CAPUT IV.

Christus in deserto post jejunium quadraginta dierum vincit diaboli tentationes : et capto Joanne secedens in Capharnaum, pœnitentiam prædicat : piscatores Petrum et Andream, Jacobum et Joannem Zebedæi ad se vocat : annumtians quoque Galilæis evangelium, varias curat infirmitates, turbis ipsum comitantibus.

  1. Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tenteratur a diabolo 3.

1 Cf. Genes. vi, 6. 2 Cf. Genes. i, 2 .

Eo modo, quo dilectio (quæ est Spiritu sanctus, fluens a me in eum, et e converso ab ipso in me) complectitur eos qui in Spiritu suo adoptantur : quia horum naturam assumens, filium hominis naturalem mihi filium fecit.

« In quo mihi complacui. »

Sicut in genito, in quo natura mea, quæ pascit voluntatem meam, sicut pascor fruendo me ipso : quia dilectio impetus est bonæ voluntatis in amatum : libitum autem dulcedinem voliti et amati prægustans : sed complacitum est tota simul perfecte in amato pascens. Et quia sic eo fruor pascens oblitus doloris, induco aquas, non diluvii, sed in Spiritu diluentes peccata. Et ideo etiam Spiritus descendit, ut in aquis animam vivam faciat, sicut a principio 2. Unde primo ferebatur, et foverat aquas : in columba autem descendit, quia sine felle eos facit, quos unda baptismatis abluit.

2. Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.

3 Marc. i, 12 ; Luc. iv, 1.

<--- Page Split --->

  1. Et accedens tentator, dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

  2. Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei 1.

  3. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi :

  4. Et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum .

  5. Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum 3 :

  6. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

  7. Et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

  8. Tunc dicit ei Jesus : Vade, Satana : scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies 4.

  9. Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

  10. Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam 5 :

  11. Et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

  12. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

  13. Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium 6 :

1 Deuter. VIII, 3 ; Luc. IV, 4. 2 Psal. XC, 41. 3 Deuter. VI, 16. 4 Deuter. VI, 13. 5 Marc. I, 14 ; Joan. IV, 43.

  1. Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

  2. Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cœlorum 7.

  3. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare : erant enim piscatores 8 :

  4. Et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

  5. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.

  6. Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.

  7. Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

  8. Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, 'et prædicans evangelium regni, et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.

  9. Et abiit opinio ejus in totam Syriam : et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos : et curavit eos.

  10. Et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem .

6 Isa. IX, 1. 7 Marc. I, 15. 8 Marc. I, 16 ; Luc, V, 2. 9 Marc. III, 7 ; Luc. VI, 17.

<--- Page Split --->

« Tunc. »

IN CAPUT IV MATTHÆI

ENARRATIO.

« Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu. »

Sanctificato sacramento regenerationis, per quod filii adoptionis regenerandi sunt, antequam incipiat regenerare per doctrinam et doctrina confirmationem, ponit pugnam et victoriam contra diabolum, qui nisi victus sit, impedit regenerandos. Propter quod Ecclesia invenit exorcismos, quibus adjuratur, et ligatur, ne impedire possit regenerandos, quo minus consequantur regenerationis sacramentum.

In tentatione autem ista tria ponit : arma videlicet ejus qui tentatur, ut nos talibus doceat uti armis. Et ipsam tentationem et effectum tentationis, quem dispensative in se Christus exhibuit et secundum veritatem in nobis efficit. Et haec in littera sunt secundum ordinem, ut per se patet.

Arma enim ejus qui tentatur sunt Spiritus cogens et ducens : et desertum ab impedimentis expediens. Tentatio autem est diaboli persuasio et impulsus : et caetera quae patebunt. Effectus autem est exhibitio praesidii Angelorum, et ministerium.

Sic ergo,

Circa primum tanguntur duo : scilicet munientia Jesum contra tentationem, et facientia tentationis opportunitatem : et hoc est esuries, et perfectio magni jejunii.

« Tunc Jesus. »

Circa primum horum tanguntur quinque : tempus videlicet, et nomen tentati, et Spiritus ducens, locus, et intentio.

Primum igitur est tempus, cum dicit :

Quando videlicet baptismum accepit : quando columba super eum mansit : quando vox Patris de dilecto et complacito personuit. Instruens nos si debeamus contra tentatorem progredi, quod regenerati simus, ut esse habeamus. Jacob. i, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creatura ejus. Tunc enim creamur, ut simus. I Petr. i, 3 : Regeneravit nos in spem vivam.

De descensu columba. Psal. LIV, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columba ? Pennae enim sunt gratia donorum, et virtutum plenitudo. Cantic. II, 14 : Columba mea in foraminibus petra, in caverna maceria. Foramina petra, vulnera Christi : caverna, foramen lateris : quando jam murus ossium corporis maceratus fuit per exsanguinationem, et exsanimationem, et pena, et extensionem, et clamores.

De voce Patris, quando jam diligit te Pater, et complacet sibi in te, sicut in Filio dulcissimi Spiritus : ut sis ille filius dexterae, in quo dextera Domini fecit virtutem, quem et exaltavit, et virtutum magnalia operata est. Benjamin dico, de quo dicitur, Deuter. XXXII, 12 : Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Thalamus enim eris per pacem cordis : et inter humeros eum portabis per sublevationem sui honoris.

Qui praesentia (alias, praesentiam) in se habuit divinitatis. II ad Corinth. XIII, 3 : An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus ? Exod. XXXIII, 13 : Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto.

<--- Page Split --->

Iste est ergo tentatus. II Machab. xi, 8 et 9 : Cumque pariter prompto animo, scilicet ad bellandum, procederent, Jerosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis, non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. Praecedens enim contra tentatorem est Dominus Jesus : vestis candida, virtus innocentis vitæ : arma aurea, gratia cum divinitatis splendore conjuncta : hasta pungens, zelus acutissime sitiens, Deum vincere et hostem dejicere. Hic (alias, hoc) enim si sic in corde praecedit, audacter congredere : quia et saevitiam bestialem, et astutiam humanam, et munimenta murorum, quibus multos concludit, interrumpes (alias, irrumpes) et superabis.

Hic ergo talis,

« Ductus est a Spiritu. »

Constat quod a Spiritu sancto, qui ab ipso procedit in plenissimo robore, non solum habuit, sed etiam in copia in alios transfudit. Unde, Luc. iv, 1, dicitur ascendisse de aqua Spiritu sancto plenus : et quod agebatur Spiritu in desertum. Agi autem plus sonat quam duci. Agi enim est quasi cogi : et intendit dicere, quod nature motum etiam in naturalibus praeventi movens et agens Spiritus. Et cum esset in opere ad finem operis, duxit idem Spiritus. Concupiscentia autem, vel aliqua alia mala passio numquam egit eum. Non ergo te agat actrix concupiscentia carnis, et sanguinis et naturae motum praeveniat agens spiritus, et ducat ad finem optimum : tunc egredieris cum Jesu. Job, xxxix, 7 : Clamorem exactoris non audit. De actu autem spiritus praevenientis naturae impetum etiam invenis, ad Roman. viii, 14, et ad Galat. iv, 3 et 6 : Quicumque spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Signum hujus est, quod cum esuriret, non dixit quod fieret

panis ex lapidibus, sed præveniens naturae impetum Spiritus misit ad recordationem refectionis spiritualis. Si enim naturae impetus præveniat spiritum, infirma est natura ad standum : si vero concupiscentia carnis præveniat, jam cecidit antequam percutiatur ab hoste.

De ductu spiritus, Isa. lxiii, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic aduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit : et non erat cum eo Deus alienus.

« In desertum. »

Ecce locus tentationi parum congruus. Ibi enim non habet adjutores diabolus. Inter mundanos enim invenit concupiscibilia, per quae trahit affectus et linguas malorum, per quas subvertit aliquando intellectum. Et ideo, Genes. xix, 17, præcipitur Lot, ut non stet in omni circa regione, sed in monte salvum se faciat. II ad Timothy. ii, 4 et 5 : Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit. Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. I ad Corinth. ix, 25 : Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Est autem desertum locus, sui qualitate communem habitationem in se fieri non permittens : et hoc est habitatio Spiritus.

Et attende, quod concupiscentia carnis immensa est et infinita in desideriis. Est autem in nobis mens a metiendo dicta, quae primo mensurat, et metas ponit concupiscibilium et operum nostrorum : sicut quod tunc, et tantum, et taliter comedendum : et sic a venereis abstinendum, et mulieri non commiscendum, nisi limes sit fides thori, vel proles, et hujusmodi. Et hæc mens (quæ est principium virtutis in nobis) deserta ab habitatione carnalium, quia immensitatem et infinitatem sequitur caro, sicut dictum est. Alia autem mens altior in nobis, quæ non modo exteriora operabilia per

<--- Page Split --->

nos mensurat, sed mensurat nosipsos : ut videlicet nihil sensuum, nihil imaginationum, nihil cogitationum, nihil affectuum, nihil voluntatum, et nihil studiorum, et tandem nihil motuum sit, cui metas sapientia non ponat, et in fræno non contineat. Et hæc mens continentia vocatur, quia continentia ab Aristotele diffinitur, quod est mora in mente, quia totam vitam animalem et humanam continet, ne aliquid sui elabatur. Hic, Eccli. xv, 1 et 2, vocatur continens justitiæ, qui et apprehendet illam, scilicet sapientiam, et obviabit illi quasi mater honorificata. Altiorem autem habemus mentem, quæ mensurat ea quæ supra nos sunt, Deum et spiritualia per rectas rationes apprehendens, et se illis quantum valet adæquans et commensurans : et ad illam etiam caro numquam penetrat.

Primi deserti tirones sunt virtuosi dicti in moribus : secundi deserti milites sunt heroes heroicarum sive dominialium virtutum præferentes vocari : tertii sunt probatissimi spiritualium intellectuum duces : prout etiam Philosophi dividunt virtutes in morales, heroicas, et intellectuales sive contemplativas. Illi, qui primis opponuntur, sunt vitiosi : contrarii secundis sunt bestiales, sive animales vocati : sed contrajacentes tertiis sunt in divinis actibus hujus vitæ abducti. In primo horum desertorum clamat Joannes, in quo est gratia virtutis : ad secundum invitat Christus discipulos, Marci, vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. In tertio, in interioribus intrat Moyses, et videt visiones Dei magnas 1. De omnibus simul, Exod. v, 3 : Deus "Hebraorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro. Genes. xxii, 4, venit Abraham tertio die ad montem visionis in deserto.

Sic ergo non tam loco quam mundo (alias, vivendo),

« Ductus est Jesus in desertum. »

Vel potius subductus. In his enim est abundantia spiritus, et adjutorium contra tentatorem (alias, tentationem). Psal. lx iv, 13 : Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur. Isa. xxxv, 1 et 2 : Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. Primo enim deserto datur decor Carmeli, qui scientia circumcisionis interpretatur, quia mensurando præcidit superflua per medium virtutis moralis. Secundo datur gloria Libani, eo quod in tanto candore continentiæ ambulat, quod non videtur imitari homines, sed herilis heroes imitatur cælestes. Tertio datur decor Saron, qui principans lumini cæli interpretatur, quia admirabiles in lumine cæli invenit decores, puritate et firmitate omnibus excellentiores. Ideo etiam tria hic ab Isaia dantur ei nomina, quia primum est desertum, et non omnino invium : secundum desertum est invium, non tamen omnino solitudo : sed tertium est desertum, et invium et solitudo, quia omnino (alias, omni modo) vult habere solitudinem. Omnia autem germinant, et omnia florent, et omnia laudant, et omnia lætantur et lætabunda sunt. Luc. 1, 80 : Puer, scilicet Joannes, crescæbat, in primo deserto : et confortabatur spiritu, in secundo : et erat in desertis, in tertio scilicet, usque in diem ostensionis suæ ad Israel. Ibi enim revelationes accepit de officio suæ præcursionis.

Sic ergo Jesus ductus est a Spiritu in desertum,

« Ut tentaretur a diabolo. »

Hic tangit intentionem Salvatoris. Et dicit duo : tentationem, et tentatorem : diaboli enim officium est tentare.

<--- Page Split --->

Videtur autem inconvenienter dicere, quando dicitur,

« Ut tenteretur. »

Quia, cum omnis Christi actio nostra sit instructio, videtur nobis dare viam, quod exhibeamus nos tentationibus : et hoc est incautum valde. RESPOSSO. Dicendum, quod aliqua in Christo debemus imitari, et aliqua mirari. Quaecumque sunt opera virtutum imitari debemus : quae autem sunt potestatis, imitari non possumus, nec debemus, sed admirari. Et istud est unum de illis, quo objicit se illi, qui ita fortis est, sicut dicitur, Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Hoc enim facit ex fortitudine deitatis, quia sic fortior est forti. Matth. xii, 29, et Luc. xi, 21 : Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Ratio autem quare facit, est duplex : una de praeterito, et altera de futuro. De praeterito, quia sicut portavimus imaginem primi Adae victi a diabolo, ita debemus portare imaginem secundi : quam portare non possemus, nisi vinceretur ab eo diabolus, quia non possemus exspoliare imaginem primi. De futuro autem ratio est, quae superius inducta est : quia cum construxerit sanctificando regenerationis sacramentum, per quod regenerati portare debemus imaginem suam, hanc in agnitionem suae doctrinae percipere non possemus, nisi prius debilitato hoste : quia ex victoria primi hominis dominabatur in nobis. Et ideo conveniebat Christum congredi. Et istae causae non sunt in nobis : et ideo nostra infirmitatis nobis conscii, non debemus nobis facere tentationum occasiones.

Et si objiciatur, quod David dicit, Psal. xx, 2 : Proba me, Domine, et tenta me : et Psal. cxxxvii, 24 : Vide, si via iniquitatis in me est. Dicendum est,

quod aliud est tentari a Deo per tribulationem, et aliud tentari a diabolo per illicitorum suggestiones. Et primum quidem possunt petere aliqui magni viri, experti vires suas, ut hic urat et hic secet', ne saucii vadant urendi in ignem purgatorii, vel inferni. Secundum nullus debet petere, quia hoc non est in piena, sed in illicitis suggestis et concupitis.

Attendendum autem est hic, quid sit tentatio, quae tentationis incitatio (alias, incitativa), qui modi tentationum, et per quae diabolus tentat, et quamdiu.

Et quidem potius tradendo quam disputando diffinimus, dicentes, quod tentatio est impulsus tentatoris ad illicitum. Voco autem impulsum omnem inclinationem, et invitationem (alias, incitationem) qua quis ducitur ad illicitum concupitum, vel dictum, vel factum.

Incitativa autem tentationis quaedam sunt extra nos, et quaedam in nobisipsis. Extra nos sunt tria : in quibus sunt fines et intentiones desideriorum carnalium. Et illa sunt, de quibus dicitur, I Joan. ii, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ. Et illa sunt quæ vocantur deliciæ, divitiæ, et honores laudum, vel dignitatum. Alterum enim est bonum quod movet desiderium. Et si bonum est temporale, tunc est aut delectabile carni, aut utile : et alterum quidem est in honoribus, delectabile in concupiscentia carnis: utile autem in avaritia, quæ est oculorum concupiscentia.

Si autem tentantia sunt in nobis, tunc sunt duo : quorum tamen unum nascitur ex altero, scilicet timor humilians et suffodiens, et amor proprius inflammans. Timor enim nascitur ex amore : et de his dicitur, Psal. lxxix, 17 : Incensa igni et suffosa, ab increpatione vultus tui peribunt. Superbia autem quæ est initium apostasiæ a Deo, sicut dicitur, Eccli. x, 14 et seq., et avaritia quæ est libido, et amor temporalis boni

<--- Page Split --->

cujuscumque, sunt magis radices peccatorum quam tentationum. Et idem est de contemptu, errore, et libidine. Contemptus enim habitualis est, quando homo ipso opere effert se non curans praeceptum et praeceptorem. Et quando ipso opere non vult subdi praecipienti et praecepto, est superbia generalis, quae est initium omnis peccati. Error autem est generalis, quando non videt ad dirigendum opus regulas operis : quia sic omnis peccans errat, ad Hebr. xni, 13 : Ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Libido autem generalis est voluntas pascens se in bono commutabili : et haec est in omni peccato. Et ista sunt radices peccatorum, non tentationum.

Modi autem tentationum dupliciter sumuntur. Aut enim sunt ex parte tentatoris, aut ex parte tentati, aut ex parte utriusque simul : unius sicut agentis, et alterius sicut patientis.

Ex parte tentatoris sunt modi, quos tangit Gregorius 1, super illud Job, xl, 10 et seq. : Ecce behemoth quem feci tecum, etc. : ubi dicit, quod «omnia anti- « qui hostis Deus fideli suo servo osten- « dit tentamenta : omne quod opprimen- « do rapit, omne quod insidiando circum- « volat, omne quod minando terret, « omne quod suadendo blanditur, omne « quod desperando frangit, et omne quod « permittendo decipit. »

Et notat : Opprimendo rapit duobus modis : quando scilicet in uno non potens vincere, tot simul ingerit tentamenta quod omnia provideri non possunt : et tunc ab oppresso rapit aliquid. Alio modo quando ad malum inclinare aliquem desperat, tunc enim ad difficile bonum quod ultra vires est, aliquando instigat : et a victo laboribus rapit quod intendit : ita quod aliquando difficultate deterritus, bonum quod cceperat dimittit, et ad peccatum redit.

Insidiando autem circumvolat : maxime quando experiri intendit ad quas

vias peccati facilius inducat : aut quando vult experiri cujus sit virtutis aut debilitatis is quem tentare intendit.

Comminando autem terret praecipue, quando revocare tentat a bono proposito. Tunc enim comminatur labores quos inventurus sit, si propositum perficere velit: et malum pejus futurum, si a ccepto redeat. Et ideo melius sit non incipere, quam post cceptum retrorsum converti.

Suadendo autem blanditur in rebus ad luxum vitae pertinentibus : quod videlicet talibus indigeat infirmitas humana fomentis, quod (alias, quam) connaturalia sint nobis : et quod adhuc longa vita restet, in qua quis pœenitere posset : quod Deus misericors hujusmodi non puniat : et hujusmodi.

Desperando autem frangit eum, qui in profundum \vitiorum venerit per tristitiam nimiam : aut quod consuetudo de peccatis exire non permittat : aut quod vires talibus carendi non suppetant : aut hujusmodi.

Promittendo vero decipit : aliquando promittens impunitatem peccati, et procurans penam, sicut quod suspenditur. Vel promittit requiem et satietatem peccati post parvum tempus in peccato expensum : et facit concupiscentiam tunc magis incalescere, et hujusmodi.

Horum autem differentia sic habetur, quia diabolus aut intendit experiri quod nescit, aut propellere ad illicitum committendum. Et si intendit experiri, tunc insidiando circumvolat. Si autem iutendit propellere ad illicitum : aut hoc facit, aut quia a malo exitum impedit, et sic desperando frangit : aut quia retrahit ab eo quod est vere bonum. Et hoc duobus modis : aut cum violentia, aut sine violentia. Cum violentia quidem opprimendo rapit, sine violentia autem comminando terret. Aut est secundum inclinationem ad bonum temporale illicitum, et hoc est duobus modis : aut est secundum fructum dulcedinis boni ad quem inclinat, et tunc

<--- Page Split --->

suadendo blanditur : aut secundum concomitantia bonum illud, vel adjuncta, et tunc promittendo decipit.

Modi autem qui sunt ex parte nostra, sunt suggestio interior, et delectatio, et consensus. Suggestio quidem ex parte moventis cognitive, sive in ratione, sive in sensualitate : delectatio ex parte concupiscentiae : et consensus ex parte utriusque.

Ex parte diaboli autem et nostra, sunt modi qui dicuntur immissiones per angelos malos. Illos enim diabolus non quidem facit, vel creat, sed factos immittit in nos, et incendit. Et hi sunt tam ex parte corporis, quam ex parte animae. Ex parte corporis quidem, sicut dicit Augustinus, quod « sanguinem inflammat, « vel ponderosum facit, vel turbat, vel « escis vel potibus se immiscet, ut sapo- « ribus illiciat. »

Aliquando autem sunt ex parte animae : et tunc aliquando sunt ex parte phantasiæ, aut ex parte concupiscibilis, vel irascibilis. Si ex parte phantasiæ : tunc sunt formæ impressæ spiritui phantastico fortiter, ita quod quidquid imaginatur, totum refert ad formam illam, sicut faciunt melancholici. Et sic fit multis, quibus secundum præstigia illudit diabolus deterrendo, vel illiciendo. Si autem est in concupiscibili, vel irascibili, tunc vel iram, vel concupiscentiam commovet : vel ad illicite concupiscendum, vel irascendum illicite. Et isti sunt modi tentationum.

Tentat autem aliquando per se modis prædictis : aliquando per alium quem ad tentandum incitat, et hoc est planum : tamdiu enim tentatio vocatur, quamdiu non est peccatum. Quando autem consensus est in peccatum, tunc desinit esse tentatio, quia tunc habet propositum. Aliquando autem est et tentatio et peccatum, sed diversis respectibus, sicut in delectatione. In illa enim ipsa delectatio mala peccatum est : sed in quantum trahit ad ulteriorem consensum et ad ulterius opus, tentatio est.

Et hæc in præsenti de tentatione dicta sint paucis.

Sed sciendum, quod tentatio qua Christus tentatus fuit, non nisi extrinsecus fuit assumpto corpore, quo diabolus se sensibus Christi præsentavit. Intrinsecus in Christo non fuit motus illicitus, sicut in nobis.

Hoc igitur modo venit in desertum Christus,

« Ut tenta retur a diablo. »

Cujus officium, ut dicit Chrysostomus, est tentare. Et hoc est opus ejus, cibus, et totum desiderium. Et ideo numquam lassatur de ipso. I ad Thessal. iii, 5 : Ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster, hoc est, cujus officium est tentare. Deus autem etiam dicitur tentare, Exodi, xx, 20 : Ut probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. Genes. xxii, 1 : Tentavit Deus Abraham. Sapientiæ, iii, 5 : Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.

Contra hoc autem id esse videtur, quod dicitur, Jacob. 1, 13 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. RESPONSIO. Diabolus proprie tentator est, sicut dicit Apostolus, hoc modo tentationis, sicut hic loquimur, quia ille impellit ad illicitum : Deus autem dicitur tentare experiendo, non ut ipse discat aliquid quod sit in homine, sed potius ut homo innotescat sibi, vel aliis. Aliquando enim homo nescit virtutem suam : et ideo de se, non sicut debet, præsumit : et tunc Deus facit eum cognoscere suam virtutem, sicut fecit Abrahæ. Aliquando enim nimis præsumit : et tunc valet homini cognoscere suam debilitatem, ut non tantum in (alias, de) se præsumat. Aliis autem facit innotescere hominem, ut majorem vel minorem de ipso habeant præsump tionem. Et hoc modo tentat Deus, alio modo diabolus. Diabolus autem deorsum

<--- Page Split --->

fluens, vel græce criminator interpretatur 1, quia eos quos tentat, quantum valet, deorsum fluere facit.

« Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. »

Ecce congruitas tentationis ex parte Christi tentati : quem si omnino fortem invenisset, non tentasset. Et iterum si omnino invenisset infirmum, non tentasset, sed omnino subjecisset.

Et ideo dicuntur hic duo : unum, quod est fortitudinis, quod jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus sine esurie : quod diabolum traxit in admirationem, si purus homo posset facere. Alterum autem infirmitatis, quod est, quod postea post tantum jejunium esuriit. Et hoc fuit argumentum diabolo, utrum esset Deus, qui esurire potuit. Dicit autem quadraginta diebus non comedisse, et addit, quadraginta noctibus, ne credatur noctibus comedisse.

Attende autem, quod Moyses etiam jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et panem non comedit, et aquam non bibit 2. Elias etiam jeunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus 3. Sed secundum Hieronymum differt jejunium Christi a jejunio illorum, quod propria virtute jejunavit, illi autem virtute aliena : quia Moyses refectus fuit ex consortio sermonis Domini : quia cum contemplaretur Deum, ita tota mentis intentio et animae ferebatur in contemplationem, quod spiritus et calor recesserunt ab imo corporis, et ferebantur ad intellectum : calor quidem spiritum movendo, spiritus autem formas intellectui ministrando : et sic animae actio et caloris et spiritus minimae et paucae fuerunt in corpus, propter quod calor stetit in membris, et humor qui diffusus erat in mem-

bris, sine sensibili permutatione : et sic jejunavit. Unde etiam dicitur, Exod. xxxiv, 29, quod resplenduit facies ex consortio sermonis Domini (alias, divini), quia spiritus et formae adeo illuminati sunt ex specie Dei, quae apparuit, quod corpus immutatum fuit in splendorem. Elias autem jejunavit ex fortitudine cibi, non quidem manibus hominum praeparati, sed manibus Angeli : cujus virtute ita contemperatus fuit panis quem comedit, et aqua quam bibit, quod et nutriebat paulatim quadraginta diebus, et tamen non resolvebatur nisi per successionem quadraginta noctium : et ideo in fortitudine illius cibi dicitur ambulasse. Et hoc non facit cibus ab homine praeparatus, qui simul resolvitur et putrescit, et ideo non potest ita diu nutrire : quia si sanus est homo, infra sedecim horas cibus vel digestus, vel corruptus, descendit ei a stomacho. Christus autem neutro horum modorum jejunavit sustentatus, quia ex contemplatione suae deitatis non abstrahebantur a corpore anima, et spiritus, et calor : cum simul fuerit comprehenser et viator, nec etiam cibo aliquo praeparato sic jejunavit. Chrysostomus autem aliam dat differentiam, dicens, quod « Moyses et Elias omnibus « diebus simul et esurierunt et jejunave- « runt : Christus autem non. Quia in « littera dicitur, quod postea esuriit. Ex « hoc enim modo loquendi intelligitur, « quod quadraginta diebus et noctibus « non esurii t. Et ideo quando voluit, « esurii t : et quando voluit, non esurii t. « Et erat utrumque et esurire et jejuna- « re in potestate suae voluntatis. Et hoc « non conveniebat Moysi et Eliae, qui « necesse habebant esurire. » Et secundum hoc oportet dicere, quod potestate divina contenta fuerunt corpora Moysi et Eliae, ne resolverentur per calorem famis.

Dicemus ergo, quod quadraginta die-

<--- Page Split --->

bus jejunavit Christus, et hoc fuit magna potestatis : quia in die operatio et motus sensuum exhaurire debebant humiditatem membrorum, et facere languere et destitui. Et quadraginta noctibus dicitur jejunasse, quod fuit iterum potestatis : quia de nocte propter frigus et tenebras moventur calor et spiritus ad interius, et agunt in humidum inventum dissolvendo illud : et si non inveniunt, exsiccant corpus. Et hoc non fecerunt in Christo : quod iterum fuit potestatis. Et in his omnibus ostendit Christus hoc, quod dixit, Joan. x, 18 : Nemo tollit eam, scilicet animam, a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

Quod autem dicit :

« Postea esuriit. »

Notatur, quod tunc vires naturales (alias, naturalis) caloris et spiritus in corpus agere præcepit. Et sic et jejunium, et esuries fuerunt, ut dictum est, secundum suæ voluntatis potestatem. Sic igitur Christus quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunavit, et postea esurit.

« Et accedens tentator, dixit ei. »

Hic incipit pars, quæ est de tentatione.

Et dividitur in tres partes secundum tres tentationes quas inducit, ut patet : quarum prima est de gula, quæ tractatur hic.

Et dividitur in duos paragraphs : in tentationem videlicet tentatoris sive activam, et in responsionem exclusivam tentationis diaboli, sicut patet in littera.

Circa tentationem activam duo dicuntur, scilicet tentatoris appropinquatio ad tentatum, et tentationis expositio, quæ patent in littera.

De appropinquatione tentatoris dicit :

« Et accedens tentator. »

Et hic accessus aliter accipitur in Christo, et aliter in membris. In tentatione enim Christi non fuit accessus nisi exterius secundum locum : in nobis autem, qui corrupti sumus per peccatum, est accessus per appropinquationem similitudinis, quæ est primus motus in cogitatione, vel concupiscentia ejus quod persuadet.

Attende autem, quod in quolibet genere uno est aliquod unum primum. Et ita est in genere tentationis : primus motus ad illicitum est interior cogitatio illiciti (alias, illicite) trahens concupiscentiam : et hæc vocatur cogitatio effectiva, sive practica græco nomine : quæ meo judicio primus est motus et peccatum : sed minima differentia est peccati, ita quod etiam deletur per aversionem ab illicito concepto : et tunc dicitur conteri caput serpentis 1. Hoc est initium peccati. Exterior autem motus suggestionis hostis simpliciter tentatio est, et non peccatum ejus qui tentatur, sed peccatum tentatoris. Et hoc modo fuit suggestio in tentatione Christi. Cum autem primus motus in genere peccati sit suggestio cogitationis interioris, secundus motus in eodem genere est delectatio, et tertius consensus vel dissimulatio rationis, et quartus voluntas perficiendi, et quintus impetus ad opus. Et ratione horum primus dicitur motus primus. Quod autem quidam distinguunt primo primum, qui est in cogitatione (alias, tentatione) simplici, vel suggestione interiori, et prævenit rationem : et secundo primum, quem videt ratio, ego non approbo, quia peccatum incipit in primo motu qui prævenit rationem. Vires enim inferiores animæ sensibilis participant aliqualiter rationem, ut dicunt Aristoteles et Damascenus, et ideo possunt esse subjectum [peccati : non enim

<--- Page Split --->

essent ordinabiles a ratione, nisi aliqualiter secundum formam participarent rationem.

Sic ergo,

« Accedens tentator. »

Passibus localibus ad Christum, et similitudine persuasionis ad membra.

« Dixit ei. »

Per corpus assumptum : nobis autem dicit per id quod in nobis seminarium suae persuasionis immittit.

« Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. »

Ecce tentatio.

Et dicuntur duo : primum est explorationis, sive experientiae, qua experiri vult quod nescit : et secundum est persuasionis suae voluntatis, quod experiri vult.

Hoc est quod dicit :

« Si Filius Dei es. »

In hoc enim dubitavit. Quia quod esset Filius Dei, ex stella, etiam testimonio Joannis, et Pastoribus, et Simeone arguit. Quod autem homo infirmus sit, ex facie et aliis arguebat defectuum passionibus : et ideo dubitavit. Libenter autem expertus fuisset, ut si homo purus esset, studeret pravælere ei in aliquo peccato, sicut aliis prævaluerat omnibus. Si autem Filius Dei esset, desisteret ab ipso, et non persuaderet passionem, ut non cito homo redimeretur. Et hujusmodi lectura est secundum Chrysostomum. Et ideo dicit : « Si Filius Dei es. »

Et adjungit :

« Dic ut lapides isti panes fiant. »

Demonstrabat lapides, quorum copiosa multitudo jacebat in deserto.

Et altende, quod in ista tentatione non persuadet delicias, sed prætextu necessitatis nititur inducere Christum, quod motum carnis faciat præire motum spiritus : et sic faciat in eo causam et principium non unius, sed omnis perversitatis. Quia omnis perversitas hominis oritur ex hoc, quod caro præit et imperat spiritui, ad Galat. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim ad invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. Eccli. xvii, 30 et 31 : Fili, post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si præstes animæ tuæ,sive animalitati,concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Nititur ergo diabolus, quod spiritus non sit ductor operum et actor, sed carnalis concupiscentia, et hoc sub prætextu necessitatis, ut minus advertatur.

Et attende, qualiter nititur etiam ad inanem gloriam : quia inanis gloria esset, si hoc vellet consequi per miraculum, cum potius panis in labore sit sumendus. Psal. cxxvii, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus, etc. Psal. cxxvi, 2 : Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Job, v, 7 : Homo nascitur ad laborem.

« Qui respondens dixit : Scriptum 4 est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. »

Ecce responsio Salvatoris.

Et innuit tria : cautelam absconsionis contra id quod experiri voluit, reprehensionem contra voluntatem persuasionis, et insufficientiam contra id quod necessitati famis laborabat consulere.

Primum notatur in hoc, quod non ex se, sed ex Scriptura respondet.

<--- Page Split --->

« Scriptum est. »

Hoc enim commune est Deo et homini : et ideo ex hoc nec unum, nec aliud potest cognoscere. Psal. c XIX, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagitta potentis acutae, hoc est, acutae veritatis auctoritates de arcu Scripturae potentis intellectus virtute directae.

Contra voluntatem persuasionis dicit :

« Non in solo pane »

Corporali

« Vivit homo. »

Quasi dicat : Tu tentator es, et iniqua persuades : quia si panis reficere debeat, non erit solus, sed oportet quod sit virtus spiritus in pane per verbum, sicut infra patebit : et tunc oportet praeire spiritum, quem tu persuades postponere. I ad Timothy. iv, 4 et 5 : Omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Psal. XXI, 27 : Edent pauperes, et saturabuntur : et laudabunt Dominum.

Contra falsum consilium de subventione necessitatis, dicit vivere hominem.

« In omni verbo quod procedit de ore Dei. »

Et ex quo verbo vivit homo, vitat dependet a verbo, non de pane, nisi secundum quod virtus verbi est in ipso. Cum enim verbum Dei Patris consubstantiale sibi sit Filius, verbum illud est ars plena rationibus et ideis vivis, et lucentibus, quae in ipso sunt vita et lux omnium eorum quae per creationem, vel per naturam producuntur. Ideae autem sive formae illae artis et mentis divinae, quae in verbo sunt, prodeunt in corpora

creata, vel generata, quando formantur et a Deo esse accipiunt : nec aliquid valent, nisi per formas illas. Propter quod dicit Anselmus, quod « unumquod- « que tunc vere est et facit, quando est, « et facit hoc ad quod est in mente « divina. » Et sic triplex est verbum : unum increatum, et generatum, quod est Filius : alterum increatum, quod est forma per sapientiam Dei impressa rei naturali factae. Et simile huic est in artifice carpentario, qui lumen intellectus sui habet tamquam verbum sui intellectus, quo se suus in ipso intuetur inintellectus : et habet in ipso lumine formas omnium quae carpentat, quae sunt rationes suorum operum : et ex his similes formas producit in ligna quae carpentat. Onnino autem ex similibus formis operatur medicus, et faber ferrarius, et quilibet alius : ita quod domus est ex domo, et sanitas ex sanitate, et ea quae est in complexione humorum, est ex ea quae est in anima medici. Similiter autem est in summo spiritu, qui cum cogitando intuetur se in lumine intellectus sui, dicit se et verbum suum consubstantiale sibi, filius ejus est. Et in illo lumine verbi splendent ideae omnium factorum, quae sunt rationes operum suorum : ex quibus procedunt in res naturales formae rerum, per quas in esse naturali sunt hoc quod sunt. Propter quod a Platone etiam imagines dictae sunt, quia sunt primarum formarum quae in mente divina conceptae sunt, quaedam imitationes.

Est ergo triplex verbum Dei. Primum est coaeternum et consubstantiale, quod generat, quando intuetur se. Secundum, quod est exemplar, et idea, et ratio rerum, ad quod fiunt res. Tertium, quod incorporatum est rebus, à quo est res hoc quod est : et illud dependet a medio verbo, et medium radicatur in primo. Et patet, quod nihil virtutis est in aliqua re, nisi ex verbo Dei. Hinc est, quod dicit Augustinus super Joannem, quod eodem verbo, quo panibus quin-

<--- Page Split --->

que millia hominum, ex paucis granis pascit totum mundum, et hoc tamen nemo miratur. Illud mirantur homines, non quia majus est, sed quia rarius est 1.

Et hoc est, quod dicit :

Deuter. vn, 2 et 3 : Dominus Deus tuus... dedit tibi cibum manna,... ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.

Sapient. xvi, 26 : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. A verbo enim Dei dependet virtus et conservatio omnium.

Dicit autem :

« In omni verbo quod procedit de ore Dei. »

« In omni verbo quod procedit de ore Dei. »

Ut in processione notet verbum procedens ad exterius in res factas. Per os autem notat profusivam naturam Patris, a qua procedit quidquid est in omnibus rebus. Os tamen Patris etiam dicitur Filius loquens eum in mundo. Isa. xl, 5 : Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.

Dicitur etiam os quilibet pronuntians verbum Dei. Jerem. xv, 19 : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris : sed omnia verba talium dependent a verbo Dei, quod dicit per se ipsum, et in quo est operativum omnium rerum. Isa. lv, 10 et 11 : Quomodo descendit imber et nix de ceto, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem com-

edenti : sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad qua misi illud.

« Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi. »

Hic incipit secunda tentatio, quae est de inani gloria.

Et objicitur de ordine : quia, Lucas, iv, 9-10, hanc ponit ultimam, et eam quam iste poni ultimam, Lucas ponit mediam 2. Et videtur probabilius esse quod dicit Lucas : ut illae videlicet continue factae sint quae factae sunt in deserto, et postea transtulerit eum in civitatem : quam quod una facta sit in deserto, et secunda in civitate, et iterum rediverunt in desertum, et ibi perfecta sit ultima. Et dicendum cum beato Gregorio, quod « Lucas in ordine ten- « tationum sequitur veritatem histo- « riæ. » Sed quia Christus in tentationibus intendit in eisdem vincere diabolum, in quibus ipse vicit Adam, ideo Matthæus prosequitur ordinem tentationum Adæ. Genes. iii, 3, diabolus dicit Adæ : In quocumque die comederitis ex eo : ecce gula, eritis sicut dii : ecce inanis gloria, scientes bonum et malum : ecce avaritia, quæ non tantum est pecuniæ, sed etiam scientiæ. Et ita penes intentionem victoriæ tentationum quam Christus habuit, sumitur ordo Matthæi : penes veritatem historiæ sumitur ordo Lucæ : ut utrumque per duos Evangelistas habeamus. Et ideo Spiritus sanctus voluit, quod duo scriberent eas.

Hæc autem pars, sicut præcedens, dividitur in partes duas : in quarum

<--- Page Split --->

prima ponitur diaboli tentatio, et in secunda per Christum tentationis elisio. Et haec patent in littera.

Tentatio autem diaboli habet tres paragraphos : in quorum primo quaeritur tentatoris opportunitas : in secundo, tentatio : et in tertio, persuasio : ut inducat facilius per Scripturae allegationem.

In primo horum tria dicuntur, scilicet tempus, appropinquatio tentatoris, et loci congruitas.

Tempus importatur, quando dicit :

« Tunc. »

Et hoc fuit, cum magna facta meritorum praecesserant in jejunio : tunc enim aliquis se majorem apud Deum reputat, et citius de Deo praesumens Deum tentat.

Et subjungit :

« Assumpsit eum diabolus. »

Et tangitur appropinquatio tentatoris ad tentatum : quod exponendum est sicut superius 1.

Et attende, quod quidam Sanctorum videntur dicere quod assumpsit eum, portando super se corporaliter assumpto corpore. Sed Chrysostomus dicit, quod « assumpsit eum, ducendo post se. » Et hoc ego melius credo. Et quodlibet istorum dicatur, miranda est Dei patientia, quod ita et a tali portari, et adduci voluit : et mirandus est zelus salutis nostrae in Christo, propter quem seita portari, et adduci voluit a diabolo, et propter quem se postea a membris diaboli permisit occidi. Psal. lxviii, 10 : Zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

« In sanctam civitatem. »

Istud est tertium.

Et tangit duo : congruitatem videlicet ex loco communi, et congruitatem ex loco proprio.

Ex loco communi, quod assumpsit eum in sanctam civitatem Jerusalem : quae sancta dicitur propter templum, et cultum legis, et sacramentorum exhibitionem : et praecipue, quia ibi fuit fundendus sanguis Christi omnia sanctificans. Isa. lu, 1 : Induere vestimentis gloriae tua, Jerusalem, civilas Sancti. Matthæi, xxvn, 53 : Exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Isa. lxv, 11 : Domus sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi te laudaverunt patres nostri, facta est in exustionem ignis.

Ex loco proprio : habet enim hic locus opportunitatem ad inanem gloriam, eo quod in loco in quo magna facta sunt per multos, facilius surrepit tentatio aliquid magnum faciendi, ut in gloria sit, sicut multi in loco illo gloriosi habiti sunt.

« Et statuit eum super pinnaculum templi. »

Quidam dicunt, quod pinnaculum fuit cacumen summae altitudinis templi : et hoc non est probabile : sed secundum quod innuitur in Ezechiele, xlui, 1 et seq., exedrae fuerunt in templo, hoc est, exteriores aedes per modum pinnarum prominentes a fronte templi, ubi erant cathedrae concionantium et docentium Sacerdotum, sicut ipso nomine significatur : quia cathedra dicitur aedes categoriae, vel catechismi, hoc est, predicationis vel doctrinae : et fuerunt ad similitudinem ambonum, qui fiunt apud nos in muris Ecclesiarum, unde predicatur populo. Et quia illae elevatae fuerunt, ut inde loquerentur Sacerdotes et Levita (qui erant in atrio interiori) populo qui erat in atrio exteriori. Ibi in

<--- Page Split --->

alto vel posuit, vel duxit eum, quia ibi per inanem gloriam multos vicerat. Job, xli, 23 : Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae. Isa. xiv, 13 : Super astra Dei exaltabo solium meum.

Sed quaeritur, quod si statuit eum in tam eminenti loco, quare non videbatur ab aliis? Dicendum secundum Glossam, quod diabolus egit hoc, ut videretur ab hominibus : ut magis ex contuitu multorum de elevatione tentaretur. Sed Christus, ignorante diabolo, semper egit quod a nullo videbatur : et ideo acclamatio populi nulla fuit.

« Et dixitei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. »

Ecce tentatio.

Et habet duo : experientiam, et tentationem.

Id quod experiri vult, est quod dicit :

« Si Filius Dei es. »

Et hoc est :

Et est exponendum sicut supra 1.

« Mitte te deorsum. »

Probrose dicitur, ut provocet : quia provocatus animus citius inclinatur ad malum. Honeste enim dixisset : Sine adminiculo transpone te inferius. Secundum tamen suum affectum congrue locutus est, quia voluntatem suam (quæ deorsum fluens vocatur) non perficit, nisi qui deorsum se mittit, Ezechiel. xxviii, 17 : In terram projeci te : ante faciem regum dedi te. Filiorum autem Dei est ascendere sursum. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Quæ sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dex-

tera Dei sedens : quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

« Scriptum est enim. »

Psal. xc, 11 et 12 : Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus vius tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Adhibet Scripturam, utfacilius persuadeat : et præcipue ideo, quia in superioribus Christus sibi per Scripturam responderat.

« Quia Angelis suis. »

In ista Scriptura tria dicuntur : primum est necessitas faciendi imposita Angelis : secundum efficacia operis custodiæ Angelorum : tertium, pene à immunitas eorum qui ab Angelis custodiantur. Et est sensus : Facere poteris quod persuadeo, quia ex mandato Dei Angeli te custodienli habent necessitatem : ex virtute manuum Angelorum habebit custodia eorum efficaciam : ex immunitate prædieta per prophetiam, nullam penitus senties collisionem.

« Quia Angelis suis mandavit de te. »

Sed diabolus perverso intellectu attribuit capiti quod bene dictum est de membris, quia Christus non habuit Angelos ad custodiam, quia non indiguit, sed membra. Et ideo datum est hoc manlatum Angelis, ut custodiant membra. Matth. xvii, 10 : Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est. Ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis ?

<--- Page Split --->

« Et in manibus tollent te. »

Ecce efficacia custodiae. Manus autem, quia est organum organorum ad multa ordidinata opera. Ideo dicitur organum intellectus operativi : et per ipsam significatur intellectualis et efficax Angelorum operatio circa custodiendo s. IV Reg. vi, 18 et seq., Eliseus per Angelos capit excercitum Syriae.

« Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. »

Ecce immunitas pene : quia si securitas datur, ne pes impingat, multo magis ne totum corpus casu collisionem patiatr. Genes. xxxu, 2 : Castra Dei sunt hæc. Zachar. ii, 8 : Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.

Et attende astutiam diaboli, quia tacet hoc quod contra se dictum noverat consequenter in prophetia : Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem 1.

« Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. »

Responsio est Christi temperata : ut experiri non possit quod quaerit, et persuadere non valeat hoc de quo tentavit.

Propter primum dicit :

« Scriptum est. »

Sequienim Scripturam est sanctorum, et non negatur Dei filiatio.

Et hoc est, quod dicit :

« Scriptum est. »

Deuteron. vi, 16, dicitur a Moyse filiis Israel : Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

« Non tentabis Dominum Deum tuum. »

Tentare Deum, est se injicere periculo, ut experiatur an Deus miraculo eripere velit : cum ex humana ratione promptum habeat quid facere possit. I ad Corinth. x, 9 : Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Si tamen a Deo offerretur signum, petere possemus et deberemus. Et ideo reprehenditur Achaz, Isa. vii, et 12, cui cum diceretur : Pete tibi signum, etc. Respondit : Non petam, et non tentabo Dominum. Sic enim signum petere, non est tentare Dominum.

« Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriarn eorum. »

Ista est tertia tentatio facta in deserto.

Et habet duo : tentationem, et responsionem.

Tentatio autem ipsa duo habet : primo enim ponit inducentia ad facilius consentiendum, et secundo subjungit tentationem.

Inducentia autem sunt assumptio

« In montem excelsum valde. »

Qui in deserto fuit, quod erat inter Jerusalem et Jericho, ubi perfecta fuit tentatio : quia ibi saepe multos habuit sibi consentientes diabolus, eo quod ibi latrones habitabant, homines spoliantes et occidentes. Luc. x, 30 : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones. Et ideo etiam locus doim, hoc est, sanguinis, dicebatur, propter multum sanguinem qui ibi fundebatur. Erat enim mons, unde eminus videri poterat.

<--- Page Split --->

Secundum inducens ex visu fuit, quod

« Ostendit ei omnia regna mundi. »

Non quod visum Christi ampliaverit, quia de hoc potestatem non habuit, sed quod indicaverit in quibus essent mundi partibus: sicut versus partes illas Roma et regnum ejus, et versus illas alias Græcia et regnum ejus, et sic de aliis.

« Si cadens. »

Dicit autem :

« Regna mundi, et gloriam eorum. »

Quia in nomine regni importantur divitiae et potestates, et in nomine gloriae, importantur honores adjuncti : ut omnibus simul conjunctis appetibilibus facilius persuaderet.

In nobis autem mons iste est mons ambitionis : undelongevidemus quod ambimus. Jerem. t.1, 25: Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram. Zachar. iv, 7 : Quid tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum. Super istud ceciderunt fortes Israel, et interierunt arma bellica Ecclesiae 1.

Gloria autem est appetitus laudis et excellentiae. Psal. t.1, 3 : Quid gloriaris in malitia ? Ad Galat. vi, 14 : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domininostri Jesu Christi : hoc est, in crucis humilitate, non in montis vertice.

De primo :

« Et dixit ei : Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. »

Ecce tentatio.

« Haec omnia tibi dabo. »

Hic promittendo decipere tentat : quia non habet potestatem dandi aliquid, cum

nihil suum sit. Psal. xxni, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus. Licet enim, infra, vi, 24, dicatur mammona daemon qui praest divitiis, hoc non ideo dicitur quod suae sint, sed quia praest illicita acquisitioni et retentioni illicita divitiarum.

Non enim adoraret, nisi prius caderet. Attende autem, quod cadere in prostratione, est proprie hominis coram Creatore, quia est recognitio quod non sumus per nos nisi cinis et pulvis, et erecti sumus per Creatorem in hoc quod sumus. Hanc autem reverentiam Creatori debitam semper usurpavit sibi diabolus, quae graece λατρελα vocatur, sicut superius diximus. Et ideo etiam idololatriam invenit, ut in idolis haec servitus sibi exhiberetur. Et hoc est quod sequitur :

« Adoraveris me. »

Et hoc ad ultimum induxit, quia hoc maxime desideravit.

« Tunc dixit ei Jesus : Vade, Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. »

Responsio est Christi duo habens : unum est repulsa diaboli cum objurgatione, et alterum, exclusio tentationis.

« Vade, Satana. »

Hoc est, criminator. Docet (alias, decet) enim nos hoc factopatientes esse in injuria propria, sed in injuria divina nullo modo patienter dissimulare. Sicut Mardochæus noluit honorem Dei sui transferre ad hominem 2 : et Dominus injuriam Deo in templo facientes expulit flagello 3 : et Deuter.

<--- Page Split --->

xvii, 3, præcipitur lapidibus obrui, qui sibi vindicat honorem deitatis, ut ad aliud aliquid deitatem retorqueat.

« Scriptum est. »

Deuter. vi, 13, dicit Moyses Israel : Dominum Deum tuum timebis, et tili soli servies, etc.

« Dominum Deum tuum adorabis. »

Omnis creatura, tam homo quam Angelus, quam etiam tu, diabole.

« Et illi soli servies. »

Hoc est, servitutem latreosis (vellatrie) impendes. Psal. xliv, 12 : Ipse est Dominus Deus tuus : et adorabunt eum. Est autem unus Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Exod. xx, 2 et 3 : Ego sum Dominus Deus tuus... Non habebis deos alienas coram me. Deuter. vi, 4 : Audi, Israel : Dominus Deus noster, Dominus unus est.

« Tunc reliquit eum diabolus: et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei ».

Hic incipit pars, quæ est de tentationum effectibus. Et est fuga diaboli, sicut potestatis adversæ, et conjunctio Angelorum, sicut virtutum cælestium. Hoc enim efficit victoria tentationum in nobis, pro qua tentationem vicit Christus, ut in nobis ista efficeret.

De primo autem dicit, quod

« Tunc, »

Victus et confusus,

« Reliquit eum diabolus. »

Ille princeps daemonum Lucifer, qui primum hominem tentavit. Reliquit au-

tem non loco tantum, sed in potestate tentandi: diabolus enim victus ab aliquo, ut dicunt Sancti, non audet ulterius tentare. Potestatem etiam diminutam tentandi nos habet, postquam confusus est a Christo. Dicunt autem quaedam Glossæ, quod reliquit eum recedens in ignem æternum. Et ideo dicitur, quod religavit eum in infernum usque ad ultima tempora, quando solvetur Satanas, et dabitur ei licentia tentandi temporibus Antichristi. Usque enim ad illa tempora diminutam habet potestatem et ligatam tentandi per se ipsum. Apocalypse. xx, 1 et seq.: Vidi Angelum descendentem de cælo (hoc est, Christum qui vocatur, Isa. ix, 6, magni consilii Angelus) habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, quiet diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, hoc est, per totum tempus gratia: et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post hæc oportet illum solvi modico tempore. I Petr. v, 8 et 9: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Jacob. iv, 7 et 8: Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Apocal. xii, 9: Projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas.

« Et ecce Angeli. »

Secundus est effectus, quia per victoriam tentationum meruit nobis conjunctionem Angelorum. Et dicuntur duo,accessus videlicet, et ministerium.

De primo dicit tria: promptitudinem, dignitatem, et familiaritatem.

Promptitudo intelligitur per demonstrationem, cum dicit:

« Ecce. »

Quasi dicat, promptum et statim.

<--- Page Split --->

Matth. xxvi, 53: An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum? Quasidicat: In promptu sunt non quidem ad meam indigentiam, sed membrorum.

« Angeli. »

Ecce dignitas, quia dicit Hieronymus : « Magna dignitas est animarum, quod « habent custodiam Angelorum. » Unde tales et tanti nostri dicuntur. Matth. xvn, 10 : Angeli eorum in cœlis semper vident faciem Patris mei, qui in cœlis est.

« Accesserunt. »

Ecce propinquitas et familiaritas. Et ideo nobiscum esse dicuntur, IV Reg. vi, 16 : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. Josue, v, 14 : Sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.

« Et ministrabant ei. »

Non ex indigentia, sed ex reverentia in capite: nobis autem ex indigentia nostra ministrant. Et dicitur generaliter, ministrabant, ut omne ministerium quo indigemus intelligatur. Ad Hebr. i, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis ? Unde, II Machab. x, 29 et 30, apparuerunt circa Machabæum quinque viri protegentes Machabæum, et in alios tela ignea jacientes, ex quibus perturbati cadebant. Et quinque viri quinque significabant choros Angelorum, usum exterioris offici circa nos habentes: hoc est, Virtutes, Potestates, Principatus, Archangeli, et Angeli. Hi enim secundum sua officia ministrant nobis, etiam quando non videmus eos.

Sic ergo dictum sit de tentatione.

« Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galileam :

Et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim. »

Postquam in præcedentibus determinatum est de sacramento regenerationis, quo perficitur nostra sanctificatio secundum interiorem hominem, tangit nunc illuminationem, qua docemur de regenerantibus: et durat usque ad capitulum vicesimum sextum, ubi incipit tradere sacramenta Passionis et Resurrectionis, quæ ipse in seipso perfecit: quæ sicut causæ efficientes operantur, et faciunt in sacramentis Ecclesiæ, et dant eis virtutem, qua (alias, quia) nos regenerant. Talis autem ordo congruit: quia sicut medicina nihil operatur, nisi conjuncta calori naturali corporis ejus in quo operatur sanitatem: ita sacramenta Christi et Ecclesiæ nihil omnino operantur, nisi conjuncta animæ per cognitionem et devotionem. Et ideo oportet præmittere sermonem ostendentem sacramenta, et inducentem ad devotionem eorum: et hunc oportet confirmari per miraculà. Et hoc fit ab hoc loco usque ad Passionem.

Dividitur autem in partes duas: in quarum prima fit prælibatio totius quod intenditur, et in secunda ponitur exsecutio: et hæc incipit in sequenti capitulo.

Prælibatio autem doctrinæ et confirmationis ejus habet partes tres: ita quod in prima prælibat quod oportet hujus doctrinæ esse initium: in secunda autem prælibat quem oportet esse hujus doctrinæ ministrum convenientem: in tertia autem prælibat quem oportet esse modum et officium. Secunda incipit ibi, §. 18: « Ambulans autem Jesus juxta mare. » Tertia incipit ibi, §. 23: « Et circuibat Jesus totam Galilæam. »

Prima autem harum dividitur in duas:

<--- Page Split --->

in quarum prima, conveniens determinat initium quantum ad auditorem, et in secunda determinat conveniens initium quantum ad materiam rei praedicandæ, ibi, y. 17 : « Exinde cæpit Jesus prædicare et dicere. »

Et si dicitur, quod non debet in docrina determinari initium quantum ad auditorem, Dicendum est, quod secus est in doctrina morali, et in doctrina quæ non est nisi sciendi gratia. In scientiis enim theoricis (alias, rhetoricis) non quæritur qualis sit auditor, sed in moralibus secundum principium scientiæ oportet determinare auditorem, sicut patet per Aristotelem in I Ethicorum. Et ita oportet facere hic.

Circa primum horum sunt duo paragraphi : quorum primus est de inceptione quoad auditorem, et secundus est de confirmatione hujus per Scripturam, ut patet in littera.

Circa primum horum tangit quinque : quorum primum est occasio, per quam venit ad eos qui primum audire debebant : secundum est locus communis auditus primi suæ prædicationis : tertium est, qualiter declinavit quædam loca, in quibus non conveniebat eum primum prædicare : quartum autem est, qualiter venit ad locum, ubi conveniebat incipere: et quintum est descriptio illorum locorum. Et hæc patent per ordinem in littera.

De primo dicit :

« Cum autem audisset Jesus. »

Attende autem quod Matthæus, sicut et Lucas, et Marcus prætermittit primum adventum Domini in Galilæam postea quam baptizatus est, quando mutavit aquam in vinum, et cum matre et discipulis Capharnaum mansit : a qua civitate propter Pascha Jerusalem ascendit, et inde venit in Judæam, et per discipulos baptizavit : cum etiam Joannes in Ænnon juxta Salim baptizaret, sicut dicitur, Joan. iii, 23.

Et tunc primo audiens Jesus,

« Quod Joannes traditus esset. »

Dicitur autem traditus, quia a Judæis consentientibus in mortem ejus traditus est Herodi : qui etiam reprehenderunt eum, quod baptizaret, cum nec esset Christus, neque Elias, neque Propheta. Fuit etiam traditus permissive a Deo, ut dicit Chrysostomus. Et cum similem jam invidiam concepissent contra Jesum, eo quod, sicut dicitur, Joan. n1, 26, audierunt quod baptizaret, et plures discipulos faceret quam Joannes fecerat, tunc primum

« Secessit in Galilæam. »

Ecce secundum, ubi tangit locum communem in quo initiari convenit prædicationem istam. Et ab isto loco incipiunt tres Evangelistæ intermittentes facta unius anni, quæ solus ponit Joannes, eo quod ultimo scripsit, et vidit ea in aliis deesse. Luc. xxiii, 3 : Commovei populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.

« Et relicta civitate Nazareth. »

Ecce tertium, ubi dicit quas civitates reliquit. Licet enim in Nazareth annuntiatus, conceptus, et educatus sit, tamen ibi prædicare non incepit, quia non erat metropolis Galilææ. Nec conveniebat incipere nisi in loco solemni et publico.

Assignantur autem tres causæ, quare huc secessit a Judæa : una quidem, quæ dicta est, quatenus ad locum aptum in initio suæ prædicationis veniret : alia autem est, ut passionem suam usque ad tempus congruum differret : et tertia, ut nos in periculis secedere doceret. Vivente autem et libero a captivitate existente Joanne, non prædicavit aperte : quia hoc Præcursori debebatur, et ne putaretur Joanni velle derogare.

His ergo de causis,

<--- Page Split --->

« Venit »

In Galileam.

« Et habitavit in Capharnaum. »

Ecce quartum, ubi determinat locum solemnem, unde incepit. Secundum interpretationem enim nominis sui Capharnaum villa pulcherrima dicebatur, et fuit.

Et hanc describit quoad situm dupliciter: secundum locum in quo sita est, et secundum sortes tribuum inter quas fuit: et hoc est quintum.

De loco quidem dicit, quod fuit

« Maritima. »

Et dicitur mare hic stagnum Tiberiadis, sive Genesareth, more Hebræorum, qui quaslibet aquarum congregationes maria vocant: tamen ibi etiam fuerunt quaedam salinæ, ex quibus forte maris nomen accepit.

Per sortes autem describit, cum dicit:

« In finibus Zabulon et Nephthalim. »

Quia inter sortes illas, quasi inter gentiles (qui erant in Galilæa gentium) et Judæos fuit sita. Et ibi conveniebat incipere prædicationem, sicut inferius patebit.

« Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam Prophetam:

15

Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium:

16

Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. »

In isto paragrapho probat ibi convenientius incipere.

Et dicit duo, scilicet: Scripturæ impletionem, et ipsam Scripturam impletam. Impletionem dicit adimpletionem, quia gratia (quæ per Jesum Christum facta est) et veritas superadimplendo datur 1.

« Per Isaiam Prophetam. »

Isa. ix, 1: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam: habitantibus in regione mortis, lux orta est eis.

Ecce Scriptura.

Et tangit tria: primo, descriptionem eorum a quibus incipitur: secundo, qualiter illuxit prædaticio: et tertio, quo fructu. Et hæc patebunt in littera.

Descriptionem eorum a quibus incepit, dicit per sortes, et per situm, sicut in præhabitis dictum est.

Per sortes dicit:

« Terra Zabulon et terra Nephthalim. »

Et est secundum Evangelistam vocativi casus.

Per situm autem eodem casu dicit:

14

« Via maris. »

Et hunc situm determinat in comparatione ad Jerusalem, quæ fuit civitas sanctificationis, cum dicit:

« Trans Jordanem. »

Ubi Jordanis conjungitur.

« Galilæa gentium. »

Erant enim duæ partes Galilææ: una

<--- Page Split --->

fuit in sorte Zabulon, et illa fuit juxta Tiberiadim : alia fuit juxta Tyrum in sorte Nephthalim, in qua Salomon viginti oppida dedit Hiram, regi Tyri 1, qui habitare fecit in eis Sidonios gentiles.

Et ex tunc est illa pars Galilææ,

. « Galilæa gentium. »

Attende autem, quod inducens Isaiae auctoritatem, prætermittit principium et medium. Principium enim est : Primo tempore alleviata est terra Zabulon, etc. Et tangit hoc quod habetur, IV Reg. XVII, 3 et seq., ubi per Salmanasar, regem Assyriorum, decem tribus captivantem, primo tempore captivitatis terra Zabulon, et terra Nephthalim est alleviata ab onere habitantium in ea peccatorum : quia illas duas tribus vicinas gentibus prius quam alias captivavit. Medium autem quod omittit, est quod Isaias dicit : Et novissimo aggravata est via maris, etc. Et est sensus, quod licet via maris, hoc est, maritima, ut supra dictum est, novissime sit capta, tamen plus aliis fuit gravata et afflicta.

Et his habitis, notantur due cause, propter quas conveniens fuit ibi primum Evangelium sonare. Una fuit, ut ubi primo incepit captivitas servitutis, ibi primo inciperet annuntiatio libertatis. Secunda autem, quia ibi fuit confinium Judeorum et gentilium : et de facili fama Evangelii sonuit ad utrumque populum, quos (alias, quem) Christus conjunxit, sicut lapis angularis : et hoc non fuit alibi.

Sed tunc quaeritur, quare Matthæus non adducit prophetiam, sicut jacet, sed omittit quaedam ? Et dicendum est, quod scriptum est Judæis : et ideo non tangit nisi locum convenientem, et alia relinquit tamquam nota eis quibus scribebat.

« Populus qui sedebat in tenebris. »

Ecce secundum prophetiæ, ubi dicit qualiter illuxit prædication.

Et dicit tria : primo, necessitatem lucis, quia

« Populus sedebat. »

Nesciens quo iret in tenebris umbrarum legis et ignorantiæ. Joan. xni, 35 : Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Proverb. iv, 19 : Via impiorum tenebrosa : nesciunt ubi corruant.

Secundo, dicit lucis perceptionem, cum dicit :

« Vidit. »

Hoc est, fidem acceptavit : et ideo etiam populi credentes, Galilæi dicebantur. Act. ii, 7: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ?

Tertio, dicit magnitudinem lucis :

« Lucem magnam. »

Est enim lux, quoad limpidam veritatem : magna autem quoad gratiam quam habet sibi conjunctam. Proverb. vi, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. II Petr. i, 19 : Habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefaci tis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.

« Et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. »

Ecce tertium, scilicet quo fructu auditur prædication.

Et dicit duo : necessitatem, cum dicit : « Sedentibus in regione umbræ mortis. »

<--- Page Split --->

Fructum autem, cum dicit : « Exinde. »

Est autem sedere, quiescere in peccato, quod est regio umbra mortis. Tenebra enim exteriores (quae sunt in inferno, in quas projici jubentur servi nequam 1) umbras suas projiciunt in hanc vitam : et hae umbra sunt tenebra interiores ignorantiae et obscuritatis peccati. Ad Ephes. iv, 17 et 18 : Gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis. Sapient. xvii, 3 : Dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt. Luc. 1, 79 : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Sic ergo,

« Lux orta est eis. »

« Lux orta est eis. »

Hoc est, principium prædicationis Christi luxit eis ad utilitatem. Ezechiel. xlii, 2 : Ecce gloria Dei Israel ingrediabatur, in templum scilicet, per portam orientalem : et terra splendebat a majestate ejus.

Divina.

« Et dicere »

Chrysostomus tamen hoc quod propheta dicit : « Populus qui, etc., » refert ad Judæos. Et quod dicit : « Sedentibus, etc., » refert ad gentiles. Et dicit, quod « Judæi lucere viderunt tamquam « edocti per legem : gentibus autem tunc « primum orta est. »

« Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere. »

Habito initio prædicationis quoad auditorem, tangit initium quoad materiam prædicandam.

Dicit autem duo circa hoc : primum est, quod sic cœpit Dominus Jesus prædicationem.

Unde sensus est :

Scilicet ex parte auditoris, sive loci et materiae.

« Cœpit Jesus prædicare, et dicere. »

Differentia est inter prædicare, dicere et docere. Prædicare enim est sermone exhortatorio annuntiare ea quæ super nos sunt : sed dicuntur ea quæ nota sunt in sensibus, sicut historialia : docentur autem, quæ per principia sunt in nobis, sicut virtutes morales et scientiæ, quas per doctrinam, et non per revelationem accipimus. Et hoc demonstrant ipsæ rationes prædicabilium et dicibilium simplici dictione et doctrinalium. Tamen hæc trahuntur a Chrysostomo.

« Cœpit Jesus prædicare »

Sensibilia et parabolica. Docere autem doctrinalia, dicens :

« Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cœlorum. »

Ecce secundum, ubi tangit materiam, quae est, et debet esse initium prædicationis.

Et tangit duo, scilicet primum prædicabile, et utilitatem ejus.

Primum prædicabile est :

« Pœnitentiam agite. »

Dicit autem Chrysostomus, quod « pœ- « nitentia est correctio malæ voluntatis, « et non malæ naturae. » Si enim Christus venisset ad correctionem naturae, tunc esset ipse culpandus, qui talem na-

<--- Page Split --->

turam condidisset, quae correctione indigeret. Virtutes autem et scientiae liberales sunt ad perficiendum naturam, et essent de perfectione naturae, etiamsi homo non peccasset. Cum igitur Christus venerit ad correctionem mali, conveniebat ipsum incipere ab eo quod malum voluntatis corrigit, quia hoc corrigit gratia ipsius. Ergo conveniebat ipsum incipere a pœnitentia. Et sic pœnitentia primum prædicabile est in Evangelio : et est prædicare in Evangelio, ante dicere et docere.

Adhuc autem, Si primum accipiatur id quod est primum in motu materiae, sive subjecti ad bonum a malo, oportet quod prædicabile primum sit id quod destruit peccatum, in quantum peccatum est hoc autem est pœnitentia. Igitur pœnitentia est primum in ordine prædicabilium Christi.

Est autem pœnitentia sacramentum destruens peccatum actuale commissum : et hoc quidem in quantum contrarium est gratiae, culpa vocatur : in quantum autem contrarium est virtuti, vocatur vitium : et in actu interiori vel exteriori verbi vel facti consideratum, vocatur peccatum, habens tres affectus : quorum unus est privatio boni naturalis, et sic vocatur malum. Ex illa autem privatione surgit deformitas : et quoad hanc vocatur macula, non quidem positive, sicut est nigredo, vel albedo, sed potius, ut dictum est, privative : sicut mutilatio ingerit maculam, vel cæcitas : quia cum peccatum sit defectus, non potest imprimere maculam, quae positive aliquid sit.

Adhuc, Quoniam omne quod ponitur, est ens : et omne ens est a Deo : si macula positive esset aliquid, esset a Deo. Quod ridiculum et absurdum est. Unde sicut mutilatio et est defectus nasi et deformitas, sive macula faciei : ita peccatum est privalio naturalis boni, et sic est malum : vel deformitas, sive macula animæ, et sic est turpitudo. Tertius autem effectus est in quantum est carens

rectitudine legis, et sic obligat ad pœnam : et vocatur reatus.

Pœnitentia igitur, quæ est prædicabile primum, est sacramentum Ecclesiæ, destruens peccatum in se, et omnem peccati effectum. Et hæc consistit in tribus : compunctione, confessione, et satisfactione, quæ sunt partes ejus potestativæ. Et unus istas partes dolor peccati testatur, qui est in omnibus istis, et informans eas omnes. Continent autem se istæ partes, quia cumprunctio habet confessionem in voto, et satisfactionem in proposito : et confessio habet compunctionis dolorem sicut causam, et satisfactionem in voto : satisfactio autem formatur ex dolore, et proportionatur (alias, proportionabiliter) ex confessione. Per gratiam igitur, quæ est in compunctione deletur culpa : per virtutes quæ sunt subjectæ gratiae delentur vitia : per actus voluntatis detestantis peccatum, deletur peccatum. Et sic sanatur bonum naturae, et deletur maculæ turpitudo. Et per satisfactionem in proposito et in re, deletur reatus. Et est perfectum prædicabile pœnitentiæ, secundum quod est perfecta correctio malæ voluntatis. Act. 111, 19 : Pœnitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Act. xvii, 30 : Tempora quidem hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant.

« Appropriquavit enim regnum cœlorum. »

Ecce effectus, sive fructus pœnitentiae. Et bene dicit :

« Appropriquavit, »

Quia motus quidam est pœnitentia a peccato ad justitiam.

In motu autem continue abjicitur natura ejus inde, sive a quo motus est. Sicut quando res albatur, continue abjicitur nigredo, et inducitur albedo : sic

<--- Page Split --->

etiam hic in pœnitentia prout est correctio male voluntatis, continue abjicitur turpitudo peccati, et inducitur justitia regni, prout regnum cœlorum est rectitudo, in se ambiens rectitudinem legum et consiliorum et officiorum et graduum divinorum et civilitatum et potestatum : qualis rectitudo est in cœlo indeflexa per conformitatem omnium eorum quae in cœlo sunt ad voluntatem divinam, quae est exemplar et causa omnis rectitudinis, ut dicit Augustinus 1. Sic enim oramus, dicentes, Matth. vi, 10 : Adveniat regnum tuum. Apocal. v, 10, dicunt Saneti : Fecisti nos Deo nostro regnum.

Sic igitur determinatum est de initio prædicabilium in Evangelio.

« Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare : erant enim piscatores. »

« Jesus, »

Salvator.

Hic incipit secunda pars, ubi agitur de vocatione ministrorum, per quos est dispensatio sacramentorum, doctrinæ, officiorum Ecclesiæ. Hoc enim fuit unum de prælibandis.

In potestate autem ministrorum necesse est aliquem esse penes (alias, per) quem consistat universitas potestatis : ita quod in opere sollicitudinis habeat coadjutores, eo quod homo est infirmus, et necesse est quod aliqui in partem sollicitudinis advocentur. Et ideo sunt hic tantum duæ vocationes ministrorum. Et secunda incipit ibi, x. 21 : « Et procedens inde, etc. » Quamvis enim multæ vocationes determinentur in Evangelistis, tamen non differunt nisi materialiter : sed istæ duæ formaliter differunt.

« Vidit. »

Prima autem harum habet partes duas, vocationem scilicet, et obedientiam.

Vocatio autem habet duos paragraphos : primus ponit convenientiam vocationis, et secundus ponit ipsam vocationem.

In convenientia vero vocationis sumit convenientiam a tribus, a loco, a personis vocandis, et ab actu sive arte.

Circa locum autem dicit duo, scilicet inquisitionem pii Domini vocantis, et loci, in quo fit vocatio, convenientiam.

Dispositio (alias, de inquisitione) Christi dicitur, quod erat

« Ambulans. »

Non tam passibus corporalibus, quam irradiatione et ingestione suæ illuminationis. Joan. ix, 3 : Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi.

« Juxta mare Galilææ. »

Quod est stagnum Genesareth, quod fluiditatem mundi significat, in quo instabilibus studiis laborant hi qui vocandi sunt ad Christi mysterium. Ecce loci congruentia.

Sapient. iv, 13 : Respectus Dei in eleetos illius. Oculo enim beneplaciti et oculo misericordiæ respexit intus plus quam extra.

« Duos fratres. »

Congruentiam tangit ex parte personarum. Duo enim sunt : quia quantumcumque sit aliquis magnæ dignitatis et potestatis, necesse est quod in multis innitatur alteri et juvetur ab ipso. Proverb. xvii, 19 : Frater qui adjuvatur a

<--- Page Split --->

fratre quasi civitas firma. Eccle. iv, 10 et 11 : Ve soli! quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo, etc.

« Simonem, qui, »

Promisso in futurum nomine,

« Vocatur Petrus. »

Sive Cephas, quod caput sonat : qui ad universaltem potestatis vocatur. Unde quod hic Petrus dicitur, promissio est nominis. Matth. autem, xvi, 16 et seq., ubi conlitetur solidae veritatis fidem, ibi datur ei nomen istud, et adificatur Ecclesia super eum. Hic autem licet solus sit caput, tamen non solus potest portare onera consiliorum et negotiorum.

« Et. »

Ideo ut secum sit, adjungit ei Dominus

« Andream fratrem ejus. »

Secundum suum nomen fortis, vel virilis vocatus.

« Miltentes rete in mare. »

Ecce convenientia ab actu, vel artificio. Rete enim per metaphoram officium est praedicationis, quod in mare mundi est mittendum, ut extrahantur ad siccum continentiae hi qui nutriti sunt in aquis voluptatis. Matth. xii, 47 : Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

« Erant enim piscatores, »

Arte : quod erat in eis præsagium officii futuri, sicut dicitur, Jerem. xvi, 16 : Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos.

Et hoc est, quod sequitur :

« Erant enim piscatores, »

Arte. Non enim elegit Dominus viros nobiles, vel litteratos, vel auctos ingenio, et discretos in lingua. Sed sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. 1, 27 et seq. : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.

« Et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. »

Ecce vocatio.

Et tangit duo : vocationem, et officium ad quod vocat.

Vocatio autem, cum dicit :

« Venite post me. »

Hoc est, ad me imitandum : nullus enim umquam in bono eum præcessit, qui non ex accidenti, sed naturaliter bonus est. Nec aliquis potest sibi esse æqualis, qui caput est omnium : sed omnes sequuntur imitando, quantum possunt. Job, xxm, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi. I ad Corinth. xi, 1 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Sequendus autem est Christus per virtutem in vita, in officio per actum, in fructu per zelum, in gratia per hoc quod gratis detur quod impenditur, in charitate per affectum.

« Faciam vos fieri piscatores hominum. »

Ecce promissio officiorum, quæ tamen non statim injunxit, quia adhuc instituendi erant per doctrinam, et perficiendi per

<--- Page Split --->

virtutem, et exercitandi per probationem operationum et tentationum.

« At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. »

Ecce obedientia.

Et tangit tria : velocitatem, facilitatem, et perfectionem.

Velocitatem, quia dicit :

« Continuo. »

Ad unius jussionis vocem. Psal. xciv, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Cantic. ii, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis.

Expeditionem notat, cum dicit :

« Relictis retibus. »

Quorum usu, actuque vivebant : et hoc relinquebant actu. Omnia autem reliquerunt voluntate, omnino nihil retinentes. Matth. xix, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, etc.

« Secuti sunt eum. »

Ecce perfectio, quæ est in sequendo. Job, xxii, 11 : Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Daniel. iii, 41 : Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te. Ad Philip. iii, 12 : Sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum.

Sed objicitur contra prædicta : quia, Joan. i, 40 et seq., non dicitur ista vocatio sic perfecta esse, sed potius juxta Jordanem ad testimonium Joannis, secutus est Andreas : et hic inveniens Simonem, fratrem suum, adduxit ad Jesum, et in crastinum vocavit Philippum, et hic adduxit Nathanaelem.

Adhuc, Luc. v, 3 et seq., dicitur, quod

ascendit in navim Simonis, et rogavit ut a terra reduceret, et postea dixit ut in altum ducerent, et laxarent retia in capturam : et cum conclusissent ad verbum ejus piscium multitudinem, et innuissent Joanni et Jacobo, sociis eorum, et Petrus procidisset ad genua Jesu, dixit ei : Noli timere, ex hoc jam homines eris capiens. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum: et sic iterum aliter vocati sunt, quam hic narratur.

Ad hoc dicunt Sancti, quod ter vocati sunt isti: Primo enim juxta Jordanem vocati sunt, præcipue testimonio Joannis 1 : sed tunc parum manserunt cum Jesu. Dicitur enim, Joan. n, 39, quod manserunt apud eum die illo, et contraxerunt notitiam ejus, et rediverunt ad propria. Audiverunt tamen ab eo futurae gratiae in eis quaedam præconia a Christo. Postea autem, sicut dicit Lucas, v, 3 et seq., in captura piscium viso miraculo stupefacti, secuti sunt eum animo: et iterum parum manentes cum ipso, rediverunt ad tempus: et jam contraxerant familiaritatem: et iterum futurae gratiae in eis jam experti sunt quaedam argumenta. Sed tertia vice perfecta est vocatio, quæ hic dicitur. Et tunc ita secuti sunt, quod ad ea quæ reliquerant non amplius rediverunt, nisi post resurrectionem ad tempus, etc.

« Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua. »

Ecce secunda vocatio ministrorum qui in partem sollicitudinis vocantur. Et prima quidem figurata est in Moyse (qui dux constitutus est populi) et Aaron, fratre suo, qui datus est ei in adjutorium, non in consortem (alias, sortem) potesta-

<--- Page Split --->

tis. Ista autem vocatio figuratur. Exod. xviii, 14 et seq., ubi ad consilium Jethro electi sunt veri sapientes, qui oderunt avaritiam, et constitui sunt tribuni, et centuriones, et decani : qui tamen magna quaeque ad Moysen referrent 1. Numer. xi, 17, dicitur: Auferam de spiriritu tuo, tra/amque septuaginta viris. Sic Moyses qui spiritum Dei habuit ab eo qui habet plenitudinem potestatis, derivatur in eos qui in partem sollicitudinis sunt vocati.

In hac autem vocatione tria dicuntur: idoneitas videlicet, et obedientia vocandorum praecedens in eis, vocatio et omnia.

Idoneitas autem vocandorum describitur a vinculo (alias, adminiculo) fraternitatis, et a nominibus, a genere, ab arte, ab actu, et a pietate.

Ante tamen hoc tangit dispositionem vocantis, cum dicit :

« Et procedens inde »

Pius Dominus, qui omnes ad salutem non sustinens exspectare, donec per se veniant. Luc. xv, 8 : Quærit diligenter, donec inveniat.

« Vidit. »

Oculis charitatis et misericordiae. Psal. xxiv, 16 : Respiec in me, et miserere mei.

« Alios, »

Ad minora et alia vocandos.

« Duos fratres. »

Fraternæ charitatis æmulatores. Ad

1 Exod. xviii, 25 et 26 : Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos, Moyses scilicet, principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquungenarios, et decanos. Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.

Hebr., iii, 1 : Fratres sancti, vocationis cœelestis participes.

« Jacobum Zebedei, et Joannem fratrem ejus. »

A nominibus innuit idoneitatem : quia supplantator et luctator debet esse contra hostem, et in quo est gratia Dei ad Deum et ad hominem, is qui vocatur. Ex gratia enim debet esse potens exhortari in docritna sana, et ex virtute luctae debet contradicentes revincere 2.

« In navi. »

Ecce idoneitas ab arte. Gubernator enim navis proportionatur gubernatori Ecclesiae. Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

« Cum Zebedeo patre eorum. »

Ecce pietas, quae secundum Tullium, « est benevolentia in parentes : » quia patrem secum in cura habentes non deseruerunt. I ad Timoth. iii, 3 : Si quis domui sua praeesse nescit, quomodo Ecclesie Dei diligentiam habebit ? I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.

« Reficientes retia sua. »

Retia enim metaphoram docent (alias, dicunt) artem prædicationis : ut illa reficiatur studiis Scripturarum, et promotione litteratorum virorum. Luc. v, 4 : Laxate retia vestra in capturam.

2 Ad Titum, i, 7 et seq : Oportet episcopum esse... amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.

<--- Page Split --->

« Et vocavit eos.

Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. »

Ecce vocatio.

Est autem duplex, interior, et exterior. Exterior voce facta est, et fit Salvatoris. Interior, appositione gratiae datae. Ad Roman. viii, 29 et 30 : Quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui,... hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavi, illos et glorificavi. Sic ergo nullus se ingerat : nullus prece, vel obsequio emat : nullus violenter minis, vel precibus armatis introducatur : nullus sanguinis proximitate promoveatur : sed quem vocat Deus. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

« Illi autem statim. »

Ecce obedientia, velox, expedita, spiritualis, et perfecta.

Velox, quia

« Statim. »

Eccli. v, 8 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Expedia, quia

« Relictis retibus. »

Luc. xii, 33 : Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Matth. xix, 21 : Vende quæ habes, et da pauperibus.

Spiritualis, quia relicto carnali patre,

« Et patre. »

Sed contra, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum, etc. : ergo non est relinquendus pater, sed nutriendus, præcipue cum crescente virtute in filiis, decrescat in patre. Dicendum, quod non sunt relinquendi parentes, cum nec ope amicorum,

nec opibus propriis habeant quid faciant. Iste autem Zebedæus, licet dives non fuerit, tamen secundum suum statum habuit solatia vitæ, unde vivere posset, et hoc sufficit. Non enim tenemur delicias procurare parentibus, quæ nobisipsis prohibentur.

« Secuti sunt eum. »

Ecce perfectio obedientiæ. IV Reg. n, 2 : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. I Paralip. xii, 18 : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai : pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. David manu fortis et adspectu desiderabilis, Christus est in pugna fortis, in gloria, in adspectu desiderabilis. Isai autem Domini salus. Et est ille, qui est salus Patris, missus in mundum, cujus sunt qui Christum sequuntur, pacem ad se, et ad proximum, et ad Deum invenientes in ipso.

Sic ergo dictum sit de vocatione ministrorum.

« Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans evangelium regni. »

Hic incipit pars illa, in qua prælibat modum Evangelii, et effectum.

Habet autem paragraphos quinque : in quorum primo, prælibatur hujus doctrinæ modus : in secundo autem prælibatur modus, per quem probatur veritas ejus : in tertio, prælibatur modus ex parte prædicantis : et in quarto, ponitur modus probationis in particulari : in quinto autem et ultimo, ponitur proprius ejus effectus. Et hæc patebunt per ordinem in littera.

Primo autem prælibat modum ex parte Prædicatoris, et ex parte loci doctrinæ, et ex parte ipsius doctrinæ : et sic tria dicuntur.

De modo ex parte Doctoris dicit :

<--- Page Split --->

» Circuibat Jesus totam Galilæam. »

Non enim in uno loco sedere debet Doctor Evangelii, sed inferre auribus uniuscujusque. Propter quod missi dicuntur Prædicatores. Ad Roman. x, 13 : Quomodo prædicabunt nisi mittantur ? Proverb. vi, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum.

Modum autem ex parte loci tangit, cum dicit :

« Docens in synagogis eorum. »

Hoc est, in loco publico et solemni, non in angulis et foveis, sicut haeretici faciunt. Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super tecta. Matth. xxvi, 33 : Quotidie apud vos sedebam docens in templo, etc.

Deinde tangit modum ex parte Evangelii, cum dicit :

« Et prædicans evangelium regni. »

Evangelium, bonum scilicet nuntium, quod conducit ad regnum. Et ideo, et annuntiative et exhortative, ita quod ad regnum conducat, debet prædicari et doceri.

« Et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. »

Ecce modus probationis in universali per miracula : quæ sunt curationes infirmimitatum, quia figurantur (alias, figurant) curationes animarum.

Et ideo dicit :

« Sanans omnem languorem. »

Languor enim est affligens cum destitutione corporis.

« Et omnem infirmitatem. »

Infirmitas est defectus corporis, vel membri : sive calor febrilis, per quem corpus, vel membrum non est in naturali et propria sua valetudine, sicut ostendit ipsum nomen. Jerem. xvii, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero. Psal. cvi, 20 : Misit verbum suum, et sanavit eos : et eripuit eos de interitionibus eorum. Sapient. xvi, 12 : Neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.

« Et abiit opinio ejus in totam Syriam. »

Ecce modus, qui supponitur in prædicante, quod sit bonæ opinionis.

Et dicit duo : celebritatem, et famæ latitudinem.

Celebritas notatur in hoc quod dicit :

« Abiit. »

Quasi continue vadens propter celebre nomen ipsius.

Latitudinem autem tangit, cum dicit :

« Per totam Syriam. »

Quæ erat major quam Judæa, conjuncta Judææ. I ad Timoth. ii, 7 : Oportet illum, scilicet episcopum, et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat. Et hic modus differt ab eo qui prius habitus. Qui prius habitus, erat Prædicatoris in actu prædicandi : hic autem est, qui in Prædicatore supponitur, quod provideat bona, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus 1. Et quod curam habeat de bono nomine, sicut dicitur, Eccli. xlix, 1 et 2 : Memoria Josiæ

1 Ad Roman. xii, 17 : Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus

<--- Page Split --->

in compositionem odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria.

Hic tangitur modus probationis in speciali.

Et tangit tria : primum est universalis curatio omnium oblatorum : et hoc tangit, cum dicit :

« Et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui demonia habebant, et lunaticos, et paralyticos: et curavit eos. »

Quacumque infirmitate detinerentur. Et hoc est quod sequitur :

« Variis languoribus et tormentis comprehensos. »

Et est languor dictus quasi longus angor, quando homo paulatim destituitur viribus et substantia cum corporis gravitate. Tormentum autem est, quando est acris ad sensum vexatio, vel afflictio. Eccli. x, 11 et 12 : Languor prolixior gravat medicum : brevem languorem praecidit medicus.

« De Galilea. »

Deinde sub infert duas species afflictonum graviores : et illae sunt aut a principio extrinseco, aut intrinseco.

Si ab extrinseco, aut hoc est extrinsecum loco et subjecto, etsi sit intrinsecum per effectum : et sic sunt « lunatici. »

Aut est extrinsecum subjecto, et non loco, per effectum quem imprimit vexans : et sic sunt « demoniaci. »

Si autem est intrinsecum per causam conjunctam naturalibus, tunc sunt « paralytici. »

Febres autem, et aliae infirmitates importantur per languores et tormenta.

« Et curavit eos. »

Act. x, 38 : Pertransivit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

« Et secutae sunt eum turbae multae de Galliae, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem. »

Istud est effectus, sive utilitas, ut homines sequantur Deum.

Et hic tangit duo : multitudinem videlicet sequentium, et diversitatem.

Multitudinem tangit, cum dicit :

« Et obtulerunt ei omnes male habentes. »

« Secutae sunt eum turbae multae. »

Et tangit Glossa quatuor causas, quibus diversi sequebantur Christum. Alii enim sequebantur propter cœeleste mysterium, ut discipuli : et alii ob curationem infirmitatum : alii sola fama et curiositate experiri volentes si essent vera quae dicebantur de illo : alii per (alias, propter) invidiam volentes eum accusare, et in aliquo capere.

Differentias autem sequentium tangit, dicendo :

Per quos significantur transmutationes de vitiis ad virtutes.

« Et Decapoli. »

Per quos significantur instruendi in decem praeceptis legis moralibus (alias, moralis) : quia Decapolis fuit provincia, in qua erant decem civitates.

« Et de Jerosolymis. »

Per quos significantur per contemplationem studentes ad visionem aeternae pacis.

<--- Page Split --->

« Et de Judæa. »

« Et de trans Jordanem. »

Per quos significantur hi, qui relicta pompa mundi, descendunt humiliter ad contemptum mundi et suisporum. Apocal. vii, 9: Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum. Joan. xii, 19: Ecce mundus totus post eum abiit. Isa. xlv, 14: Labor Ægypti, et negotiato Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt, hoc est, de tenebris sæculi et nigredine vitiorum. et de eloquentia sapientiæ hujus mundi, qui Sabaim interpretatur, conversi venient ad Filium, et sequentur eum. I Reg. xxi, 2: Convenerunt