CAPUT III.

Joannes Baptista (cujus vitæ austeritas describitur) pœnitentiam juxta Isaie vaticinium in deserto prædicat : et populo ad ipsum confluente, reprehendit Pharisæos una cum Sadducæis, docens ut dignos faciant fructus pœnitientiae : et quantum suus a Christi baptismo differat : super Christum autem a Joanne baptizatum descendit Spiritus sanctus, et vox Patris cælitus audita est.

  1. In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, 2. Et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cœlorum 1. 3. Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : rectas facite semitas ejus 2. 4. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ et mel silvestre. 5. Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem 3. 6. Et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. 7. Videns autem multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum 4, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? 8. Facite ergo fructum dignum pœnitentiae.

1 Marc 1, 4 ; Luc. III, 3. 2 Isa. XL, 3 ; Marc. 1, 3 ; Luc. III, 4. 3 Marc. 1, 8. 4 Luc. III, 7.

  1. Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham 5. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

  2. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur.

  3. Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam 6 : qui autem post me venturus est fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni.

  4. Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.

  5. Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo 7.

  6. Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me!

  7. Respondens autem Jesus, dixit

8 Joan. VIII, 39. 9 Marc. 1, 8 ; Luc. III, 16 ; Joan. I 26 ; Act. 1, 5. 7 Marc. 1, 9.

<--- Page Split --->

ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.

  1. Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei cœli : et vidit Spiritum

IN CAPUT III MATHÆI

ENARRATIO.

« In diebus autem illis. »

Hic incipit pars illa, quae est de regeneratione, quae refertur ad generationem Christi : secundum quod nos regenerat sua generatione, causas nostram spiritualem generationem, sicut in praehabitis dictum est.

Dividitur autem in duaspartes: in quarum prima construit sacramentum regenerationis : in secunda instruit et docet illuminationem, secundum quam oportet regenerari, ibi, iv, 12: Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset. »

Sunt autem tria in baptismo : quorum primum est usus quoad materiam, et quoad actum, et quoad notitiam interius operantis in baptismo. Et quia haec erant ignota, indigebant introducente. Et quoad ista inducitur baptismus Joannis. Secundum autem est virtus regenerativa collata aquis. Et quoad hoc inducitur baptismus Christi, quo baptizatus est. Tertium autem est effectus baptismi super diabolum, qui baptizatos ex fonte impugnat : sed vincitur propter homitis debilitatem. Et quoad hoc introducitur tentatio Christi et victoria super diabolum. Et per se patet, ubi ista partes incipiunt.

Circa baptismum Joannis tria dicuntur : quorum primum est officium bapti-

Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se 4. 17. Et ecce vox de cœlis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui 2.

zantis. Secundum autem est dispositio baptizandorum, ibi, y. 5 : « Tunc exibat ad eum. » Tertium est declaratio interius baptizantis, ibi, y. 11 : « Ego quidem baptizo vos in aqua, etc. »

Circa officium Baptista tria dicuntur : quorum primum est idoneitas temporis et loci ubi praedicavit, et quando. Secundum est doctrina baptismatis, quoad id quod invenire vult in baptizando, et quoad effectum. Tertium autem est commendatio Baptista. Et patent haec in littera.

In prima harum partium tangit tria : quorum primum est congruitas temporis. Secundum, descriptio Baptista. Tertium, opportunitas loci in quo perficitur baptismus.

De congruitate temporis tria sunt notanda :

Unum quoad historiae continuationem : quod

« In diebus illis. »

Cum Jesus habitaret educatus in Nazareth, non quidem statim postquam rediit relatus ex Ægypto, sed postquam impletum est tempus educationis, ut sibi esset relictus, et jam pervenisset ad statum : et hoc fuit viginti tribus annis (alias, vigesimo tertio anno) post reditum de Ægypto, quia tunc fuit septem annorum : qui cum viginti tribus faciunt triginta. Et Joannes non erat senior nisi sex mensibus. Et hoc est tempus, quando robur est virtutis : et exsiccatus est humor juvenilis. Unde, Luc, ii, 23, dicitur, quod Jesus

<--- Page Split --->

erat incipiens quasi amorum triginta. Et hoc tempore David regnavit 1, et Ezechiel prophetae incepit 2, et Joannes praedicare incepit. Quae autem gesta sunt medio tempore per totam infantiam Salvatoris, non exprimunt Evangeliste, nisi quod, Luc. ii, 42 et seq., dicitur, quod cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendit cum parentibus suis in Jerusalem, et ostendit sapientiam in medio Doctorum : sed postea descendit cum parentibus, et erat subditus illis.

Secundum quod notatur in tempore, determinatio a Deo facta, et congruitas ex parte regnantium temporibus illis. Et hanc describit Lucas, in, 1 : Anno quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, etc. Et subjungitur, y. 2 : Factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. Et notatur tempus prædicationis, antequam Dei verbum fit ad nos : non enim debemus nos ingerere. Unde, Isa. vi, 8 : Quem mittam ? et quis ibit nobis ? dixit Dominus, antequam Isaias iret. Et Jeremias excusat se, antequam vadat, cum Dominus diceret, Jerem.i,7 et 8 : Ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcunque mandavero tibi loqueris. Ne timeas, etc. Ezechiel. ii, 3 : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel. Exod. iii, 11, multum se excusat Moyses 3. De ingerentibus autem sedicit, Jerem. xxiii, 21 : Non mitteban prophetas, et ipsi currebant. Ad Roman. x, 15 : Quomodo prædicabunt, nisi mittantur ?

. Tertium est qualitas temporis : quia,

« In diebus. »

Non in noctibus, sicut prædicant hæretici. Clara enim veritas lucem quærit. De ipsa enim dicitur, Sapient. vii, 29 : Est hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. Dignum enim est, quod lucis testis manifestetur in lumine.

Joannis, i, 8 : Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

« Venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,

Et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cœlorum. »

Quatuor dicit circa Baptistam : adventum, nomen, officium, et actum.

In primo notatur, quod aliunde venit quam de conversatione peccatorum : quasi de cœlo enim debet descendere : de desertovenire : de otio contemplationis ad actionem sapientiae procedere.

De primo, Joannis, in, 31 et 32 : Qui de cœlo venit, super omnes est. Et quod vidit et audivit, hoc testatur. Ad Philip. in, 20 : Nostra conversatio in cœlis est. II ad Corinth. xii, 2 et 4 : Scio hominem... raptum hujusmodi usque in tertium cœlum. Et scio hujusmodi hominem... quoniam raptus est in Paradisum, et audivit arcana verba. Quomodo enim invitabit ad locum, ubi numquam fuit ?

De secundo, Exod. in, 1 : Moyses, cum minasset gregem ad interiora deserti, ibi vidit visiones Dei.

De tertio, Exod. xxxiv, 29 : Cum descenderet Moyses da monte Sinai..., ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio Domini, quando de contemplatione Dei descendit, et resplenduit facies ejus. II ad Corinth. in, 18 : Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, etc. Psal. lxxxviii, 16 et 17 : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die : et in justitia tua exaltabuntur.

« Joannes. »

In quo est gratia. Ad Roman. xv, 29 : Veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. Iad Co-

<--- Page Split --->

rinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Luc. 1, 13 et 14 : Vocabis nomen ejus Joannem : et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt.

« Baptista. »

Ecce officium. Matth. xxviii, 19 : Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. I ad Corinth. x,2 : Omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari.

« Prædicans. »

II ad Timoth. iv, 2 : Prædica verbum : insta opportune, importune.

« In deserto Judææ.

A duobus describit locum : ab ipso loco, et ab habitantibus.

Desertus enim locus est aptus contemplantibus et pœnitentibus. Marci, vi, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.

« Judææ. »

Describit ab habitantibus in vicino (alias, vicinio), ubi erat notitia Scriptura (alias, Scripturae) ista prænuntiantis : ut testificata veritas citius acceptaretur. Psal. lxxv, 2 : Notus in Judæa Deus.

« Dicens : Pœnitentiam agite. »

Ecce doctrina baptismatis, quoad id quod invenire vult in eo qui baptizandus est, et quoad effectum. Et hæc duo dicit. Primum enim innuit, quando dicit :

« Pœnitentiam agite. »

Hoc est, pœnae tenentiam agite. Et tunc tria dicit : pœnam, quæ est in contritione : perseverantiam, quæ est in tenentia : et

actum, qui est in confessione et satisfactione. Confessio enim est expositio criminum, ut judice ecclesiastico liberetur satisfactione : et hoc innuunt multae Glossae hic, quae dicunt quod pœnitentia est præterita mala plangere, et plangenda iterum non committere.

Dicit autem quædam Glossa, quod « est « prima virtus. Est enim prima, et est « virtus.

« Multipliciter autem dicitur prima : ex « parte enim intellectus prima est fides : « ex parte autem affectus est duobus mo- « dis : primo scilicet in ordine ad bonum, « et in ordine contra malum. In ordine ad « bonum, charitas est prima : in ordine au- « tem contra malum dupliciter dicitur « prima. Si enim est contra malum per- « petrandum, tunc timor est prima vir- « tus : si autem est contra malum perpe- « tratum, quod jam est commissum, tunc « pœnitentia est prima. » Et hoc modo loquitur Glossa.

Adhuc, Pœnitentia secundum triplicem sui considerationem ponitur in triplici genere. Si enim accipiatur in ratione afflictionis, est in genere passionis : si autem accipiatur ut diluens peccatum, sic est in genere sacramenti : si vero consideretur ut eliciens actum detestationis peccati in quantum peccatum est, cum nullus actus talis eliciatur nisi ab aliqua virtute, pœnitentia in genere virtutis est specialis virtus.

Sed attende, quod si ego considero peccatum, non in quantum peccatum est, sed in quantum contrarium est virtuti, sic detestatio ejus non est pœnitentiae, sed potius illius virtutis cui peccatum est contrarium. Et si peccatum accipio prout adimit bonum gratiae et naturae, sic dotestatio ejus, boni naturae est, vel boni gratiae potius quam pœnitentiae. Et per hæc patet intellectus omnium Glossarum.

« Appropinquavit enim regnum cœelorum. »

Ecce tangit effectum.

<--- Page Split --->

D. ALB. MAG. ORD. PRÆD.

Est autem regnum cœlorum triplex : unum, quod intra nos est, Luc. xvii, 21 : Regnum Dei intra vos est. Et hoc est, de quo dicitur, ad Roman. xiv, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Et per hoc regnat Deus in nobis. Hoc enim, ut dicit Dionysius, « est distributio le- « gum, et præceptorum, et officiorum, « et graduum, et bonorum ad civilitatem « sanctorum pertinentium. » Et hoc est regnum, per quod Deus regnat in nobis. Et sicut primum regnum est anima veri (alias, primi) regis, cujus illuminationes et ordines et leges et actus multiplicati in gentem, constituunt regnum, ita istud regnum primo est in mente Dei, et promulgatum in sanctos, facit regnum cœlorum. Et id quod in cœlo est extra nos, simile est isti : sed magis est simile regno mentis divinæ, quod tertium est et exemplar et objectum et causa duorum regnorum aliorum. Et consistit in tribus : in illuminatione eorum quæ ad regnum pertinent, et in potestatibus regni, et in officiis exercitatis ad actum. Aliud est regnum cœlorum extra nos, quod est locus et honor et jucunditas regnantium in cœlo. Et hoc acquiritur per primum. Tertium est regnum, quod est objectum et causa istorum : et hoc est Deus in hoc et illud descendens. Sapient. ii, 8 : Dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Isa. xxxiii, 22 : Dominus rex noster.

De primo dicit :

« Hic est. »

« Hic, »

« Vox, »

« Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : rectas facite semitas ejus. »

Ecce commendatio Baptistæ à duobus : ab officio testificato per Scripturam, et a vitæ perfectione.

Commendatio Sripturæ est in duobus : in auctore, et in auctoritate inducta.

Significantiam notat promonem hic. Sensus : signanter est.

De quo tanta cura est Deo, quod voluit eum prænuntiari. Luc. i, 66 : Quis, putas, puer iste erit ? Lucæ, i, 6 : Tu puer, propheta Altissimi vocaberis. Significatur enim per Prophetam, et vocatur Altissimi propheta : et Angelus Domini, et Lucifer solis æterni : Elias in virtute, Præcursor Christi, Vox verbi : per Isaiam Prophetam inter alios eximium, Eccli. xlviii, 29 : Isaias Propheta spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes Sion.

« Vox clamantis. »

Ecce auctoritas prophetiæ, Isa. xl, 3 : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri, etc.

Inquam, in qua formatur verbum, ut dicit Glossa. Dicit autem : « Quid est « Joannes? et quid clamat? est enim « vox, quoad officium : clamantis, quoad « intentionem spiritus et auctoritatis « firmitatem. »

Vox autem tria habet necessario ad minus : spiritum tentum, sonum, et intellectum, quo profertur.

De primo dicitur, Luc. i, 80 : Puer crescebat, et confortabatur spiritu. Ibidem, j. 17 : Ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Elia.

De secundo, Act. ii, 2 : Factus est repente de cælo sonus. Ezechiel. iii, 12 : Audivi post vocem commotionis magnæ. Apocal. i, 10 : Audivi post me vocem magnam tamquam tubæ.

<--- Page Split --->

De tertio, I ad Corinth. xiv, 11 : Si nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus. Et ibidem, y. 19 : In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem millia verborum in lingua. Dicit tamen Augustinus, quod « Vox est verbi vehiculum : « sic Joannes vexit Christum in corda « audientium. » Luc. 1, 17 : Ut convertet corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

« Parate. »

« Clamantis. »

Auctoritatem notat, et intentionem. Auctoritatem ex transitione quae est inter rectum et obliquum : Deus enim clamavit in eo. II ad Corinth. xiii, 3 : An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus ? Et intentionem. Proverb. viii, 4 : O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.

« Viam. »

Postquam ostendit officium Joannis, per hoc quod est vox clamantis, consequenter ostendit actum, quod ad omnes. Primo, in his sine quibus non est salus, et quoad perfectos. Secundo, quoad illos qui obligantur ad ulteriora.

De necessariis autem ad salutem omnium tangit quatuor : ubi parandum, qualiter parandum, quid parandum, et cui parandum.

Ubi parandum :

« In deserto. »

« In deserto. »

Est desertum intra, scilicet cor desertum a gratia : et est desertum extra, scilicet vita virtutis in Ecclesia, ubi mundus non habitat. Primum est parandum per gratiam ad habitationem Dei et Angelorum. Et de illo dicitur, Deuter. xxxii, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis. Deser-

tum extra, scilicet vita bona in Ecclesia, nihil cum humana habitatione commune habens. Genes. xix, 17 : Noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac. Psal. lxii, 3 : In terra deserta, et invia, et inaquosa : sic in sancto apparui tibi. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.

Ecce secundum, in quo intelligitur modus. Quod enim factum est non illico, paratum est. Paratum enim est, quod habetur ad manus, et obedit ad nutum : et hoc fit per usum boni et consuetudinem. Isa. i, 17 : Discite benefacere. Ad Hebr. v, 14 : Qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.

Quid parandum? Viam mandatorum. Psal. cxvii, 32 : Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Jerem. vi, 16 : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris.

Via paratur, humilia sive defossa exaltando, alta humiliando, curva dirigendo, polluta mundando, aspera complanando. Defossa sunt per timorem carnalem vel mundanum, in pusillanimitatem depressa : alta, per præsumptionem superbiae elata : curva, per distorsionem morum reflexa : polluta, cæno carnalis turpitudinis lutulenta : aspera, ira et odio exasperata. De tribus primis et ultimis dicitur, Isa. xl, 4 : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava, sive curva, in directa, et aspera in vias planas. De quarto, quod in medio ponitur, I Regum, xxi, 5 : Via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis vestris.

<--- Page Split --->

« Domini. »

Ecce cui : non pecuniae, ut quaestuarius : non mundo, ut fastuosus : non diabolo, ut haereticus : sed Domini via paranda est. Luc. 1, 76 et 77 : Prævibis ante faciem Domini parare vias ejus : ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum.

« Rectas. »

Hic tangit quod pertinet ad perfectos, qui in consiliis student implendis.

Quatuor dicit : rectificationem, et qualiter rectificandum, et ad quid, et ad quem. Plato dicit, quod « rectum est brevissimum : » et rectificatur, quando consilium secundum verba impletur. Sed dispensatio incurvat a recto. Isa. xxvi, 7 : Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.

Qualiter ?

« Facite. »

Non tamen dicite, quia dicere parum rectificat, sed facere multum. Luc. xxiv, 19 : Potens in opere, et sermone. Act. 1, 1 : Caput Jesus facere, et docere. Act. ix, 6 : Paulus prædicator futurus perficitur ad facere : Ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere.

Quid ?

« Semitas ejus. »

Arctas, sed pulchras, et compendiosas. Vias consiliorum videlicet arctas, sed pulchras, et per breve ducentes observantias. Proverb. ii, 17 : Via ejus viae pulchrae, et omnes semita illius pacificae. Psal. xxiv, 4 : Vias tuas, Domine,

demonstra mihi : et semitas tuas edoce me.

Ad quem ducentes ? Ad Christum. Isa. xxvi, 8 : In semita judiciorum tuorum sustinuimus te : nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animæ. Proverb. iv, 11 et 12 : Viam sapientiae monstrabo tibi : ducam te per semitas æquitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Et in eodem capitulo, multa de hoc valde.

« Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ et mel silvestre. »

Hic commendatur Joannes a vitæ perfectione.

Et sumitur commendatio a duobus, in quibus pura consistit hujus vitæ necessitas, scilicet a tegumento vestis, et a cibo victus. Non enim erat dubitatio de domo : quia domum non habuit nisi antra deserti, quæ petiit teneris sub annis fugiens turmas civium suorum. Et si quando venit ad homines, hospitabatur in domo peregrina. Nec de potu erat quæstio, cui non præbebat nisi latex haustum 1.

De indumento autem duo dicuntur, tegens scilicet, et cingens : eo quod potius cinctum qualitercumque, quam per incisionem et suturas corpori esset aptatum. Et hac de causa tangit zonam.

Circa primum dicit duo. Primo enim signanter exprimit Joannem, cum dicit :

<--- Page Split --->

« Ipse autem Joannes. »

Vel,

Quasi dicat : « Ipse, » qui tantae fuit sanctitatis ab infantia, quod Christus credi potuit : qui tanta de Scripturis et Angelo habuit praeconia.

Ipse, inquam,

« Mel, »

In concavitatibus arborum inventum. I ad Timoth. vi, 8 : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus.

« Habebat vestimentum. »

Lucee, xxiii, 31 : Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?

« Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem. »

« De pilis camelorum. »

In quo notantur tria : communitas, vilitas, et asperitas. Communitas, quod de facili apud quoslibet in terra inveniebatur. Vilitas, quod quasi nullius pretii reputabatur. Asperitas, qua caro ita tegebatur, quod macerabatur.

Primum contra exquisitionem fastuosam. Secundum, contra superbiam cacam, quae ignominiam credit fuco vestium celare. Tertium, contra malitiam concupiscentiae.

De primo, Luc. xvi, 19 : Induebatur purpura, et bysso. De secundo, Eccli. xi, 4 : In vestitu ne glorieris umquam. De tertio, infra, xi, 8 : Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

' Hic tangit baptismum ex parte baptizandorum.

Tangit autem duo : generalitatem scilicet venientium ad Baptismum, et redargutionem quorumdam non in devotione aliorum venientium.

Circa primum tangit quatuor, scilicet quod exibant, et ad quem, et qui, et ad quid, sicut patet in littera.

Exitus autem significat exitum de pristina conversatione. Ad Hebr. xiii, 13 : Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Zachar. ii, 6 : O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus. Apocal. xviii, 4 : Exite de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus.

« Zonam pelliceam circa lumbos ejus. »

Hoc est, de corio simplici. IV Regum, i, 8 : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Proverb. xxxi, 17 : Accinxit fortitudine lumbos suos, etc.

« Esca autem ejus locuste. »

Non puto, quod locuste usitatae, quia illae venenosae sunt : sed propter similitudinem saltuum potius quam volatuum quaedam aviculae eremi sic dicebantur : sicut et locusta gammaris vocatur. Has ergo comedit : et mella cum roribus descendentia comedit.

« Ad eum. »

Ecce quo exeundum : usque ad Joannem, ut conversatione simus juxta eum. Psal. xvii, 26 : Cum sancto sanctus eris. Eccli. xxiv, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Psal. xxxii, 12 : Venite, filii, audite me. Item, in eodem, §. 6 : Accedite ad eum, et illuminamini. Deuter. xxxii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.

« Jerosolyma, et omnis Judaea, etc. »

Tres diversitates exeuntium hic determinantur : Jerosolymitae, in quibus significantur Praelati illius gentis, quia in Jerusalem erant reges et pontifices. Per

<--- Page Split --->

Judæam autem significantur alii de tribu Juda et Benjamin, quia illi erant sub uno regno. Per regionem circa Jordanem, significantur qui remanserant de decem tribubus. Nec plures diversitates erant inter Judæos in communi : et sic turba de omni habitatione Judæorum exivit.

De duabus primis diversitatibus, II Paralip. xx, 17 : O Juda, et Jerusalem (ibi habent Septuaginta : Judæa et Jerusalem), nolite timere, nec paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. De tertia, Isa, ix, 1 : Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. Tantum enim sanctitatis novæ apparuit in Præcursoræ, ut nullus, quantumcumque esset justus, se justum in comparatione Præcursoris reputaret. Et ideo omnes currebant illeeti speculo sanctitatis ejus.

6 « Et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. »

Ecce ad quid exibant.

Et tanguntur tria : lavacrum baptismatis, locus, et præparatio præcedens lavacrum.

Dicit :

« Baptizabantur ab eo. »

Act. xix, 4 : Joannes baptizavit baptismo penitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. Act. 1, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua.

« In Jordane. »

Ecce locus : quia in Jordane figura baptismatis præcesserat in transitu filio-

rum Israel per vada Jordanis1 : et in divisione, quando Eliseus divisit aquas, percutiendo eas pallio Eliæ2 : et quando Naaman ad præceptum Elisei lotus septies in Jordane recepit sanitatem a lepra3 .

« Confitentes peccata sua. »

Ecce præparatio. Licet enim baptismus Christi, cujus introductorius fuit baptismus Joannis, non requirat planctum et luctum exteriorem, tamen requirit pœnitentiam interiorem, et peccati detestationem : quia aliter poneretur obex Spiritui sancto, qui facit remissionem peccati in baptismo Christi. Sapient. 1, 3 : Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum. Et ut hoc doceret Joannes, fecit eos confiteri peccata cum detestatione peccati.

Sed incidit quaestio : Utrum baptismus Joannis conferebat gratiam, vel non ? Quia dicitur, Marc. i, 4, quod erat prædicans baptismum pœnitentiae in remissionem peccatorum. Non fit autem remissio peccatorum, nisi per gratiam.

Ulterius etiam quæritur, Quare Joannes a baptismo suo dicitur Baptista, non autem Petrus, vel Paulus, licet illi etiam baptizarent.

Adhuc, Quare dicitur baptismus Joannis, quo baptizat Joannes, non autem dicitur baptismus Petri, quo baptizat Petrus : et tamen dicitur Evangelium Pauli, quod prædicat Paulus, et Evangelium Petri, quod prædicat Petrus.

Ad hæc autem et omnia similia dicendum, quod baptismus Joannis nullam conferebat gratiam. Et hujus sunt tres causæ : una quidem vera, et duæ adjunctæ. Vera est, quia non dabatur in forma quæ sanctificationem operatur in baptismo, quæ trinæ beatitudinis est

<--- Page Split --->

invocatio, ut dicit beatus Ambrosius : sed dabatur in nomine venturi, quod non est forma baptismi. Ex forma enim sacramentum habet sanctificationem. Alia autem est, quia adhuc non erat data vis regenerativa aquis : quia Christus nondum erat baptizatus. Sed licet hanc causam quidam assiqnent, tamen nulla est : quia si hodie aliquis baptizaretur baptismo Joannis, nullam penitus reciperet gratiam. Tertia est, quia baptismus Joannis erat introductorius ad baptismum Christi : et ideo conformis fuit sibi in actu intinctionis et materia : et sequebatur baptismus Christi sicut perfec tio : et quia quod est introductorium alicujus, transit illo introducto, non potuit conferre gratiam propter sui imperfectionem.

Et quia nihil ibi erat nisi actus Joannis, et non gratia divina interius baptizans, ideo dicitur baptismus Joannis, et non Christi : sed Christi dicitur omne baptisma, in quo Christi gratia lavat interius. Et ideo Pauli, Judæ, Petri, Apostolorum aliorum quorumcumque baptisma, quod in nomine Trinitatis fiebat secundum formam, quam tradit Christus 1, baptismus Christi vocatur : quia in illo baptizat Christus. Joan. 1, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ideo Joannes vocatur Baptista a suo baptismate et non Paulus, vel alius baptizans baptismo Christi.

Sed in prædicatione Evangelii non est nisi actus exterior : et ideo prædicantes prædicant Evangelium et sunt Evangelistæ, quia ex ipsa re operata Evangelium non confert gratiam. Et per hoc patet solutio omnium.

« Videns autem multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis : Proge-

« Videns autem multos Pharisæorum. »

nies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? »

Hic reprehendit quosdam non in fide debita et devotione venientes.

Tangit autem quatuor, scilicet reprehensionem, veram pœenitentiae instructionem, ejus in quo gloriabantur exclusionem, futuri judicii comminationem. Et haec per ordinem patent in littera.

In reprehensione tangit duo, scilicet causam reprehensionis et modum.

Causa est, quam dicit :

Pharisæi enim ex præsumptione religionis non confitebantur peccata sua, quæ non habere recognoverunt. Lucæ, xviii, 11 : Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri hominum, raptores, etc. Sadducæi autem dicebantur Saddochæi, a sadoch, quod est justus, quasi justi, quia magna exteriori justitia pollebant : sed in fide errabant, quia resurrectionem non esse dicebant, nec spiritum aliquem sine carne esse credebant : Deum autem per temporalia suos remunerare. Unde, infra, xxii, 23 et seq. : Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem, tentabant Christum de muliere septem virorum. Hos igitur reprehendit acriter. Et nota, quod sicut dicitur, Lucæ, iii, 7 et seq., milites et publicani venerunt ad eum, et omnes benigne intruxit : istos autem solos acriter reprehendit. Quia isti non ex devotione exiverunt, sed potius ex indignatione, tentantes potius quam credentes, et magis coram hominibus facientes, eo quod multitudo tota fecit : et indignationem multitudinis sustinuissent, si non venissent ad baptismum.

<--- Page Split --->

Unde dicit :

« Progenies viperarum. »

Ecce reprehensio. In qua duo dicit : primo enim notat eos de vitio, et secundo dicit eis imminere pœnam.

De vitio notat, dicendo eos esse progeniem viperarum. Vipera dicitur vi pariens. Et est serpens, vel quoddam genus serpentis, quod primo in sua generatione concipit ovum, et illud ovum intra uterum fotum exit, et fit serpens : et tunc enititur ipsum mater cum pelle et testa ovi : et multa sunt alia marina, et terrestria, et repentia, quae sic pariunt. Et ideo dicitur, quod talia in partu lacerant uterum matris suae. Et sic Pharisæi et Sadducæi laceraverunt præsumptione et hæresi uterum Synagogæ. Isa. lix, 5 : Ova aspidum ruperunt, et telas aranææ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur : et quod confotum est, erumpet in regulum. Isa. xiv, 29 : De radice colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. Et nota, quod secundum naturam impossibile videtur, quod naturaliter aliquod genus animalis sic pariat, quod semper occidatur a partu. De hoc autem plura diximus in libro de Animalibus 1.

« Quis vobis demonstravit fugere a ventura ira ? »

« Facite. »

Quasi dicat : quia præsumptio Pharisæorum non timet iram, quam putat se non meruisse, et perfidia Sadducæorum non timet eam, quia non credit futuram.

« Fructum. »

« Quis »

Ergo fidem faciens,

1 Cf. præcipue Lib. XV de Animalibus, tract. 1, cap. 3, et lib. XXV, num. 134, et lib. XXVI, n.

« Vobis demonstravit fugere a ventura ira ? »

Sapient. n, 21 et 22 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanclarum. Matth. xxn, 29, dicit eis Dominus : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Isa. x, 3 : Ad cujus confugietis auxilium ? et ubi derelinquetis gloriam vestram ? Joel, n, 11 : Magnus dies Domini, et terribilis valde : et quis sustinebit eum ? Isa. xxx, 27 et 28 : Ardens furor ejus, et gravis ad portandum : labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frænum erroris quod erat in maxillis populorum. Daniel. vii, 10 : Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus, scilicet Judicis.

« Facite ergo fructum dignum 8 pœnitentiæ. »

Ecce instructio ad pœnitentiam.

Et dicit quatuor : quorum unum refertur ad opera satisfactionis, cum dicit :

Alterum ad voluntatem informatam charitate, dicendo :

Quia frui est cum gaudio : ita et pœnitens de dolore debet gaudere, et frui dolore ex charitate quam habet in Deum.

<--- Page Split --->

Tertium refertur ad arbitrationem pene contra culpam, quod fit in confessione.

Quartum pertinet ad compunctionem quae est in corde, cum dicit :

« Penitentiae. »

De primo horum dicitur, ad Roman. vi, 19 : Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitatis, ad iniquitatem : ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae, in sanctificationem.

De secundo, I Paralip. xxix, 17 et 18 : Populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria. Domine, Deus Abraham, et Isaac, et Israel, patrum nostrorum, custodi in æternm hanc voluntatem cordis eorum.

De tertio, Deuteron. xxv, 2 : Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Apocal. xviii, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.

De quarto, Joel, 11, 12 : Convertimini ad me. Et sequitur, 13 : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Ruth, 1, 20 : Amaritudine valde replevit me Omnipotens.

« Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. »

Ecce exclusio gloriae generis, in quo gloriabantur. Putabant enim, quod merito promissionis factae ab Abraham omnes essent salvandi, qui nati sunt ex ipso.

Et dicit duo : primum est exclusio inanis gloriae : secundum est ratio exclusionis.

De primo dicit :

« Nolite dicere intra vos. »

Hoc est, in corde. Psal. xxxv, 2 :

Dixit injustus ut delinquat in semetipso. Matth. ix, 4 : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ?

« Patrem habemus Abraham. »

Quia respondetur vobis illud Joannis, viii, 39 : Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. Et illud Isaiae, lvii, 3 : Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ. Isa. i, 4 : Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! Ezechiel. xvi, 3 : Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. Ideo dicitur, Isa. lxiii, 16 : Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Joan. viii, 44 : Vos ex patre diabolo estis. Ad Roman. ix, 8 : Non qui filii carnis, hi sunt filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. Ad Roman. ii, 28 : Non enim qui in manifesto, Judæus est, etc.

« Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. »

Ratio est exclusionis gloriae.

Et duo dicit, assertionem, et rationem exclusionis.

Assertionem enim promittit, dicens :

« Dico enim vobis, »

Quod constanter assero. Ad Roman. ix, 1 : Veritatem dico in Christo, non mentior.

« Quia potens est Deus de lapidibus, etc. »

Juxta ripam Jordanis duodecim illi jacebant lapides, quos Josue de alveo Jordanis in ripam transferri fecit1 : etillos demonstrasse dicitur Joannes. Et significabant Gentiles frigidos et duros in Abrahæ promissione suscitatos. Et tunc

<--- Page Split --->

non intelligitur de potentia absoluta, sed ordinata per con-silium, quod est dispositio immobilis futurorum. Quia sicut Judæos suscitavit de centenario et nonagenario (propter quod Abraham dicitur petra, et vulva Sareæ caverna laci, Isa. 11, 1 : Attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua præcisi estis), ita adhuc eadem potentia potest suscitare et hos filios. Matth. xxi, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Malach. 1, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Et præmittit, y. 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Hic sensus confirmatur ex Glossa quæ dicit, quod « in hujus rei « testimonium Deus de Sara genuit « filium. » Et est locutio impropria : quia corporalis (alias, carnalis) actus non refertur in Deum. Unde sensus est : Fecit de potentia sua quod nasceretur, etc.

ambo illa ad Pontifices devoluta fuerunt, et illi ad impietatem se converterant. Raro autem in Scriptura comparatur sententia securi. Et comparatio est ad similitudinem præcisionis, et sæpius comparatur gladio. Job, xix, 29 : Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium. Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum. Apocalyp. 1, 16 : De ore ejus gladius utraque parte acutus exibat.

« Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum. »

Infra, vii, 17 : Mala arbor fructus malos facit. Sapient. iv, 5 : Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum.

« Excedetur. »

« Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. »

Ecce pars illa, in qua comminatur judicium futurum.

Et duo dicit : primo, impendentem malis Dei (alias, divini) judicii sententiam. Secundo, judicii illius penam. Primum dicit sub metaphora, in qua comparat sententiam securi, et condemnandos comparat arbori, et præcipue Synagogam, cui tunc impendebat securis. Et ex modo loquendi dicit exstirpandam esse funditus Synagogam a radicibus : quæ radix fuit regnum in parte una, ad legis observantiam cogens : et sacerdotium in parte aliera, legem docens, et sacramenta legis exhibens. Quæ duo in proximo excienda fuerunt, quia jam

Luc. xiii, 7 : Succide illam : ut quid etiam terram occupat ? Duplici enim ex causa exciditur, scilicet, si nullos, et si malos fructus facit. Ezechiel. xvii, 9 : Nonne radices ejus evell et, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes pamites germinis ejus, et aresce t ? Daniel. iv, 10 et 11 : Ecce vigil, et sanctus de cœlo descendit. Clamavit fortiter, et sic ait : Succidite arborem, et præcidite ramos ejus : excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus.

« Et in ignem mittetur. »

1 ad Corinth. nu, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Isa. xxx, 33 : Præparata est ab heri Topheti, a rege praparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa : flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. Joan. xv, 6 : Mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.

<--- Page Split --->

« Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam. »

Hic incipit declarare interius baptizantem.

Et dicit quatuor : primum est professio sui officii. Secundum est, praeminens dignitas Christi. Tertium est, efficacia baptismatis Christi respectu baptismatis Joannis. Quartum autem est, examinatio futuri judicii. Et haec patent per ordinem in littera.

De primo dicit tria : actum, materiam, et finem baptismatis sui.

Actum, quando dicit :

« Ego quidem baptizo vos. »

Et actu assuefacio vos ad baptismationis Christi actum.

« In aqua. »

Et per hoc demonstro materiam baptismatis.

« In pœnitentiam. »

Quod est mei baptismatis finis : quia cum non conferat gratiam, oportet pœnitere, ut efficiamini ab baptismum Christi idonei. Joan. ut, 23 : Erat autem et Joannes baptizans in Ænnon juxta Salim, quia aquæ multæ erant illic, et veniebant, ad eum scilicet, et baptizantur.

« Qui autem post me venturus est, fortior me est. »

Ecce secundum, in quo determinatpraeminentem Christi dignitatem.

Et dicit tria, scilicet adventum Christi ad baptizandum, fortitudinem ejus ad emundandum, et dignitatem ejus ad regendum et ditandum.

De primo dicit :

« Qui autem post me venturus est. »

Sicut sol post luciferum. Job, xxxviii,

32 : Numquid producis luciferum in tempore suo, sicut lucerna ante Dominum. Psal. cxxxv, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Joan. v, 33 : Joannes erat lucerna ardens, et lucens, sicut rex post præconis vocem. Isa. lii, 8 : Vox speculatorum æ tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, etc. Sicut judex post Præcursorem. Malach. iii, 1 : Ecce mitto Angelum meum, et præparabit, etc.

« Fortior me est. »

Ecce fortitudo ad mundandum in baptismo a peccato, quod vires ministravit diabolo. Matth. xii, 29, et Lucæ, xi, 21 : Cum fortis armatus, etc. Numer. xxiii, 22 : Cujus fortitudo similis est rhinoccrotis. Job, ix, 19 : Si fortitudo quæritur, robustissimus est. Joan. i, 30 : Post me venit vir, qui ante me factus est, etc. Isa. xlix, 24 : Numquid tolletur a forti præda? aut quod a robusto captum fuerit, salvum esse poterit ? Isa. viii, 3 : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere, festina prædari.

« Cujus non sum dignus calceamenta portare. »

Ecce dignitas ad regendum et dominandum.

Et notantur tria : unum in calceis, et unum in ligatura calceorum, et unum in lege discalceatorum.

In portatura calceorum notatur humilitas obsequii secundum litteram, et præratio Evangelii secundum usum. Et quoad humilitatem obsequii sensus est : Non sum dignus ei humillimum obsequium exhibere, sicut si ad portandum calceos deportarem. Quoad autem usum calneorum, calcei ab attritione, et pollutione, et frigore pedem defendunt : et sic Evangelium quod portat Prædicator, defendit ab attritione lassitudinis, et pollutione concupiscentiæ, et a frigore cupiditatis terrenæ, per quam refrigescit charitas. Ad Ephes. vi, 13 : Calceati pe-

<--- Page Split --->

des in preparatione Evangelii pacis. Exod. xii, 11 : Calceamenta habebitis in pedibus. Cantic vii, 1 : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!

Secundum autem, calcei ligatura. Calceus est morticina pellis nostrae mortalitatis, quam assuupsit Christus : pes autem est divinitas, quam ad nos extendit. Psal. lix, 10 : In Idumæam extendam calceamentum meum.

Corrigia autem est unio divinae naturæ cum humana, quam solvere est penetrare per intellectum resolventem, et scire qualis sit modus unionis, ad quod non est dignus Joannes : qui tamen scivit per Spiritum revelantem. Joan. i, 27 : Cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. Marc. i, 7 : Cujus ego non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus, secundum legem discalceati.

Attende quod, Deuteron. xxv, 3 et seq., lex est, quod si quis fratrum decedit sine filio, frater defuncti præcipitur uxorem defuncti ducere, et primogenitum ex ea susceptum nomine defuncti fratris vocare, ne deleatur nomen ejus in Israel : quam si forte ducere noluit, mulier relicta defuncti talem in porta civitatis apud judices interpellavit : qui si monitus a judicibus, adhuc nolens eam ducere perseveravit, mulier eum coram populo discalceavit, et in faciem ejus spuit, et vocabatur nomen domus ejus domus discalceati in Israel. Tamen, Ruth, iv, 8, propinquus Elimelech et Noemi nolens ducere Ruth, seipsum discalceavit, et mulier in faciem ejus non spuit, ideo forte, quia Ruth alienigena erat. Secundum hanc igitur legem sensus est : Non sum dignus solvere calceamentum Christo (alias, Christi), et sponsam suam Ecclesiam accipere, et nomen sponsi mihi usurpare. Joan. iii, 29 : Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi qui stat, et audit eum, gaudio gaudet

propter vocem sponsi. Omnes ista expostiones sunt in Glossa.

« Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. »

Ecce efficacia baptismi Christi in comparatione ad baptismum Joannis.

Et tangit duo : primum, quod actus veri baptismatis Christo est proprius. Secundo, in quo consistit baptismatis verus effectus, sicut in causa agente.

De primo dicit :

« Ipse. »

Discretive : non alius.

« Vos baptizabit. »

Hoc est, charactere baptismi sigillabit: quia character baptismi est illud, quod est res, et sacramentum in baptismo.

« In Spiritu sancto. »

Ecce in quo consistit effectus, sicut in causa.

Dicit autem duo : Spiritum gratiam conferentem interius, et ignem accendentem ad amorem. Vel, Spiritum virtutibus replentem, et ignem probantem per tribulationem. Vel melius, in Spiritu conferente rem in baptismo contentam, et causatam (alias, causantem).

« Et igni. »

Quoad lucem irradiationis, quæ est res significata, non contenta in baptismo. Act. i, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.

Sed videtur falsum : quia non baptizavit in igne. RESPONSIO. Loquitur de igne qui descendit, quando Spiritus sanctus datur ad robur1, sicut nobis datur in con-

<--- Page Split --->

firmatione : quia et confirmatio est perfectio ultima baptizati. Manet fomes post baptismum : et ex hoc debilitaretur miles Christi, nisi contra eum acciperet confirmationem : quod facit ignis, exsiccans concupiscentiam, et elevans cor ad spem, et illuminans ad agenda, et accendens ad amorem. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere, etc. Cantic. vni, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Isa. lxii, 1 : Egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.

« Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. »

Istud est ultimum de futuro judicio.

Et tangit quatuor : primum, quod sibi data est judiciaria potestas. Secundum, quod judicio discretionis judicabit, segregando malos a bonis. Tertium, quod ad se congregabit bonos sicut fructum manentem. Quartum, quod vacuos a fructu, licet fructuosis sint conjuncti, igni concremabit.

De primo dicit metaphorice :

« Cujus ventilabrum. »

Hoc est, judicium discretionis.

« In manu sua. »

Hoc est, datum est ei in potestate. Joan. v, 22 : Neque pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio. Joan. xii, 31 : Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Psal. xlui, 1 : Judica me, Deus, et discerne causam meam.

« Et permundabit aream suam. »

Ecce secundum, ubi tangit discretio-

nem, quam facit. Area autem est Ecclesia, quam permundabit ejiciendo incredulos Judæorum. Unde etiam ventilabrum dicitur a vento et labendo, quia in ultima captivitate in omnem ventum sunt dilapsi. Ezechiel. v, 2 : Tertiam partem in ventum disperges, et gladium nudabo post eos. Psal. xxxiv, 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et Angelus Domini coarctans eos.

« Et congregabit triticum. »

Hic dicit, qualiter ad se congregabit bonos, sicut fructum manentem in æternum. Infra, xiii, 30 : Triticum congregate in horreum meum. Hoc enim propter puritatem et permanentiam significat electos. Joan. xv, 16 : Ego posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

« Paleas autem, etc. »

Quartum, qualiter conflagravit malos. Paleæ autem a radicibus tritici surgunt, et tritici fructum ferunt, et significant eos qui dixerunt quod essent filii Abrahæ, et essent radicati in promissionibus patrum (et forte fuerunt cognati Prophetarum et sanctorum) : propter quam affinitatem non parcetur eis, quia palea nascitur de tritico, et profert triticum. Et tamen propter illam affinitatem non liberatur ab igne : ita et vos.

« Comburet igni inexstinguibili. »

Isa. 1, 31 : Erit fortitudo vestra in favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla : et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Psal. xlix, 3 : Ignis in conspectu ejus exardesce t : et in circuitu ejus tempestas valida. Psal. xcvi, 3 : Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuiu inimicos ejus.

<--- Page Split --->

« Tunc venit Jesu a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.

Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me! »

Habito introductivo baptismi Christi, tangit de virtute regenerativa, quae collata est aquis ex vi mundissimæ carnis Christi.

Et dividitur in partes duas : quarum prima est de baptismo Christi, qui (alias, quo) baptizatus est. Et secunda est de effectu ipsius, ibi, y. 16 : « Baptizatus autem Jesus, confestim, etc. »

In prima harum partium quatuor dicuntur : primum, adventus Salvatoris ad Baptistam. Secundum, ex humilitate excusatio Joannis. Tertium, revelatio facta Joanni, quod conveniens esset suus baptismus. Quartum, obedientia Joannis. Et hæc patere possunt per ordinem in littera.

In primo horum sex dicuntur, scilicet, quando, quis, unde, quo, ad quem, et ad quid venit.

De primo horum dicit :

« Tunc. »

Scilicet, quando Joannes venit ad Jordanem baptizans. Et hoc est, postquam venit Jesus ad ætatem virilem : et hoc est, quando fuit annorum triginta, tredecima enim die trigesimi anni venit. Luc. iii, 23 : Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, quasi dicat, quia trigesimus jam fuit inchoatus. Et est argumentum, quod si aliquis est vicinus triginta annis, etsi nondum complevit, quod potest promoveri. Tali etiam ætate David accepit regnum 1. Primo enim anno nativitatis suæ, tertiodecimo die, adoratus est Dominus a Magis : et trigesimo anno, tertiodecimo die baptizatus :

et trigesimo primo anno, tertiadecima die, convertit aquas in vinum : et trigesimo secundo anno, tertiadecima die, ut dicit Beda, quinque millia hominum de quinque panibus et duobus piscibus satiavit. Adhuc, trigesimo primo anno Salvatoris, in Pascha Joannes incarceratus est, et post annum est decollatus in sequenti Pascha, quando Salvatoris trigesimus secundus annus agebatur : et deinde post annum, quando trigesimus tertius annus Salvatoris agebatur, in Pascha Dominus crucifixus est : et sic Dominus erat triginta duorum annorum et dimidii. Et hoc dicit Eusebius, et alii fere omnes : ita quod dimidius annus computetur inter nativitatem et Pascha, per synecdochen. Sed secundum Chrysostomum, vixit per triginta tres annos et dimidium.

« Tunc. »

Ergo in ætate triginta annorum, quando et Joseph stans coram Pharaone, Salvator mundi vocatus est 2.

« Venit Jesus. »

Ecce quis venit, Salvator. Et ideo non ad indigentiam sui, sed ut salutiferam virtutem regenerationis conferret aquis. Psal. lxxiii, 13 : Contribulasti capita draconum in aquis. Unde, et Genes. 1, 2, Spiritus vitæ primo apparuit in aquis, quando Spiritus Dei ferebatur super aquas.

Sed tunc quæritur : Quia si aquæ ex tactu Salvatoris habent vim regenerativam, tunc non oportet, nisi quod baptizandi intingantur sine aliqua invocatione : tunc enim illa vis operabitur effectum in eis. Et ad hoc dicendum, quod vis regenerativa est in aqua ex tactu carnis Salvatoris in potentia, quæ non reducitur ad efficiendum effectum, nisi per invocationem Trinità-

<--- Page Split --->

tis. Sed tunc dicitur, quod illa vis non est in aqua, nisi sicut in materia baptismi. Et dicendum, quod hoc verum est : quia per eam efficitur aqua propria maleria baptismi, sicut quælibet res generata habet potentiam suæ generationis in propria materia, ex qua generatur, et non in alia.

« A Galilæa. »

Ecce unde venit. Quæ ipso nomine significat transmutandos eos fore, qui ad baptismum veniunt. I Reg. x, 6: Mutaberis in virum alium.

« In Jordanem. »

Ecce quo venit. Genes. xxxii, 10: In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior. Ezechiel. xxxii, 19: Quo pulchrior es? descende, etc. Eccli. iii, 20. Quanto magnus es, humilia te in omnibus.

« Ad Joannem. »

In quo est gratia. Hic est ecclesiae minister : non haereticus, vel schismaticus, in quo nulla est gratia, quam in forma, ritu et intentione Ecclesiae conferat sacramentum. Eccli. xiii, 20. Omnis homo simili sui sociabitur.

« Ut baptizaretur ab eo. »

Ecce propter quid. Et ideo nihil recepit Christus in aqua baptismatis, sed contulit aquæ vim regenerativam, sicut dictum est. Hujus tamen et aliae causæ assignantur in Glossa : ut scilicet baptisma Joannis approbaret : ut homo omnem justitiam impleret, et legis humilitatem : et ut aquas sanctificatas per columbam in lavacro ostenderet : et ut nemo quantumlibet sanctus a baptismo excusatus esset, si baptismi gratiam superfluam sibi judicaret.

Ecce secundum istius partis, humilis videlicet excusatio.

Sed videtur, quod excusatio fuerit inobedientiae, quia a spiritu Dei ad hoc missus fuit : ergo excusare non debuit. Joan. 1, 33: Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, etc.

Adhuc, hic prohibet eum : ergo cognovit eum. Joan. autem, 1, 31, dicitur : Et ego nesciebam eum.

RESPONSIO. Excusatio non fuit obstinationis, sed pietatis et humilitatis. Pietatis quidem, quia pietatis visceribus afficiebatur circa eum, qui propter amorem hominum ita descendit. Ad Philip. ii, 7 : Semetipsum exinanivit. Humilitatis autem, quia contremuit baptizare eum, qui totius mundi peccata tulit, simile aliquid passus sicut Petrus, Joan. xiii, 8: Non lavabis mihi pedes in aeternum.

Dicuntur autem hic tria : primum est prohibitio pia et humilis. Secundum est ratio prohibitionis. Tertium autem admiratio humilitatis Christi.

De primo autem dicit :

« Joannes autem prohibebat eum. »

« Joannes autem prohibebat eum, etc. »

Luc. xiv, 10 : Recumbe in novissimo loco.

« Ego a te debeo baptizari. »

Ecce ratio prohibitionis. Hoc est, ego a te debeo mundari : quia, sicut dixi supra : Tu es, qui baptizas solus.

Sed qualiter cognovit eum, cum, Joan. 1, 31, dicat: Ego nesciebam eum? Responsio secundum Augustinum : « Cog- « novit in persona, sed non in potestate « baptismi, quam sibi soli retinere vo- « luit. » Vel dicatur, quod non cognovit eum primo, sed ex signis cognovit eum :

<--- Page Split --->

et tunc dixit verba ista : licet enim postea sequantur, signa tamen præcesserunt. Et quod hic dicitur, per anticipationem intrudicitur.

Sed qualiter dicit, quod ab eo debuit baptizari, cum sanctificatus fuerit in utero ? Luc. 1, 13 : Spiritu sancto replenitur adhuc ex utero matris suæ. Respossio. Sanctificatio licet purget a peccato originali, et tollat pronitatem ad mortale, tamen non tollit pronitatem ad veniale : et ab illo debuit mundari a Christo.

« Et tu venis ad me? »

Istud est tertium, quod est admirationis. Quasi dicat : Cum omnia hæc sacramenta sola voluntate perficere possis, mira est tua dignatio, quod ita te humilias, ut corporalibus operibus et passionibus subjiciens te hominibus, ista velis peragere. Et hoc pro certo convenientissimum fuit sanandæ nostræ miseriæ. Job, xxiii, 6 et 7 : Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. Proponat æquitatem contra me. Æquitas autem est æqualitas satisfacientis, et cui fit satisfactio, ut medium invenientur a mediatore. I ad Timothy. ii, 5 : Unus est mediator Dei èt hominum, homo Christus Jesus. Et hoc non potuit esse per potentiam, sed per sacramenta, quibus se subjeci.

15

« Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo. »

Istud est tertium, in quo illuminatur Joannes ad baptizandum Christum.

Et dicuntur duo : primum, quod dicit quod permittat. Secundum, quod rationem permissionis assignat.

De primo dicit :

« Sine modo. »

Quasi diceret : Modo tempus est istius humilitatis ad reconciliationem hominis.

II ad Corinth.vi, 2 et 3: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Propterea enim omnia facit, ut nec ab homine, nec a diabolo quidquam dici posset. Isa. xlix, 8 : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Psal. lxiv, 12 : Benedictos coronæ anni benignitatis tuæ, etc.

« Sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. »

Hic assignat rationem permissionis. Dicit igitur :

« Sic. »

Hoc est, hoc modo, quod ego sacramenta instituam, et eisdem sanctificationem, qua alios sanctificare valeant, conferam.

« Decet nos. »

Hoc est, conveniens est, quamvis aliter de potentia absoluta procedere possem.

« Omnem justitiam. »

Quæ effective dicitur omnis justitia, ut nullus de potentia conqueri posset. Hæc enim est omnis justitia effective dicta, ut Redemptor se voluntate (alias, voluntarie) humiliet ad sacramenta perficienda : et homo ex humilitate se sacramentis exhibens, salutem redemptionis inveniat.

Unde distinguitur gradus humilitatis : quia in sacramentis oportet quod majori subjiciamur, a quo confertur nobis robur spiritus : majorem autem in multis sacramentis oportet subjiciæquali, vel inferiori : et sic humiliatur ad elementum corporeum, quod sub nobis est. Ita etiam aliquando oportet humiliari ad inferiorem ministrum : et hæc est perfectio humilitatis in sacramentis. Proverb. viii, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, non est in

<--- Page Split --->

eis pravum quid neque perversum. Isa. x, 22: Consummatio abbreviata inundabit justitiam. Matth. xi, 29: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Joan. xiii, 15: Exemplum dedi vobis, etc. Sic enim baptizatus, qui figuratur in baptismatibus veteris legis et figuris, dum vis maris et Jordanis impletur per Christum, cum vacuus sit a justitia sine ipso, sicut et caetera quae implevit. Joan. i, 17: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

« Tunc dimisit eum. »

Ecce quartum. Ubi illuminatur de sacramento humilitatis, humiliter acquiescit. Et notabile est, quod dicit :

« Tunc dimisit eum. »

Quasi dicat : Nihil contulit ei, sed permisit fieri, quod voluit. Quasi dicat : Non mea voluntate (alias, voluntas), sed tua fiat.

« Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei coeli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. »

Hic tangit Christi baptismatis effectum.

Et tangit quatuor : quorum duo primo (alias, prima) efficiuntur in baptizatis baptismo Christi. Tertium autem est sanc tificans baptismus (alias, baptismum) Christi. Quartum autem est testimonium et Christi, et per Christum baptizatorum.

Primum est, quod baptizatus confestim ascendit, significans baptismate Christi baptizaturos (alias, baptizatos) statim per virtutes ad cœelestem conversationem ascendere. Psal. lxxxiii, 8 : Ascensiones in corde suo disposuit. Genes. xxxv, 1 : Surge, Jacob, ascende Bethel,

et habita ibi, etc. Bethel est domus Dei.

« Et ecce aperti sunt ei cœeli. »

Effective quidem in se ipso : ad ingrediendum autem in membris. Ezechiel. i, 1 : Aperti sunt cœeli, et vidi visiones Dei. Act. vii, 36 : Ecce video cœelos apertos.

Sed quæritur, Quomodo baptismus cœelos aperit, cum hoc dicatur esse passionis, quando rhomphæa sublata est.

Adhuc, Hoc videtur esse Ascensionis, quando Christus actualiter in cœelum ingressus est.

RESPONSIO. Dicendum, quod omnibus his tribus convenit aperire cœelos quantum ad diversa, quæ sunt in januæ apertione. Est in ea remotio obstaculi, sive obiciis ex parte intrantis : et est solutio debiti ex parte ejus ad quem intratur : et est patefactio, sive aditus via.

Et primo quidem modo cœelum baptismus aperit, quia tollit impedimentum ex parte nostra. Psal. cvi, 16 et 17 : Contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. Suscepit eos de via iniquitatis eorum.

Secundo modo aperit Passio, quæ debitum Adæ solvit Patri oblatione animæ. Psal. xxxix, 8 et 9 : In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, etc. Ad Hebr. ix, 27 et 28 : Quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium : sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.

Quoad tertium aperit Ascensio, sicut habetur, Joan. xiv, 2 : Vado parare vobis locum. Mich. ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos.

« Et vidit Spiritum Dei descendentem. »

Ecce effectus quoad Christum, prout aquas sanctificat, demonstrandum. Et ista species columbæ soli (alias, solum)

<--- Page Split --->

convenit Spiritui, sicut sola assumptio humanæ naturæ convenit soli Filio, et vox sonans soli convenit Patri. Et significatum est, Genes. viii, 10 et 11, ubi Noe emisit columbam, quæ retulit in ore ramum virentis olivæ : quod signum fuit misericordiæ et purificationis completæ per aquam. Cantic. v, 12 : Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. Fluenta enim illa sunt undæ baptismatis.

« Et venientem super se. »

Genes. viii, 9 : Cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam. Isa. xi, 2 : Requiescet super eum Spiritus Domini.

« Et ecce vox de cœlis, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. »

Tria notat : claritatem, originem, et significatum vocis. Unde, Luc. m, 22, dicitur, quod audita est vox 1, quæ non audiretur, nisi clara esset.

Sed tunc quæritur, Quare alii non audierunt vocem, cum corporaliter sonaret in aere, ut dicit Glossa. RESPONSIO. Dicunt quidam, quod forte non erant præsentes. Sed hoc nihil est, quia, Joan. 1, 26, dicitur : Medius vestrum stetit, quem vos nescitis. Alia responsio, quod sicut in aliis spiritualia non percipiuntur ab animalibus, ita nec ista. Quamvis enim corporaliter sonaret, non tamen ad omnes sonuit. Et si corporalis sonus forte ad quosdam venit, non nisi confusum sonum receperunt : sicut in simili facto dicitur, Joan. xii, 28 quod venit vox de cælo, quæ dixit Filio petenti clarificationem Patris : Et clarificavi, et iterum clarificabo. Dicebant quidam Angelum locutum esse : quidam autem tonitruum

factum esse : quia patulam aurem habens ad carnalia, et clausam ad spiritualia, percipit corporalem sonum eorum quæ spiritualia sonant, sed intellectum vocis non intelligit. Joan. iii, 8 : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Haec enim licet sint corporalia, tamen et a Spiritu et ad spiritualium usum, et a virtute Spiritus sunt mota : et non percipiuntur nisi secundum potestatem Spiritus. I ad Corinth. xiv, 2 : Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria.

Originem tangit, cum dicit :

« De cælo. »

Hoc est, de altitudine Patris gloriae. II Petr. i, 17 : Voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria. Marc. i, 11 : Vox facta est de cælo.

Tribus autem vicibus sonuit : in baptismo, Matth. iii, 17, et Luc. iii, 22. In transfiguratione, Infra, xvii, 5, et Luc. ix, 33. In Passione, Joan. xii, 28. In baptismo Filium nominat, propter filios adoptionis : in transfiguratione, propter gloriam Resurrectionis in capite et in membris : in Passione, propter declarationem redemptionis.

« Hic est Filiusus eus. »

Consubstantialis. Psal. cix, 3 : Ex utero ante luciferum genui te.

« Dilectus. »

Joan. iii, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.

« In quo mihi complacui. »

Quia nihil in eo dissimile inveni. Sa-

<--- Page Split --->

pient. iv, 10 : Placens Deo factus est dilectus. Cantic. i, 13 : Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus.

Vel,

« Dilectus. »

« Complacui. »

Qui in Adam exasperatus fui : et in diluvio de homine facto tactus dolore cordis intrinsecus pœnitui 1. Osee, xi, 8 et 9 : Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea. Non faciam furorem iræ meæ : non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo : in medio tui sanctus. Jerem. xxxi, 20 : Conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus, ait Dominus.

Et ideo,

Unde sensus est :

« Hic est. »

Discretive.

« Filius meus. »

Consubstantialis : in cujus Spiritu alios adopto in filios. Ad Galat. iv, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.