quod peccatum non est emendatum : et hunc habent multi. Et est luctus pro ipsa dilatione, eo quod omne quod non est Deus, venit in tædium ei qui ex corde dicit illud Psalmi lxxii, 23 : Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ? Et hic habet unum gradum istius beatitudinis. Et secundus gradus ejus est, quod tangitur dolore cordis intrinsecus, pro eo quod justitiam regni Dei in terra a multis corrumpi conspicit, sicut dicit Psalmus cxviii, 139 : Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. Tertius gradus est ex gustu interna dulcedinis, et cujus memoria in amaritudinem venit omne quod temporaliter delectare videtur : et hic talis luget in omni tempore præsente malo, propter zelum justitiæ : et præsente bono, propter memoriam interna dulcedinis, et in vita tota, propter incolatus prolongationem. Jerem. vi, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Job, iii, 24 : Antequam comedam suspiro : et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus. Psal. cxxxvi, 1 : Super flumina Ba-

bylonis illic sedimus, et flevimus, cum recordaremur Sion. Isa. xxii, 4: Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei. Isa. xxxiii, 7: Angeli pacis amare flebunt.

« Quoniam ipsi consolabuntur. »

Duo tangit : proportionem congruitatis præmii ad meritum, et ipsum præmium. Jerem. xxxi, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, oculi tui a lacrymis : quia est merces operi tuo, ait Dominus.

« Consolabuntur. »

Consolatio illa est, semper cum Patre in patria esse, et numquam videre justitiam occumbere : tantum interna consolationis habere, quod causa luctus numquam surgere possit. Et hoc est, quod manus consolantis Dei terget lacrymas. Apocalyx. xxi, 4 : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Isa. lxvi, 10 et 11 : Gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam : ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Et, ibidem, y y. 13 et 14 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, etc. Psal. xcii, 19 : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tua latificaverunt animam meam. Isa. li, 3 : Consolabitur Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus. Et, ibidem, y. 12 : Ego ipse consolabor vos.

« Benti qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. »

Hic tria sunt sicut et in præhabitis.

<--- Page Split --->

Sed attendendum, quod justitia dicitur duplex : specialis, et generalis.

Specialis est, quae est jus suum reddens secundum rationem, æqualis inter plus et minus damni et lucri in distribuendis, et commutandis : sicut dicit Aristoteles1. Commutans enim cum aliquo in aliquo contractu, et putans se esse deceptum et esse in damno, et ita minus habere quam valeat res quam emit, vel vendidit, venit ad judicem : et ille audiens adversarium, æstimat per rationem æqualitatis valorem rei, et aufert ab eo qui plus habet in lucro, et addit ei qui minus in lucro, et plus habet damni. Similiter autem si aliquid sit distribuëndum, judex stipendia distribuit pro merito et dignitate uniuscujusque. Hæc est ergo justitia specialis.

Generalis autem justitia est dicta dupliciter. A generalitate ejus quem justum facit, et a generalitate ipsius justitiae. Generalis justitia priori modo dicta est, quae in debitum et rectum statum ponit totum quod est in homine respectu interiorum et exteriorum. Interiorum quidem, ut ratio imperet, et sensualitas imperetur, et corpus subdatur, et omnis animæ vis, et omne membrum corporis debite perficiat opus suum, in proprio gradu consistens, et ordinem suum non confundens. Justitia autem generalis secundo modo dicta est, ut dicit Aristoteles, omnis virtus, prout accipitur ut legi concordans. Omne enim quod lege præcipitur, et ad legis eruditionem (alias, civilitatem) ordinatur, et legis ordinem consequitur, juris, et recti, et debiti habet nomen generalis justitiæ.

Non ergo est beatitudo justitia uno modo dicta, sed in omni modo dicta justitia. Sicut dicitur, Luc. i, 6 : Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Sine querela autem non essent coram Deo et hominibus, nisi justitiam omni modo dictam observassent.

Adhuc autem,aliud est facere justitiam, et aliud est facere justitiam justitiæ modo, et aliud est appetere facere justitiam, et aliud est justitiam esurire et sitire. Facere enim justitiam potest qui ex timore pænæ, et facit eam invitus : et ideo non facit eam bene. Dicit enim Augustinus, quod « nemo invitus bene facit, « etsi bonùm est quod facit. » Justitiam justitiæ modo facere, est cum gaudio ex habitu justitiam facere : et hoc est bene facere. Sicut faciunt justi qui justitia cardinali sunt justi : et hi non sunt boni bono gratiæ necessario. Appetere autem justitiam facere plus est, quia appetens justitiam requiescit in justitiæ operibus propter bonum. Et hæc melior est, præcipue si appetit justitiam quæ est ordinata lege divina. Sed esurire et sitire justitiam est non quiescere nisi operando justitiam, et affligi si non fiat justitia, et reflici sicut in sagina et convivio, quando justitia fit per eum. Et hæc ad beatitudinem pertinet sola.

Adhuc autem, aliud est esurire justitiam, et aliud sitire eam. Quia esuritur quod comeditur : et hoc masticatur divisum et contritum dentibus, ut undique a natura sugi possit interius : quia propter hoc natura dentes invenit. Licet autem istud sic cibet et instauret vitam, sicut corpus quoddam et membra corporis hujus : tamen sicut cibus non per se fluit et currit ad membra, nisi habeat vehens et se portans humidum, cujus desiderium est sitis. Ita etiam sunt rationes juris et sapientiæ, quæ rationes vehunt et portant justa, ex quibus construitur et nutritur totius bonæ vitæ corpus. Desiderium igitur fervens ad justa nutrientia membra vitæ bonæ, est esuries : desiderium autem rationum juris et justorum, est sitis. Homo ideo rationalis est, ut non tantum agat bonum, sed etiam ex ratione sciat propter quid et qualiter agendum est : quia aliter ageret sicut comburit ignis. Et ideo dicit Tullius, quod « virtus

<--- Page Split --->

« est in modum naturae rationi consenta- « neus habitus. »

Hæc ergo est beatitudo viri perfecti, ut ferventi, et quiescere non valenti desiderio desideret justum et justitiæ rationem, secundum quod ipsum est in omni recto poenens operantem, et in omni legi (alias, lege) congruum : et omni, qui vivit Deo et homini, superiori et inferiori, et æquali, quod suum est, reddens : et æquum omnino in omni conservans contractu, et distributione.

Et ideo dicit Augustinus, quod « indi- « get spiritu fortitudinis, ut robore quo- « dam, sic qui ad tot rectitudines se cum « desiderio extendit. » Sicut et beatitudo procedens de luctu, indiget spiritu scientia : quæ (alias, qui) docet conversari in medio prava et perversæ nationis, in quibus multa materia (alias, malitia) et causa luctus invenitur. De hac igitur esurie et siti justitia dicitur, Joan. iv, 34 : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Job, xxix, 14 : Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate judicio meo. Proverb. xxi, 21 : Qui sequitur justitiam et miseriordiam, inveniet vitam, justitiam et gloriam. Sapient. vi, 18 et seq. : Initium illius, scilicet sapientiæ, verissima est disciplinæ concupiscentia. Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est : custoditio autem legum consummatio incorruptionis est : incorruptio autem facit esse proximum Deo. Sapient. xv, 3 : Nosse te, consummata justitia est : et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Hæc est enim sitis, Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea !

« Quoniam ipsi saturabuntur. »

Satiani justitia est eo modo, sicut justitia est et in mente divina et voluntate

divina, omnia nostra inflexibiliter ab ea imprimi et informari, sicut dicit Augustinus 1. Hoc enim est chaos magnum, quod sanctos compassionis gressu non permittit transmeanre in infernum : quia omnino concordes justitiæ Dei facti, non possunt non gaudere de hoc, in quo justitia Dei prævalet. Psal. lxvi, 11 : Lætabitur justus cum viderit vindictam : manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Psal. xvi, 15 : Satiabor cum apparuerit gloria tua. Isa. lxv, 13 et 14 : Ecce servi mei comedent, et vos esurietis : ecce servi mei bibent, et vos silitiis : ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini : ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis. Comedere enim servorum est refectio justitiæ, et bibere eorum est saturari limpidis rationibus juris, quibus vindicabitur in malos. Isa. lx, 2 : Audite, audientes me : et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

« Beati misericordes. »

Ista iterum beatitudo consistit in tribus, sicut patet per antedicta.

Sed attendendum est, quod misericordia est multiplex. Est enim quædam quæ alienas miserias ex compassione facit suas, et hæc est misericordiæ virtus quam Sancti communiter in se experiuntur : et hæc imperfecta est ad beatitudinem. Et est alia misericordia, quæ cùjuscumque (alias, uniuscujusque) sive boni, sive mali miseriam in cordis affectu, et operis effectu prosequitur : quæ est misericordia quæ assimilat nos Patri coelesti, sicut dicitur, Luc. vi, 36 : Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Et, Matth. v, 44 et 43 : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequen-

<--- Page Split --->

tibus et calumniantibus vos : ut sitis filii Patris vestri qui est in caelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Et haec misericordia est perfectior quam prima. Tertia est misericordia, quae miseriam omnem in se, et in alio tamquam propriam sentit, idipsum cum omni misero sentiens, non solum miseriam penea, sed etiam cujuscumque defectus, qui statum impedit gloriae : incipiens a se, et ambiens omnes quos quicumque defectus impedit ab hoc quod Deo et bono divino perfrui non possunt.

Et haec est perfectissima habens tria : quorum unum est, quod curat in se defectum, et congregat cor expeditum a defectibus ad Deum. Eccli. xxx, 24 : Miserere animae tuae placens Deo, et contine : congrega cor tuum in sanctitate ejus, scilicet justitiae. Secundum est, quod in omnibus sentit et emendat defectus, non solum peneae, sed etiam miseriae a Deo retrahentis. Et illa est misericordia simul et miseratio : de qua, Job, vi, 14 : Qui tollit ab amico misericordiam, timorem Domini derelinquit. Proverb. xxi, 3 : Facere misericordiam et judicium magis placet Deo quam vietimae. Eccli. xvi, 15 : Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum. Tertium est, quod haec misericordia omnia misera reputat quae non beatificant, semper suspirans pro sua et aliorum miseria : dicens illud Psal. xli, 3 : Quando veniam et apparebo ante faciem Dei ? sciens quod miseros facit populos peccatum 1. Mich. vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus requirat a te : Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Judicium enim facere, est recte judicare de bonis et malis quae beatificent, et quae miserum faciant : et misericordiam facere, est miseriam hujus pati et

abolere, quantum fieri potest : et tunc expeditus est animus, ut sollicite ambulet ad Deum. Jacob. iii, 17 : Quae desursum est sapientia, plena est misericordia et fructibus bonis. Osee, vi, 6 : Misericordiam volui et non sacrificum, et scientiam Dei plus quam holocausta.

Patet autem ex dictis, quod iste est status altissimus in hoc genere, non in uno, sed in multis, in ordine ad unum consistens et perfectus. Et licet misericordia videatur pati miseriam, et sic beatitudini contraire (alias, contrariari), tamen quia non patitur eam nisi abolendo et ad statum beatitudinis tendendo, ideo beatitudo est et vocatur. Et hoc modo dixit Dominus statum miseria per passionem abolens, Luc. xxiii, 28 : Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete. Modo etiam qui praedictus est, illa quae reputantur bona, et miseriam inducunt, maledicit Dominus, ubi de eadem materia loquitur, Luc. vi, 24 : Ve vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. Et, Luc. xix, 41 : Videns civitatem, gaudentem scilicet, flevit super illam, etc.

Ex omnibus his patet que est misericordiae virtus : et que est perfectio virtutis : et quis est status beatitudinis ejusdem.

« Quoniam ipsi misericordiam consequentur. »

Ecce congruum hujus beatitudinis praemium. Et sicut Chrysostomus dicit, « duplex est in Deo misericordia, rela- « xans videlicet, et liberans. » Relaxans est, quae quidem punit, sed citra condignum, et minor in poenis quam praecsserit malum meritum in peccatis : et haec misericordia Domini superexaltat judicium Dei 2, quia hoc omnibus fit. Liberans autem est, quae in toto liberat : deponit enim omnes iniquitates propter

<--- Page Split --->

(alias, per) pœnitentiam et dissimulat, sicut dicitur, Sapient. xi, 24 : Misereris omnium, quia omnia potes : et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. Addit in prœmio supra meritum bonum, quod prœcessit in opere, vel in gratia : et hæc conceditur omnibus bonis. Tertia est misericordia, quæ omnem passionem defectus tollit propter misericordiam præcedentem,et omnem præsentiam defectus tollit propter præcedentem miserationem, et omnem statum miseriæ convertit in beatitudinis æternæ fructum : et hæc est, quæ debetur misericordiæ beatitudini. De qua dicitur, in Psalmo cxi, 3 et 6 : Jucundus homo qui miseretur et commodat : hic enim securus disponet sermones suos in judicio, quia in æternum non commovebitur. Ita enim in judicio Dei sunt dispositi sermones ejus, quod optimam consequitur misericordiam, quæ numquam de cætero in sensu, vel præsentia miseriæ permittit eum commoveri, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. 1, 3 et 4 : Benedictus Deus et Pater Domini Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Huic autem beatitudini donum consilii attribuitur, quia ea quæ dicta sunt, non omnes capiunt, et non implentur sine consiliorum observatione.

« Beati mundo corde. »

Munditia cordis ad plenum tribus perlicitur : quorum primum est ab oculis cordis peccatorum et reliquiarum peccati purgatio : secundum est cordis ab onere corporis, qualis, et quantumcumque potest esse liberatio : et tertium est per lumen a Deo descendens illuminatio. Cor enim vocatur hic nostra animæ intellectuale, quod est cordis oculus : quia dicit Aristoteles, quod « sicut in corpore est « oculus, ita in anima est intellectus 1. »

Primus ergo gradus est a peccati tenebris, et a peccati reliquiis purgatio : et hæc sunt duo. De peccatorum tenebris non purgatur nisi per amarum collyrium pœnitentiæ, sicut dicitur, Apocal. in, 18 : Collyrio unge oculos tuos ut videas. Sed a reliquiis peccati oportet esse multiplicem purgationem, secundum quod multiplices reliquiæ sunt.

Sunt triplices in genere reliquiæ : quarum primæ sunt fumi qui remanent ex peccati memoria et consuetudine, sicut delectationes et cogitationes pravæ, Jerem. iv, 14 : Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Isa. 1, 16 : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Et propter istas cogitationes et delectationes, quæ in nolente homine surgunt, clamat Apostolus, ad Roman. vii, 24 : Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et, ibidem, §. 18 : Seio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum : nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio. Et, ibidem, §§. 22 et 23 : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati quæ est in membris meis. Hæc enim lex membrorum, quamdiu membra ligat ad illicita cogitanda, dulciter vel appetenda, non est a peccato purgatus mentis oculus : quia et secundum naturam oculus adhuc lippiens clarum solem non videt, etiamsi digito clarus demonstretur. Hoc conqueritur Tobias, Tob. v, 12 : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ?

Secundæ reliquiæ sunt obumbrationes phantasmatum occurrentium, quæ sunt similitudines corporum se ingerentes, quas ex sensuum accipimus consuetudine : et istæ sunt volucres, quæ se ingerentes sederunt super sacrificium Abrahæ 2 : quas Abraham abegit, docens nos quod hujusmodi abigenda sunt a corde,

<--- Page Split --->

quia talium nihil est in divinis. Joan. iv, 24: Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. I ad Corinth. xiv, 15: Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. Iste sunt squame, quae ab oculis Pauli ceciderunt, quando visum spiritualium consecutus est 1. Et ista est albugo, sive pellis, quae ab oculis Tobiae exivit, quando per Angelum et filium (qui Filium Dei significat) est illuminatus 2.

Tertiae sunt reliquiae ipsa visus debilitas et dispersio : quia visus noster ad multa sparsus illicita, non cito coadunatur, quamvis relevatus sit a tenebroso velamine peccati, et a squamis phantasticae apparitionis specierum et pomparum saeculi. Et hoc significatum est in eo quem Dominus illuminavit, Marc. viii, 24 et seq., quod primo antequam haberet visum adunatum, sparso lumine visus sui, vidit homines velut arbores ambulantes : et postea cum adunatus fuit visus ejus, vidit homines in propria quantitate : haec enim visus divaricatio accidit ex peccato. Proverb. xx, 12 : Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque : et ideo si non recte videat, ex defectu est peccati.

Obumbratio etiam est ex inhabitatione terreni corporis, quod obumbrat : et speculo et vestigio indigere facit, etiamsi non esset peccatum. Sapientiae, ix, 13 : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam : et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, hoc est, multa et magna cogitare habentem. Quia si corpus non esset corruptibile, obumbraret quidem, sed non tantum ut modo. Corpus autem gloriosum quod in resurrectione exspectamus, nullo modo obumbrabit, quia de hoc dicitur, Job, xxvii, 17 : Non adequabitur ei aurum vel vitrum. Et vitrum vocatur corpus gloriosum, quia perspicuum est, et in se clau-

1 Cf. Act. ix, 18. 2 Cf. Tob. xi, 14.

sam Dei gloriam non abscondet : sicut neque vitrum abscondit colorem liquoris infusi. Corpus igitur animale indiget vestigio et imagine, ut his gradibus tamquam scalis ad Deum ascendat. Corpus autem gloriosum nihil abscondit, sed medium inter duo, quod est mortale et animale deprimit. Sapient. ix, 14 : Cogitationes mortalium timide, et incerte providentiae nostrae. Haec est causa, quod etiam purgatus a peccato, Daniel vidit quae vidit in visu noctis, et non in visu luminis s. Et ideo revelari petit David, in Psal. cxviii, 18, dicens: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

His autem habitis, exspectatur ad illuminationem oculi lumen descendens triplex : quorum primum est lumen gratiae oculum aperiens, secundum, lumen internae revelationis oculum erigens, et tertium est lumen theophaniae oculum ad Deum videndum dirigens.

De primo dicitur, ad Ephes. 1, 18 : Deus, gloriae scilicet, det vobis illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus. Psal. xii, 43 : Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte : ne quando dicat inimicus meus : Praevalui adversus eum.

De secundo dicit, Psal. lxxxviii, 20 : Locutus es in visione sanctis tuis, etc. Osee, xii, 10 : Ego visiones multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum. Daniel. n, 28 : Est Deus in caelo revelans mysteria, qui tibi indicavit, rez Nabuchodonosor, quae ventura sunt. Job, xxviii, 11 : Abscondita in lucem produxit.

De tertio dicit Apostolus, II ad Corinth. iii, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

« Theophania enim, secundum Diony-

<--- Page Split --->

sium, est lumen a Deo descendens in animam, et visum animae amplians et dirigens, ut sub ipsius luninis confortatione possit videri Deus, qui ante videri non potuit. » Et ideo theophania, hoc est, Dei apparitio vocatur. Sicut enim lumen in oculum veniens ampliat potentiam visus, ut possit clare videre visibilia naturæ secundum Platonem, ita est lumen in animas mundas a Deo descendens : quod perceptum ampliat virtutem oculorum cordis, et adunando perficit ad intuitum superni solis, sicut dicit Psalmus xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus tumen. Hi sunt aquilæ ab acumine oculorum dictæ, irreverberato radio solem supernum intuentes. De quibus dicitur, Job, xxxix, 27 et seq. : Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ? In petris manet, et in præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt. Petræ sunt firmitates æternorum luminum quæ micant in Sanctis, prærupti silices fortissimi et altissimi sunt virtutes Angelorum, sed inaccessæ rupes sunt summa juga trium personarum, in quibus esca dulcissima fruitionis (alias, relationis) videtur : et oculi lumen illud haurientes, longe in rem prospiciunt, quod est contemplari. Hinc est, quod dicitur, Ezechiel. i, 11 : Facies aquilæ extenta desuper, quia visu acuto alte volat in Dei contemplationes.

Sic igitur emundatur oculus a tenebris peccati, a fumis reliquiarum peccati, ab umbra corporalium imaginum, ab impotentia naturali : et tunc vere est cor mundum. Psal. xxm, 3 et 4 : Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ? Innocens manibus et mundo corde, etc. Proverb. xxm, 11 : Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. Hanc enim cordis munditiam sapientia perficit : de qua dicitur, Sapient. vm, 27 : Per nationes in animas sanctas, hoc est. mundas, se transfert,

amicos Dei et Prophetas constituit. Ab hoc vertice munditiæ Balaam vidit, quando dixit, Numer. xxm, 9 : De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Calculus enim solidissimus est divina virtus divini luminis radio perlustrata, Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis. De beatitudine ista (alias, ita) dicitur, Luce, x, 23 : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis.

« Quoniam ipsi Deum videbunt. »

Ecce congruitas præmii, Deum sine medio videre et intueri. Sic enim vadunt de virtute in virtutem, quousque videatur Deus Deorum in Sion. Isa. xxxm, 17 : Regem in decore suo videbunt. Sed notabile est, quod dicit :

« Videbunt. »

Non viderunt, neque vident : quia cum Deus infinitus sit, a nemine comprehenditur : et ideo per eum transiens visio per infinita vadit, et semper nova invenit : quod fieri non posset, si totus simul comprehenderetur. Sic enim dicitur a Sanctis. Quid est Deus ? a nulla creatura videtur : quia, si quid est videretur, totus simul comprehenderetur. Sed visio Angeli et hominis decurrit super pelagus substantiæ ejus in infinitum : et ideo, semper nova invenit, quæ admiretur. Ipse autem sui spius est et visor et comprehensor, sed omnis creatura quæ sub sua visione est, eum videns, et admirans speculatur : sed non comprehendit. Et hoc est, quod dicitur, Isa. vi, 1 : Ea quæ sub ipso erant replebant templum, quia hæc visio totius templi tam triumphantis Ecclesiæ quam militantis, est sub sua visione. Et hoc est, quod dicit Chry- « sostonus, « Deum, ut est, et quid est, « nulla umquam vidit creatura : » et Dionysius ad Caium monachum : « Qui dicit « sc vidisse Deum, si cognovit quid vidit, « non ipsum vidit : quia si ipsum vidisset,

<--- Page Split --->

« quid est vidisset, et comprehendisset : « sed vidit aliquid ipsorum quæ sunt sub « ipso, hoc est, aliquid infiniti pelagi « substantiæ ejus 1. » Et Augustinus ad Probam : « Videre Deum mente possu- « mus : comprehendere vero minime. » Quia igitur Deus sic videtur, ut ad finem visio numquam percurr at : sic videtur, quod semper videbitur. Ipse autem, qui se totum comprehendit, semper ita se videt, quod numquam aliquid extra visionem suam sui aliquid videbit. Et ideo mundi corde ita eum vident, quod semper videbunt. Isa. Lxvi, 14 : Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. Et jam patet, quare huic beatitudini spiritus intellectus attribuatur : quia intellectus præcipue in contuitu reficitur æternorum.

 « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. »

Pax est multiplex : Una quidem est reconciliatio ad Deum per emendationem peccatorum, Isa. xlviii, 18 : Utinam attendisses mandata mea ! facta fuisset sicut flumen pax tua. Alia est pax, scilicet quies conscientiæ in se ipso : quia (alias, quando) homo in se non habet bellum tentationum. Job, v, 24 : Scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Et, Job, xi, 18 : Defossus, humo scilicet, securus dormies. Tertia est pax, concordia rationis et voluntatis, quando voluntas nihil appetit, nisi quod ratione determinatum est : et de hac dicitur, Job, xxvii, 6 : Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Ad Hebr. xii, 14 : Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit

Deum. De his tribus, ut ita dicam, pacibus dicitur, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego de vobis. Et isti tres gradus sunt primæ pacis.

Est autem alia pax quæ perfectam facit, hoc est, format pacem, per hoc quod omnia interiora assimilat Deo : eo quod quidquid est dissimile, oppugnat : et de hac dicitur, Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Ad Philip. iv, 7 : Et pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras. Hæc autem nihil aliud est, quam concordia cordis et corporis ad fruendum Deo quantum in hac vita conceditur : et hæc est pax beatitudo. Sed pacem hanc non tantum habet in se ipso, sed derivat eam in omnes alios, quantum potest. Ad Coloss. iii, 13 : Pax Christi exsultet in cordibus vestris. Ad Ephes. iv, 3 : Sollicite servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. II ad Thessal. iii, 16 : Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Hæc igitur concordia fruendi Deo, quando nec caro repugnat, nec spiritus dissidet in potentiis, nec Deus se subtrahit, est illa quæ est beatitudo. Et de hac dicitur, Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis.

Hæc est igitur pax, quæ est beatitudo et pars regni Dei. Psal. iv, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus, etc. Quod autem sit pars regni Dei, dicit Apostolus, ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca, et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Et quia hæc pax est in gustu dulcedinis Dei, per quam quantum fieri

<--- Page Split --->

potest fruimur Deo cognito, ideo attribuitur ei donum sapientiae, quod est sapor divinorum, et cognitio eorum per saporem experientiae.

« Quoniam filii Dei vocabuntur. »

In duabus ultimis beatitudinibus ad contemplationem pertinentibus (quae intellectui et sapientiae attribuuntur), in praemiiis utitur tempore futuro. Ibi enim dixit, y. 7 : Quoniam Deum videbunt : hic autem : Quoniam filii Dei vocabuntur. Videre enim Dei, sicut ante diximus, semper novum est propter infinitatem mirabilium quae in ipso videntur, et videbuntur. Filiatio autem Dei assimilationem nostram (alias, nostri) ad Deum importat. Et haec perfecte non manifestabitur nisi in futuro. Et hoc est, quod dicitur, I Joan. 11, 2 : Charissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quasi dicat : Nunc quidem filii sumus per adoptionis gratiam, sed hoc quod ex ipsa filiatione erimus in gloria filiorum, nondum apparuit : et haec cum apparuerit, ad similitudinem Dei nos provehet in gloria Patris cœelestis : et tunc videbimus eum sine medio, sicuti est, et ipsa visio nos lumine divino implebit, et filios similes patri efficiet : sicut crystallus cum soli opponitur, statim ut lumine impletur, similis, quasi filius solis efficitur : ita filii gloriae similes Patri cœelesti efficientur in lumine patris, quo implebuntur. Unde, ad Roman. viii, 19 et seq. : Exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat :... quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei. Creaturam vocat hominem, eo quod est dignissima creaturarum, aliquid convenientiae habens cum omni creatura. Et hoc prae-

mium paci debetur, quia etiam pax non est nisi de bono divino omnia nostra obtinenti, et pacem deducenti in concordia et unitate omnium virium Deo perfruentium. Sic enim in pace factus est locus ejus 1 : et, illa quae sursum est Jerusalem, scilicet visio pacis, libera est : quae est mater nostra2. Tunc enim fines nostros quoad omnes vires ponet pacem, et adipe frumenti aeterna dulcedinis per fruitionem nos satiabit 3.

« Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. »

Hic incipit octava beatitudo, et illam dupliciter determinat. Primo, in genere sicut alias : secundo, per partes explicat eam in specie. Et hoc patet in littera.

Primo tangit beatitudinis praeconium : secundo, beatitudinis istius meritum : et tertio, beatitudinis praemium.

De primo dicit :

« Beati. »

Et videtur contrarium : quia, sicut dicit Glossa : Beatus est qui habet omnia quae vult : qui autem omnia quae vult, non habet, est persecutiones patiens.

Et dicendum, quod licet pati sit miserum, tamen pati propter justitiam est gloriosum, et prout attingit gloriam sic, habet beatitudinis praeconium. Ad Philip. 1, 29 et 30 : Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini, idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. Act. v, 41 : Ibant, Apostoli scilicet, gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

<--- Page Split --->

« Qui persecutionem. »

Secundum est, in quo consistit istius beatitudinis meritum. Et ponit duo : persecutionem, et causam.

Persecutionem, dicendo :

« Qui persecutionem patiuntur. »

Sed cum ab alio quodam agere sit : et illud quod ab est alio secundum quod hujusmodi, non sit laudabile, vel meritorium, videtur quod male ponatur in hoc beatitudo.

Et ad hoc dicendum, quod licet passio sit effectus illatioque actionis, secundum quod est ab agente, tamen ex parte suscipientis, contingit suscipere passionem ex devotione, et tenere cor in æquanimitate : et illæ sunt interiores actiones animæ. Et in his propter difficultatem, maximum collocatur meritum, et tanto majus, quanto secundum naturam sumus infirmiores. II ad Corinth. xii, 9 : Virtus in infirmitate perficitur. Apocal. ii, 2 et 3 : Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos :... et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.

« Propter justitiam. »

Ecce causa : quia causa facit Martyrem, non poena. Dicit autem, propter justitiam, et non propter paupertatem, vel mansuetudinem, vel aliud aliquod praemissorum : quia sola justitia generalis per ambitum suæ communitatis concludit in se et fidem et omnia alia bona : ut sciamus quoniam non solum quo (alias, quando) fides quæritur, sed etiam quidquid partium justitiæ quæratur, pro Christi nomine sustinere debemus.

Est autem sensus, propter justitiam patientis : quia si pateretur propter justitiam facientis, et pro injustitia patientis, pateretur sicut fur, vel malefactor, et non esset beatus. I Petr. ii, 19 et 20 :

Hæc est gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quæ enim est gloria, si peccantes et colaphizati suffertis ? Sed si benefacientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.

« Quoniam ipsorum est regnum cœlorum. »

Tribus regnum constituentibus destituuntur, qui patiuntur persecutionem. Injuste enim judicantur contra leges et justitiam regni : et sub potestate iniqua cadunt propter tyrannides eorum qui sunt in potestate constituti : et bonis spoliantur propter avaritiam regnantium in regno mundi. Per contrarium igitur, justum est ut regno cœlorum remunerentur.

De primo dicitur, I Machab. ii, 37 : Testes erunt super nos cœlum et terra, quod injuste perditis nos. Act. xxiii, 3 : Tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?

De secundo dicitur, Joan. xix, 11 : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Daniel. iii, 32 : Tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto et pessimo ultra omnem terram. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii : vultum judicum ejus operit.

De tertio, ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Horum igitur est regnum cœlorum, sic et bonorum pauperum : quia quod pauperes faciunt voluntarie in omnibus commutabilibus bonis se invenientes deficere, hoc isti perferunt in effectu. Et ideo unum est præmium utrorumque. Matth. xi, 12 : Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

Numerus autem beatitudinum inductarum sic habetur : quia beatitudo status es tin genere optimi ad optimum or-

<--- Page Split --->

dinantis. Aut igitur ordinat optime ad bonum, aut optime contra malum. Si ad bonum, hoc est, aut ad commutabile, aut incommutabile bonum. Si est bonum commutabile, tunc est deficiens in seipso, et facit deficere in se confidentes: et optima ordinatio ad ipsum est per paupertatem spiritus, eo modo quo superius exposita est. Si autem est ad bonum incommutabile, aut hoc est secundum actionem, aut secundum contemplationem. Et secundum actionem quidem est optimus status esuriendo et sitiendo justitiam. Si autem est secundum statum contemplationis, aut est secundum ordinationem optimam ad contemplationis objectum, et sic est cordis munditia: aut secundum optimam ordinationem ad contemplationis finalem effectum, qui est quietatio cordis in Deo, et assimilatione ad ipsum: et haec est pacificatio filiorum Dei. Si autem est secundum optimum ordinem contra malum, aut hoc est malum culpae, et sic optimus ordo est lugere: aut contra malum peneae: et hoc dupliciter: aut enim est in alio, et sic optime ordinat misericordia: aut est illata in nobis, et tunc aut oppugnat naturam, et tunc ordinat mititas: aut oppugnat gratiam, quae est in nobis, et tunc est beatitudo eorum qui persecutionem patiuntur, etc.

Tertium est :

« Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me. »

Ecce secundum, ubi istam ultimam per partes exsequitur. Tangit autem duo : partes persecutionis, et partes mercedis, ibi, y. 12 : Gaudete et exsultate, etc.

Partes persecutionis triplic iter. Primo enim tangit partes, secundo modum, quod scilicet mentiendo faciant : tertio causam, quod fiat hoc propter Deum.

Partes tangit per tres differentias, quarum prima est :

« Cum maledixerint vobis, »

Homines scilicet. Maledicta sunt increpationes, et vituperia, et opprobria, et cetera hujusmodi. Haec enim in Sanctos proferunt homines humum sapientes. I ad Corinth. iv, 12 : Maledicimur, et benedicimus. I Petri, in, 9 : Non reddentes ...maledictum pro maledicto. Et, ad Roman. xii, 14 : Benedictie, et nolite maledicere. I Petr. n, 23 : Qui cum malediceretur, non maledicebat. Psal. lxxvii, 10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

Secundum notat, cum dicit :

« Et persecuti vos fuerint. »

Hoc est, in Sanctis. Persequuntur autem qui non sequuntur, sed insequuntur, et non insequuntur tantum, sed penetrantes quaerunt tollere animam. III Reg. xix, 10 : Derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam. Exod. xv, 9 : Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Psal. iii, 3 : Multi dicunt animae meae : Non est salus ipsi in Deo ejus.

« Et dixerint omne malum adversum vos. »

Et hoc est in impositione falsorum criminum, sicut illud quod in Ecclesiastica historia dicitur, quod imposuerunt Sanctis quod comederent pueros hominum, et abuterentur matribus et sororibus. II ad Corinth. vi, 8 : Ut seductores, et veraces. I ad Corinth. iv, 13 : Blasphemamur, et obsecramus. Psal. xlix, 20 et 21 : Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec feci-

<--- Page Split --->

sti, et tacui. Isa. lvni, 4 : Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam?

« Mentientes. »

Ecce modus, quod mentientes haec dicant, et non ex veritate. Sapient. x, 14 : Mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam. Joan. vni, 44 : In veritate non stetit, scilicet diabolus, quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.

« Propter me. »

Ecce tertium, quod est causa. Quia si verum dicat quis, non est causa beatitudinis. Adhuc, si falsum dicant, et temeritate propria, sicut homines, adhuc non est causa beatitudinis : sed si propter Deum dicant et mentiantur, tunc est causa beatitudinis. Isa. lii, 5 : Jugiter tota die nomen meum blasphematur, scilicet inter gentes. Psal. lxxiii, 6 et 7 : Adversum te testamentum dispouserunt, tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ. Psal. lxviii, 8 : Propter te sustinui opprobrium : operuit confusio faciem meam. Jerem. xv, 15 : Noli in patientia tua suscipere me : scito quoniam sustinui propter te opprobrium.

« Merces, »

Et quod

« Gaudete et exsultate. »

« Copiosa est, »

Ecce tanguntur differentiæ mercedis. Et tanguntur duo, gaudium scilicet, et causam gaudii.

Gaudium autem tangit tripliciter : secundum affectum, quando dicit :

« In coelis, »

« Gaudete. »

Quia « gaudium, ut dicit Augustinus, « est diffusio animi in conceptione boni, « quoad rationem, aut intellectum. »

Dicit etiam secundum Evangelium Lucæ, vi, 23 : « In illa die. » Non autem dicit hoc pro qualitate temporis, vel aeris, sed quia sanctorum est in tribulatione et persecutione non obtenebrari solem et lumen mentis.

Sed quoad corpus dicit :

« Et exsultate. »

Quia exsultatio, ut dicit Cassiodorus, dicitur quasi extra saltatio, quia gaudium cordis proditur in gestu corporis.

De primo et ultimo istorum dicitur Isa. xxxv, 10 : Gaudium et letitiam obtinebunt : et fugiet dolor et gemitus.

De secundo autem dicitur, Job, xxiii, 17 : Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

« Quoniam merces vestra copiosa est in coelis : sic enim persecuti sunt Prophetas qui fuerunt ante vos. »

Ecce causa, et tangit duo, causam, et causa confirmationem, ibi, « Sic enim « persecuti sunt, etc. »

De primo dicit, quod est

Quia meruerunt maxima difficultate certaminis.

Propter abundantiam, quae sufficit sibi. Et quod est

Ut intelligatur inamissibilis.

De prima, Matth. xx, 8 : Voca operarios, et redde illis mercedem. Psal. cxxvi, 2 et 3 : Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hæreditas Domini, filii merces, fructus ventris.

<--- Page Split --->

De copiositate dicit, Genes. xv, 1 : Ego sum merces tua magna nimis.

De tertio dicit, Matth. vi, 20 : Thezaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque ærugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.

« Vos estis. »

« Sic enim persecuti sunt, etc. »

Ecce confirmatio causæ. Scimus enim quod mercedem habuerunt Propheta. Et si sumus in simili opere et causa passionis, in simili etiam erimus retributione mercedis. Jacob. v, 10 et 11 : Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris et patientiæ, Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est et miserator. Luc. vi, 23 : Secundum hæc faciebant Prophetis patres eorum. Act. vii, 52 : Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis.

« Sal terræ. »

« Vos estis sal terræ. »

Hic incipit adaptare specialiter Apostolis et eorum successoribus omnia quæ dixit, et tangit quatuor. Primo enim tangit condimentum morum tam in morali doctrina quam etiam in exemplo. Secundo, tangit lucem veræ sapientie. Tertio, tangit munimen rationum in doctrina defensionis subditorum. Quarto et ultimo, tangit modum et intentionem in docendo. Primum accipit ex similitudine salis, secundum, ex similitudine lucis, tertium, ex similitudine civitatis, quartum autem ex similitudine lucernæ.

Circa primum dicit duo : primum est, quod comparat Apostolos et eorum successores sali : secundum est, quod ostendit salis evaniti inutilitatem.

Circa primum horum dicit tria : pri-

mo, Apostolis appropriat, quando dicit :

Hoc est, significatum per salis naturam, proprie convenit vobis.

Secundo, in nomine salis notat proprietates per metaphoram sali convenientes.

Et tertio, tangit quid hoc sale sit saliendum, cum dicit :

Attende autem, quod salis materia, ex qua generatur, est terra. Quod probatur in IV Meteororum : quia omne quod liquatur frigido humido, de genere terræ est quantum ad materiam : sicut et omne quod liquatur calido sicco, de genere est aquæ, sicut plumbum et omnia genera metallorum. Terra autem mutatur in salis naturam, quando a foetulentia lota est in humido et comburente calido sicco potius quam coagulante est exsiccata. Et ideo sal est terrestre siccum per calidum in humido aqueo combustum : et ideo est vicinus sapor amaro, quia amaritudo resultat ex agente calido comburente in terrestre siccum. Ex tali igitur materia ex calido est amarum et siccum, et ex amaro mortificativum est vermium, et ex sicco siccativum humidi putrescentis, et sic impedit putrefactionem, et per consequens impedit foetorem. Et quia inducit siccitatem et hunidi destructionem et incensionem, ideo impedit generationem et terræ foecunditatem. Et quia acumen habet ex calore adurente, ideo acuit id cui permiscetur. Et quia siccitatem habet amaram, ideo abominabilem habet saporem, et provocat sitim propter siccitatem : propter acumen tamen dissolutivum est, et commistum saporibus aliis, facit eos penetrare in linguam, et sic condit alios sapores.

Penes has igitur proprietates doctrina

<--- Page Split --->

morum Ecclesiasticorum Doctorum sal intelligitur : quia et calore igniti eloquii siccare debent omnem terrenum affecctum, et per siccitatem mortificationis corporis, omnem destruere malum humorem concupiscentiæ carnalis : et per condimentum discretionis, delectabilem facere gustum operis, quod est secundum virtutem : et per exsiccationem consolationis mundanæ, omnem exsiccare feccunditatem vitiorum. Et quia exsiccanda est carnalis concupiscentia, ideo, Levit. n, 13, præcipitur, quod in omni sacrificio sal offeratur : sacrificium enim laudis est spiritus contribulatus a concupiscentia carnis exsiccatus. Quod si etiam corpus offerimus, sicut docet Apostolus, ad Roman. xii, 1 : Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem : statim subjungitur de sale : Rationabile sit obsequium vestrum : quia sancta non est hostia, si fœtens est libidine : nec rationabilis est, si immoderata, aut violenta est, sed siccata sit sale, ita ut terra vitiorum, secundum doctrinam Psalmi cvi, 34, convertatur in salsuginem 1. Et urbes, in quibus diabolus nos expugnavit, subversæ a spiritu sale mortificationis vermium : de quibus dicit Job, xx, 17 : Qui me comedunt, non dormiunt. Et de quibus dicitur, Isa. xiv, 11 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum vermes, qui sunt tentationes, et motus concupiscentiæ carnalis : et cum hoc totus sermo eorum ita sit sale discretionis conditus, et boni exempli, quod in gratia et ædificatione semper acceptetur, et sapida faciat omnia quæ dicuntur ad Coloss. iv, 6 : Sermo vester semper in gratia sale sit conditus. Job, vi, 6 : Numquid poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? Omnibus autem his ita in Apostolicis viris quoad doctrinam morum suppositis.

Sciendum est, quod sal adhuc habet

1 Psal. cvi, 34 : Posuit Deus terram fructiferam in salsuginem.

2 Vulg. habet, Luc. xiv, 34 : Si autem sal

naturam quæ multis videtur mirabilis, quia per similitudinem quam habet, extrahit alium salem : et ideo pisces salsi, vel caro multum salsa posita in aqua recenter salsa efficiuntur minus salsa, et citius sal extrahitur quam per aquam dulcem, sicut dicitur, IV Reg. n, 21 et 22, quod Eliseus misit sal in aquas anaaras, et sanavit eas. Et ita est in Prælato, qui in sale optimo, sale scilicet morum conditus est, amaritudinem, si qua est in subditis, extrahit facile. Sicut etiam lignum crucis licet sit amarum, tamen in aquas missum nostrarum tribulationum, omnia nostra convertit in dulcedinem.

« Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. »

Duo dicit : evanitionem salis, et inutilitatem.

De evanitione dicit :

« Quod si sal evanuerit. »

« Vanum est, ut dicit Philosophus in « II Physicorum, quod est ad finem ali- « quem, quem non includit. » Ita sal est vanum, quando putredinem non impedit, sed provocat : quando vermibus ea quæ salit, scatere permittit : et quando non condit, sed provocat abominationem. Sic Prælatus carnali concupiscentiæ subjectus. Eccli. xx, 21 : Homo acharis quasi fabula vana. Acharis est sine gratia, qui nullo sale sapientiæ, vel gratiæ est conditus. Luc. xiv, 34 : « Quod si sal infatuatum fuerit 2, » hoc est, in fatuitatem convertitur : quia cum de moribus loquitur, qui mores non habet, fabula et fatuitas videtur. Eccli.

<--- Page Split --->

xx, 22 : Ex ore fatui reprobabitur parabola. Marc. ix, 49 : Quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Quasi diceret : In nullo, quia populus non condit Presbyterum : et ideo Presbyter insulsus omnino manet insulsus.

Hic tangit inutilitates salis evacuati.

Et sunt quatuor : prima est, quia perit salsamentum rerum salsandarum : secunda est, quia ad nullum usum omnino erit aptum : tertia est, quia sicut abominabile erit projectum : quarta est, quia sicut res vilis erit conculcatum.

De prima dicit :

« In quo salietur ? »

Quasi dicat, salsamentum totius orbis peribit. Et ideo, Marc. ix, 49, præcipitur : Bonum est sal... Habete in vobis sal.

« Ad nihilum valet ultra. »

Ecce secunda : quia ad nullum alium usum est aptum : sicut est lignum vitis, quando non fructificat. Ezechiel. xv, 5 : Nihil ex eo fiet operis. Jerem. xxi, 30 : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur.

« Nisi ut militatur foras. »

Ecce tertia inutilitas : ut tamquam res abominata foras projiciatur. I ad Corinth. v, 13 : Auferte malum ex vobis ipsis. I Reg. xvi, 1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ? Jerem. lii, 3 : Furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua. IV Reg. xxiv, 20 : Irasebatur Dominus contra Jerusalem, et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua.

1 Act. ix, 15 : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus,

« Et conculcetur ab hominibus. »

Ecce quarta inutilitas : quia sicut res vilis conculcabitur. Sicut enim in conculcato vestigia sunt calcantium, ita vestigia daemonum apparent in tali Prælato, quia conculcant eum. Isa. xxvii, 3 : Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim. Isa. v, 5 et 6 : Diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam. Isa. vii, 25 : Erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. Isa. x, 6 : Ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.

« Vos estis lux mundi. »

« In quo salietur ? »

Hic tangit lucem veræ sapientiæ quoad illuminationem fidei de cognitione Dei. Hæc enim sapientia vera est lux. Lux autem et lumen differunt, quia lux est in prima et propria natura, lumen autem est immutatio lucis in medio. Unde lux dicitur cognitio divinæ sapientiæ, sed lumen ab illa resultans, cognitio est omnium aliarum scientiarum. Luminaria autem hanc lucem fundentia et vasa lucis sunt Apostoli, qui a divina sapientia acceperunt verba vitæ donare nobis, sicut dicitur, Act. ix, 15 1. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudidiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Hoc significatum est, Exodi, xxxiv, 29, ubi resplenduit facies Moysi ex illuminatione Dei. Ad Philip. n, 15 et 16 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitæ continentes.

<--- Page Split --->

« Non potest civitas abscondi supra montem posita. »

Hic tangit munimen rationum sanctorum Doctorum, et refugium quod debent esse subditis.

Et tangit tria : similitudinem videlicet civitatis, et situm, et evidentiam. Habent autem sacri Doctores in docendo similitudinem ad civitatem in duobus præcipue, in conformitate videlicet doctrinæ, quod accipitur ex nomine civitatis, quia civitas dicitur quasi civium unitas : alterum est, in munimine civitatis, quod accipitur ex civitatis munitione.

Sicut enim una est fides, una Ecclesia, et unus spiritus, et unum caput, et una tunica inconsutilis perpetue civitatis : ita debet esse una doctrina non divisa per haereses et schismata. I ad Corinth. 1, 10 : Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. I ad Corinth. xi, 16 : Si quis videtur contentious esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Ambrosius : « Contentio est impugnatio « veritatis cum confidentia clamoris. » II ad Corinth. xii, 18 : Nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ? Ad Galat. 1, 9 : Si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit. Joan. xvii, 22 : Sint unum, sicut et nos unum sumus. Hæc est ergo civium unitas.

Munitio autem civitatis est in duobus : in turribus, et muris.

Turres autem sunt altae et firmae veritatis auctoritates, quibus suas debent munire rationes. Cantic. iv, 4 : Turris David ædificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Turris enim est fastigium solidae veritatis doctrinae sacra : propugnacula, expositiones : clypei, auctoritates habentes signa Patriarcharum et Prophetarum et Apostolorum, in hoc quod fidem eorum demonstrant : armatura fortium sunt revelationes et ratio-

nes quibus armantur ad vincendum. I Petr. iii, 13 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe. Ad Titum, 1, 9 : Amplectentem eum, qui secundum docrtinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Isa. LIV, 12 : Ponam jaspidem propugnacula tua. Jaspis ex nitore virentis fidei solidam significat veritatem.

« Munitio ex muris, sicut dicit Chry- « sottomus, significat 'munimen Docto- « rum, quo subditorum et simplicium « sunt refugium. » Isa. xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale. Murus enim est præsidium Christi, et antemurale præsidium Prælati, recipiens jactus et impulsus arietum et machinarum, sicut dicit Chrysostomus : et ideo qui tales non sunt, increpantur a Domino. Ezechiel. xiii, 5 : Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis, vos scilicet, murum pro domo Israel.

De situ autem hujus civitatis dicitur, quod est

« Supra montem posita. »

Mons autem est eminentia sanctitatis in activa, et sublimitas spiritus intelligentiae in contemplativa.

De primo dicitur, Jerem. xxxi, 23 : Benedicti tibi Dominus, pulchritudo justitiz, mons sanctus. Isa. ii, 2 : Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Psal. lxvii, 17 : Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo : etenim Dominus habitabit in finem. Isa. xi, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelisas Sion, etc.

De secundo, Ezechiel. xl, 2 : Dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum, hoc est, ad regionem luminis in cognitione, et calore sancti

<--- Page Split --->

Spiritus in affectione. Apocal. xxi, 10 : Sustulit me in spiritu in montem magnum et altum.

De utrisque his montibus, in Psal. lxxxvi, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis. Psal. lxxi, 3 : Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.

De evidentia dicit :

« Non potest, etc. »

Omnibus enim patet ad visum, et omnibus ad refugium. Isa. xxxiii, 20 : Respice Sion, civitatem solemnitatis nostrae : oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit. De secundo dicitur, Josue, xx, 2 et 3 : Separate urbes fugitivorum,... ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius.

15

« Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. »

Hic tangitur quarta operatio, quæ est in modo et in intentione docendi et regendi Ecclesias.

Et sunt hic duo paragraphi. In primo enim ponit metaphoram : in secundo tangit explanationem, ibi, y. 16 : « Sic luceat lux vestra. »

In primo ponit quinque : lucernæ videlicet accensionem : locum, in quo non ponitur : locum, in quo ponitur : usum, et ad quos refertur utilitas. Et hæc patent in littera.

Lucernæ accensionem innuit, cum dicit :

« Neque accendunt lucernam. »

Non enim negatio refertur ad accensionem, sed ad totum sequens. Lucerna autem ardens et lucens, est Prælatus lu-

cens scientia, et ardens charitate. Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens, et lucens. Eccli. xxvi, 22 : Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilen. Perlucida enim debet esse lucerna per corporis castitatem, et bonæ famæ claritatem. Luc. xv, 8 : Accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat : quia de talibus Prælatis multi inveniuntur, qui perditi fuerant. Sophon. 1, 12 : Scrutabor Jerusalem in lucernis.

Locus autem ubi non est ponenda tangitur, cum dicit :

« Et ponunt eam sub modio. »

Modius autem tria notat : in se enim non est perspicuus, sed tenebrosus : et significat vitam opacam tenebris peccatorum. Sed in quantitate est mensura quædam aridorum : et significat terminis unius gentis vel hominis limitatam doctrinam, quæ omnibus prodesse debet, et poterit. Usu autem modius est, quo redditur reditus agrorum : et quoad hoc significat pretium, sub quo ponitur regnum, quod gratis est exhibendum. Quoad primum, modius impedit lumen : quoad secundum, cohibet : quoad tertium, vendit, et impretiabile sub pretio ponit.

De primo dicitur, Sapient. xvii, 5 : Ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.

De secundo, Isa. xlix, 6 : Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Ad Ephes. iii, 8 et 9 : Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illumí- nare omnes.

De tertio, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, gratis date. Isa. lv, 1 : Qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et abs-

<--- Page Split --->

que ulla commutatione vinum et lac. Act. viii, 20 : Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

« Sed super candelabrum. »

Ecce tertium, ubi lucerna ponenda est. Candelabrum autem est fastigium Ecclesiasticæ dignitatis significatæ, Exod. xxv, 31 et seq., ubi præcipitur fieri candelabrum aureum cum septem hastilibus et septem lucernis. Et hastilia quidem sunt dona Spiritus sancti: lucernæ autem septem illuminationes quas debet habere, historialem videlicet, moralem, allegoricam, et anagogicam. Et tres per se, unam per industriam, alteram per saporem divinorum, et tertiam per revelationem orationum. Item est, Zachar. iv, 2, ubi similiter loquitur de tali candelabro. Et, Apocal. i, 13, ubi ambulantem Dominum vidit Joannes in medio septem candelabrorum aureorum.

partem, tamen omnes alias partes tandem præcepit illuminare. Eccli. xxiv, 44: Doctrinam quasi antelucanam illumino omnibus, et narrabo illam usque in longinquum. Sapient. xvii, 19 et 20: Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat. Eccli. xxxii, 18: Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.

« Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœelis est. »

Ecce expositio.

Et dicit quatuor: Primo, præcipit quod lux luceat : secundo, quibus : tertio, in quo : et quarto, quo fine.

De primo igitur præcipiens dicit, quod

Ecce usus lucernæ, ut lumen spargat: sine lumine enim doctrinæ et exempli est simia in tecto. Genes. i, 17: Posuit luminaria in firmamento cœli, ut lucerent super terram. Eccli. xlii, 10: Mundum illuminans in excelsis Dominus. Baruch, ii, 33: Stellæ luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.

« Sic luceat lux vestra. »

Lux doctrinæ et exempli. Psal. ciii, 2: Amictus lumine sicut vestimento. Proverb. iv, 18: Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque in perfectum diem.

« Coram hominibus. »

Ecce quintum, ad quos refertur usus luminis. Et est generalis omnibus qui sunt in Ecclesia: et verius omnibus qui sunt in mundo. Et ideo confunditur nova hæresis, quæ dicit aliquos repelli posse ab auditu doctrinæ sacræ. Joan. i, 9: Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Nulla enim stellarum fecit Dominus, quæ non nisi unam partem mundi illuminaret: et licet una illuminet unam

Ecce secundum: quibus debent lucere, quia hominibus. Psal. xlii, 3: Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt, etc. Job, xxxvii, 24: Indica mihi per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram. Job, xxix, 3: Splendet lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Joan. viii, 12: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.

<--- Page Split --->

« Ut videant opera vestra bona. »

Ecce tertium, in quo potissime luccere debent. I Petri, ii, 12 : Conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. Ad Roman. xii, 17 : Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Sapient. xvii, 24, dicitur, quod in veste poderis Aaron, totus erat pictus orbis terrarum, et parentum magnalia : quia nullus fuit qui non inveniret in eo quod imitaretur, et insuper magna facta sanctitatis patrum erant in eo 1 : in quibus eum subditi imitari non poterant, sed admirari.

« Et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. »

Ecce quartum, scilicet quo fine ista debeant fieri : quia non propriæ gloriæ intuitu, nec lucri prætextu, vel ambitionis intentione, sed ut glorificetur Pater cœlestis, qui (alias, quia) tales sibi filios genuit suæ dignitatis in Ecclesia successores : ut merito dicatur Ecclesiæ illud Psal. xliv, 17 et 18 : Pro patribus tuis, Apostolis, nati sunt tibi filii, Apostolorum veri successores : constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine. Isa. lx, 21 : Germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. Eccli. xliii, 33 : Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude. I ad Timoth. i, 17 : Regi sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor, et gloria in sæcula sæculorum.

1 Sapient. xvii, 24 : In veste poderis quam habebat, Aaron scilicet, totus erat orbis terrarum: et parentum magnalia in quatuor ordinibus la-

« Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere. »

Hic incipit agere de impletione legis.

Et dividitur in tres partes : in quarrum prima docet legis impletionem, eo quod spiritus implet litteram occidentem. In secunda, docet modum impletionis per rectam intentionem, ibi, vi, 1 : « Attendite, ne justitiam vestram faciatis coram hominibus. » In tertia hujus impletionis removet impedimenta, ibi, vi, 24 : « Nemo potest duobus dominis servire. »

Prima harum partium habet duas particulas, in quarum prima in genere dicit, quod venit legem implere : in secunda, in particulari in quibusdam docet qualiter lex implenda est, ibi, 7. 21 : « Audistis quia dictum est antiquis : Non occides. »

Adhuc prior harum habet tres paragraphos : in quorum primo adstruit legem esse implendam, non solvendam. In secundo, simul ostendit qualiter, et in quibus, et quo merito solvitur et impletur, ibi, 7. 19 : « Qui ergo solverit. » In tertio, ostendit ex comparatione ad non implentes, quantum adimplenda sit lex, ibi, 7. 20 : « Dico autem vobis nisi abundaverit, etc. »

In primo horum paragraphorum duo dicit, scilicet, se legem impleturum, et quam sit hoc inevitabile.

Circa primum horum dicit duo : in quorum primo malam de se removet suspicionem : in secundo vero veram de se instruit fidem.

Circa primum tria inducit, remotionem male suspicionis, negationem solutionis, et quia solvere non venit.

De remotione male suspicionis dicit :

pidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.

<--- Page Split --->

« Nolite putare. »

Quasi diceret : Licet vos ad majorem, quam in lege videatur esse, invitaverim perfectionem, per condimentum salis in Doctoribus, per altissimae doctrinae fulgorem in cognitione divinorum, per munimen civitatis et modum accendendi lucernam, tamen non putetis, quod venerim antiqua solvere, et nova quae in veteribus non continentur, instituere.

Et hoc est :

« Nolite. »

Vel sic : Licet pœnitentiam prædicem, infirmos curem, in die sabbati animæ opus, non corporis perficiam, quod non est servile, sed liberale : lepram tangam curando lepram, et sic contra legem facere carnalibus videar, tamen vos spirituales,

« Nolite, etc. »

Aliae autem actiones, secundum Chrysostomum, sunt quae pertinent ad salutem animae, ut curationes infirmitatum solo præcepto perficere, orationes, et hujusmodi, in quibus corpus ad operandum nihil laborat : tactus autem, qui non potest infici, non prohibetur in lege a tactu inmunditiarum. Talis autem fuit tactus Christi, qui non immundabatur, sed potius munditiam ex se profudit, ut mundaret omne quod tetigit.

Sic igitur dicit :

« Nolite. »

In toto declinio (alias, conedelinio) ejus, quod est : Nolo, non vis, voluntas manet affirmata, et negatio refertur ad volitum. Ut, Nolo currere, hoc est, volo non currere.

Hoc modo dicit :

« Nolite putare. »

Putatio est hæsio animi ex inductu

phantasiae, vel sensus deceptorii. Et ideo est aliud putare, et aliud dubitare : aliud ambigere, et aliud opinari : et aliud credere, et aliud scire : aliud existimare, et aliud conjicere. Putare enim est hoc quod dictum est : et ideo hæsio rationis est ad sensus, vel imaginationis signa reflexæ : dubitatio autem est interminatus motus rationis inter utramque partem rationis, eo quod ad neutrum habeat rationem : et ideo quasi quærendo interminate movetur. Sed ambigere, ut dicit Boetius in libro Divisionum, est ambire utramque partem, sive ambas partes contradictionis per æquivalentes rationes, et nescire quibus consentiatur. Unde dubitatio dicitur quasi inter duos viatio (alias, viatatìo), eo quod b sæpe pro v ponatur, sicut superbia dicitur quasi supervia : ita dubitatio quasi duorum viatio (alias, viatatìo), et ambiguum quasi ambivium, quia ambo ambit contradictoria. Sed opinio est, quando ad unam partem rationes habentur cum formidine partis alterius. Et hæc formìdo contingit ex infirmitate rationum quæ ad alteram partem habentur. Fìdes autem sive credere est, quando rationes ad unam partem incipiunt prævalere, et altera pars contradictionis quasi non timeri. Unde dicit Philosophus quod « opinio juvata ratio- « nìbus sit fìdes. » Sed hæc non est fìdei (alias, fìdes) virtus : sed fìdes, quæ est credulìtas rationis. Scire autem est causam essentialem et immediatam cognoscere, et quia illius, et non alterius causa est : et quod non contingit aliter se habere, propter immediationem causæ ad effectum. Attende autem, quod existì- mare et conjicere est in alia via : quia existimatio proprie est, quando ex aliquibus pluribus signis sensibilium aliquid concipitur. Et conjicere est ex signis remotis, fallacem, sed in pluribus tenentem accipere conceptionem.

Attendendum igitur, quod inter omnia hæc suspicio putationis est debilior. Et quando de infidelitate est, tunc est quasi primus motus infidelitatis, qui propter

<--- Page Split --->

multiplices phantasias, vel sensuum similitudines quasi non est in nostra potestate. Et ideo non prohibet apparentiam ejus, sed voluntatem dicit habendam in contrarium. Et ideo sensus est : Velitis non habere putationem, quamvis forte surgat : quia surgere talem motum, vel non surgere, non est in potestate vestra, sed voluntas est in potestate vestra : et hoc est excludere infidelitatis primum motum. Genes. m, 13 : Ipsa conteret caput tuum.

« Nolite putare. »

Quasi animales inducti ex aliquibus signis corporalibus. Quia, I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei.

Sed potius corporum phantasias transcendentes, videte

« Quoniam non veni. »

Qui nascendo factus sum sub lege (alias, legis) Circumcisione, et oblatione facta pro me in templo 1.

« Solvere legem aut prophetas. »

Videtur, quod insufficienter dividat. Quia Hieronymus in Prologo galeato libri Regum, dicit quatuor ordines esse sacrorum voluminum Veteris Testamenti, scilicet, Legis, et Prophetarum, et Hagiographorum, et Apocryphorum.

Adhuc autem, Luc. xxiv, 44, dicit : Quoniam necesse est impleri omnia qua scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et psalmis de me. Et ibi videtur ponere tres ordines : ergo hoc est insuficiens.

Dicendum autem, quod lex dicitur a ligando : quia « coactivo sermone, ut dicit « Philosophus, ligat ad implendum ea « quae præcipiuntur a legislatore : » et sic dicitur lex mandatorum, sicut dicitur, Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit vobis

Moyses in præceptis justitiarum. Prophetia autem dicitur large et stricte. Large quidem dicitur Prophetia omne quod dicto, vel facto significat aliquid de veritate futura : et hoc modo Hagiographa et Apocrypha continentursub prophetia : et hoc modo sumitur hic. Alio modo dicitur Prophetia enuntiatio, divina inspiratione facta, rerum eventus sub immobili veritate denuntians : et hoc modo sedecim Prophetæ et Psalmi dicuntur prophetia. Hoc modo non sumitur hic. Prophetia autem ultimo modo dicta duos habet modos : quoniam quædam per modum laudis et hymnorum omnia congerit, quæ futura denuntiant : et hoc modo Psalmi sunt prophetia : et hæc est etiam causa, quod frequentantur in Ecclesia, quia in eis in modo laudis omnia alia, futura, præcedentia, congregantur : et sic dividitur (alias, accipitur) Prophetia, Luc. xxiv, 44. Alio modo dicitur Prophetia strictissimo modo, per modum enuntiationis, veritates futurorum immobili veritate denuntians : et sic sumitur Prophetia, quoniam dividitur in sedecim Prophetas. Patet igitur, quod omnia quæ sunt de futuris, continentur in his duobus, Lege scilicet, et Prophetis.

De Lege dicitur, Isa. xxxii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster : ipse salvabit nos. I ad Timoth. 1, 8 : Scimus quia bona est lex, si quis ea legitime utatur.

De Prophetis dicit, Eccli. xxxvi, 18 : Da merecedem, Domine, sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur.

De his igitur dicit : « Nolite putare, « quoniam veni solvere legem, etc. »

Sed contra, ad Ephes. ii, 15 : Legem mandatorum decretis evacuanis. Ibi dicit Glossa, hoc est, præceptis evangelicis, quæ sunt ex ratione : et ideo decreta dicuntur. Et idem Apostolus dicit ad Galat. iii, 23 : Ubi venit fides, jam non sumus sub pedagogo, hoc est, sub lege. RESPONSIO. Dupliciter evacuatur ali-

<--- Page Split --->

quid : uno modo a fine, et altero modo ab eo quod continetur, vel videtur in ipso contineri. Lex ergo a fine non evacuatur, qui est Christus, et justitia ejus. Ad Roman. x, 4 : Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Sed ab hoc, quod videbatur in ipsa contineri, evacuata est a Christo, hoc est, vacua esse ostensa est. Salus enim credebatur esse in lege, cum a salute sit vacua. Ad Galat. ii, 16 : Scientes quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis.

« Non veni solvere. »

Ecce secundum, ubi dicit negationem solutionis, et affirmationem impletionis.

Et hoc est :

« Non veni solvere. »

Glossa dicit, quod solvere est, vel non agere quod recte intelligit, vel non intelligere quod depravavit per malam assertionem, vel minuere integritatem superadditionis Christi. Solvitur enim quod ligatum est. Lex autem dicitur a ligando, quia ligat pœnis et prœmiis ad implendum : et hoc modo non attendens vinculum legis, vel torpore, vel negligentia non considerans, et dimittens quod lex imperat, solvit legem quo modo lex non est solvenda. Quia, Eccli. vi, 31, dicitur : Vincula illius alligatura salutaris. Isa. xiv, 14 : Vincti mancis pergent : et te adorabunt, teque deprecabuntur.

« Sed adimplere. »

Hoc est, superabundanter implere : quia minima legis addam super magna, et gratiam implendi super mandata, et

intentionem legislatoris super opera, formam super informia, et spiritum super litteram. Et sic non solum implebo, sed addens gratiam gratiae, adimplebo : quia gratia et veritas per Jesum Christum facta est 1.

De parvis additis ad magna, Joan. vi, 12 : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. Matth. xv, 27 : Catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.

De gratia addita super mandata, Zachar. iv, 7 : Exæquabit (alias, æquabit) gratiam gratiae ejus. Joan. i, 16 : De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

Intentionem legislatoris addit, quia implet eam, secundum quod Deus, qui dedit eam, intendit. Joan. viii, 29 : Quæ placita sunt ei, facio semper. Marc. i, 11 : Tu es Filius meus dilectus : in te complacui. Psal. xxxix, 8 et 9 : In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Hic autem talis, qui legem secundum intentionem legislatoris servat, non solum justus, sed etiam iptexixi hoc est, superjustus ab Aristotele vocatur 2.

De forma, quæ additur super informia, dicitur, ad Roman. xiii, 10 : Plenitudo legis est dilectio. Et quia est forma, est finis, sicut dicitur, I ad Timoth. i, 5 : Finis præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

De spiritu addito supra litteram dicitur, II ad Corinth. iii, 6 : Littera occidit, spiritus autem vivificat. Joan. vi, 64 : Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, hoc est, spiritualiter intellecta sunt vita.

Attendendum tamen, quod quinque sunt in lege : moralia videlicet, et judicialia, ceremonialia, sacramentalia, et promissa : et hæc omnia implevit Christus.

<--- Page Split --->

Moralia sunt, quae sunt de per se expetendis, vel per se vitandis imperata : quae ubique et semper sunt tenenda : quae ratio naturalis dictat homini, etiamsi nulla lex ea imperaret, inscripta (alias, in scripto) sicut decem praecepta quae sunt scripta in tabulis 1. Et haec implevit Christus, ad ea quae intus erant addendo explicite extrinsecus.

Judicialia sunt, per quae judicantur homines secundum communicationes contractuum, vel damnorum, vel utilitatum, et tenentur in civilitate et pace : sicut sunt de quibus dicitur, Exod. xxi, 1 et 2 : Hæc sunt judicia quae propones eis : Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egreditur libere, etc. Sicut de furto bovis et ovis reddendo, de lege talionis, et hujusmodi. Et hæc variabantur pro diversitate locorum, temporum, et personarum. Et hæc implevit Christus, duritiam eorum mitigando.

Ceremonialia dicuntur quasi munia Cereris, quae est dea frugum : cui primum Saturnus, qui seminare triticum docuit, munia pro incremento frugum impendi praeepit. Et exinde translatum est nomen in omne munium sive cultum qui diis, vel Deo exhibetur. In lege autem, ceremonialia dicuntur, quorum nulla utilitas secundum se est ad mores, nulla ad judicia civilitatum, sed totus usus et utilitas eorum est in significando aliquid, non in sacramentis quidem, sed circa mores hominum. Sicut illud quod dicitur de discretione ciborum ex animalibus mundis vel immundis, Levit. xi, 1 et seq. Et de discretione immunditiarum, Ibid. xii et seq. Et quod non induenda est vestis lana, linoque contexta, Levit. xix, 19, et hujusmodi.

Sacramentalia autem sunt significanti3 gratiam sacramentalem quam nostra sacramenta causant, et non conferentia eam. Et ideo dicit Augustinus, quod « totus usus horum fuit in significando,

« et non in causando gratiam. » Sicut est de Agno paschali, Exod. xii, 1 et seq. : et de vitulo et hirca expiationis, Levit. xvi. 1 et seq., et de aliis similibus.

Promissiones sunt, quae futura promittebant sub figura terrenorum, sicut, Exod. iii, 8, quod promittit terram lacte et melle manantem, et hujusmodi.

Cum igitur dicat, Joan. 1, 17, quod gratia et veritas per Jesum Christum facta est, moralia implet per gratiam juvantem ad implendum : judicialia per gratiam temperantem severitatem judicii : ceremonialia per veritatem morum significatam : et sacramentalia per veritatem simul et gratiam. Veritas enim respondet signo, et gratia sacramento. Promissa autem per veritatem sui dicti. Ad Hebr. vi, 18 : Ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendum propositam spem.

Adhuc, moralia implet addendo, judicialia corrigendo, ceremonialia virtutes significatas docendo, sacramentalia sancitificando sacramenta, et promissa in seipso per rei collationem exhibendo. Et omnibus his perfectis, dicit : Consummatum est 2. Et ideo, ad Galat. iv, 4, dicitur tempus gratiae, plenitudo temporis. Et ea virgo, ex qua profunditur, gratia plena dicitur, Luc. i, 28. Et saneti ex tunc pleni dicuntur, Act. ii, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto, etc.

Sed objicitur de littera. Primo enim dixit, quod non venit solvere legem, aut Prophetas : et postea non repetit nisi legem, et tacet de Prophetis, cum dicit : « Non veni solvere, legem scilicet, sed adimplere. Et quaeritur quare hoc ?

Et dicendum, quod Prophetae non habent nisi promissiones futurorum, aut significationes quae non implentur, nisi rei exhibitione. Et si sit mandatorum mentio in aliquo eorum, sicut in Ezechiele, xvii, 3, non fit hoc per modum

<--- Page Split --->

prophetia, sed per modum inductionis, qua prophetia inducit legem. Et quia hic de tali impletione non loquitur, quia illa non potest fieri statim, sed de legis additione, ideo non repetit Prophetas.

Sequitur :

« Amen quippe dico vobis, donec transeat cœlum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. »

Hic ostendit quam inevitabile sit, quin lex sit implenda.

Et tangit quatuor : Primum est, confirmatio veritatis in Deo. Secundum, confirmatio per confirmationem eorum quae firmissima sunt inter caetera (alias, creata) corporalia, quae mobiliora sunt quam lex ab impletione. Tertium est, quod minima legis necesse est impleri, innuens quod multo magis magna legis implebuntur. Quartum est, quod universaliter lex implebitur.

« Amen dico vobis. »

Hoc est, vere dico vobis : et estadverbium confirmandi neque Græcum, neque Latinum, sed relictum est Hebræuni, sic ut Alleluia pro reverentia verbi, ne vilesceret nudatum, et in aliam linguam transfusum. Aliquando autem ponitur nominaliter pro vero, vel veritate, sicut, Apocal. iii, 14 : Hæc dicit Amen, testis fidelis, hoc est, verus, vel ipsa veritas. Aliquando ponitur verbaliter pro fiat, sicut, Matth. vi, 13 : Libera nos a malo. Amen : hoc est, fiat. Unde versus :

Pro vero vere : pro fiat dicitur Amen.

Cum ergo dicitur :

« Amen dico vobis, »

Idem est, ac si dicatur, vere, vel fide-

liter dico vobis. Nec utitur Christus hac confirmatione propter se, sed propter infirmitatem audientium, ut sciant Deum esse immobilem.

« Donec transeat cœlum et terra. »

Attende, quod sicut dicitur, Matth. xxiv, 33 : Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt : transitus iste innovatio mundi vocatur.

In qua mundi innovatione notandum est, an mundus sit innovandus, quo innovandus, ad quam speciem innovandus, et utrum totus innovandus, et qualiter innovandus.

De primo scias, quod mundus est innovandus : quia necesse est in omnibus esse convenientiam habitatoris et habitaculi. Unde sicut mundus melior fuit in primo statu, in quo homo plantis fuisset vegetatus, quam fuerit post peccatum, propter formam meliorem quam habuit habitator mundi ante peccatum : ita in gloria resurrectionis, propter eamdem proportionem, necesse est quod totus mundus induat formam gloriae hominis respondentem. Hujus etiam alia causa assignatur in Glossa super illud Apostoli, ad Roman. viii, 22 : Omnis creatura ingemisciit, et parturit usque adhuc. Ibi enim dicitur, quod peccatum hominis non solum mutavit naturam hominis, sed statum omnis creaturae deterioravit. Et ideo qua ante peccatum sine labore sua expleverunt officia, post peccatum laborem habent in explendo, ex inobedientia mobilis ad motores. Et de hoc labore, cum fiat ordinante Deo propter electos, creatura est remuneranda : et ita cum glorificatur homo, erit etiam mundus sibi proportionabili modo glorificandus.

De hoc autem, quod secundo quaeritur, quo sit innovandus ? Dicendum, quod cum nihil agat ultra suam speciem, non potest haec innovatio fieri per ignem solum : sed quia duo sunt termini, inter quos est motus innovationis, scilicet a

<--- Page Split --->

quo, et ad quem, erit ignis disponens (alias, deponens) dispositiones contrarias innovationi. Creator autem rerum et reparator rei per propagationem erit de sua luce inducens formam luminis et gloriae innovati mundi : sicut et in corpore hominis inferior natura, quae est Angelus, operabitur ad cinerum collectionem : et tamen superior natura inducet vitam et gloriam.

Si autem quaeritur, unde ignis habeat hanc formam actionis, cum omnis scilicet actio sit a forma, et forma ignis non sit causa hujus purgationis, Dicendum, quod est actio ignis ut naturae (alias, natura) corporis cujusdam : et est actio ignis, ut instrumenti naturae superioris moventis et informantis ignem. Actio autem ignis ut naturae corporis cujusdam, non est ultra permissionem suae formae : nec agit in aliquid, nisi quod sua forma communicabilem habet materiam, et transmutable in ipsum : sed actio ignis ut instrumenti, agit secundum formam naturae, quae movet et informat ipsum, sicut est videre in calore digestivo, qui agit secundum exigentiam animae, et non secundum naturam ignis. Et ideo quae terminat (alias, nutrit) et digerit, deducit non ad ignem vel cineres, sed ad speciem animatorum ut carnis et ossis, et hujusmodi. Ita etiam ignis, qui praecedet faciem judicis, quo exuretur facies mundi, agit secundum virtutem et formam justitiae vindicantis : et ideo insequitur peccatum et peccati infectiones tam in mundo, quam in inferno, quam etiam in purgatorio. Licet enim anima et spiritus de natura sua superior sit igne et omni corpore, nec subjiciatur ei ut patiens agenti, nec habeat materiam communicabilem forma ignis, prout ignis est natura quaedam : tamen in quantum ignis agit in virtute justitiae vindicantis, et spiritus cadit a nobilitate naturae per peccatum, ignis agit in spiritum et mundum purgando et puniendo, sicut dictum est : et sic removet dispositiones contrarias innovationi.

Ex hoc habetur, quod totus mundus non conflagrabitur, licet totus innovetur. Conflagratio enim non erit nisi in partibus, in quibus infectio est peccati ex hominum opere. Et ideo dicitur, quod tantum ascendit ignis, quantum aquae diluvii. Et quod dicit Petrus in II canon. in, 7, quod caeli quinunc sunt,... igni reservati sunt, et quod elementa calore liquescent : intelligitur de caelis inferioribus aeris, et elementa liquescent deponendo infectiones peccati tam in se quam in elementatis in quibus commista sunt, et deponendo qualitates debitas generationi quae est secundum legem peccati, et retinendo qualitates debitas gloriae, quas habent in conformitate ad caelum. Et ideo quia aqua erit continuae perspicuitatis, et similiter aer turbulentus, ideo dicitur, quod haec transibunt, quia caeli naturam induent : non amittendo ergo substantiam transibunt, sed amittendo eas quas nunc habent qualitates. Licet autem terra etiam amittat opacitatem quam nunc habet, et retineat soliditatem, tamen illa non dicitur non esse : quia superioris cœelestis proprietatem non omnino induet, sed perspicua sicut crystallus innovata dicitur. Similiter intercidetur (ut dicit Basilius) flamma, ut calidum ustivum detur inferno, et lucidum perspicuum remaneat superius, quia hoc congruit innovationi. Haec tamen tria elementa ut aer, aqua, et ignis, a diversis sanctis dicuntur desinere esse, non quidem secundum substantiam, sed quia, ut diximus, superioris corporis induent qualitatem.

Sed ex his relinquitur, quod caelum et stelle luminosiora efficientur quam modo sint : quoniam sicut dicit Isaias, xxx, 26 : Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, scilicet reducta ultra statum primorum sex dierum, quem habuit ante peccatum septempliciter : et lux trium elementorum erit sicut lux caeli est nunc, proportionabiliter tamen, minus scilicet in aqua, et plus in aere, et maxime in igne. Et ideo tunc quantum ad fi-

<--- Page Split --->

guram non dicuntur manere nisi cœelum novum et terra nova 1 : licet quoad substantiam omnia maneant simplicia corpora. Sol et luna, sicut dicitur, Habac. in, 11, steterunt in habitaculo suo, et tunc in fine temporum stabunt in eisdem habitaculis suis in quibus creata sunt, et similiter aliae stelle : et non circumibunt, quia circumitus est ad statum generationis, qui tunc non erit.

Ad hoc autem, quod ultimo quaeritur, qualiter erit ista glorificatio, sive innovatio, dicendum, quod nequaquam erit per rarefactionem, ut quidam male opinati sunt, quia multa sequerentur inconvenientia : quorum unum hic sufficit nobis, quod oporteret ampliari locum totius mundi, vel violenter elementa comprimi ab aliquo continente ea, quod absurdum est : sed erit perseparationem ignobilium qualitatum a substantia, et induitione nobilium, quod terra deponat opacitatem, et induat perspicuitatem, et retineat soliditatem : et aqua deponat frigiditatem et fluiditatem, et retenta limpiditate, et induta lumine, et sic de aliis : cœelum etiam amittat motum et ampliori vestiatur lumine, et hujusmodi.

Et haec de innovatione mundi et transitu dicta sint a nobis.

De hujusmodi ergo transitu dicit Dominus :

« Donec transeat cœelum et terra. »

Ostendens invitabiliter legem esse implendam.

« Iota unum. »

Hic innuit ex quo minima plus habent firmitatis secundum impletionem quam cœelum et terra, quod multo magis implebuntur maxima et majora et magna. Tangendo autem minima, tangit dupliciter, scilicet, secundum substantiae quantitatem, et secundum particularum substantiarum quantitatem.

Quantitatem tangit per similitudinem iota sumptam : quae licet sit littera graeca, tamen Dominus nominavit eam, et non iod (1) litteram hebraeam, propter suae figurae minimam quantitatem continuam. Et quia decima est in ordine litterarum graecarum, quae sui ordinis numerum apud Graecos significanta prima usque ad decem : et ideo iota decem significans, decalogum significat mandatorum.

Apex autem non est littera, sed appunctatio litterae superius vel inferius facta : quia mos est Hebraeis appunctare litteras, ut diversa sonent. Sicut sola Aleph ( ) per diversas appunctationes sonat omnes vocales : et secundum metaphoram significat minimas particulas mandatorum, quas omnes habet mandatum in ordine ad actum qui praecipitur, sicut patet, quando aliquis ex odio, vel ira occidit : particula prima hujus est ira, secunda maledicta et comminationes, tertia insultus, quarta verbera, quinta occisio : et adhuc praeter has commotio animi, et multa alia, quae omnia ad praeceptum de non occidendo reducuntur.

Et similiter est in affirmativo praecepto, quod est honorare parentes. Particula enim est diligere parentes, benevole et reverenter alloqui, assurgere, subvenire, et hujusmodi : et sic facile est videre in omnibus. Magnum igitur mandatum est, quod est de magno : sicut sunt magna omnia quae partes habent honestatis et virtutis : et tanto majora, quanto majorem rationem habent honestatis et virtutis. Quia, sicut dicit Augustinus, « in his quae « non mole magna sunt, idem est majus « esse, quod melius esse : maxima autem « sunt, quae maximam attingunt partem « et rationem honestatis. » Et ideo quaecumque sunt in operando opus virtutis, majora sunt quam illa quae sunt in vitatione sola, ut actus peccati, quod (alias, qui) secundum actum vitari potest sine virtute : et tunc evitat poenam legis, sed non consequitur praemium a legislatore :

<--- Page Split --->

sicut majus est mandatum honorare parentes, quam non occidere, vel non furari : et maximum, quod est diligere Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex omnibus viribus, Matth. xxii, 38 : Hoc est primum et maximum mandatum. Et similiter est in legibus mundanis, majus mandatum est de pugnando pro libertate patriæ, quam non furari, vel non mæchari : quia illud habet honoris magni præmium, ista autem non habent nisi pænæ visitationem, sicut dicitur,

Non furtum facies: non pasces in cruce corvos.

Parva igitur mandata ista, quæ impleri necesse est per gratiam Christi, per iota significantur : per apicem autem significantur minimæ particulæ, sicut dictum est, quæ ad eadem mandata antecedenter, vel concomitanter, vel consequenter reducuntur : sicut in non mæchaberis, est « non comptum et po- « litum esse, non oculos figere, non « domum frequentare dilectæ, non jo- « cari, non loqui, non tonsorem dili- « gere, non scapulas molliter gestare, « non composito gradu incedere, » ut dicit Cyprianus : et hujusmodi. Hæc enim omnia parva sunt respectu ultimi super quod cadit mandatum, vel præceptum, licet difficilius, et fortius, et majoris gratiae sit ea observare, quam id super quod cadit præceptum : quia difficilius est non irasci, quam non occidere : quia per se occidere horret homo, sed irasci ita complantatum est in natura, quod vix evitari potest : et in his tamen minimis tollitur via ad majora in prohibitionibus : et in affirmativis præparatur via ad majora : quia qui non irascitur, non occidit ex ira : et qui benevolentiam habet ad parentes, etiam facile subvenit in necessitate.

Hæc igitur minima sunt in genere operum præceptorum, vel prohibitorum, sed maxima in observatione : et ideo maximi meriti sunt observantibus, et minimi peccati in transgredientibus. Et hoc con-

tingit, quia quanto difficilius aliquid vitatur, tanto minus est peccatum, si committitur, et majus est meritum, si vitatur. Et ideo Christus dans legem perfectionis, quæ ad perfectum deducit, has particulas, quasi apices præceptorum apponit : et hæc est expositio Chrysostomi, et litteralis.

Hoc igitur modo,

« Iota unum, aut unus apex non præteribit a lege. »

Isa. x, 23 : Consummationem et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet, quia consummatio abbreviata inundabit justitiam. Isa. lv, 11 : Verbum meum quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud.

« Donec omnia fiant. »

Ecce generalitas impletionis. Aut enim omnia impleri necesse est : aut non valet ad salutem, quod aliqua implentur, licet valeat ad minorem pœnam. Jacob. 11, 10 : Quicumque offendat in uno, factus est omnium reus.

« Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cœlorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlorum. »

Hic simul ostenditur qualiter, et in quibus, et quo merito solvuntur et implentur, quæ dixit.

Et tangit duo : solventes, et implentes.

De solventibus dicit duo : solutionem in opere, et propagationem solutionis in alterum per doctrinam.

De solutione dicit :

<--- Page Split --->

« Qui ergo solverit. »

Tria tangit : solutionem, et quid solvitur, et in quo solvitur, seu quo demerito.

De solutione dicit :

« Qui ergo solverit. »

Secundum superius dicta solvere est vinculum legis non attendere, et se a vinculo legis enodare, et sic omittere, vel transgredi. Contra quod dicitur, Eccli. vi, 30 : Erunt tibi compedes ejus, scilicet legis vel sapientia, in protectionem fortitudinis et bases virtutis.

« Unum. »

Ecce quid solvitur, mandatum « unum » scilicet, ex cujus solutione labefactatur tota virtus gratia: quia, II ad Corinth. vi, 13, dicitur quod non est conventio Christi ad Belial : et ideo non potest homo esse justus in uno, et in alio injustus 1 : quia filii Job convivantur, et vocant simul sorores, eo quod dona et virtutes simul volunt, ut sibi omnes adsint, vel omnes desint.

« De mandatis istis minimis. »

Ecce in quo solvitur, quia in uno minimo de mandatis : quæ sunt minima quidem in genere illius actus super quem cadit præceptum, et minima in reatu solventis : sed maxima in perfectione, et merito observantium, sicut dictum est, Eccli. xix, 1 : Qui spernit modica, paulatim decidet. Apocal. iii, 8 : Modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. Modica dicitur virtus, non quantitate, sed quia est circa modica servanda. Luc. xvi, 10 : Qui in

modico iniquus est, et in majori iniquus est.

« Et docuerit sic homines. »

Videtur notare tres ordinessolventium : solventem scilicet non docentem, cujus peccatum est occultum : et solventem et docentem exemplo, vel verbo, cujus peccatum est manifestum : et docentem, et non solventem, qui ea quæ non intelligit, depravat, hæresim docendo alium. Et primum quidem tetigit in præcedentibus : duos autem simul tangit hic, quando dicit : « Et docuerit sic homines, » exemplo pravo, vel vitiosa doctrina, qui malum quod est in se, derivat in alium.

Contra quod dicitur, Ezechiel. xliv, 6 : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israel. I Reg. ii, 17 : Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia retrahebant homines a saerificio Domini.

« Minimus vocabitur in regno cœlorum. »

Ecce quo demerito solvitur. Et est locutio duplex ex hoc : quod hoc quod dico : « In regno cœlorum, » potest determinare hoc quod dico : « Minimus, » vel hoc quod dico : « Vocabitur. »

Et si primo modo accipitur, tunc intelligitur de his qui solvunt minimas particulas præceptorum, et non docent nisi per exemplum. Illi quia peccant ex infirmitate, vel negligentia circa minima præceptorum, venialiter peccant, et ædificant ligna, fœnum, stipulam : et secundum justitiam regni cœlorum et leges et mandata sunt minimi in regno : tamen sunt manentes, et merito fundamenti salvandi per ignem, sicut dicitur, I ad Corinth. iii, 12 et seq. 2.

1 Cf. Matth. vi, 24. 2 I ad Corinth.iii, 12 et seq.: Si quis superædifcat super fundamentum hoc, scilicet super Chri stum Jesum, aurum, argentum, lapides pretiosos,

ligna, fœnum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit quod

<--- Page Split --->

Si autem secundo modo fiat determinatio, tunc peccantes in minimis, non particulis, sed ipsis substantiis mandatorum, ab his qui per justitiam sunt et per meritum, in regno cœlorum vocantur minimi : quia non connumerantur his qui sunt in regno nisi numero, et non merito. Tunc enim maximi sunt, qui sunt in regno, observatione consiliorum et præceptorum, et supererogationum : majores, qui observatione præceptorum et consiliorum : magni, qui observatione præceptorum : et minimi, qui non nisi fide informi connumeranrantur.

Vel dicatur, quod minimi, secundum Glossam sunt nulli, quia omnes magni sunt qui sunt in regno. Abdiae, y. 2 : Ecce parvulum dedi te in gentibus : contemptibilis tu es valde, secundum primam expositionem, quae est in Chrysostomi concordantia. I ad Corinth. xiii, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus, etc. Ad Hebr. v, 13 : Omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae : parvulus enim est.

« Qui autem fecerit et docuerit. »

Ecce iterum tres simul innuit ordines hominum : facientes scilicet, et docentes : et facientes, et non docentes verbo, sed exemplo : et docentes, et non facientes.

Sed isti non sunt magni, quia os suum eos esse pravos comprobat. Luc. xix, 22 : De ore tuo te judico, serve nequam. Praemittit autem facere, et subinfert docere : quia in omnibus moralibus non venitur ad doctrinam nisi per opus. Act. i, 1 : Cæpit Jesus facere, et docere. Luc. xxiv, 19 : Fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.

« Hic magnus vocabitur in regno cœlorum. »

Quia, sicut diximus supra, facere minima magnæ est virtutis. Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. I Machab. ii, 64, cum feceritis quæ vobis præcepta sunt in lege a Domino Deo vestro, in ipsa gloriosi eritis '

« Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum. »

Hic in isto tertio paragrapbo, in comparatione ad non implentes minima, ostendit legem esse implendam : tangit autem tria.

Primo enim dicit confirmationem, cum dicit :

« Dico autem vobis. »

Quasi dicat : Ego veritas, dico vobis, qui non mentiri possum. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatr.

« Nisi abundaverit justitia vestra, etc. »

Ecce secundum, in quo fit comparatio ad eos qui minima legis solverunt, et non nisi magna impleverunt, putantes quod lex cohiberet manum, non animum. Erat autem justitia Pharisæorum in observando magna, et non parva, et in apparentia hominum, et in observatione traditionum plus quam mandatorum Dei, et in intentione terrenorum. Et hæc omnia manifeste accipiuntur, Matth. xxiii, 2 et seq., ubi loquitur de

<--- Page Split --->

Pharisæis. Justitia autem Scribarum erat in magna prophetia legis, et parum in opere. Luc. xi, 52: Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ, ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. In multis tamen conveniebant cum Pharisæis: sed amborum erat intentio minima negligere, et magna facere secundum doctrinam Scribarum, quæ fuit, quod lex animum non cohiberet, sed manum : et justitia Apostolorum et christianorum plus abundat quam Scribarum et Pharisæorum.

« Non intrabitis in regnum cælorum. »

Et attende, quod aliud est esse in regno cælorum, et aliud intrare, vel non intrare in regnum cælorum, secundum Chrysostomum : quia esse, vel non esse in regno, est secundum meritum, vel demeritum stans quietum : intrare autem est continuis profectibus proficisci. Et ideo intrat qui per minimorum observantiam continue proficiscitur ad profectum, Matth. xxv, 21: Intra in gaudium domini tui. Jerem. 11, 50: Venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum. Hi ergo, qui legem factorum tantum implent, non intrant, sed stant in cohibitione manus, et non proficiscuntur ad superationem passionum cordis, sicut faciunt qui minima observant. Et hoc est, quod dicere intendit.

« Audistis quia dictum antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio. »

Hic secundum doctrinam praecedentem incipit implere legem.

Et dividitur in duas partes secundum ea, quæ sunt in lege. Quædam sunt in lege sicut materia legis, et quædam sicut forma. Et de impletione formæ legis,

tangit in secunda parte, ibi, y. 43 : « Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, etc. »

Adhuc autem, præcedens pars dividitur in duas partes secundum duo quæ ut operanda in lege præcipiuntur : quæ sunt moralia et judicialia : ceremonialia enim significandi habent usum, et sacramentalia. Promissa autem in Christo sunt exhibita, et non proposita ad operandum, sicut patet ex præmissis. Primo ergo agit de impletione moralium : et secundo, de impletione judicialium, ibi, y. 38 : « Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, etc. »

Prior autem harum partium, in qua agit de impletione moralium dividitur secundum id quod est in operibus, et secundum id quod est in verbis de mandatis moralibus. In prima enim agit de impletione eorum quæ sunt in opere : et in secunda, de impletione eorum quæ sunt in verbis, ibi, y. 33 : Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis. »

Sed tunc incidit quæstio, cum quædam moralium etiam sint in concupiscentia, sicut duo ultima, quæ enumerantur, Exod. xx, 17 : « Non concupisc es, etc., » quare non agit de illis ?

Et dicendum ad hoc, quod illa in nova lege adjunguntur quasi impletiones ad ea quæ sunt in factis : et sunt apices adjuncti secundum supra dicta.

Et si quæratur, quare hoc etiam non factum est in lege veteri? Dicendum, quod hoc factum est propter carnalem intellectum illorum antiquorum, inter quos licet quidam fuerint spirituales, tamen communitas, cui lex dabatur, carnalis fuit : et non putabant concupiscentiam esse prohibitam, nisi lex diceret : Non concupisc es. Ad Roman. vii, 7 : Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisc es : et cum toto hoc putabant non esse prohibitam concupiscentiam, nisi eam quæ manifestatur in signis exterioribus. Et ideo etiam in impletione legis Christus removet et

<--- Page Split --->

signum exterius, et interius passionem.

Prior autem partium inductarum dividitur in duas : in quarum prima implet prohibitionem, quae est contra nocumentum proximi in substantia individui. In secunda implet prohibitionem, quae est contra nocumentum proximi in adjutorio sibi adjuncto ad salutem speciei, ibi, §. 27 : « Audistis quia dictum est antiquis : Non maehaberis. »

Incidit autem quaestio, cum adhuc sit una prohibitio in opere de nocumento proximi in bonis fortunae, quae data sunt naturae ad sustentationem, quare de illa nullam facit mentionem ?

Et dicendum, quod non oportuit, quia ordinata dilectione proximi, quae pertinet ad formam praeceptorum, sufficienter ordinata est prohibitio illa. Non autem sic est de ira : quia etiam posito ordine dilectionis, remanet ira nobis connaturalis, aliquando rationabilis : et ideo illam oportuit specialiter ordinari. Posito autem ordine charitatis, sublatus est omnino appetitus damni proximi : et ideo non oportuit de ipso specialem fieri ordinationem. Vel, dicatur melius, quod damnum dupliciter infertur proximo : aut enim infertur ei ex concupiscentia rerum quas habet, aut ex malevolentia. Si ex cupiditate rerum, tunc ordinatur in ordine mandati de dilectione proximi : si autem ex malevolentia, tunc ordinatur, quando ordinatur ira quae circumstat nocumentum personae proximi. Quod autem ordinatur concupiscentia venereorum, ideo est, quia delectatio illa contemporanea est vitae et maximae adhaerentiae, et trahit ad eam non tantum corruptio naturae, sed etiam infectio objecti, quod profunde inficit : et ideo speciali indiget ordinatione.

Sed tunc objicitur, quare non loquitur de impletione primi mandati de secunda tabula, quod est : Honora parentes ?

Et dicendum, quod ad hoc inclinat natura, et naturae ordinem perficit gratia : et ideo cum natura adsit et charitas hoc

ordinet, non oportuit de hoc fieri ordinem specialem.

Si autem quaeritur, quare non facit mentionem de primo et de tertio mandato primae tabulae ? Dicendum, quod illa mandata sunt in Deum, quoad veritatem, primum, et quoad bonitatem, tertium : quorum modus semper fuit sine modo in omni lege. Credidit semper fides in Deum propter se, et super omnia : et quies cordis et sabbatum semper fuit in Deo propter se et super omnia : et ideo non habent hujusmodi gradus minimorum (alias, minorum) et magnorum sicut alia. Ista enim sunt prima et maxima mandata, sicut diximus in antehabitis : et ideo tali non indigent impletione. Medium autem cum illo simul ordinatur, quod est : Non falsum testimonium dices : quia conjuncta sunt in materia, sicut in sequentibus patebit. Ordo autem istarum impletionum est secundum ordinem praeceptorum, sive prohibitionum, quae ordinantur secundum quod sunt remotivae majorum nocumentorum.

Dicit igitur :

« Audistis quia dictum est antiquis : Non occides. »

Istud autem mandatum cum sua impletione dividitur in duas partes : in quarum prima, dicit id quod implendum et ordinandum est : et in secunda, ponit impletionis ordinem, ibi, §. 22 : « Ego autem dico vobis, etc. »

Circa primum dicit tria : quorum primum est, quibus datum est : secundum, prohibitio facta : tertium, piena transgredientium.

De primo dicit :

« Audistis quia dictum est antiquis. »

Duo tangit : auditum legis, et quibus est data.

Attende, quod auditus est triplex : rei ipsius, et Dei, et referentis. Rei auditus

<--- Page Split --->

est, quia ipsa res per sui naturam aliquid loquitur, sicut faciunt ipsa moralia, quae ipsa sua natura omnes homines alloquuntur: sicut omnis homo ex ipsa natura audit non esse occidendum, non esse mcechandum, non esse furandum, et hujusmodi. Et hoc significatum est, Exodi, xx, 18, ubi dicitur, quod cunctus populus videbat voces, quando Dominus dedit decalogum: quod non dicitur, quando dedit alia praecepta judicialia et ceremonialia, quia illa non ita ex ipsis rebus loquuntur ad rationem: Deus autem auditur in his. Exod. xx, 22: De ceto locutus sum vobis. Psal. xlix, 1: Deus deorum Dominus locutus est. Referentes etiam patres locuti sunt filiis. Psal. lxxvii, 5 et 6: Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera.

« Audistis quia dictum est antiquis. »

Hoc est, antiquo et carnali populo. Novum enim est, quod quantum ad suum principium est propinquum : et antiquum est, quod longitudine dissimilitudinis potius quam temporis a suo principio est remotum. Populus ergo carnalis damnatus sub peccato antiquus est, qui non sustinebat aliud audire : quia ceciderat a similitudine sui principii, in quo fuit creatus ad imaginem et similitudinem Dei. Baruch, ii, 11 et 12: Investerasti in terra aliena, coniquantus es cum mortuis : deputatus es cum descendentibus in infernum. Dereliquisti fontem sapientiæ. Ad Hebr. viii, 3: Quod antiquatur et senescit, prope interitum est.

« Non occides. »

Hoc est igitur quod dictum est antiquo populo, qui non recipit prohibitiones, nisi eorum quae per se horret natura : quia lex de se et in sacramentis, implendi non conferebat gratiam gratum fa-

cientem : et ideo si aliquid ultra naturam prohibitum fuisset, gratiam implendi non habuissent antiqui ex sacramentis legis. Propter quod dicitur, ad Hebr. ix, 1: Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et sanctum sæculare, hoc est, ut dicit Glossa, justificationes carnales pro modo culturae carnalis. Et hoc est secundum quod dicit.

Et habet duo in se : prohibitionem, et comminationem.

Et prohibitio quidem est, quæ dicta est, Exodi, xx, 13.

Comminatio autem est, quam infert :

« Qui autem occiderit, reus erit judicio. »

Hoc est, ut judicio legis puniatur, postquam inventum est. Exod. xxi, 23 : Si mors fuerit subsecuta, reddet animam pro anima. Matth. xxvi, 52 : Qui acceperint gladium gladio peribunt. Sic igitur non prohibebatur nisi horrendum per se flagitium homicidii.

« Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. »

Implelio incipit hic.

Et dicit duo : auditum impletionis, et ipsam impletionem.

Circa auditum dicit duo : dicentem, et audientem.

Dicentem tangit, cum dicit :

« Ego autem, »

Qui novi testamenti sum mediator, ad Hebr. ix, 15: Ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

<--- Page Split --->

« Ego, »

Inquam, per quem gratia et veritas facta est 1.

« Dico vobis, »

Novatis auditoribus, qui ad propinquitatem reducti estis principii. Ad Ephes. 11, 13 : Qui aliquando eratis longe, facti estis prope. Unde, supra, 11, 2 : Appropinquavit enim regnum caelorum.

« Quia omnis qui irascitur. »

Hic incipit impletio.

Attende igitur, quia omnis legislator intendit eum, cui dat legem, producere ad legislatoris intentionem. Est autem intentio legislatoris duplex in communitate : una est beatitudo pacis in statu reipublicae : altera est pax exterior ad minus, ut non turbetur qui studet laudabilibus studiis. Primam intentionem non consequitur, nisi faciat eos quibus legem dat, interioris lege informatos : ut ipsi sibi sint lex 2, etiamsi nemo poneret legem, sicut et ipse legislator lex est viva, sive animata. Aliam autem intentionem consequitur per penas, ut per cruces, taliones : quia illi, qui non sunt informati justitia legis, turbarent pietatem et justitiam colentes, nisi essent cruces, et taliones, et alia genera tormentorum. Sic igitur implens legem secundum intentionem legislatoris primam, superjtustus vocatur ab Aristotele 3, qui graece dicitur επισυχίς. Et hoc modo noster legifer implet legem, quando nos informat secundum formam legislatoris : ut simus nosipsi nobis lex, tendendo ad honestum legis per conscientiae informationem. Ad Roman. 11, 14 et 15 : Ipsi sibi sunt lex,

qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Jerem. xxxi, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam 4.

Et hoc quidem facit in ira hic specialiter : unde ad haec tria exiguntur : et secundum hoc in tria dividitur pars ista. Primum quidem est reductio a nobis dispositionis contrariae, quae non permittit nos lege informari de non nocendo proximo : et hoc facit in prima parte. Secundum autem est, cum proximo ex animo facta reconciliatio : et hoc facit, ibi, γ. 23 : « Si ergo offers. » Tertium autem est informatio amicitiae ad omnimodum consensum : et hunc docet, ibi, γ. 25 : « Esto consentiens adversario. » Quo facto, ipsa conscientia in modum natura tendit ad non nocendum proximo ex virtute amicitiae.

Circa primum igitur, primo inducit hoc, quod facit ad irae exclusionem : quia ira est passio et commotio animi, per quam procuratur nocumentum proximi : et circa hoc dicit tria in gradibus irae, et tria in gradibus penea. Si enim ira sit in corde tantum, commotio animi ad nocendum meretur judicium : si autem, cum hoc procedat exterius ad indignationis et nocumenti signum, sit sine convicio et nocumento, meretur concilium : si autem procedat extra ad convicium cum praecedente commotione animi, et cum indignationis et nocumenti signo, tunc meretur gehennam.

Per judicium autem et concilium et gehennam, gradus notantur pœenarum : quia in judicio discussio fit an pena vel absolutione dignus sit : et cum pena quaeritur, ad reddendam rationem sistitur. II ad Corinth. v, 10 : Omnes manifestari nos oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis,

<--- Page Split --->

prout gessit. « Consilium » autem, sive concilium secundum aliam litteram, est quando jam constat de poena merita et deliberatur ex consilio qua et quanta pena feriatur : et hoc fit, quando convictus de peccato poenam exspectat. Sed gehenna est acerba et inflicta a judice poena, quando jam de crimine mortali convictus est.

Primo igitur, duo simul tangens, dicit :

« Omnis qui irascitur, etc. »

Et tangit tria : passionem irae, et causam, et poenam.

Passionem irae tangit, cum dicit :

« Omnis qui irascitur. »

Est autem duplex ira : proposasio, et passio : et similiter est in aliis generibus passionum. Propassio dicitur quasi protopassio : primus instinctus passionis, qui est subitus animi motus deliberationem et molitionem praeveniens nocumenti : et hic est primus motus, qui etiam in sanctis surgit : sed non punitur aliqua poena, quia minima est differentia venialis peccati, sicut supra diximus, ubi locuti sumus de primis motibus. Ira autem passio est de tertia specie qualitatis, quae est passio et passibilis qualitas, secundum quam quales dicimur, et informamur, et mutamur : et hic est non subitus, sed deliberatus animi motus ad nocendum cum molitione et consensu nocumenti, sicut dicit Glossa super haec verba Jacobi, 1, 20 : Ira viri, justitiam Dei non operatur. Proverb. xv, 18 : Vir iracundus provocat rixas. Proverb. xxvi, 21 : Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.

« Fratri suo. »

Ecce secundum, in quo tangit causam rixæ, quæ vocatur ira per vitium. Est

enim ira per zelum, et est ira per vitium. Ira per zelum est conturbatio et commotio animi contra vitium quod videt in persona impedire justitiam Dei. Et hæc ira est mater disciplinæ. Numer. xxv, 11 : Phinees, filius Eleazari, filii Aaron sacerdotis, avertit iram meam a filiis Israel : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. I Machab. n, 24 : Vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus : et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram. Psal. lxxvii, 10 : Zelus domus tuæ comedit me. Ira autem per vitium commotio est animi, quia quis molitur nocumentum fratri non propter vitium quod est in eo. Et ideo talis irascitur naturae, non vitio. Frater autem hic dicitur omnis conjunctus religione et conformitate naturae : et religione conjunctus dicitur actu, vel potentia : quia licet non sit actu Christianus, tamen potest fieri per gratiam, quam forte sibi dabit Dominus. Malach. n, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? numquid non Deus unus creavit nos ? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum ? Sic igitur qui nullam causam iræ habet, irascitur fratri. Et ideo Chrysostomus, in omnibus istis sermonibus dicit esse supplendum : sine causa, ut dicatur, qui irascitur fratri suo sine causa : et qui dixerit, Raca sine causa : et qui dixerit, Fatue sine causa : si enim hæc cum causa dixerit, non peccat, sed corrigit. Et si sine causa fecerit, tunc vere fratri, et non peccato, irascitur, vel indignatur.

Sed videtur hoc inconveniens, quia irasci vitio est Prælati : hic autem loquitur Dominus generaliter de omnibus.

Et ad hoc dicendum, quod est correctio charitatis, quæ fraterna dicitur : et hæc est omnium ad omnes : et hæc indignatur vitio. Et est correctio ex auctoritate, quæ citat, et convenit, et cogit per censuram Ecclesiasticam : et hæc etiam commove-

<--- Page Split --->

tur per iram, per zelum. Et hæc etiam si modum excessisse se sentit (ut dicit Augustinus in Regula) non tamen ab eo exigitur, ut a sibi subditis veniam petat : ne dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed in correctione fraterna, si corrigens modum excesserit, veniam petere debet, ut sibi dimittat, cui se fecisse sentit injuriam. Et in illa ira per zelum, non fit correctio, sive admonitio, nisi præsumatur probabiliter correctio. Si autem hoc non præsumitur, tunc admonendo non nisi conturbationem faceret : et tunc quiescit, et mala gemendo tolerat, quæ corrigere non valet : et hæc est sententia Beda et Hieronymi.

« Reus erit judicio. »

Hoc est, discussione judicii, in qua de errato tenetur reddere rationem. Et hoc non mirum : quia dictum est, quod hæc ira licet sit in corde, tamen est deliberata commotio animi cum consensu in nocumentum fratris, si potest : et si non adsit facultas, tamen completa non deest voluntas. Et cum dicitur, nocumentum proximi, intelligitur grave corporis, vel rerum, vel honorum dispendium : quia parvum nocumentum esse non reputatur. Mich. vi, 1 : Surge, contende judicio adversum montes. Jacob, ii, 13 : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.

« Qui autem dixerit fratri suo : Raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit : Falue, reus erit gehennae ignis. »

Ecce secundum, in quo duo facit : tangit gradum ira, et gradum pene.

Gradum autem ira tangit dupliciter : ex parte irati, et ex parte causæ ejus, cui irascitur.

Ex parte irati dicit :

« Qui dixerit. »

Ex commotione animi.

« Raca. »

Augustinus dicit, quod « Raca ver- « bum hebraeum est, interjectio indi- « gnantis, et nullius rei significativum « nisi indignationis. » Et tunc est iste gradus ira, quando aliquis commotionem animi deliberatam cum molimine nocumenti profert in sonum confusum nihil impii (alias, improperii) inferentem fratri, sed tantum indignationem suam ostendentem, sicut fit, quando clamore confuso proferimus animi motionem : et haec est indignatio canis latrantis, qui latrando non facit nisi suam iram ostendere. Raca autem secundum alios dicitur verbum hebraeum, quod interpretatur xevóç, hoc est, vacuus, quod est exceребratus 1, quod est verbum magnæ contumeliæ dicere fratri, qui Spiritu sancto est plenus. Sed tamen non sonat aliquod crimen in fratrem commissum : et ideo est signum indignationis cum contumelia sine criminis impositione. Job, xvui, 4 : Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid, etc. ? Proverb. xvii, 14 : Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?

« Reus erit concilio. »

Et (alias, vel) consilio. Ecce pœna gravior quam præcedens. Concilium est conventio consiliariorum. Consilium autem est diffinitio, qua et quanta pœna dignus sit, quem constat peccasse, et est sensus : Ita reus erit, et (alias, quod) cum tremore sustinebit pœnam a senatu celi diffinitam. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui. Matth. xix, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes, etc. Hæc autem duo prædica dicit Chrysostomus,

<--- Page Split --->

exposita in Synodo Apostolorum, ut cum dicitur, « reus erit judicio, » hoc est, ita reus erit, sicut illi qui adsitterunt judicio, quando quaerebatur causa contra Dominum : quia irascens sine causa frattri, quaerit falsam causam contra membrum Christi, sicut illiquaesierunt causam contra Christum. Et, « reus erit consilio, » hoc est, ita reus erit, sicut illi qui dederunt consilium contra Christum : quia et indignationem proferens contra fratrem sine causa, quaerit jam consilium apud se, qualiter in membrum Christi proferat nocumenta. Et hoc invenitur in antiquis libris quorundam ccenobiorum, in quibus consilium scribitur Apostolorum : in quibus etiam plura dicta Apostolorum inveniuntur, sicut quod Thomas dixerit paradisum ad lunarem globum attingere : et quod Bartholomaeus dixit Evangelium esse longum et breve. Et haec ego jam legi, sed non sunt authentica.

« Gehennae. »

« Ignis. »

« Qui autem dixerit. »

Ecce tertium : et dividitur ad modum promissorum in culpam et poenam.

Culpa autem tangitur, cum dicit :

Supple, fratri irascendo sine causa, non vitio. Et hoc est, qui et animo (alias, omnino) commotus est cum deliberatione et molimine nocumenti, et indignationem extra cum contumelia ostendit et crimen fratri imponit : non enim modicus furor est, quem Deus sale sapientiae condivit infatuatum dicere, et salienti Deo derogare, ut dicit Glossa. Fatuus enim dicitur, qui ex destituto regimine rationis, sapore caret bonorum morum. Et hoc est impositio magni criminis, cum completa voluntate nocendi. Job, v, 2: Vere stultum interficit iracundia. Job, xxxvi, 18 : Non te superet iracundia tua, ut aliquem opprimas. Proverb. xxvii, 4 : Ira non habet misericor-

diam, nec erumpens furor : et impetum concitati spiritus ferre quis poterit ?

« Reus erit gehennae ignis. »

Ecce poena. Et duo tangit : locum, et genus tormenti. Locum, cum dicit :

Genus tormenti, cum dicit :

Isa. l., 11 : Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. Hoc dicitur his qui succensi sunt flammis irae. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.

Sic ergo quatuor sunt in ira : unum dictum antiquis, quod est illatio nocomenti per opus : et tria addita novo populo, quorum majus est, in voce improperium dicente : medium, in signo indignationis sine convicio : tertium, deliberata cum voluntate nocendi commotio animi interior. Ex quibus quatuor componitur perfectum irae peccatum.

« Si ergo offers munus tuum ad altare. »

Ecce secunda pars illius impletionis, in qua post exclusam iram, quae non permittebat agere bonum proximi, suadet reconciliari. Est autem reconciliatio iterata conciliatio eorum qui ex ira divisi fuerunt.

Dicit autem hic quatuor : in quorum primo, tangit Deo dignum cultum in oblatione muneris. Secundo, hunc tam dignum cultum odio fratris dicit inacceptabilem fieri. Tertio, docet reconciliari, ex quo odium tantum apud Deum habet nocumentum. Quarto et ultimo, probat amicitiam Deo gratam ex hoc, quod tunc probat acceptando munus oblatum :

<--- Page Split --->

Et hæc patent per ordinem in littera.

De primo autem dicit :

« Si ergo. »

Et tangit circa hoc sex.

Per conjunctionem enim rationalem ergo, vel illativam, quam ponit, notat illationem hujus ex præmissis, quasi dicat : Ergo si vis scire quantum nocumentum ira fratris apud Deum habeat, considera in oblatione munerum : quia, Eccli. xxxiv, 23 : Dona iniquorum non probat Altissimus. Considera hoc in eo qui iram fratris moliebatur in corde, Cain dico, ad cujus munera Deus non respexit 1. Et hoc est, quod dicit : « Ergo, » rationabiliter ex præmissis inferendo.

Per hoc autem quod conditionalem conjunctionem si ponit, notat quod oblatio debet esse voluntaria. Vovere enim est voluntatis, et reddere necessitatis II ad Corinth. ix, 7 : Non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus. Exod. xxxv, 5 : Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino. I Paralip. xxix, 17 et 18 : Populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum. Hoc est ergo, quod dicit :

« Si offers. »

Ecce dicatio muneris Deo : oblatio enim Deo vovetur, et dicatur. I Paralip. xxix, 17 : Lætus obtuli universa. Isa. ix, 7 : Offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. Et hoc ergo est tertium.

« Munus. »

Ecce quartum, valor. Magno enim Regi non offertur munus, nisi nobile sit, et valeat. Malach. 1, 14 : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. Genes. xlii, 11 : Sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera.

« Tuum. »

Ecce quintum, ex quo debet fieri oblatio et eleemosyna, quia de tuo. Proverb. iii, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei. « De tua » dicit, non de aliena : quia, Eccli. xxxiv, 21 : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata.

« Ad altare. »

Hic sexto tangit locum. Est autem altare hic intelligendum non solum materiale, sed etiam spirituale : quia allegorice est fides Ecclesiae : moraliter autem cor devotum et fidele non in conventiculis et errore hæreticorum offerendum est, nec in fastu et perversitate cordis. Exod. xx, 24 : Altare de terra (hoc est, de stabili et humili corde, et fecundo) facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves, in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei. Deuter. xii, 13 et 14 : Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris : sed in eo, quem elegerit Dominus. Psal. xxvi, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus. Psal. lxxxiii, 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum. Passer fuit sacrificium leprosi, et turtur significat innocentiam : et significat oblata pro peccatis, et oblata pro devotione laudis divinae.

<--- Page Split --->

« Et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te. »

Hic secundo tangit recordationem odii fraterni impedientis acceptabilitatem voti oblati.

Et tangit circa hoc : duo recordationem odii, et relictionem muneris.

Circa primum notantur tria : discussio videlicet conscientiæ, ut sit pura quæ offert : secundo, inventum in discussione odium, cui dedisti causam : et tertio, quia non de hoc satisfecisti.

« Recordatus fueris. »

« Recordatio non est actus memorie, « sed reminiscentiae, » ut dicit Philosophus. Reminiscentia autem est cum ratione, et est discussio conscientiae secundum vitam præteritam. I ad Corinth. xi, 31 : Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Isa. xxxviii, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.

De primo dicit :

« Quia frater tuus. »

In quo non est causa odii, nisi quia frater est, et ideo tu es in culpa. Cantic. i, 5 : Filii matris meæ pugnaverunt contra me. Psal. liv, 13 : Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique, etc. Et sequitur, y. 14 : Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus, etc.

« Munus. »

« Habet aliquid adversum te. »

Et tria dicit : quod, « habet : » et in hoc notatur, quod adhuc mansit implacatus a te. Et quod hoc est, « aliquid : » notabilis scilicet quantitatis in nocumento, et de quo merito debeas eum placare judicio sapientis. Et quod hoc habet, « adversum te : » non tu adversus illum : et sic tu fuisti causa. Si enim tu adversus illum haberes, non tu eum, sed ipse te placare deberet. Chrysostomus tamen legit hoc

« Tuum. »

indifferenter et inconsideranter quis causam odii, vel divisionis dederit. Sed primum magis est secundum litteram, et secundum rationem : et est Augustini. Ad Roman. xii, 18 : Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Psal. cxix, 7 : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. I ad Corinth. vii, 15 : In pace vocavit nos Deus. Et, I ad Corinth. xiv, 33 : Non est dissensionis Deus, sed pacis.

Et ideo sequitur secundum hujus particule :

« Relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo. »

Et notat tria : relinquendum scilicet munus, et ipsum munus, et justitiam oblationis.

De primo dicit :

« Relinque ibi. »

Hoc est, ubi primum obstulisti, hoc est, in potestate Dei et ministri Ecclesiae, in quos dominium transtulisti per oblationem : quia non licet tibi retrahere quod obtulisti. Sicut enim vovere est voluntatis, ita reddere est necessitatis. Proverb. xx, 25 : Ruina est homini devoräre sanctos, et post vota retractare. Eccle. v, 3 : Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere.

Isa. xix, 21 : Colent Deum in hostiis et in muneribus.

Tertio, dicit justitiam muneris, cum dicit :

Quia non de alieno, sed de tuo. Eccli. xxxiv, 24 : Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat

<--- Page Split --->

filium in conspectu patris sui. Isa. iii, 14: Rapina pauperum in domo vestra.

« Ante altare. »

Non referas domum. Unde, Daniel, v, 1 et seq., damnatur Balthassar a regno simul, et vita depositus, eo quod vasa Deo oblata in usus suos deputavit.

« Et vade. »

Hic tangit reconciliationem, quae facit oblationem placabilem. Quamdiu enim adversarium tuum juste audit lamentantem, non recipit munus tuum : quia aliter assisteret duobus adversariis, et esset divisus in seipso, quod fieri non potest. Imo dicet tibi illud Malach. i, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Et illud, ibidem, ii, 13 : Operiebatis lacrymis altare Domini, quando adversarius lamentatur ante me.

Et hoc est :

Hic tangit duo : quaesitionem adversarii, et reconciliationem.

Quasitionem dicit :

« Vade prius. »

Hoc est, vade prior ad eum : prius passibus pedis, si presens, vel vicinus est. Passibus autem devotionis et firmi propositi placationis, si est absens, et longe est : quia ridiculum esset tamdiu dimittere oblationem, donec redires a longe agente fratre adversario. Vade ergo, ut dictum est, prior ad eum. Genes. i, 17 : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitia quam exercuerunt in te. Augustinus in Regula : « Melior est, qui quamvis ira saepe ten- « tatur, tamen impetrare festinat, ut sibi « dimittat, cui se fecisse agnoscit injuriam,

« quam qui tardius irascitur, et ad ve- « niam petendam difficilius inclinatur. »

« Reconciliari fratri tuo. »

Satisfaciendo, si potes : vel saltem petendo veniam, si aliter satisfacere non vales. Nam cum possis satisfacere, ridiculum est per solam veniam peccatum putare abolere. Si enim tunc reconciliari nollet offensus frater, non ipse ex tunc adversus te, sed tu inciperes habere aliquid adversus eum. Matth. xvii, 22 : Non dico tibi, Petre, usque septies, sed usque septuagies septies. Luc. xi, 4 : Siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis 1. Luc. vii, 42 : Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque.

« Et tunc veniens offeres munus tuum. »

Ecce depositio odii fraterni facit oblationem placabilem.

« Et tunc veniens. »

Et notantur duo : appropinquatio Dei per amorem fraternum, et acceptabilitas muneris.

« Vade prius. »

De primo dicit :

« Et tunc veniens, »

Accedendo ad Deum, qui prius per odium fraternum recessisti. I Joan. ii, 11 : Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebrae obcaccaverunt oculos ejus. Et de hoc dicit in ista eadem epistola, iii, 13, quod homicida est, ad minus voluntate : quia vel quaerit suscipere vitam, aut id quod sustentat vitain, bona fortunae, aut id sine quo non valet vita, quod est honor, vel fama.

Tunc ergo deposito odio,

<--- Page Split --->

« Offeres munus tuum, »

« Cito. »

Et acceptabile erit : quia tunc est sacrificium justitiae, quando fueris justificatus. Psal. 1, 21 : Acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta. Isa. lvi, 7 : Holocausta eorum, et victimae eorum placebunt mihi super altari meo.

« Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo. »

« Esto consentiens. » Exclusa ira, et deposito odio per reconciliationem. Ad hoc quod ex corde numquam procurrent nocumentum proximi, oportet perfectum intervenire amicitiae consensum : et de hoc loquitur hic, et tangit duo : invitationem ad consensum amicitiae : et quia lex cogit per poenam, ideo in secundo inducit poenam, si non consentiat, ibi, « Ne forte. »

Circa primum tangit duo : invitationem ad consensum, et quando valet consensus cum adversario.

De primo dicit : « Esto consentiens. »

Et subjungit cui : quia,

« Adversario tuo. »

Hoc est, ei qui habuit adversum te aliquid : et est consensus iste per exhibitionem amicitiae. Quia sicut dicit Tullius in libro de Amicitia : « Amicorum est idem « velle et idem nolle. » Ad Roman. xii, 16 : Idipsum invicem sentientes, etc. Ad Hebr. xiii, 1 et 2 : Charitas fraternitatis maneat in vobis : et hospitalitatem nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus. Quaedam tamen Glossae dicunt, adversarium, sermonem divinum, qui monet nos de charitate fraterna, cui non debemus recalcitrare, sed consentire. Act. ix, 5 : Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Sed prima expositio litteralior est, et melior.

« Ne forte. »

Ut non quaeras moram, et procrastines consensum. Eccli. v, 8 et 9 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Sophon. ii, 14 : Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robor ejus. Corvus cantat cras cras in superliminari ostii sensuum, donec robur attenuatur, ita quod converti non poterit.

« Dum es in via cum eo. »

In via esse est in hac luce adhuc cum eo vivere : quia in nocte mortis itur ad domum aeternitatis. Eccle. ix, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Joan. ix, 4 : Venit nox, quando nemo potest operari. Luce ergo hujus mundi adhuc lucente reconciliare ei. Ad Ephes. iv, 26 : Sol non occidat super iracundiam vestram. Levit. xix, 17 : Non oderis fratrem tuum in corde tuo. Genes. xlv, 24 : Ne irascamini in via.

« Ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro et in carcerem mittaris. »

Ecce tangit comminationem poena.

Et tangit tria : scilicet reatum judici tradentem, judicem tortori committentem, et carcerem.

Reatum tangit duobus modis : innuit enim in casu possibilitatem eminere per hoc quod dicit :

Si enim adversarius ante reconciliationem a via decidit per mortem, qui tamen in veritate aliquid adversum nos habuit, posset aliquis credere quod tunc neces-

<--- Page Split --->

sario judici propter injuriam illatam essemus tradendi. Et ideo per adverbium eventum significans, dicit : « Ne forte : » quia potest contingere, si non doles (alias, deles) per pœnitentiam, quod tradet : si autem pœnitueris, non tradet, Sic enim multi Christo homini injurias inferentes pœnitentia diluerunt, sicut dixit Petrus ad Judæos, Act. n, 19 : Pœnitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus : et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignosendum : præcipue autem quando homo deposita ira et inimicitia convertitur ad charitatem : quia, I Petr. iv, 8, dicitur, quod charitas operit multitudinem peccatorum. Proverb. x, 12 : Universa delicta operit charitas. Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

« Tradat te adversarius judici. »

Hæc traditio intelligitur per interpellationem apud judicem de injuria illata, de qua non satisfecimus per consensum adversarii, nec per pœnitentiam, si cum adversario propter absentiam, vel mortem consentire non potuimus. Luc. xvii, 7 et 8 : Deus non faciet vindictam electorum suorum, clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ? Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Apocal. vi, 10 : Usquequo, Domine, (sanctus et verus) non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ?

« Et judex tradat te ministro. »

Ecce secundum, ubi condemnatus a judice traditur tortori ministro penarum. Est autem duplex minister secun-

dum duplicis pœnæ condemnationem : condemnatur enim ad pœnam, quæ est in separatione a Deo et consortio electorum et omnis boni : et hoc fit per ministrum bonum Angelum. Matth. xiii, 41 : Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala. Condemnatur etiam ad pœnam carceris et ignis inferni : et hoc per malos Angelos, ministros pœnarum, quibus traditur, cum dicitur : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus1.

« Et in carcerem militaris. »

Ecce tertium, conclusio carceris. Tangit duo : conclusionem carceris, et diuturnitatem detentionis.

Primum tangit, cum dicit :

« In carcerem militaris. »

Hoc est, in infernum detrudaris. Isa. xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fæcis in lacum, et claudentur ibi in carcerem. Matth. xxi, 13 : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium, hoc est, in carcerem tenebrosum.

« Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. »

Secundum est, in quo tangit diuturnitatem detentionis.

Et dicit duo : confirmationem dicti, ut magis timeatur, cum dicit : « Amen dico tibi. »

Apocal. xxi, 6 : Hæc verba fidelissima sunt, et vera. II ad Corinth. i, 18 : Non est in illo Est, et Non : sed est in illo Est, hoc est, conformata veritas est in illo.

<--- Page Split --->

« Non exies inde. »

Secundo, tangit firmitatem carceris. Unde, Isa. xxx, 33, dicitur quod Tophet, quae est infernus, est profunda, et dilatata 1.

« Donec reddas. »

Si carcer est infernus purgatorii, tunc reddes luendo pœenas : si autem carcer est infernus gehennae, tunc reddes in aeternum pœenas luendo, sicut fur luendo pœenas reddit furtum, in cruce pendendo. Job, xx, 18 : Luei qua; fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. Apocal. xvii, 6 et 7 : Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicata duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscele illi duplum. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.

« Novissimum quadrantem. »

Exponitur in Glossa pro eo quod novissimum est in nobis, quod est causa peccandi : et hoc est terrenitas cordis nostri. Primum enim est ignis, quo significatur charitas, qua mundamur, et non inquinamur delictis. Matth. ii, 11 : Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Secundum est aer, quo significatur Spiritus a quo est vita spiritualis : quia Spiritus est qui vivificat 2. A quo iterum non inquinamur, sed mundamur : quia Spiritu condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem 3. Tertium est aqua, qua abluimur. Joan. ii, 5 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Quartum relinquitur, terra, nullius sacramenti materia, nec aliquid faciens in sacramentis : quae sua gravitate deprimit in peccatum, secundum quod dici-

tur, Genes. iii, 19 : Pulvis es, et in pulverum reverteris : passibus peccatorum. Psal. iv, 3 : Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Job, iv, 19 : Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. Terrena igitur materies, quae quarta est, in nobis causat peccata : et illa solvere per pœenas habemus in inferno, nisi dum in via sumus, charitate Dei et proximi ea operiamus.

Et licet haec sit expositio Sanctorum, tamen litteralius exponi potest, dicendo quod quadrans est quarta pars peccati, de quo locutus est Dominus. Et hic quadrans est commotio animi, ad signum indignationis non procedens : quem dixit esse reum judicio. Alius autem quadrans est ira, ad signum indignationis procedens, sive indignatio (alias, commotio). Et tertius quadrans est ira, inferens extra in verbis convicium. Et quartus quadrans est ira, nocumentum inferens per opus post convicium. Sed et in omni peccato sunt isti quadrantes constituentes ipsum, quando perficitur. Primus enim est conceptio cum appetitu illiciti : secundus est suavis appetitus et delectatio in libidine illiciti : tertius est consensus : et quartus, opus, si adsit facultas : vel plena voluntas, si non sit facultas perficiendi. Et in his quadrantibus novissimus dicitur, qui levius est peccatum : et ille est primus, quem tamen luere oportet in pecnis.

Attende autem, quod quadrans componitur ex duobus minutis, ut dicit Glossa, quia conceptio cum appetitu illiciti habet unum minutum, conceptum qui nuntiat illicitum, et alterum minutum, appetitum qui protendit desiderium in rem illicitam.

Et hoc est, quod dicitur.

<--- Page Split --->

« Audistis quia dictum est antiquis : Non mccchaberis. «

Ordinat hic, et implet secundo prohibitionem mcchiae : et patet ordo ex superius dictis. Est autem intentio una in omnibus his verbis legislatoris, videlicet intentionem sigillare in cordibus nostris, ut tunc ex virtute informante animum tendamus contra illicitum.

Cum autem matrimonium sit conjunetio maris et feminae legitima, individue vitae consuetudinem retinens : actus prohibitus (quia contra leges est matrimonii) dupliciter fuit matrimonio contrarius. Legitima enim conjunctioni repugnat mccchia : et individue vitae consuetudini repugnat repudium : et ideo duo hic inducuntur, impletio scilicet prohibitionis mcchiae, et impletio repudii, ibi, y. 31 : « Dictum est autem : Quicumqne dimiserit uxorem. »

Adhuc, prima pars dividitur in duas : in prohibitionem implendam, et in ipsam impletionem, quam tangit, ibi, y. 28 : « Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem. »

In prima harum sunt duo paragraphi : mentio videlicet praecepti, et ipsum praeceptum prohibitionis.

« Dictum est. »

Ipsa rei evidentia, et clamore de cœelis facto. Et ipsa rei evidentia dicit hoc omni homini : sed quia exemplatum est ad justitiam cœeli, ideo dictum est istud de cœelo, quia nullus dubitat quin contineat in se cœeli justitiam quae Deo placet. Quod non est ita evidens in aliis. Ad Roman. 1, 20 et 21 : Ita ut sint inexcusabiles, quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Et, ibidem, paulo infra, y. 32 : Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte.

Justitia enim Dei in decalogo ita est evidens, quod omnis homo cognoscit eam.

« Antiquis. »

Antiqui sunt carnales, ut in praehabitis est ostensum, qui licet generatione carnali fuerint Israelitae, tamen tota conversatione fuerunt Egyptii : et ideo talia conveniebat eis dari mandata, quae manum cohiberent. Isa. xlviii, 4 : Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.

Mentionem autem facit dicendo :

« Non mccchaberis. »

« Audistis, etc. »

Et in hoc notantur tria : inexcusabilitas peccantium, modus et evidentia dicti, et dispositio audientium. Inexcusabilitas, quia ab antiquo dictum non poterat ignorari, et ideo nemo se per ignorantiam excusare. Joan. xv, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

Modus autem dicendi et evidentia accipitur in hoc quod dicit :

Ecce prohibitio, quae cadebat super actum quem per se horret natura : quia alia mandata non servassent. Et ideo, Jerem. xxxi, 32, ubi littera Hieronymi habet : Pactum quod irritum fecerunt : habet alia littera : « Ego neglexi eos. » Et hanc inducit Apostolus, ad Hebr. viii, 9 1. Quia pro certo neglecti sunt, non ex negligentia legislatoris, sed ex conniventia qua transivit cohibendo manum propter carnalitatem eorum.

Attende autem, quod licet horribilior actus sit sodomiae, vel mollitiei, quam mcchiae, tamen super illum non cadit

<--- Page Split --->

prohibitio : quia natura etiam bestialis inclinat ad non faciendum illum : et ideo de illo non oportet fieri mentionem, sed de inordinatione mœchiae, ubi servatur sexus, et corrumpitur ordo legis matrimonii.

« Ego autem dico vobis. »

Hic incipit implere prohibitionem : et sicut in praehabitis, ita tangit hic tria, exclusionem videlicet concupiscentiae, quae afficit suaviter in corde : et exclusionem illius, quae manifestatur in signo sine opere inclinante ad mœchiam : et exclusionem ejus, quae jam operatur aliquid ad mœchandum : verbi gratia, est concupiscentia cordis, et est signum adulterii in oculis, et est aliquid operis in corporalibus contactibus amplexuum et osculorum et tactuum. De primo igitur dicit in prima parte. De secundo, ibi, y. 29 : « Quod si oculus tuus dexter scandalizat te. » De tertia, ibi, y. 30 : « Et si dextra manus, etc. » Et ista sunt circa opus coitus, et cum coitu faciunt quatuor quadrantes ex quibus est peccatum, sicut habitum est in praehabitis de ira.

Circa primum dicit duo : primo enim tangit dicendorum auctoritatem, et secundo, prohibitionis ponit impletionem.

De primo :

« Omnis. »

« Ego autem dico. »

Quasi dicat : Illud dictum est, qua auctoritate? Mea : tamen non per me immediate, sed per Angelos. Sed,

« Ego dico. »

Isa. 11, 6 : Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.

1 Isa. xxv, 7 : Dominus praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes popu-

Ad Hebr. 1, 2 : Novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio. Ad Galat. 111, 19 : Ordinata per Angelos in manu mediatoris. Ad Hebr. 11, 2 et 3 : Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem : quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Sic ergo,

« Ego dico vobis, »

Novo et spirituali populo. Apocal. 11, 29 et 11, 22 : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

« Quia omnis qui viderit mulierem. »

Hic ponit prohibitionis expletionem. Et tangit duo : primo enim tangit concupiscentiam quam excludere intendit : secundo, excludit per exaggerationem concupiscentiam quam excludere intendit.

Circa primum tangit duo : per formam moventem, et per motum, quia est a forma.

Tangendo autem formam moventem, tangit quinque :

Primo, generalitatem eorum quae passioni subjacent, cum dicit :

II Paralip. in oratione Manasse, in medio :

<--- Page Split --->

Incurvatus sum multo vinculo ferreo,... et non est respiratio mihi.

Secundo, dicit id quod nuntiat formam concupiscentiæ, cum dicit :

« Qui viderit. »

Visus enim nuntiat formam, quæ movet ad concupiscentiam : auditus enim non nuntiat formam, sed nomen : et hoc de se non movet, sed in quantum est significans formam quæ movet. Et ideo non dicit : Qui audierit, nec dicit : Qui offecerit, quia olfactus circa mulieres nihil nuntiat appetibile : et similiter gustus. Tactus autem habet delectationem in cooperatione corporali, vel in ipso opere coitus : sed solus visus nuntiat formam pulchritudinis mulieris, quæ movet libidinem.

Hujusmodi autem et alia causa est : quia videlicet visus plures differentias repræsentat delectabilium, quam aliquis aliorum sensuum : per visum enim videmus colorem, figuram, compositionem membrorum, ornatum vestium, modum incessus, gestus, et multa hujusmodi : quæ omnia movent concupiscentiam : et hoc non fit per alium aliquem sensum.

Adhuc autem, quia visus etiam vocatur interior imaginatio et cogitatio fecminarum, quæ non sunt similia auditui, vel alii sensui. His igitur de causis dicitur : « Qui viderit. »

Sed incidit quaestio, quare potius loquitur de viro, dicens : « Qui viderit, » quam de muliere dicendo : quæ viderit? Et dicit Chrysostomus ad hoc, quod « in « hoc ad paria judicantur vir et mulier, « sed propter dignitatem complexionis, « omnis legislator præcepta dat viris, ut « per viros ad mulieres transeant. » 1 ad Corinth. xiv, 33 : Si quid volunt discere, domi viros suos interrogent. Posset tamen dici, quod tentatio major est in viro quam in muliere, licet in muliere resistentia sit minor : et ubi

major est tentatio, ibi ponit Dominus instructionem. Sic etiam per visum prima peccati incepit tentatio, Genes. iii, 6 : Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile, etc. Psal. cxvii, 37 : Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Sic David vidit, quod male concupivit 1. Quia, sicut dicit Gregorius : « Non licet intueri, quod « non licet concupiscere. »

« Mulierem. »

Ecce tertium, quod est forma quæ per se movet ad concupiscentiam : et hoc patet : quia statim imaginata forma mulieris, diffunditur calor concupiscentiæ, et laxantur membra ad coitum, sive homo dormiat, sive vigilet. Et dicit mulierem, et non fæminam, vel virginem : quia mulier a molliendo dicitur : et hic sumit eam secundum quod emollit forma ejus in concupiscentia. Thren. iii, 31 : Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ. Job, xxxi, 1 : Pepigi fædus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. II Petr. ii, 14 : Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti : pellicientes animas instabiles, hoc est, pulchritudine pellis decipientes.

« Ad concupiscendum eam. »

Ecce quartum, et in hoc notantur duo. Per præpositionem enim ad notatur finis : et quia finem non præordinat nisi ratio, oportet quod ratio in hac concupiscentia consentiat ad minus ad deleclandum suaviter in corde, si negetur perficiendi facultas in opere.

Per hoc autem, quod dicit,

« Concupiscendum, »

Et non cupiendum simpliciter, notat

<--- Page Split --->

conventum potentiarum animæ ad cupidinem, ut voluntas velit hoc quod sensualitas suggerit. Unde Glossa Augustini dicit, quod « hic loquitur de con- « cupiscentia deliberata et volita, quæ « passio et qualitas animi est, et non de « illa quæ prima titillatio est ante ra- « tionis judicium et deliberationem. » Sicut enim diximus in praecedentibus de ira, talis concupiscentia magis proposatio est quam passio : et hoc vocatur post concupiscentias ire et intrare in concupiscentiam, Eccli. xvii, 30 et 31 : Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animæ tua concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Exod. xx, 17 : Non desiderabis uxorem proximi tui.

« Eam. »

Ecce quintum, ubi tangitur materia concupiscentiae : unde sensus est, ut habeat eam, si potest, ad fruendum concubitu ejus : et si non potest, ad minus ut habeat eam ad delectandum in ea : hoc enim fit, quando transit passibus suis concupiscentia ad perfectionem completae voluntatis. Daniel. xm, 8 : Videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem in pomario : et exarserunt in concupiscentiam ejus. Et, in eodem, y. 20 : In concupiscentia tui sumus.

Sic ergo describit concupiscentiam, quam excludere hic intendit.

« Jam mæchatus est eam in corde suo. »

Hic ponit exclusionem peccati per aggravationem.

Et tangit duo : unum (quod primum est) est, quod completa voluntas reputatur pro opere : et hoc est, quod dicit : « Jam mæchatus est eam. » Aliud (quod credebat carnalis populus) quod est mæchia spiritualis : et hanc tangit, cum dicit : « In corde suo, » Non enim pu-

tabant aliquam esse mæchiam, quæ in solo corde perficeretur.

De primo, II ad Corinth. vn, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Osee, iv, 19 : Ligavit eum spiritus in alis suis. Glossa dicit : « Spiritus fornicationis ligavit cor « intus in alis dissolute volantis concu- « piscentiae. »

De secundo, Osee, vn, 4 : Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente.

Attende autem in hoc, quod dicit, « mulierem, » et prohibet quod minus est, intelligitur prohibitio facta omnis innaturalis libidinis. In hoc autem, quod dicit, « mulierem, » non uxorem, vel conjugem, intelligitur prohibitio fornicationis, et non tantum mæchiae, sive adulterii. Aliter enim non totam a corde excluderet concupiscentiam : et sic lex non perfecte impleretur. Sic igitur a corde excludit concupiscentiam.

« Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. »

Hic incipit secundum, in quo excludit concupiscentiam, quæ manifestatur in signo corporis, non operante ad perfectionem actus corporalis, sed ostendente concupiscentiam cordis.

Et dicit hic tria : signum videlicet in quo manifestatur concupiscentia : et medicinam, ibi, « Erue eum : » et rationem medicinæ, sive curæ, ibi, « Expedit enim tibi. »

Sed antequam aliquid de primo exponatur, oportet quærere, quare dicat Christus : Si dexter oculus offenderit, cum sinister sit causa offensionis, sicut et dexter?

Et ad hoc sciendum quod dextera, ut dicit Philosophus in secundo de Cælo et Mundo, est unde motus, et sinistra trahitur in motu. Ubi enim virtus mo-

<--- Page Split --->

ventis est, ibi incipit motus, et ibi est dextra : et secundum hoc prospectus cordis, unde est ordo et motus totius vitae, est dexter oculus. Sinister autem, qui trahitur et obedit, est prospectus corporis in organis sensualis motus. Sensualis autem motus ligari quidem potest, sed curari perfecte non potest, quia ille est animalis : quia, sicut dicit Augustinus : « Fertur dissoluta lascivia « in delectabilia sensuum : » quia, sicut dicitur, ad Galat. v, 17 : Caro concupiscii adversus spiritum. Et, ad Roman. vii, 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Et ideo de illo sinistro nihil dicitur : quia supponitur, quod quantumcumque est de se, semper scandalizat. Sed de dextro, quia illius scandalum pervertit hominem, et cura scandali ejus perfecte implet legem.

Hoc habito, dico quod circa primum dicuntur duo : primum, quod commemorat oculum dextrum, qui in ordinem suum, vel suam inordinationem et perversitatem trahit sinistrum : secundum est, quod dicit sub conditione : Si ille scandalizat te.

Dicit igitur :

« Quod si oculus tuus dexter. »

Hoc est, prospectus cordis, qui est principium totius motus vitae, et qui secum circumtrahit et circumducit sinistrum, hoc est, prospectum corporis. De hoc prospectu cordis dicitur, ad Ephes. i, 17 et 18 : Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spirutum sapientiae et revelationis, in agnitione ejus : illuminatos oculos cordis vestri : et isti sunt oculi dextri, quos maxime nititur excecare diabolus. I Reg. xi, 2 : In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros.

« Scandalizat te. »

Ecce tertium.

Est autem graece σκάνδαλον obex, sive obstaculum quod objicitur in via plana, ad quod cum pes impingit, cadit ambulans : et hoc ponitur pro forma concupiscentiae carnalis, sicut est forma decipientis mulieris subvertens prospectum a via recta per casum libidinis. Et ideo vituperantur mulieres tales formas prospectibus hominum objicientes : quia primo, forma venit ad prospectum corporis, qui est oculus sinister, et hoc non multum nocet : sed quando transit ad prospectum mentis, tunc scandalizat. Unde, Augustinus in Regula : » Neque « enim cum inceditis, feminas videre « prohibemini : sed appetere, vel ab « ipsis appeti velle, criminosum est. » Et praemittit dicens : « Oculi vestri etsi « jaciantur in aliquam fecminarum, in « nullam figantur. » Et, ibidem, iterum in Regula : « Impudicus oculus impudici « cordis est nuntius. Et cum se sibi mu- « tuo tacente lingua corda nuntiant im- « pudica, etiam intactis ab immunda vio- « latione corporibus, fugit castitas ipsa « de moribus. » Ideo, ut dixi, vituperantur fecminæ tales formas objicientes. Isa. iii, 16 et 17 : Pro eo quod elevata sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant : decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. Proverb. vu, 10 et seq.: Ecce occurrit juveni mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas : garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis : nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Apprehensumque deosculatur juvenem, etc. Eccle. vii, 27 : Inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam : qui autem peccator est, capietur ab illa. Ab hujusmodi ergo formis informatus visus dexter scandalzat et impingit ad ruinam totius hominis.

<--- Page Split --->

« Erue eum. »

Ecce medicina : quia cum posuit scandalum primo, secundo ponit medicinam, et tertio, medicinae rationem.

In medicina autem duo dicit : morbi videlicet eductionem, et perfectae sanitatis restitutionem.

Morbi eductionem tangit, cum dicit :

« Erue eum. »

Quod autem eruendus sit oculus corporis, secundum quod est in via illiciti ad oculum cordis, probant quidam per simile in morbo corporis : quoniam si membrum putrescat in corpore, et timeatur per collimitationem destrui corpus, vel aliud membrum, præcipitur amputari membrum putridum. Cum igitur melior sit anima quam corpus, si ex membro corporali perdi timeatur anima, debet amputari membrum corporis.

Adhuc, Origenes ex amore castitatis dicitur emutilasse seipsum : et similiter duo juvenes in Vitas patrum.

Adhuc, quidam Philosophus exoculavit se, ut magis haberet cor congregaetum ad sapientiam.

Ex ex omnibus his concluditur, quod oculus scandalizans corporaliter sit eruendus.

Et dicendum, quod hoc est stultitia, quia ex hoc non curaretur morbus : quia eruto oculo, non propter hoc cessat concupiscentia, nisi etiam imago eruatur, quæ erui non potest. Et ideo cum Dominus doceat curare morbum, constat quod de erutione corporali non intelligitur. Nec est simile de membro putrido in corpore, quia ex continuatione, et collimitatione illius cum aliis de necessitate putrescunt alia : et ideo non est cura nisi per amputationem : in anima autem non est sic, et est possibilis alia cura. Nec commendatur Origenes, quod se emutilavit : imo tales sunt postea irregulares ad ordines Ecclesiasticos. De

illos autem, qui se emutilaverunt in Vitas patrum, dicitur ibidem, quod propter hoc usque ad condignam pœnitentiam fuerunt excommunicati. De Philosopho autem dicendum, quod hoc in eo fuit stultitia : Philosophi enim in multis erraverunt.

Attendendum igitur, quod oculus dupliciter eruitur : materialiter, quando pupilla excutitur : et hoc modo non valet ad morbi curationem eruere oculum. Alio modo eruitur secundum formam : oculus enim sicut et caeteræ potentiae animæ nihil omnino agunt, nisi per formas apprehensas : et illæ sunt perficientes eas ad operationem. Et tunc oculus dexter eruitur, quando fœmina (alias, forma) movens illicitas concupiscentias amputatur. Ideo dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 18 : Fugite fornicationem : quia non est vincere nisi fugiendo tales formas. Psal. LIV, 8 : Ecce elongavi fugiens : et mansi in solitudine. Genes. xx, 16 : Hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam. Proverb. xxx, 17 : Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ ! Oculus subsannans patrem est oculus lasciviens in subsannationem Patris cœlestis : et hic despicit partum matris Ecclesiæ, quia scandalizat eum. Corvi autem sunt humiles, nigri exterius mortificati, in torrentibus pœnarum pœnitentiæ habitantes, et de torrente passionum in via cum viro beato bibentes, qui suffodiunt eum eruendo formas concupiscentiæ : et filii magnæ aquilæ, qui Christus est, comedunt eum sibi incorporantes. Sic ergo eruitur oculus in curam morbi concupiscentiæ.

« Projice eum abs te. »

Ecce restitutio plenæ sanitatis. Abs te autem projicere est hujusmodi species peccatorum a te elongare. Proverb. xxx,

<--- Page Split --->

8 : Vanitatem et verba mendacia longe fac a me. Projectio enim est motus ab eo qui projicit. Osee, iv, 17 et 18 : Dimitte eum. Separatum est convivium eorum. Isa. xxxvii, 22 : Despexit te, et subsannavit te, virgo filia Sion. Hoc est ergo projicere oculum : et patet, quod loquitur de concupiscentia quae manifestatur in oculis, sicut dicitur, Eccli. xxvi, 12 : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum ejus.

« Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. »

Ecce tertium, ubi tangit curae inductae rationem.

Et dicit comparationem, quae in duobus consistit, de quibus hic facit mentionem. Et in utroque comparatorum sunt duo : in una parte ponitur membrum cum perditione sua : in altera autem totum corpus cum interitu in gehennam.

De primo dicit :

« Expedit enim tibi. »

Quantum ad vitam gratiae.

« Ut pereat unum membrorum tuorum. »

Secundum vitam voluptatis. De qua dicitur, Job, xxi, 11 et seq. : Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, etc. Secundum hanc enim vitam necesse est perire membrum : quia dicitur, I ad Timothy. v, 6 : Quæ in deliciis est, vivens mortua est. Ad Coloss. iii, 5 : Mortificate ergo membra vestra quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, etc. Ad Galat. ii, 20 : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus.

« Quam totum corpus tuum. »

Hoc est, tota congeries membrorum spiritualium.

« Mittatur in gehennam, »

Æterni incendii. Luc. xvi, 24 : Crucior in hac flamma, dixit is qui sepultus est in inferno : eo quod unum membrum linguae secundum formam gulae nolebat eruere.

« Et si dextra manus tua scandalizat 30 te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. »

Hic incipit tertia pars, ubi docet excludere concupiscentiam secundum hoc quod manifestatur in proximo opere ad coitum ordinato.

Et dicit tria : morbum concupiscentiæ, medicinam, et medicinæ rationem.

De morbo dicit sicut de oculo. Est autem dextera manus, unde est motus operationis, et operandi principium : hæc autem est virtus cordis : quia, sicut probatur in libro de Principiis motus voluntarii ab Aristotele, « motus omnium « membrorum, et operatio principiatur a « corde : » et illa manu scandalizante, necesse est quod subvertatur totum regnum vitæ. Sinistra autem est quæ trahitur, et servit, virtus operans affixa membris : et licet illa sit de se semper scandalizans, tamen ex illa regnum vitæ non subvertitur, quia est in potestate alterius. Unde, in Proverb. iv, 23 : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.

Sed quare non facit mentionem de pede ? Dicendum, quod pes non est operams per se ad concupiscentiam : quia etsi portat concupiscentem ad locum concupiscentiæ, tamen tactus præcedentes coitum pede non perficiuntur, sed

<--- Page Split --->

potius manu amplexante, et loca pudenda tangente. Unde, Proverb. vii, 18: Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus. Et, Ezechiel. xxiii, 17, dicitur, quod ingressi sunt amatores ad cubile mammarum, propter contactus immundos uberum et pudendorum.

Hoc est ergo, quod vult dicere :

« Si dextra manus tua scandalizat te. »

Manus enim organum est aptum in multas operationes : et tactus immundi praecedentes coitum magis manu quam alio membro perficiuntur. Unde, Hieronymus : « Risus et sibili, tactus et joci « moriturae virginitatis solent esse prin- « cipia. »

« Abscide eam, et projice abs te. »

Ecce medicina : et exponendum est sicut superius.

Necesse est ergo ut eruatur dextera secundum formam per quam operatur, et longe per alienationem suam ab ea projiciatur : quia tunc nec sinistra scandalizat, sed sub potentia dextra comprimitur, et trahitur ad serviendum in operibus castitatis. Et hoc significatum est, Judicum, in, 13, ubi dicitur, quod Aod utraque manu pro dextera utebatur. Psal. cxvn, 16 et 17 : Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem. Non moriar, sed vivam. Dextera enim Domini est dextera forma Dei informata : et haec facit virtutem per formam virtutis operans, exaltat per magnifica opera, et iterum facit virtutem, scandalum iniquitatis excludens : et ideo talis non morietur, quia projecit a se dexteram scandlizantem. Exod. xv, 6 et 7 : Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inim-

cum. Et in multitudine gloriae tua deposuisti adversarios tuos.

« Expedit enim tibi, etc. »

Ratio est medicinae : et exponendum est sicut superius. Marc. ix, 42 : Si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam 1. Haec est ergo expositio litterae.

Sunt autem aliae expositiones multae traditae a Sanctis consolantes locum istum : quae sunt per metaphoras diversas ad mores introductae : quas in hunc modum possumus congregare. Quod occasio scandali aut sit in nobis, aut in his quae nobis conjunguntur, ut oculus, et manus. Si autem est in nobis, est duplex vita : una oculi, quae est theorica, sive contemplativa : altera manus, quae est practica, sive activa : et tuuc si oculus per tedium contemplationis scandalizat, eruimus oculum, et transmus ad vitae activae exercitium. Contemplatio autem aeternorum per dextrum significatur oculum : et si dextra manus per torporem bonae actionis scandalizat, eo quod in agendis multas invenit difficultates, abscindatur actio exterior, et transeamus ad quietem contemplationis. Si autem occasio scandali est in his quae nobis conjunguntur, tunc oculus dexter est amicus, doctor, vel consiliarius, vel procurator, qui nobis prospicit sicut dexter oculus. Manus autem est amicus minister subserviens, oeconomus, benefactor, qui nobis operatur sicut manus dextera. Et si in his scandalum invenitur, abscindendi sunt quantumcumque conjuncti, et projiciendi : quia qui aliquem talium amat plus quam Christum, non est eo dignus 2. Deuter. xxxiii, 9 et 10 : Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum et pactum

plus quam me, non est me dignus, etc.

<--- Page Split --->

tuum servaverunt, judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israel. Mich. vii, 6 : Inimici hominis domestici ejus. Tales enim dicuntur et oculi et manus, sicut dicitur, Job, xxix, 13 : Oculus fui cæco, et pes claudo. Hoc est ergo, quod dicit.

Sed secundum superiorem expositionem, quæ litteralis est, quæritur : Quia supra, de ira loquens, non docuit tantum excludere iram, sed post exclusam iram præcepit reconciliari fratri, et post reconciliationem ad concordiam redire : hic autem nihil horum facit, sed tantum docet excludere concupiscentiam.

Et ad hoc dicendum, quod concupiscentiae malum non vincitur nisi fugiendo, et ideo in hoc non est nisi exclusio facienda : sed malum iræ non perfecte vincitur nisi beneficia inimico impendendo, et ideo ibi exiguntur plura quam hic. Ad Roman. xii, 20 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.

3

« Dictum est autem. »

Hic tangit impletionem prohibitionis mechiae, in quantum est contraria individue vitae consuetudini, quae est inter legitimos conjuges.

Et dicit duo : primo, ordinabile, et secundo, ordinationem. Secundum est, ibi, y. 32 : « Ego autem dico vobis, etc. »

Circa primum modo consueto dicit duo : scilicet modum edicti, et edictum legis.

Modus edicti tangitur, cum dicitur.

« Dictum est autem. »

Et non addit, antiquis : quia hoc non sonuit ad omnes : eo quod non est naturale, sed potius contra rationem. Nec

dicitur, quod Deus dixerit, sed sicut dicitur, Matth. xix, 8 : Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras.

Et ideo quæritur, utrum Moyses hoc permisit sine peccato ? Et videtur quod peccaverit : quia qui occasionem damni dat, damnum intulisse videtur : ipse autem per hoc occasionem dedit multis mortaliter peccandi. Si dicas cum Glossa, quod permisit malum, ne eveniret majus malum, hoc est, occisio conjugum, videtur hoc nihil esse : quia non sunt mala facienda ut eveniant bona, ad Roman. iii, 8 : Non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.

Ad hæc omnia solvenda, nota, quod aliud est in factis personalibus, aliud in legislatoribus : quia sicut dicitur, Sapient. vi, 3, continere habet legislator populos diversarum voluntatum in una pace communi 1. In factis enim personalibus non est faciendum malum ut alius faciat bonum, vel evitet quantumcumque malum (quia simpliciter nullus debet facere malum propter aliquem) : quia malum quod facit, aut erit mortale, et tunc ipse moritur ut alium juvet, quod est contra ordinem charitatis : aut erit veniale malum, et hoc est dispositio ad malum, et remittit fervorem charitatis, et illo remisso et dispositione ad malum posita, pronus erit ad casum, et sic ponit se in discrimine : quod iterum stultius est propter alium facere. Sed in legislatoribus et Principibus secus est. Illi enim non malum faciunt, sed continere non possunt multitudines, nisi tribus se modis habeant ad multitudinem populi : quaedam enim concedunt et præcipiunt, et quaedam indulgent et volunt, et quædam permittunt et ordinant. Concedunt autem et præcipiunt omnia quæ justitiam sapiunt, et beate vivere faciunt cives in pace cunctis mortalibus desiderata, ut dicit Assuerus. Sed indulgent et volunt

<--- Page Split --->

ea quæ infirmitati sunt adhærentia, quæ tamen justa non sunt, sed nec ita injusta quod lædatur civilitas. Permittunt autem et ordinant mala quæ necesse est fieri propter malas multorum voluntates, sicut est usura in legibus mundanis, quam non præcipit legislator, sed cum gratis accommodare non vult, ordinat limitando quid (alias, quod) ultra sortem accipiat.

Similiter est in lege Moysi : moralia enim et civilia concessit et præcepit, et infirma indulsit, et voluit ea fieri. Sic cum homo sit in concupiscentia, quamvis non faciat intuitu fidei thori vel intuitu justitiae reddendi debiti, tamen cognoscat uxorem, et vult quod uxor consentiat ei, cum non moveat eum nisi libido, quia aliter concupiscentia prona ad ruinam caderet, nisi honestate nuptiarum sic exciperetur. Unde in tali casu dicit Apostolus, I ad Corinth. vn, 6 : Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Et dicit Augustinus, ibidem, in Glossa, quod « hoc « quod indulgentiam habet, peccatum « est, sed tantum non est peccatum, « quod accusatione sit dignum : et ideo « vult, quod conjuges sibi in hoc subser- « viant. » Permittit autem lex Dei quæ sunt mala, quæ propter multitudinem ad hoc inclinatam punire non potest : sed cum permittit ea, ordinat ea : sicut aliquando lex imperatoria permisit usuras, sed ordinavit eas, sicut diximus. Ita propter duritiam cordium Judæorum, qui semiaegyptii fuerunt, permisit : et cum permisit, ordinavit quod quando dimitteretur, daretur ei libellus in quo causa dimissionis poneretur, ut saltem aliqua servaretur forma justitiae. Propter quod non legitur umquam aliquis Sanctorum uxorem dimisisse.

Dicit autem hic quædam Glossa Chrysostomi : « Moyses permisit libellum re- « pudii, sicut Apostoli secundas nu- « ptias. » Et hoc non videtur : quia secundæ nuptiaæ non damnantur. I ad Corinth. vii, 39 : Quod si dormierit vir ejus,

liberata est. Cui vult nubat, tantum in Domino. Libellus autem repudii semper fuit damnabilis, nec a lege permittebatur, nisi quia non puniebatur, sed lex non auferebat peccatum.

Et dicendum ad hoc, quod est similitudo in causa in genere : quia sicut libellus repudii permittebatur, ne propter concupiscentiam mechiae occiderent conjuges : ita indultæ sunt secundæ nuptiaæ, ne propter concupiscentiam ruerent in fornicationem.

« Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. »

Ecce id, quod est ordinandum.

Tangit duo : primo enim tangit id quod permisit lex non vindicando : et secundo, dicit ordinem legis, quæ circa permissum ordinavit.

De primo dicit infinite :

« Quicumque dimiserit uxorem suam, »

Propria sponte, non præcepto legis.

« Det illi libellum repudii. »

Ecce id, quod ordinat lex in aliquod mali remedium : quia sicut est, quando permittit Deus aliquod malum fieri, numquam voluntas Dei est de malo quod fit, sed potius de bono quod inde ordinatur : sicut quando permisit Martyres occidi, non voluit occisionem activam, sed voluit patientiam Martyrum, et constantiae fidei relinquere exemplum : ita etiam lex numquam vult id quod permittit, sed cum sine voluntate legis fit aliquid, vult circa hoc fieri, ne omnino appareat fœdum et injustum. Sicut etiam in arte non præcipiuntur fieri mala artis, sicut quod male incidatur corium calcei, sed cum contingit hoc malum, ars quantum potest, subvenit et ordinat ne omnino pereat. Deuter. xxiv, 1 : Si acceperit homo uxorem, et habue-

<--- Page Split --->

rit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fæditatem, scribet libellum repudiì, et dabit in manu illius.

32

« Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mocchari : et qui dimissam duxerit, adulterat. »

« Ego autem dico vobis, » qui sum novi populi Legislator, non modo per Angelum dico, sed per me ipsum :

« Quia omnis qui, etc. »

Ecce impletio legis, quando tollitur quod injuste permissum est.

Et tangit tria : quorum primum est, in qua causa, et non in alia potest fieri repudium : secundum est reatus dimittentis, si ex alia causa dimiserit : tertium autem est peccatum ducentis dimissam, quod etiam permissum fuerat, Deuter. xxiv, 2 et seq.

« Omnis qui dimiserit, »

A thor o, non a societate matrimonii : quia illa inviolabilis, quamdiu vivunt legitimi conjuges.

Et hoc notat, quando addit :

« Uxorem suam. »

Quia uxor non est, nisi sit legitime conjuncta. Et hujus causa est, quia omne quod commune est plurium, oportet lege ordinari : quia aliter amor privati boni induceret ad hoc quod unus faceret injuriam alteri : matrimonium autem commune est plurium, et ideo lege determinandum est qua: sit legitima conjunctio. Super privatum autem bonum, in quantum hominis est, nulla cadit legum ordinatio.

« Excepta fornicationis causa. »

Fornicationis dicit, cum tamen sit adulterium : quia transgrediens thorum non habet finem nisi fornitis, cujus finis est delectatio, et nihil honestatis habet in intentione : et propter similitudinem finis ponitur fornicatio pro adulterio. Qui autem dimittit propter causam fornicationis, non repudiat, nisi a thor o, quia aliam ducere non potest.

Et attende, quod intelligitur de ea qua: adhuc agit libidines fornicationis : in illa enim non est via correctionis : qui enim talem tenet, patronus est turpitudinis. Proverb. xviii, 22 : Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum : qui autem tenet adulteram, stultus est et impius. Sic enim pro peccato dimittere, et non innocentem, neque pœenitentem innuit Dominus, loquens ad Synagogam, Isa. 1, 1 et 2 : Quis est hic liber repudii matris vestre, quo dimisi eam ? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos ? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Quia veni, et non erat vir : vocavi, et non erat qui audiret. Eccli. vii, 28 : Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam : et odibili non credas te. Pcenitens autem mulier debet esse fidelis viro secundum animam : et hujus exemplum dat Dominus, Jerem. iii, 1 : Tu fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Et ideo decretum est Sanctorum, quod adultera recipienda est, sed non sa:pe. Sed per jus non potest cogi alter conjugum, qui separat ob fornicationem conjugem a thor o, nisi ex pietate velit. Et hoc est quod dicit.

Hic autem dicit Glossa, quod etiam propter fornicationem spiritualem, ut si cogat ad idololatriam, vel avaritiam, vel alias concupiscentias, potest dimitti a thor o. Sed hoc non videtur, quia tunc sa:pe fieret repudium. Et dicendum, quod in talibus non potest dimitti conjux a

<--- Page Split --->

thoro, quia non peccat contra matrimonium, sicut facit adulterium, sed cohabitatione separantur, ita tamen quod solvat et reddat debitum. Si enim alter est fur, vel raptor, vel aliquid hujusmodi, et ad usum talium cogat conjugem, debet non obedire, et in usu talium lucrorum non cohabitare.

Hoc est ergo quod dicit :

« Facit eam mechari. »

Ecce secundum, ubi exaggerat peccatum : quia per hoc, quod fraudat debito eum qui propter timorem concupiscentiae contraxit matrimonium, dat ei causam adulterandi : et hoc modo facit, quod non facit qui propter fornicationem dimittit : quia tunc ille qui dimittit, causa est sua dimissionis.

« Et qui dimissam duxerit, adulterat. »

Ecce tertium peccatum ejus qui ducit dimissam propter fornicationem. I ad Corinth. vn, 10 et 11 : Præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et ideo qui ducit eam, adulteratur : mulier autem sic adulterans, ut dicit Chrysostomus, quatuor peccata comittit, quæ sunt, exhæredatio verorum filiorum, fidei violatio, virum dimittit, et adulteratur. Et horum tria ultima facit etiam vir adulterans. Eccli. xxiii, 32 et 33 : Sic et mulier omnis relinquens virum suum, scilicet peccabit, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio : primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit : secundo in virum suum deliquit : tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi, scilicet hæredes. Malach. ii, 15 : Custodite spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere.

Interiori aure.

« Iterum audistis quia dictum est antiquis. »

Hic inducit prohibitionem quæ est in verbis, et implet eam : et ordo patet ex superioribus. Est autem ista prohibitio generaliter ordinata super omne in quo communicant sibi homines.

Dividitur autem in partes duas : primo, docet implere prohibitionem perjurii : sed quia perjurium omne, vel juramentum cadit super omnes sermones in quibus communicant sibi homines, ideo in secundo, docet implere illam partem qua est in sermone simplici, ibi, 37 : « Sit autem sermo vester : Est, etc. »

Adhuc, in priori duo facit : proponit enim id quod est implendum : et secundo, ponit ipsam impletionem, ibi, 34 : « Ego autem dico vobis, etc. »

Adhuc, modo superiori in primo facit duo : primo, ponit modum prohibitionis, et postea proponit id quod est ordinandum.

Modum autem prohibitionis tangens tria dicit : quorum primum est iteratio dictionis, cum dicit : « Iterum. » Conformitas dicti ad materiam, cum dicitur : « Dictum est. » Approbatio · veritatis per auctoritatem antiquorum, cum dicit : « Antiquis. »

Circa primum nota, quod ea quæ in praehabitis sunt determinata, dictionem habuerunt rei tantum : istud autem est invocatio divinae veritatis super dictum hominis. Et ideo est hic alia manifestatio, vel alius modus quam in praecedentibus. Et geminatio illa auditus rectitudinis in invocatione immobilis veritatis super dictum hominis notatur per iterationem, quam importat, cum dicit :

« Iterum audistis. »

« Quia dictum est. »

In auditu totius mundi, et omnium

<--- Page Split --->

hominum : omnium enim hominum (alias, omni enim homini) dictat ratio, quod divina veritas (quae inmobilis et indeflexa est) non debet invocari in testem dicti hominis falsi : quia, ad Roman. ut, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax. Numer. xxii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Ad Tit. 1, 2 : Quam promisit qui non mentitur, Deus. Sicut ergo curvum, et rectum non adæquantur : ita etiam divina veritas non adæquatur verbis falsis hominis.

Hoc igitur dictum est omnibus

« Antiquis, »

Non solum corruptioni proximis (quorum non sunt prohibitiones nisi super horribilia secundum se), sed etiam his quorum experientia sapientiae est multa et plurima agendorum circumspectio : a quibus hoc (propter multum periculum quod est in jurando) est approbatum. Job, xii, 12 : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Sic igitur istud « dictum est antiquis. »

Et hoc intus auditum dicit nobis :

« Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua. »

Hic tangit illud, quod est implendum. Et dicit duo : prohibitionem perjuri, et id quod indulgetur infirmitati, ibi, « Reddes autem Domino. »

De perjurio dicit :

« Non perjurabis. »

Exod. xx, 7 : Non assumes nomen Dei tui in vanum. Levit. xix, 12 : Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui.

Ad hoc quod bene sciatur quid sit perjurium, oportet videre quid juramentum, et quae necessitas a qua oritur juramentum, et quae exiguntur ad juramentum, et quod juramentum sit licitum, et qualiter sit intelligendum, et utrum

semper sit observandum : deinde qui sint modi jurandi, deinde quare a jure nominetur potius quam ab alio : et ex omnibus dictis videndum quid sit perjurium, et quare perjurium est in prohibitione legis, et non juramentum : et de omnibus his diffiniendo potius quam disputando dicemus.

Ad primum ergo dicimus, quod juramentum est invocatio immobilis veritatis ad testificandum et confirmandum veritatem mobilem quae est in dicto hominis, ut melius aliquis veritati dicti hominis inniti possit. Hoc autem accipitur ab eo quod dicitur, ad Hebr. vi, 16 : Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.

Necessitas autem quae cogit ad juramentum, et a qua ortum est juramentum, est quod homines necesse habent communicare in contractibus et pactis : quia aliter cohabitare civiliter non possent. Contractus autem et pacta non possunt lieri nisi in actionibus voluntariis : et voluntates non sibi mutuo innotescunt nisi per verba. Verba igitur faciunt obligationes et pacta et contractus, secundum quod indicia sunt voluntatis. Nihil autem mobilius et instabilius et dubitabilius et ignorantiae permixtius est quam voluntas. Igitur de se verba nuntia voluntatis nihil habent stabilitatis cui aliquis inniti possit : oportet autem inniti tam in judiciis quam in contractibus et pactis et aliis obligationibus. Ergo veritatem dicti hominis oportet fulciri aliquo immobili : non est autem immobile aliquid (alias, aliquod) quod ei applicari possit, nisi exemplar ejus quod est divina veritas. Illam ergo oportet facere fidem ad confirmationem dicti hominis. Et haec duo simul tangit Apostolus, ad Roman. ut, 4 : Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax. Et quia sic mendax est homo, oportet quod firmitas dicti sui roboretur superiori veritate confirmante.

Illa autem quae exiguntur ad juramentum, tanguntur, Jerem. iv 2 : Jurabis :

<--- Page Split --->

Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia. Et haec tria dicit Hieronymus esse tres comites juramenti : et horum comitum unus format juramentum ex parte jurantis : alter, ex parte rei quae asseritur : et tertius, ex parte causae per quam juratur. Judicium enim est judicium rationis, quo discernere habet jurans quid, et quando, et ad quid jurat, qualiter certificatus sit, et hujusmodi, et quam discrete juret. Et hic comes comitatur juramentum secundum quod est actus jurantis, ut diximus. Sed quia in eo quod res est, vel non est, oratio vera, vel falsa est : et ideo veritas est comes, quae informare habet juramentum ex parte rei quae juratur. Non autem facienda justa semper, quinimo juste quod justum est exsequendum est : et ideo causa propter quam juratur, debet esse justa, et juste postulata. Juratio ergo non debet esse vel coacta, vel non voluntarie oblata, nec sponte facta.

Exiguntur ergo ad juramentum sex : quorum unum est, quod invocatio non sit super rem vanam. Secundum est, quod testificatio fiat per divinam veritatem, et non per aliud, Deuteron. vi, 13 : Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. Tertium est, quod sit de his in quibus incredulitas adversarii, vel nobiscum communicantis expostulat. Quartum est judicium. Quintum est veritas. Et sextum, justitia.

Ex his accipitur quod omne illud juramentum sit licitum, sicut dicit Beda, quod « observatum in deteriorem non vergit « exitum : » quia haec omnia sex habet quae sunt enumerata.

Quod autem tit de re illicita, ut de furto, vel adulterio, vel non manifestando crimine (cum Augustinus dicat, quod qui crimen celat, consentit) est illicitum : unde in omnibus talibus statim jurando homo efficitur perjurus : et ideo « debet « rescindere pactum et mutare decretum, » ut dicit Beda.

Quia vero homo non jurat propter seipsum, quia conscientia sufficit ei ad seipsum, ideo oportet quod quacumque arte verborum utatur, quod juramentum semper in illo sensu intelligatur factum, in quo accipit ille cui fit, et propter quem fit juramentum.

• Ex his patet etiam, quod juramentum semper est observandum : quia non est juramentum, nisi sit licitum : et tunc est observandum : alioquin in juratione esset perjurium.

Modi autem duo sunt, quibus juratur in genere : modus testificationis, et modus exsecrationis. Modus testificationis est, quando simplex fit testificatio dicti per divinae veritatis invocationem : et hic habet multos modos secundum consuetudines juramenti. Aliquando enim jurabatur, Vivit Dominus : et hic erat per vitam infallibilis veritatis Dei : aliquando autem per Deum, et aliquando testem invocando in animam suam, sic, II ad Corinth. i, 23 : Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum. Et aliis diversis modis. Juramentum autem exsecrationis fit per interminationem peneae, sicut, Si non faciam, mala mors me apprehendat : sicut juramentum quod fuit inter Jacob et Laban 1. Haec autem penea apponitur, quando homo jurat : quando (alias, quia) in hominem cadere potest penea, sicut, Job, xxxi, 17 : Si comedi buccellam meam solus, etc. et subinfert, y. 8 : Seram, et alius comedat. Et, ibidem, infra, y. 40 : Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Quando autem Deus jurat exsecrando, penea determinari non potest, quia penea non cadit in Deum, sicut, Psal. xcv, 11 : Quibus juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.

A jure autem denominatur : quia « cum « omne jus, ut dicit Tullius, a judicio, « vel pacto, vel a pari oriatur, » juramentum non nisi in judicio, vel pacto, vel pari, sive æquali (quod inter contra

<--- Page Split --->

ctus facientes attenditur) exhibetur : in omni enim contractu attenditur æqualæ, quod uterque contrahentium æqualì gaudeat valore, et neuter decipiatur : et ita non præstatur juramentum nisi super juris originem. Et ideo a jure etiam jusjurandum, vel juramentum appellatur.

Ex omnibus autem inductis, et præcipue ab illis sex quæ exiguntur, accipitur quid sit perjurium. Sicut enim virtus constat ex una tota et sola causa, quæ est omnes circumstantiæ in debito actu cum fine : et si aliquid horum singulum corrumpatur, nascitur vitium : ita etiam juramentum verum conficitur omnibus simul supradictis sex convenientibus : perjurium autem est, si unum solum ex omnibus omittatur. Sed tunc de multis dicitur perjurium per prius et posterius : ei illud maxime nomen habet perjuri, in quo omnia simul corrumpuntur : et post hoc, illud in quo deest veritas : et post hoc, quod caret justitia : et sub illo est, quod caret judicio : et omnia alia habet : et sic de aliis quod plus habet deformitatis, habet etiam plus de nomine et ratione perjuri. Hinc patet quare perjurium in lege prohibetur.

Juramentum non præcipitur, sed cum fit, indulgetur infirmitati non credentis aliter proximo : et hoc fit ideo, quia licet juramentum ex duobus componitur, quorum utrumque est bonum, quod estenuntiatio veritatis in sermone humano, et invocatio veritatis divinæ, tamen conjunctio istorum duorum est periculosa propter incertitudinem dicti humani : quia homo est ignorantiæ permistus et dubietati, et ideo periculum est suo dicto testimonium divinæ veritatis invocare. Et hæc est causa, quod perjurium prohibetur : sed juramentum non præcipitur, sed indulgetur infirmitati, et ordinatur, sicut patebit inferius.

Hoc est ergo quod dicit :

« Reddes autem Domino juramenta tua. »

Eccli. xxiii, 9: Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Et, ibidem, subditur, v. 12: Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non decedet a domo illius plaga. Quamvis enim legatur, Psal. cix, 4, quod juravit Dominus, et non pœnitebit eum: et quod Sancti juraverunt: tamen periculosum est jurare: et assuescens jurare, antequam sciat, labitur in perjurium aliquod de supradictis. Jacob. v, 12: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, etc. Prohibet enim Dominus jurare falso, scilicet sine veritate: dubie, sine teste conscientiæ: superflue, sine necessitate causæ: sive temere, sive præcipitanter, sine judicio deliberationis. Hac igitur de causa non dicit lex: Jura, et cum juras, « redde Domino juramenta tua: » sed tacet de præcepto juramenti, et relinquit tamen indultum. Et quando fit, præcipit quod reddatur Domino.

Reddere autem Domino est referre Domino : et hoc fit, quando juratur per Deum, et non per aliquem alium deum, vel aliquam creaturam : quia illi creditur inesse immobilis veritas, per quod juratur, in quantum est de ratione juramenti, ut patet per antedicta.

Non debet autem aliquis significare talem veritatem esse nisi in Deo : tamen huic videtur esse contrarium, quod Joseph juravit per salutem Pharaonis 4. Et dicendum, quod Joseph non juravit per salutem Pharaonis ibi sistendo, sed referendo illud quod dixit, ad Deum salvantem, cujus salus in salute Pharaonis apparebat.

« Ego autem dico vobis, non jurare 3 4 omnino : neque per cœlum, quia thronus Dei est :

Neque per terram, quia scabellum 3 5

<--- Page Split --->

est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :

Neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.

Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : quod autem his abundantius est, a malo est. »

« Ego autem dico vobis, » qui per meipsum, non per Angelum loquor vobis.

« Non jurare omnino. »

Hic docet implendo perficere prohibitionem eo modo quo alia docuit.

Et dividitur in duos paragraphos : primus loquitur de impletione prohibitionis, et secundus, de impletione indulgentiae jurandi, qua ad Dominum præcepti reddi juramenta, ibi, « Neque per caelum, etc. »

De primo attende, sicut antedictum est, quod non est impletio legis in addendo, vel minuendo, sed potius in reducendo eam, quod inscribatur cordibus et visceribus audientium, sicut in ante habitis expositum est.

Et ideo dicit :

« Non jurare omnino. »

Et dicitur, quod ista oratio duplex est: eo quod signum distributionis potest a negatione respici formaliter, vel materialiter. Si formaliter, tunc negatio refertur ad totum : et est sensus : Dico vobis non omnino jurare, hoc est, non ex quacumque causa, vel levitate jurare : et tunc non prohibet quin ex aliqua causa jurari possit. Si autem respiciatur materialiter, tunc est sensus : Dico vobis omnino jurare, hoc est, ex nulla causa jurare : et in hoc sensu videtur accipere

Chrysostomus, qui dicit, quod « jurare « omnino sit illicitum : » et arguit Clericos, « qui Evangelia porrigunt et « tenent jurantibus : » et hoc non tenet Ecclesia.

Unde notandum, quod revera sensus litteræ est, quem dicit Chrysostomus sed quia jurare est actus jurantis, cujus principium est voluntas et non natura, prohибetur iste actus, secundum quod erit a voluntate. Et sensus est : Nullam omnino voluntatem habeatis jurandi, sed semper sit vobis voluntas contraria juramento : et ideo, quando contingit propter necessitatem jurare, indulgetur : sicut quando contingit ex concupiscentia sola uxorem cognoscere : et talem indulgentiam dans lex vult in casu fieri, quod indulget : et non præcipit, vel suadet, sicut diximus in præcedentibus. Et hoc modo tunc prohibitio inscribitur cordi : quia in nullam habet jurandi voluntatem, sed necessitatem, nullo modo pejerat : et tunc completa est lex prohibitionis perjuri. Et in eodem sensu dicit Jacobus, v, 12 : Ante omnia, fratres mei, nolite jurare.

« Neque per caelum. »

Ecce tangit impletionem juramenti, scilicet quod si juratur, juretur per eum qui veritas est immobilis.

Attende autem causam dicti : duo enim genera hominum jurabant per creaturas, videlicet fideles, et infideles. Fideles simplices ideo per creaturas jurabant, quia putabant talibus juramentis non obligari, eo quod nulla in creaturis esset divinitas, nulla esset testificata per eas veritas, cum de omnibus dictum sit, Eccle. i, 14, quod cuncta subjacent vanitati 1. Et hi arguuntur ab Augustino, quia licet creatura in se vana sit, tamen veritatem habet exemplatam a divina veritate, et hoc, quando juratur ipsa intentione juramenti, et refertur ad divinam veritatem : sicut in veneratione adorationis, imago refertur

<--- Page Split --->

ad sanctum, cujus est imago : et tunc sic relata ad Dei veritatem, obligat juramentum quod fit per creaturas. Infideles autem jurabant per creaturas, quia putabant aliquid numinis esse in creaturis, et attribuerunt eis venerationem immobilis veritatis. Et hoc arguit Chrysostomus : littera autem consentit utrique expositioni, sicut patebit.

Attende ergo, quod creatura, perquam jurare non debemus (et quae non habens divinitatem, ut Chrysostomus dicit, habet tamen veritatis Dei exemplationem), aut est imago, aut est vestigium. Et si est vestigium, aut imitatur in gratia et sancitate, aut in natura. Et si in natura, aut in repræsentatione imitatur pulchritudinis gloriæ, aut in ultima exigua similitudine. Et si imitatur in repræsentatione pulchritudinis et gloriæ, tunc dicit : « Neque per cælum, » quia non Deus, sed

« Thronus Dei est. »

Et ideo repræsentans pulchritudinem gloriæ suæ, per quam jurans exemplari illius pulchritudinis (quod est in Deo) obligatur.

Scias autem, quod sicut in naturis lux emittens lumen in purum et clarum aerem serenando eum, facit ipsum sedem et locum pulchritudinis lucis, quia omnes colorum species depuratae et a fiece materiæ remote, stant in ipso, et repræsentantur in ipso, et agunt in oculos videntium ex ipso : et sic etiam luce increata per candorem lucis suæ serenantur cœli per metonyuiam dicti (qui sunt Angeli), et serenati candore lucis æternæ, locus efficiuntur omnium pulchritudinum veritatis divinæ : et ideo dicuntur throni. Propter hoc attribuitur Thronis a beato Dionysio esse elevatos a scabellari subjectione propter depurationem et serenationem naturae, et thearchici (hoc est, divini principalis) adventus esse immaterialiter susceptivos : sic etiam anima hominis lucem habet intellectus

agentis. Cum infunditur lux increata, commiscetur, et emissione luminis serenat et immaterialem facit animam in ea parte qua recipere habet veritatem : et hæc pars vocatur intellectus passibilis (alias, possibilis), et tunc efficitur locus et thronus pulchritudinum veritatum divinarum altissimarum. Sicut perspicuum serenatum lumine efficitur locus specierum lucis, ut diximus, et sic anima justi sedes est sapientiae : non enim recipit aliquid horum trium species pulchritudinis, ut materia, vel subjectum : quia si sic reciperet, tunc afficeretur illis, et denominaretur ab eis, et esset perspicuum aeris album, vel rutilum, vel aliquod hujusmodi, quod absurdum est. Recipiunt ergo ista sicut locus specierum, et non sicut materia : et hoc jam a nobis in operibus philosophicis est demonstratum. Tales autem species pulchritudines vocantur proprie, quia nihil de fæce materiali retinentes in pulchritudine, qua in mente Dei candent, sunt in talibus thronis immaterialiter susceptæ, in perspicuo minus et particulariter, et in anima plus et universaliter, in Angelis autem maxime et universaliter et simpliciter. Sic ergo cœlum Dei thronus est : et anima justi sedes sapientiae : et hoc modo sedet super Cherubim plenitudinem scientiæ, cujus plenitudo nusquam est nisi in tali pulchritudine veritatis.

Tangens autem creaturam propter oppositum, quae exigu vestigii per naturam est repræsentativa, dicit :

« Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus, »

Et non Deus. In scabello pedum non resultat nisi figura plantæ pedis, quæ est similitudo non sedentis, nec pedis, sed ultimi termini pedis. Et hoc modo terrena materialia ultimam habent et minimam imitationem Dei, non in pulchritudine : sed materialibus formis in materiam dejectis et calcatis quædam indicia repræsentant Creatoris, et non enarrant

<--- Page Split --->

gloriam Dei, sicut cœlum 1. Tamen qui jurat per terram, non erit innocens : quia illa ipsa imitatio relata est in Dei veritatem, et per illam obligabitur. Isa. Lxvi, 1 : Cœlum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.

« Neque per Jerosolymam. »

Ecce tangit imitans in gratia : quia ab illa civitate processit regimen utrumque, spirituale videlicet in sacerdotio, et mundanum in regno : quæ duo exemplata fuerunt a justitia regente in sanctitate gratiae, et regente in legum urbanitatibus : et ideo non est jurandum per illam.

« Quia civitas est magni regis. »

Non Deus, sed exemplum regni ejus. Et ideo obligatur, qui jurat per eam. Psal. cxxi, 3 : Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.

« Neque per caput tuum juraveris. »

Ecce tangit creaturam, quæ est imago. Et tangit caput, quia ibi vigent operationes animæ, secundum quam homo est imago Dei 2.

Et subjungit causam :

« Quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. »

Quasi dicat : Quia non es Deus : si enim tu esses Deus per quem jurandum est, omnia tua in tua caderent potestate : et hoc non est verum, quod patet in minimis. Capillus enim minimum est quod adhæret capiti, et albescit in canitie

1 Psal. xviii, 2 : Cœli enarrant gloriam Dei, etc.

2 Genes. i, 27 : Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, etc.

3 Apostolus in epistola II ad Corinth. 1, 15 et seq., loquitur de desiderio quod habuit ad eos transire, et ait : Cum ergo hoc voluissem, num-

potius ex defectu quam ex virtute : et iste tamen defectus tuæ non subjacet potestati : imago tamen Dei est, et ideo obligatur qui per ipsum jurat.

Sed attende, quod Ecclesia jurando tenet modum istum, quod jurat per Evangelia, et reliquias Sanctorum : quod est jurare per creaturas, cum hoc hic videatur prohiberi. Et dicendum, quod Evangelium non habet veritatem nisi divinam, et reliquiæ Sanctorum expresse demonstrant virtutem divinam in eis miracula operantem : et ideo per illas juratur.

« Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non.

Ecce impletio alterius partis, quæ est, non falsum testimonium dicere, et non mentiri. Et, « Est, est » dictum est, quod si est affirmatio in corde, sit etiam in ore : et sicut est negatio in corde, sit etiam in ore.

Vel melius dicatur, quod per modum stipulationis accipitur. Quia enim sermo est ad alterum, cui pandere volumus intentiones nostras, si ille quærit : « Est, » dicant simpliciter : « Est, » si ita est in re. Et si petit : « Non, » dicamus : « Non, » si ita se res non habet. Il ad Corinth. 1, 18 : Sermo noster, qui fuit apud vos, non fuit in illo Est et Non 3. Jacob. v, 12 : Sit sermo vester : Est, est : Non, non. Psal. xi, 3 : In corde et corde locuti sunt, etc. Isa. xxvii, 13 : Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.

« Quod autem his abundantius est, »

In confirmatione, vel juramento, vel mendacio.

quid levitate usus sum ? Aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ? Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est illo Est et Non ? Dei enim Filius, Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non : sed Est in illo fuit, etc.

<--- Page Split --->

« A malo est, »

Tuo, vel alieno : tuo si usum habes jurandi, vel mentiendi : alieno autem, si non credit tibi is cum quo loqueris, nisi jures, vel confirmes ea quae dicis. Hoc enim est malum incredulitatis, quae provenit ex fallacia sermonis humani.

33 « Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente. »

Hic incipit ordinare et implere judicialia.

Et dividitur in partes duas : primo enim proponit id, quod implendum est : et deinde impletionem subjungit, ibi, y. 39 : « Ego autem dico vobis, non resistere malo. »

Adhuc autem circa primum, modo consueto dicit duo : modum videlicet quod dictum est loquendo de judicio, et ipsum judicium.

Circa primum alium habet modum quam habuerat in praemissis : quia in quibusdam naturalibus, dixerat, supra, y. 21, 27 et 33 : « Audistis, quia dictum est antiquis. » In quo et auditus rei sonabat ad omnes, et antiquitas sonabat inexcusabilitatem, et ad probationem et futuram impletionem propter corruptionem (alias, correctionem) antiquae gentis. Ubi autem nihil naturalium sonabat, non dixit de auditu aliquid, sed simpliciter, supra, y. 31 : « Dictum est autem, » sicut in libello repudii : hic autem medio modo utitur inter utrumque, quia dicit :

« Audistis quia dictum est. »

Eo quod hoc sonat ad omnes. Et non dicit, antiquis : quia hoc in judiciis, et continenda justitia semper servari est necesse, nec antiquatur, nec senescit, neque est prope interitum : quia diu in mundo dominatur malitia. Unde Apostolus loquens de principe dicit, ad Roman.

xiii, 4 : Non sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Et hoc, ut in I Petri, n, 14, dicitur, est ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Haec igitur est causa, quod in tali hoc utitur modo loquendi. Exod. xxii, 18 : Maleficos non patieris vivere.

« Oculum pro oculo. »

« Hic incidit quaestio, cum alia praeter istud fuerint judicia notata in Exod. xxi et xxii, quare de sola lege talionis hic ponit impletionem, et non facit mentionem de aliquo aliorum ? Sed ad haec plana est responsio secundum ante dicta : quia nullum aliorum ordinabile est ad viscera et cor secundum naturae ordinem, nisi istud : et cum ille solus modus sit perfectae impletionis legis, sicut saepe diximus, de isto solo hic facit mentionem.

In lege autem talionis, cujus impletionem ponit hic, non facit mentionem nisi de duobus membris, dicens :

« Oculum pro oculo, et dentem pro dente. »

Horum unum est formalioris sensus organi, et quod plus habet de ratione sensus, et minus de ratione naturae : et hoc est oculus. Alterum est, quod minus inter omnia membra aliquid sensus habentia participat : nullum enim ossium aliquid participat de vi sensus nisi dentes, secundum Galenum, qui dicit, quod « propter vicinitatem cerebri, et com- « plexionem dentis, aliquid est in dente « de vi tactus. » Per supremum ergo in sensu et infimum comprehendit omnia in medio contenta, ut tantum recipiat quisque, quantum intulit. Deuter. xxv, 2: Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Isa. xxvii, 8 : In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam : nisi enim ita fieret, cohabitatio et civilitas inter homines dissolveretur.

<--- Page Split --->

« Ego autem dico vobis, non resistere malo. »

Ecce tangit impletionem, et tangit duo :

Auctoritatem dicti, cum dicit :

« Ego autem dico vobis. »

Qui sum fons misericordiæ in isto primo adventu. Ezechiel. xviii, 21 et 22 : Si impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præceptamea,...omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. II ad Corinth. v, 19 : Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum. Isa. lii, 12 : Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.

« Non resistere malo. »

Hic tangit impletionem. Et tangit impletionem secundum duos ordines: contra malum, et in ordine ad bonum, ibi, 3. 42 : « Qui petit a te, da ei, etc. »

Contra malum ordinat dupliciter : in universali, et in generibus mali illati secundum materiæ diversitatem, ibi, « Sed si quis te percusserit, etc. »

In universali dicit :

« Non resistere malo. »

Et malum de quo dicit, est malum violentiae quod infert poenam damni, vel sensus.

Sed contra : Si nullus resistat malo, mali crescent in nocumentum bonorum : et hoc est Ecclesiae destructivum. Dicendum, quod Christus non vetat hic judicium debere fieri contra malos, quia hoc esset malum. Eccle. viii, 11 : Quia non profertur cito sententia contra malos, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Sed legem benignitatis vult

ponere in visceribus, et patientiæ in propriis injuriis. Amor enim vindictæ in propria injuria facit lites, et suscitatas lites non permittit reconciliari : et hunc patientia Christi, et benignitas omnino excludit, et tunc cessant lites : et hunc sensum confirmat Apostolus dicens, ad Roman. xii, 19 : Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim, Deuter. xxxii, 35 : Mea est ultio, et ego retribuam. Auxilium iræ judicis non prohibet Christus, sed perfectionem docet, quæ est perfectæ pacis, non resistere malo, sed potius mali desiderare correctionem.

Videtur autem et hoc ipsum inconvenienter dici : quia vim vi repellere licet, ut dicit Isaias 1. Nulli umquam non licuit : et est de lege naturali. Christus autem naturam, quam condidit, non venit subvertere : ergo videtur, quod inconvenienter dicit malo non esse resistendum. Ad hoc dici potest, quod licet quidem vim vi repellere cum moderamine talis tutelæ, quæ culpari non possit, quæ non sit ad inferendum, vel cumulandum malum, sed ad repulsam mali quod intendit infligere adversarius : sed hoc non vocatur resistere malo : resistere enim est contrapugnare : et hoc est plusquam malum repellere, quia contrapugnare est pugnando velle malum inferre, quod sonat appetitum vindictæ, et libidinem destruendi inimicum.

Sed tunc quaeritur, utrum quod hic dicit, sit præceptum, vel consilium ? Si est præceptum, tunc omnes tenentur ad istud, et hoc esset grave. Si autem est consilium, tunc videtur quod nullus ad hoc tenetur, nisi qui ad hoc consilium se specialiter obligavit : quia ex hoc quod homo obligat se ad unum consilium, non propter hoc tenetur ad aliud, nisi specialiter se obliget ad illud : et tunc hoc non erit impletio legis, quia lex proponitur omnibus, sed erit instructio paucorum. Responsio est, quod est præce-

<--- Page Split --->

ptum hoc modo quo expositum est : quia etiam quando aliquis vim repellendo excludit malum, non facit hoc resistendo malo secundum animum, sed potius ut illi (alias, ille) caveat qui malum inferre nititur, et sibi : illi specialiter, ne incidat in grande peccatum : et sibi temporaliter, ne amittat vel corpus, vel alia in obsequium Christi conservanda.

Sicigitur Christus dicit: « Non restitere malo. » I Machab. ii, 40 : Si non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris, et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. Numer. xxv, 17 et 18 : Hostes vos sentiant Madianite, et percutite eos : quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos. Ad Roman. xiii, 3 et 4 : Vis non timere potestatem ? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit.

Ex omnibus his accipitur, quod aliud est resistere malo, et aliud repellere violentiam : quia resistere malo est ex libidine se vindicandi contrapugnare usque ad perfectae vindictae consecutionem : unde etiam saepe pugnat posteaquam cessavit violentia adversarii : sed vim repellere est nocumentum tam adversarii quam proprium declinare ex compassione adversarii et suiipsius : et ideo non contrapugnat (alias, repugnat) nisi quando fit violentia, et non habetur alia nisi manus defensio.

« Sed si quis te percuserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram. »

Hic tangit malum, quod inferri potest secundum triplicem differentiam, sicut dicit Glossa : secundum laesionem corporum, secundum angariam servitiorum, et secundum oblationem rerum. Et haec patent per ordinem in littera.

De laesione autem corporum dicit, quae major est :

« Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam. »

Hic quaeritur, quare in laesione corporis potius tangit percussionem maxillae, quam alterius partis corporis ? Et dicendum, quod monendo ad patientiam omnes, nominat maxillam : quia in facie est, et percussio est ibi, et probrum, et poena, et visa : quia si retro percuteret, non videretur ictus. Sed modo percutitur ante oculos, et praevidetur ictus : et in illa praevisione componitur animus ad patientiam poena et ad sustinentiam vituperii. Thren. ui, 30 : Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Job, xvi, 11 : Exprobrantes percusserunt maxillam meam.

« Praebe ei et alteram. »

Isa. l, 6 : Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. II ad Corinth. xi, 20 : Sustinetis si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.

Sed contra, Joan. xix, 23, non praebuit Christus alteram, sed corripuit percutientem, dicens : Simale locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me caedis ? Act. xxm, 2 et 3 : Princeps Sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os ejus. Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Cum igitur Christi actio sit nobis instructio, et exempla Sanctorum imitari debeamus, videtur quod non debemus praebere alteram, sed corripere percutientem, et contra maledicere.

Ad hoc dicendum quod ex æquanimitate animi semper debemus esse parati recipere ictum secundum, et tertium, et sic deinceps. Sed in exteriori exhibitione distinguendum : aut enim prævalet malitia, aut non. Si non prævalet possumus excludere violentiam : si autem prævalet malitia, ex charitate corripienda est,

<--- Page Split --->

quia in hoc bene fit adversario, sicut fecit Christus

Ad hoc autem, quod de Paulo dicitur, dicendum, quod ex revelatione comminatus est judicium futurum percutienti : quod etiam nos facere possemus, si revelationem acciperemus. Et quod per modum imprecationis dixit, hoc fuit ex conformitate voluntatis cum justitia divina. Psal. LVII, 11 : Lætabibur justus cum viderit vindictam. Et hoc non est, nisi quando desperatur de correctione : tunc enim velle debemus, ut de his fiat voluntas Dei justa, qui nolunt subjici justitiae Dei.

Secundum litteram autem videtur mirabiliter loqui Dominus : quia in maxillam nullus percutitur, nisi a contra se stante contra faciem. Contra stantis autem dextera est contra maxillam sinistram, nec potest cum dextera manu percutere maxillam dexteram, nisi percutiat exteriori parte manus, quæ vocatur silvestre manus, et girando brachium contra latus sinistrum, et tunc dat ictum debilem : si autem cum sinistra percutiat, tunc non fortem dabit ictum.

« Qui vult. »

Ad hoc dicendum, quod Dominus non attendit hic dextrum, vel sinistrum in situ corporis : quia hoc nihil facit ad toleiantiam patientiæ et æquanimitatis : sed vocat dextram, sicut supra, quæ semper exhi bet sustinentiam, ad hoc quod victus benignitate adversarius reducatur ad pacem.

« In judicio. »

Et hoc notat, cum dicit :

« Præbe illi et alteram. »

Non dixit, sinistram, sed « alteram » dextram : quia, sicut dicit Glossa, Justus totus est dexter : sicut, Judicum, II, 13, de Aod legitur, qui utraque manu pro dextera utebatur : dum tam interior quam exterior virtus Deo offertur. II Machab. vi, 18 et seq.: Eleazarus... gloriosam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium. Intuens, autem quemadmodum

oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem. Quando enim videbit aliquis, quod malitia prævalente ita oportet accedere, cum devotione et præparatione carnificem ad pœnas debet præire : et hoc docet Christus, quia tunc talia non quærit rependere, sed justitiam patientiae conservare, et sic adversarium ad pacem revocare.

« Et ei qui vult tecum in judicio 40 contendere. »

Ecce tertium de damno rerum. Et dicit duo : scilicet de judicio contensioso, et de patientia contra opponenda.

De primo dicit quatuor : Primo enim innuit adversarii obstinatam voluntatem, cum dicit :

Non enim dicit : Qui putat se justam causam habere, sed potius ille qui pro ratione utitur voluntate, et non attendens justitiam, voluntatem tua auferendi habet obstinatam.

Secundo, tangit apparentem formam justitiae, cum dicit :

Quia non aperta (alias, aperte) utitur violentia, sicut prædo : sed ad judicium vadit injustum, ubi legibus iniquis opprimuntur justi, defensionem non habentes. Isa. x, 1 et 2 : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ! Et tale judicium præcipue fuit apud infideles contra fideles, et adhuc apud multos contra Deum timentes. I ad Corinth. vi, 1 : Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non

<--- Page Split --->

apud sanctos ? hoc est, apud infideles, qui iniqui sunt fidelibus, quocumque modo possunt, quasi diceret : hoc est audacia facere. Et, ibidem, y. 6 : Frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles ?

Tertio, tangit judicii perversitatem, cum dicit :

« Contendere. »

Non enim dicit discerni, vel ex ordine justitiae diffiniri : quia « contentio, ut di- « cit Ambrosius, est impugnatio veritatis « cum confidentia clamoris. » Ad Roman. i, 30 : Plenos... contentione, dolo, malignitate. Hoc modo mulieres meretrices quaerunt apud Salomonem judicium 1.

Quarto, dicit nocumenti, sive damni injustam intentionem, cum subjungit :

« Et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. »

Et in hoc tria notantur : ablati necessitas, quia « tunica » est vestis interior, corpori tegendo necessaria, quam quilibet potest desiderare, acquirere, et retinere acquisitam.

Secundo, tangitur ablati proprietas, cum dicit, « tuam, » quia proprium mihi injuste aufertur.

Tertio, tangitur injusta ablatio, cum dicit, « tollere. » Non enim dicit : repetere, vel petere, vel adjudicatam per judicium vendicare, sed « tollere. »

In quo notatur, quod licet quaedam apparentia sit judicii, tamen ex toto est violentia. Isa. LIX, 4 : Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere. Et, ibidem, infra, y. 14 : Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.

« Dimitte ei et pallium. »

Pallium est hic vestis exterior, non adeo necessaria ut tunica : et docet hic patientiam contra contentiosum et calumniosum et permistum violentiae judicium opponere. Ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio susceptis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.

Sed ex prædictis quæritur, si aliquis potest sua repetere coram judi ce ? Ad hoc bene dicit Glossa, quod « infirmis « indulgetur repetere sua. »

Sed tunc quæritur, qui sunt infirmi, et qui sunt perfecti, et an licet perfectis? Et dicendum, quod infirmus est, qui adhuc timet cadere, si solatium subtrahatur bonorum fortunæ : ille enim tamquam infirmus nititur solatio terrenorum, sicut sustentatus baculo. Cantic. ii, 6 : Læva ejus sub capite meo, et dextera illus amplexabitur me. Illis ergo secundum quamdam Glossam hic positam licet repetere sua in judicio justo modo et sine contentione : cum contentione autem eo modo quo contentio diffinita est, nulli licet: quia scandalum præstat videntibus, et scandalum activum : scandalum enim activum nullus debet facere pro quacumque causa : et scandalum activum est dictum, vel factum minus rectum, quod præstat occasionem ruinæ : clamor autem, et contentio sunt talia facta minus recta. Propter scandalum autem passivum non tenetur aliquis dimittere repetere sua, quia tunc non præstat scandalum, sed ille scandalizatur ex seipso.

Perfecti autem sunt dupliciter : facto, et signo. Facto perfecti sunt, qui virtute perfecti sunt, et sanctitate : signo autem perfecti sunt, qui habitum perfectionis susceperunt : et illi sine contentione petere possunt sua, extra judicium non contentiousum, et apud judicium justum et pium, et sine dispendio perfectionis suæ. Nec facio vim, utrum habeant pro-

<--- Page Split --->

prium nomine Capituli in communi, et non in singulari : vel nec nomine Capituli, nec singulari : quia videtur mihi deceptio et trupha esse de quibusdam, qui dicunt se repetere nomine cujusdam, cujus sit proprietas, et eorum sit usus : et est umbra ejus, de qua (alias, quo) scriptum est : Protegunt umbræ umbram ejus 1. Et ideo cum contentione et clamore nulli licet. Sine clamore et contentione, omnibus licet eo modo quo habent proprium : qui enim suum repetit, nulli injuriatur, nisi ex repetitione sciat provenire majus malum : hic igitur jure suo utitur. Quando autem contentio communis surgit, debet dimittere : sicut alia licite dimitti debent propter hominum conturbationem, quæ scandalum vocatur. I ad Corinth. vui, 13 : Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem : dico autem scandalum commune passivum, non singulare, quia aliter numquam aliquid repeteretur : quia semper aliqui protervi et injusti dicunt se conturbari.

41 « Et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. »

Ecce tertium de angaria operum.

Angaria est coactio ad servilia opera, non peccati, sed servitutis. Mille autem passus sunt iter sabbati, quantum sabbato ire licebat. Act. i, 12 : Sabbati habens iter. Et est sensus : Quicumque coegerit te ad servitutem itineris sabbati, non cures fregisse sabbatum : quia patientia angariæ plus prodest tibi quam religio sabbati.

« Da ei. »

Et ut ostendas te esse patientem, et servum Christi,

« Vade cum illo et alia duo. »

Quia, sicut dicit Chrysostomus, si non

vadis nisi quantum angariat, putatur esse ex timore servili : sed ut exemplum des virtutis, per te vade alios mille. Et ad ostendendam perfectionem Christi, iterum vade mille, quæ sunt duo millia, et hoc prompto animo : et tunc implevisti legem scriptam in visceribus. I ad Corinth. vii, 21 : Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere, supple, servitute. I Petr. ii, 18 : Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis : dyscoli enim sunt angariantes.

« Qui petit a te, da ei. »

Hic incipit instruere pacem inter homines secundum ordinem in bonum, et per duo : per gratis collatum beneficium, et per accommodatum.

De gratis collato breviter dicit duo : determinat enim petitionem indigentis, cum dicit :

« Qui petit a te. »

Et loquitur indefinite propter curiosos, qui scrutari volunt quis sit qui petit, utrum fortis, vel sanus, vel indigens, si idoneus, si notus : Christus autem indefinite loquitur : « Qui petit, » hoc est, qui se indigentem demonstrat, qualiscumque sit. Matth. x, 41 : Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

Luc. vi, 30 : Omni petenti te, tribue.

Sed quomodo impletur hoc à pauperibus ?

Dicendum, quod est spiritualis eleemosyna, et corporalis : spiritalem omnes

<--- Page Split --->

dare possunt, Tob. iv, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Detur autem munus de corde, quod est compassio, Isa. lviii, 10 : Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tua erunt sicut meridies. Et ab hoc munere vocatur eleemosyna. Cum hilaritate dandum, II ad Corinth. ix, 7 : Hilarem enim datorem diligit Deus. Cum verbo dulci dandum, Eccli. xvii, 13 : In omni dato non des tristitiam verbi mali. Sine imperio dandum, Eccli. xx, 14 et 13 : Datus incipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt. Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est. Cito dandum, Eccli. iv, 3 : Non protrahas datum angustianti. Cantic. v, 14 : Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Multis dandum, Psal. cxi, 9 : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi. Cum jucunditate dandum, Eccli. xxxi, 28 : Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Sic ergo dandum est. Dandum etiam est manu aperta, largiter, et non contracta, avare, Eccli. iv, 36 : Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum contracta. Proverb. xxxi, 20 : Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Deuter. xv, 11 : Praecipio tibi ut aperias manum tuam fratri tuo egeno. Dandum etiam est opportune, ut necessitatem bonorum maxime sublevet, Ad Roman. xi, 13 : Necessitatibus sanctorum communicantes. Dandum discrete, II ad Corinth. viii, 13 et 14 : Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. In prasenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae

sit supplementum. Indiscrete autem dat, qui se ipsum depauperat, ut alterius inopiam relevet.

Attende autem, quod Lucas dicit, Luc. xi, 41 : Quod superest 1, esse dandum. Glossa autem hic dicit, quod omne illud dare debeo, quod honeste possum dare : et ille cui do, potest honeste accipere. Et ex his duobus determinatur quaestio dandorum : Quia est considerare hominem in se singularem : et est considerare hominem in gradu, vel statu, in quo est constitutus : et multa quae supersunt homini secundum se, non supersunt homini secundum gradum, in quo est in regimine familiae : et tunc curam secundum Apostolum 2, et provisionem debet habere domesticorum. Aut forte est in prælatione et regimine magno vel parvo : et tunc oportet eum habere bona temporalia, quae organice regimini suo subserviant : et hoc secundum conservationem sui honoris non potest dare, nec alius præter ea honeste petere : respondetur enim taliter petentibus illud Matth. xxv, 9 : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis. Et ordo charitatis dicit : Ut mihi et meis primum, et tibi postea fac 3. Et illud, quod supra induximus, II ad Corinth. viii, 13 : Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, scilicet paupertatis.

Et ex hoc terminantur omnia, quaecumque quæri possunt de hac materia.

« Et volenti mutuare a te, ne avertari s. »

Ecce secundum. De accommodato docet optimam et pactatissimam concivilitatem. Et est sensus :

« Volenti mutuare a te » pecuniam, vel aliquid aliud, « ne avertaris, » in voluntate mutuandi quod postulat, si poteris : quia in omnibus hoc Apostoli ver-

<--- Page Split --->

bum, II ad Corinth. vui, 13, subintelligitur : Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio. Et hoc quod dicitur, Luc. xi, 41 : Quod superest, date. Et hoc quod dicit Glossa : « Quod honeste « dare possum, et alius honeste accipere.» Et hoc quod dicit Apostolus, II ad Corinth. vui, 14 : Vestra abundantia illorum inopiam suppleat.

Non enim vult Dominus, ut necessarium, cujus lucro vivo, et provideo mihi et commisso mihi regimini, accommodem alii: et ego subeam tribulationem indigentiae, et destruatur domus mea, vel regimen mihi commissum. Nec ordo charitatis hoc vult, quia dicit Apostolus, I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

His ergo ita suppositis, accommodare debeo. Psal. cxi, 5 : Jucundus homo qui miseretur et commodat, etc. Deuter. xxiii, 20 : Fratri tuo absque usura id quo indiget, commodabis. Ezechiel. xvii, 8 et 9 : Vir si ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit,... vita vivet. Psal. xiv, 5 : Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit. Luc. vi, 35 : Mutuum date, nihil inde sperantes. Econtra de usurariis dicitur, Isa. lix, 5 : Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Secundum Chrysostomum enim, « Usura est vene- « num aspidis, quod latenter ad se om- « nes facultates domus, ad quam intrat, « convertit : et lucrum est tela araneæ, « quæ vento febris et mortis dissipatur. »

Utrum autem in usura transferatur dominium, vel non : et unde competit repetitio usurarum his qui solverunt eas : et utrum de usura possit fieri eleemosyna : et utrum conjuncti usurario, sicut uxor et nati, de usuris vivere possint : quaestio est non pertinens ad istam intentionem.

Ex omnibus autem inductis hic est advertendum, quod lex talionis inventa est pro pace, ut quietam, et tranquillam

vitam agamus ut dicit Apostolus, I ad Timoth. ii, 2. Sed quia non facit pacem nisi exterius tantum, Christus implet eam, quod veniat in viscera et cor movendo, non resistere malo et impendere beneficium : hoc enim quietat corda, et pacem interiorem confert, ex qua procedit pax dulcis exterior. Sicut ipse dicit, Joan. xiv, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego de vobis. Quia lex mundi et vetus lex Moysi non potest cohibere nisi manum : Christus autem cor ponit in tranquillo pacis, ex qua procedit etiam pax exterior : et hoc est quod intendit.

« Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. »

Hic post omnia moralia et judicialia, inducit de ordine ejus, quod est finis et forma omnium mandatorum et consummatio.

Ad modum praecedentium dividitur pars ista in partes duas: ita quod primum praemittit id quob ab ipso implemdum est de lege veteri : et subjungit novæ gratiae congruentem impletionem, ibi, §. 44 : Ego autem dico vobis. »

In primo horum duo dicuntur : modus scilicet, quo istud in lege propositum est : et secundo, id quod propositum est in lege.

Modus autem quo propositum est in lege, idem est cum praecedenti immediato : quia licet auditum omnis habeat de dilectione proximi, tamen non est antiquis dictum, nec naturale, quod est odire inimicum, quia in lege non est scriptum : et ideo non additur hic quod dictum sit antiquis, et hæc est causa, quod tali modo utitur hic loquendi.

« Diliges proximum tuum. »

Ecce lex quam proponit implendam : et continet duo, quorum unum est audi-

<--- Page Split --->

tum per naturam : alterum autem acceptum ut consequens ex illo.

Auditum per naturam dicit tria : dilectionem, dilectionis objectum et causam, et dilectionis privationem.

Et dilectionem dicit :

« Diliges. »

Est autem differentia inter amorem, dilectionem, et charitatem. Quia omnis quidem dilectio amor est, sed non convertitur : et omnis charitas amor est et dilectio, sed non convertitur. Amor enim est fluxus voluntatis, vel desiderii secundum velle bonum alicui : et est duplex, concupiscentiæ, et amicitiæ. Amor concupiscentiæ est, quando aliquis vult bonum alicui propter concupiscentiam alicujus privati, et delectationis quam sibi inde putat provenire : sicut amantur cibi, vel mulieres propter concupiscentiam. Amor autem amicitiæ est, quando aliquis bonum vult alicui propter se, vel propter utilitatem, vel delectationem quam habet in societate sua. Dilectio autem et secundum nomen dicitur quasi dilectio, quando cum ratione aliquid eligitur ad diligendum propter causas quæ in ipso ex ratione inveniuntur. Charitas autem est, quando dilectum sub charo ponitur pretio.

« Tuum. »

De amore proprie accipitur illud David, II Reg. 1, 26 : Doleo super te, frater mi Jonathan, decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam. De dilectione proprie accipitur illud Sapientia, Eccli. xxiv, 24 : Ego mater pulchrae dilectionis. De charitate illud Cantic. viii, 7 : Si dederit homo omnem substantiam domus sua pro dilectione, scilicet charitate, quasi nihil despiciet eam. Et, ad Roman. viii, 35 : Quis nos separabit a charitate Christi ? Tamen unum accipitur abusive in Scriptura saepe pro alio : et tunc sic generaliter ac-

cipiendo, amor est vis unitiva voluntatum ad idem velle et idem nolle. Tamen quia lex vetus imperfecta est, et cum facto ponit hic, « diliges, » quia causam quaerit quare diligat, et non diligt gratis.

Et ideo sequitur :

« Proximum. »

In quo notatur et objectum et causa dilectionis. Objectum, quia diligitur, et in ipsum transit dilectio : causa autem est proximitas et conjunctio sanguinis, vel beneficii vel redilectionis secundum rem, vel secundum spem. Luc. x, 37 : Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones ? At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Levit. xix, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum. Matth. xxii, 39 : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ad Roman. xiii, 10 : Dilectio proximi malum non operatur.

Et ponit privatum circa hanc dilectionem, quando dicit :

Non enim dicit omnem hominem : et primus uni non est proximus alteri, et sic erit (alias, erat) imperfectum, quinimo ex verbis Domini arguebant non proximum non esse diligendum. Exod. xxii, 32 : Inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. Unde, I Reg. xv, 11 et seq., abjecit Saul, qui pepercit Agag, regi Amalec, qui erat inimicus antiqui populi, et duxit ex eo prædam, cum exiret de Ægypto4.

Et ideo cum nusquam scriptum sit in lege, arguebant tamen carnales, quod Dominus corde licet non verbo præciperet:

« Et odio habebis inimicum tuum. »

Et in suis traditionibus hoc posue-

<--- Page Split --->

runt divinum esse præceptum. Dicebant enim Rab. Vasse, et Rab. Josue, et Rab. Joanna, et alii Scribæ, quod Deus dedit duplicem legem : unam scriptam in lapidibus, et aliam scriptam in cordibus sapientium : et in illa quæ scripta erat in cordibus sapientium, unum mandatum arguebatur ex alio : et secundum illam, quando Dominus dixit : Diliges proximum, scilicet appropinquantem tibi per amicitiam, ex consequentii dixit : « Odio habebis inimicum, » scilicet recedentem a te, et elongantem per inimicitiam. Unde ad proximantem diligere, opponitur elongantem se et longinquum odire : quia si unum contrarium est causa contrarii per se, alterum contrarium erit causa alterius contrarii etiam per se : sicut si album est causa disgregativa visus, nigrum erit causa congregativa ejusdem : sunt enim contraria album et nigrum : et contraria sunt similiter congregare visum, et disgregare. Et sic in lege sapientium dicunt esse, et tenebant, ac si scriptum esset, « odio habebis inimicum : » cum tamen, Levit. xix, 18, scriptum sit : Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Et constat, quod ultio non quæritur nisi de illis qui inimica nobis agunt : et illi sunt inimici : et illi sunt quos vocamus inimicos nobis, qui (alias, quia) injuriam nobis inferunt : et sic patet, quod nusquam lex continebat de odio inimici. Exod. xxiii, 3 : Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Ex hoc accipitur, quod lex præcipit quod etiam inimicis benefaciamus.

Sed objiciunt illud Deuter. vii, 2 : Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum. Sed hoc non valet, quia lex illa loquitur de inimicis Dei, sicut dicitur, Sapient. xii, 3 et 4 : Illos antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti, quoniam odibilia opera tibi faciebant : et illis numquam debemus fœderari, nec misereri eorum, quando sunt obstinati, sed exterminandi sunt tales.

Nec valet, quod quidam objiciunt de lege talionis : quia illa solis judicibus gladium portantibus conceditur : istud autem dicitur omnibus.

Constat igitur illam partem, « Odio habebis inimicum tuum, » lege non contineri.

Sed hoc fecit Judæis errorem, quod cum dicebatur : « Diliges proximum tuum, » proximum acceperunt ut causam dilectionis, eo quod proximus nullus diceretur nisi propinquans secundum actum beneficii, vel secundum gradum naturae : et hoc patet per responsionem, quam Domino fecerunt, Luc. x, 37, ubi dicunt, quod proximus fuit, qui fecit misericordiam in sauciatum, et verum dixerunt quoad hoc : sed quia hoc non nisi ad corporalem propinquitatem retulerunt, et non ad spiritualem, falsum dixerunt.

Unde attendendum est, quod tam in spiritualibus quam in corporalibus, aliqui sunt conjunctiores nobis quam proximi. Et hoc patet in corporalibus : quia proximus est, qui est in proximo gradu conjunctus, et ille est frater et soror. Sed vicinius quam in gradu sunt parentes, quoniam parentes nostri sui aliquid habent in nobis : et ideo illi diligendi sunt plus quam proximi. Ab illis accipitur omnis propinquitatis ratio : quia frater et soror non conjunguntur nobis lateraliter, nisi quia sunt ab eisdem parentibus : et sic est deinceps in omnibus conjunctis. Unde etiam omnis propinquitas a primo stipite et trunco ramorum computatur : et sic proximus non diligitur ut causa dilectionis, sed quia parentum qui sui aliquid habent in nobis, aliquid est etiam in illis : et tunc consequenter nostrum simile diligimus in proximis. Et ideo dicitur, Levit. xix, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum : quia aliquid simile tuiiipsius, et ab eodem unde tu es, est in ipso : et quanto illud vicinius est, tanto plus secundum ordinem charitatis diligendum est : et si hoc est secundum corporalem propinquitatem,

<--- Page Split --->

multo magis hoc secundum propinquitatem spiritualem : genus enim sumus Dei, sicut dicitur, Act. xvii, 29. Et pater noster est Deus, formans nos ad imaginem et similitudinem suam : et consequitur ex hoc, quod ipse sit nobis conjunctissimus, et maxime diligendus. Malach. ii, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ?

Secundum proportionem (alias, propagationem) igitur divinae imaginis est sumenda causa dilectionis : et tunc cum omnis homo immediate sit a Deo imaginem participans, omnis homo est proximus. Et consequitur ex hoc, quod homo omnis sit secundum naturam diligendus, et nullus odiendus. Sapient. vi, 8 : Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus.

Eodem autem modo est intelligendum de proximo secundum impensionem beneficii : quia beneficium non impenditur nisi ex benignitate et pietate : et illa non sunt nisi ex actuali imitatione Patris cœelestis, sicut inferius ostendet Dominus. Similitudo ergo Patris cœelestis causa dilectionis est, non propinquatio per beneficium. Ratio enim non permittit, quod cum una sit dilectio Dei et proximi, quod non una et eadem sit ratio dilectionis. Nemo ergo odiendus est, similitudinem et gradum Christi in se representans. Unde, Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos : omnes sancti in manu illius sunt. Psal. xviii, 7 : Nec est qui se abscondat a calore ejus.

41 « Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros. »

Duo tangit in ista legis impletione, sicut in aliis : auctoritatem dicti, et impletionem :

Auctoritatem dicti, cum dicit:

Ego autem dico vobis, »

Qui hoc per exemplum ostendo : quoniam ego dilexi vos, non prius propinquantes mihi, sed gratis. I Joan. iv, 10 : In hoc est charitas non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Quinimo elongantes a me per inimicitiam ego dilexi propter imaginem Patris mei in ipsis, ad Roman. v, 8 et 9 : Commendat suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Si enim, Joan. xv, 19, mundo conceditur, ut quod suum est, diligat : multo magis conceditur Deo, ut quod suum est, diligat in omnibus : unde etiam sepultum in inferno Filium vocavit'.

Sic ergo dico vobis,

« Diligite inimicos vestros, etc. »

Hic ponit ipsam impletionem.

Et dividitur in partes duas : in quarum prima dat impletionem : et quia difficilis est, in secunda persuadet per rationem, quod aliter lex ista non ducit ad perfectionem, quam legislator intendit, ibi, §. 45 : « Ut sitis filii Patris vestri. »

Primam harum partium dividit Glossa in tres paragraphs : quia dicit, quod contra Ecclesiam pugnatur tribus modis : odio, verbis, cruciatu corporis : et e contra Ecclesia diligit, benefacit, orat.

Et dilectionem quam opponit odio inimicorum tangit, dicens :

« Diligite inimicos vestros, »

Quia jam ostensum est, quod proximi sunt, et quod causa dilectionis est in eis secundum naturam, licet non agant secundum illud ex perversitate peccati superducta. « Diligite » ergo quod Patris vestri est in eis, et non quod perversitas superduxit. Unde Glossa dicit, quod est

<--- Page Split --->

novum mandatum. Joan. xiii, 34 : Mandatum novum do vobis. Et, I Joan, ii, 7, dicitur mandatum vetus, et mandatum novum. Vetus enim est in causa dilectionis, quae una est in omnibus qui diliguntur : sed novum est in modo, quia gratis diliguntur. Hoc secundum antiquum populum non intelligebatur, quia non habebant nisi mercatam dilectionem in proximo, appropinquante eis per obsequium, vel munus. Ad Roman. xii, 20: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Proverb. xxv, 21 et 22 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitierit, da ei aquam bibere : prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.

« Benefacite his qui oderunt vos. »

Ecce secundum, ubi Ecclesia docetur benefacere his qui oderunt eam, exemplo Elisei, IV Reg. vi, 23, qui eos, qui venerant ad capiendum eum, magna praeparatione ciborum procurari praecepit, et conducì ad locum tutum. Exemplo etiam David, qui Saul inimicum suum non occidit, sed ad vitam traditum in manibus ejus reservavit, quando præcidit partem vestimenti ejus in spelunca 1 : et quando descendens in castra Saul invenit eum dormientem 2. Job, xxxi, 31 : Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus ut saturemur ? Hos enim collegit in tabernaculo, et hospitalitatem exhibuit : qui si potuissent, carnes ejus devorassent ex odio. Exemplo etiam Christi, qui in ultima cœna propria manu cibavit traditorem. Ad Roman. xii, 21 : Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

« Ut sitis filii, »

« Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. »

Ecce tertium, et dicit duo : orandum

1 Cf. I Reg. xxiv, 5.

2 Cf. I Reg. xxvi, 5.

scilicet pro persequentibus aperte laedentibus, et pro calumniantibus qui sunt sub simulatione justitiae laedentes. Jerem. xvii, 20 : Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. Psal. cviii, 4 : Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi : ego autem orabam. Psal. xxxiv, 13 : Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio : humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertelur. I ad Corinth. iv, 13 : Blasphemamur, et obsecramus. Luc. xxiii, 34 : Pater, dimite illis : non enim sciunt quid faciunt. Act. vii, 60 : Ne statuas illis hoc peccatum.

« Ut sitis filii Patris vestri qui in oelis est. »

Hic persuadet ex ratione, sicut docuit esse faciendum.

Et inducit primo duas rationes : et secundo, inducit conclusionem intentam, ibi, 4: 48 : « Estote ergo perfecti, etc. »

Duarum autem rationum prima est divina, secunda est humana : et patent in littera.

In divina duo dicit : rationem imitationis nostrae ad Deum, et opus in quo imitari debemus.

Ratio imitationis est, quod nos filii : Deus autem Pater noster est. Hoc enim probandum est per imitationem : unde dicit :

Formati, et regenerati ex deformitate. Jacob. i, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus : creati enim ab ipso sumus in operibus bonis imitando ipsum. Joan. i, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.

<--- Page Split --->

« Patris vestri. »

Joan. viii, 41 : Unum Patrem habemus, Deum. Isa. lxiv, 8 : Pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.

« Qui in cœlis est. »

Et ideo non movetur passionibus irae, vel inimicitiae. Matth. vi, 9 : Pater noster, qui es in cœlis. Matth. xxii, 9 : Patrem nolite vobis vocare super terram : unus est enim Pater vester, qui in cœlis est. Ad Hebr. xii, 9 et 10 : Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus, et reverebamur eos : non multo magis obtemporabimus Patri spirituum, et vivemus ? Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.

« Qui solem suum oriri facit super bonos et malos. »

Ecce opus, in quo Patrem cœlestem imitari debemus, non quidem in specie operis, quia hoc non possumus, sed in genere, quod est providere omnibus lucra, et amicis et inimicis.

Unde in hoc opere tangit duo : unum, quod est effectivum et manifestativum omnis boni, quo indigent mortales : quia non sufficeret facere, nisi manifestaretur factum, eo quod occultum et invisum nesciretur : et hoc est :

« Qui solem suum, etc. »

Sol enim in obliquo circulo veniens et recedens causa est generationis eorum quibus nutrimur et vescimur : et lumine suo manifestat ea, et ingerit etiam nolentibus et non petentibus. Alterum autem est pluvia, quæ est materia generationis et nutrimenti omnium eorum quibus cibamur et potamur, et in aliis usi-

bus indigemus : et ingerit etiam se non petentibus.

Dicit ego primo :

Et dicit quatuor : quorum primum est vas universaliter fundens beneficium : et hoc est, quod dicit : « Solem. »

Secundum est, unde beneficii habet virtutem : et hoc notat, cum dicit : « Suum, » quia nisi Dei esset, sterile haberet lumen.

Tertium est fusionis beneficii modus : quod notat, cum dicit :

« Oriri facit. »

Quia nisi oriretur tam in circulis æque distantibus ab æquinotciali, quam etiam in gradibus circuli obliqui, nihil faceret : quia si semper esset supra hemisphaërium, dissolveret ea quæ nascuntur : et si semper esset sub hemisphaërio, frigiditas vinceret, et nihil oriretur : nunc autem ortibus suis venit movendo et evocando : et occasibus recedit reprimendo, ne dissolvatur quod evocatum est, sed in interioribus repressa virtus confortata revocetur ad amplius incrementum in ortu posteriori.

Quarto tangit, quibus benefacit, cum dicit :

« Super bonos et malos. »

De vase ergo, per quod fundit beneficium, dicit :

« Qui solem suum, etc. »

« Qui solem. »

Sol dicitur solus lucens : quia, ut dicunt præcipui philosophi, in cœlo nihil lucet, nisi ab ipso : et ipse est vas lucis in omnes stellas fundens, et illis ad terram. Eccli. xlii, 2 : Sol in adspectu annuntians in exitu, vas admirabile opus Excelsi. I Reg. xi, 9 : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Habac. ii, 11 :

<--- Page Split --->

Sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae.

« Suum. »

In hoc est omnis virtus solis, quod Dei, sicut omnis virtus sagitae est in sagittante, et omnis virtus securis est in aedificante (alias, secante). Psal. xviii, 6 : Ip sole posuit tabernaculum suum : et ipse tamquam sponsus etc. Baruch, iii, 35 et 36 : Luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Genes. i, 16 : Fecit Deus duo magna luminaria : luminare majus, ut praesset diei. Psal. xxxii, 6 : Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omni virtus eorum. Eccli. xlii, 5 : Magnus Dominus qui fecit solem, et in sermonibus ejus festinavit iter.

« Oriri facit. »

Ecce modus conferendi beneficium. Eccle. i, 5 et 6 : Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur : ibique renascens, gyrat per meridiem, et flecitur ad aquilonem. Hic tangit utrumque ortum solis supra inductum : per unum enim facit distinctionem diei et noctis, et per alium distinguit quatuor anni tempora. Psal. ciii, 22 et 23 : Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. Exibit homo ad opus suum, etc.

« Super bonos et malos. »

Hoc est, ad utilitatem bonorum et malorum : sed tamen propter bonos, quia, licet temporalia dentur bonis et malis a Deo, tamen propter bonos dantur, sicut patet, Genes. xvii, 23 et seq., ubi parcitum fuisset multis malis propter paucos bonos, si inventi fuissent in Sodomis. Jacob. i, 3 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Psal. cxliv,

16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. In eodem Psalmo, 3. 15 : Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.

« Et pluit super justos et injustos. »

Secundum opus est, ubi ministrat materiam fructuum nascentium, et nutrimentum sine labore hominum.

Et dicit duo : ministerium, et communitatem suae charitatis.

Ministerium est, quod pluit. Isa. lv, 10 : Quomodo descendit imber et nix de ceto, et illic ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti. Isa. xlv, 8 : Rorate, ceto, desuper, et nubes pluant justum : operiatur terra, et germinet Salvatorem. Job, xxxvii, 11 et 12 : Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum : quae lustrant cuncta per circulitum, quocumque eas voluntas gubernantis direxerit.

« Super justos et injustos. »

Ecce beneficiicommunitas. Job, xxxvi, 31 : Per haec judicat populos, et dat escas multis mortalibus. Ad Roman. x, 12 : Idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Joel, iii, 18 : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum, hoc est, habitationem malorum : fons enim de domo Domini veniens est pluvia. Job, xxxvi, 29 et 30 : Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet. Ex his accipitur quod si Deus de muneribus suis tam nobilibus et tam utilibus sic dat manifeste et indistincte bonis et malis, quod multo magis nos de muneribus ejus commune et manifestum et indistinctum debemus habere dilectionis effectum.

<--- Page Split --->

« Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? »

Rationes hic inducit humanas, et sunt duæ : prima penes communitatem affectus : et secunda penes communitatem effectus.

Sumpta penes affectum est ista :

« Si enim diligitis, etc. »

Et tria facit : proponit enim antecedens, quod est diligere dilectione mercenaria, cum dicit :

« Si diligitis eos qui vos diligunt : »

Ita quod nobis sit causa dilectionis, quia diligimur.

Secundo, subinfert per interrogationem consequens, quod hæc dilectio non habet mercedem in cœlesti patria : et hoc est, quod dicit :

« Quam mercedem habebitis. »

Tertio, probat hoc a simili per dilectionem sæcularem, quæ fundata est super utile, vel delectabile, quando dicit :

« Nonne et publicani hoc faciunt? »

Qui tamen vacui sunt a mercede.

Sed videtur, quod diligentes nos debemus diligere : quia de hoc est in Proverb. viii, 17 : Ego diligentes me diligo. Ergo videtur, quod hæc dilectio non careat mercede.

Et dicendum, quia cum de Deo dicitur, hoc intelligitur, quod ipse diligit eos quibus dat gratiam diligendi se : et tunc quod diligunt, venit a Deo, et non ab eis. Osee, xiv, 3 : Diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Jerem. xxxi, 3 : In charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans. Jacob. iv, 4 : Amicitia hujus mundi inimica est Deo. Quicumque ergo voluerit amicus

esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. Non ergo est diligendum sicut publicani faciunt, quia illi diligunt potius lucrum mundi quam homines.

« Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnic i hoc faciunt ?

Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. »

Tria dicit hic, sicut in præmisso : quia præmittit antecedens conditionale, cum dicit :

« Si salutaveritis fratres vestros tantum. »

Et fratres dicuntur hic homines appropinquantes ad gradum proximi : salutatio autem vocatur exhibitio beneficii : quia de isto dicitur, Proverb. xviii, 16 : Donum hominis dilatat viam ejus : hæc enim est salutatio quam quærunt sæculares.

« Quid amplius facitis? »

Hoc est, super naturam quid additis? Et est secundum, in quo notat talem benefcientiam non esse remunerabilem.

Et hoc tertio probat de consimili, cum dicit :

« Nonne et ethnic hoc faciunt? »

Hoc est, gentiles notitiam Dei non habentes : natura enim hoc modo curva est in se ipsa, et diligit delectabilia et utilia sibi, sicut et asinus et bos : et hoc non est commendabile : quia dicit Aristoteles, quod « benefici est velle benefa- « cere, et non recipere beneficium ab ali- « quo. » I ad Corinth. xiii, 3 : Charitas non quærit quæ sua sunt, sed quæ aliorum. II ad Corinth. xii, 13 : Libentissime impendam, et superimpendar ipse pro

<--- Page Split --->

animabus vestris. II Reg. xix, 36 : Non indigeo hac vicissitudine.

« Estote ergo perfecti. »

Conclusio est intenta ex omnibus inductis. Et dicit duo : primo movet ad perfectionem : et secundo, perfectionis dat formam.

Primo enim movens dicit :

« Estote ergo perfecti. »

Perfectum est, quod extra se nullo alio indiget ad agendum : et sic est charitas gratuita, quae nec delectabile quaerit, quo juvetur ad diligendum, sed in se gratuita dilectione sibi sufficit, et perfecta est. I ad Corinth. xm, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Sic, Genes. vi, 9 : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis : cum Deo ambulavit, gratis diligendo, sicut Deus. Ad Ephes. iv, 13 : Occurramus omnes in virum perfectum, et mensuram aetatis plenitudinis Christi.

« Sicut et Pater vester, etc. »

Quatuor dicit : proponit Patrem, subjungit ,imitationis debitum, adjungit affectus serenitatem, conjungitque in his perfectionem quae nostra perfectionis est forma, et exemplum.

Ex hoc enim quod dicit :

« Sicut et Pater, »

Accipitur constans ad nos affectus, qui

etiam illata injuria non provocatur, neque beneficia subtrahit. Ad Hebr. 1, 3 : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Luc. xv, 22, dixit ad filium prodigum, qui iram meruerat : Cito proferte stolam primam, etc.

Debitum autem imitandi tangit, cum dicit :

« Vester. »

Malach. i, 6 : Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus ? Jerem. m, 19 : Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Ad Hebr. xii, 9 : Non multo magis obtemporabimus patri spirituum, et vivemus ?

Serenitatem affectus autem indeflexam dicit, subjungendo :

« Coelestis. »

Quia coelestia nulla commoventur turbulentia, sicut et Pater Deus peccatis in se factis non turbatur ad inimicitias iræ, ut non benefaciat. I ad Corinth. xv, 48 : Qualis coelestis, tales et coelestes. Joan. iii, 31 : Qui de cælo venit, super omnes est.

In his ergo

« Perfectus est, »

Quia semper in honestate quieti cordis permanens, largitatis beneficia non subtrahens. II ad Timoth. ii, 13 : Si non credimus, ille fidelis permanet, negare ipsum non potest : nullus enim omnino perfectus est, quem injuria provocat, et extra sui ipsius removet potestatem.

<--- Page Split --->